Contra Iulianum haeresis Pelagianae defensorem (page 2)
BEATISSIMO FRATRI ET COEPISCOPO CLAUDIO, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM (suite)
Hoc idem est - inquit - quod dicitur, quoniam quidem mortem et damnationem potuit peccatum inducere, gratia autem non unum illud tantummodo interfecit peccatum. Sed etiam post illud introeuntia peccata" 70. Et paulo post de hoc ipso: "Quoniam ergo - inquit - plura introducta sunt bona, et non solum illud interfectum est peccatum, sed etiam omnia reliqua, ostendit dicens: Gratia autem ex multis delictis in iustificationem" 71. Et post paululum ait: "Primo enim dixit quoniam si unius peccatum interfecit omnes, multo magis et unius gratia poterit salvare. Post haec autem ostendit - inquit - quoniam non illud solum, interfectum est peccatum per gratiam, sed etiam omnia reliqua: et non solum peccata interfecta sunt, sed etiam et tributa iustitia est. Et non tantum solum profuit Christus, quantum nocuit Adam, sed multo amplius atque magis" 72. Post haec in eodem cum de Baptismo ageret, interposuit verba Apostoli dicentis: "An ignoratis - inquit - fratres, quoniam quicumque inChristo baptizati sumus, in morte ipsius baptizati sumus? Consepulti ergo sumus illi per Baptismum in morte 73. Quid est: In morte illius baptizati sumus? Ut et ipsi moriamur sicut et ille. Crux enim est Baptisma. Quod ergo crux Christo et sepulcrum, hoc nobis Baptisma factum est; tametsi non in eisdem ipsis. Ipse namque carne et mortuus est et sepultus: nos autem peccato in utroque. Quapropter non dixit: Complantati morti; sed: similitudini mortis 74. Mors namque et hoc et illud, sed non eidem ipsi subiacet: sed haec quidem carnis Christi, nostra autem peccati. Quemadmodum ergo illa vera, et haec" 75.
Ioannes longe est a sensu Pelagiano et catholice sentit.
28. Numquid dubitare iam poteris sanctum Ioannem tam longe esse a sensu vestro, quam non recedit a sensu catholico? Numquid in eius disputatione, qua exponit Apostoli locum huic quaestioni quae inter nos vertitur pernecessarium, ubi scriptum est: Per unum hominem peccatum intravit in mundum 76, et cetera quae connexa sunt, alicubi redolet quod vos dicitis, propter imitationem hoc esse dictum, non propter carnalem nativitatem? Nonne illo uno peccato contaminata dicit esse omnia, et sic illud distinguit a ceteris postea commissis introductisque peccatis, quae vos dicitis ad imitationem, non ad propaginem pertinere, ut non illa tantum, sed et hoc et illa per gratiam Christi dicat interfici? Nonne de Baptismate Apostoli verba, ubi ait: Quicumque baptizati sumus in Christo, in morte illius baptizati sumus 77; sic exponit, ut dicat ita eum peccato mori, qui baptizatur in Christo, sicut carne est mortuus Christus; quia in morte Christi baptizari nihil est aliud quam peccato mori? Cui ergo peccato parvulus moritur, si originale non traxit? An forte non in morte Christi parvuli baptizantur? cum Apostolos non dixerit: Quidam; sed: Quicumque baptizati sumus in Christo, in morte ipsius baptizati sumus. An quando baptizantur Baptismate christiano, dicturi estis quod non baptizentur in Christo; ne vos episcopus Ioannes sua definitione suffocet, qui dicit hoc esse Baptismum eis qui baptizantur in Christo, quod crux et sepulcrum fuit Christo, ut quemadmodum ille mortuus est carne, sic et istos intellegamus mortuos esse peccato? Ecce cui viro, quam magno christianae fidei atque huius catholici dogmatis defensori, voluisti vestrum dogma supponere, quasi dixerit: "parvulos primi hominis non inquinatos esse peccato"; cum dixerit: "eos non habere peccata": quae non eum intellegi nisi propria voluisse, eius tam multa testimonia tamque manifesta declarant.
Iulianus aut de fraude aut de imperitia reprehenditur.
29. Quid te igitur adiuvit, quod Ioannis Constantinopolitani tamquam tibi suffragaretur, testimonium posuisti? An ut unum verbum quasi ab eo praetermissum, velut acuta calliditate captares, et totverborum eius quibus obruereris, tam ingentem tibi aggerem commoveres? In tantum improvidus et incautus, ut nec in ipsa homilia, ubi vix unum de quo male intellecto decepti deciperetis, testimonium reperire potuisti, adverteres sanctum Ioannem Constantinopolitanum satis evidenter expressisse, omnes homines exceptis debitis propriis paterni esse chirographi debitores. Et tamen posteaquam verba eius interposuisti, quibus intentionem tuam putasti aliquid adiuvari, sequeris et dicis: "Cum igitur liquido clareat hanc sanam et veram esse sententiam, quam primo loco ratio, deinde Scripturarum munivit auctoritas, et quam sanctorum virorum semper celebravit eruditio, qui tamen veritati auctoritatem non suo tribuere consensu, sed testimonium et gloriam de eius suscepere consortium, nullum prudentum conturbet conspiratio perditorum". Haec verba tua quo proficiunt, nisi ut appareat, vel quomodo de hac causa scire neglexeris catholicorum sententias sermonesque doctorum; vel si eos nosse curasti, qua fraude coneris circumvenire nescientes? Nam de ratione et de sanctarum Scripturarum auctoritate ut nunc interim taceam; hanccine sententiam, qua negatis peccato primi hominis obnoxios parvulos nasci, sanctorum virorum semper celebravit eruditio? Non hoc istis tot tantorumque sanctorum et eruditorum, quae commemoravi, testimoniis indicatur: immo e contrario puto quod iam videas, quantum te opinio ista fefellerit; si tamen non dolo agis atque id ante iam noveras. Sed ut melius de te credam; si nunc primum ista cognoscis, si de peccato primi hominis, quod eo sint obligati, qui carnaliter generantur infantes, nec eo nisi spiritali regeneratione solvuntur, nunc primum perspicis hoc didicisse et docuisse tot sanctos, quod et nos didicimus et docemus; muta iam istam mentem, obliviscere huius erroris, et propemodum furoris, quo in tot ac tales patres Manichaeum iacularis opprobrium. Si nesciens hoc fecisti, cur non miseram respuis imperitiam? si sciens, cur non sacrilegam deponis audaciam?
Non Augustinus unus sed tot ac tanti sancti eruditique doctores Iuliano respondent.
30. Convinceris undique: luce clariora sunt testimonia tanta sanctorum. In quorum conventum te introduxerim conspice. Hic est Mediolanensis Ambrosius, quem magister tuus Pelagius tanta praedicatione laudavit, ut diceret: "In libris eius praecipue fidem lucere Romanam, qui scriptorum inter Latinos flos quidam speciosus enituit, ita ut eius fidem et purissimum in Scripturis sensum reprehendere nec inimicus auderet". Hic est et Constantinopolitanus Ioannes, quem tu in numero eruditorum ac sanctorum excellentissimum in hac ipsa tua, cui respondeo, disputatione posuisti. Hic est Basilius, cuius te verbis ad id quod nunc agitur non pertinentibus, putasti aliquid adiuvari. Hic sunt et ceteri, quorum te movere debeat tanta consensio. Non est ista, sicut stilo maledico scribis: "conspiratio perditorum". In Ecclesia catholica doctrinae sanae studiis claruerunt; spiritalibusarmis muniti et accincti strenua contra haereticos bella gesserunt; perfuncti fideliter suae dispensationis laboribus in pacis gremio dormierunt. "Unum - dicis - egressum", me ipsum significans, "qui in se summam proelii sitam optat intellegi". Ecce non ego unus, sed tot ac tanti sancti eruditique doctores, tibi pro me vel mecum, proque omnium nostrum et tua ipsius, si sapis, salute respondent.
Non solum populi murmur Pelagianis opponitur
31. Non tibi, sicut calumniaris, "solum populi murmur opponimus": quamquam et ipse populus adversus vos propterea murmuret, quia non est talis quaestio, quae possit etiam cognitionem fugere popularem. Divites et pauperes, excelsi atque infimi, docti et indocti, mares et feminae noverunt quid cuique aetati in Baptismate remittatur. Unde etiam matres quotidie toto orbe terrarum non ad Christum tantum, id est, ad unctum; sed ad Christum Iesum, id est, etiam Salvatorem cum parvulis currunt. Sed ecce, quo te introduxi, conventus sanctorum istorum non est multitudo popularis: non solum filii, sed et patres Ecclesiae sunt. Ex illo numero sunt, de quibus praedictum est: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii; constitues eos principes super omnem terram 78. Ex qua filii generati sunt, ut haec discerent; eius patres facti sunt, ut docerent.
Collectio sententiarum sanctorum doctorum pro peccato originali.
32. Quid est quod vos gaudere iactas, quod ista veritas, quam tu errorem putas, vel putari cupis, "de tanta moltitudine assertorem non potest invenire"? Quasi parva sit eius assertio, quod in hoc fidei firmissimo et antiquissimo fundamento ipsa toto orbe diffusa non a se discrepat multitudo. Si autem assertores eos flagitas, quorum aliquid etiam litterarum inveniri potest, illustrisque doctrina est; en adest assertorum eius memorabilis et venerabilis consessus atque consensus. Sanctus Irenaeus dicit, antiquam serpentis plagam fide Christi et cruce sanari, et quod protoplasti peccato fuimus tamquam vinculis alligati. Sanctu Cyprianus dicit, perire parvulum, nisi fuerit baptizatus, quamvis ei non propria dimittantur, sed aliena peccata. Sanctus Reticius dicit, veteris hominis, quo per lavacrum regenerationis exuimur, non tantum vetera, sed ingenita esse peccata. Sanctus Olympius dicit, vitium de protoplasto in germine sparsum, ut peccatum cum homine nasceretur. Sanctus Hilarius dicit, ex peccato esse omnem carnem, praeter illius, qui venit in similitudine carnis peccati sine peccato. Dicit, sub peccati origine et sub peccati lege natum esse, cuius vox est: Ego in iniquitatibus conceptus sum 79. Sanctus Ambrosius dicit, eos qui baptizati fuerint parvulos in primordia naturae suae a malitia reformari. Dicit, solum ex natis de femina sanctum Dominum Iesum, nulla terrenae contagia corruptelae immaculati partus novitate sensisse. Dicit, quod in Adam omnes morimur, quia per unum hominem peccatum intravit in mundum, et illius culpa mors omnium est. Dicit, quod in eius vulnere omne genus occidisset humanum, nisi Samaritanus ille descendens vulnera eius acerba curasset. Dicit fuisse Adam, et in illo fuisse omnes; perisse Adam, et in illo perisse omnes. Dicit, nos contagio maculari antequam nascimur, nec humanum, conceptum esse iniquitatis exsortem, quia concipimur, inquit, in peccato parentum, et in delictis eorum nascimur; sed et ipse partus habet contagia sua, nec unum tantummodo habet ipsa natura contagium.
Dicit, diabolum feneratorem, a quo Eva maculata obnoxiae successionis usuris omne genus defeneravit humanum. Dicit, a diabolo Evam deceptam, ut supplantaret virum, obligaret hereditatem. Dicit, Adam ita morsu vitiatum esse serpentis, ut omnes illo vulnere claudicemus. Dicit, per corporum viri et feminae commixtionem neminem expertem esse delicti; qui autem expers delicti est, id est Dominus Christus, etiam huiusmodi esse conceptionis expertem. Dicit tibi sanctus Innocentius, lavacro regenerationis praeteritum vitium omne purgari, quod per illum accidit, qui libero arbitrio cadens, in profunda demersus est. Dicit, nisi manducaverint carnem Domini, et sanguinem biberint, vitam parvulos habere non posse. Sanctus Gregorius dicit, melius fuisse non excidere a ligno vitae gustu amarissimo peccati, sed emendari nos debere post lapsum. Dicit, nos ex bonis ad tristia devolutus, et vult a tristibus ad meliora reparari; ut quos gustus ligni vetiti condemnavit, Christi crux gratia largiore iustificet. Dicit, venerandam esse nativitatem, per quam terrenae nativitatis vinculis liberamur. Dicit, regeneratione ex aqua et spiritu purgari maculas primae nativitatis, per quas in iniquitatibus concipimur. Dicit tibi sanctus Basilius, nos aegritudinem contraxisse peccati, quoniam Eva noluit a ligno prohibito ieiunare. Dicit postremo, nos de paradiso decidisse, quia non ieiunavimus, atque ut illo redeamus, praecipit ieiunemus. Dicunt tibi ore uno tot sancti episcopi, Eulogius, Ioannes, Ammonianus, Porphyrius, Eutonius, Porphyrius alius, Fidus, Zoninus, Zoboennus, Nymphidius, Chromatius, Iovinus, Eleutherius, Clematius: Nos Pelagium non absolvimus, nisi quia damnavit eos qui dicunt parvulos etiamsi non baptizentur habere vitam aeternam. Iam tu responde, utrum Deus iustus nulli obnoxiam peccato imaginem suam privare vita possit aeterna.
Collectio sententiarum S. Ioannis Crysostomi.
33. Postremo sanctus episcopus Ioannes dicit, quem tu honorabiliter commemorasti, quem tu sicut sanctum eruditumque laudasti, quem tu testimonium et gloriam de consortio veritatis suscepisse dixisti: etiam ipse dicit, Adam sic peccasse illud grande peecatum, ut omne genus humanum in commune damnaret. Dicit, in Lazari morte ideo flevisse Christum, quia de perennitatibus excussa mortalitas inferos adamavit; et quia eos qui immortales esse poterant, diabolus fecit esse mortales. Dicit, ante peccatum hominis omni modo bestias homini fuisse subiectas;posteaquam vero peccatum illud intravit, coepisse a nobis bestias formidari: usque adeo peccatum illud primi hominis intellegi voluit ad omnes homines pertinere; ubi quis non videat esse consequens, ut nulla bestiarum parvulos laederet, nisi et ipsos illius peccati vinculo nativitas carnalis obstringeret? Dicit in eodem sermone, ex quo tu incautis obrepere voluisti, quod nos Christus invenerit, et paterno chirographo nostro quod scripsit Adam, et posterioribus propriis debitis obligatos. Exponit Apostoli locum in quo tota ista causa consistit, ubi scriptum est: Per unum hominem peccatum intravit in mundum 80, et cetera huic sententiae cohaerentia. Nec in tam prolixa sua disputatione quod dicitis dicit, non propagatione generis hoc peccatum in omnes homines, sed imitatione transisse: immo e contrario quam se res aliter habeat a coepiscoporum suorum, sententiis non dissentiendo demonstrat. Dicit enim, omnia peccato primi hominis esse contaminata: et ne hoc non generatione carnali, sed imitatione morali factum putetur; dicit, Adam propterea dictum formam futuri, quia sicut ille ex semetipso nascentibus, quamvis non manducaverint de ligno, factus est causa mortis, quae per cibum inducta est; ita et Christus iis qui ex ipso sunt, tametsi nihil iuste egerint, factus est provisor iustitiae, quam per crucem omnibus condonavit. Dicit, Iudaeum negantem virtute unius Christi mundum posse salvari, de ipsius primi hominis peccato refutandum, quo uno inoboediente damnatus est mundus.
Dicit, non valde videri habere rationem, ut alius pro alio damnetur, et tamen factum esse per Adam: unde magis persuadet esse credendum, quod decentius et rationabilius apparet, salvari alium pro alio; quod impletur in Christo. Quis autem non videat, si peccatum primi hominis non propagatione, sed imitatione per omnes homines pertransiit, neminem pro alio, sed suo damnari unumquemque peccato, quod non alius in eum generando transmisit, sed ipse imitando sua voluntate commisit? Dicit, per gratiam non illud unum tantummodo primi hominis, sed etiam post illud introeuntia interfecta esse peccata. Ubi satis utique distinguit peccata posteriora, quae dici possunt imitatione commissa, ab illo uno quod propagatione pertransiit: et ostendit utraque interfecta esse per gratiam, ut secundum Apostoli intentionem plus appareat profuisse regeneratio, quam nocuerat generatio. Sic enim exponit quod dictum est: Et non sicut delictum, ita est et donum: nam iudicium quidem ex uno in condemnationem; gratia autem ex multis delictis in iustificationem 81. Qua sententia, imitatio illa vestra, quod est novitium Pelagiani erroris machinamentum, Paulo apostolo scribente, et Ioanne episcopo exponente subvertitur. Dicit etiam de ipso Baptismo, exponens quod ait Apostolus: Quicumque baptizati sumus in Christo, in morte ipsius baptizati sumus 82, nihil esse aliud in morte Christibaptizari, quam peccato mori, sicut ille mortuus est carne. Unde necesse est ut parvuli aut in Christo non baptizentur, aut si baptizantur, in morte eius baptizentur; ac sic peccato ipsi quoque moriantur, et quia non habent proprium, ab alieni illius, id est, originalis, quod omnium commune factum est, contaminatione mundentur.
Sancti Hieronimi laus et testimonium pro peccato originali.
34. His tot ac tantis molibus virorum sanctorum doctorumque vallatus, adhuc causam nostram putabis nullum assertorem de tanta multitudine invenire potuisse? An tantam consensionem sacerdotum catholicorum, conspirationem dicturus es perditorum? Nec sanctum Hieronymum, quia presbyter fuit, contemnendum arbitreris, qui graeco et latino, insuper et hebraeo, eruditus eloquio, ex occidentali ad orientalem transiens Ecclesiam, in locis sanctis atque in Litteris sacris, usque ad decrepitam vixit aetatem; omnesque vel pene omnes qui ante illum aliquid ex utraque parte orbis de doctrina ecclesiastica scripserant legit, nec aliam de hac re tenuit prompsitque sententiam. Qui cum exponeret Ionam prophetam, apertissime dixit, quod "etiam parvuli peccato offendentis Adam tenerentur obnoxii" 83. Itane tuum sic amabis errorem, in quem iuvenili confidentia et humano lapsu incautius decidisti, ut ab istis catholicae unitatis et veritatis sacerdotibus, ex diversis orbis terrarum partibus tanta inter se fidei concordia congruentibus, in tam magna causa, ubi christianae religionis summa consistit, non solum dissentire, sed eos audeas Manichaeos insuper nuncupare? Quod si non facis, nec mihi hoc iuste facis, quem cernis in eadem causa disputationibus meis, quibus adversus me ferociter irritaris, illorum secutum fuisse vestigia. Si autem me solum tali aspergis opprobrio, non ob aliud, nisi quia de peccato primi hominis quod sentiunt sentio, quod tenent teneo, quod praedicant praedico; quis te non videat in me apertum iactare convicium, de illis occultum quidem, sed tamen simile habere iudicium? Et tamen consideratis, ut talia taceam, vel Ioannis episcopi verbis de nostro paterno chirographo quod scripsit Adam, quae verba in eo sermone, unde quod voluisti protulisti, invenisse te credo; vel episcopi Ambrosii, quod de commixtione maris et feminae nullus potest expers esse peccati, quae in meo libro legisti, sed in tuis attingere timuisti; etsi coram hominibus sit dura frons tua, erubescit coram Deo mens tua.
Augustinus Iulianum adhortatur ut corrigatur.
35. Ego quidem pro dilectione quae mihi est erga te, quam Deo propitio quibuslibet conviciis absit ut de medullis mei cordis exstirpes, mallem, fili Iuliane, ut iuventute meliore atque fortiore te vinceres, et animositatem (quid aliud quam humanam?), qua cupis tuam, qualiscumque sit, quoniam tua iam facta est, praevalere sententiam, potentiore pietate superares; et sicut Polemo, luxuriae coronis sensim capite detractis eisque abiectis, manum pallio subdidit, os et vultum formavit ad verecundiam, ad extremum totum se illi, ad quem deridendum venerata, discipulum tradidit; sic et tu loquentibus tibi toto venerabilis viris, maximeque episcopo Ambrosio in integritate catholicae fidei etiam tui mali doctoris et deceptoris ore laudato, et episcopis Basilio et Ioanne, quos tu quoque in sanctis eruditis veridica attestatione posuisti, tamquam coronas ebriosorum abiceres laudes Pelagianorum, quibus tamquam magnus eorum defensor extolleris; et stilum, ut mitius dixerim, contumeliosum, non tamquam pallio pudoris absconderes, sed tamquam manu emendatiore confringeres, tuumque pectus veritate complendum, non Platonico Xenocrati, sed istis sacerdotibus christianis, vel potius in eis ipsi Domino Christo, non velut qui nunc primum veneris, traderes, sed velut qui recesseras, redderes. Quod si tibi consilium meum displicet, age ut placet. Ego enim et si correctus fueris, quae maiora vota mea sunt, abundantius cumulatiusque gaudebo; et si, quod abominor, in hac pravitate permanseris, ex opprobriis tuis fructuosum habebo, et pro me caelestis mercedis augmentum, et de te misericordis doloris aculeum.
Quomodo Pelagiani Manichaeos adiuvent.
36. Sed quoniam iam ostendi, quot et quales et quantos viros fidei catholicae defensores atque doctores falsos facias Manichaeos; audi iam parumper, inerudita temeritate quantum veros adiuves Manichaeos. Hoc enim me secundo loco disputationis meae demonstraturum esse promisi. Manichaei, quod etiam, te satis nosse indicasti, duas naturas, unam boni, alteram mali, ex diversis atque inter se adversis coaeternisque principiis, vanitate sacrilega nefandi erroris inducunt. Contra quos catholica fides, Dei tantummodo sine initio naturam praedicat, summi scilicet atque incommutabilis boni, hoc est, illius ineffabilis Trinitatis: a quo summo, ut dictum est, atque incommutabili bono universam conditam dicit esse creaturam, naturasque omnes bonas, quamvis impares Creatori, quia ex nihilo creatas, ideoque mutabiles: ita ut omnino nulla natura sit, quae non aut ipse sit, aut ab ipso facta sit; ut quantacumque aut qualiscumque natura sit, in quantum natura est, bonum sit.
Malum unde ortum.
37. Quaerunt itaque a nobis, unde sit malum. Respondemus: Ex bono, sed non summo et incommutabili bono. Ex bonis igitur inferioribus atque mutabilibus orta sunt mala. Quae mala licet intellegamus non esse naturas, sed vitia naturarum: tamen simul intellegimus ea, nisi ex aliquibus et in aliquibus naturis esse non posse; nec aliquid esse malum, nisi a bonitate defectum. Sed cuius defectum, nisi alicuius sine dubitatione naturae? Quia et ipsa voluntas mala, nonnisi alicuius voluntas est profecto naturae. Et angelus quippe et homo naturae sunt. Non enim potest essenullius voluntas, quando est voluntas. Et tantum valent eaedem voluntates, ut earum naturarum, quarum sunt, faciant qualitates. Nam si quaeratur, qualis sit angelus vel homo malae voluntatis: rectissime respondetur: Malus; magis accipiens qualitatis nomen ex voluntate mala, quam ex natura bona. Quoniam natura est ipsa substantia et bonitatis et malitiae capax: bonitatis capax est, partecipatione boni a quo facta est: malitiam vero capit non partecipatione mali, sed privatione boni, id est, non cum miscetur naturae quae aliquod malum est, quia nulla natura in quantum natura est, malum est; sed cum deficit a natura quae summum atque incommutabile est bonum; propterea quia non de illa, sed de nihilo facta est. Alioquin nec malam voluntatem habere posset, nisi mutabilis esset. Mutabilis porro natura non esset, si de Deo esset, et non ab illo de nihilo facta esset. Quapropter bonorum auctor est Deus, dum auctor est naturarum: quarum spontaneus defectus a bono, non indicat a quo factae sunt, sed unde factae sunt. Et hoc non est aliquid, quoniam penitus nihil est; et ideo non potest auctorem habere quod nihil est.
Ne Manichaeis suffragemur mala ex bonis esse fateri debemus.
38. Quapropter sicut adversatur catholicae fidei Manichaeus, hoc est, fidei veritatis veraeque pietatis, qui bonum et malum sic inter se dicit esse contraria, ut non naturam cum deficit a bono, dicat fieri malam, ipsumque defectum eius esse malum eius, sed potius ipsum malum dicat esse naturam, et, quod est insanius, sine initio sempiternam; eamque appellat corpus et spiritum; corpus videlicet unde spiritus operetur, spiritum vero qui operetur ex corpore: ita hunc adversarium fidei dici non potest quantum adiuvet, qui mala ex bonis oriri negat, et in eumdem sensum accipit quod ait Dominus: Arbor bona fructus malos non facit 84; cum ille magister Deus, non utique naturam constituat arborem, ex qua fructus de quo loquebatur, existat; sed voluntatem seu bonam seu malam, fructus autem opera, quae nec bona voluntatis malae, nec mala possunt esse voluntatis bonae. Hoc est enim quod ait: Arbor mala fructus bonos non facit, et arbor bona fructus malos non facit 85; tamquam diceret: Nec opera bona voluntas mala, nec mala opera facit voluntas bona. Nam ipsarum arborum, id est, ipsarum voluntatum si quaerantur origines; quae occurrunt, nisi naturae, quas bonas Deus condidit? Ac per hoc ex bonis orta sunt mala, non ex bonis voluntatibus opera mala, sed ex bonis naturis voluntates malae. Quid ergo sic optat audire Manichaeus, sicut ex bonis mala esse non posse, ut quoniam negari non petest esse mala, nihil rester nisi ut ex malo sint, si ex bonis naturis esse non possunt; ac sic sine initio habeant originem suam mala naturam mali, quae sine initio semper fuerit, etsint duae naturae, una boni, altera mali? Necesse est enim ut aut nulla sint mala, aut ex bonis naturis sint, aut ex malis. Si dixerimus nulla esse mala, frustra dicimus Deo: Libera nos a malo 86. Si autem dixerimus, non oriri mala nisi ex malis, Manichaea pestilentia triumphabit, totumque vastabit, et ipsius Dei tamquam mutabilem naturam malae naturae commistione violabit. Relinquitur ergo, ut mala ex bonis esse fateamur; quia si hoc negaverimus, ex malis erunt, et Manichaeis utique suffragabimur.
Si malum esse non potest ex bono, unde erit nisi ex malo?
39. Tu itaque ubi dicis: "Cum secundum sententiam Evangelii, ex fructibus suis arbor debeat agnosci, hic audiendus putetur, qui dicit bonum esse coniugium, de quo nihil aliud quam malum prodire definite"; vis utique arborem bonam coniugium deputari, de qua velut fructum malum nasci non vis hominem contagio peccati originalis obstrictum; nec vides necesse tibi esse adulterium constituere arborem malam, si coniugium est arbor bona. Ac per hoc, si de coniugio qui nascitur, coniugii fructus est, et ideo debet esse sine vitio, ne fructus malus nascatur ex arbore bona; sequitur ut qui de adulterio nascitur, non debeat nasci sine vitio, ne fructus bonus nascatur ex arbore mala: quoniam Dominus nec a bona arbore fieri fructus malos, nec a mala bonos, divina auctoritate definit. Ut ergo hinc exeas, quia nec de adulterio dicis hominem nasci posse cum vitio, negabis adulterium esse arborem malam, ne ille qui secundum te sine vitio de adulterio nascitur, contra definitionem Domini bonus fructus nasci de mala arbore videatur. Nega ergo etiam coniugium esse arborem bonam, et errasse te ut hoc diceres confitere. Sed dicturus es, non de adulterio nasci hominem, qui per adulterium concubitum gignitur. Unde igitur? "De natura - inquis - humana, quae in adulteris quoque Dei opus est, non ipsorum". Cur ergo eodem modo non intellegis, nec de coniugio nasci hominem, qui per concubitum gignitur coniugalem; sed de natura similiter humana, quae in coniugibus quoque Dei opus est, non ipsorum: atque ita bonitati non tribui nuptiarum, quod malum nascentes trahunt de vitio naturae; sicut non tribuitur iniquitati adulteriorum, quod bonum nascentes trahunt de institutione naturae? Tu autem intellegis arborem bonam, non quam Christus intellegi voluit, id est, hominis voluntatem bonam, sed ipsum opus Dei, id est, hominum vel nuptias, vel naturam. Et quia bona sunt haec opera Dei, malum inde non posse dicis exsistere, quia malum fructum bona arbor non potest facere. Ac sic adversus te ratiocinationem suam concludit pro suo dogmate Manichaeus, quem verbis istis tuis sic adiuvas, ut nihil magis optet audire, quam mala ex bonis esse non posse. Hoc enim accepto, infert et dicit tibi: Si malum esse non potest ex bono, unde erit, nisi ex malo? Neque enim mala per se ipsa repente auctore nullo existere potuerunt. Tu autem dicis malum ex bono esse non posse, ne contra Evangelii sententiam arbor bona faciat fructus malos. Remanet, inquit, ut mali natura fuerit sempiterna, quae potuerit mala generare; quia ex bonis ea non posse fateris existere.
Sententia Iuliani quae favet Manichaeis.
40. Placetne tibi iam mutare sententiam, quam non Manichaeis favendo, sed quid loquaris nesciendo, ad adiuvandam Manichaeorum pestilentiam protulisti? Quomodo enim diceret Christus: Aut facite arborem bonam et fructum eius bonum, aut facite arborem malam et fructum eius malum 87 (quandoquidem hoc dicebat hominibus, quos ipse creaverat), si ex eius opere bono, quod est homo, malum non posset existere, sicut tu sapis, arborem bonam constituens bonum opus Dei, id est, nuptias hominum, vel naturam; et ideo dicens, malum inde nasci non posse, quia si ex bono malum nasci dixerimus, resistemus, ut putas, ei qui dixit: Arbor bona fructus malos non facit 88; cum scias ex angeli et homini naturis bonis, quas nulli parentes mali genuerant, sed Deus summe bonus de nullis parentibus fecerat, non fructus malos, sed ipsas malas arbores exstitisse, ex quibus fructus nascerentur mali? Dominus autem Iesus et Manichaeos vincit, quia unus homo, hoc est, una natura potest utramque arborem facere; et te vincit, quia ex natura bona potest mala arbor existere. Ex quo falsum esse monstratur, quod in Manichaeorum suffragium dicis: "mala ex bonis esse non posse"; ut nisi ex natura mali, quam nefarius illorum error inducit, non putentur mala esse potuisse.
Aliae sententiae quae Manichaeis suffragantur.
41. Neque enim uno tantum loco, ubi ex Evangelio arborem bonam commemorandam putasti, sed aliis etiam locis disputationis tuae, ista perversitate suffragatus es Manichaeis; sicuti est illud, ubi rursus dixisti: "Trahi peccatum per naturam non potest, quia per opus Dei opus diaboli transire non sinitur". Ad quod tibi ego respondeo: Quomodo in opere Dei opus diaboli manere sinitur, si per opus Dei transire non sinitur? Quis enim dubitet peius esse ut illic maneat, quam ut illinc transeat? Quaeris fortasse, quomodo opus diaboli maneat in opere Dei. Noli alibi quaerere, ipsum diabolum recole. Opus Dei est, natura utique angelica: invidia vero opus est ipsius diaboli, quod opus et processit ex illo, et manet in illo. Vanum est igitur quod dixisti: "Opus diaboli per opus Dei non transire", ubi perspicis et manere, Manichaeus autem quantas tibi gratias agat, itane nondum respicis? nondum expergisceris? Laborat enim Manichaeus, ut ostendat, ex bono Dei opere malum oriri non posse, ut, quod ipse vult, malum nisi ex malo esse non posse credatur. Hic tu mirabilis eius adiutor: "Per opus - inquis - Dei malum transire non sinitur"; ut ille tota facilitate concludat, multo minus inde oriri posse, per quod nec transire permittitur.
Mali radix in dono Dei locatur.
42. Audi tale aliud, immo gravius, ubi Manichaeis identidem suffragaris. "Evanuit - inquis - originale peccatum, quia non potest mali radix in eoquod donum Dei vocas locari". Quod ego vide quam manifesta veritate convincam. Nonne sensus hominis donum Dei est? Et tamen ibi locavit inimicus ille seminator radicem mali, quando peccatum homini serpentina fraude persuasit 89. Nisi enim radicem mali humanus tunc reciperet sensus, nullo modo male suadenti accommodaretur assensus. Quid dicam de radice omnium malorum avaritia? Et ubi est haec, nisi hominis anima? et quid est hominis anima, nisi donum Dei? Quomodo ergo tu dicis, nisi non considerando quid dicas: "Radicem mali locari non posse in dono Dei"? Sed Manichaeus, cui per istas inconsideratas sententias tuas plurimum suffragaris, quid tibi dicat attende. Si esse rationalem creaturam, Dei donum est, et dicis locari non posse radicem mali in dono Dei: quanto probabilius dicitur, oriri non posse radicem mali ex dono Dei? Ac sic te suffragatore introducit Manichaeus radicem mali ex illa quam non a Deo creatam, sed Deo coaeternam fingit naturam mali. Quoniam si dixeris, ex libero arbitrio naturae bonae a Deo creatae ortam mali radicem (quod catholica veritas dicit); illis verbis tuis te facillime superat, ubi ais: "Radicem mali locari non posse in dono Dei"; quia et liberum arbitrium procul dubio est donum Dei. Ac per hoc cum "mali radicem in dono Dei locari non posse" dixisti, Manichaeo quod contra te diceret, tu dedisti. Quia si non potest in bono locari malum, quod tu dicis mihi; multo minus potest oriri ex bono malum, quod ille dicit tibi. Ac sic concludet, non esse malum nisi ex malo: ubi victor videbitur sibi, et erit profecto, nisi et illi resistatur et tibi. Veritas ergo fidei catholicae in his verbis vestris ideo vincit Manichaeum, quia vincit et te ipsum. Nam si te non vinceret dicentem, "non posse in dono Dei locari radicem mali"; multo minus Manichaeum posset vincere dicentem, non posse ex dono Dei oriri radicem mali. Sed ut vincat ambos, nec aliunde oriri, nec alicubi esse posse dicit radicem mali, nisi ex natura et in natura rationali; cui esse naturam rationale non est nisi donum Dei: sed quoniam a summo atque incommutabili bono de nihilo facta est, ut esset, quamvis mutabile, tamen bonum; deficere a bono a quo facta est, hoc est ex illa, vel in illa radix mali: quia nihil est aliud malum, nisi privatio boni.
Sola doctrina catholica Manichaeae pestilentiae virus expellit.
43. Iam porro ubi dicis: "Rerum ratio non sinit ut de bono malum et de iusto iniquum aliquid proferatur"; prorsus Manichaeorum verba dicis. Hoc enim asserunt, non posse malum proferri nisi de malo; et ibi tota eorum nefanda secta consistit, quia prius contendunt malum proferri non posse de bono. Quod si eis te auctore concesserimus, nihil nobis penitus remanebit, unde illorum nefaria dogmata redarguere valeamus. Hoc est autem: Iniquum de iusto; quod est: Malum de bono. Catholica igitur fides, ut et tibi et illis resistat, hoc dicit, non prolatum esse malum nisi de bono, et iniquum nisi de iusto. Quia prius angelus et homo, de quibus ista prolata sunt, boni erant utilque et iusti. Non igitur resistimus Manichaeis nisi et a te obtineamus, non esse mala orta nisi ex bonis: nec ea mala substantias esse, sed substantiarum vitia creatarum, quibus deficiunt a bono quoniam mutabiles sunt, eo quod ex nihilo factae sunt. Haec est doctrinae catholicae sanitas, qua Manichaeae pestilentiae virus expellitur.
Testimonium Ambrosii adversus Manichaeos.
44. Unde ille doctor meus, tui etiam mali doctoris ore laudatus Amvrosius, in eo libro quem De Isaac et Anima scripit: "Quid ergo est - inquit - malitia, nisi boni indigentia?". Et iterum ait: "Ex bonis igitur mala orta sunt. Non enim sunt mala, nisi quae privantur bonis: per mala tamen factum est ut bona eminerent. Ergo indigentia boni, radix malitiae est" 90. Vides quam vera catholicae fidei ratione redarguat beatus Ambrosius Manichaeos? Vides quemadmodum eos, quamvis in eadem disputatione non nominaverit, tamen ista sententiarum veritate ac brevitate convicerit? Ecce cui homini Dei propter originale peccatum, quod catholicus catholice asseruit, obicis nomine Manichaeorum instinctu maledici furoris opprobrium, qui contra suffragium, quod eis tu praestas, tam invictum ad eos debellandos catholicis disputatoribus praebet auxilium. Ille quippe adversus Manichaeos clamat: "Ex bonis mala orta sunt"; et adversus eum pro Manichaeis tu reclamas: "Necesse est malum esse, ex quo et per quod malus fructus apparuit"; et: "Per opus Dei opus diaboli transire non sinitur"; et: "In dono Dei radix mali locari non potest"; et: "Rerum ratio non sinit ut de bono malum, ac de iusto iniquum aliquid proferatur". Haec clamas pro Manichaeis contra vocem catholicae veritatis per sacerdotem Dei prolatam; ut si tu audiaris, Manichaei vincant, dicentes, ut alia taceam: "Si rerum ratio non sinit ut de bono malum aliquid proferatur"; non ergo ex bonis, sicut dicit Ambrosius, sed, sicut nos dicimus, ex mali natura ortasunt mala. Ecce in quantam voraginem decidisti male intellegendo Dominum dicentem: Arbor bona fructus malos non facit 91; cum hoc non sit dictum de natura, vel de nuptiis, quas instituit Deus, sed de voluntate hominis bona, a qua non fiunt opera mala.
Radix mali nihil aliud est quam indigentia boni.
45. Sed ne forte vel tu, vel quispiam dicat: Quomodo de arbore quam facit homo, id est, voluntate bona non fiunt fructus mali; et de natura quam facit Deus, ipsa quae faciat fructus malos, nascitur arbor mala: quasi aliquid melius faciat homo, unde non possit malus fructus existere; quam est illud quod facit Deus, unde possit mala arbor existere? ne quis ergo sic erret, audiat diligenter Ambrosium dicentem: "Quid est malitia, nisi boni indigentia? Non enim sunt mala nisi quae privantur bonis; quia indigentia boni, radix malitiae est". Et hinc intellegat ideo esse arborem malam, voluntatem malam; quia defectus est a summo bono, ubi bonum creatum bono creante privatur, ut sit in eo radix mali nihil aliud quam indigentia boni. Arbor autem bona ideo est voluntas bona, quia per ipsam convertitur homo ad summum atque incommutabile bonum, et impletur bono, ut faciat fructum bonum. Ac per hoc Deus auctor est omnium bonorum, hoc est et naturae bonae, et voluntatis bonae, quam nisi Deus in illo operetur, non facit homo: quia praeparatur voluntas a Domino 92.
Conclusio libri.
46. Sed iam ordinem dispositionis meae video postulare, ut faciam Deo donante, quod tertio loco me facturum esse promisi, hoc est, ut catholicorum, qui fuerunt ante nos, episcoporum sententiis, quascumque rebus de quibus agitur congruentes potuero reperire, vitreas argutias tuas, et fragilia, quibus tibi multum videris acutus et nitidus, argumenta confringam. Quod ab alio aggrediemur exordio, hic istius libri prolixitate conclusa.
1 - Mt 5, 11-12.
2 - 2 Cor 11, 29.
3 - IRENEO, Adv. haer. 4, 2, 7: PG 7, 979.
4 - IRENEO, Adv. haer. 5, 19: PG 7, 1175-1176.
5 - CIPRIANO, Ep. 64, 5: PL 3, 1054s. (ad Fidum).
6 - RETICIO, Contra Novatianos (op. perduta).
7 - OLIMPIO, (op. perduta).
8 - Cf. Rom 5, 12.
9 - Cf. Rom 8, 3.
10 - ILARIO, In Ps 118, 175: PL 9, 641: cf. A. CASAMASSA, Appunti per lo studio del Trac. super ps. di S. Ilar. di Poitiers, Louvain 1965.
11 - Ps 118, 175.
12 - Ps 50, 7.
13 - ILARIO, In Ps 118, 175: PL 9, 641.
14 - Cf. 1 Cor 4, 15.
15 - Ps 113, 3.
16 - AMBROGIO, In Lc 1, 37: PL 15, 1628.
17 - AMBROGIO, In Lc 2, 56: PL 15, 1654.
18 - Rom 5, 12.
19 - AMBROGIO, In Lc 4, 67: PL 15, 1718.
20 - AMBROGIO, In Lc 7, 73: PL 15, 1806.
21 - AMBROGIO, In Lc 7, 234: PL 15, 1852.
22 - Cf. Iob 14, 4 (sec. LXX).
23 - Cf. Ps 50, 7.
24 - AMBROGIO, Apol. David 11, 56: PL 14, 914-915.
25 - AMBROGIO, De Tobia 9, 33: PL 14, 808.
26 - AMBROGIO, De Tobia 23, 38: PL 14, 830.
27 - AMBROGIO, Enarr. in ps. 48, 8: PL 14, 1214.
28 - De nupt. et concup. 1, 40.
29 - Ps 115, 2.
30 - AMBROGIO, Comm. in Isaia (op. perduta).
31 - Cf. Ep. 181, 7.
32 - Cf. Ep. 182, 5.
33 - Cf. Io 6, 54.
34 - Cf. Col 1, 13.
35 - GREGORIO NAZ., Orat. (in Natalem Christi) 38, 4: PG 36, 315.
36 - GREGORIO NAZ., Orat. (in Natalem Christi) 38, 17: PG 36, 330s.
37 - Cf. Io 3, 5.
38 - GREGORIO NAZ., Orat. 41, 14: PG 36, 447.
39 - BASILIO, Quod Deus non est auctor malorum 5: PG 31, 342.
40 - Cf. Mt 19, 26.
41 - 1 Cor 15, 55.
42 - Cf. Sap 9, 15.
43 - Cf. Gal 5, 17.
44 - Cf. Rom 6, 13.
45 - Gen 2, 17.
46 - Cf. Mt 9, 12.
47 - Cf. Gen 3, 17-18.
48 - BASILIO, De ieiunio, 1, 3-4; PG 31, 167.
49 - Cf. Rom 5, 12.
50 - GIOV. CRISOSTOMO, Homil. ad neophytos.
51 - 1 Cor 15, 21-22.
52 - Cf. Rom 9, 11.
53 - Rom 5, 19.
54 - CIPRIANO, Ep. 64, 5; PL 3, 1054 s.
55 - Rom 5, 16.
56 - GIOV. CRISOSTOMO, Ad Olympiam 3, 3: PG 52, 574.
57 - GIOV. CRISOSTOMO, Homil. de Lazaro resuscitato.
58 - Cf. Gen 1, 28.
59 - GIOV. CRISOSTOMO, Homil. in Gen 9, 4: PG 53, 78-79.
60 - GIOV. CRISOSTOMO, Homil. ad neophitos.
61 - Rom 5, 12.
62 - GIOV. CRISOSTOMO, Homil. 10 in Ep. ad Rom 1: PG 60, 475.
63 - Rom 5, 14.
64 - Ibidem.
65 - GIOV. CRISOSTOMO, Homil. 10 in Ep. ad Rom 1: PG 60, 475.
66 - Ibidem.
67 - Rom 5, 15.
68 - GIOV. CRISOSTOMO, Homil. 10 in Ep. ad Rom 1: PG 60, 476.
69 - Rom 5, 16.
70 - GIOV. CRISOSTOMO, Homil. 10 in Ep. ad Rom 2: PG 60, 476.
71 - Ibidem.
72 - GIOV. CRISOSTOMO, Homil. 10 in Ep. ad Rom 2: PG 60, 476.
73 - Rom 6, 3-4.
74 - Rom 6, 5.
75 - GIOV. CRISOSTOMO, Homil. 10 in Ep. ad Rom 4: PG 601, 480.
76 - Rom 5, 12.
77 - Rom 6, 3.
78 - Ps 44, 17.
79 - Ps 50, 7.
80 - Rom 5, 12.
81 - Rom 5, 16.
82 - Rom 6, 3.
83 - GEROLAMO, In Ion 2, 5: PL 25, 1195.
84 - Mt 7, 18.
85 - Ibidem.
86 - Mt 6, 13.
87 - Mt 12, 33.
88 - Mt 7, 18.
89 - Cf. Gen 3, 1-6.
90 - AMBROGIO, De Isaac et anima 7, 670: PL 14, 551; Op. Omn. 3, 102-104.
91 - Mt 7, 18.
92 - Cf. Prov 8 (sec. LXX).
3 LIBER SECUNDUS
Argumenta Pelagianorum sententiis catholicorum tractatorum subvertuntur.
1. Nunc iam mihi aggrediendum est, quod tertio loco posui dispositionis meae, ut sententiis episcoporum, qui Scripturas sanctas ingenti gloria tractaverunt, tua, Iuliane, Domino adiuvante, machinamenta subvertam. Non ut eos ostendam secundum catholicam fidem de originali sensisse peccato; hoc enim iam in primis huius operis partibus feci, ut inde monstrarem, quot et quantis viris, Ecclesiae sanctis clarisque doctoribus, Manichaeorum crimen impingas; et cum me cupis apud imperitorum decolorare iudicia, eos qui catholicam fidem contra haereticos defenderunt, haeresis nefariae nomine accuses. Sed nunc argumenta ipsa vestra, quibus agitis ne hominum prima nativitas originali peccato credatur obstricta, eloquiis sunt redarguenda sanctorum. Quosoportet ut populi christiani vestris profanis novitatibus anteponant, eisque potius eligant adhaerere quam vobis.
Quinque capita argumentorum Pelagianorum contra originale peccatum.
2. Haec sunt certe velut capita argumentorum quasi formidanda vestrorum, quibus terretis infirmos, et minus quam contra vos expedit, sacris Litteris eruditos. Dicitis enim: "Nos asserendo originale peccatum, diabolum dicere hominum nascentium conditorem, damnare nuptias, negare in Baptismo dimitti universa peccata, Deum crimine iniquitatis arguere, desperationem perfectionis ingerere". Haec quippe omnia consequentia esse contenditis, si credamus nasci parvulos peccato primi hominis obligatos, et ob hoc esse sub diabolo, nisi renascantur in Christo. "Diabolus enim creat - dicis - si ex hocvulnere creantur, quod diabolus naturae, quae primum condita est, inflixit humanae: et damnantur nuptiae, si aliquid unde damnabiles generantur, habere creduntur: nec omnia peccata dimittuntur in Baptismo, si aliquod in baptizatis coniugibus remanet malum, ex quo generentur mali. Quemadmodum autem non est iniquus Deus, qui cum baptizatis remittat peccata propria, parvulum damnat, quia cum ab illo crearetur, nesciens nec volens etiam ex illis parentibus, quibus remissa fuerant, traxit aliena? Nec virtus, cui vitiositas intellegitur esse contraria, posse creditur perfici; quia ingenerata vitia incredibile est posse consumi: quae iam nec vitia deputanda sunt. Non enim peccat, qui non potest aliud esse quam creatus est".
Quid respondeant generatim Catholici.
3. Haec si fideli diligente quaereretis, nec ea quae catholicae fidei veritate atque antiquitate fundata sunt infideli oppugnaretis audacia; in ea quae abscondita sunt sapientibus et prudentibus, et revelata sunt parvulis 1, nutriti Christi gratia veniretis. Multa enim multitudo dulcedinis Domini, quam profecto non invidit, et tamen abscondit timentibus eum, perfecit autem sperantibus, non in se ipsis, sed in eo 2. Nos ergo dicimus quod ea fides habet, de qua scriptum est: Nisi credideritis, non intellegetis 3; nec diabolum, sed Deum verum et vere bonum, esse hominum conditorem, munda etiam de immundis ineffabiliter operantem; quamvis hominum nemo mundus nascatur, et ideo donec mundetur Spiritu Sancto sub spiritu immundo esse cogatur. Nec quantamcumque immunditiam naturarum, ullum crimen esse nuptiarum: bonum quippe discernitur proprium nuptiarum a quolibet vitio naturarum. Nec illius reatum remanere peccati, qui non ea quae in Christo fit regeneratione solvatur; quamvis infirmitas restet, contra quam in se ipso constitutam regeneratus si proficit pugnet. Nec iniquus est Deus, cum peccatis sive originalibus sive propriis digna retribuit: magisque iniquus aut infirmus ostenditur, si iugum grave super filios Adam, a die, sicut scriptum est, nativitatis eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium 4, sub quo iugo imago eius atteritur, aut ipse nullo vel originali vel proprio praecedente peccato, aut quilibet alius ipso imponit invito. Nec perfectio est desperanda virtutis, per eius gratiam, qui ex origine vitiatam mutare potest et sanare naturam.
Ambrosii auctoritas contra tria Pelagianorum argumenta.
4. Aggrediar igitur implere pollicitationem meam. Nec ista quinque argumenta vestra, ex quibus cuncta connectitis, quae in hac quaestione adversus catholicam fidem multipliciter disputatis, singillatim testimoniis sanctorum refutanda suscipiam: sed quantum potuerit eorum percuti et deici, etiam cum a me de litteris catholicorum episcoporum singula proferentur, tantum percutietur atque deicietur, sive unum eorum, sive duo, sive plura, sive omnia, sicut valuerit quod proferetur. Veluti est illud in libro quem de Arca Noe conscripsit beatus Ambrosius: "Per unum - inquit - Dominum Iesum salus ventura nationibus declaratur, qui solus non potuit iustus esse, cum generatio omnis erraret, nisi natus ex Virgine generationis obnoxiae privilegio minime teneretur. Ecce, inquit, in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea 5, dicit is qui iustus prae ceteris putabatur. Quem igitur iam iustum dixerim, nisi horum liberum vinculorum, quem naturae communis vincula non teneant? Omnes sub peccato, ab Adam in omnes regnabat mors. Veniat solus iustus in conspectu Dei, de quo iam non cum exceptione dicatur: Non peccavit in labiis suis 6; sed: Peccatum non fecit 7". Huic dic, si audes, quod diabolum fecerit hominum conditorem, qui utriusque sexus commixtione nascuntur; quandoquidem solum Christum, quia sit natus ex virgine, a vinculis obnoxiae generationis excepit, omnibus ceteris ex Adam sub peccati obligatione nascentibus; quod utique peccatum diabolus seminavit. Hunc damnatorem redargue nuptiarum, qui sine peccato natum solum dicit Virginis filium. Istum negatorem percipiendae criminare virtutis, qui asserit ingenerari vitia generi humano in ipso conceptionis exordio. Et dic ei, quod adversus me in primo tuo volumine videris tibi satis apte acuteque dixisse. "Nec peccare eos omnino, qui peccare dicuntur: siquidem a quocumque creati sunt, secundum id quod creati sunt, necesse habent vivere, nec suae repugnare naturae". Haec omnia dic Ambrosio, sive de Ambrosio, quae mihi tam superbe, tam contumeliose, tam procaciter et petulanter obiectas. (Nam his verbis suis infamare etiam Baptismatis sacramentum, quod in eo plena non fiat remissio peccatorum; et iniquum Deum facere, qui peccata in filiis damnat aliena, quae in parentibus relaxavit; fortasse non potest dici: quoniam cum haec loquerentur non de baptizatorum propagine loquebatur). Porro si sanctus Ambrosius non ex his erat, qui diabolum faciunt hominum creatorem, vel nuptias damnant, vel incapacem virtutis naturam opinantur humanam; sed ex his potius, qui Deum summum ac summe bonum totius hominis, id est, totius animae totiusque corporis agnoscunt et confitentur auctorem, et honorant in sui gradus bonitate coniugia, nec hominem perfecte iustificari posse desperant: haec interim tria vestra argumenta tanti illiusviri auctoritate subversa sunt, nec ulterius obicienda sunt nobis, qui de originali peccato ea dicimus, quae dixit ille, qui neque hominis creationem diabolo attribuit, neque nuptias condemnavit, neque iustitiae perfectionem in natura hominis desperavit.
Alterum testimonium Ambrosii omnia argumenta Pelagianorum subvertit.
5. De duobus vero residuis argumentis vestris, quae ad Baptismum pertinent, mox videbimus quid ille vir senserit, et quomodo vos ingenti mole auctoritatis obtriverit. Dicit enim in libro Contra Novatianos: "Omnes homines sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est, sicut habes lectum, dicente David: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea 8. Ideo Pauli caro corpus mortis erat, sicut ipse ait: Quis me liberabit de corpore mortis huius? 9 Christi autem caro damnavit peccatum, quod nascendo non sensit, quod moriendo crucifixit; ut in carne nostra esset iustificatio per gratiam, ubi erat ante colluvio per culpam" 10. Hic sane omnia simul vestra argumenta subversa sunt. Si enim omnes homines sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est: cur mihi ex hoc obicis, quod dicam diabolum hominum creatorem, cum hoc dicere me videas, quod ille dixit, qui hominum creatorem diabolum esse non dixit? Si quoniam hominis ortus in vitio est, ideo dicit David: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea 11; nec accusat vox ista nuptiale consortium, sed originale peccatum: cur me damnatorem dicis esse nuptiarum, quod dicere non audebis Ambrosium? Si quoniam omnes homines sub peccato nascimur, et ipse ortus noster in vitio est, ideo Pauli caro corpus mortis erat, sicut ipse ait: Quis me liberabit de corpore mortis huius? 12 iam tandem perspicis etiam se ipsum in his suis verbis voluisse intellegi Apostolum? Ipsius ergo interior homo cum condelectaretur legi Dei, videbat aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae, et propterea carnem suam corpus mortis esse dicebat. In ipsius ergo carne non habitabat bonum, propter quod non quod volebat, faciebat bonum; sed malum quod oderat, hoc agebat 13. En tota vestra causa impulsa, prostrata, contrita, et sicut pulvis quem proicit ventus a facie terrae 14, sic a cordibus eorum quos decipere coeperatis, si haec voluerint deposito studio contentionis cogitare, proiecta est.
Numquid enim Paulus apostolus non erat baptizatus? aut aliquid ei vel originalium, vel propriorum, vel ignorantiae, vel scientiae remissum non fuerat peccatorum? Unde ergo talia loquebatur, nisi quia id quod dixi in libro meo, cui te respondisse gloriaris, omnino verum est? Lex quippe ista peccati, quae in membris est corporis mortis huius, et remissa est regeneratione spiritali, et manet in carne mortali: remissa scilicet, quia reatus eius solutus est Sacramento, quo renascuntur fideles; manet autem, quia operatur desideria, contra quae dimicant et fideles. Hoc est omninoquod funditus subruit haeresim vestram. Quod usque adeo videtis et timetis, ut non aliter ex his apostolicis vocibus exire conemini, nisi quanta potestis contentione asseveretis, non illic ipsius Apostoli accipiendam esse personam, sed adhuc sub lege, nondum sub gratia positi cuiuspiam Iudaei, contra quem suae malae conversationis consuetudo pugnaret: quasi vis ipsa consuetudinis deponatur in Baptismo, et non adversus eam confligant etiam baptizati, tanto fortius atque vehementius, quanto magis placere student oculis eius, cuius gratia adiuvantur, ne in tali certamine superentur. Quod si attente sine pervicacia considerare voluisses, profecto in ipsa etiam vi consuetudinis invenires, quomodo concupiscentia remittatur in reatu, et maneat in actu. Neque enim nihil in homine agitur, quando concupiscentiarum suarum, etiam quibus non consentit, stimulis inquietatur. Sed tamen non propter vim consuetudinis appellabat carnem suam corpus mortis Apostolus; sed propter quod rectissime intellexit Ambrosius, quia omnes sub peccato nascimur, et ipse ortus in vitio est. Huius vitii reatum iam sibi in Baptismate fuisse dimissum dubitare non poterat, sed contra eius inquietudinem pugnans, primum ab eo vinci subiugarique metuebat; deinde licet invicte, non diu pugnare, sed hostem non habere malebat, quando dicebat: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 15; sciens eius gratia nos sanari ab isto concupiscentiali motu, qui nos ab eius originali reatu spiritali regeneratione sanavit. Hoc bellum quod in nobis ipsis adversum nos ipsos gerendum suscepimus, experiuntur in se, neque negare possunt, libidinis acerrimi expugnatores, non impudentissimi laudatores.
Testimonium Sancti Cypriani in epistola De oratione dominica.