La Trinité (De Trinitate) (page 4)
[XIII 23] Moyses autem quando ad populum Israhel ex Aegypto educendum missus est, sic ei dominum apparuisse scriptum est: Pascebat, inquit, oues Iethro soceri sui sacerdotis Madian, et egit oues in desertum et uenit in montem dei Choreb. Apparuit autem illi angelus domini in flamma ignis de rubo. Et uidit quia in rubo arderet ignis, rubus uero non comburebatur. Et ait Moyses: Ibo et uidebo uisum istud quod tam magnum uidi. quoniam non comburitur rubus. Cum ergo uidit dominus quia uenit uidere, clamauit eum dominus de rubo dicens: Ego sum deus patris tui, deus Abraham et deus Isaac et deus Iacob. Et hic primo angelus domini dictus est deinde deus.
Numquid ergo angelus est deus Abraham et deus Isaac et deus Iacob? Potest ergo recte intellegi ipse saluator de quo dicit apostolus: Quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia deus benedictus in saecula. Qui ergo super omnia est deus benedictus in saecula non absurde etiam hic ipse intellegitur deus Abraham et deus Isaac et deus Iacob. Sed cur prius angelus domini dictus est cum de rubo in flamma ignis apparuit? Vtrum quia unus ex multis angelis erat sed per dispensationem personam domini sui gerebat, an assumptum erat aliquid creaturae quod ad praesens negotium uisibiliter appareret et unde uoces sensibiliter ederentur quibus praesentia domini per subiectam creaturam corporeis etiam sensibus hominis sicut oportebat exhiberetur? Si enim unus ex angelis erat, quis facileaffirmare possit utrum ei filii persona nuntianda imposita fuerit an spiritus sancti an dei patris an ipsius omnino trinitatis qui est unus et solus deus, ut diceret: Ego sum deus Abraham et deus Isaac et deus Iacob? Neque enim possumus dicere deum Abraham et deum Isaac et deum Iacob filium dei esse et patrem non esse. Aut spiritum sanctum aut ipsam trinitatem quam credimus et intellegimus unum deum audebit aliquis negare deum Abraham et deum Isaac et deum Iacob? Ille enim non est illorum patrum deus qui non est deus. Porro si non solum pater deus est sicut omnes etiam haeretici concedunt, sed etiam filius quod uelint nolint coguntur fateri dicente apostolo: Qui est super omnia deus benedictus in saecula, et spiritus sanctus dicente ipso apostolo: Clarificate ergo deum in corpore uestro cum supra diceret: Nescitis quia corpora uestra templum in uobis spiritus sancti est quem habetis a deo?, et hi tres unus deus sicut catholica sanitas credit, non satis elucet quam in trinitate personam, et utrum aliquam an ipsius trinitatis gerebat ille angelus, si unus ex ceteris angelis erat.
Si autem in usum rei praesentis assumpta creatura est quae humanis et oculis appareret et auribus insonaret et appellaretur et angelus domini et dominus et deus, non potest hic deus pater intellegi, sed aut filius aut spiritus sanctus, quamquam spiritum sanctum alicubi angelum dictum non recolam. Sed ex opere possit intellegi; dictum enim de illo est: Quae uentura sunt annuntiabit uobis, et utique angelus graece, latine nuntius interpretatur. De domino autem Iesu Christo euidentissime legimus apud prophetam quod magni consilii angelus dictus sit, cum et spiritus sanctus et dei filius sit deus et dominus angelorum.
[XIV 24] Item in exitu de Aegypto filiorum Israhel scriptum est: Deus autem praeibat illos, die quidem in columna nubis et ostendebat illis uiam, nocte autem in columna ignis; et non deficiebat columna nubis die et columna ignis nocte ante populum. Quis et hic dubitet per subiectam creaturam eandemque corpoream non per suam substantiam deum oculis apparuisse mortalium? Sed utrum patrem an filium an spiritum sanctum an ipsam trinitatem unum deum similiter non apparet. Nec ibi hoc distinguitur, quantum existimo, ubi scriptum est: Et maiestas domini apparuit in nube, et locutus est dominus ad Moysen dicens: Exaudiui murmur filiorum Israhel, et cetera.
[XV 25] Iam uero de nubibus et uocibus et fulguribus et tuba et fumo in monte Sina cum diceretur: Sina autem mons fumabat totus propterea quod descendisset deus in eum in igne, et ascendebat fumus tamquam fumus fornacis. Et mente confusus est omnis populus uehementer; fiebant autem uoces tubae prodeuntes fortiter ualde. Moyses loquebatur et deus respondebat ei uoce. Et paulo post data lege in decem praeceptis consequenter dicitur: Et omnis populus uidebat uoces et lampadas et uoces tubae et montem fumantem. Et paulo post: Et stabat, inquit, omnis populus a longe. Moyses autem intrauit in nebulam ubi erat deus, et dixit dominus ad Moysen, et cetera.
Quid hinc dicam nisi quod nemo tam uecors est qui credat fumum, ignem, nubes et nebulam et si qua huiusmodi uerbi et sapientiae dei quod est Christus uel spiritus sancti esse substantiam? Nam de patre deo nec arriani hoc umquam ausi sunt dicere. Ergo creatura seruiente creatori facta sunt illa omnia et humanis sensibus pro dispensatione congrua praesentata, nisi forte quia dictum est: Moyses autem intrauit in nebulam ubi erat deus, hoc arbitrabitur carnalis cogitatio, a populo quidem nebulam uisam, intra nebulam uero Moysen oculis carneis uidisse filium dei quem delirantes haeretici in sua substantia uisum uolunt. Sane uiderit eum Moyses oculis carneis si oculis carneis potest uideri non modo spaientia dei quod est Christus, sed uel ipsa cuiuslibet hominis et qualiscumque sapientis. Aut quia scriptum est de senioribus Israhel quia uiderunt locum ubi steterat deus Israhel et quia sub pedibus eius tamquam opus lapidis sapphiri et tamquam aspectus firmamenti caeli, propterea credendum est uerbum et sapientiam dei per suam substantiam in spatio loci terreni stetisse, quae pertendit a fine usque in finem fortiter et disponit omnia suauiter, et ita esse mutabile uerbum dei per quod facta sunt omnia ut modo se contrahat modo distendat? Mundet dominus a talibus cogitationibus corda fidelium suorum. Sed per subiectam, ut saepe diximus, creaturam exhibentur haec omnia uisibilia et sensibilia ad significandum inuisibilem atque intellegibilem deum, non solum patrem sed et filium et spiritum sanctum, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia; quamuis inuisibilia dei a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciantur, sempiterna quoque uirtus eius ac diuinitas.
[26] Sed quod attinet ad id quod nunc suscepimus nec in monte Sina uideo quemadmodum appareat per illa omnia quae mortalium sensibus terribiliter ostendebantur utrum deus trinitas an pater an filius an spiritus sanctus proprie loquebatur. Verumtamen si quid hinc sine affirmandi temeritate modeste atque cunctanter coniectare conceditur, si una ex trinitate persona potest intellegi, cur non spiritum sanctum potius intellegimus quando et tabulis lapideis lex ipsa quae ibi data est digito dei scripta dicitur, quo nomine spiritum sanctum in euangelio significari nouimus.
Et quinquaginta dies numerantur ab occisione agni et celebratione paschae usque ad diem quo haec fieri coepta sunt in monte Sina, sicut post domini passionem ab eius resurrectione quinquaginta dies numerantur et uenit promissus a filio dei spiritus sanctus. Et in ipso eius aduentu, quem in apostolorum actibus legimus, per diuisionem linguarum ignis apparuit qui et insedit super unumquemque eorum, quod exodo congruit ubi scriptum est: Sina autem mons fumabt totus propterea quod descendisset in eum deus in igne, et aliquanto post: Aspectus, inquit, maiestatis domini tamquam ignis ardens super uerticem montis coram filiis Israhel. Aut si haec ideo facta sunt quia nec pater nec filius illic eo modo praesentari poterant sine spiritu sancto quo ipsam legem scribi oportebat, deum quidem non per substantiam suam quae inuisibilis et incommutabilis manet sed per illam speciem creaturae illic apparuisse cognoscimus. Sed aliquam ex trinitate personam signo quodam proprio, quantum ad mei sensus capacitatem pertinet, non uidemus.
[XVI 27] Est etiam quo plerique moueri solent quia scriptum est: Et locutus est dominus ad Moysen facie ad faciem sicut quis loquitur ad amicum suum, cum paulo post dicat idem Moyses: Si ergo inueni gratiam ante te, ostende mihi temetipsum manifeste ut uideam te, ut sim inueniens gratiam ante te et ut sciam quia populus tuus est gens haec, et paulo post iterum: Dixitque Moyses ad dominum: Ostende mihi maiestatem tuam. Quid est hoc quod in omnibus quae supra fiebant deus uideri per suam substantiam putabatur, unde a miseris creditus est non per creaturam sed per se ipsum uisibilis filius dei, et quod intrauerat in nebulam Moyses ad hoc intrasse uidebatur ut oculis quidem populi ostenderetur caligo nebulosa, ille autem intus uerba dei tamquam eius faciem contemplatus audiret? Et quomodo dictum est: Locutus est dominus ad Moysen facie ad faciem sicut quis loquitur ad amicum suum? Ecce idem dicit: Si inueni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi temetipsum manifeste.
Nouerat uitque quod corporaliter uidebat, et ueram uisionem dei spiritaliter requirebat. Locutio quippe illa quae fiebat in uocibus sic modificabatur tamquam esset amici loquentis ad amicum. Sed deum patrem quis corporeis oculis uidet? Et quod in principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum per quod facta sunt omnia, quis corporeis oculis uidet? Et spiritum sapientiae quis corporeis oculis uidet? Quid est autem: Ostende mihi temetipsum manifeste ut uideam te, nisi ostende mihi substantiam tuam? Hoc autem si non dixisset Moyses, utcumque ferendi essent stulti qui putant per ea quae supra gesta uel dicta sunt substantiam dei oculis eius fuisse conspicuam; cum uero hic apertissime demonstretur nec desideranti hoc fuisse concessum, quis audeat dicere per similes formas quae huic quoque uisibiliter apparuerant non creaturam deo seruientem sed hoc ipsum quod deus est cuiusquam oculis apparuisse mortalium?
[28] Et hic quidem quod postea dominus dicit ad Moysen: Non poteris uidere faciem meam et uiuere; non enim uidebit homo faciem meam et uiuet. Et ait dominus: Ecce locus penes me, et stabis super petram statim ut transiet mea maiestas, et ponam te in spelunca petrae. Et tegam manu mea super te donec transeam, et auferam manum, et tunc uidebis posteriora mea; nam facies mea non apparebit tibi.
[XVII] Non incongruenter ex persona domini nostri Iesu Christi praefiguratum solet intellegi ut posteriora eius accipiantur caro eius in qua de uirgine natus est et mortuus et resurrexit, siue propter postremitatem mortalitatis posteriora dicta sint, siue quod eam prope in fine saeculi, hoc est posterius, suscipere dignatus est. Facies autem eius illa dei forma in qua non rapinam arbitratus esse aequalis deo patri, quod nemo utique potest uidere et uiuere; siue quia post hanc uitam in qua peregrinamur a domino et ubi corpus quod corrumpitur aggrauat animam, uidebimus facie ad faciem sicut dicit apostolus. De hac enim uita in psalmis dicitur: Verumtamen uniuersa uanitas omnis homo uiuens, et iterum: Quoniam non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens. In qua uita etiam secundum Iohannem nondum apparuit quod erimus. Scimus, inquit, quia cum apparuerit, similes ei erimus quoniam uidebimus eum sicuti est; quod utique post hanc uitam intellegi uoluit cum mortis debitum soluerimus et resurrectionis promissum receperimus siue quod etiam nunc in quantum dei sapientiam per quam facta sunt omnia spiritaliter intellegimus, in tantum carnalibus affectibus morimur ut mortuum nobis hunc mundum deputantes nos quoque ipsi huic mundo moriamur et dicamus quod ait apostolus: Mundus mihi crucifixus est et ego mundo. De hac enim morte item dicit: Si autem mortui estis cum Christo, quid adhuc uelut uiuentes de hoc mundo decernitis? Non ergo immerito nemo poterit faciem, id est ipsam manifestationem sapientiae dei, uidere et uiuere.
Ipsa est enim species cui contemplandae suspirat omnis qui affectat diligere deum ex toto corde et ex tota anima et ex tota mente; ad quam contemplandam etiam proximum quantum potest aedificat qui diligit et proximum sicut se ipsum, in quibus duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae. Quod significatur etiam in ipso Moyse. Nam cum dixisset propter dilectionem dei qua praecipue flagrabat: Si inueni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi temetipsum manifeste ut sim inueniens gratiam ante te, continuo propter dilectionem etiam proximi subiecit atque ait: Et ut sciam quia populus tuus est gens haec. Illa est ergo species quae rapit omnem animam rationalem desiderio sui tanto ardentiorem quanto mundiorem et tanto mundiorem quanto ad spiritalia resurgentem, tanto autem ad spiritalia resurgentem quanto a carnalibus morientem. Sed dum peregrinamur a domino et per fidem ambulamus non per speciem, posteriora Christi, hoc est carnem, per ipsam fidem uidere debemus, id est in solido fidei fundamento stantes quod significat petra, et eam de tali tutissima specula intuentes, in catholica scilicet ecclesia de qua dictum est: Et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. Tanto enim certius diligimus quam uidere desideramus faciem Christi quanto in posterioribus eius agnoscimus quantum nos prior dilexerit Christus.
[29] Sed in ipsa carne fides resurrectionis eius saluos facit atque iustificat. Si enim credideris, inquit, in corde tuo quia deus illum suscitauit a mortuis, saluus eris; et iterum: Qui traditus est, inquit, propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram. Ideoque meritum fidei nostrae resurrectio corporis domini est. Nam mortuam esse illam carnem in cruce passionis etiam inimici eius credunt, sed resurrexisse non credunt. Quod firmissime nos credentes tamquam de petrae soliditate contuemur, unde certa spe adoptionem exspectamus redemptionem corporis nostri quia hoc in membris Christi speramus quae nos ipsi sumus quod perfectum esse in ipso tamquam in capite nostro fidei sanitate cognoscimus. Inde non uult nisi cum transierit uideri posteriora sua ut in eius resurrectionem credatur. Pascha enim hebraeum uerbum dicitur quod transitum interpretamur. Vnde et Iohannes euangelista dicit: Ante diem autem festum paschae sciens Iesus quia uenit eius hora ut transeat de hoc mundo ad patrem.
[30] Hoc autem qui credunt nec tamen in catholica sed in schismate aliquo aut in haeresi credunt non de loco qui est penes eum uident posteriora domini. Quid enim sibi uult quod ait dominus: Ecce locus est penes me, et stabit super petram? Quis locus terrenus est penes dominum nisi hoc est penes eum quod eum spiritaliter attingit? Nam quis locus non est penes dominum qui attingit a fine usque in finem fortiter et disponit omnia suauiter, et cuius dictum est caelum sedes et terra scabellum pedum eius, et qui dixit: Quam domum aedificabitis mihi? Aut quis locus quietis meae? Nonne manus mea fecit haec omnia? Sed uidelicet intellegitur locus penes eum in quo statur super petram ipsa ecclesia catholica ubi salubriter uidet pascha domini, id est transitum domini, et posteriora eius, id est corpus eius, qui credit in resurrectionem eius. Et stabit, inquit, super petram statim ut transiet mea maiestas. Re uera enim statim ut transiit maiestas domini in clarificatione domini qua resurgens ascendit ad patrem solidati summus super petram. Et ipse Petrus tunc solidatus est ut cum fiducia praedicaret quem priusquam esset solidatus ter timore negauerat, iam quidem praedestinatione positus in specula petrae sed adhuc manu domini sibi superposita ne uideret. Posteriora enim eius uisurus erat et nondum ille transierat uitque a morte ad uitam; nondum resurrectione clarificatus erat.
[31] Nam et quo sequitur in exodo et dicit: Tegam manu mea super te donec transeam, et auferam manum et tunc uidebis posteriora mea. Multi israhelitae quorum tunc erat figura Moyses post resurrectionem domini crediderunt in eum tamquam iam uidentes posteriora eius remota manu eius ab oculis suis. Vnde et Esaiae talem prophetiam euangelista commemorat: Incrassa cor populi huius et aures eorum oppila et oculos eorum graua. Denique in psalmo non absurde intellegitur ex eorum persona dici: Quoniam die ac nocte grauata est super me manus tua; die fortasse cum manifesta miracula faceret nec ab eis agnosceretur; nocte autem cum in passione moreretur quando certius putauerunt sicut quemlibet hominem peremptum et exstinctum. Sed quoniam cum transisset ut eius posteriora uiderentur praedicante sibi apostolo Petro quia oportebat Christum pati et resurgere, compuncti sunt dolore poenitentiae ut fieret in baptizatis quo in capite psalmi eius dicitur: Beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata. Propterea cum dictum esset: Grauata est super me manus tua, tamquam domino transeunte ut iam remoueret manum et uiderentur posteriora eius, sequitur uox dolentis et confitentis et ex fide resurrectionis domini peccatorum remissionem accipientis: Conuersus sum, inquit, in aerumna dum confringeretur spina. Peccatum meum cognoui et iniustitiam meam non operui. Dixi: Pronuntiabo aduersum me iniustitiam meam domino, et tu dimisisti impietatem cordis mei. Neque enim tanto carnis nubilo debemus inuolui ut putemus faciem quidem esse domini inuisibilem, dorsum uero uisibile, quandoquidem in forma serui utrumque uisibiliter apparuit; in forma autem dei absit ut tale aliquid cogitetur. Absit ut uerbum dei et sapientia dei ex una parte habeat faciem, ex alia dorsum sicut corpus humanum, aut omnino ulla specie uel motione siue loco siue tempore commutetur.
[32] Quapropter si in illis uocibus quae fiebant in exodo et illis omnibus corporalibus demonstrationibus dominus Iesus Christus ostendebatur, aut alias Christus sicut loci huius consideratio persuadet, alias spiritus sanctus sicut ea quae supra diximus admonent, non hoc efficitur ut deus pater numquam tali aliqua specie patribus uisus sit. Multa enim talia uisa facta sunt illis temporibus non euidenter nominato et designato in eis uel patre uel filio uel spiritu sancto, sed tamen per quasdam ualde probabiles significationes nonnullis indiciis exsistentibus ut nimis temerarium sit dicere deum patrem numquam patribus aut prophetis per aliquas uisibiles formas apparuisse. Hanc enim opinionem illi pepererunt qui non potuerunt in unitate trinitatis intellegere quod dictum est: Regi autem saeculorum immortali, inuisibili soli deo, et: Quem nemo hominum uidit nec uidere potest quod de ipsa substantia summa summequdiuina et incommutabili ubi et pater et filius et spiritus sanctus unus et solus deus per sanam fidem intellegitur. Visiones autem illae per creaturam commutabilem deo incommutabili subditam factae sunt, non proprie sicuti est, sed significatiue sicut pro rerum causis et temporibus oportuit ostendentes deum.
[XVIII 33] Quamquam nescio quemadmodum isti intellegant quod Danieli apparuerit antiquus dierum a quo filius hominis quod propter nos esse dignatus est accepisse intellegitur regunum, ab illo scilicet qui ei dicit in psalmis: Filius meus es tu; ego hodie genui te; postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et qui omnia subiecit sub pedibus eius. Si ergo Danieli et pater dans regnum et filius accipiens apparuerunt in specie corporali, quomodo isti dicunt patrem numquam uisum esse prophetis et ideo solum debere intellegi inuisibilem, quem nemo hominum uidit nec uidere potest?
Ita enim narrauit Daniel: Aspiciebam, inquit, donec throni positi sunt, et uetustus dierum sedebat. Et indumentum eius quasi nix album, et capillus capitis eius quasi lana munda; thronus eius flamma ignis, rotae eius ignis flagrans, et flumen ignis trahebat in conspectu eius. Et mille milia deseruiebant ei, et dena milia denum milium assistebant ei. Et iudicium conlocauit, et libri aperti sunt, et cetera. Et paulo post: Aspiciebam, inquit, in uisu noctis; et ecce cum caeli nubibus quasi filius hominis ueniens erat, et usque ad ueterem dierum peruenit et oblatus est ei. Et ipsi datus est principatus et honor et regnum; et omnes populi, tribus, linguae ipsi seruient. Potestas eius potestas aeterna quae non praeteribit, et regunum eius non corrumpetur. Ecce pater dans et filius accipiens regnum sempiternum, et sunt ambo in conspectu prophetantis uisibili specie. Non ergo inconuenienter creditur etiam deus pater eo modo solere apparere mortalibus.
[34] Nisi forte aliquid dicet ideo non esse uisibilem patrem quia in conspectu somniantis apparuit, ideo autem filium uisibilem et spiritum sanctum quia Moyses illa omnia uigilans uiderit. Quasi uero uerbum et sapientiam dei uiderit Moyses carnalibus oculis, aut uideri spiritus uel humanus potest qui carnem istam uiuificat uel ipse corporeus qui uentus dicitur, quanto minus ille spiritus dei qui omnium hominum et angelorum mentes ineffabili excellentia diuinae substantiae supergreditur; aut quisquam tali praecipitetur errore ut audeant dicere filium et spiritum sanctum etiam uigilantibus hominibus esse uisibilem, patrem autem non nisi somniantibus. Quomodo ergo de patre solo accipiunt: Quem nemo hominum uidit nec uidere potest? An cum dormiunt homines, tunc non sunt homines? Aut qui formare similitudinem corporis potest ad se significandum per uisa somniantium non potest formare ipsam corpoream creaturam ad se significandum oculis uigilantium, cum eius ipsa substantia qua est ipse quod est nulla corporis similitudine dormienti, nulla corporea specie uigilanti possit ostendi, sed non solum patris uerum etiam filii et spiritus sancti? Et certe qui uigilantium uisis mouentur ut non patrem sed tantum filium uel spiritum sanctum credant corporalibus hominum apparuisse conspectibus, ut omittam tantam latitudinem sanctarum paginarum et tam multiplicem earum intellegentiam unde nemo sani capitis affirmare debet nusquam personam patris per aliquam speciem corporalem uigilantium oculis demonstratam; sed ut hoc, ut dixi, omittam, quid dicunt de patre nostro Abraham cui certe uigilanti et ministranti, cum scriptura praemisisset dicens: Visus est dominus Abrahae, non unus aut duo sed tres apparuerunt uiri quorum nullus excelsius aliis eminuisse dictus est, nullus honoratius effulsisse, nullus imperiosius egisse?
[35] Quapropter quoniam in illa tripertita nostra distributione primum quaerere instituimus utrum pater an filius an spiritus sanctus; an aliquando pater, aliquando filius, aliquando spiritus sanctus; an sine ulla distinctione personarum sicut dicitur deus unus et solus, id est ipsa trinitas, per illas creaturae formas patribus apparuerit; interrogatis quae potuimus quantum sufficere uisum est sanctarum scripturarum locis, nihil aliud, quantum existimo, diuinorum sacrementorum modesta et cauta consideratio persuadet nisi ut temere non dicamus quaenam ex trinitate persona cuilibet patrum uel prophetarum in aliquo corpore uel similitudine corporis apparuerit nisi cum continentia lectionis aliqua probabilia circumponit indicia. Ipsa enim natura uel substantia uel essentia uel quolibet alio nomine appelandum est idipsum quod deus est, quidquid illud est, corporaliter uideri non potest. Per subiectam uero creaturam non solum filium uel spiritum sanctum sed etiam patrem corporali specie siue similitudine mortalibus sensibus significationem sui dare potuisse credendum est. Quae cum ita sint, ne immoderatius progrediatur secundi huius uoluminis longitudo, ea quae restant in consequentibus uideamus.
Augustine Christian Latin The Latin Library The Classics Page
[1] Credant qui uolunt malle me legendo quam legenda dictando laborare. Qui autem hoc nolunt credere, experiri uero et possunt et uolunt, dent quae legendo uel meis inquisitionibus respondeatur uel interrogationibus aliorum quas pro mea persona quam in seruitio Christi gero et pro studio quo fidem nostram aduersus errorem carnalium et animalium hominum muniri inardesco necesse est me pati, et uideant quam facile ab isto labore me temperem et quanto etiam gaudio stilum possim habere feriatum. Quod si ea quae legamus de his rebus sufficienter edita in latino sermone aut non sunt aut non inueniuntur aut certe difficile a nobis inueniri queunt, graecae autem linguae non sit nobis tantus habitus ut talium rerum libris legendis et intellegendis ullo modo reperiamur idonei, quo genere litterarum ex his quae nobis pauca interpretata sunt non dubito cuncta quae utiliter quaerere possumus contineri; fratribus autem non ualeam resistere iure quo eis seruus factus sum flagitantibus ut eorum in Christo laudabilibus studiis lingua ac stilo meo quas bigas in me caritas agitat maxime seruiam. Egoque ipse multa quae nesciebam scribendo me didicisse confitear; non debet labor hic meus cuiquam pigro aut multum docto uideri superfluus cum multis impigris multisque indoctis inter quos etiam mihi non parua ex parte sit necessarius. Ex his igitur quae ab aliis de hac re scripta iam legimus plurimum adminiculati et adiuti ea quae de trinitate uno summo summeque bono deo pie quaeri et disseri posse arbitror ipso exhortante quaerenda atque adiuuante disserenda suscepi, ut si alia non sunt huiusmodo scripta, sit quod habeamus, et legant qui uoluerint et ualuerint; si autem iam sunt, tanto facilius aliqua inueniantur quanto talia plura esse potuerint.
[2] Sane cum in omnibus litteris meis non solum pium lectorem sed etiam liberum correctorem desiderem, multo maxime in his ubi ipsa magnitudo quaestionis utinam tam multos inuentores habere posset quam multos contradictores habet. Verumtamen sicut lectorem meum nolo esse mihi deditum, ita correctorem nolo sibi. Ille me non amet amplius quam catholicam fidem; ille se non amet amplius quam catholicam ueritatem. Sicut illi dico: Noli meis litteris quasi scripturis canonicis inseruire, sed in illis et quod non credebas cum inueneris incunctanter crede, in istis autem quod certum non habebas nisi certum intellexeris noli firme retinere; ita illi dico: Noli meas litteras ex tua opinione uel contentione sed ex diuina lectione uel inconcussa ratione corrigere; si quid in eis ueri comprehenderis, exsistendo non est meum at intellegendo et amando et tuum sit et meum; si quid autem falsi conuiceris, errando fuerit meum sed iam cauendo nec tuum sit nec meum.
[3] Hinc itaque tertius iste liber sumit exordium quousque secundus peruenerat. Cum enim ad id uentum esset ut uellemus ostendere non ideo minorem patre filium quia ille misit, hic missus est, nec ideo minorem utroque spiritum sanctum quia et ab illo et ab illo missus in euangelio legitur, suscepimus hoc quaerere cum illuc missus sit filius ubi erat quia in hunc mundum uenit et in hoc mundo erat, cum illuc etiam spiritus sanctus ubi et ipse erat, quoniam spiritus domini repleuit orbem terrarum, et hoc quod continet omnia scientiam habet uocis, utrum propterea missus sit dominus quia ex occulto in carne natus est et de sinu patris ad oculos hominum in forma serui tamquam egressus apparuit; ideo etiam spiritus sanctus quia et ipse corporali specie quasi columba uisus est et linguis diuisis uelut ignis; ut hoc eis fuerit mitti, ad aspectum mortalium in aliqua forma corporea de spiritali secreto procedere, quod pater quoniam non fecit tantummodo misisse non etiam missus esse dictus sit. Deinde quaesitum est cur et pater non aliquando dictus sit missus si per illas species corporales quae oculis antiquorum apparuerunt ipse demonstrabatur. Si autem filius tunc demonstrabatur, cur tanto post missus diceretur cum plenitudo temporis uenit ut ex femina nasceretur, quandoquidem et antea mittebatur cum in illis formis corporaliter apparebat. Aut si non recte missus diceretur nisi cum uerbum caro factum est, cur spiritus sanctus missus legatur cuius incarnatio talis non facta est. Si uero per illas antiquas demonstrationes nec pater nec filius sed spiritus sanctus ostendebatur, cur etiam ipse nunc diceretur missus cum illis modis et antea mitteretur. Deinde subdiuisimus ut haec diligentissime tractarentur, et tripertitam fecimus quaestionem cuius una pars in secundo libro explicata est, duae sunt reliquae de quibus deinceps disserere aggrediar. Iam enim quaesitum atque tractatum est in illis antiquis corporalibus formis et uisis non tantummodo patre nec tantummodo filium nec tantummodo spiritum sanctum apparuisse, sed aut indifferenter dominum deum qui trinitas ipsa intellegitur aut quamlibet ex trinitate personam quam lectionis textus indiciis circumstantibus significaret.
[I 4] Nunc ergo primum quaerimus quod sequitur. Nam secundo loco in illa distributione positum est utrum ad hoc opus tantummodo creatura formata sit in qua deus, sicut tunc oportuisse iudicauit, humanis ostenderetur aspectibus; an angeli qui iam erant ita mittebantur ut ex persona dei loquerentur, assumentes corporalem speciem de creatura corporea in usum ministerii sui; aut ipsum corpus suum cui non subduntur sed subditum regunt mutantes atque uertentes in species quas uellent accommodatas atque aptas actionibus suis secundum attributam sibi a creatore potentiam. Qua parte quaestionis quantum dominus dederit pertractata postremo erit uidendum id quod institueramus inquirere, utrum filius et spiritus sanctus et antea mittebantur, et si ita est quid inter illam missionem et eam quam in euangelio legimus distet; an missus non sit aliquis eorum nisi cum uel filius factus est ex Maria uirgine uel cum spiritus sanctus uisibili specie siue in columba siue in igneis linguis apparuit.
[5] Sed fateor excedere uires intentionis meae utrum angeli manente spiritali sui corporis qualitate per hanc occultius operantes assumant ex inferioribus elementis corpulentioribus quod sibi coaptatum quasi aliquam uestem mutent et uertant in quaslibet species corporales etiam ipsas ueras sicut aqua uera in uerum uinum conuersa est a domino, an ipsa propria corpora sua transforment in quod uoluerint accommodate ad id quod agunt. Sed quodlibet horum sit ad praesentem quaestionem non pertinet. Et quamuis haec quoniam homo sum nullo experimento possim comprehendere sicut angeli qui haec agunt, et magis ea norunt quam ego noui quatenus mutetur corpus meum in affectu uoluntatis meae siue quod in me siue quod ex aliis expertus sum; quid horum tamen ex diuinarum scripturarum auctoritatibus credam nunc non opus est dicere ne cogar probare et fiat sermo longior de re qua non indiget praesens quaestio.
[6] Illud nunc uidendum est utrum angeli tunc agebat et illas corporum species apparentes oculis hominum et illas uoces auribus insonantes cum ipsa sensibilis creatura ad nutum seruiens conditoris in quod opus erat pro tempore uertebatur sicut in libro sapientiae scriptum est: Creatura enim tibi factori deseruiens extenditur in tormentum aduersus iniustos, et lenior fit ad benefaciendum his qui in te confidunt. Propter hoc et tunc in omnia se transfigurans omnium nutrici gratiae tuae deseruiebat ad uoluntatem horum quia te desiderabant. Peruenit enim potentia uoluntatis dei per creaturam spiritalem usque ad effectus uisibiles atque sensibiles creaturae corporalis. Vbi enim non operatur quod uult dei omnipotentis sapientia quae pertendit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suauiter?
[II 7] Sed alius est ordo naturalis in conuersione et mutabilitate corporum qui quamuis etiam ipse ad nutum dei seruiat perseuerantia tamen consuetudinis amisit admirationem, sicuti sunt quae uel breuissimis uel certe non longis interuallis temporum caelo, terra, marique mutantur siue nascentibus siue occidentibus rebus siue alias alter atque aliter apparentibus; alia uero quamuis ex ipso ordine uenientia tamen propter longiora interualla temporum minus usitata, quae licet multi stupeant ab inquisitoribus huius saeculi comprehensa sunt et progressu generationum quo saepius repetita et a pluribus cognita eo minus mira sunt, sicuti sunt defectus luminarium et raro exsistentes quaedam species siderum et terrae motus et monstrosi partus animantium et quaeque similia, quorum nihil fit nisi dei uoluntate sed plerisque non apparet. Itaque licuit uanitati philosophorum etiam causis aliis ea tribuere uel ueris sed proximis, cum omnino uidere non possent superiorem ceteris omnibus causam, id est uoluntatem dei, uel falsis et ne ab ipsa quidem peruestigatione corporalium rerum atque motionum sed a sua suspicione et errore prolatis.
[8] Dicam si potero quiddam exempli gratia quo haec apertiora sint. Est certe in corpore humano quaedam moles carnis et formae species et ordo distinctioque membrorum et temperatio ualetudinis. Hoc corpus inspirata anima regit eademque rationalis, et ideo quamuis mutabilis tamen quae possit illius incommutabilis sapientiae particeps esse ut sit participatio eius in idipsum, sicut in psalmo scriptum est de omnibus sanctis ex quibus tamquam lapidibus uiuis aedificatur illa Hierusalem mater nostra aeterna in caelis. Ita enim canitur: Hierusalem quae aedificatur ut ciuitas, cuius participatio eius in idipsum. Idipsum quippe hoc loco illud summum et incommutabile bonum intellegitur quod deus est atque sapientia uoluntasque ipsius, cui cantatur alio loco: mutabis ea et mutabuntur; ut autem idem ipse es.