De magistro (Le Maître) (page 7)
Ad. - Hoc plane possum: nam significare volo, ut eum cum quo loquor, doceam vel admoneam de re illa, quod eum doceri vel admoneri oportere arbitror.
Aug. - Quid? ipsum docere aut admonere, sive doceri aut admoneri, quod vel tu exhibes commode per hoc nomen, vel exhibetur tibi; nonne carius quam ipsum nomen habendum est?
Ad. - Concedo ipsam scientiam, quae per hoc signum evenit, eidem signo esse anteponendam; sed non ideo etiam rem ipsam puto.
9. 26. Aug. - In illa igitur sententia nostra, quamquam sit falsum, res omnes signis suis praeponi oportere; non tamen falsum est, omne quod propter aliud est, vilius esse quam id propter quod est. Cognitio quippe coeni, propter quam hoc nomen est institutum, pluris habenda est ipso nomine, quod eidem coeno praeponendum esse comperimus. Non enim ob aliud ista cognitio signo, de quo agimus, antelata est, nisi quia illud propter hanc, non haec propter illud esse convincitur. Nam ita cum quidam vorator, ventrisque, ut ab Apostolo dicitur, cultor 13, diceret ideo se vivere, ut vesceretur; non tulit qui audiebat frugi homo, et: Quanto, inquit, melius ideo vescereris ut viveres? Uterque tamen ex eadem ista regula locutus est. Nam neque alia de causa ille displicuit, nisi quod vitam suam tam parvipenderet, ut eam duceret gutturis voluptate viliorem, dicendo se propter epulas vivere: neque hic ob aliud iure laudatur, nisi quod in iis duobus quid propter quid fieret, hoc est quid cui subiectum esset intellegens, cibandum potius ut vivamus, quam vivendum ut cibemur, admonuit. Similiter et tu fortasse, et quilibet hominum non imperite res aestimantium, dicenti cuipiam loquaci amatorique verborum: "Ideo doceo ut loquar", responderetis: "Homo, cur non potius ideo loqueris ut doceas?" Quod si haec vera sunt, sicuti esse cognoscis, vides profecto quanto verba minoris habenda sint, quam id propter quod utimur verbis; cum ipse usus verborum iam sit verbis anteponendus: verba enim sunt ut his utamur; utimur autem his ad docendum. Quanto est ergo melius docere quam loqui, tanto melior est quam verba, locutio. Multo ergo melior doctrina quam verba. Sed cupio audire quid forte contradicendum putes.
9. 27. Ad. - Assentior quidem meliorem quam verba esse doctrinam; sed utrum adversus istam regulam qua dicitur, Omne quod propter aliud est, inferius esse quam id propter quod est, nihil sit quod obici possit, ignoro.
Aug. - Alias hoc opportunius diligentiusque tractabimus: nunc illud quod concedis, satis est ad id quod conficere studeo. Das enim cognitionem rerum quam signa rerum esse cariorem. Quamobrem cognitio rerum quae significantur, cognitioni signorum anteferenda est: an tibi non videtur?
Ad. - Num ego cognitionem rerum cognitione signorum, ac non signis ipsis praestantiorem esse concessi? quare vereor ut hic tibi assentiar. Quid si enim ut coenum nomen melius est ea re quam significat; ita et huius nominis cognitio cognitioni quoque illius rei est anteponenda, quamvis ea cognitione sit ipsum nomen inferius? Quatuor quippe sunt: nomen, et res, cognitio nominis, et cognitio rei. Sicut ergo primum secundo, cur non et tertium quarto antecellat? Sed ut non antecellat, num etiam subiciendum est?
9. 28. Aug. - Mire omnino te video et tenuisse quid concesseris, et explicasse quid senseris. Sed, ut opinor, intellegis, hoc trisyllabum nomen, quod sonat cum dicimus: "Vitium", melius esse quam id quod significat; cum ipsius cognitio nominis multo sit inferior cognitione vitiorum. Licet itaque constituas etiam ista quatuor atque consideres, nomen et rem, cognitionem nominis et cognitionem rei; primum secundo iure praeponimus. Hoc enim positum nomen in carmine, cum ait Persius: Sed stupet hic vitio 14, non modo nihil vitii fecit in versu, sed nonnihil etiam ornatus dedit: cum tamen res ipsa quae significatur hoc nomine, in quocumque inest, cogat esse vitiosum. At non ita et tertium quarto, sed quartum tertio videmus excellere. Huius enim cognitio nominis vilis est prae cognitione vitiorum.
Ad. - Etiamne cum ista cognitio miseriores facit, censes esse praeferendam? Nam idem Persius omnibus poenis, quas tyrannorum vel crudelitas excogitavit vel cupiditas pendit, hanc unam anteponit, qua cruciantur homines qui vitia quae vitare non possunt, coguntur agnoscere.
Aug. - Potes hoc modo cognitioni huius nominis ipsam quoque virtutum cognitionem negare praeferendam: quia virtutem videre nec tenere, supplicium est: quo idem ille satyricus tyranni ut puniantur optavit 15.
Ad. - Deus hanc avertat amentiam: iam enim intellego non ipsas cognitiones, quibus animum imbuit optima omnium disciplina, esse culpandas; sed eos omnium miserrimos iudicandos, sicut et Persium iudicasse arbitror, qui tali morbo affecti sunt, cui nec tanta medicina subveniat.
Aug. - Bene intellegis: sed quoquo modo se habeat Persiana sententia, quid ad nos? Non enim horum auctoritati subiecti sumus in talibus rebus. Deinde si qua cognitio cognitioni praeferenda sit, non hic facile est explicare. Satis habeo quod effectum est, cognitionem rerum quae significantur, etsi non cognitione signorum, ipsis tamen signis esse potiorem. Quare iam illud magis magisque discutiamus, quale sit genus rerum quas sine signis monstrari posse dicebamus per seipsas, ut loqui, ambulare, sedere, iacere, atque huiusmodi caetera.
10. 29. Aug. - Omniane tibi videntur, quae interrogati mox agere possumus, sine signo posse monstrari? an aliquid excipis?
Ad. - Ego vero etiam atque etiam genus hoc totum considerans, nihil adhuc invenio quod sine signo valeat doceri, nisi forte locutionem, et si forte idipsum quispiam quaerat, quid sit docere. Video enim me, quidquid post eius interrogationem fecero ut discat, ab ea ipsa re non discedere quam sibi demonstrari cupit: nam si me cessantem, ut dictum est, vel aliud agentem roget quispiam quid sit ambulare, et ego statim ambulando, eum quod rogavit sine signo coner docere; unde cavebo ne id tantum putet esse ambulare, quantum ego ambulavero? quod si putaverit, decipietur: quisquis enim plus minusve quam ego ambulaverit, hunc ille ambulasse non arbitrabitur. Et quod de hoc uno verbo dixi, transit in omnia quae sine signo monstrari posse consenseram, praeter duo illa quae excepimus.
10. 30. Aug. - Accipio quidem istud: sed nonne tibi videtur aliud esse loqui, aliud docere?
Ad. - Videtur sane: nam si esset idem, non doceret quisquam nisi loquens; cum vero et aliis signis, praeter verba, multa doceamus, quis de ista differentia dubitaverit?
Aug. - Quid? docere et significare, nihilne interest? an aliquid differunt?
Aug. - Nonne recte dicit, qui dicit ideo nos significare ut doceamus?
Aug. - Quid, si dicat alius ideo nos docere ut significemus? nonne facile superiore sententia refelletur?
Aug. - Si ergo significamus ut doceamus, non docemus ut significemus; aliud est docere, aliud significare.
Aug. - Nunc illud responde, utrum qui docet quid sit docere, significando id agat, an aliter.
Aug. - Falsum est igitur quod paulo ante dixisti, doceri rem posse sine signis, cum quaeritur quid sit ipsum docere; quando ne hoc quidem videmus sine significatione agi posse, cum aliud esse significare, aliud docere concesseris. Si enim diversa sunt, sicut apparet, neque hoc nisi per illud ostenditur, non per se utique ostenditur, sicut tibi visum erat. Quamobrem nihil adhuc inventum est, quod monstrari per seipsum queat praeter locutionem, quae inter alia se quoque significat: quae tamen cum etiam ipsa signum sit, nondum prorsus exstat quod sine signis doceri posse videatur.
10. 31. Aug. - Confectum est igitur et nihil sine signis doceri, et cognitionem ipsam signis quibus cognoscimus, cariorem nobis esse oportere: quamvis non omnia quae significantur possint signis suis esse potiora.
Aug. - Quanto tandem circuitu res tantilla peracta sit, meministine, quaeso? Nam ex quo inter nos verba iaculamur, quod tam diu fecimus, haec tria ut invenirentur laboratum est: utrum nihil sine signis possit doceri; et utrum sint quaedam signa rebus quas significant praeferenda; et utrum melior quam signa sit rerum ipsa cognitio. Sed quartum est, quod breviter abs te vellem cognoscere, utrumnam ista inventa sic putes, ut iam de his dubitare non possis.
Ad. - Vellem quidem tantis ambagibus atque anfractibus esset ad certa perventum; sed et ista rogatio tua nescio quomodo me sollicitat, et ab assensione deterret. Videris enim mihi non haec de me fuisse quaesiturus, nisi haberes quod contradiceres: et ipsa rerum implicatio totum me inspicere, ac securum respondere non sinit, verentem ne quid in tantis involucris lateat, quod acies mentis meae lustrare non possit.
Aug. - Dubitationem tuam non invitus accipio; significat enim animum minime temerarium: quae custodia tranquillitatis est maxima. Nam difficillimum omnino est non perturbari, cum ea quae prona et procliva approbatione tenebamus contrariis disputationibus labefactantur, et quasi extorquentur e manibus. Quare, ut aequum est bene consideratis perspectisque rationibus cedere, ita incognita pro cognitis habere periculosum. Metus est enim ne cum saepe subruuntur quae firmissime statura et mansura praesumimus, in tantum odium vel timorem rationis incidamus, ut ne ipsi quidem perspicuae veritati fides habenda videatur.
10. 32. Sed age, nunc expeditius retractemus utrum recte ista dubitanda putaveris. Nam quaero abs te, si quisquam ignarus deceptionis avium, quae calamis et visco affectatur, obviam fieret aucupi, armis quidem suis instructo, non tamen aucupanti, sed iter agenti, quo viso premeret gradum, secumque, ut fit, admirans cogitaret et quaereret quidnam sibi hominis ille vellet ornatus; auceps autem cum in se videret attentum, ostentandi se studio cannas expediret, et prope animadversam aliquam aviculam fistula et accipitre figeret, subigeret et caperet; nonne illum spectatorem suum doceret nullo significatu, sed re ipsa, quod ille scire cupiebat?
Ad. - Metuo ne quid hic tale sit, quale de illo dixi, qui quaerit quid sit ambulare. Neque enim video, et hic totum illud aucupium esse monstratum.
Aug. - Facile est hac cura te exuere; addo enim, si ille ita intellegens esset, ut ex hoc quod vidit, totum illud genus artis agnosceret: satis est namque ad rem, et de quibusdam rebus tametsi non omnibus, et quosdam homines doceri posse sine signo.
Ad. - Hoc etiam ego possum illi addere; si enim sit bene intellegens, paucis passibus ambulatione monstrata, totum quid sit ambulare cognoscet.