Quaestiones in Heptateuchum (page 9)

Augustin d'Hippone · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : la.wikisource.org — Quaestiones in Heptateuchum (ed. Migne) · 11 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Quod si ita est, non quidem illa differentia duorum Testamentorum, quae nobis visa est, in his verbis commendari potest, quando et priores et secundas tabulas scripsit, non homo, sed Deus: verumtamen illa certe distantia non habet dubitationem, quod priores tabulas et Deus fecit, et Deus scripsit. Non enim tunc dictum est ad Moysen, Excide tibi duas tabulas: sed ita potius legitur, Et conversus Moyses descendit de monte, et duae tabulae testimonii in manibus ejus: tabulae lapideae scriptae ex utraque parte, hinc atque hinc erant scriptae; et tabulae opus Dei erant, et scriptura scriptura Dei est sculpta in tabulis (Id. XXXII, 15, 16). Jam enim superius dixerat easdem tabulas scriptas digito Dei, sic loquens: Et dedit Moysi, statim ut cessavit loqui ad eum, in monte Sina duas tabulas testimonii, tabulas lapideas scriptas digito Dei (Id. XXXI, 18). Ibi ergo et tabulae opus Dei erant, et scriptura earum digito Dei facta. Secundas autem tabulas ipse Moyses jubetur excidere; ut ipsae certe opere humano intelligantur excisae, quamvis eas Deus ipse scripserit, sicut promisit cum juberet excidi. Porro autem si diligentius attendamus, ideo utrumque dictum esse in secundis tabulis, quia et Deus facit per gratiam suam opus Legis in homine, et homo per fidem suam suscipiens gratiam Dei, pertinens ad Testamentum Novum, cooperator est adjuvantis Dei (ideo autem in primis solum opus Dei commemoratur, quia Lex spiritualis est, et Lex sancta, et mandatum sanctum et justum et bonum [Rom. VII, 12]: ideo vero nullum opus hominis ibi commemoratur, quia infideles non contemperantur adjutorio gratiae, sed ignorantes Dei justitiam et suam volentes constituere justitiae Dei non sunt subjecti [Id. X, 3]; unde illis Lex ad condemnationem valet, quod significat contritio tabularum); profecto non cogimur violento intellectu subaudire quod Deus scripserit, ubi Scriptura dicit, Et erat ibi Moyses in conspectu Domini quadraginta diebus et quadraginta noctibus; panem non manducavit et aquam non bibit, et scripsit in tabulis verba Testamenti: ubi valde sonat scripsisse Moysen. Sed ideo superius Deus se promisit scripturum, et in Deuteronomio non solum ita promisisse, verum etiam ipse scripsisse narratur, ut significetur quod ait Apostolus, Deus enim est qui operatur in vobis et velle, et operari, pro bona voluntate: hoc est, in eis qui ex fide gratiam suscipiunt, et non suam justitiam volunt statuere, sed justitiae Dei subjecti sunt, ut ipsi sint in Christo justitia Dei. Nam et illic Apostolus utrumque dicit, et Deum operari, et ipsos. Nam si ipsi non operabantur, quomodo eis dicebat, Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini (Philipp. II, 13, 12)? Operatur ergo ille, cooperamur nos: non enim aufert, sed adjuvat bonae voluntatis arbitrium.

XVI. [Ib. X, 8, 9.] In illo tempore distinxit Dominus tribum Levi, portare arcam testamenti Domini, assistere coram Domino, ministrare, et orare in nomine ejus usque in hunc diem. Propter hoc non est Levitis pars et sors cum fratribus suis; Dominus ipse pars ejus est, sicut dixit ei. Nisi per hanc tribum significaretur universum regale sacerdotium, quod ad Novum pertinet Testamentum, nullo modo ausus esset dicere homo, qui ex eadem tribu non erat, Pars mea Dominus (Psal. LXXII, 26); et in alio psalmo, Dominus pars haereditatis meae (Psal. XV, 5).

XVII. [Ib. XI, 20.] Quid est quod praecepit Moyses commendans verba Domini, et ait, Scribetis ea super limina domorum vestrarum et januarum vestrarum: cum hoc secundum proprietatem nemo fecisse Israelitarum commemoretur, vel legatur; quia nec quisquam potest, nisi forte dividat ea per multas partes domus suae? An hyperbolica commendatio est, sicut multa dicuntur? XVIII. [Ib. XII, 11.] Quaerendum quomodo jubeat decimationes omnium fructuum et primitiva pecorum non manducari, nisi in civitate ubi templum erit, cum eas Levitis dari in Lege praeceperit.

XIX. [Ib. XIII, 1 et 3.] Si autem surrexit in te propheta, seu somniator somnians, et dederit tibi signum vel prodigium, et venerit signum sive prodigium quod locutus est ad te, dicens, Eamus, et serviamus diis aliis, quos nescitis: non audietis verba prophetae illius, vel somniantis somnium illud; quoniam tentat Dominus Deus vester vos, scire an diligatis Dominum Deum vestrum ex toto corde vestro, et ex tota anima vestra. Hoc quidam interpretes latini non ita posuerunt, scire an diligatis; sed, ut sciat an diligatis. Quamvis eadem sententia videatur: verumtamen illud quod dictum est, scire, facilius ad illos refertur; ut sic accipiamus, tentat vos scire, ac si diceretur, tentando vos facit scire. Ubi sane intelligi voluit, etiam illa quae a divinantibus non secundum Deum dicuntur, si acciderint quae dicuntur, non accipienda sic, ut fiant quae praecipiuntur ab eis, aut colantur quae coluntur ab eis. Nec praeter suam potestatem Deus ostendit esse quod ista contingunt: sed quasi quaereretur cur ea permittat, causam tentationis exposuit, ad cognoscendam eorum dilectionem, utrum eam habeant erga Deum suum; cognoscendam vero ab ipsis potius, quam ab illo qui scit omnia antequam fiant.

XX. [Ib. XIV, 28, 29, et XV, 1.] Post tres annos produces omnem decimam fructuum tuorum, in illo anno pones illud in civitatibus tuis, et veniet Levita, quia non est ei pars neque sors tecum; et advena et pupillus et vidua, quae in civitatibus tuis; et manducabunt, et saturabuntur; ut benedicat te Dominus Deus tuus in omnibus operibus tuis quaecumque feceris. Ex ista decima non dixit ut ipse manducet cum suis - ac per hoc Levitis et advenis et pupillis et viduis eam jussit impendi. Sed obscure positum est, quia non est distincta ista decima ab illa quam voluit cum Levitis in eo loco manducari, quem Dominus elegisset templo suo. Sed in ea interpretatione, quae est ex hebraeo, apertius hoc distinctum reperimus. Ait enim: Anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus quae nascuntur tibi eo tempore, et repones intra januas tuas; venietque Levites, qui aliam non habet partem nec possessionem tecum, et peregrinus et pupillus et vidua, qui intra portas tuas sunt, et comedent, et saturabuntur; ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum, quae feceris. Primo hoc ipsum planius est quod ait, Anno tertio; intelligitur enim uno anno interposito: in Septuaginta autem, quoniam Post tres annos dixit, incertum est utrum eos medios esse voluerit, ut quinto quoque anno fieret. Deinde cum ait, Et separabis aliam decimam, satis ostendit extra esse illam quam voluit eum ipsum qui offert, manducare cum suis et Levitis in eo loco quem Dominus elegisset. Et hanc enim aliam decimam intra januas suas eum ponere praecepit, non ad eum locum deferre, ubi Dominus se voluit invocari. Et veniet, inquit, Levites, qui non habet partem nec possessionem tecum, et peregrinus et pupillus et vidua, qui intra portas tuas sunt, et comedent. Hinc certe manifeste verum est, non istam decimam Deum fieri voluisse communem ei qui offert, et his quibus impendenda est; sed illis solis erogari eam jussit, qui aliud non haberent, in quibus praecipue Levitem posuit. Post septem annos facies remissionem. Hic certe manifestatur, quomodo et superius dixerit, Post tres annos. Non enim et hos septem annos medios esse voluit: unoquoque anno cam fieri praecepit, tanquam sabbatismum annorum. XXI. [Ib. XV, 9.] Attende tibi ipsi, ne fiat verbum occultum in corde tuo iniquitas, dicens, Appropiat annus septimus, annus remissionis; et malignetur oculus tuus in fratrem tuum egenum, et non tribuas ei: et exclamabit adversum te ad Dominum, et erit in te peccatum magnum. Magnifice occultum verbum hoc dixit; quoniam nemo audet hoc dicere qui potuerit cogitare, ideo non esse mutuum dandum indigenti, quoniam appropinquat annus remissionis, cum Deus propter misericordiam utrumque praeceperit, et commodari cum quisque indiget, et remitti anno remissionis. Quomodo ergo misericorditer remissurus est illo anno quo remittendum est, si crudeliter cogitat illo tempore dandum non esse quo dandum est? XXII [Ib. XV, 12.] Si autem venumdatus fuerit tibi frater tuus Hebraeus aut Hebraea, serviet tibi sex annis, et septimo dimittes eum liberum a te. Hos emptos non anno remissionis remitti voluit, quem septimum quemque observari oportebat ab omnibus; sed anno septimo emptionis ejus, quotocumque anno illorum septimus iste annus occurreret.

XXIII. [Ib. XV, 19.] Omne primogenitum quod natum fuerit in bobus tuis, et in ovibus tuis, masculina sanctificabis Domino Deo tuo. Quaerendum utrum quae graece dicuntur πρωτότοκα, nec latine dici nisi primogenita potuerunt, in his tantum intelligenda sint, quae nascuntur ex matribus: ipsa enim proprie pariuntur potius quam gignuntur. Parere quippe est τίκτειν, quod est ex femina, unde πρωτότοκον dicitur: gignere autem est γεννᾷν, unde proprie latine primogenitus dicitur. Ex feminis autem dabantur primitiva, id est quae prima pariebantur, non quae prima gignebantur a viris, si forte ex viduis quae jam pepererant gignerentur. Non enim aliter essent quae aperirent vulvam, quod proprium voluit esse Lex eorum quae primo nata Domino debebantur. Si ergo est in his verbis certa distinctio, non frustra Dominus non dicitur a Patre μονότοκος, sed μονογενὴς, id est unigenitus, quod est unicus: a mortuis autem primogenitus quidem latine dicitur, quia non potuit latinum verbum ita componi secundum loquendi consuetudinem; graece autem πρωτότοκος dicitur, non πρωτογενὴς: tanquam Pater genuerit aequalem sibi, creatura vero pepererit. Nam et quod dicitur primogenitus omnis creaturae (Coloss. I, 18, 15), quod ibi πρωτότοκος graece legitur, potest ita intelligi secundum novam creaturam, de qua dicit Apostolus, Si qua igitur in Christo nova creatura (II Cor. V, 17): ex qua ille primitivus est, quia primitus ita resurrexit, ut jam non moriatur, nec ei mors ultra dominetur (Rom. VI, 9); quod novae creaturae, quae in illo est, futurum promittitur in fine. Sed ista distinctio non temere affirmanda, sed in Scripturis diligentius perscrutanda est. Movet enim quemadmodum dici potuit in Proverbiis, Primogenite, tibi dico, fili (Apud LXX, Prov. XXIV, vel XXXI); id est, ex cujus persona dictum intelligatur. Si enim ex Dei Patris persona ad Christum dicitur (cui sententiae utrum sequentia consonent vix est asserere), eumdem dicit primogenitum quem unigenitum: primogenitum, quia etiam nos filii Dei sumus; unigenitum vero, quoniam solus ille de substantia Patris et Patri aequalis atque coaeternus est. Mirum est autem utrum inter parere et gignere evidentissimis documentis sacra Scriptura distinguat. XXIV. [Ib. XVI, 2.] Et immolabis Pascha Domino Deo tuo, oves et boves. Quid sibi vult hoc, quod addidit, boves; cum immolationem Paschae de ove tantummodo commendaverit, quam jussit accipi ex ovibus et haedis vel ex capris? quod mystice accipitur propter Christum, cujus ex justis et peccatoribus est origo carnalis. Non enim ait, Ex ovibus aut capris, licet proprie non possit intelligi ovis ex capris: sed ne forte Judaei dicerent subaudiendum caprum si dictum esset, Aut ex capris; dictum est, ex ovibus et capris (Exod. XII, 5). Quid ergo hic sibi volunt boves? An propter alia sacrificia quae ipsis diebus azymorum sunt immolanda? XXV. [Ib. XVI, 9-11.] Quaerendum quomodo praeceperit observari quod ait: Septem septimanas integras dinumerabis tibi ipsi, inchoare te falcem injicere in messem: incipies numerare septem septimanas, et facies diem festum septimanarum Domino Deo tuo, prout valet manus tua, quaecumque Dominus tibi dederit, secundum quod benedicet te Dominus Deus tuus; et epulaberis ante. Dominum Deum tuum. Si enim ab universo populo haec pentecoste jussa est observari, numquid omnes uno die credendum est falcem jussos mittere in messem? Si autem sibi quisque observat istam quinquagesimam, dinumerans ab illo die quo falcem mittit; non una est universo populo: illa vero una est quae computatur ab immolatione Paschae usque in diem datae Legis in Sina.

XXVI. [Ib. XVII, 14 et 15.] Si autem intraveris in terram quam Dominus Deus tuus dat tibi in sorte, et haereditaveris eam, et habitaveris in ea, et dices, Constituam super me principes, sicut et caeterae gentes quae circa me sunt; constituendo constitues super te principem, quem elegerit Dominus Deus tuus ipsum: ex fratribus tuis constitues super te principem; non poteris constituere super te hominem alienum, quia non est frater tuus. Quaeri potest cur displicuerit populus Deo, quando regem desideravit (I Reg. VIII, 7), cum hic inveniatur esse permissus. Sed magis hinc intelligendum est, merito non fuisse secundum voluntatem Dei, quia fieri hoc non praecepit, sed desiderantibus permisit. Verumtamen praecepit, ne fieret alienus, sed frater, id est, ex eodem populo indigena non alienigena. Quod autem ait, non poteris, intelligendum est, non debebis.

XXVII. [Ib. XVII, 17.] De rege cum loqueretur ait, Non multiplicabit sibi uxores, ut non discedat cor ejus: et argentum et aurum non multiplicabit sibi valde. Unde quaeritur utrum David contra hoc praeceptum non fecerit: non enim unam habuit uxorem (II Reg. V, 13). Nam de Salomone manifestum est quod transgressus fuerit hoc praeceptum, et in feminis, et in auro, et in argento. Sed hinc potius intelligitur permissum fuisse regibus, ut plures haberent quam unam: multiplicare enim prohibiti sunt: quae prohibitio non habet transgressionem, si paucae fuerint, sicut David fuerunt; non autem multae, sicut Salomoni. Quamvis cum addidit, ut non discedat cor ejus, hoc magis videtur praecepisse, ne multiplicando perveniat ad alienigenas feminas: per quas factum est in Salomone, ut discederet cor ejus a Deo (III Reg. II, 1-4). Multiplicatio tamen generaliter ita prohibita est, ut etiamsi ex Hebraeis solis eas multiplicasset, contra hoc praeceptum fecisse merito argui posset. XXVIII. [Ib. XVIII, 6-8.] Si autem supervenerit Levites ex una civitatum tuarum, ex omnibus filiis Israel, ubi ipse incolit, secundum quod cupit anima ejus in locum quem elegerit Dominus, id est, si desideraverit ire ad locum ubi Dominus invocatur; et ministrabit nomini Domini Dei sui, sicut omnes fratres ejus Levitae, qui astant ibi coram Domino: partem partitam edet, praeter venditionem, quae est secundum familiam. Quam dicat venditionem, obscurum est: nisi forte quia decimationes et primogenita praecepit vendi ab eis qui in longinquo habitarent, ne multa cogerentur portare ad locum invocationis Domini, vel pecora ducere, ut illic ab eis denuo emerentur ex eodem pretio; et jusserat habere ibi partem Levitam, qui maneret in ea civitate, unde illae decimationes et primogenita debebantur. Et ideo dixit secundum familiam hoc deberi Levitae, quoniam ex successione qua succedit parentibus suis, hoc circa eum servari oportet, quod parentibus exhibitum est.

XXIX. [Ib. XVIII, 11,] Quoniam portentorum inspectores prohibet esse in populo Dei, quaerendum est quomodo ista portenta quae inspici prohibentur, discernantur ab eis quae divinitus ita dantur, ut quid significent dici debeat: sicut omnia miracula, quae in Scripturis reperiuntur significantia quod pertineat ad regulam fidei; sicut dicimus quid significaverit vellus in area compluta siccum, vel in sicca area complutum (Judic. VI, 37-40); aut virga Aaron quae floruit (Num. XVII, 8), et nuces attulit; et caetera hujusmodi. Sicut autem discernuntur divinationes, quas consequenter prohibet, a praedictionibus vel annuntiationibus Prophetarum, sic illae inspectiones prodigiorum a significationibus divinorum miraculorum discernendae sunt.

XXX. [Ib. XX, 4.] Quoniam Dominus Deus vester, qui praecedit vobiscum, simul debellabit vobiscum inimicos vestros, et salvos faciet vos. Ecce quemadmodum et in spiritualibus conflictibus sperandum et petendum est adjutorium Dei, non ut nos nihil faciamus, sed ut adjuti cooperemur. Sic enim ait, debellabit vobiscum, ut etiam ipsos acturos quod agendum esset ostenderet. XXXI. [Ib. XX, 5-7.] Et loquentur scribae ad populum dicentes, Quis est homo qui aedificavit domum novam, et non dedicavit eam? vadat, et revertatur in domum suam, ne moriatur in bello, et homo alius dedicet eam. Et quis est homo qui pastinavit vineam, et non est epulatus ex ea? vadat, et revertatur in domum suam, ne moriatur in bello, et homo alius epuletur ex ea. Et quis est homo qui sponsavit uxorem, et non accepit eam? vadat, et redeat in domum suam, ne moriatur in bello, et homo alius accipiat eam. Possunt movere ista, quasi meliore conditione moriantur in bello, qui jam dedicaverunt aedificia sua, jamque epulati sunt de novellis, jamque duxerunt sponsas suas, quam ii qui nondum. Sed quoniam his rebus tenetur humanus affectus, et magni aestimantur haec ab hominibus; intelligendum est ad hoc ista dici in bellum procedentibus, ut quisquis animo his tenetur, appareat cum revertitur, ne propter hoc minus fortiter agat, dum timet ne ante moriatur, quam domum dedicaverit, aut de novella sua biberit, aut sponsam suam duxerit. Nam utique quantum ad feminam pertinet, melius alteri nubit intacta quam vidua: sed haec, ut dixi, instituta sunt propter virorum animos explorandos. XXXII. [Ib. XXII, 5.] Non erunt vasa viri super mulierem: vasa bellica vult intelligi, id est, arma. Nam quidam etiam hoc interpretati sunt. XXXIII. [Ib. XXII, 13-21.] Si autem quis acceperit uxorem, et habitaverit cum ea, et oderit eam, et imponat ei occasionis verba, et detulerit ei nomen malignum, et dixerit, Mulierem hanc accepi, et accedens ad eam non inveni ejus virginalia: et accipiens pater puellae, et mater, producent virginalia puellae ad seniores ad portam, et dicet pater puellae senioribus, Filiam meam hanc dedi homini huic uxorem, et odio habens eam, ipse nunc imponit ei occasionis verba dicens, Non inveni filiae tuae virginalia: et ecce virginalia filiae meae. Et replicabunt pallium coram senibus civitatis illius. Et accipient senes civitatis hominem illum, et castigabunt eum, et damnificabunt eum centum siclis, et dabunt patri adolescentulae; quia protulit nomen malum super virginem Israelitem: et ipsius erit uxor; non poterit dimittere eam perpetuo tempore. Si autem verum factum sit hoc verbum, et non inveniantur virginalia puellae, et producent adolescentulam ad januam domus patris ipsius, et lapidabunt eam viri civitatis ejus in lapidibus, et morietur; quoniam fecit impudentiam in filiis Israel, prostituere domum patris sui: et auferes malignum ex vobis ipsis. Satis hinc apparet quemadmodum subditas feminas viris, et pene famulas Lex esse voluerit uxores: quod dicens adversus uxorem vir testimonium unde lapidaretur illa, si hoc verum esse demonstraretur; ipse tamen non vicissim lapidatur, si hoc falsum esse constiterit; sed tantummodo castigatur, et damnificatur, eique perpetuo jubetur adhaerere qua carere voluerat. In aliis autem causis, eum qui testimonio falso cuiquam nocuerit, quem, si probaretur, jussit occidi, eadem poena plecti jubet, qua fuerat, si verum esset, iste plectendus. XXXIV. [Ib. XXII, 28, 29, 19.] Si autem invenerit aliquis puellam virginem quae sponsata non est, et vim faciens ei dormierit cum ea, et inventus fuerit; dabit homo qui dormivit cum ea, patri puellae quinquaginta didrachma argenti, et ipsius erit uxor; quia humiliavit eam: non poterit dimittere eam per omne tempus. Merito quaeritur utrum ista poena sit, ut non eam possit dimittere per omne tempus, quam inordinate atque illicite violavit. Si enim ob hoc intelligere voluerimus eam non posse, id est non debere dimitti per omne tempus, quia uxor effecta est, occurrit illud quod permisit Moyses dare libellum repudii, et dimittere (Deut. XXIV, 1). In his autem qui illicite vitiant, noluit licere, ne ad ludibrium fecisse videatur, et potius finxisse quod eam uxorem duxerit, quam vere placitoque duxisse. Hoc et de illa jussum est, cui fuerit vir calumniatus de virginalibus non inventis. XXXV. [Ib. XXIII, 3, 4.] Non intrabit Ammanites et Moabites in Ecclesiam Domini, et usque ad decimam generationem non intrabit in Ecclesiam Domini, et usque in aeternum. Quaestio est, quomodo intraverit Ruth quae Moabitis fuit (Ruth. I, 22), de qua etiam caro Domini originem ducit (Matth. I, 5). Nisi forte istam mystice prophetaverit intraturam, quod ait, usque ad decimam generationem. Computantur enim generationes ex Abraham, quando fuit et Lot qui genuit Moabitas et Ammanitas ex filiabus (Gen. XIX, 37, 38); et inveniuntur cum ipso Abraham compleri decem generationes usque ad Salmon, qui genuit Booz, qui maritus secundus fuit Ruth. Sunt enim istae, Abraham, Isaac, Jacob, Judas, Phares, Esrom, Aram, Aminadab, Naason, Salmon: Salmon quippe genuit Booz, qui viduam duxit Ruth; ac per hoc videtur post decimam generationem genus fecisse in Ecclesia Domini pariendo filios ipsi Booz. Sed cur additum sit, et usque in aeternum, merito adhuc quaeritur. An quia deinceps nulla anima de Ammanitis et Moabitis intravit in illam Ecclesiam populi Hebraeorum, posteaquam ista generatione decima prophetia completa est? An potius ita dictum est, et usque ad decimam generationem, ut omnino semper intelligi voluerit, per denarii numeri quamdam universitatem, ut hoc exposuerit quodammodo addendo et dicendo, et usque in aeternum? Quod si ita est, Ruth contra praeceptum vetitum videtur admissa. An Ammanitas prohibuit admitti, non Ammanitidas, id est, viros inde, non feminas? maxime quia cum evertissent Israelitae ipsam gentem, omnes viros occidere jussi sunt, feminas autem non, nisi eas quae noverant concubitum viri (Num. XXXI, 17, 18); quoniam ipsae in fornicationem seduxerant populum: virgines autem salvas esse voluerunt, non eis imputantes culpam qua everti illa gens meruit; quam etiam hic commemoravit, velut quaereretur cur Moabitas et Ammanitas admitti noluerit in Ecclesiam Domini: subjunxit enim, Eo quod non obviaverint vobis cum panibus et aqua in via, cum exiretis de Aegypto, et quia conduxerunt adversum te Balaam filium Beor de Mesopotamia, ut malediceret te. Has culpas nec tunc, quando illa gens debellata est, feminis imputaverunt, quas salvas conservare maluerunt.

XXXVI. [Ib. XXIII, 15, 16] Non trades puerum domino suo, qui appositus est tibi a domino suo: non quod dominus ejus eum apposuerit, id est commendaverit; potius enim depositum diceret; sed appositum dixit a domino suo, id est huic adjunctum, cum ab illo abscessisset: non ergo suscipi, sed reddi potius prohibuit fugitivos. Hoc quidem putari potest, nisi intelligamus genti et populo ista dici, non uni homini. Ex alia itaque gentem refugientem ad istam gentem cui loquebatur, hominem a domino suo, id est a rege suo, reddi prohibuit: quod etiam alienigena servavit Achis rex Geth, quando ad eum refugit David a facie domini sui, hoc est, regis Saul (I Reg. XXI, 10). Apertissime autem hoc explanat, cum dicit de ipso refuga, In vobis habitabit, in omni loco ubi placuerit ei.

XXXVII. [Ib. XXIII, 17.] Non erit meretrix a filiabus Israel, et non erit fornicans a filiis Israel. Ecce ubi manifeste prohibuit fornicari et viros et feminas etiam cum non alienis conjugibus; peccatum esse demonstrans misceri non conjugibus suis, quando et meretrices esse, et ad meretrices accedere prohibet, quarum publice venalis est turpitudo. In Decalogo autem moechiae nomine non videtur hoc aperte prohibuisse, quoniam moechia nonnisi adulterium intelligi solet. Unde quid nobis videretur, ibi tractavimus (Quaest. in Exod., quaest. 71). XXXVIII. [Ib. XXIII, 18, 17.] Non offeres mercedem meretricis, neque commutationem canis in domum Domini Dei tui ad omne votum, quoniam abominatio Domino Deo tuo est, et utrumque: quod ita intelligitur, quoniam abominatio Domino Deo tuo est, et hoc non unum horum, sed utrumque. De cane quippe vetat fieri commutationem primogenitorum, quam jubet fieri de aliis immundis animalibus, id est equis et asinis, et si quid est eorum quae adjuvant hominem, et latine a juvando jumenta dicuntur. De cane autem noluit; utrum et de porco, et quare noluerit, requirendum est: et si de omnibus talibus noluit, quare solum canem isto loco exceptum fecerit. De mercede autem meretricis ut diceret, videtur ea esse causa, quia superius prohibuerit esse meretricem de filiabus Israel, aut quemquam filiorum Israel uti meretrice: et ne subreperet cogitationi, expiari posse hoc peccatum, si aliquid inde offerretur in templum, dicendum fuit quod sit abominatio Domino.

XXXIX. [Ib. XXIV, 7.] Morietur fur ille, id est, qui furatus est hominem; et auferetis malignum ex vobis ipsis. Assidue hoc dicit Scriptura, cum jubet occidi malos: qua locutione usus est etiam Apostolus, cum diceret, Quid enim mihi de iis qui foris sunt judicare? Nonne de iis qui intus sunt, vos judicatis? Auferte malum ex vobis ipsis (I Cor. V, 12, 13). Nam graecus habet τὸν πονηρὸν, quod etiam hic scriptum est: hoc autem potius malignum solet interpretari, quam malum. Nec ait, τὸ πονηρὸν, id est, hoc malignum; sed τὸν πονηρὸν, quod est, hunc malignum. Ex quo apparet eum voluisse intelligi, qui aliquid tale commisit, ut excommunicatione sit dignus. Hoc enim nunc agit in Ecclesia excommunicatio, quod agebat tunc interfectio. Quamvis et aliter illud apostolicum possit intelligi, ut unusquisque malum vel malignum ex se ipso sit jussus auferre. Qui sensus acceptabilior esset, si hoc malum, vel hoc malignum, non autem hunc malignum in graeco inveniretur: nunc vero credibilius est de homine dictum, quam de vitio. Quanquam possit eleganter intelligi etiam homo auferre a se malum hominem, quemadmodum dictum est, Exuite vos veterem hominem: quod exponens ait, Qui furabatur, jam non furetur (Ephes. IV, 22, 28). XL. [Ib. XXIV, 8.] Secundum legem omnem quam juraverint vobis sacerdotes Levitae. Hic apparet omnem sacerdotem Levitam fuisse; quamvis non omnis Levites sacerdos fuerit. XLI. [Ib. XXIV, 10-13.] Si debitum fuerit in proximo tuo, debitum quodcumque, non intrabis in domum ejus pignerare pignus: foris stabis, et homo apud quem debitum tuum est, proferet tibi pignus foras. Si autem homo eget, non dormies in pignore ejus, redditione reddes ei vestimentum suum circa occasum solis; et dormiet in vestimento suo, et benedicet te, et tibi erit misericordia coram Domino Deo tuo. Non immerito videtur ad opus misericordiae pertinere ut non intret pignerator in domum, ne fiat perturbatio debitori: sed ex hoc etiam ipsum debitorem admonet pignus foras proferre creditori. Quod vero jubet egenti pignus eodem die restitui, ut in eo dormiat qui non habet ubi dormiat, merito movet, ut requiratur cur non potius creditori praeceperit ut non auferat pignus, quod eodem die oportet ut restituat. Quod si ad compellendum debitorem fieri voluerit, quomodo se urgeat ad reddendum, cum sciat pignus eodem die se recepturum? An forte hoc fieri voluerit propter memoriam, ne obliviscatur reddere, et tunc non reddat si vere non habuerit: maxime quia creditoris sui misericordia vincitur, cui esse non debet ingratus, si pignus receperit in quo dormiat; simul et creditor cum ille non reddiderit, debet eum credere non habere, qui hac etiam indiget misericordia, ut pignus ei propterea restituatur, quod aliud non habet ubi dormiat? XLII. [Ib. XXIV, 16.] Non morientur patres pro filiis, et filii non morientur pro patribus: unusquisque in suo peccato morietur. Ecce non solum Prophetae hoc dixerunt (Ezech. XVIII, 17), verum etiam Lex dicit, sua culpa quemque interimendum, non autem patris sui, aut filii sui. Quid est ergo quod alibi dicitur, Deus reddens peccata patrum in filios, in tertiam et quartam progeniem? An de filiis nondum natis illud intelligitur, propter originale peccatum, quod etiam ex Adam traxit genus humanum; hic autem de filiis jam natis est facta distinctio, ut unusquisque in suo peccato moriatur? Non enim trahit aliquid ex patre, qui jam natus erat, quando pater ejus peccavit. Sed cum et ibi dicit, his qui oderunt me (Exod. XX, 5); manifestum est etiam illam conditionem posse mutari, si filii parentum suorum facta non fuerint imitati. Nam et illud ex Adam temporaliter redditur, quia omnes propter hoc moriuntur; non autem in aeternum eis qui fuerint per gratiam spiritualiter regenerati, in eaque permanserint usque in finem. Quamvis et illud merito quaeri possit, si redduntur peccata patrum in filios his qui oderunt Deum, cur in tertiam et quartam generationem, vel praetermissa prima et secunda, vel non etiam in caeteras permanente impietate et imitatione malorum parentum. An per hunc numerum, quoniam septenarius intelligitur, universitatem significare voluit: et ideo non ipsum potius septenarium posuit, ut diceret in septimam generationem, ac sic omnis intelligeretur; quia causam perfectionis hujus numeri hoc modo potius intimavit? Ideo namque perhibetur perfectus, quia ex his duobus constat, ternario scilicet primo impari toto, et quaternario primo pari toto. Unde esse et illud propheticum existimo, quod assidue repetitur, In tribus et quatuor impietatibus non aversabor (Amos I, 3); per quod voluit impietates universas potius quam tres vel quatuor intelligi. XLIII. [Ib. XXIV, 17.] Non declinabis judicium advenae, et orphani, et viduae. Non pignerabis vestimentum viduae. Cur non ait, Et non pignerabis vestimentum eorum? Quae enim causa est ut trium istorum judicium declinare vetuerit, pignus autem auferri vestimentum solius viduae, non et illorum? Nisi quia judicia omnium facienda propterea commendavit, quia non habent a quibus defendantur sive advena, quia in terra aliena est; sive orphanus, id est pupillus quia parentibus caret; sive vidua, quia maritum non habet: pignus vero cum prohibet vestimentum auferri viduae, puto quod satis eleganter admoneat, eas vere dicendas esse viduas, quae etiam pauperes sunt. Id enim et Apostolus evidenter ostendit, ubi ait: Si qua autem vidua filios et nepotes habet, discat primum domum suam pie tractare, et mutuam vicem parentibus reddere: hoc enim acceptum est coram Domino. Quae autem vere vidua est, et desolata, speravit in Dominum, et persistit in orationibus nocte et die. Hanc vere viduam dixit, quae non habet a quibus sustentetur; quia non solum viro, sed etiam posteris atque omni ope destituta est: divitem quippe non diceret desolatam. Pauperi itaque pignus non est auferendum vestimentum: nam et hoc ipso quod vestimentum prohibet auferri, pauperem ostendit. Neque enim creditor non potius auferret argentum, vel si quid aliud, quam vestimentum. Porro si occurrerit ammo, Quid, si multa habeat vestimenta non necessaria, sed superflua? quomodo intelligitur vere vidua, hoc est non solum desolata, verum etiam quae non in deliciis agit? quam subjecit dicens, Quae autem in deliciis agit, vivens mortua est (I Tim. V, 4-6). Hanc quippe opposuit, tanquam e contrario verae viduae, tanquam talis non sit vera vidua. Quaecumque autem divites alias nuptias experiri noluerunt, continentia in eis laudatur, non desolatio commendatur. Hae quippe maritis tantum viduatae sunt, non aliis rebus. XLIV. [Ib. XXIV, 19.] Quod admonet, ut in messe oblitum manipulum nemo colligat, et olivam vel uvam relictam nemo repetat diligentius neglecta colligere, et dicit egentibus dimittenda; occurrit forsitan cogitationi, Quid, si haec quae ab agrorum dominis dimittuntur, non egentes, sed improbi colligant? Sed considerandum primo illum misericordia facere, qui hoc animo dimittit, ut egentes habeant quod dimittitur. Deinde cum haec populo praecipiuntur, simul admonentur ii qui non indigent, ista non quaerere. Quod si quaesierint, quid aliud quam res alienas, et, quod gravius est, pauperum invadere judicandi sunt? Utrique ergo commemorantur his praeceptis, et quorum agri sunt, ut misericorditer ea relinquant; et qui indigentes non sunt, ut inde se abstineant: quando utrumque dicitur, et a quibus dimittenda sint, et quibus dimittenda sint. XLV. [Ib. XXV, 1-3.] Si autem fuerit altercatio inter homines, et accesserint ad judicium, et judicaverint, et justificaverint justum. Judices intelligendi sunt judicare, non illi qui dicti sunt altercationem habere. Deinde sequitur: Et reprehenderint impium. Et erit, si dignus fuerit plagis, qui impie agit, constitues eum in conspectu judicum, et flagellabunt eum ante se, secundum impietatem ejus: numero quadraginta flagellabunt eum; non apponent. Si autem apposuerint flagellare eum super has plagas plures, deturpabitur frater tuus coram te. Valde advertendum est quod cum ea peccata plagis emendanda praeceperit, quae digna non sunt mortis supplicio vindicari, et hoc tam paucis plagis; eum tamen qui caeditur, appellavit impium vel impie agentem: ut noverimus, non sicut plurimi loquuntur, locutas esse Scripturas; quas incuriosius legimus, cum putamus adulterium non esse impietatem, quia in hominem videtur peccasse qui hoc fecerit, cum illud peccatum morte plecti jubeat Lex (Deut. XXII, 22); et his peccatis graviores esse dicimus impietates, cum sint earum quaedam quae flagelli plagis quadraginta puniuntur. Est itaque levis impietas, quae verbere digna est; et est gravior quae morte digna est: ita etiam illa peccata quae non in Deum, sed in hominem videntur admitti, sunt morte digna quaedam; sunt alia correptione, seu verbere, seu venia faciliore. Ita enim locutos esse Septuaginta interpretes constat, ut etiam illius qui plagis dignus est, impietatem vocaverint. XLVI. [Ib. XXV, 5.] Si autem habitaverint fratres in unum, et mortuus fuerit unus ex eis, semen autem non fuerit ei; non erit uxor defuncti foris non appropianti: frater viri ejus intrabit ad eam, et accipiet eam sibi uxorem, et cohabitabit ei. Et erit, infans quicumque natus fuerit, constituetur ex defuncti nomine, et non delebitur nomen ejus ex Israel. Videtur hoc praecepisse Lex de fratris uxore ducenda, non ob aliud, nisi ut semen suscitet fratri qui sine liberis defunctus est. Quod autem ait, Constituetur ex defuncti nomine, et non delebitur nomen ejus ex Israel, id est nomen defuncti; ex hoc videtur dictum, ut ille qui nascitur, hoc nomine appelletur, quo appellabatur defunctus, cui quodam modo propagatur. Unde nobis visum est magis secundum adoptionis morem solvere in Evangelio quaestionem de duobus patribus Joseph (De Cons. Evang. lib. 2, c. 3), quorum unum commemorat Matthaeus, eum scilicet qui genuit Joseph (Matth. I, 16); alterum Lucas, eum cujus filius erat Joseph (Luc. III, 23): quoniam nullius eorum nomen Joseph accepit. Nisi forte hoc dictum est, Constituetur ex defuncti nomine, non ut ejus nomen accipiat, sed ut ex ejus nomine, id est tanquam filius, non ejus cujus semine est genitus, sed illius defuncti cui semen suscitatum est, haeres constituatur. Quod enim additum est, Et non delebitur nomen ejus ex Israel, potest ita intelligi, non quod nomen ejus puer consequenter accipiat; sed quod ille non sine posteritate mortuus esse videbitur, et ideo permanet ejus nomen, hoc est memoria. Neque enim etiam si ipse filium genuisset, nomen suum ei fuerat impositurus, ut nomen ejus non deleretur ex Israel: sed ex hoc utique non deleretur, quia non sine liberis ex hac vita emigraret; et hoc jubetur ex ejus uxore frater ejus implere, quod ille non potuit. Nam etsi frater non fuisset, et propinquus ducebat uxorem ejus, qui sine filiis mortuus esset, ad suscitandum semen fratri suo: sicut fecit Booz ducendo Ruth, ut semen excitaret propinquo suo, cujus fuerat illa uxor, nec de illo pepererat; et tamen qui de illa natus est, ex nomine quidem defuncti constitutus est, quia filius ejus est dictus, atque ita factum est ut nomen defuncti non deleretur ex Israel, nec tamen ejus nomine appellatus est (Ruth IV, 13-17). QUAESTIO DE DUOBUS PATRIBUS JOSEPH. Matth. II, 16; Luc. III, 23.

Quae cum ita sint, abundantius duobus modis solvi potest evangelica quaestio, ut unus eorum quos diversos commemorant Matthaeus et Lucas, ita fuerit propinquus alteri ad ducendam ejus uxorem, ut alios etiam sursum versus parentes atque majores iste, alios ille habere potuerit. Nam si fratrum filii fuissent, unum habuissent avum; quod non ita est: nam secundum Matthaeum, Mathan est avus Joseph; secundum Lucam vero, non Mathan, sed Mathath. Quod si quisquam putat esse tantam similitudinem nominis, ut ab scriptoribus in una littera erratum sit, ut fieret tam parva et pene nulla diversitas; quid de istorum patribus dicturus est? Nam secundum Lucam Mathath filius fuit Levi; secundum Matthaeum autem, Mathan ex Eleazar genitus invenitur: atque ita inde sursum versus diversi sunt patres et avi; et deinde majores usque ad Zorobabel, qui fere est vigesimus sursum ab Joseph apud Lucam, apud Matthaeum autem undecimus. Qui propterea idem ipse esse creditur, quia pater ejus apud utrumque Evangelistam Salathiel invenitur: quamvis fieri potuerit, ut alius fuerit eodem nomine, habens ejusdem nominis patrem, cujus et ille habuit. Nam et inde sursum versus diversi sunt: alium quippe habet Zorobabel avum apud Lucam, qui est Neri; alium apud Matthaeum, qui est Jechonias; atque inde superius nusquam est consonantia, quousque veniatur ad David, apud Matthaeum per Salomonem, apud Lucam per Nathan. Difficillimum autem videtur non fuisse aliquem propinquiorem qui duceret uxorem fratris sui, quam eum qui ex David esset consanguineus tam longinquo gradu, non aliqua infra propinquitate conjunctus; cum sit apud Lucam David pene quadragesimus a Joseph, apud Matthaeum autem ferme vigesimus septimus. Aut si propinqui ad uxores defunctorum ducendas etiam illi quaerebantur, qui ex feminarum sanguine propinquabant, fieri potuit ut esset aliquis ita propinquus, qui Joseph genuerit de uxore propinqui sui, qui sine liberis decessit: ac sic ei esset alter ex natura pater, alter ex Lege; in quorum patribus et avis et deinde majoribus ideo nulla propinquitas appareret, quod non ex maribus, sed ex feminis propinquarent. Verumtamen si ita esset, nec David aliquando unus pater occurreret. Aut si quisquam potuisse contendit, ubi ponimus quod consuetudo Scripturae non est feminas in genealogia pro maribus ponere, sicut eas nullus Evangelista interposuit? Ubi enim commemorantur matres, non ponuntur nisi cum patribus. Ac per hoc aut ita propinquior defuit ad uxorem defuncti sibi copulandam, ut origo cognationis David repeteretur: aut adoptio fecit alterum patrem quem posset habere Joseph.

XLVII. [Ib. XXVI, 14.] Quid est quod inter illa quae jubet dicere hominem, qui in dandis decimis, et quaecumque dare vel impendere jussus est, omnia mandata complevit, etiam hoc cum laude et commendatione sua dicere jubet, Non dedi ex eis mortuo? An per hoc prohibet parentalia, quae observare gentes solent? XLVIII. [Ib. XXVIII, 13, 14.] Non praeteribis ab omnibus verbis quae ego mando tibi hodie, dextra aut sinistra ire post deos alienos, servire illis. Quaeri potest quomodo possit intelligi ire in dextra, qui post deos alienos ierit servire illis; cum dextra in laude ponatur, illud autem nunquam laudabiliter fieri possit: nam et quod reprehenditur in via vitae, qui declinat in dextra, non ibi ea reprehenduntur quae dextra sunt, sed ille qui declinat in ea, id est, qui sibi arrogat quae Dei sunt. Ideo dicitur in Proverbiis: Non declines in dextra aut in sinistra: vias enim quae a dextris sunt novit Dominus; perversae autem sunt quae a sinistris. Ergo bonae sunt dextrae, quas novit Dominus. Novit enim Dominus vias justorum (Psal. I, 6), sicut in Psalmo legitur. Cur ergo dictum sit, Ne declines in dextra, consequenter ostendit addendo, Ipse enim rectos faciet cursus tuos. Absit autem ut dextras, quas novit Dominus, negemus esse rectas: sed, ut dixi, declinare in eas est, non illius gratiae, sed sibi tribuere velle quod rectum est. Denique, ut dixi, adjungit et dicit, Ipse enim faciet rectos cursus tuos, et omnia itinera tua in pace producet (Prov. IV, 27). Quapropter hoc quod isto loco Deuteronomii, de quo agimus, dictum est. Non praeteribis ab omnibus verbis quae ego mando tibi hodie, dextra aut sinistra ire post deos alienos, servire illis, non ideo dictum est, quia dii alii possunt etiam in dextris accipi; sed aut terrena loca significata sunt, quia et in dextra et in sinistra habebant gentes alios deos colentes: aut hoc de diis aliis separatim pronuntiandum est, ut duo sint sensus; unus videlicet, Non praeteribis ab omnibus verbis quae ego mando tibi hodie, dextra aut sinistra, secundum illum scilicet intellectum, quem supra exposui; alius autem sit sensus, ire post deos alienos, servire illis, ut et hic subaudiatur, Non praeteribis ab omnibus verbis quae ego mando tibi hodie. Quem totum sensum si dicere velimus, superiora verba, quae utrique sensui sunt communia, repetituri sumus; ut quomodo illic dicitur, Non praeteribis ab omnibus, quae ego mando tibi hodie, dextra aut sinistra, sic et istic repetatur, Non praeteribis ab omnibus quae ego mando tibi hodie, ire post deos alienos, servire illis. Praetereundo enim a verbis quae mandata sunt, etiam hoc fit, ut eatur post deos alienos. Non enim hoc solum mandatum est, aut hoc solum praeteriri Deus non vult, quod mandavit, ne post deos alienos eatur, sed omnia quae mandavit: hoc tamen ita praecipue, ut post generalitatem praecepti quo admonuit non esse praetereundum ab omnibus verbis mandatorum suorum, etiam hoc seorsum commendare voluerit.

Potest hoc quod ait, dextra aut sinistra, etiam sic intelligi, ut nec eorum causa, quae propter felicitatem appetuntur, nec eorum quae propter infelicitatem fugiuntur, ire mandaverit post deos alios: id est, nec pro iis quae amantur, nec contra ea quae odio habentur, a diis aliis auxilium esse poscendum: aut certe illo modo, ut vel concilientur, quo prosint; vel placentur, ne noceant. Nam et de quibusdam scriptum est in Psalmo, Quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis: ideo quia his rebus opinantur fieri hominem beatum, quas et boni et mali possunt habere; et ideo dextera est iniquitatis, quia iniqui sunt, qui eam dexteram putant. Non enim est vera dextera, sed dextera est eorum quorum os locutum est vanitatem. Beatum dixerunt populum cui haec sunt, cum potius, sicut mox adjungit et docet, Beatus sit populus cujus Dominus Deus ipsius (Psal. CXLIII, 8, 15). Haec est vera dextera, aequitatis, non iniquitatis. Non est ergo eundum post deos alienos, neque in dextra, ut existimet homo ex ipsis se fieri beatum; neque in sinistra, ut existimando ipsis adversantibus se fieri miserum, ad hoc eos colat ut avertat. Aut certe si dextra intelligimus aeterna, sinistra vero temporalia bona; nec propter illa, nec propter ista eos colendos sancta Scriptura hoc loco admonuisse credatur.

XLIX. [Ib. XXIX, 1.] Haec verba Testamenti quod mandavit Dominus Moysi, statuere filiis Israel in terra Moab, praeter Testamentum quod testatus est eis in Horeb. Ostendit unde appellatus sit liber Deuteronomium, quasi secunda Lex; ubi magis illius repetitio est, quam aliquid aliud: pauca enim sunt, quae ibi non sint in eo quod primum datum est. Nec tamen appellantur haec duo Testamenta, quamvis ita haec verba sonare videantur: utrumque enim unum est Testamentum, quod in Ecclesia dicitur Vetus. Nam si propter haec verba duo Testamenta dicenda essent, jam non duo, sed plura essent, excepto Novo. Multis enim locis Scriptura dicit Testamentum: sicut illud quod factum est ad Abraham de circumcisione (Gen. XVII, 4), vel illud superius ad Noe (Id. IX, 9). L. [Ib. XXIX, 2-4.] Et vos vidistis omnia quaecumque fecit Dominus Deus vester in terra Aegypti coram vobis Pharaoni, et omnibus servis ejus, et omni terrae illius, tentationes magnas, quas viderunt oculi tui, signa et prodigia illa magna, et manum validam. Et non dedit Dominus Deus vobis cor scire, et oculos videre, et aures audire usque in diem istam. Quomodo ergo ait superius, Vos vidistis tentationes magnas, quas viderunt oculi tui, si non dedit Dominus eis oculos videre, et aures audire; nisi quia viderunt corpore, et corde non viderunt? quia oculi dicuntur et cordis: propterea inde coepit, Et non dedit Dominus Deus vobis cor scire. Ad hoc pertinent duo quae sequuntur, et oculos videre, et aures audire, id est intelligere, et obtemperare. Quod vero dicit, Et non dedit Dominus Deus vobis; nullo modo increpans et arguens hoc diceret, nisi ad eorum quoque culpam pertinere intelligi vellet, ne quisquam se ex hoc excusabilem putet. Simul enim ostendit et sine adjutorio Domini Dei eos intelligere et obedire non posse oculis cordis, et auribus cordis: et tamen si adjutorium Dei desit, non ideo esse excusabile hominis vitium; quoniam judicia Dei quamvis occulta, tamen justa sunt. LI. [Ib. XXIX, 5-6.] Et adduxit vos quadraginta annis in deserto: non inveteraverunt vestimenta vestra, et calceamenta vestra non sunt attrita a pedibus vestris; panem non manducastis, vinum et siceram non bibistis, ut sciretis quia iste Dominus Deus vester. Hinc apparet tantum vini in suis impedimentis potuisse portare Israelitas, quando exierunt de Aegypto, quod possent cito consumere. Nam si omnino nihil secum tulissent, unde esset illud de quo dictum est, Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere? Non enim hoc de aqua diceretur, cum et ipsius Moysi manifestissima verba sint, non fuisse illam vocem principium belli, sed principium vini (Exod. XXXII, 6, 18). LII. [Ib. XXIX, 18-21.] Numquid est aliquis inter vos vir, aut mulier, aut familia, vel tribus, cujus mens declinavit a Domino Deo vestro, ire servire diis gentium illarum? Num qua est in vobis radix sursum germinans in felle et amaritudine? Et erit, cum audierit verba maledictionis hujus, et opinabitur in corde suo, dicens, Sancta mihi fiant, quoniam in errore cordis mei incedo: ut non simul perdat peccator eum qui sine peccato est; nolet Deus propitiare ei, sed tunc incendetur ira Domini, et zelus ejus in homine illo, et adhaerebunt in eo omnia maledicta Testamenti hujus, quae scripta sunt in libro Legis hujus. Ita dictum est, Numquid est in vobis? ut tanquam requirentem intelligamus, ne forte sit. Si quis autem esset, eum terruit vehementer, ne forte quisquam diceret in corde suo, audiens illa maledicta, Sancta mihi sint, id est, maledicta sancta mihi sint: quoniam in errore cordis mei incedo, id est, absit ut mihi ista eveniant, non mihi sint haec mala, sed sancta, id est propitia et innoxia; quoniam in errore cordis mei incedo, eundo scilicet post deos gentium, et eis tanquam impune serviendo. Non, inquit, erit sic. Non perdat simul peccator eum qui sine peccato est: tanquam diceret, Cavete ne cui vestrum talia persuadeat, qui talia cogitat. Nolet Deus propitiare ei, sive talia cogitanti, sive illi cui talia fuerint persuasa, sicut ipse opinatus est dicendo, Sancta mihi sint; et quasi hoc modo avertendo a se vim illius maledicti. Sed tunc accendetur ira Domini, et zelus ejus in homine illo, quando putabit eam se avertere, ista in corde suo dicendo. Et adhaerebunt in eo omnia maledicta Testamenti hujus, quae scripta sunt in libro Legis hujus. Non possunt quidem omnia evenire uni homini: non enim etiam toties mori potest, quot genera mortis hic dicta sunt; sed omnia dixit, pro quibuslibet, ut non sit immunis ab omnibus, cui evenerint aliqua eorum quibus pereat. Quod autem ait, Ut non simul perdat peccator eum qui sine peccato est; quod graecus habet ἀναμάρτητον, non sic accipiendum est, tanquam ab omni prorsus peccato mundum et immunem hoc dixerit ἀναμάρτητον, id est sine peccato; sed eum qui sine peccato isto esset, de quo loquebatur: sicut dicit Dominus in Evangelio, Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent (Joan. XV, 22); non utique omne, sed hoc peccatum quo non crediderunt in eum. Dicit etiam Deus ad Abimelech de Sara uxore Abrahae, Scio quia in mundo corde fecisti hoc (Gen. XX, 6): non utique mundum illius cor ita voluit intelligi, ut similis eis esset, de quibus dictum est, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8); sed ab illo peccato, de quo agebatur, mundum cor habebat, quoniam quantum ad ipsum pertinebat, non concupiverat conjugem alienam. LIII. [Ib. XXX, 6.] Et circumpurgabit Dominus cor tuum, et cor seminis tui, diligere Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, ut vivas tu. Evidens pollicitatio gratiae: promittit enim Deus se esse facturum quod solet jubere ut fiat. LIV. [Ib. XXX, 11-14.] Quia mandatum hoc, quod ego mando tibi hodie, non est supra modum, neque longe abs te est: non in coelo est, dicens, id est, ut dicas, Quis ascendet nobis in coelum, et accipiet nobis illud, et audientes illud faciemus? Neque trans mare est, dicens, id est, ut dicas, Quis transfretabit nobis trans mare, et accipiet nobis illud, et audientes illud faciemus? Prope est verbum hoc valde in ore tuo, et in corde tuo, et in manibus tuis facere illud. Hoc esse verbum fidei dicit Apostolus: quod ad Novum pertinet Testamentum. Sed quaeri potest, cur ea superius mandata dixerit, quae scripta sunt in libro Legis hujus (Deut. XXIX, 21): nisi quia his omnibus spiritualia significantur ad Novum Testamentum pertinentia, si bene intelligantur. Item quaeri potest cur hoc quod hic positum est, Neque trans mare est, ut dicas, Quis transfretabit nobis trans mare, et accipiet nobis illud, Apostolus dixerit, Aut quis descendet in abyssum; atque id exponens adjunxerit, Hoc est Christum a mortuis reducere: nisi quia mare appellavit totam in hoc saeculo vitam, quae morte transitur, ut quodam modo mare finiatur, et trans mare mors ipsa appelletur, velut trans istam vitam, quae maris vocabulo significatur. Deinde quod hic additum est, et in manibus tuis; non ait Apostolus, nisi, in ore tuo et in corde tuo. Et hoc usque in finem exsecutus est, dicens, Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 7, 8, 10). Merito quod ex hebraeo translatum est, quantum a nobis inspici potuit, non habet, in manibus tuis. Nec frustra tamen hoc a Septuaginta interpretibus additum existimo: nisi quia intelligi voluerunt etiam ipsas manus, quibus significantur opera, in corde accipi debere, ubi est fides quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6). Nam si forinsecus ea quae Deus jubet, manibus fiant, et in corde non fiant, nemo est tam insulsus, qui praecepta arbitretur impleri. Porro si charitas, quae plenitudo est Legis (Rom. XIII, 10), habitet in corde, etiamsi manibus corporis quisquam non possit operari, pax illi est utique cum hominibus bonae voluntatis (Luc. XI, 14). LV. [Ib. XXXII, 5.] Peccaverunt non ei filii vituperabiles. Quod in graeco est τέκνα μωμητὰ, quidam interpretati sunt sicut hic, id est, filii vituperabiles; quidam, filii commaculati; quidam, filii vitiosi. Unde non magna quaestio, imo nulla est. Sed illud merito ad quaerendum movet, si generaliter dictum est, Peccaverunt non ei, quoniam qui peccat, non ei peccat, id est, non Deo nocet, sed sibi; quomodo intelligendum sit quod in Psalmo legitur, Tibi soli peccavi (Psal. L, 6); et in Jeremia, Tibi peccavimus, patientia Israel, Domine (Jerem. XIV, 7, 8); et iterum in Psalmo, Sana animam meam, quia peccavi tibi (Psal. XL, 5): et utrum hoc sit peccare Deo, quod peccare in Deum. Unde ait Heli sacerdos: Si in Deum peccaverit, quis orabit pro eo (I Reg. II, 25)? Dicam ergo interim quid mihi in praesentia videatur. Intelligent fortasse aliquid melius, qui melius haec sapiunt, aut etiam nos alio tempore, quantum adjuverit Dominus. Peccare in Deum, est in iis peccare quae ad Dei cultum pertinent. Nam hoc quod commemoravi, nihil aliud indicat: sic enim peccabant filii Heli, quibus hoc pater eorum dixit. Sic existimandum est peccari etiam in homines qui pertinent ad Deum: nam hoc Deus legitur dixisse ad Abimelech de Sara, Propterea peperci tibi, ne peccares in me (Gen. XX, 6). Peccare autem Domino, vel potius peccasse Domino (nisi forte alicubi scriptum occurrat quod huic sensui resistat), hi mihi videntur non immerito dici, qui piam poenitentiam peccati sui nunc agunt, ut glorificetur ignoscens Dominus. Causam quippe reddens David cur dixerit, Tibi soli peccavi, et malum coram te feci; subjecit et ait, Ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris: sive cum dicit Deus, Judicate inter me et vineam meam (Isai. V, 3): sive de Domino Jesu Christo intelligatur, qui solus verissime dicere potuit, Venit enim princeps mundi, et in me non habet quidquam (id est, quidquam peccati quod morte sit dignum); sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio; surgite, eamus hinc (Joan. XIV, 30, 31): tanquam diceret, Etiamsi levissima peccata mortis supplicio persequatur princeps mundi, in me non habet quidquam, sed surgite, eamus hinc, id est, ut patiar; quia in eo quod patior, voluntatem impleo Patris mei, non poenam solvo peccati mei. Et quod Jeremias ait, Tibi peccavimus, patientia Israel, Domino utique suppliciter dicitur in poenitentia cum spe salutis ex venia. Et quod dictum est, Sana animam meam, quia peccavi tibi, hoc idem agitur ut Deus ignoscendo glorificetur: quia magna est ejus misericordia super confitentes sibi et redeuntes ad se, qui dicit se nolle mortem peccatoris, quantum ut revertatur et vivat (Ezech. XXXIII, 11). Hinc et ipse David non solum in Psalmo, verum etiam cum eum Deus argueret per prophetam, non sine spe propitiationis Domini respondit, Peccavi Domino (II Reg. XII, 13). Medico enim vulneratus videtur quodammodo, qui ut sanetur se subdit manibus medici, ut in eo medicinae opus impleatur. In hoc autem cantico praevidebat Propheta futuros quosdam, qui sic fuerant peccaturi Deum offendendo magnis iniquitatibus suis, ut nec poenitentiam agere vellent, et ad Deum redire ut sanarentur: de quibus etiam alibi dicitur, Quoniam caro sunt, et spiritus ambulans, et non revertens (Psal. LXXVII, 39). Potest etiam sic intelligi, Peccaverunt non ei, secundum id quod non ei nocuerunt peccato suo, sed sibi. LVI. [Ib. XXXIII, 1-3.] Et haec benedictio quam benedixit Moyses homo Dei filios Israel, priusquam defungeretur. Et dixit, Dominus ex Sina venit, et alluxit ex Seir nobis: festinavit ex monte Pharan cum multis millibus Cades. Ad dexteram ejus Angeli cum eo, et pepercit populo suo. Et omnes sanctificati sub manus tuas, et hi sub te sunt. Et accepit de verbis ipsius Legem, quam mandavit nobis Moyses, haereditatem congregationibus Jacob. Et erit in dilecto princeps, congregatis principibus populorum simul tribubus Israel. Non negligenter praetereunda est ista prophetia. Apparet quippe ista benedictio ad novum populum pertinere, quem Dominus Christus sanctificavit; ex cujus persona ista dicuntur a Moyse, non ex persona ipsius Moysi, quod in consequentibus evidenter apparet. Nam si propterea dictum est, Dominus ex Sina venit, quia in monte Sina Lex data est; quid sibi vult quod sequitur, et alluxit ex Seir nobis: cum Seir mons Idumaeae sit, ubi regnavit Esau? Deinde cum Moyses filios Israel benedicat his verbis, sicut Scriptura praedixit, quomodo idem dicit, Et accepit de verbis ipsius Legem, quam mandavit nobis Moyses? Nimirum ergo prophetia est, ut diximus, populum novum Christi gratia sanctificatum praenuntians, ideo sub nomine filiorum Israel, quia semen est Abraham, hoc est, filii sunt promissionis, et interpretatio ejus est, Videns Deum. Dominus ergo qui ex Sina venit, Christus intelligendus est, quoniam Sina interpretatur, Tentatio. Venit ergo ex tentatione passionis, crucis, mortis. Et alluxit ex Seir. Seir interpretatur, Pilosus, quod significat peccatorem; sic enim natus est Esau odio habitus (Gen. XXV, 25): sed quoniam qui sedebant in tenebris et in umbra mortis, lux orta est eis (Isai. IX, 2); ideo alluxi ex Seir. Simul etiam non adsurde intelligitur esse praedictum, ex gentibus quae significantur per nomen Seir, quia mons est pertinens ad Esau, venturam gratiam Christi populo Israel. Unde dicit Apostolus: Ita et hi nunc non crediderunt in vestra misericordia, ut et ipsi misericordiam consequantur (Rom. XI, 31). Ipsi ergo dicunt, Alluxit ex Seir nobis, et festinavit ex monte Pharan, id est, ex monte fructifero: id enim interpretatur Pharan, quo significatur Ecclesia. Cum multis millibus Cades. Et Mutata interpretatur Cades, et Sanctitudo. Mutata sunt ergo multa millia, et sanctificata per gratiam, cum quibus venit Christus ad Israelitas postea colligendos. Sequitur et dicit, Ad dexteram ejus Angeli cum eo: hoc non indiget expositione. Et pepercit, inquit, populo suo: donans remissionem peccatorum. Inde ad ipsum convertit sermonem atque ait, Et omnes sanctificati sub manus tuas, et hi sub te sunt: non utique superbientes, et suam justitiam volentes constituere; sed agnoscentes gratiam, ut justitiae Dei subjiciantur (Rom. X, 3). Et accepit, inquit, de verbis ipsius Legem: populus utique de quo ait, Et pepercit populo suo. Accepit ergo de verbis ipsius Legem, quam mandavit, inquit, nobis Moyses: hoc est, populus ejus de verbis ejus accepit Legem, quia de doctrina ejus intellexit Legem eam ipsam quam mandavit nobis Moyses. Ipse quippe ait in Evangelio: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de ne enim ille scripsit (Joan. V, 46). Non enim accepit populus ille Legem quam non intellexit; sed tunc accepit, quando intellexit de verbis ejus, carens velamine veteri, conversus ad Dominum: hanc dicit haereditatem congregationibus Jacob, quae intelligenda est non terrena, sed coelestis; non temporalis, sed aeterna. Et erit, inquit, in dilecto princeps: ipse utique in dilecto populo erit princeps Dominus Jesus: congregatis principibus populorum, id est, gentium: simul tribubus Israel, ut impleatur quod supra dictum est, Laetamini, gentes, simul cum populo ejus; quia caecitas ex parte in Israel facta est, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XV, 10, et XI, 25).

LVII. [Ib. XXXIII, 17.] Cum Joseph benediceret, ait inter caetera, Primogenitus tauri pulchritudo ejus. Quod non ita legendum est, tanquam dixerit, primogenitus tauri; sed, cum sit primogenitus, pulchritudo ejus tauri est: propter crucis cornua, de Domino intelligitur figuratum.

LIBER SEXTUS.

Quaestiones in Jesum Nave.

QUAEST. I. [Jos. cap. 1, V\ 5.] Dominus dicit ad Jesum Nave, Et sicut eram cum Moyse, ita ero et tecum. Non solum autem hoc testimonio, sed etiam in Deuteronomio multis documentis probatur Moyses ita defunctus, ut Dei famulus et Deo placens: quamvis in eo illa vindicta completa sit, ne terram promissionis intraret (Deut. XXXII, 48-52, et XXXIV, 4, 5). Ex quo datur intelligi, Dominum etiam bonis servis suis in aliquo succensentem, et temporaliter vindicare, et tamen in eorum habere numero, quae sunt in domo ejus vasa in honorem utilia Domino (II Tim. II, 21), quibus daturus est promissa sanctorum.

II. [Ib. I, 11; III, 7.] Quaestio est, quomodo posteaquam locutus est Dominus ad Jesum Nave, exhortans et confirmans eum, seque promittens cum illo futurum, mandaverit idem Jesus populo per scribas, ut praepararent cibaria, quod post tres dies Jordanem fuerant transituri, cum inveniantur post multo plures dies transisse Jordanem. Cum enim haec populo mandasset, misit exploratores in Jericho, quoniam Jordane trajecto ipsa proxima civitas occurrebat: illi autem diverterunt ad Raab mulierem fornicariam, et ab illa occultati, atque a rege quaesiti et minime inventi, eadem dimittente illos per fenestram, et monente ut triduo laterent in montanis, quatuor dies videntur esse consumpti; inde posteaquam nuntiaverunt quae circa illos gesta fuerint, promovit Jesus cum populo universo de loco ubi erat diluculo; qui cum venisset ad Jordanem, divertit et mansit: tunc rursus populus admonetur ut post triduum se praeparet transire Jordanem, arca Domini praecedente. Hinc ergo intelligitur humanam fuisse dispositionem, quam fecit populo nuntiari, ut cibaria praepararent, tanquam post tres dies memoratum fluvium transituri. Potuit enim hoc sicut homo sperare fieri posse, si exploratores celeriter revertissent. Quibus tardantibus intelligitur, quamvis Scriptura tacuerit, ex divina dispositione caetera impleta, ut jam inciperet apud populum glorificari Jesus, et ostendi quod cum illo Dominus esset, sicut fuerat cum Moyse. Nam et hoc illi dicitur fluvium transituro, sicut scriptum est: Et dixit Dominus ad Jesum, In die isto incipiam exaltare te coram omnibus filiis Israel, ut sciant quoniam sicut eram cum Moyse, sic ero et tecum. Nec incredibile debet videri, etiam illos cum quibus Deus loquebatur, aliquid ex humana dispositione agere voluisse, in qua sibi Deum tamen fiderent esse rectorem, eorumque ex illius a quo regebantur providentia, consilia fuisse mutata. Nam et Moyses ipse utique tanquam homo putaverat esse faciendum, ut causas populi sic audiret, quemadmodum et sibi et illis, onus intolerabile subeundo, prodesse non posset: ejusque dispositio divinitus, et hoc ipsum socero ejus suggerente et monente, atque hanc admonitionem Deo approbante, mutata est (Exod. XVIII, 14-26). III. [Ib. III, 3, 4, 15.] Scribae populo dicunt, Cum videritis arcam testimonii Domini Dei nostri, et sacerdotes nostros et Levitas tollentes eam, proficiscimini de locis vestris; et ite post eam: sed longum intervallum sit inter vos et illam, quantum duo millia cubitorum stabitis, ne propinquetis ei, ut sciatis viam quam ibitis in eam. Non enim abiistis viam ab hesterna et nudiustertiana die. Longe jussum est arcam praecedere, ut posset a populo videri. Tam grande quippe agmen, si post eam proximum pergeret, non eam videret praeire, nec nosset qua sequeretur. Ex hoc autem facto intelligendum est, quod columna illa nubis, quae solebat movendis castris signum dare, et iter ostendere (Exod. XIII, 21), jam recesserat, nec eis apparebat: hinc factum est ut etiam triduum illud ex humana dispositione praediceretur (Supra, quaest. 2). Nunc ergo duce Jesu arcam Domini sequuntur nube subtracta tanquam velamine ablato. Jordanis autem plenus erat per totam crepidinem suam, sicut in diebus messis tritici. Hoc incredibile videtur regionibus nostris: ibi autem, sicut perhibent qui noverunt, in initio veris est messis tritici; tunc autem ille fluvius repletur amplius quam per hiemem. IV. [Ib. IV, 7.] Et erunt vobis lapides isti memoriale filiis Israel usque in aeternum. Quomodo in aeternum, cum coelum et terra transeant (Matth. XXIV, 35)? An quoniam aeternum aliquid significant hi lapides, cum ipsi aeterni esse non possint? Quamvis possit quod in graeco est, ἕως τοῦ αἰῶνος, dici latine, et usque in seculum, quod non est consequens ut intelligatur aeternum. V. [Ib. IV, 15 et 16.] Et dixit Dominus ad Jesum, dicens: Manda sacerdotibus portantibus arcam testamenti testimonii. Solet dici arca testamenti, vel arca testimonii: nunc dicta est arca testamenti testimonii, ut non solum arca, sed etiam ipsum testamentum, appellaretur testamentum testimonii. Hinc enim dicit Apostolus: Nunc autem sine Lege justitia Dei manifestata est, testimonium habens per Legem et Prophetas (Rom. III, 21). In cujusdam enim rei alterius venturae testimonium datum fuerat illud, quod dicitur Testamentum Vetus. VI. [Ib. V, 2-7.] Dixit Dominus ad Jesum; Fac tibi ipsi cultros de petra acutos, vel, sicut habet graecus, de petra acuta, et sedens circumcide filios Israel iterum. In hoc praecepto quaeritur cur dixerit, iterum. Non enim unus homo bis circumcidendus erat: sed quia unus populus erat in quibusdam circumcisus, in quibusdam non circumcisus, ideo dictum est iterum, ut circumcisus iterum circumcideretur, non homo, sed populus. Nam et sequentia id ostendunt. Dicit enim Scriptura: Et fecit Jesus cultros petrinos sibi ipsi acutos, et circumcidit filios Israel in loco qui vocatur Collis praeputiorum. Hoc autem modo circumpurgavit Jesus filios Israel, qui aliquando fuerant in via, et qui aliquando incircumcisi erant eorum qui exierant ex Aegypto; omnes istos circumcidit Jesus. Quadraginta enim et duobus annis conversatus est Israel in deserto Mabdaritide, et ideo incircumcisi erant illorum plurimi pugnatorum qui exierunt de terra Aegypti qui inobedientes fuerant mandatis Dei, in quibus et definierat Dominus eis, ne viderent illi terram quam juraverat Dominus patribus eorum dare illis, terram fluentem lac et mel. Pro his autem substituit filios eorum, quos circumcidit Jesus, eo quod fuissent in itinere incircumcisi. Manifestum est ergo non omnes fuisse, sed quosdam. Quidam enim de Aegypto exeuntium filii in illo populo incircumcisi erant, quos potuit circumcidere Jesus; illorum scilicet filios qui genuerunt in deserto, et contempserunt eos circumcidere, quod inobedientes erant legi Dei. Nulla itaque causa est cur ii qui putant rebaptizandos eos qui habent christiani Baptismi sacramentum, hoc testimonio Legis adjuvari se putent: quia nullus bis numero unus homo est circumcisus; sed populus qui jam fuerat in quibusdam circumcisus, in quibusdam vero adhuc incircumcisus erat. Et si aliquo modo id fieri posset, ut bis circumcidi hominem Deus juberet; numquid possunt dicere ideo fuisse praeceptum, quia illi ab Aegyptiis fuerant circumcisi, aut ab aliquibus haereticis ab Israelitarum societate segregatis? Cum vero satis etiam appareat quare sit a Deo dictum; nullum hic possunt homines erroris sui patrocinium reperire.

VII. [Ib. V, 15-13.] Quando Jesus vidit virum contra se stantem evaginato gladio, et eo respondente dicit quod esset princeps militiae virtutis Domini; et prostratus in terram dixit, Quid praecipis tuo famulo? quaeri potest utrum angelo se prostraverit, eumque dixerit dominum; an potius intelligens a quo missus fuerat, ipsum Dominum dixerit, eique se prostraverit. Erat autem, sicut legitur, Jesus in Jericho, non utique in ipsa civitate, cujus muri nondum ceciderant, quod mox futurum erat, ut in eam possent intrare; sed in agro ad eam pertinente: nam interpretatio quae est ex hebraeo, sic habet. VIII. [Ib. VII.] In eo quod factum est ut Achar de tribu Juda furaretur de anathemate civitatis Jericho contra praeceptum Domini; et propter ejus peccatum tria millia quae missa fuerant in Gai, dederunt terga hostibus, et occisi sunt ex eis triginta sex viri; et populo graviter territo, Jesus cum senioribus se prostravit ad Dominum, eique responsum est ideo factum esse, quod peccaverit populus; minatus est etiam Deus non se cum eis futurum, nisi abstulerint anathema de se ipsis; et quod ostensus est qui fecerat, nec solus occisus, sed cum omnibus suis: quaeri solet quomodo juste pro alterius peccatis in alios vindicetur; maxime quia in Lege Dominus dixit, nec patres pro filiorum, nec filios pro patrum peccatis esse puniendos (Deut. XXIV, 16)? An aliud judicantibus hominibus est praeceptum, ne quemquam pro altero puniant; Dei autem judicia non sunt ejusmodi, qui alto et invisibili consilio suo novit quatenus extendat etiam temporalem hominum poenam salubremque terrorem? Non enim aliquid dirum, quantum attinet ad universi mundi administrationem, contingit mortalibus, cum moriuntur quandoque morituri: et tamen apud eos qui talia metuunt, disciplina sancitur, ut non se solum quisque curet in populo, sed invicem sibi adhibeant diligentiam, et tanquam unius corporis et unius hominis alia pro aliis sint membra sollicita. Nec tamen credendum est, etiam poenis quae post mortem irrogantur, alium pro alio posse damnari; sed in his tantum rebus hanc irrogari poenam, quae finem fuerant habiturae, etiamsi non eo modo finirentur. Simul etiam ostenditur quantum connexa sit in populi societate ipsa universitas, ut non in seipsis singuli, sed et tanquam partes in toto existimentur. Per unius igitur peccatum mortemque paucorum admonitus est populus universus, tanquam in corpore universo quaerere quod admissum est. Simul etiam significatum est quantum mali fieret, si universa illa congregatio peccasset; quando ne unus quidem ita potuit judicari, ut ab eo possent caeteri esse securi. At vero, si Achar ab aliquo inventus atque comprehensus, et illius criminis reus ad judicium Jesu fuisset adductus, nequaquam putandum est hominem judicem vel pro illo vel cum illo quemquam alium, qui societate facti ejus minime teneretur, fuisse puniturum. Neque enim ei mandatum Legis licebat excedere, quod datum est hominibus, ne judicio suo, quod in hominem homini jussum sive permissum est, alterum pro alterius peccato arbitretur esse plectendum. Longe autem secretiore justitia judicat Deus, qui potens est etiam post mortem, quod homo non potest, vel liberare vel perdere. Visibiles igitur afflictiones hominum sive mortes, quoniam his quibus ingeruntur, et obesse et prodesse possunt, novit Dominus in occulto providentiae suae quemadmodum juste quibusque dispenset, etiam cum aliorum peccata in aliis videtur ulcisci. Poenas vero invisibiles, quae nonnisi nocent, et prodesse non possunt, ita nullus Deo judice pro alienis peccatis luit, sicut homine judice luere nullus nisi pro sua culpa istas visibiles debet. Hoc enim praecepit homini judici Deus, in his quae ad humanum judicium pertinent vindicanda, quod in suo judicio facit ipse, quo potestas non aspirat humana.

IX. [Ib. VII, 15 et 25.] Merito quaeritur, cum Dominus propter illum qui de anathemate furtum fecerat, praeceperit eum qui fuisset ostensus, igni cremari, cur eum ostensum Jesus lapidari potius a populo fecerit. An ita eum mori oportuit, quemadmodum Jesus, qui propius Dominum sequebatur, Domini verba jubentis intelligere potuit? Sic enim alius quisquam non facile potuit. Unde magis quaerendum est cur lapidationem ignem appellaverit Dominus, quam credendum Jesum aliud fecisse quam jusserat Dominus. Nam neque ad intelligendum verba Domini quisquam potuit esse sapientior, neque ad faciendum quisquam obedientior. Proinde ignis nomine poenam potuisse significari, Scriptura testis est in Deuteronomio, ubi dicitur ad filios Israel, Et eduxit vos de fornace ferrea ex Aegypto (Deut. IV, 20): ubi utique duram tribulationem intelligi voluit. Duae autem mihi causae occurrunt (non ut ambae sint, sed ut altera ex eis), cur non ille cum suis omnibus evidenti igne crematus sit. Si enim peccatum ejus Dominus tale esse judicavit, quod supplicio illo expiatum non puniret in aeternum, propter ipsam expiationem et purgationem congruentur ilia poena ignis nomen accepit. Neque ad hunc intellectum quisquam tendere admoneretur, si eum proprie visibilis ignis exureret; sed in eo quisque remaneret, quod aperte videbat impletum, nec aliquid ultra quaereret nunc vero cum propter Dei verba et factum Jesu, a quo praevaricari illa verba non possent, rectissime dicitur etiam lapidationem ignem fuisse; eleganter agnoscitur illa poena hominem, ne in posterum peccato illo interiret, fuisse purgatum. Quod significant etiam vasa in Levitico, quae jubentur igne purgari. Si autem tale fuit illud peccatum, propter quod eum etiam post istam vitam gehenna susciperet; ideo Jesus eum voluit lapidari, ut quod a Domino dictum est, igni cremabitur, illud admoneret intelligi, quod Dominus faceret, non quod ab ipsis esset faciendum. Si enim dixisset Dominus, Igni eum cremabitis et omnia ejus; huic sensui locus nullus esset: cum vero ita positum est, ut magis videatur Deus quod ei futurum esset praedixisse, quam quod ei ab hominibus deberet fieri praecepisse; melius non potuit facere Jesus, qui divina verba sicut tantus propheta intellexit, qui etiam hoc ipsum prophetice fecit, quam ut illum lapidibus potius quam flammis interimeret, ne in illis ignibus verba Domini viderentur impleta, quae ob aliud dicta volebat intelligi.

Nec movere debet quod non ipsum tantum, sed etiam omnia quae sunt ejus, Deus cremanda igni praedixerit. Sic enim ait, Igni cremabitur, et omnia quaecumque sunt ei. Omnia enim quaecumque sunt ei, opera ejus possunt intelligi, quae cum illo dixit esse concremanda: non sicut dicit Apostolus de quibusdam operibus igne consumptis, ipse autem salvus erit (I Cor. III, 15): si hujus peccatum ita intelligendum est, ut etiam aeterno igne puniatur. Filios ergo ejus et filias cum pecoribus et omnibus quae habebat, populus quidem cum eum puniret, simul lapidibus obruit: non tamen hoc judicio humano, sed prophetico spiritu fecit Jesus; sive ita intelligens, omnia quae sunt ei, ut nec filios censeret exceptos, lapidationis etiam poenam pro igne ingerens; sive opera ejus quae post mortem Deus in illo fuerat crematurus, non solum per caetera quae illi erant, verum etiam per filios ejus significans.

Nec ideo sane credendum est eos pro peccato patris, a quo innocentes erant, etiam post mortem supplicio inferni ignis incensos. Mors quippe ista quae omnes manet, quamvis de primo peccato veniat, tamen quia ita nati sumus, ut necessario moriendum sit, accelerata quibusdam est utilis. Unde legitur de quodam: Raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus (Sap. IV, 11). Quo ergo judicio Dei, vel misericordia, fuerit irrogata sive filiis ejus, sive illis triginta sex viris, cum omnes ab ejus peccato alieni fuerint, latet apud cum apud quem non est iniquitas (Rom. IX, 14). Verum illud in promptu est, quod et populum terribiliter oportebat quaerere quod admissum est; et tanto vehementius timuerunt caeteri factum ejus imitari, quanto magis humana exhorret infirmitas, et in tam magnum tamque justum populi odium dari, et eis quos ad spem propagandi generis se relicturum putabat, peccato suo secum consumptis suis posteris emori.

X. [Ib. VIII, 2.] Quod Deus jubet loquens ad Jesum, ut constituat sibi retrorsus insidias, id est insidiantes bellatores ad insidiandum hostibus, hinc admonemur non injuste fieri ab his qui justum bellum gerunt: ut nihil homo justus praecipue cogitare debeat in his rebus, nisi ut justum bellum suscipiat, cui bellare fas est; non enim omnibus fas est. Cum autem justum bellum susceperit, utrum aperta pugna, utrum insidiis vincat, nihil ad justitiam interest. Justa autem bella definiri solent, quae ulciscuntur injurias, si qua gens vel civitas, quae bello petenda est, vel vindicare neglexerit quod a suis improbe factum est, vel reddere quod per injurias ablatum est. Sed etiam hoc genus belli sine dubitatione justum est, quod Deus imperat, apud quem non est iniquitas, et novit quid cuique fieri debeat. In quo bello ductor exercitus vel ipse populus, non tam auctor belli, quam minister judicandus est. XI. [Ib. VIII, 4-8.] Jesus mittens ad Gai debellandum triginta millia bellatorum, ait illis: Vos insidiabimini post civitatem, et non longe eritis a civitate, et eritis omnes parati: et ego et omnis populus qui mecum est, accedemus ad civitatem. Et erit, cum exierint qui commorantur in Gai, in obviam nobis, sicut antea, et fugiemus a facie illorum. Et cum exierint post nos, adducemus illos de civitate, et dicent, Fugiunt isti a facie nostra, sicut antea. Vos autem exsurgetis ex insidiis et ibitis in civitatem. Secundum verbum istud facietis. Ecce praecipio vobis. Quaerendum est utrum omnis voluntas fallendi pro mendacio deputanda sit; et si ita est, utrum possit justum esse mendacium, quo ille fallitur, qui dignus est falli: et si ne hoc quidem mendacium justum reperitur, restat ut secundum aliquam significationem hoc, quod de insidiis factum est, ad veritatem referatur. XII. [Ib. IX, 3 13.] Quod Gabaonitae venerunt ad Jesum cum vetustis panibus et saccis, ut putarentur, sicut finxerant, de terra venisse longinqua, quo eis parceretur (constitutum enim erat a Domino, ne alicui terras illas inhabitanti parcerent, quo ingrediebantur): nonnulli codices et graeci et latini habent, Et accipientes saccos veteres super humeros suos; alii vero qui veraciores videntur, non habent, super humeros, sed, super asinos suos. Similitudo enim verbi in graeca lingua mendositatem facilem fecit, et ideo latina quoque exemplaria variata sunt: ὤμων quippe et ὄνων non multum ab invicem dissonant, quorum prius humerorum nomen est, posterius asinorum. Ideo est autem de asinis credibilius, quoniam se a sua gente longinqua missos esse dixerunt: unde apparet eos fuisse legatos, et ideo magis in asinis quam in humeris necessaria portare potuisse; quia nec multi esse poterant; et non solum saccos, sed etiam utres eos portasse Scriptura commemorat. XIII. [Ib. IX, 19.] Quaeri potest quomodo jurationem servandam esse crediderint Hebraei Gabaonitis, quibus ita juraverant, tanquam de longinqua terra venientibus, sicut illi mentiti fuerant. Sciebant enim se debellandos, si cognitum esset Hebraeis in ea terra eos habitare, quam promissam fuerant interfectis habitantibus retenturi. Mentientibus ergo quod de longinqua terra ad eos venissent, juraverunt eis Israelitae. Posteaquam vero cognoverunt ibi eos habitare, ubi omnes quos invenerant secundum Dei praeceptum debellare oportebat, noluerunt tamen frangere jurationem: et licet eos mentitos esse didicissent, parcere maluerunt jurationis causa; cum possent utique dicere se tantum illis jurasse, quos eos esse crediderant, id est de lonqinquo venientes; cum vero aliud cognoverunt, praeceptum circa eos Domini implendum erat, ut sicuti caeteri expugnarentur. Deus autem hoc approbavit, nec parcentibus succensuit: quamvis cum non interrogassent quinam illi essent, et ideo eos illi fallere valuissent. Unde non importune utique credendi sunt, etsi fallere homines pro sua salute voluerunt, non tamen fallaciter Deum timuisse in populo ejus: propterea nec succensuit Dominus jurantibus aut parcentibus, adeo ut postea Gabaonitas ipsos tanquam populi sui homines de domo Saül vindicaverit, sicut Regnorum ostendit historia (II Reg. XXI, 1-9). Et quoniam juratio sic servata est, quamvis in hominibus qui mentiti sunt, ut ad clementiam sententia flecteretur, non displicuit Deo. Nam si e contrario jurassent aliquos se interfecturos, quos Gabaonitas in terra promissionis esse putavissent, et postea didicissent eos esse ab illa terra extraneos, et de longinquo ad se venisse, nullo modo arbitrandum est, quod eos essent debellaturi causa jurationis implendae: cum propter ipsam parcendi clementiam sanctus David, etiam post verba quibus se Nabal interfecturum esse juraverat, utique sciens quem fuerat interfecturus, parcere maluit, nec in re duriore implere juramentum (I Reg. XXV, 22, 33); magis Deo placere existimans, si quod ira perturbatus ad nocendum juraverat, non fecisset, quam si perfecisset. XIV. [Ib. X, 7, 8.] Cum obsessi Gabaonitae a regibus Amorrhaeorum, misissent ad Jesum, ut sibi subveniretur; ita Scriptura sequitur, et dicit: Et ascendit Jesus a Galgala, ipse et omnis populus bellatorum cum illo, omnis potens in fortitudine. Et dixit Dominus ad Jesum, Noli timere illos; in manus enim tuas tradidi eos: non subsistet ex illis quisquam coram vobis. Ubi neque consultus est Dominus utrum eundum ad eos esset; sed ultro suis recte subvenire volentibus, futuram victoriam praenuntiavit. Sic ergo posset, quamvis non consultus, de ipsis Gabaonitis admonere, qui essent, cum se longinquos esse mentirentur, nisi ei placuisset illa juratio, quae subjectis parcere cogeret. Crediderant enim Deo, quem audierant suo populo promisisse quod illas gentes subverteret, eorumque terram obtineret; et hanc eorum fidem non eos prodendo remuneravit quodam modo. XV. [Ib. X, 5, 6.] Quaeritur quemadmodum rex civitatis Jerusalem Adonibezech et caeteri quatuor cum quibus obsedit Gabaonitas, secundum Septuaginta interpretes, primo reges Jebusaeorum cum ad eos obsidendos convenerunt, postea vero reges Amorrhaeorum dicantur ab ipsis Gabaonitis, quando nuntios miserunt ad Jesum, ut eos de obsidione liberaret. Sicut autem inspicere potuimus in ea interpretatione quae ex hebraeo est, utrobique Amorrhaeorum dicuntur: cum constet Jebusaeorum fuisse regem civitatis Jerusalem, quia ipsa est dicta Jebus tanquam illius gentis metropolis; et septem gentes saepissime Scriptura commemoret, quas promisit Deus exterminaturum se esse a facie populi sui, ex quibus una perhibetur Amorrhaeorum. Nisi forte hoc nomen universale fuerat omnium, aut potius majoris partis: ut non una, sed plures in his septem hoc nomine tenerentur; quamvis esset etiam una de septem, quae Amorrhaeorum proprie vocaretur sicut est pars quaedam quae proprie dicitur Libya, quamvis hoc nomen universae Africae competat; et pars quaedam quae proprie dicitur Asia, quamvis Asiam vel dimidium terrarum orbem quidam, vel alii tertiam partem orbis posuerint. Nam, quod constat, et Chananaei tanquam una gens in illis septem commemorantur, et tamen universa illa terra originaliter terra Chanaan vocatur.

XVI. [Ib. XI, 14 et 15.] Non dimisit in ea Jesus quidquam spirans, sicut praecepit Dominus Moysi puero suo, et Moyses similiter praecepit Jesu, et sic fecit Jesus: non est transgressus quidquam ab omnibus quibus constituit Dominus Moysi. Propter hoc nullo modo putanda est ista crudelitas, quod nullum vivum in civitatibus sibi traditis dimittebat Jesus, quia Deus hoc jusserat. Qui autem existimant hinc Deum ipsum fuisse crudelem, et propter hoc Veteris Testamenti verum Deum fuisse auctorem nolunt credere, tam perverse de operibus Dei quam de peccatis hominum judicant, nescientes quid quisque pati dignus sit, et magnum putantes malum cum casura dejiciuntur, mortalesque moriuntur.

XVII. [Ib. XI, 19.] Et non erat civitas quae non erat tradita filiis Israel. Quaeritur quomodo hoc verum sit, cum nec temporibus postea Judicum, nec temporibus Regum omnes omnino illarum septem gentium civitates capere potuerint Hebraei. Sed aut sic intelligendum est, quod ad nullam civitatem bellando accessit Jesus quam non ceperit: aut certe nulla non capta est, sed carum quae in regionibus supra commemoratis fuerunt. Enumeratae sunt enim regiones, in quibus fuerunt civitates de quibus facta est ista conclusio, Et omnes cepit in bello. XVIII. [Ib. XI, 20.] Quia per Dominum factum est confortari cor eorum, ut obviam irent ad bellum ad Israel, ut exterminarentur; ita ut non daretur eis misericordia, sed ut exterminarentur, sicut dixit Dominus ad Moysen. Ita dictum est hoc per Dominum factum confortari cor eorum, hoc est obdurari cor eorum, sicut de Pharaone (Exod. VII, 3, 22, et VIII, 19); quod divino altoque judicio juste fieri minime dubitandum est, cum deserit Deus et possidet inimicus: quod sic accipiendum est quemadmodum et ibi. Sed hic aliud movet, quomodo dictum sit ad hoc eis confortatum cor, ut exsurgerent in bellum adversus Israel, et ob hoc eis non praeberent misericordiam: quasi praebenda esset, si non bellarent; cum Deus praeceperit nulli eorum esse parcendum; et ob hoc Gabaonitis pepercerint, quia se de longinqua terra venisse fingentes eorum jurationem tenuerant. Sed quoniam quibusdam ultro praebuerunt Israelitae misericordiam, quamvis contra Dei mandatum; ad hoc dictum esse intelligendum est, istos ita bellasse, ut non eis parceretur, nec ab eis ipsis Israelitae neglecto Dei mandato ad misericordiam flecterentur. Quod quidem duce Jesu, qui omnia diligenter divina praecepta servabat, non est credendum fieri potuisse: verumtamen nec ipse istos tam cito delevisset, nisi conspirantissime contrairent; atque ita fieri posset ut eis ab illo minime debellatis, qui Dei praecepta implere curabat, remansissent ad illud tempus, quando eis possent parcere post mortem Jesu, qui non tanta cura Dei mandata faciebant. Nam et adhuc eodem vivente quibusdam illi pepercerunt, tantummodo eos ditioni suae subjugantes: quosdam vero nec vincere potuerunt. Verum haec non illo duce facta sunt; sed cum jam senex vacaret a bello, tantummodo eis terras dividens; ut ipsi jam illo non bellante, divisas sibi terras partim jam hoste vacuas tenerent, partim pugnando caperent. Et quod vincere aliquos minime potuerunt, providentiae divinae fuisse, opportune Scripturarum certis apparebit locis.

XIX. [Ib. XVI, 10.] Et non perdidit Ephraem Chananaeum qui habitabat in Gazer: et habitabat Chananaeus in Ephraem usque in diem istum, donec ascendit Pharao rex Aegypti, et cepit civitatem, et incendit eam in igni; et Chananaeos, et Pherezaeos, et qui habitabant in Gazer transpunxit; et dedit cam Pharao in dotem filiae suae. Quod de Pharaone rege dictum est, miror si prophetice dictum intelligere debemus; cum haec historia illis temporibus conscripta credatur, quibus erant gesta illa recentia. Quid autem magnum eligi potuit quod prophetice diceretur, cum praeterita narrentur, taceanturque futura majora, et maxime necessaria? Proinde potius existimandum est Septuaginta interpretes, qui auctoritate prophetica ex ipsa mirabili consensione interpretati esse perhibentur, haec addidisse; non tanquam futura praenuntiantes, sed quia illo tempore ipsi erant, quo facta esse meminerant, et in libris Regnorum legerant (III Reg. IV, 34, apud LXX; IX, 16, in Vulgata). Etenim regum temporibus factum est. Quod ideo credibilius nobis visum est, quoniam inspeximus interpretationem quae est ex hebraeo, et hoc ibi non invenimus: sicut nec illud quod dictum est de Jericho, quod Hoza qui eam reparasset, incurrerit maledictum quod dixerat Jesus. Sic enim scriptum est, et adjuravit Jesus in illa die: Maledictus homo qui resuscitabit et aedificabit civitatem illam: in primogenito suo fundabit eam, et in novissimo suo imponet portas ejus (Josue VI, 26): huc usque invenitur in interpretatione ex hebraeo. Illud autem quod sequitur, Et ita fecit Hoza qui ex Bethel; in Abiron primogenito fundavit eam, et in resalvato novissimo imposuit portas ejus (In Vulgata III Reg. XVI, 34): hoc illic non legitur. Unde apparet a Septuaginta interpositum, qui factum esse noverant.

XX. [Ib. XIX, 47.] Et Amorrhaeus permansit ut habitaret in Elom et in Salumin, et gravata est manus Ephraem super eos, et facti sunt illis tributarii. Hoc jam contra Domini praeceptum fiebat, et adhuc vivebat Jesus, sed dux eorum in illis praeliis jam prae senectute non erat. Propter hoc dictum est, a Domino factum ut confortaretur cor illorum, qui simul conspiraverunt ire in bellum contra Jesum, ne ista illis misericordia praeberetur, etiam contra Dei praeceptum (Josue XXI, 20), si remansissent non expugnati, et senescente sive defuncto Jesu relinquerentur expugnandi a filiis Israel, qui eis contra praeceptum Domini possent parcere, quod ille non faceret. XXI. [Ib. XXI, 41-43.] Merito quaeritur, cum Israel non solum usque ad diem mortis Jesu, verum etiam postea, non eradicaverit gentes quae terram promissionis tenebant, quamvis ex parte illis debellatis in eadem promissa haereditate consisterent, quomodo intelligendum sit quod dictum est, Et dedit Dominus Israeli omnem terram quam juraverat dare patribus eorum, et haereditaverunt eam, et habitaverunt in ea. Et requiem dedit illis Dominus in circuitu, sicut juraverat patribus eorum: non restitit quisquam ante faciem illorum ab omnibus inimicis eorum; omnes inimicos eorum tradidit Dominus eis in manus eorum. Non decidit ex omnibus verbis bonis quae locutus est Dominus filiis Israel; omnia advenerunt. Diligenter ergo universa consideranda sunt. Et primum videndum quod gentium terra promissa sit Israelitis. Septem quidem gentes assidue videntur commemorari, sicut in Exodo legitur: Et dixit Dominus ad Moysen, Vade, et ascende hinc tu et populus tuus, quos eduxisti de terra Aegypti, in terram quam juravi Abraham et Isaac et Jacob, dicens, Semini vestro dabo eam: et simul mittam ante faciem tuam angelum meum, et ejiciet Amorrhaeum, et Cetthaeum, et Pheresaeum, et Gergesaeum, et Evaeum, et Jebusaeum, et Chananaeum (Exod. XXXIII, 1, 2). Harum ergo septem gentium terram videtur Deus Patribus promisisse. Scriptum est etiam in Deuteronomio multo expressius: Si autem accesseris ad civitatem expugnare eam, et evocaveris eos cum pace, siquidem pacifica responderint tibi, et aperuerint tibi, omnes populi qui inventi fuerint in civitate erunt tibi tributarii et obedientes: si autem non obedierint tibi, et fecerint ad te bellum, et circumsedebis eam; et tradet eam Dominus Deus tuus in manus tuas, et interficies omne masculinum ejus in nece gladii, praeter mulieres; et supellectilem, et omnia pecora, et omnia quaecumque fuerint in civitate, et omnia utensilia praedaberis tibi; et edes omnem praedationem inimicorum tuorum, quos Dominus Deus tuus dabit tibi. Sic facies omnibus civitatibus quae longe sunt a te valde, quae non sunt a civitatibus gentium istarum. Ecce autem ex civitatibus istis, quas Dominus Deus tuus dat tibi haereditare terram eorum, non vivificabis omnem vivum, sed anathemabis eos; Cetthaeum, et Amorrhaeum, et Chananaeum, et Pheresaeum, et Evaeum, et Jebusaeum, et Gergesaeum, quemadmodum mandavit tibi Dominus Deus tuus (Deut. XX, 10-17). Et hic istarum septem gentium terram promissam in haereditatem, quam debellatis usque ad internecionem eisdem gentibus Israelitae possiderent, manifestum est. Caeteras enim quae longinquius extra istas gentes invenirentur, voluit fieri tributarias eorum, si non resisterent: si autem resisterent, etiam ipsas interfici, et in perditionem dari, exceptis pecoribus et quae in praedam possent venire. Item alio loco in Deuteronomio ita legitur: Et erit, cum induxerit te Dominus Deus tuus in terram in quam intras ibi haereditare eam, et abstulerit gentes magnas et multas a conspectu tuo, Cetthaeum, et Gergesaeum, et Amorrhaeum, et Pheresaeum, et Chananaeum, et Evaeum, et Jebusaeum, septem gentes magnas et multas et fortiores vobis; et tradet eos Dominus Deus tuus in manus tuas, et percuties eos, exterminio exterminabis eos. Non dispones ad eos testamentum, neque miserearis eorum, neque matrimoniis jungamini cum eis: filiam tuam non dabis filio ejus, et filiam ejus non sumes filio tuo, etc. (Deut. VII, 1-3).

Proinde his atque aliis Scripturarum locis saepe ostenditur, harum septem gentium terras ita accepisse in haereditatem filios Israel, ut non cum eis qui easdem terras tenebant, sed pro eis illic habitarent. Verumtamen in Genesi non istae tantum septem gentes, sed undecim promittuntur semini Abrahae. Sic enim legitur: In die illa disposuit Dominus Deus testamentum ad Abraham, dicens, Semini tuo dabo terram hanc, a flumine Aegypti usque ad flumen magnum, flumen Euphratem, Cenaeos, et Cenesaeos, et Cetmonaeos, et Cetthaeos, et Pheresaeos, et Raphaim, et Amorrhaeos, et Chananaeos, et Evaeos, et Gergesaeos, et Jebusaeos (Gen. XV, 18-21). Quae ita solvitur quaestio, ut intelligamus hanc praecessisse prophetiam, quod in eos fines regnum fuerat porrecturus et dilataturus Salomon, de quo ita scriptum est: Et omne propositum Salomonis, quo destinaverat aedificare in Jerusalem et Libano et in omni terra potestatis suae: omnis populus qui derelictus est a Cetthaeo, et Amorrhaeo, et Pheresaeo, et Evaeo, et Jebusaeo, qui non erant ex Israel, ex filiis eorum qui residui erant cum eis in terra, quos non consumpserant filii Israel, et subjugavit eos Salomon in tributum usque in diem hunc (III Reg. X, 22, apud LXX; in Vulgata IX, 19-21). Ecce residua populorum debellandorum atque omnino ex Dei praecepto perdendorum subjugavit Salomon in tributum, quos utique secundum Dei praeceptum perdere debuit: sed tamen subjugati tanquam tributarii possessi sunt. Paulo post autem ita legitur: Et erat dominans in omnibus regibus a flumine usque ad terram Philistiim, et usque ad fines Aegypti (III Reg. X, 26, apud LXX; IV, 21, in Vulgata). Ecce ubi impletum est quod in Genesi Deus ad Abraham loquens, promittensque praedixerat. A flumine quippe hic intelligitur ab Euphrate: magnum enim flumen in illis locis, etiam proprio nomine non addito, potest intelligi. Neque enim de Jordane hoc accipi potest, cum et citra Jordanem et ultra Jordanem jam terras Israelitae obtinuerant et ante regnum Salomonis. Ergo a flumine Euphrate ex partibus orientis, usque ad fines Aegypti, quae pars illis erat ab occidente, regnum Salomonis Scriptura Regnorum dixit fuisse porrectum. Tunc ergo amplius subjugatum est, quam septem illae gentes tenebant; ac per hoc tunc in servitutem redactae sunt, non septem, sed undecim gentes. Quod enim in Regnorum libris scriptum est, usque ad fines Aegypti a flumine, cum Scriptura ab oriente usque ad occidentem quantum porrectum esset regnum, vellet ostendere; hoc idem in Genesi, cum ab occidente usque ad orientem praefiniretur, dictum est, a flumine Aegypti usque ad flumen magnum Euphratem. Flumen quippe Aegypti, qui finis est disterminaus regnum Israel ab Aegypto, non est Nilus, sed alius est non magnus fluvius, qui fluit per Rhinocoruram civitatem, unde jam ad orientem versus incipit terra promissionis. Sic ergo fuerat constitutum filiis Israel, ut septem gentium terras, exterminatis et perditis illis gentibus, ipsi inhabitarent; aliis autem regnarent subditis atque tributariis usque ad flumen Euphratem. Et quamvis in hoc Deo non obtemperassent, quia et ex illis quas exterminare deberent, obedientes a iquos fecerant; Deus tamen temporibus Salomonis fidem suae promissionis implevit.

Nunc itaque in libro Jesu Nave quod considerare suscepimus, quomodo erit verum, Et dedit Deus Israeli omnem terram quam juraverat dare patribus eorum, et haereditaverunt eam? quomodo adhuc vivente Jesu omnem terram dedit, cum etiam reliquias illarum septem gentium nondum superavissent? Nam quod sequitur, et haereditaverunt eam, verum est; quia ibi erant, ibique consederant. Deinde quod adjungit, Et requiem dedit illis Dominus in circuitu, sicut juraverat patribus eorum, verum est; quia vivo adhuc Jesu non eis quidem cedebant reliquiae illarum gentium, sed nulla earum eos in terris ubi consederant, bello lacessere audebat. Ideo dictum est et quod deinde adjungitur, Non restitit quisquam ante faciem illorum ab omnibus inimicis eorum. Quod vero sequitur, Sed omnes inimicos eorum tradidit Dominus illis in manus eorum; hos intelligi voluit inimicos, qui obviam ire in bellum ausi sunt. Deinde quod dicit, Non decidit ex omnibus verbis bonis quae locutus est Dominus filiis Israel; omnia advenerunt; ita vult intelligi, quia cum jam illi contra praeceptum Domini fecissent, quibusdam parcendo ex illis septem gentibus, et eos obedientes faciendo, adhuc tamen inter eos salvi erant. Ideo cum dixisset, ex omnibus verbis, addidit, bonis; quia nondum evenerant maledicta contemptoribus et transgressoribus constituta. Restat ergo ut quod ait, Dedit Dominus Israeli omnem terram quam juraverat dare patribus eorum, secundum hoc intelligatur, quia etsi adhuc erant ex illis gentibus reliquiae conterendae et exterminandae, vel ex aliis usque ad flumen Euphratem, aut subjugandae si non resisterent, aut perdendae si resisterent; tamen in usum eorum relictae sunt, in quibus exercerentur, ne carnalibus affectibus et cupiditatibus infirmi, repentinam tanquam rerum temporalium prosperitatem modeste ac salubriter sustinere non possent, sed elati citius interirent, quod opportune alio loco demonstrabitur. Omnis ergo illis terra data est; quia et illa pars quae nondum fuerat in possessionem data, jam data fuerat in quamdam exercitationis utilitatem.

Tous les livres