De magistro (Le Maître) (page 6)
Aug. - Ita credo te illudi arbitrareris, si etiam quaererem utrum prima huius nominis syllaba aliud sit quam, ho, et aliud secunda quam, mo.
Aug. - At istae duae syllabae coniunctae, homo est: an negabis?
Aug. - Quaero ergo, num tu duae istae syllabae coniunctae sis.
Aug. - Quid, tu non idem existimas, qui omnia superiora ex quibus hoc confectum est, vera esse concedis?
Ad. - Non tibi ego dicam quid existimem, nisi prius abs te audiero, cum quaereres utrum homo, homo sit, de duabus istis syllabis, an de re ipsa quam significant, me interrogaveris?
Aug. - Tu potius responde ex qua parte acceperis interrogationem meam: nam si est ambigua, prius hoc cavere debuisti, neque mihi respondere antequam certus fieres quonam modo rogaverim.
Ad. - Quid enim me impediret haec ambiguitas, cum ego ad utrumque responderim; homo enim prorsus homo est: nam et istae duae syllabae nihil aliud sunt quam istae duae syllabae; et id quod significant, nihil aliud est, quam id quod est.
Aug. - Scite hoc quidem: sed cur hoc solum quod dictum est homo, non etiam caetera quae locuti sumus, ad utrumque accepisti?
Aug. - Ut alia omittam, eam ipsam primam rogationem meam, si totam ex ea parte accepisses, qua syllabae sonant, nihil mihi respondisses; possem tibi enim videri nihil etiam interrogasse: nunc vero cum tria verba sonuerim, quorum unum in medio repetivi dicens utrum homo, homo sit, primum et ultimum verbum, non secundum ipsa signa, sed secundum ea quae his significantur te accepisse, vel hoc solo manifestum est, quod statim certus ac fidens rogationi respondendum putasti.
Aug. - Cur ergo id tantum quod in medio positum est, et secundum id quod sonat, et secundum id quod significat, te accipere libuit?
Ad. - Ecce iam totum ex ea tantum parte qua significatur accipio: assentior enim tibi, sermocinari nos omnino non posse, nisi auditis verbis ad ea feratur animus, quorum ista sunt signa. Quare ostende nunc, quomodo ista ratiocinatione deceptus sim, qua me hominem non esse concluditur.
Aug. - Imo eadem rursus interrogabo, ut ipse invenias ubi lapsus sis.
8. 23. Aug. - Illud ergo quod primo quaesieram, quia iam dedisti, non quaeram. Vide igitur diligentius, utrum syllaba, ho, nihil aliud sit quam, ho; et utrum, mo, nihil aliud sit quam, mo.
Ad. - Nequaquam hoc concesserim: placuit enim, et recte placuit, signo dato id quod significatur attendere, et ex eius consideratione vel dare, vel negare quod dicitur. Illae autem separatim enuntiatae syllabae, quia sine ulla significatione sonuerunt, hoc eas esse quod sonuere concessum est.
Aug. - Placet igitur, firmumque animo tenes non respondendum esse interrogationibus, nisi ex iis rebus quae verbis significantur.
Aug. - Vellem scire quomodo illi resisteres, de quo iocantes solemus audire, quod ex eius ore cum quo disputabat, leonem processisse concluserit. Cum enim quaesisset, utrum ea quae loqueremur, nostro ore procederent, atque ille non potuisset negare; quod facile fuit, egit cum homine, ut in loquendo leonem nominaret: hoc ubi factum est, ridicule insultare coepit et premere, ut quoniam quidquid loquimur, ore nostro exire confessus erat, et leonem se locutum esse nequibat abnuere, homo non malus tam immanem bestiam videretur vomuisse.
Ad. - Minime vero erat arduum scurrae huic resistere; non enim concederem ore nostro exire quodcumque loquimur. Nam quae loquimur, ea significamus; non autem quae res significatur, sed signum quo significatur loquentis ore procedit, nisi cum ipsa signa significantur: quod genus paulo ante tractavimus?
8. 24. Aug. - Bene tu quidem hoc modo adversus illum esses paratus: verumtamen mihi quid respondebis, utrum homo nomen sit requirenti?
Ad. - Ne quaeso; nam mihi ipse renuntio, me hominem non esse, qui nomen esse responderim, cum homo utrum nomen esset inquireres. Iam enim placuerat, ex ea re quae significaretur, aut assentiri, aut negare quod dicitur.
Aug. - At mihi videtur non te frustra in hanc responsionem decidisse; nam vigilantiam tuam mentibus nostris indita ipsa lex rationis evicit: nam si quaererem quid esset homo, responderes fortasse animal; si autem quaererem quae pars orationis esset homo, nullo modo posses recte respondere nisi, Nomen: quamobrem cum homo et nomen, et animal esse inveniatur, illud dicitur ex ea parte qua signum est, hoc ex parte rei quam significat. Qui ergo quaerit utrum homo nomen sit, nihil ei aliud quam esse respondeam: satis enim significat ex ea parte se velle audire, qua signum est. Si autem quaerit utrum animal sit, multo proclivius annuam: quoniam si tacens et nomen et animal, tantum quid esset homo requireret, placita illa loquendi regula ad id quod duabus syllabis significatur, animus curreret; neque quidquam responderetur nisi animal, vel etiam tota definitio diceretur, id est animal rationale mortale: an tibi non videtur?
Ad. - Prorsus videtur: sed cum esse nomen concesserimus, quomodo illam conclusionem nimis contumeliosam evitabimus, qua nos homines non esse conficitur?
Aug. - Quomodo putas, nisi docendo non ex ea parte illatam, qua interroganti assentiebamur? Aut si ex ea parte illam se fatetur inferre, nullo modo est formidanda: quid enim metuam hominem, id est tres istas syllabas non esse me confiteri?
Ad. - Nihil est verius. Cur ergo animum offendit, cum dicitur, Non es igitur homo; cum secundum illa concessa, nihil verius dici potuerit?
Aug. - Quia non possum non putare ad id conclusionem referri, quod his duabus syllabis significatur, simul atque ista verba sonuerint, ea scilicet regula, quae naturaliter plurimum valet, ut auditis signis ad res significatas feratur intentio.
9. 25. Aug. - Iam ergo intellegas volo, res quae significantur, pluris quam signa esse pendendas. Quidquid enim propter aliud est, vilius sit necesse est quam id propter quod est; nisi tu aliud existimas.
Ad. - Videtur mihi non temere hic esse assentiendum: nam cum dicimus, Coenum, longe hoc nomen arbitror rei quam significat antecellere. Quod enim nos offendit audientes, non ad ipsius verbi pertinet sonum; coenum enim nomen, mutata una littera coelum est; inter illa vero quae his nominibus significantur, quantum distet videmus. Quamobrem nequaquam huic signo tribuerim, quod in re quam significat odimus; et propterea hoc illi iure antepono: libentius enim hoc audimus, quam ullo sensu illud attingimus.
Aug. - Vigilantissime omnino. Itaque falsum est, omnes res pluris quam earum signa esse pendendas.
Aug. - Dic ergo mihi quid arbitreris eos secutos esse, qui huic rei tam foedae atque aspernabili nomen indiderunt; vel utrum eos probes, an improbes.
Ad. - Ego vero illos nec probare, nec improbare audeo, nec quid fuerint secuti scio.
Aug. - Potesne saltem scire quid tu sequaris, cum hoc nomen enuntias?