De magistro (Le Maître) (page 3)

Augustin d'Hippone · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : augustinus.it · 8 pages

Aussi en français.

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Ad. - Quod illa visibilia sunt, haec audibilia. Cur enim et hoc nomen non admittas, si admisimus significabilia?

Aug. - Prorsus admitto, et gratum habeo. Sed rursus quaero, quatuor haec signa nullone alio signo audibili significari queant, ut visibilia recordatus es?

Ad. - Hoc quoque recentius dictum recordor. Nam nomen responderam significare aliquid, et huic significationi quatuor ista subieceram; et illud autem et haec, si quidem voce proferuntur, audibilia esse cognosco.

Aug. - Quid ergo inter audibile signum et audibilia significata, quae rursus signa sunt, interest?

Ad. - Inter illud quidem quod dicimus: "Nomen", et haec quatuor quae significationi eius subiecimus, hoc distare video, quod illud audibile signum est signorum audibilium: haec vero audibilia quidem signa sunt, non tamen signorum, sed rerum partim visibilium, sicut est Romulus, Roma, fluvius; partim intellegibilium, sicut est virtus.

4. 9. Aug. - Accipio et probo: sed scisne omnia quae voce articulata cum aliquo significatu proferuntur, verba appellari?

Aug. - Ergo et nomen verbum est, quandoquidem id videmus cum aliquo significatu articulata voce proferri; et cum dicimus disertum hominem bonis verbis uti, etiam nominibus utique utitur; et cum seni domino apud Terentium servus retulit: Bona verba quaeso 7, multa ille etiam nomina dixerat.

Aug. - Concedis igitur iis duabus syllabis quas edimus, cum dicimus, Verbum, nomen quoque significari, et ob hoc illud huius signum esse.

Aug. - Hoc quoque respondeas velim. Cum verbum signum sit nominis, et nomen signum sit fluminis, et flumen signum sit rei quae iam videri potest, ut inter hanc rem et flumen, id est signum eius, et inter hoc signum et nomen quod huius signi signum est dixisti quid intersit; quid interesse arbitraris inter signum nominis, quod verbum esse comperimus, et ipsum nomen cuius signum est?

Ad. - Hoc distare intellego, quod ea quae significantur nomine, etiam verbo significantur; ut enim nomen est verbum, ita et flumen verbum est: quae autem verbo significantur, non omnia significantur et nomine. Nam et illud, si, quod in capite habet abs te propositus versus, et hoc, ex, de quo iam diu agentes in haec duce ratione pervenimus, verba sunt, nec tamen nomina; et talia multa inveniuntur. Quamobrem cum omnia nomina verba sint, non autem omnia verba nomina sint, planum esse arbitror quid inter verbum distet et nomen, id est inter signum signi eius quod nulla alia signa significat, et signum signi eius quod rursus alia significat.

Aug. - Concedisne omnem equum animal esse, nec tamen omne animal equum esse?

Aug. - Hoc ergo inter nomen et verbum, quod inter equum et animal interest. Nisi forte ab assentiendo id te revocat, quod dicimus et alio modo verbum, quo significantur ea quae per tempora declinantur, ut scribo scripsi, lego legi, quae manifestum est non esse nomina.

Aug. - Ne te istud moveat. Dicimus enim et signa universaliter omnia quae significant aliquid, ubi etiam verba esse invenimus. Dicimus item signa militaria, quae iam proprie signa nominantur, quo verba non pertinent. Et tamen si tibi dicerem, ut omnis equus animal, non autem omne animal equus est, ita omne verbum signum, non autem omne signum verbum est, nihil, ut opinor, dubitares.

Ad. - Iam intellego, et prorsus assentior, hoc interesse inter universale illud verbum et nomen, quod inter animal et equum.

4. 10. Aug. - Scisne etiam, cum dicimus, Animal, aliud esse hoc trisyllabum nomen, quod voce prolatum est, aliud id quod significatur?

Ad. - Iam hoc supra concessi de omnibus signis et significabilibus.

Aug. - Num omnia signa tibi videntur aliud significare quam sunt, sicut hoc trisyllabum, cum dicimus, Animal, nullo modo idem significat quod est ipsum?

Ad. - Non sane: nam cum dicimus, Signum, non solum signa caetera quaecumque sunt, sed etiam seipsum significat; est enim verbum, et utique omnia verba signa sunt.

Aug. - Quid? in hoc disyllabo cum dicimus, Verbum, nonne tale aliquid contingit? Nam si omne quod cum aliquo significatu articulata voce profertur, hoc disyllabo significatur, etiam ipsum hoc genere includitur.

Aug. - Quid? nomen nonne similiter habet? Nam et omnium generum nomina significat, et ipsum nomen generis neutri nomen est. An, si ex te quaererem quae pars orationis nomen, posses mihi respondere recte, nisi, nomen?

Aug. - Sunt ergo signa quae inter alia quae significant, et seipsa significent.

Aug. - Num tale tibi videtur hoc quadrisyllabum signum, cum dicimus: "coniunctio"?

Ad. - Nullo modo: nam ea quae significat, non sunt nomina; hoc autem nomen est.

5. 11. Aug. - Bene attendisti: nunc illud vide, utrum inveniantur signa quae se invicem significent, ut quemadmodum hoc ab illo, sic illud ab hoc significetur: non enim ita sunt inter se hoc quadrisyllabum, cum dicimus: "coniunctio", et illa quae ab hoc significantur, cum dicimus, Si, vel, nam, namque, nisi, ergo, quoniam, et similia; nam haec illo uno significantur, nullo autem horum unum illud quadrisyllabum significatur.

Ad. - Video, et quaenam signa sint se invicem significantia, cupio cognoscere.

Aug. - Tu ergo nescis, cum dicimus, Nomen et verbum, duo verba nos dicere?

Aug. - Quid? illud nescis, cum dicimus: "nomen" et "verbum", duo nomina nos dicere?

Aug. - Scis igitur tam nomen verbo, quam etiam verbum nomine significari.

Aug. - Potesne dicere, excepto eo quod diverse scribuntur et sonant, quid inter se differant?

Ad. - Possum fortasse; nam id esse video quod paulo ante dixi. Verba enim cum dicimus, omne quod articulata voce cum aliquo significatu profertur, significamus; unde omne nomen, et ipsum cum dicimus: "nomen", verbum est: at non omne verbum nomen est, quamvis nomen sit, cum dicimus: "verbum".

Tous les livres