De magistro (Le Maître) (page 2)

Augustin d'Hippone · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : augustinus.it · 8 pages

Aussi en français.

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Aug. - Iure agis, fateor: sed si quaererem istae tres syllabae quid significent, cum dicitur, Paries, nonne posses digito ostendere, ut ego prorsus rem ipsam viderem, cuius signum est hoc trisyllabum verbum, demonstrante te, nulla tamen verba referente.

Ad. - Hoc in solis nominibus quibus corpora significantur, si eadem corpora praesentia sint, fieri posse concedo.

Aug. - Num colorem corpus dicimus, an non potius quamdam corporis qualitatem?

Aug. - Cur ergo et hic digito demonstrari potest? An addis corporibus etiam corporum qualitates, ut nihilominus etiam istae cum praesentes sunt, doceri sine verbis possint?

Ad. - Ego cum corpora dicerem, omnia corporalia intellegi volebam, id est omnia quae in corporibus sentiuntur.

Aug. - Considera tamen, utrum etiam hinc aliqua tibi excipienda sint.

Ad. - Bene admones: non enim omnia corporalia, sed omnia visibilia dicere debui. Fateor enim sonum, odorem, saporem, gravitatem, calorem, et alia quae ad caeteros sensus pertinent, quamquam sentiri sine corporibus nequeant, et propterea sint corporalia, non tamen digito posse monstrari.

Aug. - Nunquamne vidisti ut homines cum surdis gestu quasi sermocinentur, ipsique surdi non minus gestu, vel quaerant, vel respondeant, vel doceant, vel indicent aut omnia quae volunt, aut certe plurima? Quod cum fit, non utique sola visibilia sine verbis ostenduntur, sed et soni et sapores, et caetera huius modi. Nam et histriones totas in theatris fabulas sine verbis saltando plerumque aperiunt et exponunt.

Ad. - Nihil habeo quod contradicam, nisi quod illud, ex, non modo ego, sed nec ipse quidem saltator histrio tibi sine verbis quid significet posset ostendere.

3. 6. Aug. - Verum fortasse dicis: sed fingamus eum posse; non, ut arbitror, dubitas, quisquis ille motus corporis fuerit, quo mihi rem quae hoc verbo significatur, demonstrare conabitur, non ipsam rem futuram esse, sed signum. Quare hic quoque non quidem verbo verbum, sed tamen signo signum nihilominus indicabit; ut et hoc monosyllabum, ex, et ille gestus, unam rem quamdam significent, quam mihi ego vellem non significando monstrari.

Ad. - Ne ipse quidem, quantum ratio progrediens docuit, ostendi sine signo potest. Nam et intentio digiti non est utique paries, sed signum datur per quod paries possit videri. Nihil itaque video quod sine signis ostendi queat.

Aug. - Quid, si ex te quaererem quid sit ambulare, surgeresque et id ageres? nonne re ipsa potius quam verbis ad me docendum, aut ullis aliis signis utereris?

Ad. - Fateor ita esse, et pudet me rem tam in promptu positam non vidisse: ex qua etiam mihi millia rerum iam occurrunt, quae ipsae per se valeant, non per signa monstrari, ut edere, bibere, sedere, stare, clamare, et innumerabilia caetera.

Aug. - Age, nunc dic mihi, si omnino nesciens huius verbi vim, abs te ambulante quaererem quid sit ambulare, quomodo me doceres?

Ad. - Idipsum agerem aliquanto celerius, ut post interrogationem tuam aliqua novitate admonereris; et tamen nihil aliud fieret, quam id quod deberet ostendi.

Aug. - Scisne aliud esse ambulare, aliud festinare? Nam et qui ambulat, non statim festinat; et qui festinat, non continuo ambulat: dicimus enim et in scribendo et in legendo, aliisque innumerabilibus rebus festinationem. Quare cum illud quod agebas, celerius ageres post interrogationem meam, putarem ambulare nihil esse aliud quam festinare: id enim novi addideras; et ob hoc fallerer.

Ad. - Fateor rem non posse nos monstrare sine signo, si cum id agimus interrogemur: si enim nihil addamus, putabit qui rogat, nolle nos ostendere, contemptoque se, in eo quod agebamus perseverare. Sed si de his roget quae agere possumus, nec eo tamen tempore quo agimus roget, possumus post eius interrogationem id agendo, re ipsa potius quam signo demonstrare quod rogat: nisi forte loquentem me interroget quid sit loqui; quidquid enim dixero, ut eum doceam, loquar necesse est: ex quo securus docebo, donec ei planum faciam quod vult, non recedens a re ipsa quam sibi voluit demonstrari, nec signa quaerens quibus eam ostendam praeter ipsam.

4. 7. Aug. - Acutissime omnino: quare vide utrum conveniat iam inter nos ea posse demonstrari sine signis, quae aut non agimus cum interrogamur, et tamen statim agere possumus, aut ipsa signa forte agimus. Cum enim loquimur, signa facimus, de quo dictum est significare.

Aug. - Cum ergo de quibusdam signis quaeritur, possunt signis signa monstrari: cum autem de rebus quae signa non sunt, aut eas agendo post inquisitionem si agi possunt, aut signa dando per quae animadverti queant.

Aug. - In hac igitur tripartita distributione prius illud consideremus, si placet, quod signis signa monstrantur: num enim sola verba sunt signa?

Aug. - Videtur ergo mihi loquendo nos aut verba ipsa signare verbis, aut alia signa, velut gestum cum dicimus aut litteram; nam his duobus verbis quae significantur, nihilominus signa sunt: aut aliquid aliud quod signum non sit, velut cum dicimus, Lapis; hoc enim verbum signum est, nam significat aliquid, sed id quod eo significatur, non continuo signum est: quod tamen genus, id est cum verbis ea quae signa non sunt significantur, non pertinet ad hanc partem quam discutere proposuimus. Suscepimus enim considerare illud, quod signis signa monstrantur, et partes in eo duas comperimus, cum aut eadem aut alia signa signis docemus vel commemoramus: an non tibi videtur?

4. 8. Aug. - Dic ergo signa quae verba sunt, ad quem sensum pertineant.

Aug. - Quid, cum verba scripta invenimus? num verba non sunt, an signa verborum verius intelleguntur? ut verbum sit quod cum aliquo significatu articulata voce profertur; vox autem nullo alio sensu quam auditu percipi potest: ita fit ut cum scribitur verbum, signum fiat oculis, quo illud quod ad aures pertinet, veniat in mentem.

Aug. - Id quoque te arbitror assentiri, cum dicimus, Nomen, significare nos aliquid.

Ad. - Id scilicet quod quidque appellatur, velut Romulus, Roma, virtus, fluvius, et innumerabilia caetera.

Aug. - Num nihil distat inter haec nomina, et eas res quae his significantur?

Ad. - Hoc vel in primis, quod haec signa sunt, illa non sunt.

Aug. - Placetne appellemus significabilia ea quae signis significari possunt et signa non sunt, sicut ea quae videri possunt, visibilia nominamus, ut de his deinceps commodius disseramus?

Aug. - Quid? illa quatuor signa quae paulo ante pronuntiasti, nullone alio signo significantur?

Ad. - Miror quod iam mihi excidisse arbitraris, quod ea quae scribuntur, eorum quae voce proferuntur, signorum signa esse comperimus.

Tous les livres