Contra Iulianum haeresis Pelagianae defensorem

Augustin d'Hippone · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : la.wikisource.org — Contra Iulianum haeresis Pelagianae defensorem · 14 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Aurelius AugustinusContra Iulianum haeresis Pelagianae defensorem0Saeculo IV Aurelius Augustinus Contra Iulianum haeresis Pelagianae defensorem

Saeculo IV editio: incognita fons: augustinus.it

1 EPISTOLA 207

Scripta ca. a. 421422.

Aug. Claudio episcopo transmittens ipsi libros contra Iulianum exaratos.

BEATISSIMO FRATRI ET COEPISCOPO CLAUDIO, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM

Quoniam mihi fraterno excitatus affectu, Iuliani quattuor libros, quos adversus unum meum scripsit, priusquam peterem, ipse misisti; nihil convenientius putavi esse faciendum, quam ut ea, quae respondeo, potissimum tu legens iudices, utrum recte congruenterque responderim. Nam de his quattuor libris nonnulla decerpta scripserat nescio quis ad illustrem et religiosum virum comitem Valerium, adversus eumdem librum meum, quem me ad illum scripsisse cognoverat; quae cum in manus meas eodem sublimi viro curante venissent, illi primo non distuli secundum volumen adiungere, in quo illa omnia, sicut potui, refutavi. Sed nunc cum eosdem libros diligentius inspicerem, comperi illum qui nonnulla inde selegerat, non omnia ita posuisse ut in his libris leguntur; unde videri poterit Iuliano, vel cuilibet illorum, me potius fuisse mentitum, quia non utique sicut hi quattuor libri, ita illa quae de his excerpta et memorato comiti missa sunt, innotescere potuerunt. Quisquis ergo et illum secundum librum meum ad comitem identidem Valerium sicut primum conscriptum legit, noverit me in quibusdam non respondisse Iuliano; sed ei potius qui de libris eius illa selegit, et non ita posuit ut invenit, sed aliquantum putavit esse mutanda, fortasse ut eo modo quasi sua faceret quae aliena esse constaret. Nunc autem veriora credens exemplaria quae tua Sanctitas misit, ipsi auctori video respondendum, qui unum meum quattuor libris suis refellisse iactat, et usquequaque spargere fidei venena non cessat. Aggressus sum igitur hoc opus in adiutorio Salvatoris pusillorum atque magnorum 1; et scio te, ut id implerem, orasse pro me, et pro iis quibus huiuscemodi labores nostros profuturos credimus et optamus. Attende ergo iam responsionem meam, cuius principium hanc epistolam subsequetur. Vale in Domino memor nostri, beatissime frater.

1 - Apoc 19, 18.

2 LIBER PRIMUS

Laetatio et contristatio Augustini ob contumelias Iuliani.

1. Contumelias tuas et verba maledica, Iuliane, quae ardens iracundia libris quattuor anhelasti, si me contemnere dixero, mentiar. Quomodo enim possum ista contemnere, ubi testimonium conscientiae meae cogitans, vel gaudere me video debere pro me, vel dolere pro te, et pro eis qui decipiuntur abs te? Quis autem contemnat sive exsultationis suae materiam, sive maeroris? Nam unde partim laetamur, partim contristamur, nulla ratione contemnimus. Meorum quippe causa gaudiorum est promissio. Domini dicentis: Cum dicunt omne malum adversum vos, mentientes, propter me; gaudete et exsultate, quoniam merces vestra multa est in caelis 1. Et rursus mei causa moeroris est Apostoli affectus, ubi lego: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? 2 Sed haec pro tuo dogmate, quod veritatem putas, etiam tu potes dicere. Auferamus itaque de medio, si placet, ista communia, quae dici ex utraque parte possunt: quamvis veraciter dici ex utraque parte non possunt.

Quattuor libri Iuliani contra unum Augustini.

2. Primum abs te quaero, cur libro meo saltem specie tenus te respondisse glorieris, cum tuis libris quattuor unius mei partem nec quartam reprehendendo tetigeris, eosque saltus in praetereundis meis disputationibus feceris, quasi omnino desperares utriusque operis, et mei scilicet et tui quemquam esse posse lectorem, qui ista deprehenderet. Denique etiam paucaipsa, in quibus vix est, ut dixi, quarta pars voluminis mei, quae velut infirmiora existimans, quattuor tuorum grandiorum voluminum strepitu, quasi quadrigarum impetu posternere et conculcare molitus es, consideratione multo plurium ceterorum, quae attingere timuisti, inconcussa manere monstrantur: quod ostendere pene superfluum est. Admonendi enim sunt potius qui hoc nosse desiderant, ut non eos pigeat utrumque legere, et quod scripsi, et quod respondere voluisti. Ita enim se res ipsa declarat atque indicati, ut nimium tardi sint, qui hoc a nobis postulent demonstrari.

Distributio disputationis.

3. Nunc ergo quia video te veritate desertum, ad maledicta esse conversum, ita distribuam disputationem meam, ut ostendam prius quantis et qualibus Ecclesiae catholicae doctoribus nomine Manichaeorum intolerabilem facere non cuncteris iniuriam, et cum me appetis, in quos tela sacrilega iaculeris. Deinde monstrabo, quod tu ipse sic adiuvas Manichaeorum damnabilem et nefandae impietatis errorem, ut nullum talem patronum nec in suis dilectoribus valeant invenire. Tertio loco, quantum breviter potuero, sententiis non meis, sed eorum qui fuerunt ante nos, et adversus impios fidem catholicam defenderunt, inanes argutias tuas et elaborata argumenta convincam. Postremo, quoniam si te non correxeris, necesse tibi erit etiam illos Ecclesiae catholicae oppugnare doctores, atque contendere nec ipsos in hac quaestione catholicam tenuisse veritatem, defendam contra te, Deo adiuvante, et ipsorum et nostram fidem: ubi etiam id poterit apparere, non solum tu verbis tuis, quod secundo loco me demonstraturum esse promisi, sed ipsum dogma Pelagianum, quod commune est omnibus vobis, quantum adiuvet Manichaeos.

Controversia inter Augustinum et Iulianum quae sit.

4. Primam itaque partem distributionis meae, quemadmodum exsequar, parumper adverte. Nempe inter nos, quantum attinet ad intentionem libri mei, cui te respondisse quattuor tuis iactas, ista vertitur quaestio, quod ego dico sic nuptias esse laudandas, ut nullo modo ad earum culpam vituperationemque pertineat, quod omnes homines primorum illorum hominum peccato nascuntur obnoxii. Hoc enim qui negat, ipsa christianae fidei subvertere firmamenta conatur. Hinc quippe factum est ut De nuptiis et concupiscentia librum scriberem: nuptiarum scilicet bonum discernens ab eo malo unde trahitur originale peccatum. Tu autem dicis nuptias sine dubitatione damnari, nisi quod ex eis nascitur, ab omni sit liberum obligatione peccati: propter quod libris quattuor te unum meum refutasse gloriaris. In quibus libris volens homines avertere a fide catholica fundatissima, et ad novitatem vestri erroris adducere, saepe incutis legentium sensibus Manichaeae pestis horrorem; quasi malum naturale cum Manichaeis sapiat, qui dicit infantes secundum Adam carnaliter natos, contagium mortis antiquae prima nativitate contrahere, et ob hoc secunda indigere, ut per lavacrum regenerationis prius peccati originalis remissione purgentur, et in Dei filios adoptati in regnum Unigeniti transferantur. Hoc de Manichaeorum nomine et crimine faciebat etiam Iovinianus, negans Mariae sanctae virginitatem, quae fuerat dum conciperet, permansisse dum pareret: tamquam Christum cum Manichaeis phantasma crederemus, si matris incorrupta virginitate diceremus exortum. Sed in adiutorio ipsius Salvatoris, sicut spreverunt Catholici velut acutissimum quod Iovinianus exseruerat argumentum, et nec sanctam Mariam pariendo fuisse corruptam, nec Dominum phantasma fuisse crediderunt, sed et illam virginem mansisse post partum, et ex illa tamen verum Christi corpus exortum: sic spernent vestra calumniosa vaniloquia, ut neque cum Manichaeis astruant mali naturale principium, et secundum antiquam et veram catholicam fidem nullo modo dubitent Christum in evacuando chirographo paterni debiti liberatorem credere parvulorum.

Testimonia Patrum de obligatione peccati originalis: Irenaeus episcopus.

5. Sed tu qui tam crebro nobis Manichaeorum nomen opponis, quos et quales viros et quantos fidei catholicae defensores tam exsecrabili criminatione appetere audeas, si evigilas intuere. Non quidem omnium de hac re sententias, nec omnes eorum, quos commemorabo, me congregaturum esse polliceor; quia nimis longum est, et necesse esse non arbitror: sed ponam pauca paucorum, quibus tamen nostri contradictores cogantur erubescere et cedere;si ullus in eis vel Dei timor, vel hominum pudor tantum malum pervicaciae superaverit. Irenaeus Lugdunensis episcopus non longe a temporibus Apostolorum fuit; iste ait: "Non aliter salvari homines ab antiqua serpentis plaga, nisi credant in eum qui secundum similitudinem carnis peccati in ligno martyrii exaltatus a terra omnia traxit ad se et vivificavit mortuos" 3. Item idem ipse: "Quemadmodum adstrictum est - inquit - morti genus humanum per virginem solvatur per virginem, aequa lance disposita, virginalis inoboedientia per virginalem oboedientiam. Adhuc enim protoplasti peccato per correptionem primogeniti emendationem accipiente, serpentis prudentia devicta per simplicitatem columbae, vinculis illis resoluti sumus, per quae alligati eramus morti" 4. Videsne antiquum hominem Dei, quid de antiqua serpentis plaga sentiat? quid de similitudine carnis peccati, per quam sanatur plaga serpentis in carne peccati? quid de protoplasti peccato, per quod alligati fueramus?

Beatissimus martyr et episcopus Cyprianus.

6. Multo autem apertius de eadem fide beatissimus martyr et episcopus Cyprianus: "Si homines - inquit - impedire aliquid ad consecutionem gratiae posset, magis adultos et provectos et maiores natu possent impedire peccata graviora. Porro autem si gravissimis delictoribus et in Deum multum ante peccantibus, cum postea crediderint, remissa peccatorum datur, et a Baptismo atque gratia nemo prohibetur; quanto magis prohiberi non debet infans, qui recens natus nihil peccavit, nisi quod secundum Adam carnaliter natus, contagium mortis antiquae prima nativitate contraxit? Qui ad remissam peccatorum accipiendam hoc ipso facilius accedit, quod illi remittuntur, non propria, sed aliena peccata" 5.

Reticius Gallus episcopus.

7. Reticium ab Augustoduno episcopum magnae fuisse auctoritatis in Ecclesia tempore episcopatus sui, gesta illa ecclesiastica nobis indicant, quando in urbe Roma Melchiade Apostolicae Sedis episcopo praesidente, cum aliis iudex interfuit, Donatumque damnavit, qui prior auctor Donatistarum schismatis fuit, et Caecilianum episcopum Ecclesiae Carthaginiensis absolvit. Is cum de Baptismo ageret, ita locutus est: "Hanc igitur principalem esse in Ecclesia indulgentiam, neminem praeterit, in qua antiqui criminis omne pondus exponimus, et ignorantiae nostrae facinora prisca delemus, ubi et veterem hominem cum ingenitis sceleribus exuimus" 6. Audis antiqui criminis pondus, audis prisca facinora, audis cum sceleribus ingenitis hominem veterem: et audes adversus haec ruinosam construere novitatem!

Olympius Hispanus episcopus.

8. Olympius Hispanus episcopus, vir magnae inEcclesia et in Christo gloriae, in quodam sermone ecclesiastico: "Si fides - inquit - umquam in terris incorrupta mansisset, ac vestigia defixa tenuisset, quae signata deseruit, numquam protoplasti mortifera transgressione vitium sparsisset in germine, ut peccatum cum homine nasceretur" 7. Habesne aliquid, quod adversus nos tibi dicere videaris, quod non etiam in istum dicere compellaris, vel potius in istos? Una est enim omnium catholica fides, qui per unum hominem peccatum intrasse in mundum, in quo omnes peccaverunt 8, uno corde credunt, ore uno fatentur, et vestras novitias praesumptiones catholica antiquitate subvertunt.

Hilarius Ecclesiae Catholicae acerrimus defensor.

9. Audi adhuc quod te possit amplius commovere, atque turbare, et utinam in melius commutare. Ecclesiae catholicae adversus haereticos acerrimum defensorem venerandum quis ignoret Hilarium episcopum Gallum? Qui cum de Christi carne ageret, attende quid dixerit: "Ergo cum missus est - inquit - in similitudine carnis peccati 9, non sicut carnem habuit, ita habuit et peccatum. Sed quia ex peccato omnis caro est, a peccato scilicet Adam parente deducta, in similitudine peccati carnis est missus, existente in eo non peccato, sed peccati carnis similitudine" 10. Rursus idem ipse in Expositione centesimi duodevigesimi Psalmi, cum ad id venisset quod scriptum est: "Vivet anima mea et laudabit te 11; Vivere se - inquit - in hac vita non reputat; quippe qui dixerat: Ecce in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea" 12. Scit sub peccati origine et sub peccati lege esse se natum" 13. Sentisne quid audias? Quaerisne quid dicas? Hunc virum tanta in episcopis catholicis laude praeclarum, tanta notitia famaque conspicuum, de peccato originali aude, si quid tibi frontis est, criminari.

Beatus Ambrosius, cuius virtutes praedicat orbis Romanus.

10. Sed adhuc audi alium excellentem Dei dispensatorem, quem veneror ut patrem: in Christo enim Iesu per Evangelium ipse me genuit 14, et eo Christi ministro lavacrum regenerationis accepi. Beatum loquor Ambrosium, cuius pro catholica fide gratiam, constantiam, labores, pericula, sive operibus sive sermonibus, et ipse sum expertus, et mecum non dubitat orbis praedicare Romanus. Hic vir cum secundum Lucam exponeret Evangelium: "Iordanis - inquit - conversus est retrorsum 15; significavit salutaris lavacri futura mysteria, per quae in primordia naturae suae, qui baptizati fuerint parvuli, a malitia reformantur" 16. Rursus idem ipse in eodem opere: "Non enim virilis coitus - inquit - vulvae virginalis secreta reseravit; sed immaculatum semen inviolabili utero Spiritus Sanctus infudit solus est enim per omnia ex natis de femina sanctus Dominus Iesus, qui terrenae contagia corruptelae immaculati partus novitate non senserit, et caelesti maiestate depulerit" 17. Etemquein eodem ipso: "Omnes -inquit - in Adam morimur, quia per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 18. Illius igitur culpa, mors omnium est" 19. Alio item loco in eodem Evangelio: "Cave ergo - inquit - ne ante nuderis, sicut Adam nudatus est, mandati caelesti custodia destitutus, et exutus fidei vestimento, et sic lethale vulnus accepit, in quo omne genus occidisset humanum, nisi Samaritanus ille descendens vulnera eius acerba curasset" 20. Rursus in opere ipso, alio loco: "Fuit - inquit - Adam, et in illo fuimus omnes: periit Adam, et in illo omnes perierunt 21. Rursus idem ipse in Apologia prophetae David: "Antequam nascimur - inquit - maculamur contagio, et ante usuram lucis, originis ipsius excipimus iniuriam, in iniquitate concipimur. Non expressit - inquit - utrum parentum, an nostra. Et in delictis unumquemque generat mater sua. Nec hic declaravit, utrum in delictis suis mater pariat, an iam sint aliqua delicta nascentis. Sed vide ne utrumque intellegendum sit. Nec conceptus exsors iniquitatis est, quoniam et parentes non carent lapsu; et si nec unius dici infans sine peccato 22, multo magis nec illi materni conceptus dies sine peccato sunt. Concipimur ergo in peccato parentum, et in delictis eorum nascimur 23. Sed et ipse partus habet contagia sua, nec unum tantummodo habet ipsa natura contagium" 24. Idem ipse in Expositione libri Tobiae: "Quis iste - inquit - peccati est fenerator, nisi diabolus, a quo Eva mutuata peccatum, obnoxiae successionis usuris omne genus defeneravit humanum?" 25. Rursus in eodem: "Diabolus - inquit - Evam decepit, ut supplantaret virum, obligaret hereditatem" 26. Idem ipse in Expositione Psalmi quadragesimi octavi: "Alia est - inquit - iniquitas nostra, alia calcanei nostri, in quo Adam dente serpentis est vulneratus, et obnoxiam hereditatem successionis humanae suo vulnere dereliquit, ut omnes illo vulnere claudicemus" 27.

Ambrosium cum Augustino criminatur Iulianus.

11. I nunc, et mihi obice originale peccatum: dissimula ab istis, finge te nescire quid dicant; et sanctae Ecclesiae tot tantisque doctoribus, qui vita optime gesta debellatisque suorum temporum erroribus, gloriosissime de hoc saeculo antequam vos ebulliretis exierunt, velut eis non visis, in me impetum faciens, et velut nesciens quod illi sub meo nomine lacerentur, tamquam securus insulta. Crederem te, fateor, quid mali facias ignorare, nec impudentiae, sed imprudentiae tuae tribuerem, quod haec lumina civitatis Dei audes hostiliter insectari, quae sectari fideliter debuisti; crederem te, inquam, hoc tantum nefas committere nescientem, nisi in eo libro,cui te respondisse vel existimas, vel existimari cupis, apertissimum testimonium de sancti Ambrosii disputatione posuissem 28. An ibi non legisti, quod cum Christi nativitatem de Virginis partu supra dictus insinuaret episcopus: "Ideo - inquit - et quasi homo per universa tentatus est, et in similitudine hominum cuncta sustinuit, sed quasi de Spiritu natus abstinuit a peccato. Omnis enim homo mendax 29, et nemo sine peccato nisi unus Deus. Servatum est igitur ut ex viro et muliere, id est, per illam corporum commixtionem nemo videatur expers esse delicti. Qui autem expers delicti, expers est etiam huiusmodi conceptionis" 30. Si haec ibi verba venerandi Ambrosii non legisti, quomodo redarguendum librum, in quo ea sunt posita, suscepisti? Si autem legisti, quid adversum me furis, et illum in me primitus carpis? Quid nomen dilaniare niteris meum, et Ambrosium facis tacito eius nomine Manichaeum?

Iulianus paterne admonetur.

12. Cernis nempe cum quibus tua maledicta sustineam, cernis cum quibus mihi sit causa communis, quam nulla consideratione sobria pulsare calumniis et expugnare conaris? Cernis quam tini perniciosum sit, tam horribile crimen obicere talibus; et quam mihi gloriosum, quodlibet crimen audire cum talibus? Si cernis, cerne, et tandem tace: Pelagianam linguam tot linguis catholicis deprime, tot venerandis oribus proterva ora submitte. Si scholam Xenocratis sicut Polemo ex antelucano convivio temulentus intrasses, non tanta quanta in isto coetu tot sanctorum deberes verecondia coerceri. Hic enim certe tanto maior debet esse verecundia, quanto verior addiscitur sapientia. Tanto amplius reverendi sunt tot memorabilium episcoporum quam unius Xenocratis vultus, quanto Platone Xenocratis doctore, doctor istorum maior est Christus. Ego certe beatae memoriale Memoris patris tui non immemor, qui mecum non pravam inierat amicitiam colloquio litterarum, teque ipsum mihi carissimum fecerat, cum te viderem in libris tuis non antelucano convivio temulentum, sed insano convicio turbulentum, introduxi te sedandum atque sanandum, non in alicuius philosophi auditorium, sed in sanctorum patrum pacificum honorandumque conventum. Sit operare pretium, obsecro te, aspice illos quodammodo aspicientes te, et mansuete ac leniter dicentes tibi: Itane nos, fili Iuliane, Manichaei sumus? Rogo, quid respondebis? Quibus eos oculis intueberis? Quae tibi argumenta succurrent? Quae Aristotelis categoriae, quibus, ut in nos velut artifex disputator insilias, videri appetis elimatus? Quae tuorum argumentorum vel acies vitrea, vel plumbei pugiones in illorum conspectu exseri audebunt? Quae abs te arma non fugient nudumque destituent? An forte dicturuses, neminem illorum te in isto crimine nominasse? Et quid facies, cum tibi dixerint: Tolerabilius dente maledico nomina concideres nostra quam fidem nostram, cuius merito in caelo nomina ipsa scripta sunt nostra? An forte dices eis: Nec fidem vestram ullo tali crimine violavi? Sed qua confidentia id dicere audebis, homo qui dicis Manichaeum esse sensum, confiteri ex Adam trahere nascentes originale peccatum; quod isti confessi atque professi sunt quod in Christi Ecclesia suorum rudimentorum tempore didicerunt, quod Christi Ecclesiam suorum honorum tempore docuerunt, qui per Spiritum Sanctum tam multa peccata omnibus quos baptizare potuerunt, tam multis parvulis sola originaria remiserunt? Iterum te admoneo, iterum rogo, aspice tot ac tales Ecclesiae catholicae defensores atque doctores: vide quibus tam gravem tamque nefariam irrogaris iniuriam.

Epistolae beati Innocentii Apostolicae sedis antistitis

13. An ideo contemnendos putas, quia occidentalis Ecclesiae sunt omnes, nec ullus est in eis commemoratus a nobis Orientis episcopus? Quid ergo faciemus, cum illi Graeci sint, nos Latini? Puto tibi eam partem orbis sufficere debere, in qua primum Apostolorum suorum voluit Dominus gloriosissimo martyrio coronare. Cui Ecclesiae praesidentem beatum Innocentium si audire voluisses, iam tunc periculosam iuventutem tuam Pelagianis laqueis exuisses. Quid enim potuit ille vir sanctus Africanis respondere conciliis, nisi quod antiquitus Apostolica Sedes et Romana cum ceteris tenet perseveranter Ecclesia? Et tamen eius successorem (Zosimum) crimine praevaricationis accusas, quia doctrinae apostolicae et sui decessoris sententiae noluit refragari. Sed de hoc interim taceo, ne animum tuum, quem sanare potius cupio quam irritare, laudibus tui damnatoris exulcerem. Sancto Innocentio vide quid respondeas, qui nihil aliud de hac re sapit, quam quod isti in quorum te conventum, si tamen prodest aliquid, introduxi: cum his etiam ipse considet, etsi posterior tempore, prior loco. De miseris parvulis ab originali malo, quod trahitur ex Adam, per Christi gratiam liberandis, unam cum eis tenet christianam veramque sententiam: qui omne praeteritum vitium, primi scilicet hominis, qui libero arbitrio est in profunda demersus, Christum dixit sui lavacro purgasse Baptismatis 31; qui denique parvulos definivit 32, nisi manducaverint carnem Filii hominis, vitam prorsus habere non posse 33. Huic responde, immo ipsi Domino, cuius ille antistes usus est testimonio, et dic unde imago Dei tam capitali supplicio puniatur, ut vita privetur, si peccatum a nascentibus originale non trahitur. Sed quid dicas, aut quid respondeas; qui etiam si beatum audeas Innocentium, non audebis tamen Christum dicere Manichaeum?

Una fides Occidentalis et Orientalis Ecclesiae.

14. Non est ergo cur provoces ad Orientis antistites; quia et ipsi utique christiani sunt, et utriusque partis terrarum fides ista una est; quia et fides ista christiana est: et te certe occidentalis terra generavit, occidentalis regeneravit Ecclesia. Quid ei quaeris inferre, quod in ea non invenisti, quando in eius membra venisti? Immo quid ei quaeris auferre, quod in ea tu quoque accepisti? Nam peccatum originale, quod in aliorum perniciem parvulorum negas, quacumque aetate sis baptizatus, aut ipsum tibi remissum est, aut et ipsum. Sed si verum est, quod audivimus, te infantulum baptizatum, etiam tu quamvis a tuis propriis peccatis innocens, tamen quia ex Adam carnaliter natus, contagium mortis antiquae prima nativitate traxisti; et in iniquitate conceptus es, profecto exorcizatus et exsufflatus es, ut a potestate erutus tenebrarum transferreris in regnum Christi 34. O fili male ex Adam nate, sed bene in Christo renate, Sacramenta quibus te peperit, tuae matri conaris auferre. Numquid Manichaea fuit, quando isto modo te peperit, quo modo iam non vis ut pariat, et ingeris ei nativitatis opprobria, ut in ea ceteris claudas, ex quibus ipse natus es, viscera pietatis? Dividis ei nomen viri sui, ut ad regenerandos parvulos tantummodo Christus sit, ad maiores autem Christus lesus; quia scilicet Iesus Salvator interpretatur; quod eum parvulis esse non vultis, qui nihil eos habere, unde illos salvos faciat, praedicatis.

Testimonia episcoporum Orientalium de peccato originali: Gregorius Nazianzenus.

15. Sed non tibi deerit magni nominis et fama celeberrima illustris episcopus etiam de partibus Orientis, cuius eloquia ingentis merito gratiae, etiam in linguam latinam translata usquequaque claruerunt. Sedeat ergo cum istis patribus etiam sanctus Gregorius, et cum eis tuae criminationis inanem patiatur invidiam: dum tamen cum eis contra novitiam pestem vestram, medicinalem proferat et ipse sententiam. Audi ergo quid dicat: "Imago - inquit - Dei labem corporeae inundationis expurget, et coniunctam sibi carnem verbi Dei sublevet pennis. Et quamvis melius fuisset, ne egere quidem huiuscemodi expurgatione, sed in illa prima dignitate permansisse, ad quam et refestinamus, post praesentem emendationem, et melius fuisset non excidere a ligno vitae gustu amarissimo peccati; tamen in secundo loco expedit emendari et corrigi post lapsum, quam in nequitiis permanere". Itemque idem ipse: "Sicut in Adam omnes - inquit - mortui sumus, ita et in Christo omnes vivificemur. Cum Christo ergo nascamur, et cum Christo crucifigamur, et consepeliamur ei in mortem, ut cum ipso etiam resurgamus ad vitam. Necesse est enim nos perpeti utilem hanc et necessariam vicissitudinem: ut sicut ex bonis ad tristia devoluti sumus, ita ex tristibus ad meliora reparemur. Ubi enim abundavit peccatum, superabundavit gratia: ut quos gustus ligni vetiti condamnavit,Christi crux gratia largiore iustificet" 35. Idem rursus: "Venerare - inquit - nativitatem, per quam terrenae nativitatis vinculis liberatus es. Honora Bethlehem pusillam et minimam, per quam tibi regressus ad paradisum patefactus est" 36. Itemque alibi de Baptismo loquens: "Persuadeat - inquit - tibi de hoc quoque sermo Christi dicentis, neminem posse introire in regnum caelorum, nisi renatus fuerit ex aqua et spiritu 37. Per hunc primae nativitatis maculae purgantur, per quas in iniquitatibus concipimur, et in delictis genuerunt nos matres nostrae" 38. Numquid et istum Manichaei sapere vel iacere venena dicturus es? Audis omnes uno corde, uno ore, una fide idipsum dicere, et hanc esse catholicam fidem non dissonante contestatione firmatam.

Basilii testimonium contra peccatum originale ab Iuliano illatum.

16. An tibi parva in uno Gregorio episcoporum orientalium videtur auctoritas? Est quidem tanta persona, ut neque ille hoc nisi ex fide christiana omnibus notissima diceret, nec illi eum tam clarum haberent atque venerandum, nisi haec ab illo dicta ex regula notissimae veritatis agnoscerent. Sed si vis addimus huic et sanctum Basilium, immo velis nolis addendus est, maxime quia et tu de libro eius, quem scripsit adversus Manichaeos, in quarto volumine huius operis tui aliquid putasti esse ponendum, quod ad causam peccati originalis per unum intrantis in mundum, et per omnes homines transeuntis omnino non pertinet. Ibi quippe agit, ne malum substantiale credatur, habens suam quamdam materiam, sicut sapiunt Manichaei. Dicit ergo: "Non esse substantiam, sed conversationem, quae de sola voluntate contingat", non his qui contagium mortis antiquae prima nativitate traxerunt, sed "iis qui aegritudinem conversationis de voluntate propria collegerunt", id est, iam maioribus ratione utentibus et arbitrio voluntatis. "Hanc conversationem ex accidenti venientem facillime - dicit - posse ab aegrotantium voluntate separari". Dicit etiam: "si evenisset malum, ita ut non valeret ulterius a voluntate removeri, id est, quamvis accidisset, si ita accidisset ut separari ulterius a voluntate non valeret; merito dici posset, substantiale quidem malum non esse, sed ipsam substantiam sine malitia quae accidit, iam esse non posse. Si autem accessit - inquit - et principium accessionis non substantiam habuit, sed voluntatem; facile potest malum a substantia separari, ut et subiecta voluntati substantia munda possit per omnia possideri, ita ut nullius mali vel signa remaneant" 39. Ista ita recte dixit sanctus Basilius, ut etiam de ipso malo, quod per Adam intravit in mundum, et per omnes homines pertransiit, bene possit intellegi; quia et ipsum accessit naturae humanae. Non enim sic erat primitus condita; et principium accessionis non substantiam habuit, sed voluntatem, sive mulieris quae a serpente seducta est, sive viri eius qui seductae ad peccandum consensit uxori. Sed quod ait: "Facile posse malum a voluntate vel a substantia separari", non humanae facile est voluntati, sed misericordiae Dei. Quod adversus Manichaeos utique sufficit, qui putant esse impossibile mutari in bonum naturam mali. Ideo non ait sanctus Basilius, ipsam voluntatem hominis, sive substantiam vel naturam, malum a se posse facile separare; sed "ab ea posse facile separari": sic verba sua librans, ut et Manichaeos, contra quos agebat, refelleret, et contra divinam gratiam humanam superbiam non extolleret. Ille quippe Omnipotens, cui secundum Evangelium facile est, quod hominibus impossibile est 40, malum quod nobis accidit, vel ex primi hominis, vel ex nostra insuper voluntate, ita suae gratiae largitate consumet, "ut subiecta substantia voluntati", quemadmodum commemorasti dixisse Basilium, "munda possit per omnia possideri, sic" omnino, "ut nullius mali vel signa remaneant". Fiet hoc, et ipsa spes est indubitata fidelium. Sed quando perficiatur, in promptu est catholicae fidei. Tunc enim dicetur novissimae inimicae morti: Ubi est contentio tua? ubi est aculeus tuus 41?

Alterum testimonium ex eodem Basilii libro petitum.

17. Item quod commemoras dixisse Basilium: "Si castitas virtus est, corpus vero substantialiter malum esset, impossibile erat castum corpus inveniri; quia corpus turpitudinis, virtutis non fieret corpus; cum autem sanctificatur, virtutis efficitur, et ita communicat virtus corpori corpusque virtuti, per quam et templum efficitur Dei. Unde si omne corpus fornicationis esset, impossibile utique erat castitatem in corporibus inveniri: tumque demum naturae corporum possemus malum substantiale deputare. Si vero usque eo corporis merita processerunt, tantoque honore decoratum est, ac tale indumentum pudicitiae suscepit, ut domus sui factoris esse mereretur, ac fieret thalamus Filii Dei, ut venientes Pater et Filius habitationem corporum eligere dignarentur; quomodo non exsecrabilis et ridendus Manichaei sermo convincitur?" quid potuit dici verius et catholicae regulae congruentius? Dictum est enim adversus Manichaeos, putantes atque affirmantes, de gente tenebrarum, quam malam naturam dicunt Deo bono coaeternam, habere originem corpora, et esse etiam ipsa immutabilia mala: non adversus eos, qui tenentes veram et vere christianam fidem, nunc quidem corruptibile esse corpus, et aggravare animam confitentur 42; sed nec tale primitus conditum atque in paradiso constitutum, nec tale semper futurum, sed incorruptione atque immortalitate mutandum, et nunc iam esse incipere templum Dei, coniugali, vel viduali, vel etiam virginali pudicitia decoratum: quando etsi caro concupiscit adversus spiritum 43, sic tamen spiritus concupiscit adversus carnem,ut nec ipsius corporis membra exhibeat iniquitatis arma peccato 44.

Basilii testimonium pro peccato originali.

18. Sed audi quod ad rem praesentem spectat, quid de peccato primi hominis ad nos etiam pertinente dicat iste sanctus sine ulla ambiguitate Basilius. Quod etsi reperi interpretatum, tamen propter diligentiorem veri fidem, verbum e verbo malui transferre de graeco. In sermone de Ieiunio: "Ieiunium - inquit - in paradiso lege constitutum est. Primum enim mandatum accepit Adam: A ligno sciendi bonum et malum non manducabitis 45. Non manducabitis autem, ieiunium est, et legis constitutionis initium. Si ieiunasset a ligno Eva, non isto indigeremus ieiunio. Non enim opus habent valentes medico, sed male habentes 46. Aegrotavimus per peccatum, sanemur per paenitentiam. Paenitentia vero sine ieiunio vacua est. Maledicta terra spinas et tribulos pariet 47. Constristari ordinatus es, numquid deliciari?". Et paulo post in eodem sermone, idem ipse: "Quia non ieiunavimus - inquit - decidimus de paradiso. Ieiunemus ergo, ut ad eum redeamus" 48. Haec atque huiusmodi alia sancti Basilii si legisses, vel si lecta fideliter considerare voluisses, numquam profecto de litteris eius ad offundendas nebulas ignorantibus, ea quae nihil ad quaestionem quae inter nos vertitur pertinent, in his tuis libris nescio qua mente posuisses. Audis quod isto non indigeremus ieiunio, si homo ieiunii legem non fuisset in paradisi felicitate transgressus; et negas peccato illorum hominum obnoxios ceteros nasci. Audis adiunctum: "Non enim sani indigent medico"; et negas nos sanitatem, in qua creati sumus, peccato illorum hominum perdidisse? Audis sententiam, quae prolata est in primum hominem peccatorem: Spinas et tribulos terra pariet tibi, ad nos etiam pertinere; et negas obnoxios esse peccato, quos eidem cernis obnoxios esse sententiae? Audis ad paradisum nos, unde decidimus, redire debere; et negas ad nos eorum peccatum, qui soli tunc homines in paradiso fuerant, in quibus et nos fuimus, pertinere?

Fides episcoporum Orientalium, qui in Diospolitanam Synodum convenerunt.

19. Quid hinc plura? Vide iam utrum sufficiant tibi ex Orientis partibus duo isti tam insignes viri, et tam clara praediti sanctitate, et, sicut fertur, etiam carne germani. Sed dic non sufficere. Habemus alios orientales episcopos quattuordecim, Eulogium, Ioannem, Ammonianum, Porphyrium, Eutonium, Porphyrium, Fidum, Zoninum, Zoboennum, Nymphidium, Chromatium, Iovinum, Eleutherium, Clematium, quos uno loco simul inventos in istum consessum introducere valeamus; illos ipsos qui Pelagio iudices praesederunt, eumque ut homines, nulloex altera parte urgente adversario putantes catholicum, tamquam catholicum pronuntiarunt. Nisi enim in eorum conspectu audituque damnasset eos qui dicunt, "quod peccatum Adae ipsum solum laeserit, et non genus humanum; et quod infantes nuper nati in eo statu sint, in quo Adam fuit ante peccatum; et infantes etiamsi non baptizentur, habere vitam aeternam"; nullo modo inde nisi damnatus exisset. Quid enim vobis prodest, quod nescio quas ansas atque uncos, arte nescio cuius perplexitatis inseritis, ne simplicia pateant, et clara luceant? Quis enim non videat, quomodo ista illi iudices accipere potuerunt, scilicet secundum catholicam fidem, quae ubique parvulos exorcizando et exsufflando de potestate eruit tenebrarum; non sicut exponuntur, vel potius componuntur a vobis? Et tamen dicere potuistis: "Adae peccatum non propagatione, sed imitatione laesisse genus humanum; et infantes nuper natos non in eo statu esse, in quo fuit Adam ante peccatum, quod ille praecepti capax fuerit, isti adhuc non sint". His nebulis illud iudicium se putat illusisse Pelagius, vosque ad hoc nefas toto capite annuitis, et tot ab illo episcopos irrisos esse ridetis. Sed numquid, "infantes etiamsi non baptizentur, habere vitam aeternam", ulla calliditate in aliud detorquere, vel ullis foliis ficulneis operire potuistis? Eos enim qui hoc dicunt, non potuit apud catholicos iudices nisi damnare Pelagius: et quod sentiebat, damnavit coram hominibus, damnari metuens ab hominibus. Nam si hoc non sentitis, nobis utique consentitisi. Sed quia nobis non consentitis, illud sine dubitatione sentitis. Ac per hoc orientales vos iudices damnant, a quibus Pelagius damnari timens, eos qui sentiunt ista damnavit, cum eis quos damnavit profecto damnandus, quia id quod negavit ore, corde servavit. Nam quod verbis eius anathematur, in litteris eius invenitur. Sed nunc cum illo non ago: tu quid dicis, cum quo mihi nunc res est? Ecce adsunt tot iudices orientales: leguntur gesta ecclesiastica, quae apud eos sunt habita. Legitur obiectum esse Pelagio: "Quod dicat infantes etiam non baptizatos habere vitam aeternam". Legitur Pelagius eos damnasse, qui hoc dicunt: neque enim illos iudices aliter potuisset evadere. Nunc ipse quid dicis? Habebunt vitam aeternam parvuli, etiamsi non baptizati ex hac vita emigraverint, an non habebunt? Si dixeris: Habebunt; Pelagii tui te verba damnabunt, et illi omnes a quibus timuit ipse damnari. Si autem dixeris: Non habebunt; quaero qua causa innocens imago Dei vitae privatione punietur; si nullum peccatum ex humana propagatione contrahitur. Si vero contrahitur, cur Manichaei dicuntur, qui hoc sentiunt, a quibus Pelagius damnatus fuisset, nisi hoc se sentire finxisset?

Occidentis et Orientis episcopi omnes uno eodemque modo credunt.

20. Tu interitn habes in conspectu, non solum Occidentis, verum etiam Orientis episcopos. Nam qui nobis deesse videbantur, plures Orientis invenimus. Omnes uno eodemque modo credunt, per unum hominem peccatum intrasse in mundum, et per peccatum mortem, et ita in omnes homines pertransisse, in quo omnes peccaverunt 49; qui modus hic est, ut peccato illius unius hominis primi omnes nasci credantur obnoxii. Si hoc qui dicit, Manichaeus abs te dicitur: istos aspice, istis erubesce, istis parce, vel tibi potius, ne rector et habitator illorum tibi forte non parcat. Si autem istos Manichaeos esse non dicis, nec me poteris invenire cur dicas. Neque enim me ob aliud hoc esse dicis, nisi quia de peccato primi hominis, cui omnes carnalis nativitas obligavit, nec inde quemquam nisi spiritalis nativitas solvit, quod credunt credo, quod tenent teneo, quod docent doceo, quod praedicant praedico. Istis cede, et non me caedes; acquiesce istis, et quiesces a me. Postremo, si mihi per eos fieri non vis amicus, saltem peto, ne per me illorum efficiaris inimicus. Sed quomodo non efficieris, si in isto errore permanseris? Quanto ergo melius, ut his accedas, ab illo recedes. Tantumne apud te possunt Pelagius et Caelestius, ut a solis ortu usque ad occasum tot ac tantos catholicae fidei doctores et defensores, antiquos et nostrae aetati contiguos dormientes et manentes, non solum deserere, verum etiam Manichaeos audeas appellare? Miror si hoc aliquando ex tuo poterit ore procedere, quod te tamen clamore pravitas tui compellit erroris. Sed mirum si in facie hominis tantum intervallum est inter frontem et linguam, ut in hac causa frons non comprimat linguam.

Testimonium S. Ioannis Crysostomi ex homilia Ad neophitos.

21. Sed quid mussites, novi. Dic iam, dic, audiamus. In extremo tui operis de quo nunc agimus, id est, in quarti libri parte novissima, "Sanctus Ioannes - inquis - Constantinopolitanus negat esse in parvulis originale peccatum. In ea quippe homilia, quam de baptizatis habuit: Benedictus - inquit -, Deus qui fecit mirabilia solus, qui fecit universa, et convertit universa. Ecce libertatis serenitate perfruuntur qui tenebantur paulo ante captivi, et cives Ecclesiae sunt qui fuerunt in peregrinationis errore, et iustitiae in sorte versantur qui fuerunt in confusione peccati. Non enim tantum sunt liberi, sed et sancti: non tantum sancti, sed et iusti: non solum iusti, sed et filii: non solum filii, sed et heredes: non solum heredes, sed et fratres Christi: nec tantum fratres Christi, sed et coheredes: non solum coheredes, sed et membra: non tantum membra, sed et templum: non tantum templum, sed et organa Spiritus. Vides quot sunt Baptismatis largitates: et nonnulli deputant caelestem gratiam in peccatorum tantum remissione consistere: nos autem honores computavimus decem. Hac de causa etiam infantes baptizamus; cum non sint coinquinati peccato, ut eis addatur sanctitas, iustitia, adoptio, hereditas, fraternitas Christi, ut eius membra sint" 50.

Recta interpretatio sententiae S. Ioannis Cr.

22. Itane ista verba sancti Ioannis episcopi audes tamquam e contrario tot taliumque sententiis collegarum eius opponere, eumque ab illorum concordissima societate seiungere, et eis adversarium constituere? Absit, absit hoc malum de tanto viro credere aut dicere. Absit, inquam, ut Constantinopolitanus Ioannes, de Baptismate parvulorum, eorumque a paterno chirographo liberatione per Christum, tot ac tantis coepiscopis suis, maximeque Romano Innocentio, Carthaginiensi Cypriano, Cappadoci Basilio, Nazianzeno Gregorio, Gallo Hilario, Mediolanensi resistat Ambrosio. Alia sunt, in quibus inter se aliquando etiam doctissimi atque optimi regulae catholicae defensores, salva fidei compage non consonant, et alius alio de una re melius aliquid dicit et verius. Hoc autem unde nunc agimus, ad ipsa fidei pertinet fundamenta. Quisquis in christiana fide vult labefactare quod scriptum est: Per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum: sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur 51; totum quod in Christum credimus auferre molitur. Omnino et parvulorum salvator est Christus; omnino, nisi ab illo redimantur, peribunt, quoniam sine carne eius et sanguine vitam habere non possunt. Hoc sensit, hoc credidit, hoc didicit, hoc docuit et Ioannes. Sed tu eius verba in vestrum dogma convertis. Peccata dixit parvulos non habere, sed propria. Unde illos innocentes merito nuncupamus, secundum id quod ait Apostolus, nondum natos nihil egisse boni sive mali 52; non secundum id quod ait: Per unius inoboedientiam peccatores constituti sunt multi 53. Poterat etiam noster Cyprianus hoc dicere de parvulis quod Ioannes: quandoquidem ait, "quod infans natus nihil peccaverit, et quod ei remittantur non propria, sed aliena peccata" 54. Comparans ergo eos Ioannes maioribus, quorum propria peccata dimittuntur in Baptismo, dixit illos "non habere peccata"; non sicut verba eius ipse posuisti, "non coinquinatos esse peccato", dum vis utique intellegi, non eos peccato primi hominis inquinatos. Verum hoc non tibi tribuerim, sed interpreti: quamquam in aliis codicibus eamdem interpretationem habentibus, non "peccato", sed "peccatis" legatur. Unde miror si non aliquis ex numero vestro singularem maluit numerum scribere, ut illud acciperetur unum, unde dicit Apostolus: Nam iudicium quidem ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem 55. Ibiquippe unum, non nisi delictum vult intellegi; quo nolentes credi parvulos inquinatos, non eos peccata non habere, quod ait Ioannes, ne intellegerentur propria; vel peccatis, sicut habet in aliis codicibus eadem interpretatio, sed "peccato non inquinatos" dicere maluistis, ut unum primi hominis peccatum veniret in mentem. Sed suspicionibus non agamus, et hic vel scriptoris error, vel varietas putetur interpretis. Ego ipsa verba graeca quae a Ioanne dicta sunt ponam: quod est latine: "Ideo et, infantes baptizamus, quamvis peccata non habentes". Vides certe non ab eo dictum esse "parvulos non coinquinatos esse peccato", sive "peccatis"; sed, "non habere peccata": Intellege propria, et nulla contentio est. At inquies: Cur non ipse addidit, propria? Cur, putamus, nisi quia disputans in catholica Ecclesia, non se aliter intellegi arbitrabatur, tali questione nullius pulsabatur, vobis nondum litigantibus securius loquebatur?

Apostrophe S. Ioannis Cr.

23. Nam vis audire quid etiam ipse de hac re apertissime dixerit? Ecce etiam ipsum numero illi adiungo sanctorum. Ecce inter meos testes, vel inter nostros constituo iudices, quem putasti patronum tuum. Ecce et ipsum dicturus es Manichaeum. Ingredere, sancte Ioannes, ingredere, et conside cum fratribus tuis, a quibus te nulla ratio et nulla temptatio separavit. Opus est et tua, et maxime tua sententia: quoniam in tuis litteris iste iuvenis invenisse se putat, unde tot tantorumque coepiscoporum tuorum se arbitratur percellere et evacuare sententias. Quod si vere tale aliquid invenisset, et quod ipse sentit, te sentire claruisset; numquam te unum, pace tua dixerim, tot et talibus praeferre in ea causa possemus, de qua numquam fides christiana et Ecclesia catholica variavit. Sed absit ut tu aliud saperes, et in ea tam praecipuus emineres. Dic ergo et tu aliquid, unde iste iuvenis confundatur et revereatur, quia quaerit maculam meam; et ignosce mihi, quia cum illi de hac re quid sentias demonstravero, quaesiturus est et tuam. Dicit enim sensum esse Manichaeum, credere parvulos indigentes esse Christi liberatoris auxilio, ut a damnatione liberentur, qua ex peccato primi hominis obligati sunt. Ac per hoc cum te hoc sentire cognoverit, aut ipse se corriget ab errore Pelagii, aut et tibi crimen obiciet Manichaei. Sed ut conferamus ei verum beneficium, falsum eius non curemus opprobrium.

Ioannis Cr. testimonia pro peccato originali.

24. Audi iam, Iuliane, quid etiam Ioannes cum ceteris catholicis doctoribus dicat. Ad Olympiam scribens: "Quando enim Adam peccavit - inquit - illud grande peccatum, et omne genus hominum in commune damnavit, de maerore poenas luebat" 56. Item de resuscitatione Lazari: "Flebat Christus - inquit -cur usque ad hoc mortalitas deliquisset, ut excussa de perennitatibus inferos adamaret. Flebat Christus, quod eos qui immortales esse poterant, diabolus fecit esse mortales" 57. Quid dici posset expressius? Quid ad ista respondes? Si Adam grandi peccato suo omne genus humanum in commune damnavit, numquid nisi damnatus parvulus nascitur? Et per quem, nisi per Christum, ab ista damnatione liberatur? Si et in Lazaro dicitur excussa de perennitatibus mortalitas inferos adamasse; quis mortalium non ad istam culpam casumque pertineat, quo cecidit primus homo de vitae perennitate, quam si non peccaret acceperat? Si diabolus omnes qui immortales esse poterant, fecit esse mortales; unde etiam parvuli moriuntur, si obnoxii peccato primi illius hominis non sunt? Numquid ergo, nisi per eum in quo omnes vivificabuntur, etiam parvuli de regno mortis eruuntur?

Ex homilia 9 Ad neophitos in Genesim.

25. Tractat idem Ioannes in sermone quodam huiusmodi quaestionem, cur bestiae vel laedant homines, vel interimant, cum sententia Domini manifesta sit, qua eas homini subdidit, ut earum habeat potestatem 58. Quam quaestionem sic solvit, ut dicat, ante peccatum omnes bestias hominis fuisse subiectas; quod autem nunc hominibus nocent, poenam primi esse peccati. Prolixa tractatio est, ideo huic operi non a me inseritur: sed aliquid tamen inde oportet ut ponam. "Timemus - inquit - bestias, et pavemus: non contradico. Et a principatu decidimus: et hoc dico ipse etiam. Sed non hoc ostendit legem Dei esse mendacem: ab initio enim non ita res erant dispositae; sed timebant, et tremebant, et subiciebantur domino. Et quoniam a fiducia decidimus, profecto et ab honore. Unde hoc manifestum est? Adduxit bestias ad Adam, videre quid eas vocaret, et non resiluit Adam tamquam timens". Et paulo post: "Hoc unum - inquit - signum, quod non fuerint homini ab initio terribiles bestiae; secundum aliud isto manifestius, quae fuit ad mulierem per serpentem disputatio. Si enim essent terribiles hominibus bestiae, non utique mulier viso serpente mansisset; non accepisset consilium, non ei cum tanta sermocinaretur fiducia, sed statim ad ipsum et expavisset et resiluisset aspectum: nunc autem et disputat, et non timet. Nondum enim erat timor iste: sed quia peccatum ingressum est, ablata sunt ea quae honoris erant". Itemque post paululum: "Quamdiu quidem - inquit - habebat ad Deum fiduciam, terribilis bestiis erat; sed quia offendit, extremos etiam conservorum suorum iam pavet. Quod si hoc non est - inquit - tu mihi ostende, ante peccatum quod terribiles erant hominibus bestiae: sed non habebis. Si autem post tanta ingressus est timor; et hoc tutelae Domini est. Si enim mandato quod datum est, moto ab homine et soluto, honor qui ei datus erat a Deo, mansisset immobilis, non facile resurrexisset" 59.Nempe manifestum est, sanctum Ioannem hac disputatione monstrasse, illud quod per unum hominem ingressum est, commune omnibus factum esse peccatum, quandoquidem omnibus terror communis est bestiarum: quae utique nec infantibus parcunt; quos profecto, secundum istum tractatum Ioannis, nullo modo laederent, sive terrerent, nisi essent veteris illius peccati obligatione constricti.

Ex bomilia Ad neophitos.

26. Dic Iuliane, dic etiam istum (quid enim iam dubitas dicere?) Manichaeum, qui tantam naturae, cuius innocentiam defenditis, fecit iniuriam, et propagationem damnationis asseruit. Immo vero cohibe te ipsum, si quid tibi est sanabilis mentis, et corrige; et aliquando intellege, quomodo potuerit dicere Ioannes, parvulos non habere peccata; non quod peccato primorum hominum non teneantur obstricti sed quod sua nulla commiserint. Et hoc quidem in eadem ipsa homilia, si totam legisses, invenire potuisti: aut si legisti, nescio quemadmodum te potuit praeterire: aut si praeterire non potuit, miror cur te non correxerit; si tamen aliquid apud te valet Ioannis auctoritas. Aut si illo sermone perlecto, eoque loco eius quem commemoraturus sum, cognito atque perspecto, in opinione tua manendum putasti; utquid inde verba quaelibet inseruisti operi tuo? An forte ut nos totum legere commoneres, et invenire unde tuas deprehenderemus et convinceremus insidias? Quid enim apertius, quam id quod ibi dixit: "Venit semel Christus, et paternis nos cautionibus invenit astrictos, quas conscripsit Adam. Ille initium obligationis ostendit, peccatis nostris fenus accrevit " 60? Audisne hominem in fide catholica et eruditum et erudientem, distinguentem debitum paterni chirographi, quod hereditarium nobis inhaesit, ab eis debitis, quorum per nostra peccata fenus accrevit? Audis quid parvulis in Baptismo relaxetur, qui nondum propria debita contraxerunt, nec tamen a paterno chirographo immunes esse potuerunt? Verba quippe eius non interpretata sic leguntur in graeco:

Quae verbum e verbo interpretata sic se habent: "Venit semel Christus, invenit nostrum chirographum paternum, quod scripsit Adam. Ille initium induxit debiti, nos fenus auximus posterioribus peccatis". Numquid contentus fuit dicere: "paternum chirographum"; nisi adderet: "nostrum"? Ut sciremus, antequam fenus peccatis nostris posterioribus augeremus, iam illius chirographi paterni ad nos debitum pertinere.

Ex bomilia 10 in Epistolam ad Romanos.

27. Lege etiam quemadmodum, exponat idem ipse vir sanctus eumdem ipsum Apostoli locum, ubi scriptum est: Per unum hominem peccatum intravit in mundum 61. Ibi enim luce clarius in huius fidei catholicae veritate versatur. Quod totum, quia longum est huic operi intexere, pauca inde contingam. "Manifestum - inquit - quoniam, non ipsum peccatum, quod ex legis transgressione, sed illud peccatum quod ex Adae inoboedientia, hoc erat quod omnia contaminavit" 62. Et paulo post: "Regnavit - inquit - mors ab Adam usque ad Moysen, et in eos qui non peccaverunt 63. Quomodo regnavit? In similitudine transgressionis Adae, qui est forma futuri 64. Propterea et forma est Christi Adam. Quomodo forma est, aiunt? Quoniam sicut ille ex semetipso nascentibus, quamvis non manducaverint de ligno, factus est causa mortis, quae per cibum inducta est: ita et Christus iis qui ex ipso sunt, tametsi nihil iuste egerint, factus est provisor iustitiae, quam per crucem nobis omnibus condonavit" 65. Alio loco in eode, sermone: "Ut cum, tibi dixerit Iudaeus - inquit - quomodo unius virtute Christi mundus salvatus est? possis ei dicere: Quemadmodum uno inoboediente Adam mundus damnatus est. Quamquam non sint aequalia gratia atque peccatum, neque paria sint mors atque vita, non aequalis Deus ac diabolus" 66. Item post paululum: "Sed non quemadmodum delictum - inquit - ita et gratia. Si enim unius delicto multi sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Iesu Christi in multos abundavit 67. Quod enim, dicit - inquit - huiusmodi est: Si peccatum valuit, et peccatum unius hominis; gratia, et Dei gratia, et non solum Patris, sed etiam Filii, quemadmodum non amplius praevalebit? Multo enim hoc rationabilius. Nam alium pro alio damnari, non valde videtur habere rationem: alium autem pro alio salvari, et decentius magis et rationabilius apparet. Si igitur illud factum est, multo magis hoc" 68. Itemque alibi in consequentibus: "Iudicium - inquit - ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem 69.

Tous les livres