Contra Iulianum haeresis Pelagianae defensorem (page 14)

Augustin d'Hippone · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : la.wikisource.org — Contra Iulianum haeresis Pelagianae defensorem · 14 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

BEATISSIMO FRATRI ET COEPISCOPO CLAUDIO, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM (suite)

59. Proinde vitiatorem, non conditorem substantiae diabolum dixi. Subdit autem sibi quod non condidit,per id quod inflixit, Deo iusto tribuente hanc potestatem; cuius non subtrahit potestati, nec quod sibi est subditum, nec se ipsum. Ideo est enim secunda nativitas instituta, quia nativitas est prima damnata. Cui tamen etiam damnatae Dei bonitas exhibetur, ut de maledicto semine rationalis natura formetur: qua eius affluentissima bonitate apertissime malorum hominum tanta multitudo nutritur, et occulto Dei opere vegetatur. Quae bonitas operationis eius si subtrahatur formandis promovendisque seminibus, et vivificandis quibusque viventibus, non solum gignenda non aguntur, sed ad nihilum penitus etiam genita rediguntur. Cum ergo Deum nisi stulta impietas non reprehendat, quod homines vitiosa voluntate damnabiles illo vivificante vivunt, qui vivificat omnia: cur putamus ab eius operibus abhorrere, quod origine vitiata damnabiles illo creante nascuntur, qui creator est omnium; et per Mediatorem regenerati a damnatione liberantur debita, sed gratuita miseratione, non debita, quos elegit ante consitutionem mundi per electionem gratiae, non ex operibus vel praeteritis, vel praesentibus, vel futuris? Alioquin gratia iam non est gratia 161. Quod maxime apparet in parvulis, quorum nec praeterita dici possunt opera, quia non fuerunt; nec praesentia, quia nihil operantur; nec futura, quando in illa aetate moriuntur.

Concupiscentia manet actu, praeterit reatu.

60. Dixi sane: "Quomodo manent peccata reatu, quae praeterierunt actu; sic e contrario fieri potest, ut concupiscentia maneat actu, et praetereat reatu" 162. Quod error quidem tuus falsum esse dicit, sed veritas verum esse convincit. Nam tu id non valendo refellere, primo dialecticas tenebras imperitis conaris offundere dicens: "Te cogitare non posse, in qua dialexi invenerim contrariorum omnium reciprocationem". Quam sententiam tuam si exponere voluero, et ad eorum perducere intellegentiam, qui numquam ista didicerunt, opus erit pleno fortasse volumine. Se nunc satis est, quod ipse dixisti: "In nulla dialexi posse inveniri contrariorum omnium reciprocationem". Hinc enim ostendisti aliquorum esse posse, non omnium. In his ergo aliquibus et hoc reperi. Si enim dixisses, contrariorum reciprocationem esse nullorum, et per hoc ostenderes ea quae posui contraria reciproca esse non posse, quia nulla esse possunt, ego aliqua esse posse ostendere debui, ac deinde in his esse quod posui. Sed esse aliqua iam ipse concedis, qui non dicis nullorum contrariorum esse reciprocationem, sed non omnium. Est igitur aliquorum. Sed utrum in his etiam hoc sit quod a me positum est, restat ostendere: id est, utrum, sicut verum est, reatu manere peccata, quae praeterierunt actu; ita sit verum quod concupiscentia maneat actu, et praetereat reatu. Quod tu fieri non posse volens ostendere, hoc dixisti, quod ego non dixi. Ego enim de concupiscentia dixi, quae est in membris repugnans legi mentis 163, quamvis reatus eius in omnium peccatorum remissione transierit: sicut e contrario, sacrificium idolis factum, si deinceps non fiat, praeteriit actu, sed manet reatu, nisi per indulgentiamremittatur. Quiddam enim tale est sacrificare idolis, ut opus ipsum cum fit praetereat, eodemque praeterito reatus eius maneat venia resolvendus. Quiddam vero tale est carnis concupiscentia, ut maneat in homine, secum per continentiam confligente, quamvis eius reatus qui fuerat generatione contractus, iam sit regeneratione transactus.

Actu enim manet non quidem abstrahendo et illiciendo mentem, eiusque consensu concipiendo et pariendo peccata; sed mala, quibus mens resistat, desideria commovendo. Ipse quippe motus actus est eius, quamvis mente non consentiente desit effectus. Inest enim homini malum et praeter istum actum, id est, praeter hunc motum, unde surgit hic motus; quem motum dicimus desiderium. Non enim semper est desiderium contra quod pugnemus: sed si tunc non est, quando non occurrit quod concupiscatur sive animo cogitantis, sive sensibus corporis; fieri potest ut insit qualitas mala, sed nulla sit tentatione commota; sicut inest timiditas homini timido, et quando non timet. Cum vero occurrit quod concupiscatur, nec desideria mala nobis etiam nolentibus commoventur, sanitas plena est. Hoc ergo vitium non posset nisi reatu tenere hominem, quamvis eiusdem mali bono usu de castis coniugibus procreatum: qui reatus, quamvis eo manente malo, solvitur in remissione omnium peccatorum per Dei gratiam qua liberamur ab omni malo, cum Dominus non solum propitius fit omnibus iniquitatibus nostris, verum etiam sanat omnes languores nostros. Nam recole quid responderit Liberator ipse atque Salvator his qui ei dixerant, ut exiret de Ierosolymis: Ecce, inquit, eicio daemonia, et sanitates perficio hodie et cras, et tertia consummor 164. Lege Evangelium, et vide post quantum passus fuerit et resurrexerit. Ergo mentitus est? Absit. Sed significavit aliquid, quod ista inter nos quaestione versatur. Expulsio quippe est daemoniorum remissio peccatorum: perfectio sanitatum, quae fit proficiendo post Baptismum: tertia consummatio est, quam suae quoque carnis immortalitate monstravit, incorruptibilium beatitudo gaudiorum.

Actio mala transit, vitium manet.

61. Tu autem in exemplum rei, de qua loquebaris, sacrilegum sacrificium posuisti atque dixisti: "Quidquid ad hoc genus pertinet, de isto uno posse monstrari; quoniam si semel aliquis idolis sacrificaverit, potest, donec consequatur veniam, premi impietate commissi, et manet reatus actione finita. Nullo autem pacto - inquis - fieri potest ut maneat actio, et abscedebat reatus; id est, ut daemonibus - inquis - sacrificare non desinat, et tamen liber a profanitate videatur". Hoc de sacrificio idolis oblato verissime dicis: actus est enim qui opere ipso peragitur, et non erit; et si iterum fit, alterum fit. Impietas vero ipsa qua haec fiunt, tamdiu manet, donec idolis renuntietur et credatur in Deum. Idolis itaque sacrificatum factum est transiens, non vitium manens: impietas vero qua sacrificatum est, quia et illo peracto manet, videtur esse concupiscentiae similis, qua commissum est adulterium. Sed errore sublato, quo illa impietas pietas putabatur, numquid idolis aliquem sacrificare delectat, et in illo huiusmodi desiderium commovetur? Nullo modo igitur simile est, quod pro simili ponendum putasti. Nullo modo, inquam, simile est sacrificium transiens manenti concupiscentiae, quae hominem iam non committentem quod solet ei consentiendo committere, iam plena fide et cognitione retinentem non esse talia facienda, stimulis tamen illicitorum desideriorum, quibus resistit castitas, inquietare non cessat: neque scientia finitur, ut non sit; sed continentia refrenatur, ut quo tendit pervenire non possit. Quapropter sicut idolis immolatio, quae iam nec in actione est, quia praeteriit; nec in voluntate, quia error quo fiebat absumptus est; manet tamen reatus eius, donec in lavacro regenerationis peccatorum omnium remissione solvatur: sic e contrario quamvis reatus malae concupiscentiae eodem Baptismate sit solutus; manet tamen ipsa, donec ab eo qui post eiecta daemonia perficit sanitates, medicina perficiente sanetur.

Nulla est iniquitas impunita nisi quam sanguis Mediatoris expiaverit.

62. Sed quaeso te, cum et ipse concedas peccati facti atque transacti reatum manere, nisi sacro fonte diluatur; dic mihi reatus iste quis sit, et ubi maneat iam homine correcto recteque vivente, nondum tamen peccatorum remissione liberato. Subiectum est reatus iste, id est substantia, sicut spiritus, sicut corpus; an in subiecto, sicut febris aut vulnus in corpore, sive avaritia vel error in animo? In subiecto esse dicturus es: neque enim reatum affirmabis esse substantiam. In quo igitur tibi videtur esse subiecto? Cur quaeram quid respondeas, et non potius verba tua ponam? "Actu - inquis - praetereunte, manet eius reatus in illius conscientia qui deliquit, donec dimittatur". Ergo in subiecto est, hoc est, in animo eius qui deliquisse se meminit, et scrupolo angitur conscientiae, donec fiat delicti remissione securus. Quid si obliviscatur se deliquisse, nec eius conscientia stimuletur, ubi erit reatus ille, quem transeunte peccato manere concedis, donec remittatur? Non est certe in corpore, quia non est eorum accidentiumquae accidunt corpori; non est in animo, quia eius memoriam delevit oblivio: et tamen est. Ubi est igitur, cum iam bene vivat homo, nihil tale committens; nec dici possit, eorum peccatorum eius reatum manere quae meminit; eorum vero quae oblitus est, non manere? Manet quippe omni donec remittatur. Ubi ergo manet, nisi in occultis legibus Dei, quae conscriptae sunt quodam modo in mentibus Angelorum, ut nulla sit iniquitas impunita, nisi quam sanguis Mediatoris expiaverit; cuius signo crucis consecratur unda Baptismatis, ut ea diluatur reatus tamquam in chirographo scriptus, in notitia spiritalium potestatum, per quas poena exigitur peccatorum? Huic chirographo 165 nascuntur obnoxii omnes in carne de carne carnaliter nati; eius ab hoc debito sanguine liberandi, qui in carne quidem et de carne, non tamen carnaliter, sed spiritaliter natus est. Natus est enim de Spiritu Sancto et virgine Maria. De Spiritu scilicet Sancto, ne esset in illo caro peccati; ex virgine autem Maria, ut esset in illo similitudo carnis peccati. Ideo illi chirographo non venit obnoxius, et ab illo solvit obnoxios. Neque enim nulla est iniquitas, cum in uno homine vel superiora inferioribus turpiter serviunt, vel inferiora superioribus contumaciter reluctantur, etiamsi vincere non sinantur. Hanc iniquitatem si homo ab homine altero forinsecus adversante pateretur, quia in illo non esset, sine illo utique puniretur: quia vero in illo est, aut cum illo punietur, aut illo ab eius reatu liberato, sic in certamine adversus spiritum perseverat, ut hominem iam non reum ad nulla post mortem tormenta transmittat, non alienet a regno Dei, nulla damnatione faciat detineri; neque ut ea penitus careamus, velut aliena natura seiungatur a nobis, sed quia nostrae naturae languor est, sanetur in nobis.

Commune est omnibus hominibus originale peccatum.

63. Propter hoc ergo vitium, sicut in eo libro, cui resistis, a me positum est, "humana natura damnatur: et propter quod damnatur, propter hoc et damnabili diabolo subiugatur; quia et ipse diabolus spiritus immundus est: et utique bonum quod spiritus, malum quod immundus; quoniam spiritus est natura, immundus est vitio: quorum duorum illud a Deo est, hoc ab ipso. Non itaque tenet homines sive maioris sive infantilis aetatis, propter quod homines, sed propter quod immundi sunt" 166. His verbis meis ex libro meo abs te positis, ita resistendum putasti, ut diceres: "Hanc formam etiam in homine malo debuisse servari, quae servatur in diabolo; ne quisquam damnetur, nisi ex vitiis propriae voluntatis; atque ideo nullum sit originale peccatum: alioquin opus eius - ut dicis - qui etiam diabolum bonum condidit, non potest approbari". Nec attendis quod diabolum non ex alio diabolo creavit Deus, nec ex aliquo angelo licetbono, cuius tamen lex esset in membris repugnans legi mentis, per quam et cum qua de homine nascitur omnis homo. Adiuvaret itaque te fortasse hoc argumentum, si ut homo, ita diabolus gigneret filios, eosque paterno peccato negaremus obnoxios. Nunc vero aliud est ille, qui homicida erat ab initio, quia hominem ab initio quo est homo institutus, occidit per feminae seductionem, et in veritate per liberum arbitrium non stetit 167, cadensque deiecit, et aliud est quod per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 168. Ubi evidenter expressum est, exceptis cuiusque hominis propriis, commune omnibus hominibus originale peccatum.

Malus homo malo diabolo subditur.

64. Quod autem dixi: "Qui miratur quia creatura Dei subditur diabolo, non miretur; subditur enim creatura Dei creaturae Dei, minor maiori" 169, cur ita posuisti, ut sequentia mea verba non adderes, quibus ostendi, quemadmodum dixerim, "minor maiori" humana scilicet angelicae; nisi ut minus intellegeretur sensus meus, ut faceres tibi locum, ubi, sicut soles, de Aristotelicis categoriis obtenderes nebulas imperitis, in quibus latentem putarent te aliquid dicere, quid diceres nescientes? Ad hoc enim redacta est haeresis vestra, ut gemant sectatores vestri non inveniri dialecticos iudices in Ecclesia, de scholis Peripateticorum sive Stoicorum, a quibus possitis absolvi. Quo enim pertinet, quid sibi vult, utquid dictum est quod dixisti: "Quia maior et minor ad finitam speciem pertinet quantitatis? Sed quantitas - inquis - non solum contrariorum capax non est, quod ei cum qualitate atque aliis praedicamentis; verum etiam nec contrarium habet, quod ei cum substantiae est definitione commune: bonum vero et malum contraria sunt". Haec profecto numquam diceres, si lectores vel auditores librorum tuorum putares intellecturos esse quod dicis. Itane vero ideo immundus homo immundo angelo subdendus non fuit, quoniam quantitas qua homine maior est angelus, non solum contrariorum capax non est, verum etiam nec contrarium habet: quasi tunc diabolo fuisset homo subdendus, si ei reperiretur esse contrarius; et mala subdenda non sint malis, quia bona malis, non mala malis videntur esse contraria? Quid vanius cogitari, quid ineptius dici potest? Nonne domino subditur servus, et bonus bono, et malus malo, et malus bono, et bonus malo? Nonne uxor subditur viro, et bono bona, et malo mala, et bono mala, et malo bona? Quid igitur pertinet ad vim sive rationem, qua quidque cuique subdendum est, utrum haec res aut illa possit vel non possit capere vel habere contrarium? Verum tu plane inconsiderate ista non funderes, si stultitiae quae tibi ista suggerit, sapientiam contrariam cogitares.

Peccati merito humana natura subdita est hosti.

65. Iam porro illa qualis est argumentatio tua?"Si res - inquis - quae decenter ordinata est, ad Deum pertinet, et res quae ad Deum pertinet, bona est; bonum est itaque subditum esse diabolo, quoniam institutus a Deo per hoc ordo servatur. Sequiturque - inquis - ut malum sit rebellare diabolo, quoniam per resultationem institutus a Deo ordo turbatur". Posses dicere, Deo resistere agricolas, eiusque ordinem perturbare, purgando agros a spinis et tribulis, quae ille peccatoribus nasci iussit in poenam 170. Quid, quod ista tua ratione dici potest: si res quae decenter ordinata est, ad Deum pertinet, et res quae ad Deum pertinet bona est; bonum est malis esse in gehenna, quoniam institutus a Deo per hoc ordo servatur? Quod vero tu addis: "Sequiturque ut malum sit rebellare diabolo, quoniam per resultationem institutus a Deo ordo turbatur"; cur hoc dicis? Quis enim rebellat diabolo, nisi ab eius potestate per Mediatoris sanguinem liberatus? Melius ergo fuerat hostem non habere, quam vincere. Sed quia peccati merito humana natura subdita est hosti; prius homo, ut adversus eum pugnare possit, ab eius eruitur potestate. Deinde si vita est in hac carne prolixior, certans adiuvatur, ut superet. Postremo victor beatificatur, ut regnet, dicturus in fine: Ubi est, mors, contentio tua? 171 Vel, sicut dicit Apostolus: Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus? 172

Iulianus pro Manichaeis contra veritatem reclamat.

66. Quin etiam visa sunt tibi de Manichaei libris nonnulla esse ponenda, quibus meam sententiam comparares: cum ego commixtionem duarum naturarum, boni scilicet et mali, unde illorum tota fabulosa manat insania, non solum fide verboque detester et damnem; verum etiam tibi ipsi suffragatori eorum resistendo teque refellendo convincam. Cum enim contra eos veritas clamet, mala nisi de bonis orta non esse: nonne tu pro ipsis et cum ipsis contra veritatem reclamas: "Per opus Dei opus diaboli transire non sinitur. Non potest mali radix in dono Dei locari. Rerum ratio non sinit, ut de bono malum, et de iusto iniquum aliquid proferatur. Non nascuntur peccata de ea re, quae libera est a peccato. De hoc opere quod non habet culpam, nasci culpa non potest" 173? Quibus omnibus vicibus tuis conficitur, non esse mala exorta de bonis; ut restet, secundum Manichaeos, non esse mala exorta nisi de malis. Quomodo ergo quemquam Manichaeorum nomine, tamquam eorum adversarius criminaris; cum sic ab eorum parte consistas, ut vinci omnino non possint, nisi cum illis et ipse vincaris? Quod in primo huius operis libro aliquanto copiosius, et in quinto brevius, et hic hactenus nos egisse suffecerit.

Unde mala in parvulis.

67. Ipsa vero quae communis est vobis haeresis vestra quantum Manichaeos adiuvet, iam quidem saepe monstravi, sed ne hic quidem est omittendum. Enumerant Manichaei mala quae in parvulis monstrant,quae Cicero quoque commemorat in libris de Republica, unde ipsa eius verba iam transtuli 174. In quorum malorum commemoratione dicit: "Non ut a matre natura, sed ut a noverca hominem in has aerumnas esse proiectum". Huc accedunt etiam illa, quae non quidem omnes parvulos, sed tamen plurimos cernimus perpeti multa et varia mala, usque ad daemonum incursus. Atque concludunt dicentes: Cum sit iustus et omnipotens Deus, unde ista mala patitur imago eius in parvulis, nisi quia vera est, inquiunt, quam nos asserimus duarum naturarum, boni scilicet malique commixtio? Hos catholica redarguit veritas, confitens originale peccatum, per quod factum est daemonum ludibrium genus humanum, et laboriosae miseriae destinata propago mortalium. Non autem ita esset, si humana natura per liberum arbitrium in quo statu primum condita est perstitisset. Vos autem negantes originale peccatum, profecto aut cogemini dicere Deum vel invalidum, vel iniustum, sub cuius potestate imago eius in parvulis sine ullo vel proprii vel originalis peccati merito tantis affligitur malis; non enim per haec exercetur virtus, quod recte de bonis hominibus maioribus dicitur, in quibus rationis est usus: aut, quia Deum vel impotentem vel iniquum dicere non potestis, Manichaei contra vos errorem suum nefarium de duarum inter se inimicarum substantiarum permixtione firmabunt. Non igitur "me ab infectione Manichaeorum, nulla - sicut dicis - mundat herba fullonis". Quibus petulantibus verbis facis lavacro regenerationis iniuriam, quod in sinu Catholicae matris accepi. Sed vobis tam malitiosum venenum antiqui draconis irrepsit, ut et Catholicos horrore Manichaei nominis infametis, et Manichaeos perversitate vestri dogmatis adiuvetis.

Mente non corpore Eva a serpente corrupta.

68. Illud vero de alio libro meo, quod ad Marcellinum scribens dixi: "Filios mulieris quae serpenti credidit ut libidine corrumperetur, non liberari nisi per Filium Virginis, quae angelo credidit ut sine libidine fetaretur" 175; ita posuisti atque ita voluisti accipi, tamquam dixerim: "Quod Evae serpens commixtus fuerit concubitu corporali"; sicut Manichaei principem tenebrarum eiusdem mulieris patrem cum illa cuncubuisse delirant. Hoc ego de serpente non dixi. Sed numquid tu contra Apostolum negas, mentem mulieris a serpente corruptam? An eum non audis, ubi dicit: Timeo ne sicut serpens Evam fefellit in versutia sua, ita corrumpantur mentes vestrae a simplicitate et castitate, quae est in Christo 176? Ex ista utique corruptione serpentis, qualis fit etiam quando corrumpunt mores bonos colloquio mala 177, pervenit libido peccandi in mentem mulieris; ut et viro praevaricatione corrupto, deinde illa, de qua erubuerunt et pudendatexerunt, sequeretur in carne, non diaboli accedente concubitu corporali, sed spiritali Dei gratia recedente.

Fides catholica de malo concupiscentiae et peccato originali.

69. Non igitur: "Tota disputatione tua contrivisti - sicut te iactas - assertionem meam, de malo carnalis concupiscentiae originalisque peccati"; manente laude nuptiarum, quae bene utuntur malo, non quod fecerunt, sed quod invenerunt. Verum nec ipsos Manichaeos contrivisti, quos potius adiuvisti, tu maxime, et in commune omnes Pelagianae novitatis errorisque participes, sicut iam demonstravi. De testimoniis etiam tractatorum catholicorum sancti Basilii Caesareensis et sancti Ioannis Constantinopolitani, quorum dixisti sensum vestris convenire sententiis, in primo huius mei operis libro, tibi sufficientissima et certissima veritate respondi 178; ostendens quemadmodum non intellegendo quaedam verba eorum, adversus dogma eorum, quod est dogma catholicum, mirabili caecitate pugnetis. In secundo quoque libro satis egimus, ut appareat quam non sit, quemadmodum conviciaris, "conspiratio perditorum" 179; sed sanctorum et eruditorum Ecclesia catholicae patrum pius fidelisque consensus, qui haereticae vestrae novitati resistunt pro antiquissima catholica veritate. Unde etiam "populi murmur, quod solum vobis a nobis - dicis - opponi", nec solum est, quia tantorum nititur auctoritate doctorum; et iustum est, quia non vult ut evertatis sibi quoque notissimam salutem quae in Christo est parvulorum.

Expositio Rom 7, 14 ss.

70. Quod autem verba apostolica, ubi dicit: Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum 180; et cetera usque ad illud, ubi ait: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? 181 "Me - affirmas - aliter intellegere, quam totum ipsum capitulum debet intellegi": nesciens mihi plurimum tribuis. Non enim ego solus aut primus sic istum locum intellexi, quo evertitur haeresis vestra, quemadmodum vere intellegendus est: immo vero ego prius cum aliter intellexeram, vel potius non intellexeram: quod mea quaedam illius temporis etiam scripta testantur 182. Non mihi enim videbatur Apostolus et de se ipso dicere potuisse: Ego autem carnalis sum 183, cum esset spiritalis; et quod captivus duceretur sub lege peccati, quae in membris erat eius. Ego enim putabam dici ista non posse, nisi de iis quos ita haberet carnis concupiscentia subiugatos, ut facerent quidquid illa compelleret; quod de Apostolo dementis est credere: cum etiam innumerabilis multitudo sanctorum, ne concupiscentias carnis perficiat, contra carnem spiritu concupiscat. Sed postea melioribus et intellegentioribus cessi, vel potius ipsi, quod fatendum est, veritati, ut viderem in illis Apostolivocibus gemitum esse sanctorum contra carnales concupiscentias dimicantium. Qui cum mente sint spiritales, adhuc tamen isto curruptibili corpore quod aggravat animam 184, recte intelleguntur esse camales; quia erunt et corpore spiritales, quando seminatum corpus animale, resurget corpus spiritale 185; et recte adhuc intelleguntur ea parte captivi sub lege peccati, quae desideriorum, quibus non consentiunt, motibus subiacet. Hinc factum est ut sic ista intellegerem, quemadmodum intellexit Hilarius, Gregorius, Ambrosius, et ceteri Ecclesiae sancti notique doctores, qui et ipsum Apostolum adversus carnales concupiscentias quas habere nolebat, et tamen habebat, strenue conflixisse, eumdemque conflictum suum illis suis verbis contestatum fuisse senserunt 186. Contra quos motus, prius utique debellandos ne dominentur, et postea sanandos ut penitus exstinguantur, etiam ipse gloriosa certamina sanctos exercere confessus es 187. Simul itaque cognoscamus verba pugnantium, si pugnamus. Hoc enim modo non vivimus nos, se vivit Christus in nobis, si et ad pugnam contra concupiscentias exercendam, et ad victoriam usque ad consumptionem eorumdem hostium capessendam, in illo fidimus, non in nobis. Ipse quippe factus est nobis sapientia a Deo, et iustitia, et sanctificatio, et redemptio; ut, quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur 188.

Adversus carnem dimicat qui habet spiritum Christi.

71. Non est ergo "contrarium", sicut putas, "ut qui dicit: Vivo non ego iam, vivit vero in me Christus 189; dicat etiam: Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum 190". In quantum quippe in illo vivit Christus, in tantum expugnat et superat quod non habitat bonum in eius carne, sed malum. Neque enim recte cuiusquam spiritus concupisceret adversus carnem suam, nisi habitaret in illo spiritus Christi. Absit ergo ut dicamus, quod nos dicere insimulas, "Apostolum sic ista dixisse, quasi qui se vellet intellegi renitentem, in scorta aliqua manu pestiferae voluptatis abduci"; cum dicat: Non ego operor illud 191, ostendens concupiscentias carnis solum impulsum libidinis operari, sine consensione peccati.

Non de Iudaeorum superbia loquebatur Apostolus.

72. Quid est, quod "in Iudaeorum superbiam" frustra conaris "ista verba transferre, tamquam ipsos in se transfiguraverit Apostolus, qui contemnebant dona Christi, velut sibi non necessaria"? Sic enim suspicaris: atque utinam ipsa dona Christi saltem ita saperes, ut ad vincendam concupiscentiam valere aliquid crederes. Sed ideo dicis a Iudaeis fuisse contempta, "quod veniam daret ille peccatis, quae ipsi legis admonitione vitassent". Quasi hoc conferat homini remissio peccatorum, ut caro non concupiscat adversus spiritum 192, unde illa verba nata sunt: Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum 193; et cetera huiusmodi. Verum tu a vestro dogmate non recedis, quo putatis gratiam Dei per Iesum Christum Dominum nostrum sic in sola peccatorum remissione versari, ut non adiuvet ad vitanda peccata et desideria vincenda carnalia, diffundendo caritatem in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui ab illo datus est nobis 194. Neque consideras eum qui dicit: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae 195; et ab hoc malo non se liberari clamat, nisi gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum; nec Iudaeum esse, nec quia peccavit, sed ne peccet potius laborare.

Apostolus spiritalem et carnalem se dicit.

73. "Exaggerat - inquis - Apostolus vim consuetudinis". Tu ergo, responde, utrum contra istam vim non dimicet baptizatus. Quod si negas, omnibus christianis sensibus contradicis: si autem dimicat, cur non in verbis Apostoli vocem dimicantis agnoscis? "Per legem - inquis - bonam et per mandatum sanctum pravorum animi ferocierant; quoniam sine voluntate propria nulla eruditio poterat inspirare virtutem". O acutum intellectorem! O divinorum eloquiorum egregium tractatorem! Quid agis de verbis dicentis: Non quod volo ago 196; et: Velle adiacet mihi 197; et: Quod nolo, hoc ago 198; et: Condelector legi Dei secundum interiorem hominem 199? Audis haec, et dicis, quia voluntas defuit, ideo defuisse virtutem. Quid, quod non solum voluntas, verum etiam virtus adfuit, ne consentiret concupiscentiae carnis, quae legi peccati pravis ipsis motibus serviebat? Quibus ille non cedens, nec arma iniquitatis exhibens membra peccato 200, et tamen quod nollet sentiens in carne contra spiritum concupiscente, et adversus eam vicissim spiritu concupiscens, verissima castitatis voce dicebat: Igitur ipse ego mente servio legi Dei, carne autem legi peccati 201. Illa sane verba quae posuisti, ubi ait Apostolus: Lex sancta, et mandatum sanctum et iustum et bonum. Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit: sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, ut fiat supra modum peccatum peccans per mandatum 202; bene intellegitur de vita sua dixisse praeterita, quando sub lege fuerat, nondum sub gratia. Nam et verbis praeteriti temporis utitur, dicendo: Peccatum non cognovi, nisi per legem 203; et: Concupiscentiam nesciebam 204; et: Operatum est in me omnem concupiscentiam 205; et: Vivebam aliquando sine lege 206; utique quando nondum poterat usum habere rationis; et: Adveniente mandato peccatum revixit, ego autem mortuus sum 207; et: Peccatum occasione accepta per mandatum, fefellit me, et per illud occidit 208; et: Per bonum mihi operatum est mortem 209. His omnibus tempus significare intellegitur, quo sub lege vivebat, et nondum adiutus gratia concupiscentiis carnalibus vincebatur. Ubi vero iam dicit: Lex spiritalis est; ego autem carnalis sum 210; iam quod confligens patiebatur ostendit. Non enim dixit, carnalis fui, veleram; sed, sum. Et apertius tempora ipsa distinguit; ubi dicit: Nunc autem iam non ego operor illud, sed id quod in me habitat peccatum 211. Iam enim motus desideriorum malorum non ipse operabatur, quibus non consentiebat ad perpetranda peccata. Peccati autem nomine quod in illo habitabat, ipsam nuncupabat concupiscentiam; quia peccato facta est, et si consentientem traxerit atque illexerit, concipit paritque peccatum. Et cetera usque ad eum locum, ubi ait: Igitur ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati 212, verba sunt iam sub gratia constituti, sed adhuc contra concupiscentiam suam dimicantis, nec ei consentientis ut peccet; sed tamen quibus renititur, peccati desiderio patientis.

Natura carnis non accusatur, sed concupiscentia.

74. Nemo nostrum substantiam corporis, nemo naturam carnis accusat: frustra purgatur abs te, quod non culpatur a nobis. Concupiscentias malas; quibus si bene vivimus non consentimus, tamen esse non negamus in nobis; castigandae sunt, frenandae sunt, expugnandae sunt, vincendae sunt: tamen sunt, nec alienae sunt. Nec bona ista nostra, sed mala sunt. Nec sicut dixit Manichaea vanitas, separata extra nos erunt: sed, sicut dicit catholica veritas, sanata non erunt.

Interpretatio Rom 5, 12 a Pelagianis data.

75. De illis quoque apostolicis verbis, in quibus impudentia mirabili, immo dementia, resistitis fundatissimae fidei, ubi ait: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 213; frustra sensum alium novum atque distortum et a vero abhorrentem moliris exsculpere, affirmans "ea locutione dictum esse: In quo omnes peccaverunt, ac si diceretur: Propter quod omnes peccaverunt; sicut dictum est: In quo corrigit iunior viam suam 214; ut scilicet non in uno homine omnes homines peccasse intellegantur originaliter, et tamquam in massae unione communiter; sed propterea quia primus hominum ille peccavit; id est, cum imitantur illum, non cum generantur ex illo. Non ergo huic sensui convenit illa locutio, ita dictum esse: in quo, velut dictum esset: "propter quod". Nam propter hoc quisque peccat, quod sibi proponit ut peccet, vel quoquo modo illi est causa peccandi. Quis vero ab omni humano sensu tam sit absurdus, ut dicat: Propter hoc fecit homo iste homicidium, qui in paradiso Adam de ligno prohibito cibum sumpsit; cum iste latrocinando occiderit hominem nihil de Adam cogitans, sed propter hoc ut aurum quod ferebat auferret? Sic et cetera cuncta peccata, quae propria quisque committit, habent causas propter quas fiant, etiamsi nemo cogitet quod ille primus homo commisit, neque illud sibi ad peccandum proponat exemplum. Propter hoc itaque, id est, quoniam peccavit Adam, nec ipse Cain peccasse dicendum est, qui eumdem patrem suum noverat. Propter quid enim fratrem suum occiderit, notum est; quia non propter hoc quod perpetravit Adam, sed quia bono eius invidit.

Non de imitatione loquitur Apostolus.

76. Denique nec ipsa tibi ad hunc vestrum sensum quae posuisti testimonia suffragantur. Recte enim dicitur: In quo corrigit iunior viam suam? "Propter quid corrigit?" quoniam sequitur, in custodiendo verba tua. Propter hoc enim corrigit viam suam, quia verba Dei sicut cogitanda sunt cogitat, et cogitando custodit, custodiendo recte vivit. Ipsa ergo illi causa est ut viam suam corrigat, quia Dei verba custodit. Et quod ait beatissimus Stephanus: Fugit Moyses in verbo hoc 215; bene intellegitur, propter "verbum hoc"; quia hoc audivit, hoc timuit, hoc cogitavit ut fugeret; haec illi fuit causa fugiendi. Numquid in his locutionibus aliquid dictum est, quod pertineat ad imitationem, qua sic alterum alter imitatur, ut eum omnino non cogitet; et ideo nullo modo dici possit propter hoc peccasse, quia ille peccavit, in quo nec originaliter fuit, nec de illo quidquam in peccato proprio cogitavit?

Primus et secundus Adam.

77. "Sed - inquis - si de peccati traduce loquebatur, nusquam congruentius diceret: Ideo pertransiit peccatum, quia omnes sunt de coniugum voluptate generati; et adderet: In eo transit, in quo ex tabida primi hominis carne fluxerunt". Nec vides eodem modo tibi posse dici: Si de imitatione peccati Apostolus loquebatur, nusquam congruentius diceret: Ideo pertransiit peccatum, quia primi hominis praecessit exemplum; et adderet: In eo transit, in quo omnes illius unius imitatione peccaverunt. Aliquo enim duorum istorum modo loqueretur Apostolus hoc loco, si ad tuum vel meum loqueretur arbitrium. Quia ergo nec illud dixit quod tu, nec illud quod ego; numquid vis ut credamus in his eius verbis, nec originale secundum Catholicos, nec imitatorium secundum Pelagianos intellegendum esse peccatum? Puto quod nolis. Remove igitur ista quae possunt ex utraque parte momentis aequalibus dici, et si tibi placet sine contentione quid Apostolus dixerit intueri, adverte, ut hoc diceret, quid agebat; et invenies per unum homines iram Dei super humanum genus, et per unum hominem reconciliationem Deo, eorum qui ex damnatione totius generis liberantur gratis. Ille est primus Adam factus ex terra, iste est secundus Adam factus ex femina. Sed ibi per Verbum caro facta est, hic autem ipsum Verbum caro factum est; ut per eius mortem vivamus, quo relicto mortui fueramus. Commendat, inquit, suam caritatem Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est; multo magis iustificati nunc in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum 216.

Per unum hominem ira Dei super genus humanum.

78. De hac ira dicit: Eramus et nos natura filii irae, sicut et ceteri 217. De hac ira dicit Ieremias propheta: Maledictus dies in quo natus sum 218. De hac ira dicit sanctus Iob: Pereat dies ille in quo natus sum 219. De hac ira item dicit idem ipse: Homo enim natus ex muliere, brevis vitae, et plenus iracundiae, sicut flos feni decidit, fugit autem sicut umbra et non stabit. Nonne et huius curamfecisti, et hunc fecisti intrare in conspectu tuo in iudicium? Quis enim erit mundus a sordibus? Ne unus quidem, etiamsi unius diei fuerit vita eius super terram 220. De hac ira dicit liber Ecclesiasticus: Omnis caro sicut vestis veterascit; testamentum enim a saeculo, morte morieris 221. Itemque ipse: A muliere, inquit, initium est peccati, et propter illam morimur omnes 222. Et alio loco: Occupatio magna creata est omni homini, et iugum grave super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturae in matrem omnium 223. De hac ira dicit Ecclesiastes: Vanitas vanitatum, et omnia vanitas. Quae abundantia homini in omni labore suo, quo ipse laborat sub sole? 224. De hac ira vox apostolica est: Omnis creatura vanitati subiecta est 225. De hac ira plangit Psalmus: Ecce veteres posuisti dies meos, et substantia mea tamquam nihilum ante te; verumtamen universa vanitas omnis homo vivens 226. De hac ira plangit et alius: Quae pro nihilo habentur, eorum anni erunt. Mane sicut herba transeat, mane floreat et praetereat, vespere decidat, durescat et arescat. Quoniam defecimus in ira tua, et in indignatione tua conturbati sumus. Posuisti iniquitates nostra in conspectu tuo, saeculum nostrum in illuminatione vultus tui. Quoniam omnes dies nostri defecerunt, et in ira tua defecimus. Anni nostri sicut aranea meditabuntur 227.

Nemo ab ira Dei liberatur nisi per Mediatorem Christum.

79. Nemo liberatur ab hac ira Dei, nisi per Mediatorem reconcilietur Deo. Unde dicit etiam ipse Mediator: Qui non credit Filio, non habebit vitam; sed ira Dei manet super eum 228. Non dixit: Veniet; sed: Manet super eum. Ideo ergo credunt atque confitentur et maiores per cor et os proprium, et parvuli per alienum, ut reconcilientur Deo per mortem Filii eius, ne ira Dei maneat super eos, quos etiam origo vitiata efficit reos. De hac itaque re loquens Apostolus: Cum adhuc, inquit, peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est; multo magis iustificati nunc in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum. Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius; multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius: non solum autem, sed et gloriantes in Deo per Dominum nostrum Iesum Christum, per quem et nunc reconciliationem accepimus. Propter hoc sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 229. Nempe manifestum est, ut hoc diceret, quid agebat Apostolus. Ite adhuc, et huic reconciliationi, quae fit per mortem Filii Dei, qui sine peccato venit in mundum, subtrahite parvulos, ut propter eum per quem peccatum intravit in mundum, ira Dei maneat super eos. Quid hic facit imitatio, quaeso te, ubi audis: Namiudicium quidem ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem 230? Unde gratia ex multis delictis in iustificationem; nisi quia praeter unum illud originis, addita multa quae simul deleret invenit? Alioquin sic esset ex multis condemnatio, quae homines unum imitando commiserant; sicut ex eisdem multis iustificatio, quibus remissis in gratiam respirabant. Sed quia unum illud sufficiebat, propter quod etiam solum fieret condemnatio; gratiae vero non sufficiebat illud unum delere, sed et multa quae adiecta sunt, ut omnium remissione fieret iustificatio: ideo utique dictum est: Iudicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem. Nam sicut non imitantur Christum parvuli, quia nondum possunt, et tamen ad eius gratiam spiritalem pertinere possunt: ita sine imitatione primi hominis, contagione tamen ex ipso carnalis generationis obstricti sunt. Si autem propterea vis eos a primi hominis alienos esse peccato, quia eum non sunt imitati propria voluntate; ista ratione alienabis eos et a iustitia Christi, quia nec ipsum imitati sunt propria voluntate.

Omnes ad mortem per Adam, omnes ad vitam per Christum.

80. Cum vero Multos, quod dixit postea, non vis intellegi omnes, quod prius dixerat; ideo existimans "dictum fuisse multos, ne omnes intellegerentur": poteris hoc dicere et de semine Abrahae, cui promissae sunt omnes gentes 231, non omnes gentes ei fuisse promissas; quia dictum est alio loco: Patrem multarum gentium posui te 232. Est autem sanus intellectus, ideo sie locutam Scripturam, quia possunt esse aliqua omnia, quae non sunt multa; sicut omnia dicimus Evangelia, et tamen brevi numero, id est, quaternario continentur. Et rursus possunt aliqua esse multa, non tamen omnia; sicut multos dicimus credere in Christum, nec tamen omnes credunt. Non enim omnium est fides 233, ait Apostolus. Quod autem dictum est: In semine tuo benedicentur omnes gentes, et: Patrem multarum gentium posuit te, easdem omnes, multas; et easdem multas, omnes esse monstratum est. Ita etiam cum dictum est: Per unum in omnes transisse peccatum; et postea: Per unius inobedientiam peccatores constitutos multos; ipsi sunt multi, qui et omnes. Similiter cum dictum est: Per unius iustificationem in omnes homines, ad iustificationem vitae; et rursus dictum est: Per unius obedientiam iusti constituentur multi 234, non aliquibus exceptis, sed eosdem multos, omnes oportet intellegi; non quia omnes homines iustificantur in Christo, sed quia omnes qui iustificantur, non aliter possunt iustificari quam in Christo. Sicut possumus dicere, in aliquam domum per unam ianuam intrare omnes; non quia omnes homines intrant in eamdem domum, sed quia nemo intrat nisi per illam. Omnes ergo ad mortem per Adam, omnes ad vitam per Christum. Quia sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur 235; id est, ex prima origine generis humani nemo ad mortem nisi per Adam, et nemo per Adam nisi ad mortem; et nemo ad vitam nisi per Christum, et nemo per Christum nisi ad vitam.

Pelagiani Christianae religioni sunt infesti.

81. Vos autem dum non omnes, sed multos sive per Adam, condemnatos esse, sive per Christum liberatos vultis intellegi, horrenda perversitate christianae religioni estis infesti. Si enim salvi erunt aliqui sine Christo, et iustificantur aliqui sine Christo; ergo Christus gratis mortuus est. Erat enim et alius modus, sicut vultis, in natura, in libero arbitrio, in lege naturali, sive conscripta, quo possent salvi et iusti esse qui vellent. Iustas autem imagines Dei, quis nisi iniustus prohiberet a regno Dei? Hic forte dicis: Sed facilius per Christum. Numquid non posset etiam de lege dici: Est per legem iustitia, sed facilius per Christum? Et tamen ait Apostolus: Si per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est 236. Non est itaque praeter unum Mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Iesum 237, aliud nomen sub caelo, in quo oporteat salvos fieri nos 238. Et ideo dictum est: In Christo omnes vivificabuntur; quoniam in illo Deus definivit fidem omnibus, suscitans illum a mortuis 239. Vestrum autem dogma id persuadere conatur, velut inculpatae praedicatione naturae, et potentiae liberi arbitrii, et legis sive naturalis sive per Moysen datae, ut et si opus sit, necesse tamen non sit ad Christum pro aeterna salute transire: eo quod per sacramentum mortis et resurrectionis eius (si tamen vel hoc putatis) commodior via sit, non quod alia via esse non possit. Unde quantum vos detestari debeant Christiani considerantes, renuntiate vobis etiam tacentibus nobis.

Testimonium Ezech 18, 2 in quaestione de peccato originali.

82. Quod vero causae tuae postremum et quasi fortissimum firmamentum, propheticum testimonium esse voluisti, ubi per Ezechielem dictum legimus: Quod non erit parabola, qua dicebant, parentes uvas acerbas edisse, et dentes obstupuisse filiorum; nec morietur filius in peccato patris, nec pater in peccato filii, sed anima quae peccat ipsa morietur 240: non intellegis hanc esse promissionem Testamenti Novi, et spiritalis hereditatis ad alterum saeculum pertinentis. Id enim agit gratia Redemptoris, ut paternum chirographum deleat 241, et unusquisque pro se rationem reddat. Ceterum quam multa sint divinarum testimonia Litterarum, quae parentum peccatis obligant filios, numerare quis possit? Cur enim peccavit Cham, et in eius filium Chanaan vindicta prolata est 242? Cur pro peccato Salomonis filius eius diminutione regni punitus est 243? Cur peccatorum Achab regis Israel in eius posteros poena dilata est 244? Utquid legitur in sanctis Libris: Reddens peccata patrum in sinum filiorum eorum post eos 245; et: Reddens peccatapatrum in filios usque in tertiam et quartam progeniem 246? Qui numerus etiam pro universitate accipi potest. Numquid haec falsa sunt? Quis hoc dixerit, nisi divinorum eloquiorum apertissimus inimicus? Sed carnalis generatio etiam populi Dei pertinens ad Testamentum vetus, quod in servitutem generat 247, parentum peccatis obligat filios; spiritalis autem generatio, sicut hereditatem, ita poenarum atque praemiorum comminationes promissionesque mutavit. Quod Prophetae in spiritu praevidentes, ista dixerunt; sed apertius Ieremias: In diebus illis, inquit, non dicent: Patres manducaverunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt, sed unusquisque in suo peccato morietur; et eius qui manducaverit uvam acerbam, ostupescent dentes ipsius 248. Nempe manifestum est, ita hoc prophetice pronuntiari, sicut ipsum Testamentum Novum, quod prius occultum fuit, et per Christum postea revelatum est. Denique, ne nos moverent ea quae commemoravi, et cetera huiusmodi plurima de reddendis in filios peccatis parentum, quae utique veraciter scripta sunt, et huic prophetiae contraria putarentur; continuo solvit istam molestissimam quaestionem, coniungendo atque dicendo: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo domui Israel et domui Iuda Testamentum novum, non secundum Testamentum quod disposui patribus eorum 249. In hoc igitur Testamento Novo per sanguinem testatoris deleto paterno chirographo, incipit homo paternis debitis non esse obnoxius renascendo, quibus nascendo fuerat obligatus, ipso Mediatore dicente: Ne vobis patrem dicatis in terra 250; secundum hoc utique, quod alios natales quibus non patri succederemus, sed cum patre semper viveremus, invenimus.

Epilogus totius operis.

83. Ad omnia me tibi respondisse, Iuliane, et omnia refellisse, quibus putasti et disputasti voluminibus quattuor credendum non esse originale peccatum, et concupiscentiam carnis non posse culpari sine damnatione nuptiarum; puto quod perspicis, si pervicax non sis. Demonstratum enim est, eum tantum paterno antiquo debito non teneri,qui hereditatem patremque mutavit: ubi coheredem invenit unicum per naturam, adoptatus ipse per gratiam: eique tantum concupiscentiam carnalem mortem non inferre post mortem, qui in Christi morte invenerit mortem, qua moriatur peccato, et evaserit mortem qua natus fuerat in peccato. Unus enim pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt 251: et pro omnibus mortuus est; nec aliqui poterunt vivere pro quibus non est mortuus, qui pro mortuis vivus est mortuus. Haec negans, his repugnans, ista convellere moliens catholicae fidei munimenta, ipsosque nervos disrumpere christianae religionis, veraeque pietatis; audes insuper dicere, quod contra impios bella susceperis: cum adversum matrem quae te spiritaliter peperit, armis impietatis induaris. Audes te agmini sanctorum Patriarcharum, Prophetarum, Apostolorum, martyrum, sacerdotumque miscere; cum tibi dicant Patriarchae: Etiam pro parvulis natis oblata sacrificio pro peccatis 252; eo quod non sit mundus a sordibus nec infans diei unius super terram 253; cum tibi dicant Prophetae: in iniquitatibus concepti sumus 254; cum tibi dicant Apostoli: Quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus 255; ut existimemus nos mortuos quidem esse peccato, vivere autem Deo in Christo Iesu 256; cum tibi dicant martyres: Secundum Adam carnaliter natos contagium mortis antiquae prima nativitate contrahere, unde parvulis dimittantur in Baptismo, non propria, sed aliena peccata 257; cum tibi dicant sacerdotes: Carnali voluptate concretos prius subire delictorum contagium, quam vitae huius haurire munus 258. His te consociare praesumis, quorum fidem debellare conaris. Audes dicere, quod a Manichaeorum consortio vincaris, qui Manichaeos invictos facis, nisi cum eis et ipse vincaris.

Falleris, fili, miserabiliter falleris, vel etiam detestabiliter falleris: quando animositatem qua teneris viceris, tunc veritatem poteris tenere qua vinceris.

1 - Sap 7, 28.

2 - Cf. VIRGILIO, Aen. 6, 426-429.

3 - Cf. Eccli 22, 13.

4 - AGOSTINO, De nupt. et concup. 1, 19, 21.

5 - Io 14, 30.

6 - Io 1, 10.

7 - 1 Io 5, 19.

8 - 1 Io 2, 16.

9 - Cf. Io 16, 33.

10 - Io 14, 30.

11 - Io 7, 7.

12 - Io 8, 23.

13 - Io 15, 17-19.

14 - Io 12, 31.

15 - 2 Cor 5, 19.

16 - Cf. Rom 11, 5.

17 - AGOSTINO, De nupt. et concup. 1, 19, 21.

18 - Mc 16, 16.

19 - Rom 6, 3.

20 - Rom 6, 10.

21 - Rom 6, 6.

22 - Rom 6, 10.

23 - Rom 6, 11.

24 - Rom 5, 8-9.

25 - 2 Cor 5, 14-15.

26 - Col 2, 13.

27 - Cf. 3, 25, 58.

28 - Rom 5, 8-10.

29 - 2 Cor 5, 19.

30 - Rom 5, 11.

31 - Rom 5, 12.

32 - Rom 5, 13.

33 - Rom 3, 20.

34 - Rom 5, 14.

35 - Rom 5, 14-15.

36 - Rom 5, 16.

37 - Rom 5, 17.

38 - Rom 5, 18.

39 - Rom 5, 19-21.

40 - Rom 6, 1-2.

41 - Rom 6, 2.

42 - Rom 6, 3.

43 - Io 3, 5.

44 - Io 3, 5.

45 - Rom 6, 4-11.

46 - Cf. Ps 93, 11.

47 - Cf. Mt 11, 25.

48 - 1 Cor 15, 22.49.

49 - AGOSTINO, De nupt. et concup. 1, 19, 21.

50 - AGOSTINO, De nupt. et concup. 1, 20, 22.

51 - Cf. Eccli 40, 1.

52 - VIRGILIO, Aen. 12, 889-890.

53 - Rom 6, 3.

54 - Rom 6, 3-5.

55 - Rom 6, 6.

56 - Cf. Rom 8, 3.

57 - Rom 6, 7-11.

58 - Rom 6, 3.

59 - Ps 18, 13.

60 - 2 Cor 5, 14.

61 - Rom 6, 3.

62 - AGOSTINO, De nupt. et concup. 1, 19, 21.

63 - 1 Cor 15, 36.

64 - Eccle 11, 5.

65 - AGOSTINO, De pecc. mer. et rem. 3, 3, 8-9.

66 - Cf. Rom 4, 25.

67 - Col 2, 10-13.

68 - Cf. Gen 1, 31.

69 - Gen 17, 14.12.

70 - Cf. VIRGILIO, Georg. 2, 58.

71 - Cf. Rom 5, 12.

72 - AGOSTINO, De nupt. et concup. 1, 20, 22.

73 - Col 1, 13.

74 - Cf. VIRGILIO, Aen. 12, 109.

75 - Cf. Rom 12, 3.

76 - Cf. 1 Cor 1, 27.

77 - 2 Cor 5, 14.

78 - Cf. 1 Cor 15, 49.

79 - Gal 3, 27.

80 - 1 Io 5, 12.

81 - 2 Cor 5, 14.

82 - Hebr 2, 14.

83 - Cf. Rom 5, 12.

84 - Cf. 2 Reg 24.

85 - Cf. Ios 7.

86 - Cf. Eccli 40, 1.

87 - 2 Cor 5, 10.

88 - Mc 16, 16.

89 - 2 Cor 5, 10.

90 - Cf. 3, 3, 8-9.

91 - Cf. Rom 9, 22-23.

92 - Col 1, 13.

93 - Eph 2, 3.

94 - CICERONE, Orat. in Catil. 1.

95 - CICERONE, Orat. in Catil. 2.

96 - 1 Pt 3, 9.

97 - Cf. 1 Cor 1, 17.

98 - Cf. Rom 5, 12.

99 - Cf. Ps 143, 4.

100 - Cf. Ps 38, 6.

101 - Io 8, 32.

102 - Io 14, 6.

103 - Io 8, 36.

104 - Lc 20, 34.

105 - Cf. 2 Cor 4, 16.

106 - Cf. 1 Cor 3, 16.

107 - Rom 8, 23.

108 - AGOSTINO, De nupt. et concup. 1, 17, 19; 18, 20.

109 - 2 Cor 5, 4.

110 - Sap 9, 15.

111 - Cf. Io 1, 13.

112 - Cf. Gal 5, 17.

113 - Eccli 30, 21.

114 - 2 Cor 4, 16.

115 - Col 3, 5.

116 - Rom 8, 13.

117 - Rom 8, 14.

118 - Io 2, 19.

119 - Ps 95, 1-2.

120 - 1 Cor 3, 17.

121 - 1 Cor 6, 19.

122 - 2 Cor 6, 16.

123 - Cf. Rom 6, 11-12.

124 - Cf. Sap 1, 4.

125 - Cf. Sap 7, 24-25.

126 - Mt 6, 12.

127 - Cf. Rom 7, 23.

128 - CICERONE, De nat. deorum 3, 3.

129 - Rom 8, 23-24.

130 - Mt 12, 32.

131 - Lc 23, 42.

132 - Cf. 3, 21, 42.

133 - Rom 7, 18.

134 - Rom 8, 23.

135 - Iac 1, 14-15.

136 - 2 Cor 5, 14-15.

137 - Cf. Ps 87, 6.

138 - 1 Cor 6, 9-10.

139 - 1 Cor 6, 11.

140 - Sap 9, 15.

141 - 1 Cor 2, 14-15.

142 - 1 Cor 3, 1-2.

143 - 1 Cor 3, 16.

144 - 1 Cor 1, 13.

145 - 1 Cor 2, 12.

146 - Gal 5, 17.

147 - Cf. 4, 15, 76.

148 - AGOSTINO, De nupt. et concup. 1, 25, 28.

149 - Cf. Lc 13, 11.

150 - AGOSTINO, De nupt. et concup. 1, 25, 28.

151 - Rom 7, 18.

152 - Rom 7, 24-25.

153 - Io 5, 14.

154 - Col 3, 5.

155 - Rom 8, 13.

156 - Col 3, 9.

157 - Ps 102, 3.

158 - Ps 102, 3.

159 - AGOSTINO, De nupt. et concup. 1, 23, 26.

160 - Mt 7, 17.

161 - Cf. Rom 11, 6.

162 - AGOSTINO, De nupt. et concup. 1, 26, 29.

163 - Cf. Rom 7, 23.

164 - Lc 13, 32.

165 - Cf. Col 2, 14.

166 - AGOSTINO, De nupt. et concup. 1, 23, 26.

167 - Cf. Io 8, 44.

168 - Rom 5, 12.

169 - AGOSTINO, De nupt. et concup. 1, 23, 26.

170 - Cf. Gen 3, 18.

171 - Ose 13, 14 (sec. LXX).

172 - 1 Cor 15, 55.

173 - Cf. 1, 8, 41; 9, 42-44; 5, 16, 59.64.

174 - Cf 4, 12, 60.

175 - AGOSTINO, De pecc. mer. et rem. 1, 28, 56.

176 - 2 Cor 11, 3.

177 - Cf. 1 Cor 15, 33.

178 - Cf. 1, 5-6.

179 - Cf. 1, 7.

180 - Rom 7, 18.

181 - Rom 7, 24.

182 - Cf. AGOSTINO, De divv. qq. ad Simplic. 1, 1; Expos. quar. prop. ex ep. ad Rom. 40, 40; Expos. ad Gal. 4.

183 - Rom 7, 14.

184 - Cf. Sap 9, 15.

185 - Cf. 1 Cor 15, 44.

186 - Cf. 2, 3-4.

187 - Cf. 3, 21.

188 - 1 Cor 1, 30-31.

189 - Gal 2, 20.

190 - Rom 7, 18.

191 - Rom 7, 20.

192 - Cf. Gal 5, 17.

193 - Rom 7, 18.

194 - Cf. Rom 5, 5.

195 - Rom 7, 23.

196 - Rom 7, 15.

197 - Rom 7, 18.

198 - Rom 7, 19.

199 - Rom 7, 22.

200 - Cf. Rom 6, 13.

201 - Rom 7, 25.

202 - Rom 7, 12-13.

203 - Rom 7, 7.

204 - Rom 7, 7.

205 - Rom 7, 13.

206 - Rom 7, 9.

207 - Rom 7, 9-10.

208 - Rom 7, 11.

209 - Rom 7, 13.

210 - Rom 7, 14.

211 - Rom 7, 17.

212 - Rom 7, 25.

213 - Rom 5, 12.

214 - Ps 118, 9.

215 - Act 7, 29.

216 - Rom 5, 8-9.

217 - Eph 2, 3.

218 - Ier 20, 14.

219 - Iob 3, 3.

220 - Iob 14, 1-5 (sec. LXX).

221 - Eccli 14, 18.12.

222 - Eccli 25, 33.

223 - Eccli 40, 1.

224 - Eccle 1, 2-3.

225 - Rom 8, 20.

226 - Ps 38, 6.

227 - Ps 89, 5-9.

228 - 1 Io 3, 36.

229 - Rom 5, 8-12.

230 - Rom 5, 16.

231 - Cf. Gen 22, 18.

232 - Gen 17, 5.

233 - 2 Thess 3, 2.

234 - Rom 5, 12, 18.19.

235 - 1 Cor 15, 22.

236 - Gal 2, 21.

237 - 1 Tim 2, 5.

238 - Act 4, 12.

239 - Act 17, 31.

240 - Cf. Ez 18, 2-4.

241 - Cf. Col 2, 14.

242 - Cf. Gen 9, 22-25.

243 - Cf. 3 Reg 12.

244 - Cf. 3 Reg 21.

245 - Ier 32, 18.

246 - Ex 20, 5.

247 - Cf. Gal 4, 24.

248 - Ier 31, 29-30.

249 - Ier 31, 31-32.

250 - Mt 23, 9.

251 - Cf. 2 Cor 5, 14.

252 - Cf. Lev 12.

253 - Cf. Iob 14, 4 (sec. LXX).

254 - Cf. Ps 50, 7.

255 - Rom 6, 3.

256 - Cf. Rom 6, 11.

257 - CIPRIANO, Ep. 64 (ad Fidum).

258 - AMBROGIO, De sacram. regen. 2, 6.

Tous les livres