La Cité de Dieu (De civitate Dei) (page 33)
[XXII] Comperi etiam quosdam putare eos tantummodo arsuros illius aeternitate supplicii, qui pro peccatis suis facere dignas elemosynas neglegunt, iuxta illud apostoli Iacobi: Iudicium autem sine misericordia illi, qui non fecit misericordiam. Qui ergo fecit, inquiunt, quamuis mores in melius non mutauerit, sed inter ipsas suas elemosynas nefarie ac nequiter uixerit, iudicium illi cum misericordia futurum est, ut aut nulla damnatione plectatur aut post aliquod tempus siue paruum siue prolixum ab illa damnatione liberetur. Ideo iudicem ipsum uiuorum atque mortuorum noluisse existimant aliud commemorare se esse dicturum siue dextris, quibus est uitam daturus aeternam, siue sinistris, quos aeterno supplicio damnaturus, nisi elemosynas siue factas siue non factas. Ad hoc pertinere aiunt et in oratione Dominica cotidianam postulationem: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Quisquis enim illi, qui in eum peccauit, dimittit ignoscendo peccatum, procul dubio elemosynam facit. Quam rem Dominus ipse sic commendauit, ut diceret: Si enim dimiseritis peccata hominibus, dimittet uobis et pater uester peccata uestra; si autem non dimiseritis hominibus, neque pater uester, qui in caelis est, dimittet uobis. Ergo et ad hoc genus elemosynarum pertinet quod ait apostolus Iacobus iudicium futurum sine misericordia ei, qui non fecit misericordiam. Nec dixit Dominus, inquiunt, magna uel parua, sed: Dimittet uobis pater uester peccata uestra, si et uos dimiseritis hominibus. Ac per hoc putant etiam eis, qui perdite uixerint donec claudant diem uitae huius extremum, per hanc orationem, qualiacumque et quantacumque fuerint, omnia cotidie peccata dimitti, sicut ipsa cotidie frequentatur oratio, si hoc tantummodo custodire meminerint, ut, quando ab eis ueniam petunt, qui eos peccato qualicumque laeserunt, ex corde dimittant. Cum ad haec omnia Deo donante respondero, liber iste claudendus est.
[XXIII] Ac primum quaeri oportet atque cognosci, cur ecclesia ferre nequiuerit hominum disputationem diabolo etiam post maximas et diuturnissimas poenas purgationem uel indulgentiam pollicentem. Neque enim tot sancti et sacris ueteribus ac nouis litteris eruditi mundationem et regni caelorum beatitudinem post qualiacumque et quantacumque supplicia qualibuscumque et quantiscumque angelis inuiderunt, sed potius uiderunt diuinam uacuari uel infirmari non posse sententiam, quam se Dominus praenuntiauit in iudicio prolaturum atque dicturum: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius (sic quippe ostendit aeterno igne diabolum et angelos eius arsuros); et quod scriptum est in apocalypsi: Diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris, quo et bestia et pseudopropheta; et cruciabuntur die et nocte in saecula saeculorum. Quod ibi dictum est aeternum, hic dictum est in saecula saeculorum, quibus uerbis nihil scriptura diuina significare consueuit, nisi quod finem non habet temporis. Quam ob rem prorsus nec alia causa nec iustior atque manifestior inueniri potest, cur uerissima pietate teneatur fixum et inmobile nullum regressum ad iustitiam uitamque sanctorum diabolum et angelos eius habituros, nisi quia scriptura, quae neminem fallit, dicit eis Deum non pepercisse, et sic ab illo esse interim praedamnatos, ut carceribus caliginis inferi retrusi traderentur seruandi atque ultimo iudicio puniendi, quando eos aeternus ignis accipiet, ubi cruciabuntur in saecula saeculorum. Quod si ita est, quo modo ab huius aeternitate poenae uel uniuersi uel quidam homines post quantumlibet temporis subtrahentur, ac non statim eneruabitur fides, qua creditur sempiternum daemonum futurum esse supplicium? Si enim quibus dicetur: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius, uel uniuersi uel aliqui eorum non semper ibi erunt, quid causae est cur diabolus et angeli eius semper ibi futuri esse credantur? An forte Dei sententia, quae in malos et angelos et homines proferetur, in angelos uera erit, in homines falsa? Ita plane hoc erit, si non quod Deus dixit, sed quod suspicantur homines plus ualebit. Quod fieri quia non potest, non argumentari aduersus Deum, sed diuino potius, dum tempus est, debent parere praecepto, qui sempiterno cupiunt carere supplicio. Deinde quale est aeternum supplicium pro igne diuturni temporis existimare et uitam aeternam credere sine fine, cum Christus eodem ipso loco, in una eademque sententia dixerit utrumque complexus: Sic ibunt isti in supplicium aeternum, iusti autem in uitam aeternam? Si utrumque aeternum, profecto aut utrumque cum fine diuturnum aut utrumque sine fine perpetuum debet intellegi. Par pari enim relata sunt, hinc supplicium aeternum, inde uita aeterna. Dicere autem in hoc uno eodemque sensu: "Vita aeterna sine fine erit, supplicium aeternum finem habebit" multum absurdum est. Vnde, quia uita aeterna sanctorum sine fine erit, supplicium quoque aeternum quibus erit finem procul dubio non habebit.
[XXIV] Hoc autem et aduersus eos ualet, qui suas agentes causas contra Dei uenire uerba uelut misericordia maiore conantur, ut ideo uidelicet uera sint, quia ea, quae dixit homines esse passuros, pati digni sunt, non quia passuri sunt. Donabit enim eos, inquiunt, precibus sanctorum suorum, etiam tunc tanto magis orantium pro inimicis suis, quanto sunt utique sanctiores, eorumque efficacior est oratio et exauditione Dei dignior, iam nullum habentium omnino peccatum. Cur ergo eadem perfectissima sanctitate et cuncta impetrare ualentibus mundissimis et misericordissimis precibus etiam pro angelis non orabunt, quibus paratus est ignis aeternus, ut Deus sententiam suam mitiget et reflectat in melius eosque ab illo igne faciat alienos? An erit forsitan quisquam, qui et hoc futurum esse praesumat adfirmans etiam sanctos angelos simul cum sanctis hominibus, qui tunc aequales erunt angelis Dei, pro damnandis et angelis et hominibus oraturos, ut misericordia non patiantur, quod ueritate merentur pati? Quod nemo sanae fidei dixit, nemo dicturus est. Alioquin nulla causa est, cur non etiam nunc pro diabolo et angelis eius oret ecclesia, quam magister Deus pro inimicis suis iussit orare. Haec igitur causa, qua fit ut nunc ecclesia non oret pro malis angelis, quos suos esse nouit inimicos, eadem ipsa causa est, qua fiet ut in illo tunc iudicio etiam pro hominibus aeterno igne cruciandis, quamuis perfecta sit sanctitate, non oret. Nunc enim propterea pro eis orat, quos in genere humano habet inimicos, quia tempus est paenitentiae fructuosae. Nam quid maxime pro eis orat, nisi ut det illis Deus, sicut dicit apostolus, paenitentiam et resipiscant de diaboli laqueis, a quo captiui tenentur secundum ipsius uoluntatem? Denique si de aliquibus ita certa esset, ut qui sint illi etiam nosset, qui, licet adhuc in hac uita sint constituti, tamen praedestinati sunt in aeternum ignem ire cum diabolo: tam pro eis non oraret, quam nec pro ipso. Sed quia de nullo certa est, orat pro omnibus dumtaxat hominibus inimicis suis in hoc corpore constitutis; nec tamen pro omnibus exauditur. Pro his enim solis exauditur, qui, etsi aduersantur ecclesiae, ita sunt tamen praedestinati, ut pro eis exaudiatur ecclesia et filii efficiantur ecclesiae. Si qui autem usque ad mortem habebunt cor impaenitens nec ex inimicis conuertentur in filios, numquid iam pro eis, id est pro talium defunctorum spiritibus, orat ecclesia? Quid ita, nisi quia in parte iam diaboli computatur, qui cum esset in corpore non est translatus ad Christum?
Eadem itaque causa est, cur non oretur tunc pro hominibus aeterno igne puniendis, quae causa est, ut neque nunc neque tunc oretur pro angelis malis; quae itidem causa est, ut, quamuis pro hominibus, tamen iam nec nunc oretur pro infidelibus impiisque defunctis. Nam pro defunctis quibusdam uel ipsius ecclesiae uel quorumdam piorum exauditur oratio, sed pro his, quorum in Christo regeneratorum nec usque adeo uita in corpore male gesta est, ut tali misericordia iudicentur digni non esse, nec usque adeo bene, ut talem misericordiam reperiantur necessariam non habere; sicut etiam facta resurrectione mortuorum non deerunt, quibus post poenas, quas patiuntur spiritus mortuorum, inpertiatur misericordia, ut in ignem non mittantur aeternum. Neque enim de quibusdam ueraciter diceretur, quod non eis remittatur neque in hoc saeculo neque in futuro, nisi essent quibus, etsi non in isto, tamen remittitur in futuro. Sed cum dictum fuerit a iudice uiuorum atque mortuorum: Venite, benedicti patris mei, possidete paratum uobis regnum a constitutione mundi, et aliis e contrario: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius, et ierint isti in supplicium aeternum, iusti autem in uitam aeternam: nimiae praesumptionis est dicere cuiquam eorum aeternum supplicium non futurum, quo Deus ituros in supplicium dixit aeternum, et per huius praesumptionis persuasionem facere, ut de ipsa quoque uita uel desperetur uel dubitetur aeterna.
Nemo itaque sic intellegat psalmum canentem: Numquid obliuiscetur misereri Deus, aut continebit in ira sua miserationes suas? ut opinetur de hominibus bonis ueram, de malis falsam, aut de bonis hominibus et malis angelis ueram, de malis autem hominibus falsam Dei esse sententiam. Hoc enim, quod ait psalmus, ad uasa misericordiae pertinet et ad filios promissionis, quorum erat unus etiam ipse propheta, qui cum dixisset: Numquid obliuiscetur misereri Deus aut continebit in ira sua miserationes suas? continuo subiecit: Et dixi: Nunc coepi, haec est inmutatio dexterae Excelsi. Exposuit profecto quid dixerit: Numquid continebit in ira sua miserationes suas? Ira enim Dei est etiam ista uita mortalis, ubi homo uanitati similis factus est; dies eius uelut umbra praetereunt. In qua tamen ira non obliuiscitur misereri Deus, faciendo solem suum oriri super bonos et malos et pluendo super iustos et iniustos, ac sic non continet in ira sua miserationes suas; maximeque in eo, quod expressit hic psalmus dicendo: Nunc coepi, haec est inmutatio dexterae Excelsi, quoniam in hac ipsa aerumnosissima uita, quae ira Dei est, uasa misericordiae mutat in melius, quamuis adhuc in huius corruptionis miseria maneat ira eius, quia nec in ipsa ira sua continet miserationes suas. Cum ergo isto modo compleatur diuini illius cantici ueritas, non est eam necesse etiam illic intellegi, ubi non pertinentes ad ciuitatem Dei sempiterno supplicio punientur. Sed quibus placet istam sententiam usque ad illa impiorum tormenta protendere, saltem sic intellegant, ut manente in eis ira Dei, quae in aeterno est praenuntiata supplicio, non contineat Deus in hac ira sua miserationes suas et faciat eos non tanta quanta digni sunt poenarum atrocitate cruciari; non ut eas poenas uel numquam subeant uel aliquando finiant, sed ut eas mitiores quam merita sunt eorum leuioresque patiantur. Sic enim et ira Dei manebit, et in ipsa ira sua miserationes suas non continebit. Quod quidem non ideo confirmo, quoniam non resisto.
Ceterum eos, qui putant minaciter potius quam ueraciter dictum: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, et: ibunt isti in supplicium aeternum, et: Cruciabuntur in saecula saeculorum, et: Vermis eorum non morietur et ignis non extinguetur, et cetera huius modi, non tam ego, quam ipsa scriptura diuina planissime atque plenissime redarguit ac refellit. Nineuitae quippe in hac uita egerunt paenitentiam et ideo fructuosam, uelut in hoc agro seminantes, in quo Deus uoluit cum lacrimis seminari, quod postea cum laetitia meteretur; et tamen quis negabit, quod Dominus praedixit in eis fuisse completum, nisi parum aduertat, quem ad modum peccatores Deus non solum iratus, uerum etiam miseratus euertat? Euertuntur enim peccatores duobus modis, aut sicut Sodomitae, ut pro peccatis suis ipsi homines puniantur, aut sicut Nineuitae, ut ipsa hominum peccata paenitendo destruantur. Factum est ergo quod praedixit Deus; euersa est Nineue quae mala erat, et bona aedificata est quae non erat. Stantibus enim moenibus atque domibus euersa est ciuitas in perditis moribus. Ac sic, quamuis propheta fuerit contristatus, quia non est factum quod illi homines timuerunt illo prophetante uenturum, factum est tamen quod fuerat Deo praesciente praedictum, quoniam nouerat qui praedixit, quo modo in melius esset implendum.
Vt autem nouerint isti in peruersum misericordes quo pertineat quod scriptum est: Quam multa multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te) legant quod sequitur: Perfecisti autem sperantibus in te. Quid est abscondisti timentibus, perfecisti sperantibus, nisi quia illis, qui timore poenarum suam iustitiam uolunt constituere quae in lege est, non est iustitia Dei dulcis, quia nesciunt eam? Non enim gustauerunt eam. In se namque sperant, non in ipso, et ideo eis absconditur multitudo dulcedinis Dei; quoniam timent quidem Deum, sed illo timore seruili, qui non est in caritate, quia perfecta caritas foras mittit timorem. Ideo sperantibus in eum perficit dulcedinem suam inspirando eis caritatem suam, ut timore casto, non quem caritas foras mittit, sed permanente in saeculum saeculi, cum gloriantur, in Domino glorientur. Iustitia quippe Dei Christus est, qui factus est nobis, sicut dicit apostolus, sapientia a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio, ut, quem ad modum scriptum est, qui gloriatur, in Domino glorietur. Hanc Dei iustitiam, quam donat gratia sine meritis, nesciunt illi, qui suam iustitiam uolunt constituere, et ideo iustitiae Dei, quod est Christus, non sunt subiecti. In qua iustitia est multa multitudo dulcedinis Dei, propter quam dicitur in psalmo: Gustate et uidete quam dulcis est Dominus. Et hanc quidem in hac peregrinatione gustantes, non ad satietatem sumentes, esurimus eam potius ac sitimus, ut ea postea saturemur, cum uidebimus eum, sicuti est, et implebitur quod scriptum est: Saturabor, cum manifestabitur gloria tua. Ita perficit Christus multam multitudinem dulcedinis suae sperantibus in eum. Porro autem si eam, quam illi putant, dulcedinem suam Deus abscondit timentibus eum, qua non est impios damnaturus, ut hoc nescientes et damnari timentes recte uiuant ac sic possint esse qui orent pro non recte uiuentibus: quo modo eam perficit sperantibus in eum, quando quidem, sicut somniant, per hanc dulcedinem non damnaturus est eos, qui non sperant in eum? Illa igitur eius dulcedo quaeratur, quam perficit.sperantibus in eum, non quam proficere putatur contemnentibus et blasphemantibus eum. Frustra itaque homo post hoc corpus inquirit, quod in hoc corpore sibi comparare neglexit.
Illud quoque apostolicum: Conclusit enim Deus omnes in infidelitate, ut omnium misereatur, non ideo dictum est, quod sit neminem damnaturus, sed superius apparet unde sit dictum. Nam cum de Iudaeis postea credituris apostolus loqueretur ad gentes, ad quas utique iam credentes conscribebat epistulas: Sicut enim uos, inquit, aliquando non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis illorum incredulitate: sic et hi nunc non crediderunt in uestram misericordiam, ut et ipsi misericordiam consequantur. Deinde subiecit, unde isti sibi errando blandiuntur, atque ait: Conclusit enim Deus omnes in infidelitate, ut omnium misereatur. Quos omnes, nisi de quibus loquebatur, tamquam dicens: Et uos et illos? Deus ergo et gentiles et Iudaeos, quos praesciuit et praedestinauit conformes imaginis filii sui, omnes in infidelitate conclusit, ut de amaritudine infidelitatis suae paenitendo confusi et ad dulcedinem misericordiae Dei credendo conuersi clamarent illud in psalmo: Quam multa multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te, perfecisti autem sperantibus, non in se, sed in te ) Omnium itaque miseretur uasorum misericordiae. Quid est omnium? Et eorum scilicet quos ex gentibus, et eorum quos ex Iudaeis praedestinauit uocauit, iustificauit glorificauit, non hominum omnium, sed istorum omnium neminem damnaturus.
[XXV] Sed iam respondeamus etiam illis, qui non solum diabolo et angelis eius, sicut nec isti, sed ne ipsis quidem omnibus hominibus liberationem ab aeterno igne promittunt, uerum eis tantum, qui Christi baptismate abluti et corporis eius et sanguinis participes facti sunt, quomodolibet uixerint, in quacumque haeresi uel impietate fuerint. Sed contradicit eis apostolus dicens: Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, inmunditia, luxuria, idolorum seruitus, ueneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, inuidiae, ebrietates, comisationes et his similia; quae praedico uobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum Dei non possidebunt. Haec profecto apostolica falsa sententia est, si tales post quantalibet tempora liberati regnum Dei possidebunt. Sed quoniam falsa non est, profecto regnum Dei non possidebunt. Et si in regni Dei possessione numquam erunt, aeterno supplicio tenebuntur; quoniam non est medius locus, ubi non sit in supplicio, qui illo non fuerit constitutus in regno.
Quam ob rem quod ait Dominus Iesus: Hic est panis qui de caelo descendit, ut, si quis ex ipso manducauerit, non moriatur. Ego sum panis uiuus, qui de caelo descendi; si quis manducauerit ex hoc pane, uiuet in aeternum, quo modo sit accipiendum, merito quaeritur. Et ab istis quidem, quibus nunc respondemus, hunc intellectum auferunt illi, quibus deinde respondendum est; hi sunt autem, qui hanc liberationem nec omnibus habentibus sacramentum baptismatis et corporis Christi, sed solis catholicis, quamuis male uiuentibus, pollicentur, quia non solo, inquiunt, sacramento, sed re ipsa manducauerunt corpus Christi, in ipso scilicet eius corpore constituti; de quo corpore ait apostolus: Vnus panis, unum corpus multi sumus. Qui ergo est in eius corporis unitate, id est in Christianorum compage membrorum, cuius corporis sacramentum fideles communicantes de altari sumere consuerunt, ipse uere dicendus est manducare corpus Christi et bibere sanguinem Christi. Ac per hoc haeretici et schismatici ab huius unitate corporis separati possunt idem percipere sacramentum, sed non sibi utile, immo uero etiam noxium, quo iudicentur grauius, quam uel tardius liberentur. Non sunt quippe in eo uinculo pacis, quod illo exprimitur sacramento.
Sed rursus etiam isti, qui recte intellegunt, non dicendum esse manducare corpus Christi, qui in corpore non est Christi, non recte promittunt eis, qui uel in haeresim uel etiam in gentilium superstitionem ex illius corporis unitate labuntur, liberationem quandoque ab aeterni igne supplicii; primum, quia debent adtendere, quam sit intolerabile atque a sana doctrina nimis deuium, ut multi ac paene omnes, qui haereses impias condiderunt exeuntes de catholica ecclesia et facti sunt haeresiarchae, meliores habeant causas, quam hi, qui numquam fuerunt catholici, cum in eorum laqueos incidissent, si illos haeresiarchas hoc facit liberari a supplicio sempiterno, quod in catholica ecclesia baptizati sunt et sacramentum corporis Christi in uero Christi corpore primitus acceperunt; cum peior sit utique desertor fidei et ex desertore oppugnator eius effectus quam ille, qui non deseruit quod numquam tenuit; deinde quia et his occurrit apostolus eadem uerba proferens et enumeratis illis carnis operibus eadem ueritate praedicens: Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt.
Vnde nec illi in perditis et damnabilibus moribus debent esse securi, qui usque in finem quidem uelut in communione ecclesiae catholicae perseuerant, intuentes quod dictum est: Qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit, et per uitae iniquitatem ipsam uitae iustitiam, quod eis Christus est, deserunt, siue fornicando siue alias inmunditias flagitiorum, quas nec exprimere apostolus uoluit, in suo corpore perpetrando, siue turpitudine luxuriae diffluendo siue aliquid aliud eorum agendo, de quibus ait: Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt; ac per hoc, quicumque agunt talia, nisi in sempiterno supplicio non erunt, quia in Dei regno esse non poterunt. In his enim perseuerando usque in huius uitae finem non utique dicendi sunt in Christo perseuerasse usque in finem, quia in Christo perseuerare est in eius fide perseuerare; quae fides, ut eam definit idem apostolus, per dilectionem operatur; dilectio autem, sicut ipse alibi dicit, malum non operatur. Nec isti ergo dicendi sunt manducare corpus Christi, quoniam nec in membris computandi sunt Christi. Vt enim alia taceam, non possunt simul esse et membra Christi et membra meretricis. Denique ipse dicit: Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo. Ostendit quid sit non sacramento tenus, sed re uera corpus Christi manducare et eius sanguinem bibere; hoc est enim in Christo manere, ut in illo maneat et Christus. Sic enim hoc dixit, tamquam diceret: "Qui non in me manet, et in quo non maneo, non se dicat aut existimet manducare corpus meum aut bibere sanguinem meum." Non itaque manent in Christo, qui non sunt membra eius. Non sunt autem membra Christi, qui se faciunt membra meretricis, nisi malum illud paenitendo esse destiterint et ad hoc bonum reconciliatione redierint.
[XXVI] Sed habent, inquiunt, Christiani catholici in fundamento Christum, a cuius unitate non recesserunt, tametsi huic fundamento superaedificauerunt quamlibet pessimam uitam, uelut ligna, fenum, stipulam; recta itaque fides, per quam Christus est fundamentum, quamuis cum damno, quoniam illa, quae superaedificata sunt, exurentur, tamen poterit eos quandoque ab illius ignis perpetuitate saluare. Respondeat eis breuiter apostolus Iacobus: Si quis dicat se fidem habere, opera autem non habeat, numquid poterit fides saluare eum? Et quis est, inquiunt, de quo dicit apostolus Paulus: Ipse autem saluus erit, sic tamen quasi per ignem? Simul quis iste sit, inquiramus; hunc tamen non esse certissimum est, ne duorum apostolorum sententias mittamus in rixam, si unus dicit: "Etiamsi mala opera quis habuerit, saluabit eum per ignem fides"; alius autem: Si opera non habeat, numquid poterit fides saluare eum?
Inueniemus ergo quis possit saluari per ignem, si prius inuenerimus quid sit habere in fundamento Christum. Quod ut de ipsa similitudine quantocius aduertamus: nihil in aedificio praeponitur fundamento; quisquis itaque sic habet in corde Christum, ut ei terrena et temporaria nec ea quae licita sunt atque concessa praeponat, fundamentum habet Christum; si autem praeponit, etsi uideatur habere fidem Christi, non est tamen in eo fundamentum Christus, cui talia praeponuntur; quanto magis, si salutaria praecepta contemnens committat inlicita, non praeposuisse Christum, sed postposuisse conuincitur, quem posthabuit imperantem siue concedentem, dum contra eius imperata siue concessa suam per flagitia delegit explere libidinem! Si quis itaque Christianus diligit meretricem eique adhaerens unum corpus efficitur, iam in fundamento non habet Christum. Si quis autem diligit uxorem suam, si secundum Christum, quis ei dubitet in fundamento esse Christum? si uero secundum hoc saeculum, si carnaliter, si in morbo concupiscentiarum, sicut et gentes quae ignorant Deum, etiam hoc secundum ueniam concedit apostolus, immo per apostolum Christus. Potest ergo et iste in fundamento habere Christum. Si enim nihil ei talis affectionis uoluptatisque praeponat, quamuis superaedificet ligna, fenum, stipulam, Christus est fundamentum, propter hoc saluus erit per ignem. Delicias quippe huius modi amoresque terrenos, propter coniugalem quidem copulam non damnabiles, tribulationis ignis exuret; ad quem pertinent ignem et orbitates et quaecumque calamitates quae auferunt haec. Ac per hoc ei, qui aedificauit, erit aedificatio ista damnosa, quia non habebit, quod superaedificauit, et eorum amissione cruciabitur, quibus fruendo utique laetabatur; sed per hunc ignem saluus erit merito fundamenti, quia, etsi utrum id habere mallet an Christum a persecutore proponeretur, illud Christo non praeponeretur. Vide in apostoli uerbis hominem aedificantem super fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos: Qui sine uxore est, inquit, cogitat quae sunt Dei, quo modo placeat Deo. Vide alium aedificantem ligna, fenum, stipulam: Qui autem matrimonio iunctus est, inquit, cogitat quae sunt mundi, quo modo placeat uxori. Vniuscuiusque opus manifestabitur; dies enim declarabit (dies utique tribulationis), quoniam in igne, inquit, reuelabitur. (Eandem tribulationem ignem uocat, sicut alibi legitur: Vasa figuli probat fornax et homines iustos temptatio tribulationis.) Et uniuscuiusque opus quale sit, ignis probabit. Si cuius opus permanserit (permanet enim quod quisque cogitat quae sunt Dei, quo modo placeat Deo), quod superaedificauit mercedem accipiet (id est, unde cogitauit, hoc sumet); si cuius autem opus arserit, damnum patietur (quoniam quod dilexerat non habebit), ipse autem saluus erit (quia nulla eum tribulatio ab illius fundamenti stabilitate semouit); sic tamen quasi per ignem (quod enim sine inliciente amore non habuit, sine urente dolore non perdit). Ecce, quantum mihi uidetur, inuentus est ignis, qui nullum eorum damnet, sed unum ditet, alterum damnificet, ambos probet.
Si autem ignem illum loco isto uoluerimus accipere, de quo Dominus dicet sinistris: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum; ut in eis etiam isti esse credantur, qui aedificant super fundamentum ligna, fenum, stipulam, eosque ex illo igne post tempus pro malis meritis impertitum liberet boni meritum fundamenti: quid arbitrabimur dextros quibus dicetur: Venite, benedicti patris mei, possidete paratum uobis regnum, nisi eos, qui aedificauerunt super fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos? Sed in illum ignem, de quo dictum est: Sic tamen quasi per ignem, si hoc modo est intellegendus, utrique mittendi sunt, et dextri scilicet et sinistri. Illo quippe igne utrique probandi sunt, de quo dictum est: Dies enim declarabit, quoniam in igne reuelabitur, et uniuscuiusque opus quale sit, ignis probabit. Si ergo utrumque probabit ignis, ut, si cuius opus permanserit, id est non fuerit igne consumptum, quod superaedificauit mercedem accipiat; si cuius autem opus arserit, damnum patiatur: profecto non est ipse aeternus ille ignis. In illum enim soli sinistri nouissima et perpetua damnatione mittentur, iste autem dextros probat. Sed alios eorum sic probat, ut aedificium, quod super Christum fundamentum ab eis inuenerit esse constructum, non exurat atque consumat; alios autem aliter, id est, ut quod superaedificauerunt ardeat damnumque inde patiantur, salui fiant autem, quoniam Christum in fundamento stabiliter positum praecellenti caritate tenuerunt. Si autem salui fient, profecto et ad dexteram stabunt et cum ceteris audient: Venite, benedicti patris mei, possidete paratum uobis regnum, non ad sinistram, ubi illi erunt, qui salui non erunt et ideo audient: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum. Nemo quippe ab illo igne saluabitur, quia in supplicium aeternum ibunt illi omnes, ubi uermis eorum non moritur et ignis non extinguitur, quo cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum.
Post istius sane corporis mortem, donec ad illum ueniatur, qui post resurrectionem corporum futurus est damnationis et remunerationis ultimus dies, si hoc temporis interuallo spiritus defunctorum eius modi ignem dicuntur perpeti, quem non sentiant illi, qui non habuerunt tales mores et amores in huius corporis uita, ut eorum ligna et fenum et stipula consumatur; alii uero sentiant, qui eius modi secum aedificia portauerunt, siue ibi tantum siue et hic et ibi siue ideo hic ut non ibi saecularia, quamuis a damnatione uenialia, concremantem ignem transitoriae tribulationis inueniant: non redarguo, quia forsitan uerum est. Potest quippe ad istam tribulationem pertinere etiam mors ipsa carnis, quae de primi peccati perpetratione concepta est, ut secundum cuiusque aedificium tempus quod eam sequitur ab unoquoque sentiatur. Persecutiones quoque, quibus martyres coronati sunt et quas patiuntur quicumque Christiani, probant utraque aedificia uelut ignis et alia consumunt cum ipsis aedificatoribus, si Christum in eis non inueniunt fundamentum; alia sine ipsis, si inueniunt, quia licet cum damno salui erunt ipsi; alia uero non consumunt, quia talia reperiunt quae maneant in aeternum. Erit etiam in fine saeculi tribulatio tempore Antichristi, qualis numquam antea fuit. Quam multa erunt tunc aedificia, siue aurea siue fenea, super optimum fundamentum, quod est Christus Iesus, ut ignis ille probet utraque et de aliis gaudium, de aliis inferat damnum, neutros tamen perdat, in quibus haec inueniet, propter stabile fundamentum! Quicumque autem, non dico uxorem, cuius etiam commixtione carnis ad carnalem utitur uoluptatem, sed ipsa quae ab eius modi delectationibus aliena sunt nomina pietatis humano more carnaliter diligendo Christo anteponit, non eum habet in fundamento et ideo non per ignem saluus erit, sed saluus non erit, quia esse cum saluatore non poterit, qui de hac re apertissime loquens ait: Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus; et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus. Verum qui has necessitudines sic amat carnaliter, ut tamen eas Christo Domino non praeponat, malitque ipsis carere quam Christo, si ad hunc fuerit articulum temptationis adductus, per ignem erit saluus, quia ex earum amissione tantum necesse est urat dolor, quantum haeserat amor. Porro qui patrem matrem, filios filias secundum Christum dilexerit, ut ad eius regnum obtinendum eique cohaerendum illis consulat, uel hoc in eis diligat, quod membra sunt Christi: absit ut ista dilectio reperiatur in lignis, feno et stipula consumenda, sed prorsus aedificio aureo, argenteo, gemmeo deputabitur. Quo modo autem potest eos plus amare quam Christum, quos amat utique propter Christum?
[XXVII] Restat eis respondere, qui dicunt aeterno igne illos tantummodo arsuros, qui pro peccatis suis facere dignas elemosynas neglegunt, propter illud quod ait apostolus Iacobus: Iudicium autem sine misericordia illi, qui non fecit misericordiam. Qui ergo fecit, inquiunt, quamuis non correxerit perditos mores, sed nefarie ac nequiter inter ipsas suas elemosynas uixerit, cum misericordia illi futurum est iudicium, ut aut non damnetur omnino aut post aliquod tempus a damnatione nouissima liberetur. Nec ob aliud existimant Christum de solo dilectu atque neglectu elemosynarum discretionem inter dextros et sinistros esse facturum, quorum alios in regnum, alios in supplicium mittat aeternum. Vt autem cotidiana sibi opinentur, quae facere omnino non cessant, qualiacumque et quantacumque sint, per elemosynas dimitti posse peccata, orationem, quam docuit ipse Dominus, et suffragatricem sibi adhibere conantur et testem. Sicut enim nullus est, inquiunt, dies, quo a Christianis haec oratio non dicatur: ita nullum est cotidianum qualecumque peccatum, quod per illam non dimittatur, cum dicimus: Dimitte nobis debita nostra, si quod sequitur facere curemus: Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Non enim ait Dominus, inquiunt: Si dimiseritis peccata hominibus, dimittet uobis pater uester cotidiana parua peccata, sed: Dimittet, inquit, uobis peccata uestra. Qualiacumque ergo uel quantacumque sint, etiamsi cotidie perpetrentur nec ab eis uita discedat in melius commutata: per elemosynam ueniae non negatae remitti sibi posse praesumunt.
Sed bene, quod isti dignas pro peccatis elemosynas commonent esse faciendas; quoniam si dicerent qualescumque elemosynas pro peccatis et cotidianis et magnis et quantacumque scelerum consuetudine misericordiam posse impetrare diuinam, ut ea cotidiana remissio sequeretur, uiderent se rem dicere absurdam atque ridiculam. Sic enim cogerentur fateri fieri posse, ut opulentissimus homo decem nummulis diurnis in elemosynas inpensis homicidia et adulteria et nefaria quaeque facta redimeret. Quod si absurdissimum atque insanissimum est dicere, profecto si quaeratur, quae dignae sint pro peccatis elemosynae, de quibus etiam Christi praecursor ille dicebat: Facite ergo fructus dignos paenitentiae, procul dubio non inuenientur eas facere, qui uitam suam usque ad mortem cotidianorum criminum perpetratione confodiunt; primum, quia in auferendis rebus alienis longe plura diripiunt, ex quibus perexigua pauperibus largiendo Christum se ad hoc pascere existimant, ut licentiam malefactorum ab illo se emisse uel cotidie potius emere credentes securi damnabilia tanta committant. Qui si pro uno scelere omnia sua distribuerent indigentibus membris Christi, nisi desisterent a talibus factis habendo caritatem, quae non agit perperam, aliquid eis prodesse non posset. Qui ergo dignas pro suis peccatis elemosynas facit, prius eas facere incipiat a se ipso. Indignum est enim, ut in se non faciat, qui facit in proximum, cum audiat dicentem Deum: Diliges proximum tuum tamquam te ipsum; itemque audiat; Miserere animae tuae placens Deo. Hanc elemosynam, id est, ut Deo placeat, non faciens animae suae quo modo dignas pro peccatis suis elemosynas facere dicendus est? Ad hoc enim et illud scriptum est: Qui sibi malignus est, cui bonus erit? Orationes quippe adiuuant elemosynae; et utique intuendum est quod legimus: Fili, peccasti, ne adicias iterum et de praeteritis deprecare, ut tibi dimittantur. Propter hoc ergo elemosynae faciendae sunt, ut, cum de praeteritis peccatis deprecamur, exaudiamur; non ut in eis perseuerantes licentiam malefaciendi nos per elemosynas comparare credamus.
Ideo autem Dominus et dextris elemosynas ab eis factas et sinistris non factas se inputaturum esse praedixit, ut hinc ostenderet quantum ualeant elemosynae ad priora delenda, non ad perpetua inpune committenda peccata. Tales autem elemosynas non dicendi sunt facere, qui uitam nolunt a consuetudine scelerum in melius commutare. Quia et in hoc quod ait: Quando uni ex minimis meis non fecistis, mihi non fecistis, ostendit eos non facere etiam quando se facere existimant. Si enim Christiano esurienti panem tamquam Christiano darent, profecto sibi panem iustitiae, quod ipse Christus est, non negarent; quoniam Deus, non cui detur, sed quo animo detur, adtendit. Qui ergo Christum diligit in Christiano, hoc animo ei porrigit elemosynam, quo accedit ad Christum, non quo uult recedere inpunitus a Christo. Tanto enim magis quisque deserit Christum, quanto magis diligit quod inprobat Christus. Nam quid cuiquam prodest, quod baptizatur, si non iustificatur? Nonne qui dixit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum Dei, ipse etiam dixit: Nisi abundauerit iustitia uestra super scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum? Cur illud timendo multi currunt baptizari, et hoc non timendo non multi curant iustificari? Sicut ergo non fratri suo dicit: Fatue, qui cum hoc dicit non ipsi fraternitati, sed peccato eius infensus est (alioquin reus erit gehennae ignis): ita e contrario, qui porrigit elemosynam Christiano, non Christiano porrigit, qui non in eo diligit Christum; non autem diligit Christum, qui iustificari recusat in Christo. Et quem ad modum si quis praeoccupatus fuerit hoc delicto, ut fratri suo dicat: Fatue, id est, non eius peccatum uolens auferre conuicietur iniuste, parum est illi ad hoc redimendum elemosynas facere, nisi etiam quod ibi sequitur remedium reconciliationis adiungat (ibi enim sequitur: Si ergo offeres munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid aduersum te, relinque ibi munus tuum ad altare et uade prius, reconciliare fratri tuo, et tunc ueniens offeres munus tuum); ita parum est elemosynas quantaslibet facere pro quocumque scelere et in consuetudine scelerum permanere.
Oratio uero cotidiana, quam docuit ipse Iesus, unde et dominica nominatur, delet quidem cotidiana peccata, cum cotidie dicitur: Dimitte nobis debita nostra, atque id quod sequitur non solum dicitur, sed etiam fit: Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; sed quia fiunt peccata, ideo dicitur, non ut ideo fiant, quia dicitur. Per hanc enim nobis uoluit Saluator ostendere, quantumlibet iuste in huius uitae caligine atque infirmitate uiuamus, non nobis deesse peccata, pro quibus dimittendis debeamus orare et eis, qui in nos peccant, ut et nobis ignoscatur, ignoscere. Non itaque propterea Dominus ait: Si dimiseritis peccata hominibus, dimittet uobis et pater uester peccata uestra, ut de hac oratione confisi securi cotidiana scelera faceremus, uel potentia qua non timeremus hominum leges uel astutia qua ipsos homines falleremus; sed ut per illam disceremus non putare nos esse sine peccatis, etiamsi a criminibus essemus inmunes; sicut etiam legis ueteris sacerdotes hoc ipsum Deus de sacrificiis admonuit, quae iussit eos primum pro suis, deinde pro populi offerre peccatis. Nam et ipsa uerba tanti magistri et Domini nostri uigilanter intuenda sunt. Non enim ait: "Si dimiseritis peccata hominibus, et pater uester dimittet uobis qualiacumque peccata", sed ait: Peccata uestra. Cotidianam quippe orationem docebat et iustificatis utique discipulis loquebatur. Quid est ergo: Peccata uestra nisi "peccata sine quibus nec uos eritis, qui iustificati et sanctificati estis"? Vbi ergo illi, qui per hanc orationem occasionem perpetrandorum cotidie scelerum quaerunt, dicunt Dominum significasse etiam magna peccata, quoniam non dixit: "Dimittet uobis parua", sed peccata uestra: ibi nos considerantes qualibus loquebatur et audientes dictum peccata uestra nihil aliud debemus existimare quam parua, quoniam talium iam non erant magna. Verum tamen nec ipsa magna, a quibus omnino mutatis in melius moribus recedendum est, dimittuntur orantibus, nisi fiat quod ibi dicitur: Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Si enim minima peccata, sine quibus non est etiam uita iustorum, aliter non remittuntur: quanto magis multis et magnis criminibus inuoluti, etiamsi ea perpetrare iam desinant, nullam indulgentiam consequuntur, si ad remittendum aliis, quod in eos quisque peccauerit, inexorabiles fuerint, cum dicat Dominus: Si autem non dimiseritis hominibus, neque pater uester dimittet uobis. Ad hoc enim ualet quod etiam Iacobus apostolus ait iudicium futurum sine misericordia illi, qui non fecit misericordiam. Venire quippe debet in mentem etiam seruus ille, cui debitori dominus eius relaxauit decem milia talentorum, quae postea iussit ut redderet, quia ipse non misertus est conserui sui, qui ei debebat centum denarios. In his ergo, qui filii sunt promissionis et uasa misericordiae, ualet quod ait idem apostolus consequenter adiungens: Superexultat autem misericordia iudicio, quoniam et illi iusti, qui tanta sanctitate uixerunt, ut alios quoque recipiant in tabernacula aeterna, a quibus amici facti sunt de mammona iniquitatis, ut tales essent, misericordia liberati sunt ab eo, qui iustificat impium, imputans mercedem secundum gratiam, non secundum debitum. In eorum quippe numero est apostolus, qui dicit: Misericordiam consecutus sum, ut fidelis essem.
Illi autem, qui recipiuntur a talibus in tabernacula aeterna, fatendum est quod non sint his moribus praediti, ut eis liberandis sine suffragio sanctorum sua possit uita sufficere, ac per hoc multo amplius in eis superexultat misericordia iudicio. Nec tamen ideo putandus est quisquam sceleratissimus, nequaquam uita uel bona uel tolerabiliore mutatus, recipi in tabernacula aeterna, quoniam obsecutus est sanctis de mammona iniquitatis, id est de pecunia uel diuitiis, quae male fuerant adquisitae, aut etiamsi bene, non tamen ueris, sed quas iniquitas putat esse diuitias, quoniam nescit quae sint uerae diuitiae, quibus illi abundabant, qui et alios recipiunt in tabernacula aeterna. Est itaque quidam uitae modus nec tam malae, ut his qui eam uiuunt nihil prosit ad capessendum regnum caelorum largitas elemosynarum, quibus etiam iustorum sustentatur inopia et fiunt amici qui in tabernacula aeterna suscipiant, nec tam bonae, ut ad tantam beatitudinem adipiscendam eis ipsa sufficiat, nisi eorum meritis, quos amicos fecerint, misericordiam consequantur (Mirari autem soleo etiam apud Vergilium reperiri istam Domini sententiam, ubi ait: Facite uobis amicos de mammona iniquitatis, ut et ipsi recipiant uos in tabernacula aeterna; cui est et illa simillima: Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet. et qui recipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet. Nam cum Elysios campos poeta ille describeret, ubi putant habitare animas beatorum, non solum ibi posuit eos, qui propriis meritis ad illas sedes peruenire potuerunt, sed adiecit atque ait:
id est, qui promeruerunt alios eosque sui memores promerendo fecerunt; prorsus tamquam eis dicerent, quod frequentatur ore Christiano, cum se cuique sanctorum humilis quisque commendat et dicit: "Memor mei esto", atque id ut esse possit promerendo efficit.) Sed quis iste sit modus, et quae sint ipsa peccata, quae ita impediunt peruentionem ad regnum Dei, ut tamen sanctorum amicorum meritis inpetrent indulgentiam, difficillimum est inuenire, periculosissimum definire. Ego certe usque ad hoc tempus cum inde satagerem ad eorum indaginem peruenire non potui. Et fortassis propterea latent, ne studium proficiendi ad omnia cauenda peccata pigrescat. Quoniam si scirentur quae uel qualia sint delicta, pro quibus etiam permanentibus nec prouectu uitae melioris absumptis intercessio sit inquirenda et speranda iustorum, eis secura se obuolueret humana segnitia, nec euolui talibus implicamentis ullius uirtutis expeditione curaret, sed tantummodo quaereret aliorum meritis liberari, quos amicos sibi de mammona iniquitatis elemosynarum largitate fecisset. Nunc uero dum uenialis iniquitatis, etiamsi perseueret, ignoratur modus, profecto et studium in meliora proficiendi orando et instando uigilantius adhibetur et faciendi de mammona iniquitatis sanctos amicos cura non spernitur.
Verum ista liberatio, quae fit siue suis quibusque orationibus siue intercedentibus sanctis, id agit ut in ignem quisque non mittatur aeternum, non ut, cum fuerit missus, post quantumcumque inde tempus eruatur. Nam et illi, qui putant sic intellegendum esse quod scriptum est, adferre terram bonam uberem fructum, aliam tricenum, aliam sexagenum, aliam centenum, ut sancti pro suorum diuersitate meritorum alii tricenos homines liberent, alii sexagenos, alii centenos, hoc in die iudicii futurum suspicari solent, non post iudicium. Qua opinione quidam cum uideret homines inpunitatem sibi peruersissime pollicentes, eo quod omnes isto modo ad liberationem pertinere posse uideantur, elegantissime respondisse perbibetur, bene potius esse uiuendum, ut inter eos quisque reperiatur, qui pro aliis intercessuri sunt liberandis, ne tam pauci sint, ut cito ad numerum suum uel tricenum uel sexagenum uel centenum unoquoque eorum perueniente multi remaneant, qui erui iam de poenis illorum intercessione non possint et in eis inueniatur quisquis sibi spem fructus alieni temeritate uanissima pollicetur. Haec me illis respondisse suffecerit, qui sacrarum litterarum, quas communes habemus, auctoritatem non spernunt, sed eas male intellegendo non quod illae loquuntur, sed hoc potius putant futurum esse quod ipsi uolunt. Hac itaque responsione reddita librum, sicut promisimus, terminamus.
Augustine Christian Latin The Latin Library The Classics Page
[I] Sicut in proximo libro superiore promisimus, iste huius totius operis ultimus disputationem de ciuitatis Dei aeterna beatitudine continebit, quae non propter aetatis per multa saecula longitudinem tamen quandocumque finiendam aeternitatis nomen accepit, sed quem ad modum scriptum est in euangelio, regno eius non erit finis; nec ita ut aliis moriendo decedentibus, aliis succedentibus oriendo species in ea perpetuitatis appareat, sicut in arbore, quae perenni fronde uestitur, eadem uidetur uiriditas permanere, dum labentibus et cadentibus foliis subinde alia, quae nascuntur, faciem conseruant opacitatis; sed omnes in ea ciues inmortales erunt, adipiscentibus et hominibus, quod numquam sancti angeli perdiderunt. Faciet hoc Deus omnipotentissimus eius conditor. Promisit enim nec mentiri potest, et quibus fidem hinc quoque faceret, multa sua et non promissa et promissa iam fecit.
Ipse est enim, qui in principio condidit mundum, plenum bonis omnibus uisibilibus atque intellegibilibus rebus, in quo nihil melius instituit quam spiritus, quibus intellegentiam dedit et suae contemplationis habiles capacesque sui praestitit atque una societate deuinxit, quam sanctam et supernam dicimus ciuitatem, in qua res, qua sustententur beatique sint, Deus ipse illis est, tamquam uita uictusque communis; qui liberum arbitrium eidem intellectuali naturae tribuit tale, ut, si uellet, desereret Deum, beatitudinem scilicet suam, miseria continuo secutura; qui, cum praesciret angelos quosdam per elationem, qua ipsi sibi ad beatam uitam sufficere uellent, tanti boni desertores futuros, non eis ademit hanc potestatem, potentius et melius esse iudicans etiam de malis bene facere quam mala esse non sinere (quae omnino nulla essent, nisi natura mutabilis, quamuis bona et a summo Deo atque incommutabili bono, qui bona omnia condidit, instituta, peccando ea sibi ipsa fecisset; quo etiam peccato suo teste conuincitur bonam conditam se esse naturam; nisi enim magnum et ipsa, licet non aequale Conditori, bonum esset, profecto desertio Dei tamquam luminis sui malum eius esse non posset; nam sicut caecitas oculi uitium est et idem ipsum indicat ad lumen uidendum esse oculum creatum ac per hoc etiam ipso uitio suo excellentius ostenditur ceteris membris membrum capax luminis non enim alia causa esset uitium eius carere lumine : ita natura, quae fruebatur Deo, optimam se institutam docet etiam ipso uitio, quo ideo misera est quia non fruitur Deo); qui casum angelorum uoluntarium iustissima poena sempiternae infelicitatis obstrinxit atque in eo summo bono permanentibus ceteris, ut de sua sine fine permansione certi essent, tamquam ipsius praemium permansionis dedit; qui fecit hominem etiam ipsum rectum cum eodem libero arbitrio, terrenum quidem animal, sed caelo dignum, si suo cohaereret auctori, miseria similiter, si eum desereret, secutura, qualis naturae huius modi conueniret (quem similiter cum praeuaricatione legis Dei per Dei desertionem peccaturum esse praesciret, nec illi ademit liberi arbitrii potestatem, simul praeuidens, quid boni de malo eius esset ipse facturus); qui de mortali progenie merito iusteque damnata tantum populum gratia sua colligit, ut inde suppleat et instauret partem, quae lapsa est angelorum, ac sic illa dilecta et superna ciuitas non fraudetur suorum numero ciuium, quin etiam fortassis et uberiore laetetur.
[II] Multa enim fiunt quidem a malis contra uoluntatem Dei; sed tantae est ille sapientiae tantaeque uirtutis, ut in eos exitus siue fines, quos bonos et iustos ipse praesciuit, tendant omnia, quae uoluntati eius uidentur aduersa. Ac per hoc cum Deus mutare dicitur uoluntatem, ut quibus lenis erat uerbi gratia reddatur iratus, illi potius quam ipse mutantur et eum quodam modo mutatum in his quae patiuntur inueniunt; sicut mutatur sol oculis sauciatis et asper quodam modo ex miti et ex delectabili molestus efficitur, cum ipse apud se ipsum maneat idem qui fuit. Dicitur etiam uoluntas Dei, quam facit in cordibus oboedientium mandatis eius, de qua dicit apostolus: Deus enim est, qui operatur in uobis et uelle, sicut iustitia Dei non solum qua ipse iustus est dicitur, sed illa etiam quam in homine, qui ab illo iustificatur, facit. Sic et lex eius uocatur, quae potius est hominum, sed ab ipso data; nam utique homines erant, quibus ait Iesus: In lege uestra scriptum est, cum alio loco legamus: Lex Dei eius in corde eius. Secundum hanc uoluntatem, quam Deus operatur in hominibus, etiam uelle dicitur, quod non ipse uult, sed suos id uolentes facit; sicut dicitur cognouisse, quod ut cognosceretur fecit, a quibus ignorabatur. Neque enim dicente apostolo: Nunc autem cognoscentes Deum, immo cognoti a Deo, fas est ut credamus, quod eos tunc cognouerit Deus praecognitos ante constitutionem mundi; sed tunc cognouisse dictus est, quod tunc ut cognosceretur effecit. De his locutionum modis iam et in superioribus libris memini disputatum. Secundum hanc ergo uoluntatem, qua Deum uelle dicimus quod alios efficit uelle, a quibus futura nesciuntur, multa uult nec facit. Multa enim uolunt fieri sancti eius ab illo inspirata sancta uoluntate, nec fiunt, sicut orant pro quibusdam pie sancteque, et quod orant non facit, cum ipse in eis hanc orandi uoluntatem sancto Spiritu suo fecerit. Ac per hoc, quando secundum Deum uolunt et orant sancti, ut quisque sit saluus, possumus illo modo locutionis dicere: "Vult Deus et non facit"; ut ipsum dicamus uelle, qui ut uelint isti facit. Secundum illam uero uoluntatem suam, quae cum eius praescientia sempiterna est, profecto in caelo et in terra omnia quaecumque uoluit non solum praeterita uel praesentia, sed etiam futura iam fecit. Verum antequam ueniat tempus, quo uoluit ut fieret, quod ante tempora uniuersa praesciuit atque disposuit, dicimus: "Fiet quando Deus uoluerit"; si autem non solum tempus quo futurum est, uerum etiam utrum futurum sit ignoramus, dicimus: "Fiet, si Deus uoluerit"; non quia Deus nouam uoluntatem, quam non habuit, tunc habebit; sed quia id, quod ex aeternitate in eius inmutabili praeparatum est uoluntate, tunc erit.
[III] Quapropter, ut cetera tam multa praeteream, sicut nunc in Christo uidemus impleri quod promisit Abrahae dicens: In semine tuo benedicentur omnes gentes: ita quod eidem semini eius promisit implebitur, ubi ait per prophetam: Resurgent qui erant in monumentis, et quod ait: Erit caelum nouum et terra noua, et non erunt memores priorum, nec ascendet in cor ipsorum, sed laetitiam et exultationem inuenient in ea. Ecce ego faciam Hierusalem exultationem et populum meum laetitiam; et exultabo in Hierusalem et laetabor in populo meo, et ultra non audietur in illa uox fletus. et per alium prophetam quod praenuntiauit dicens eidem prophetae: In tempore illo saluabitur populus tuus omnis quo inuentus fuerit scriptus in libro, et multi dormientium in terrae puluere (siue, ut quidam interpretati sunt, aggere) exurgent, hi in uitam aeternam et hi in opprobrium et in confusionem aeternam . et alio loco per eundem prophetam: Accipient regnum sancti Altissimi et obtinebunt illud usque on saeculum et usque in saeculum saeculorum; et paulo post: Regnum, inquit, eius regnum sempiternum; et alia quae ad hoc pertinentia in libro uicensimo posui, siue quae non posui et tamen in e.isdem litteris scripta sunt, uenient et haec, sicut ista uenerunt, quae increduli non putabant esse uentura. Idem quippe Deus utraque promisit, utraque uentura esse praedixit, quem perhorrescunt numina paganorum, etiam teste Porphyrio, nobilissimo philosopho paganorum.
[IV] Sed uidelicet homines docti atque sapientes contra uim tantae auctoritatis, quae omnia genera hominum, sicut tanto ante praedixit, in hoc credendum sperandumque conuertit, acute sibi argumentari uidentur aduersus corporum resurrectionem et dicere quod in tertio de re publica libro a Cicerone commemoratum est. Nam cum Herculem et Romulum ex hominibus deos esse factos asseueraret: "Quorum non corpora, inquit, sunt in caelum elata; neque enim natura pateretur, ut id quod esset e terra nisi in terra maneret." Haec est magna ratio sapientium, quorum Dominus nouit cogitationes, quoniam uanae sunt. Si enim animae tantummodo essemus, id est sine ullo corpore spiritus, et in caelo habitantes terrena animalia nesciremus nobisque futurum esse diceretur, ut terrenis corporibus animandis quodam uinculo mirabili necteremur: nonne multo fortius argumentaremur id credere recusantes et diceremus naturam non pati, ut res incorporea ligamento corporeo uinciretur? Et tamen plena est terra uegetantibus animis haec membra terrena, miro sibi modo conexa et implicita. Cur ergo eodem uolente Deo, qui fecit hoc animal, non poterit terrenum corpus in caeleste corpus attolli, si animus omni ac per hoc etiam caelesti corpore praestabilior terreno corpori potuit inligari? An terrena particula tam exigua potuit aliquid caelesti corpore melius apud se tenere, ut sensum haberet et uitam, et eam sentientem atque uiuentem dedignabitur caelum suscipere aut susceptam non poterit sustinere, cum de re sentiat et uiuat ista meliore, quam est corpus omne caeleste? Sed ideo nunc non fit, quia nondum est tempus quo id fieri uoluit, qui hoc, quod uidendo iam uiluit, multo mirabilius quam illud, quod ab istis non creditur, fecit. Cur enim non uehementius admiramur incorporeos animos, caelesti corpore potiores, terrenis inligari corporibus quam corpora licet terrena sedibus quamuis caelestibus, tamen corporeis sublimari, nisi quia hoc uidere consueuimus et hoc sumus, illud uero nondum sumus nec aliquando adhuc uidimus? Nam profecto sobria ratione consulta mirabilioris esse diuini operis reperitur incorporalibus corporalia quodam modo attexere quam licet diuersa, quia illa caelestia, ista terrestria, tamen corpora et corpora copulare.
[V] Sed hoc incredibile fuerit aliquando: ecce iam credidit [V] Sed hoc incredibile fuerit aliquando: ecce iam credidit mtem turbidus, fumeus, corruptibilis atque corruptor. Nec tamen corrumpit montes, in quibus iugiter aestuat, cauernasque terrarum. Verum esto, sit illi iste dissimilis, ut terrenis habitationibus congruat: cur ergo nolunt, ut credamus naturam corporum terrenorum aliquando incorruptibilem factam caelo conuenientem futuram, sicut nunc ignis corruptibilis his conuenit terris? Nihil igitur afferunt ex ponderibus atque ordine elementorum, unde omnipotenti Deo, quominus faciat corpora nostra talia, ut etiam in caelo possint habitare, praescribant.