La Cité de Dieu (De civitate Dei) (page 32)
[VI] Hic forte respondeant: "Prorsus nec ista sunt nec ista credimus; falsa de his dicta, falsa conscripta sunt"; et adiciant ratiocinantes atque dicentes: "Si talia credenda sunt, credite et uos quod in easdem litteras est relatum, fuisse uel esse quoddam Veneris fanum atque ibi candelabrum et in eo lucernam sub diuo sic ardentem, ut eam nulla tempestas, nullus imber extingueret, unde sicut ille lapis, ita ista luxnos asbestos, id est lucerna inextinguibilis, nominata est." Quod propterea poterunt dicere, ut respondendi nobis angustias ingerant; quia si dixerimus non esse credendum, scripta illa miraculorum infirmabimus; si autem credendum esse concesserimus, firmabimus numina paganorum. Sed nos, sicut iam in libro duodeuicensimo huius operis dixi, non habemus necesse omnia credere, quae historia continet gentium, cum et ipsi inter se historici, sicut ait Varro, quasi data opera et quasi ex industria per multa dissentiant; sed ea, si uolumus, credimus, quae non aduersantur libris, quibus non dubitamus oportere nos credere. De his autem miraculorum locis nobis ad ea, quae futura persuadere incredulis uolumus, satis illa sufficiant, quae nos quoque possumus experiri, et eorum testes idoneos non difficile est inuenire. De isto autem fano Veneris et lucerna inextinguibili non solum in nullas coartamur angustias, uerum etiam latitudinis nobis campus aperitur. Addimus enim ad istam lucernam inextinguibilem et humanarum et magicarum, id est per homines daemonicarum artium et ipsorum per se ipsos daemonum multa miracula; quae si negare uoluerimus, eidem ipsi cui credimus sacrarum litterarum aduersabimur ueritati. Aut ergo in lucerna illa mechanicum aliquid de lapide asbesto ars humana molita est aut arte magica factum est, quod homines illo mirarentur in templo, aut daemon quispiam sub nomine Veneris tanta se efficacia praesentauit, ut hoc ibi prodigium et appareret hominibus et diutius permaneret. Inliciuntur autem daemones ad inhabitandum per creaturas, quas non ipsi, sed Deus condidit, delectabilibus pro sua diuersitate diuersis, non ut animalia cibis, sed ut spiritus signis, quae cuiusque delectationi congruunt, per uaria genera lapidum herbarum, lignorum animalium, carminum rituum. Vt autem inliciantur ab hominibus, prius eos ipsi astutissima calliditate seducunt, uel inspirando eorum cordibus uirus occultum uel etiam fallacibus amicitiis apparendo, eorumque paucos discipulos suos faciunt plurimorumque doctores. Neque enim potuit, nisi primum ipsis docentibus, disci quid quisque illorum appetat, quid exhorreat, quo inuitetur nomine, quo cogatur; unde magicae artes earumque artifices extiterunt. Maxime autem possident corda mortalium, qua potissimum possessione gloriantur, cum se transfigurant in angelos lucis. Sunt ergo facta eorum plurima, quae quanto magis mirabilia confitemur, tanto cautius uitare debemus; sed ad hoc, unde nunc agimus, nobis etiam ipsa proficiunt. Si enim haec inmundi daemones possunt, quanto potentiores sunt sancti angeli, quanto potentior his omnibus Deus, qui tantorum miraculorum effectores etiam ipsos angelos fecit!
Quam ob rem si tot et tanta mirifica, quae *mhxanh/mata appellant, Dei creatura utentibus humanis artibus fiunt, ut ea qui nesciunt opinentur esse diuina (unde factum est, ut in quodam templo lapidibus magnetibus in solo et camera proportione magnitudinis positis simulacrum ferreum aeris illius medio inter utrumque lapidem ignorantibus, quid sursum esset ac deorsum, quasi numinis potestate penderet; quale aliquid etiam in illa lucerna Veneris de lapide asbesto ab artifice fieri potuisse iam diximus); si magorum opera, quos nostra scriptura ueneficos et incantatores uocat, in tantum daemones extollere potuerunt, ut congruere hominum sensibus sibi nobilis poeta uideretur, de quadam femina, quae tali arte polleret, dicens:
Sub pedibus terram et descendere montibus ornos: quanto magis Deus potens est facere quae infidelibus sunt incredibilia, sed illius facilia potestati; quando quidem ipse lapidum aliarumque uim rerum et hominum ingenia, qui ea miris utuntur modis, angelicasque naturas omnibus terrenis potentiores animantibus condidit, uniuersa mirabilia mirabili uincente uirtute et operandi iubendi sinendique sapientia, utens omnibus tam mirabiliter, quam creauit.
[VII] Cur itaque facere non possit Deus, ut et resurgant corpora mortuorum et igne aeterno crucientur corpora damnatorum, qui fecit mundum in caelo in terra, in aere in aquis innumerabilibus miraculis plenum, cum sit omnibus quibus plenus est procul dubio maius et excellentius etiam mundus ipse miraculum? Sed isti, cum quibus uel contra quos agimus, qui et Deum esse credunt, a quo factus est mundus, et deos ab illo factos, per quos ab illo administratur mundus, et miraculorum effectrices siue spontaneorum siue cultu et ritu quolibet impetratorum siue etiam magicorum mundanas uel non negant uel insuper et praedicant potestates, quando eis rerum uim mirabilem proponimus aliarum, quae nec animalia sunt rationalia nec ulla ratione praediti spiritus, sicut sunt ea, quorum pauca commemorauimus, respondere adsolent: "Vis est ista naturae, natura eorum sic sese habet, propriarum sunt istae efficaciae naturarum." Tota itaque ratio est, cur Agrigentinum salem flamma fluere faciat, aqua crepitare, quia haec est natura eius. At hoc esse potius contra naturam uidetur, quae non igni, sed aquae dedit salem soluere, torrere autem igni, non aquae. Sed ista, inquiunt, salis huius naturalis est uis, ut his contraria patiatur. Haec igitur ratio redditur et de illo fonte Garamantico, ubi una uena friget diebus, noctibus feruet, ui utraque molesta tangentibus; haec et de illo alio, qui cum sit contrectantibus frigidus et facem sicut alii fontes extinguat accensam, dissimiliter tamen atque mirabiliter idem ipse accendit extinctam; haec et de lapide asbesto, qui cum ignem nullum habeat proprium, accepto tamen sic ardet alieno, ut non possit extingui; haec de ceteris, quae piget retexere, quibus licet uis insolita contra naturam inesse uideatur, alia tamen de illis non redditur ratio, nisi ut dicatur hanc eorum esse naturam. Breuis sane ista est ratio, fateor, sufficiensque responsio. Sed cum Deus auctor sit naturarum omnium, cur nolunt fortiorem nos reddere rationem, quando aliquid uelut inpossibile nolunt credere eisque redditionem rationis poscentibus respondemus hanc esse uoluntatem omnipotentis Dei? qui certe non ob aliud uocatur omnipotens, nisi quoniam quidquid uult potest, qui potuit creare tam multa, quae nisi ostenderentur aut a credendis hodieque dicerentur testibus, profecto inpossibilia putarentur, non solum quae ignotissima apud nos, uerum etiam quae notissima posui. Illa enim quae [apud nos] praeter eos, quorum de his libros legimus, non habent testem et ab eis conscripta sunt, qui non sunt diuinitus docti atque humanitus falli forte potuerunt, licet cuique sine recta reprehensione non credere.
Nam nec ego uolo temere credi cuncta quae posui, quia nec a me ipso ita creduntur, tamquam nulla de illis sit in mea cogitatione dubitatio, exceptis his, quae uel ipse sum expertus et cuiuis facile est experiri; sicut de calce, quod feruet in aqua, in oleo frigida est; de magnete lapide, quod nescio qua sorbitione insensibili stipulam non moueat et ferrum rapiat; de carne non putescente pauonis, cum putuerit et Platonis; de palea sic frigente, ut fluescere niuem non sinat, sic calente ut maturescere poma compellat; de igne fulgido, quod secundum suum fulgorem lapides coquendo candificet et contra eundem suum fulgorem urendo plurima offuscet. Tale est et quod nigrae maculae offunduntur ex oleo splendido, similiter nigrae lineae de candido inprimuntur argento, de carbonibus etiam, quod accendente igne sic uertantur in contrarium, ut de lignis pulcherrimis taetri, fragiles de duris, inputribiles de putribilibus fiant. Haec ipse quaedam cum multis, quaedam cum omnibus noui, et alia plurima, quae huic libro inserere longum fuit. De his autem, quae posui non experta, sed lecta, praeter de fonte illo, ubi faces et extinguuntur ardentes et accenduntur extinctae, et de pomis terrae Sodomorum forinsecus quasi maturis, intrinsecus fumeis, nec testes aliquos idoneos, a quibus utrum uera essent audirem, potui reperire. Et illum quidem fontem non inueni qui in Epiro uidisse se dicerent, sed qui in Gallia similem nossent non longe a Gratianopili ciuitate. De fructibus autem arborum Sodomitarum non tantum litterae fide dignae indicant, uerum etiam tam multi se loquuntur expertos, ut hinc dubitare non possim. Cetera uero sic habeo, ut neque neganda neque adfirmanda decreuerim; sed ideo etiam ipsa posui, quoniam apud eorum, contra quos agimus, historicos legi, ut ostenderem qualia multa multique illorum nulla reddita ratione in suorum litteratorum scripta litteris credant, qui nobis credere, quando id, quod eorum experientiam sensumque transgreditur, omnipotentem Deum dicimus esse facturum, nec reddita ratione dignantur. Nam quae melior et ualidior ratio de rebus talibus redditur, quam cum Omnipotens ea posse facere perhibetur et facturus dicitur, quae praenuntiasse ibi legitur, ubi alia multa praenuntiauit, quae fecisse monstratur? Ipse quippe faciet, quia se facturum esse praedixit, quae inpossibilia putantur, qui promisit et fecit ut ab incredulis gentibus incredibilia crederentur.
[VIII] Si autem respondent propterea se non credere quae de humanis semper arsuris nec umquam morituris corporibus dicimus, quia humanorum corporum naturam nouimus longe aliter institutam, unde nec illa ratio hinc reddi potest, quae de illis naturis mirabilibus reddebatur, ut dici possit: "Vis ista naturalis est, rei huius ista natura est"; quoniam scimus humanae carnis istam non esse naturam: habemus quidem quod respondeamus de litteris sacris, hanc ipsam scilicet humanam carnem aliter institutam fuisse ante peccatum, id est, ut posset numquam perpeti mortem; aliter autem post peccatum, qualis in aerumna huius mortalitatis innotuit, ut perpetem uitam tenere non possit; sic ergo aliter, quam nobis nota est, instituetur in resurrectione mortuorum. Sed quoniam istis non credunt litteris, ubi legitur qualis in paradiso uixerit homo quantumque fuerit a necessitate mortis alienus (quibus utique si crederent, non cum illis de poena damnatorum, quae futura est, operosius ageremus): de litteris eorum, qui doctissimi apud illos fuerunt, aliquid proferendum est, quo appareat posse fieri, ut aliter se habeat quaeque res, quam prius in rebus innotuerat suae determinatione naturae.
Est in Marci Varronis libris, quorum inscriptio est: De gente populi Romani, quod eisdem uerbis, quibus ibi legitur, et hic ponam: "In caelo, inquit, mirabile extitit portentum; nam <in> stella Veneris nobilissima, quam Plautus Vesperuginem, Homerus Hesperon appellat, pulcherrimam dicens, Castor scribit tantum portentum extitisse, ut mutaret colorem, magnitudinem, figuram, cursum; quod factum ita neque antea nec postea sit. Hoc factum Ogygo rege dicebant Adrastos Cyzicenos et Dion Neapolites, mathematici nobiles." Hoc certe Varro tantus auctor portentum non appellaret, nisi esse contra naturam uideretur. Omnia quippe portenta contra naturam dicimus esse; sed non sunt. Quo modo est enim contra naturam, quod Dei fit uoluntate, cum uoluntas tanti utique conditoris conditae rei cuiusque natura sit? Portentum ergo fit non contra naturam, sed contra quam est nota natura. Quis autem portentorum numerat multitudinem, quae historia gentium continetur? Sed nunc in hoc uno adtendamus, quod ad rem, de qua agimus, pertinet. Quid ita dispositum est ab auctore naturae caeli et terrae, quem ad modum cursus ordinatissimus siderum? Quid tam ratis legibus fixisque firmatum? Et tamen, quando ille uoluit, qui summo regit imperio ac potestate quod condidit, stella prae ceteris magnitudine ac splendore notissima colorem, magnitudinem, figuram et (quod est mirabilius) sui cursus ordinem legemque mutauit. Turbauit profecto tunc, si ulli iam fuerunt, canones astrologorum, quos uelut inerrabili computatione de praeteritis ac futuris astrorum motibus conscriptos habent, quos canones sequendo ausi sunt dicere, hoc, quod de Lucifero contigit, nec antea nec postea contigisse. Nos autem in diuinis libris legimus etiam solem ipsum et stetisse, cum hoc a Domino Deo petiuisset uir sanctus Iesus Naue, donec coeptum proelium uictoria terminaret, et retrorsum redisse, ut regi Ezechiae quindecim anni ad uiuendum additi hoc etiam prodigio promissionis Dei significarentur adiuncto. Sed ista quoque miracula, quae meritis sunt concessa sanctorum, quando credunt isti facta, magicis artibus tribuunt. Vnde illud est, quod superius commemoraui dixisse Vergilium:
Sistere aquam fluuiis et uertere sidera retro. Nam et fluuium stetisse superius inferiusque fluxisse, cum populus Dei ductore supra memorato Iesu Naue uiam carperet, et Helia propheta transeunte ac postea discipulo eius Helisaeo id esse factum in sacris litteris legimus, et retro uersum fuisse maximum sidus regnante Ezechia modo commemorauimus. Quod uero de Lucifero Varro scripsit, non est illic dictum alicui petenti homini id fuisse concessum.
Non ergo de notitia naturarum caliginem sibi faciant infideles, quasi non possit in aliqua re diuinitus fieri aliud, quam in eius natura per humanam suam experientiam cognouerunt; quamuis et ipsa, quae in rerum natura omnibus nota sunt, non minus mira sint, essentque stupenda considerantibus cunctis, si solerent homines mirari mira nisi rara. Quis enim consulta ratione non uideat in hominum innumerabili numerositate et tanta naturae similitudine ualde mirabiliter sic habere singulos singulas facies, ut nisi inter se similes essent, non discerneretur species eorum ab animalibus ceteris; et rursum nisi inter se dissimiles essent, non discernerentur singuli ab hominibus ceteris? Quos ergo similes confitemur, eosdem dissimiles inuenimus. Sed mirabilior est consideratio dissimilitudinis, quoniam similitudinem iustius uidetur exposcere natura communis. Et tamen quoniam quae sunt rara ipsa sunt mira, multo amplius admiramur quando duos ita similes reperimus, ut in eis discernendis aut semper aut frequenter erremus.
Sed quod dixi scriptum a Varrone, licet eorum sit historicus idemque doctissimus, fortasse uere factum esse non credunt; aut quia non diu mansit alius eiusdem sideris cursus, sed reditum est ad solitum, minus isto mouentur exemplo. Habent ergo aliud, quod etiam nunc possit ostendi eisque puto debere sufficere, quo commoneantur, cum aliquid aduerterint in aliqua institutione naturae eamque sibi notissimam fecerint, non se inde Deo debere praescribere, quasi eam non possit in longe aliud, quam eis cognita est, uertere atque mutare. Terra Sodomorum non fuit utique ut nunc est, sed iacebat simili ceteris facie eademque uel etiam uberiore fecunditate pollebat; nam Dei paradiso in diuinis eloquiis comparata est. Haec postea quam tacta de caelo est, sicut illorum quoque adtestatur historia et nunc ab eis qui ueniunt ad loca illa conspicitur, prodigiosa fuligine horrori est et poma eius interiorem fauillam mendaci superficie maturitatis includunt. Ecce non erat talis, et talis est. Ecce a conditore naturarum natura eius in hanc foedissimam diuersitatem mirabili mutatione conuersa est; et quod post tam longum accidit tempus, tam longo tempore perseuerat.
Sicut ergo non fuit inpossibile Deo, quas uoluit instituere, sic ei non est inpossibile, in quidquid uoluerit, quas instituit, mutare naturas. Vnde illorum quoque miraculorum multitudo siluescit, quae monstra ostenta, portenta prodigia nuncupantur; quae recolere et commemorare si uelim, huius operis quis erit finis? Monstra sane dicta perhibent a monstrando, quod aliquid significando demonstrent, et ostenta ab ostendendo, et portenta a portendendo, id est praeostendendo, et prodigia, quod porro dicant, id est futura praedicant. Sed uiderint eorum coniectores, quo modo ex eis siue fallantur siue instinctu spirituum, quibus cura est tali poena dignos animos hominum noxiae curiositatis retibus implicare, etiam uera praedicant siue multa dicendo aliquando in aliquid ueritatis incurrant. Nobis tamen ista, quae uelut contra naturam fiunt et contra naturam fieri dicuntur (quo more hominum locutus est et apostolus dicendo contra naturam in olea insitum oleastrum factum esse participem pinguedinis oleae) et monstra ostenta, portenta prodigia nuncupantur, hoc monstrare debent, hoc ostendere uel praeostendere, hoc praedicere, quod facturus sit Deus, quae de corporibus hominum se praenuntiauit esse facturum, nulla impediente difficultate, nulla praescribente lege naturae. Quo modo autem praenuntiauerit, satis in libro superiore docuisse me existimo, decerpendo de scripturis sanctis et nouis et ueteribus non quidem omnia ad hoc pertinentia, sed quae sufficere huic operi iudicaui.
[IX] Quod igitur de sempiterno supplicio damnatorum per suum prophetam Deus dixit, fiet, omnino fiet: Vermis eorum non morietur et ignis eorum non extinguetur. Ad hoc enim uehementius commendandum etiam Dominus Iesus, cum membra quae hominem scandalizant pro his hominibus poneret, quos ut sua membra dextra quis diligit, eaque praeciperet amputari: Bonum est tibi, inquit, debilem introire in uitam quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inextinguibilem, ubi uermis eorum non moritur et ignis non extinguitur. Similiter de pede: Bonum est tibi, inquit, claudum introire in uitam aeternam quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis, ubi uermis eorum non moritur et ignis non extinguitur. Non aliter ait et de oculo: Bonum est tibi luscum introire in regnum Dei quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis, ubi uermis eorum non moritur et ignis non extinguitur. Non eum piguit uno loco eadem uerba ter dicere. Quem non terreat ista repetitio et illius poenae commendatio tam uehemens ore diuino?
Vtrumque autem horum, ignem scilicet atque uermem, qui uolunt ad animi poenas, non ad corporis pertinere, dicunt etiam uri dolore animi sero atque infructuose paenitentes eos, qui fuerint a regno Dei separati, et ideo ignem pro isto dolore urente non incongrue poni potuisse contendunt; unde illud apostoli est: Quis scandalizatur, et non ego uror? Eundem etiam uermem putant intellegendum esse. Nam scriptum est, inquiunt: Sicut tinea uestimentum et uermis lignum, sic maeror excruciat cor uiri. Qui uero poenas et animi et corporis in illo supplicio futuras esse non dubitant, igne uri corpus, animum autem rodi quodam modo uerme maeroris adfirmant. Quod etsi credibilius dicitur, quia utique absurdum est, ibi dolorem aut corporis aut animi defuturum: ego tamen facilius est ut ad corpus dicam utrumque pertinere quam neutrum, et ideo tacitum in illis diuinae scripturae uerbis animi dolorem, quoniam consequens esse intellegitur, etiamsi non dicatur, ut corpore sic dolente animus quoque sterili paenitentia crucietur. Legitur quippe et in ueteribus scripturis: Vindicta carnis impii ignis et uermis. Potuit breuius dici: Vindicta impii. Cur ergo dictum est: carnis impii, nisi quia utrumque, id est et ignis et uermis, poena erit carnis? Aut si uindictam carnis propterea dicere uoluit, quia hoc in homine uindicabitur, quod secundum carnem uixerit (propter hoc enim ueniet in mortem secundam, quam significauit apostolus dicens: Si enim secundum carnem uixeritis, moriemini), eligat quisque quod placet, aut ignem tribuere corpori, animo uermem, hoc proprie, illud tropice, aut utrumque proprie corpori. Iam enim satis superius disputaui posse animalia etiam in ignibus uiuere, in ustione sine consumptione, in dolore sine morte, per miraculum omnipotentissimi Creatoris; cui hoc possibile esse qui negat, a quo sit quidquid in naturis omnibus miratur ignorat. Ipse est enim Deus, qui omnia in hoc mundo magna et parua miracula, quae commemorauimus, et incomparabiliter plura, quae non commemorauimus fecit, eademque ipso mundo uno atque omnium maximo miraculo inclusit. Eligat ergo unum e duobus quisque quod placet, utrum et uermem ad corpus proprie an ad animum translato a corporalibus ad incorporalia uocabulo existimet pertinere. Quid autem horum uerum sit, res ipsa expeditius indicabit, quando erit scientia tanta sanctorum, ut eis cognoscendarum illarum poenarum necessaria non sit experientia, sed ea, quae tunc erit plena atque perfecta, ad hoc quoque sciendum sapientia sola sufficiat (nunc enim ex parte scimus, donec ueniat quod perfectum est); dum tamen nullo modo illa corpora talia futura esse credamus, ut nullis ab igne afficiantur doloribus.
[X] Hic occurrit quaerere: Si non erit ignis incorporalis, sicut est animi dolor, sed corporalis, tactu noxius, ut eo possint corpora cruciari: quo modo in eo erit etiam poena spirituum malignorum? Idem quippe ignis erit, supplicio scilicet hominum adtributus et daemonum, dicente Christo: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Nisi quia sunt quaedam sua etiam daemonibus corpora, sicut doctis hominibus uisum est, ex isto aere crasso atque umido, cuius inpulsus uento flante sentitur. Quod genus elementi si nihil igne perpeti posset, non ureret feruefactus in balneis. Vt enim urat, prior uritur facitque cum patitur. Si autem quisquam nulla habere corpora daemones adseuerat, non est de hac re aut laborandum operosa inquisitione aut contentiosa disputatione certandum. Cur enim non dicamus, quamuis miris, tamen ueris modis etiam spiritus incorporeos posse poena corporalis ignis affligi, si spiritus hominum, etiam ipsi profecto incorporei, et nunc potuerunt includi corporalibus membris et tunc poterunt corporum suorum uinculis insolubiliter alligari? Adhaerebunt ergo, si eis nulla sunt corpora, spiritus daemonum, immo spiritus daemones, licet incorporei corporeis ignibus cruciandi, non ut ignes ipsi, quibus adhaerebunt, eorum iunctura inspirentur et animalia fiant, quae constent spiritu et corpore, sed, ut dixi, miris et ineffabilibus modis adhaerendo, accipientes ex ignibus poenam, non dantes ignibus uitam; quia et iste alius modus, quo corporibus adhaerent spiritus et animalia fiunt, omnino mirus est nec conprehendi ab homine potest, et hoc ipse homo est.
Dicerem quidem sic arsuros sine ullo suo corpore spiritus, sicut ardebat apud inferos ille diues, quando dicebat: Crucior in hac flamma, nisi conuenienter responderi cernerem talem fuisse illam flammam, quales oculi quos leuauit et Lazarum uidit, qualis lingua cui umorem exiguum desiderauit infundi, qualis digitus Lazari de quo id sibi fieri postulauit; ubi tamen erant sine corporibus animae. Sic ergo incorporalis et illa flamma qua exarsit et illa guttula quam poposcit, qualia sunt etiam uisa dormientium siue in ecstasi cernentium res incorporales, habentes tamen similitudinem corporum. Nam et ipse homo cum spiritu, non corpore, sit in talibus uisis, ita se tamen tunc similem suo corpori uidet, ut discernere omnino non possit. At uero gehenna illa, quod etiam stagnum ignis et sulphuris dictum est, corporeus ignis erit et cruciabit corpora damnatorum, aut et hominum et daemonum, solida hominum, aeria daemonum, aut tantum hominum corpora cum spiritibus, daemones autem spiritus sine corporibus haerentes sumendo poenam, non inpertiendo uitam corporalibus ignibus. Vnus quippe utrisque ignis erit, sicut Veritas dixit.
[XI] Si autem quidam eorum, contra quos defendimus ciuitatem Dei, iniustum putant, ut pro peccatis quamlibet magnis, paruo scilicet tempore perpetratis, poena quisque damnetur aeterna, quasi ullius id umquam iustitia legis adtendat, ut tanta mora temporis quisque puniatur, quanta mora temporis unde puniretur admisit: octo genera poenarum in legibus esse scribit Tullius, damnum, uincla, uerbera, talionem, ignominiam, exilium, mortem, seruitutem quid horum est quod in breue tempus pro cuiusque peccati celeritate coartetur, ut tanta uindicetur morula, quanta deprehenditur perpetratum, nisi forte talio? Id enim agit, ut hoc patiatur quisque quod fecit. Vnde illud est legis: Oculum pro oculo, dentem pro dente. Fieri enim potest, ut tam breui tempore quisque amittat oculum seueritate uindictae, quam tulit ipse alteri inprobitate peccati. Porro autem si alienae feminae osculum infixum rationis sit uerbere uindicare, nonne qui illud puncto temporis fecerit, incomparabili horarum spatio uerberatur et suauitas uoluptatis exiguae diuturno dolore punitur? Quid, in uinculis numquid tamdiu quisque iudicandus est esse debere, quamdiu fecit unde meruit alligari; cum iustissime annosas poenas seruus in compedibus pendat, qui uerbo aut ictu celerrime transeunte uel lacessiuit dominum uel plagauit? Iam uero damnum, ignominia, exilium, seruitus cum plerumque sic infliguntur, ut nulla uenia relaxentur, nonne pro huius uitae modo similia poenis uidentur aeternis? Ideo quippe aeterna esse non possunt, quia nec ipsa uita, quae his plectitur, porrigitur in aeternum; et tamen peccata, quae uindicantur longissimi temporis poenis, breuissimo tempore perpetrantur; nec quisquam extitit qui censeret tam cito nocentium finienda esse tormenta, quam cito factum est uel homicidium uel adulterium uel sacrilegium uel quodlibet aliud scelus non temporis longitudine, sed iniquitatis et impietatis magnitudine metiendum. Qui uero pro aliquo grandi crimine morte multatur, numquid mora qua occiditur, quae perbreuis est, eius supplicium leges aestimant et non quod eum in sempiternum auferunt de societate uiuentium? Quod est autem de ista ciuitate mortali homines supplicio primae mortis, hoc est de illa ciuitate inmortali homines supplicio secundae mortis auferre. Sicut enim non efficiunt leges huius ciuitatis, ut in eam quisque reuocetur occisus: sic nec illius, ut in uitam reuocetur aeternam secunda morte damnatus. Quo modo ergo uerum es.t, inquiunt, quod ait Christus uester: In qua mensura mensi fueritis, in ea remetietur uobis, si temporale peccatum supplicio punitur aeterno? Nec adtendunt non propter aequale temporis spatium, sed propter uicissitudinem mali, id est ut qui mala fecerit mala patiatur, eandem dictam fuisse mensuram. Quamuis hoc in ea re proprie possit accipi, de qua Dominus cum hoc diceret loquebatur, id est de iudiciis et condemnationibus. Proinde qui iudicat et condemnat iniuste, si iudicatur et condemnatur iuste, in eadem mensura recipit, quamuis non hoc quod dedit. Iudicio enim fecit, iudicio patitur; quamuis fecerit damnatione quod iniquum est, patiatur damnatione quod iustum est.
[XII] Sed poena aeterna ideo dura et iniusta sensibus uidetur humanis, quia in hac infirmitate moribundorum sensuum deest ille sensus altissimae purissimaeque sapientiae, quo sentiri possit quantum nefas in illa prima praeuaricatione commissum sit. Quanto enim magis homo fruebatur Deo, tanto maiore impietate dereliquit Deum et factus est malo dignus aeterno, qui hoc in se peremit bonum, quod esse posset aeternum. Hinc est uniuersa generis humani massa damnata; quoniam, qui hoc primus admisit, cum ea quae in illo fuerat radicata sua stirpe punitus est, ut nullus ab hoc iusto debitoque supplicio nisi misericordi et indebita gratia liberetur atque ita dispertiatur genus humanum, ut in quibusdam demonstretur quid ualeat misericors gratia, in ceteris quid iusta uindicta. Neque enim utrumque demonstraretur in omnibus, quia, si omnes remanerent in poenis iustae damnationis, in nullo appareret misericors gratia; rursus si omnes a tenebris transferrentur in lucem, in nullo appareret ueritas ultionis. In qua propterea multo plures quam in illa sunt, ut sic ostendatur quid omnibus deberetur. Quod si omnibus redderetur, iustitiam uindicantis iuste nemo reprehenderet; quia uero tam multi exinde liberantur, est unde agantur maximae gratiae gratuito muneri liberantis.
[XIII] Platonici quidem, quamuis inpunita nulla uelint esse peccata, tamen omnes poenas emendationi adhiberi putant, uel humanis inflictas legibus uel diuinis, siue in hac uita siue post mortem, si aut parcatur hic cuique aut ita plectatur ut hic non corrigatur. Hinc est Maronis illa sententia, ubi, cum dixisset de terrenis corporibus moribundisque membris, quod animae
Suspiciunt, clausae tenebris et carcere caeco, secutus adiunxit atque ait:
Quin et supremo cum lumine uita reliquit (id est cum die nouissimo reliquit eas ista uita),
Qui hoc opinantur, nullas poenas nisi purgatorias uolunt esse post mortem, ut, quoniam terris superiora sunt elementa aqua, aer, ignis, ex aliquo istorum mundetur per expiatorias poenas, quod terrena contagione contractum est. Aer quippe accipitur in eo quod ait: "Suspensae ad uentos"; aqua in eo quod ait: "Sub gurgite uasto"; ignis autem suo nomine expressus est, cum dixit: "Aut exuritur igni." Nos uero etiam in hac quidem mortali uita esse quasdam poenas purgatorias confitemur, non quibus affliguntur, quorum uita uel non inde fit melior uel potius inde fit peior; sed illis sunt purgatoriae, qui eis coherciti corriguntur. Ceterae omnes poenae, siue temporariae siue sempiternae, sicut unusquisque diuina prouidentia tractandus est, inferuntur uel pro peccatis siue praeteritis siue in quibus adhuc uiuit ille qui plectitur, uel pro exercendis declarandisque uirtutibus per homines et angelos seu bonos seu malos. Nam etsi quisque mali aliquid alterius inprobitate uel errore patiatur, peccat quidem homo, qui uel ignorantia uel iniustitia cuiquam mali aliquid facit; sed non peccat Deus, qui iusto, quamuis occulto, iudicio fieri sinit. Sed temporarias poenas alii in hac uita tantum, alii post mortem, alii et nunc et tunc, uerum tamen ante iudicium illud seuerissimum nouissimumque patiuntur. Non autem omnes ueniunt in sempiternas poenas, quae post illud iudicium sunt futurae, qui post mortem sustinent temporales. Nam quibusdam, quod in isto non remittitur, remitti in futuro saeculo, id est, ne futuri saeculi aeterno supplicio puniantur, iam supra diximus.
[XIV] Rarissimi sunt autem qui nullas in hac uita, sed tantum post eam poenas luunt. Fuisse tamen aliquos, qui usque ad decrepitam senectutem ne leuissimam quidem febriculam senserint quietamque duxerint uitam, et ipsi nouimus et audiuimus; quamquam uita ipsa mortalium tota poena sit, quia tota temptatio est, sicut sacrae litterae personant, ubi scriptum est: Numquid non temptatio est uita humana super terram? Non enim parua poena est ipsa insipientia uel inperitia, quae usque adeo fugienda merito iudicatur, ut per poenas doloribus plenas pueri cogantur quaeque artificia uel litteras discere; ipsumque discere, ad quod poenis adiguntur, tam poenale est eis, ut nonnumquam ipsas poenas, per quas compelluntur discere, malint ferre quam discere. Quis autem non exhorreat et mori eligat, si ei proponatur aut mors perpetienda aut rursus infantia? Quae quidem quod non a risu, sed a fletu orditur hanc lucem, quid malorum ingressa sit nesciens prophetat quodam modo. Solum, quando natus est, ferunt risisse Zoroastrem, nec ei boni aliquid monstrosus risus ille portendit. Nam magicarum artium fuisse perhibetur inuentor; quae quidem illi nec ad praesentis uitae uanam felicitatem contra suos inimicos prodesse potuerunt; a Nino quippe rege Assyriorum, cum esset ipse Bactrianorum, bello superatus est. Prorsus quod scriptum est: Graue iugum super filios Adam a die exitus de uentre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium, usque adeo impleri necesse est, ut ipsi paruuli per lauacrum regenerationis ab originalis peccati, quo solo tenebantur, uinculo iam soluti mala multa patientes nonnulli et incursus spirituum malignorum aliquando patiantur. Quae quidem passio absit ut eis obsit, si hanc uitam in illa aetate etiam ipsa passione ingrauescente et animam de corpore excludente finierint.
[XV] Verum tamen in graui iugo, quod positum est super filios Adam a die exitus de uentre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium, etiam hoc malum mirabile reperitur, ut sobrii simus atque intellegamus hanc uitam de peccato illo nimis nefario, quod in paradiso perpetratum est, factam nobis esse poenalem totumque, quod nobiscum agitur per testamentum nouum, non pertinere nisi ad noui saeculi hereditatem nouam, ut hic pignore accepto illud cuius hoc pignus est suo tempore consequamur, nunc autem ambulemus in spe et proficientes de die in diem spiritu facta carnis mortificemus. Nouit enim Dominus qui sunt eius; et quotquot spritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei, sed gratia, non natura. Vnicus enim natura Dei filius propter nos misericordia factus est hominis filius, ut nos, natura filii hominis, filii Dei per illum gratia fieremus. Manens quippe ille inmutabilis naturam nostram, in qua nos susciperet, suscepit a nobis et tenax diuinitatis suae nostrae infirmitatis particeps factus est; ut nos in melius commutati, quod peccatores mortalesque sumus, eius inmortalis et iusti participatione amittamus et, quod in natura nostra bonum fecit, impletum summo bono in eius naturae bonitate seruemus. Sicut enim per unum hominem peccantem in hoc tam graue malum deuenimus, ita per unum hominem eundemque Deum iustificantem ad illud bonum tam sublime ueniemus. Nec quisquam se debet ab isto ad illum transisse confidere, nisi cum ibi fuerit, ubi temptatio nulla erit; nisi pacem tenuerit, quam belli huius, in quo caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem, multis et uariis certaminibus quaerit. Hoc autem bellum numquam ullum esset, si natura humana per liberum arbitrium in rectitudine, in qua facta est, perstitisset. Nunc uero quae pacem felix cum Deo habere noluit, secum pugnat infelix, et cum sit hoc malum miserabile, melius est tamen quam priora uita huius. Melius confligitur quippe cum uitiis, quam sine ulla conflictione dominantur. Melius est, inquam, bellum cum spe pacis aeternae quam sine ulla liberationis cogitatione captiuitas. Cupimus quidem etiam hoc bello carere et ad capessemdam ordinatissimam pacem, ubi firmissima stabilitate potioribus inferiora subdantur, igne diuini amoris accendimur Sed si (quod absit) illius tanti boni spes nulla esset, malle debuimus in huius conflictationis molestia remanere quam uitiis in nos dominationem non eis resistendo permittere.
[XVI] Verum tanta est Dei misericordia in uasa misericordiae, quae praeparauit in gloriam, ut etiam prima hominis aetas, id est infantia, quae sine ullo renisu subiacet carni, et secunda, quae pueritia nuncupatur, ubi nondum ratio suscepit hanc pugnam et fere sub omnibus uitiosis delectationibus iacet, quia, licet fari iam ualeat et ideo infantiam transisse uideatur, nondum in ea est praecepti capax infirmitas mentis, si sacramenta Mediatoris acceperit, etiamsi hanc in eis annis uitam finiat, translata scilicet a potestate tenebrarum in regnum Christi non solum poenis non praeparetur aeternis, sed ne ulla quidem post mortem purgatoria tormenta patiatur. Sufficit enim sola spiritalis regeneratio, ne post mortem obsit quod carnalis generatio cum morte contraxit. Cum autem uentum fuerit ad aetatem, quae praeceptum iam capit et subdi potest legis imperio, suscipiendum est bellum contra uitia et gerendum acriter, ne ad damnabilia peccata perducat. Et si quidem nondum uictoriarum consuetudine roborata sunt, facilius uincuntur et cedunt; si autem uincere atque imperare consuerunt, laboriosa difficultate superantur. Neque id fit ueraciter atque sinceriter nisi uerae delectatione iustitiae; haec est autem in fide Christi. Nam si lex iubens adsit et spiritus iuuans desit, per ipsam prohibitionem desiderio crescente atque uincente peccati etiam reatus praeuaricationis accedit. Nonnumquam sane apertissima uitia aliis uitiis uincuntur occultis, quae putantur esse uirtutes, in quibus regnat superbia et quaedam sibi placendi altitudo ruinosa. Tunc itaque uicta uitia deputanda sunt, cum Dei amore uincuntur, quem nisi Deus ipse non donat nec aliter nisi per mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Iesum, qui factus est particeps mortalitatis nostrae, ut nos participes faceret diuinitatis suae. Paucissimi autem sunt tantae felicitatis, ut ab ipsa ineunte adulescentia nulla damnabilia peccata committant uel in flagitiis uel in facinoribus uel in nefariae cuiusquam impietatis errore, sed magna spiritus largitate opprimant, quidquid eis posset carnali delectatione dominari. Plurimi uero praecepto legis accepto, cum prius uicti fuerint praeualentibus uitiis et praeuaricatores eius effecti, tunc ad gratiam confugiunt adiuuantem, qua fiant et amarius paenitendo et uehementius pugnando prius Deo subdita atque ita carni praeposita mente uictores. Quisquis igitur cupit poenas euadere sempiternas, non solum baptizetur, uerum etiam iustificetur in Christo, ac sic uere transeat a diabolo ad Christum. Purgatorias autem poenas nullas futuras opinetur, nisi ante illud ultimum tremendumque iudicium. Nequaquam tamen negandum est etiam ipsum aeternum ignem pro diuersitate meritorum quamuis malorum aliis leuiorem, aliis futurum esse grauiorem, siue ipsius uis atque arbor pro poena digna cuiusque uarietur, siue ipse aequaliter ardeat sed non aequali molestia sentiatur.
[XVII] Nunc iam cum misericordibus nostris agendum esse uideo et pacifice disputandum, qui uel omnibus illis hominibus, quos iustissimus iudex dignos. gehennae supplicio iudicabit, uel quibusdam eorum nolunt credere poenam sempiternam futuram, sed post certi temporis metas pro cuiusque peccati quantitate longioris siue breuioris eos inde existimant liberandos. Qua in re misericordior profecto fuit Origenes, qui et ipsum diabolum atque angelos eius post grauiora pro meritis et diuturniora supplicia ex illis cruciatibus eruendos et sociandos sanctis angelis credidit. Sed illum et propter hoc et propter alia nonnulla et maxime propter alternantes sine cessatione beatitudines et miserias et statutis saeculorum interuallis ab istis ad illas atque ab illis ad istas itus ac reditus interminabiles non inmerito reprobauit ecclesia; quia et hoc, quod misericors uidebatur, amisit faciendo sanctis ueras miserias, quibus poenas luerent, et falsas beatitudines, in quibus uerum ac securum, hoc est sine timore certum, sempiterni boni gaudium non haberent. Longe autem aliter istorum misericordia humano errat affectu, qui hominum illo iudicio damnatorum miserias temporales, omnium uero qui uel citius uel tardius liberantur aeternam felicitatem putant. Quae sententia si propterea bona et uera quia misericors est, tanto erit melior et uerior quanto misericordior. Extendatur ergo ac profundatur fons huius misericordiae usque ad damnatos angelos saltem post multa atque prolixa quantumlibet saecula liberandos. Cur usque uniuersam naturam manat humanam, et cum ad angelicam uentum fuerit, mox arescit? Non audent tamen se ulterius miserando porrigere et ad liberationem ipsius quoque diaboli peruenire. Verum si aliquis audeat, uincit nempe istos. Et tamen tanto inuenitur errare deformius et contra recta Dei uerba peruersius, quanto sibi uidetur sentire clementius.
[XVIII] Sunt etiam, quales in conlocutionibus nostris ipse sum expertus, qui, cum uenerari uideantur scripturas sanctas, moribus inprobandi sunt et agendo causam suam multo maiorem quam isti misericordiam Deo tribuunt erga humanum genus. Dicunt enim de malis et infidelibus hominibus diuinitus quidem uerum praedictum esse, quod digni sunt; sed cum ad iudicium uentum fuerit, misericordiam esse superaturam. Donabit enim eos, inquiunt, misericors Deus precibus et intercessionibus sanctorum suorum. Si enim orabant pro illis, quando eos patiebantur inimicos, quanto magis quando uidebunt humiles supplicesque prostratos! Neque enim credendum est, aiunt, tunc amissuros sanctos uiscera misericordiae, cum fuerint plenissimae ac perfectissimae sanctitatis, ut, qui tunc orabant pro inimicis suis, quando et ipsi sine peccato non erant, tunc non orent pro supplicibus suis, quando nullum coeperint habere peccatum. Aut uero Deus tunc eos non exaudiet tot et tales filios suos, quando in tanta eorum sanctitate nullum inueniet orationis impedimentum? Testimonium uero psalmi et illi quidem, qui permittunt infideles atque impios homines saltem longo tempore cruciari et postea de mis omnibus erui, sed magis isti pro se dicunt esse, ubi legitur: Numquid obliuiscetur misereri Deus aut continebit in ira sua miserationes suas? Ira eius est, inquiunt, ut omnes indigni beatitudine sempiterna ipso iudicante puniantur supplicio sempiterno. Sed si uel longum uel prorsus ullum esse permiserit, profecto, ut possit hoc fieri, continebit in ira sua miserationes suas, quod eum psalmus dicit non esse facturum. Non enim ait: "Numquid diu continebit in ira sua miserationes suas?" sed quod prorsus non continebit ostendit.
Sic ergo isti uolunt iudicii Dei comminationem non esse mendacem, quamuis sit neminem damnaturus, quem ad modum eius comminationem, qua dixit euersurum se esse Nineuen ciuitatem, mendacem non possumus dicere; et tamen factum non est, inquiunt, quod sine ulla condicione praedixit. Non enim ait: "Nineue euertetur, si non egerint paenitentiam seque correxerint"; sed hoc non addito praenuntiauit futuram euersionem illius ciuitatis. Quam comminationem propterea ueracem putant, quia hoc praedixit Deus quod uere digni erant pati, quamuis hoc non esset ipse facturus. Nam etsi paenitentibus pepercit, inquiunt, utique illos paenitentiam non ignorabat acturos, et tamen absolute ac definite eorum euersionem futuram esse praedixit. Hoc ergo erat, inquiunt, in ueritate seueritatis, quia id erant digni; sed in ratione miserationis non erat, quam non continuit in ira sua, ut ab ea poena supplicibus parceret, quam fuerat contumacibus comminatus. Si ergo tunc pepercit, aiunt, quando sanctum suum prophetam fuerat parcendo contristaturus, quanto magis tunc miserabilius supplicantibus parcet, quando ut parcat omnes sancti eius orabunt! Sed hoc, quod ipsi suis cordibus suspicantur, ideo putant scripturas tacuisse diuinas, ut multi se corrigant uel prolixarum uel aeternarum timore poenarum, et sint qui possint orare pro eis, qui non se correxerint; nec tamen opinantur omni modo id eloquia diuina tacuisse. Nam quo pertinet, inquiunt, quod scriptum est: Quam multa multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te, nisi ut intellegamus propter timorem fuisse absconditam misericordiae diuinae tam multam secretamque dulcedinem? Addunt etiam propterea dixisse apostolum: Conclusit enim Deus omnes in infidelitate, ut omnium misereatur, quo significaret, quod ab illo nemo damnabitur. Nec isti tamen, qui hoc sentiunt, hanc opinationem suam usque ad liberationem uel nullam damnationem diaboli atque angelorum eius extendunt; humana quippe circa solos homines mouentur misericordia et causam maxime agunt suam, per generalem in genus humanum quasi Dei miserationem inpunitatem falsam suis perditis moribus pollicentes; ac per hoc superabunt eos in praedicanda Dei misericordia, qui hanc inpunitatem etiam principi daemonum et eius satellitibus pollicentur.
[XIX] Item sunt alii ab aeterno supplicio liberationem nec ipsis saltem omnibus hominibus promittentes, sed tantummodo Christi baptismate ablutis, qui participes fiunt corporis eius, quomodolibet uixerint, in quacumque haeresi uel impietate fuerint, propter illud quod ait Iesus: Hic est panis qui de caelo descendit, ut, si quis ex ipso manducauerit, non moriatur. Ego sum panis uiuus, qui de caelo descendi. Si quis manducauerit ex hoc pane, uiuet in aeternum. Ab aeterna ergo morte, inquiunt, necesse est istos erui et ad uitam aeternam quandocumque perduci.
[XX] Item sunt, qui hoc nec omnibus habentibus baptismatis Christi et eius corporis sacramentum, sed solis catholicis quamuis male uiuentibus pollicentur, quia non solo sacramento, sed re ipsa manducauerunt corpus Christi, in ipso eius corpore constituti, de quo dicit apostolus: Vnus panis, unum corpus multi sumus; ut, etiamsi postea in aliquam haeresim uel etiam in gentilium idolatriam lapsi fuerint, tantum quia in corpore Christi, id est in catholica ecclesia, sumpserunt baptismum Christi et manducauerunt corpus Christi, non moriantur in aeternum, sed uitam quandoque consequantur aeternam; atque illa omnis impietas, quanto maior fuerit, non eis ualeat ad aeternitatem, sed ad diuturnitatem magnitudinemque poenarum.
[XXI] Sunt autem, qui propter id quod scriptum est: Qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit, non nisi in ecclesia catholica perseuerantibus, quamuis in ea male uiuentibus, hoc promittunt, per ignem uidelicet saluandis merito fundamenti, de quo ait apostolus: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id, quod positum est, quod est Christus Iesus. Si quis autem aedificat super fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam: uniuscuiusque opus manifestabitur; dies enim declarabit, quoniam in igne reuelabitur, et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit. Si cuius opus permanserit quod superaedificauit, mercedem accipiet, Si cuius autem opus arserit, damnum patietur; ipse autem saluus erit, sic tamen quasi per ignem. Dicunt ergo cuiuslibet uitae catholicum Christianum Christum habere in fundamento, quod fundamentum nulla haeresis habet a corporis eius unitate praecisa; et ideo propter hoc fundamentum, etiamsi malae uitae fuerit catholicus Christianus, uelut qui superaedificauerit ligna, fenum, stipulam, putant eum saluum fieri per ignem, id est post poenas ignis illius liberari, quo igne in ultimo iudicio punientur mali.