La Trinité (De Trinitate)
Domino beatissimo et sincerissima caritate uenerando sancto fratri et consacerdoti papae Aurelio Augustinus in domino salutem.
De trinitate quae deus summus et uerus est libros iuuenis inchoaui, senex edidi. Omiseram quippe hoc opus posteaquam comperi praereptos mihi esse siue subreptos antequam eos absoluerem et retractatos ut mea dispositio fuerat expolirem. Non enim singillatim sed omnes simul edere ea ratione decreueram quoniam praecedentibus consequentes inquisitione proficiente nectuntur. Cum ergo per eos homines (qui priusquam uellem ad quosdam illorum peruenire potuerunt) dispositio mea nequiuisset impleri, interruptam dictationem reliqueram cogitans hoc ipsum in aliquibus scriptis meis conqueri ut scirent qui possent non a me fuisse eosdem libros editos sed ablatos priusquam mihi editione mea digni uiderentur.
Verum multorum fratrum uehementissima postulatione et maxime tua iussione compulsus opus tam laboriosum adiuuante domino terminare curaui, eosque emendatos non ut uolui sed ut potui, ne ab illis qui subrepti iam in manus hominum exierant plurimum discreparent, uenerationi tuae per filium nostrum condiaconum carissimum misi et cuicumque audiendos, describendos legendosque permisi. In quibus si seruari mea dispositio potuisset, essent profecto etsi easdem sententias habentes, multo tamen enodatiores atque planiores quantum rerum tantarum explicandarum difficultas et facultas nostra pateretur. Sunt autem qui primos quattuor uel potius quinque etiam sine prooemiis habent et duodecimum sine extrema parte non parua, sed si eis haec editio potuerit innotescere, omnia si uoluerint et ualuerint emendabunt. Peto sane ut hanc epistulam seorsum quidem sed tamen ad caput eorundem librorum iubeas anteponi. Ora pro me.
[I 1] Lecturus haec quae de trinitate disserimus prius oportet ut nouerit stilum nostrum aduersus eorum uigilare calumnias qui fidei contemnentes initium immaturo et peruerso rationis amore falluntur. Quorum nonnulli ea quae de corporalibus rebus siue per sensus corporeos experta notauerunt, siue quae natura humani ingenii et diligentiae uiuacitate uel artis adiutorio perceperunt, ad res incorporeas et spiritales transferre conantur ut ex his illas metiri atque opinari uelint. Sunt item alii qui secundum animi humani naturam uel affectum de deo sentiunt, si quid sentiunt, et ex hoc errore cum de deo disputant sermoni suo distortas et fallaces regulas figunt. Est item aliud hominum genus, eorum qui uniuersam quidem creaturam, quae profecto mutabilis est, nituntur transcendere ut ad incommutabilem substantiam quae deus est erigant intentionem; sed mortalitatis onere praegrauati cum et uideri uolunt scire quod nesciunt et quod uolunt scire non possunt, praesumptiones opinionum suarum audacius affirmando intercludunt sibimet intellegentiae uias, magis eligentes sententiam suam non corrigere peruersam quam mutare defensam.
Et hic quidem omnium morbus est trium generum quae proposui: et eorum scilicet qui secundum corpus de deo sapiunt; et eorum qui secundum spiritalem creaturam, sicuti est anima; et eorum qui neque secundum corpus neque secundum spiritalem creaturam, et tamen de deo falsa existimant, eo remotiores a uero quo id quod sapiunt nec in corpore reperitur nec in facto et condito spiritu nec in ipso creatore. Qui enim opinatur deum, uerbi gratia, candidum uel rutilum, fallitur; sed tamen haec inueniuntur in corpore. Rursus qui opinatur deum nunc obliuiscentem, nunc recordantem uel si quid huiusmodi est, nihilominus in errore est; sed tamen haec inueniuntur in animo. Qui autem putant eius esse potentiae deum ut seipsum ipse genuerit, eo plus errant quod non solum deus ita non est sed nec spiritalis nec corporalis creatura. Nulla enim omnino res est quae se ipsam gignat ut sit.
[2] Vt ergo ab huiusmodi falsitatibus humanus animus purgaretur, sancta scriptura paruulis congruens nullius generis rerum uerba uitauit ex quibus quasi gradatim ad diuina atque sublimia noster intellectus uelut nutritus assurgeret. Nam et uerbis ex rebus corporalibus sumptis usa est cum de deo loqueretur, uelut cum ait: Sub umbraculo alarum tuarum protege me. Et de spiritali creatura multa transtulit quibus significaret illud quod ita non esset sed ita dici opus esset, sicuti est: Ego sum deus zelans, et: Poenitet me hominem fecisse. De rebus autem quae omnino non sunt non traxit aliqua uocabula quibus uel figuraret locutiones uel sirparet aenigmata. Vnde perniciosius et inanius euanescunt qui tertio illo genere erroris a ueritate secluduntur hoc suspicando de deo quod neque in ipso neque in ulla creatura inueniri potest. Rebus enim quae in creatura reperiuntur solet scriptura diuina uelut infantilia oblectamenta formare quibus infirmorum ad quaerenda superiora et inferiora deserenda pro suo modulo tamquam passibus moueretur aspectus. Quae uero proprie de deo dicuntur, quae in nulla creatura reperiuntur, raro ponit scriptura diuina, sicut illud quod dictum est ad Moysen: Ego sum qui sum, et: Qui est misit me ad uos. Cum enim esse aliquo modo dicatur et corpus et animus, nisi proprio quodam modo uellet intellegi, non id utique diceret. Et illud quod ait apostolus: Qui solus habet immortalitatem. Cum et anima modo quodam immortalis esse dicatur et sit, non diceret, solus habet, nisi quia uera immortalitas incommutabilitas est, quam nulla potest habere creatura quoniam solius creatoris est. Hoc et Iacobus dicit: Omne datum optimum et omne donum perfectum desursus est descendens a patre luminum, apud quem non est commutatio nec momenti obumbratio. Hoc et Dauid: Mutabis ea et mutabuntur; tu autem idem ipse es.
[3] Proinde substantiam dei sine ulla sui commutatione mutabilia facientem, et sine ullo suo temporali motu temporalia creantem, intueri et plene nosse difficile est. Et ideo est necessaria purgatio mentis nostrae qua illud ineffabile ineffabiliter uideri possit; qua nondum praediti fide nutrimur, et per quaedam tolerabiliora ut ad illud capiendum apti et habiles efficiamur itinera ducimur. Vnde apostolus in Christo quidem dicit esse omnes thesauros sapientiae et scientiae absconditos. Eum tamen, quamuis iam gratia eius renatis sed adhuc carnalibus et animalibus, tamquam paruulis in Christo, non ex diuina uirtute in qua aequalis est patri sed ex humana infirmitate et qua crucifixus est, commendauit. Ait namque: neque enim iudicaui me scire aliquid in uobis nisi Iesum Christum et hunc crucifixum. Deinde secutus ait: Et ego in infirmitate et in timore et tremore multo fui apud uos. Et paulo post eis dicit: Et ego, fratres, non potui loqui uobis quasi spiritalibus sed quasi carnalibus. Quasi paruulis in Christo lac uobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis, sed nec adhuc potestis.
Hoc cum dicitur quibusdam irascuntur et sibi contumeliose dici putant, et plerumque malunt credere eos potius a quibus haec audiunt non habere quod dicant quam se capere non posse quod dixerint. Et aliquando afferimus eis rationem, non quam petunt cum de deo quaerunt quia nec ipsi eam ualent sumere nec nos fortasse uel apprehendere uel proferre, sed qua demonstretur eis quam sint inhabiles minimeque idonei percipiendo quod exigunt. Sed quia non audiunt quod uolunt, aut callide nos agere putant ut nostram occultemus imperitiam aut malitiose quod eis inuideamus peritiam, atque ita indignantes perturbatique discedunt.
[II 4] Quapropter adiuuante domino deo nostro suscipiemus et eam ipsam quam flagitant, quantum possumus, reddere rationem, quod trinitas sit unus et solus et uerus deus, et quam recte pater et filius et spiritus sanctus unius eiusdemque substantiae uel essentiae dicatur, credatur, intellegatur; ut non quasi nostris excusationibus inludantur sed reipsa experiantur et esse illud summum bonum quod purgatissimis mentibus cernitur, et a se propterea cerni comprehendique non posse quia mentis humanae acies inualida in tam excellenti luce non figitur nisi per iustitiam fidei nutrita uegetetur. Sed primum secundum auctoritatem scripturarum sanctarum utrum ita se fides habeat demonstrandum est. Deinde si uoluerit et adiuuerit deus, istis garrulis ratiocinatoribus, elatioribus quam capacioribus atque ideo morbo periculosiore laborantibus, sic fortasse seruiemus ut inueniant aliquid unde dubitare non possint, et ob hoc in eo quod inuenire nequiuerint, de suis mentibus potius quam de ipsa ueritate uel de nostris disputationibus conquerantur. Atque ita si quid eis erga deum uel amoris est uel timoris, ad initium fidei et ordinem redeant, iam sentientes quam salubriter in sancta ecclesia medicina fidelium constituta sit ut ad perceptionem incommutabilis ueritatis inbecillam mentem obseruata pietas sanet ne in opinionem noxiae falsitatis temeritas inordinata praecipitet. Nec pigebit autem me, sicubi haesito, quaerere; nec pudebit, sicubi erro, discere.
[III 5] Proinde quisquis haec legit ubi pariter certus est, pergat mecum; ubi pariter haesitat, quaerat mecum; ubi errorem suum cognoscit, redeat ad me; ubi meum, reuocet me. Ita ingrediamur simul caritatis uiam tendentes ad eum de quo dictum est: Quaerite faciem eius semper. Et hoc placitum pium atque tutum coram domino deo nostro cum omnibus inierim qui ea quae scribo legunt et in omnibus scriptis meis maximeque in his ubi quaeritur unitas trinitatis, patris et filii et spiritus sancti, quia neque periculosius alicubi erratur, nec laboriosius aliquid quaeritur, nec fructuosius aliquid inuenitur. Quisquis ergo cum legit dicit: 'Non bene hoc dictum est quoniam non intellego,' locutionem meam reprehendit, non fidem; et forte uere potuit dici planius. Verumtamen nullus hominum ita locutus est ut in omnibus ab omnibus intellegeretur. Videat ergo cui hoc in sermone meo displicet utrum alios in talibus rebus quaestionibusque uersatos cum intellegat, me non intellegit; et si ita est ponat librum meum uel etiam, si hoc uidetur, abiciat, et eis potius quos intellegit operam et tempus impendat. Non tamen propterea putet me tacere debuisse quia non tam expedite ac dilucide quam illi quos intellegit eloqui potui. Neque enim omnia quae ab omnibus conscribuntur in omnium manus ueniunt, et fieri potest ut nonnulli qui etiam haec nostra intellegere ualent illos planiores non inueniant libros et in istos saltem incidant. Ideoque utile est plures a pluribus fieri diuerso stilo, non diuersa fide, etiam de quaestionibus eisdem ut ad plurimos res ipsa perueniat, ad alios sic, ad alios autem sic. At si ille qui se ista non intellexisse conqueritur nulla umquam de talibus rebus diligenter et acute disputate intellegere potui, secum agat uotis et studiis ut proficiat, non mecum querelis et conuiciis ut taceam.
Qui uero haec legens dicit: 'Intellego quidem quid dictum sit, sed non uere dictum est,' asserat, ut placet, sententiam suam et redarguat meam si potest. Quod si cum caritate et ueritate fecerit, mihique etiam (si in hac uita maneo) cognoscendum facere curauerit, uberrimum fructum laboris huius mei cepero. Quod si mihi non potuerit, quibus id potuerit me uolente ac libente praestiterit. Ego tamen in lege domini meditabor, si non die ac nocte, saltem quibus temporum particulis possum, et meditationes meas ne obliuione fugiant stilo alligo sperans de misericordia dei quod in omnibus ueris quae certa mihi sunt perseuerantem me faciet; si quid autem aliter sapio, id quoque mihi ipse reuelabit siue per occultas inspirationes atque admonitiones siue per manifesta eloquia sua siue per fraternas sermocinationes. Hoc oro et hoc depositum desideriumque meum penes ipsum habeo, qui mihi satis idoneus est et custodire quae dedit et reddere quae promisit.
[6] Arbitror sane nonnullos tardiores in quibusdam locis librorum meorum opinaturos me sensisse quod non sensi aut non sensisse quod sensi. Quorum errorem mihi tribui non debere quis nesciat, si uelut me sequentes neque apprehendentes deuiauerint in aliquam falsitatem dum per quaedam densa et opaca cogor uiam carpere, quandoquidem nec ipsis sanctis diuinorum librorum auctoritatibus ullo modo quisquam recte tribuerit tam multos et uarios errores haereticorum, cum omnes ex eisdem scripturis falsas atque fallaces opiniones suas conentur defendere? Admonet me plane ac mihi iubet suauissimo imperio lex Christi, hoc est caritas, ut cum aliquid falsi in libris meis me sensisse homines putant quod ego non sensi atque idipsum falsum alteri displicet, alteri placet, malim me reprehendi a reprehensore falsitatis quam ab eius laudatore laudari. Ab illo enim, quamuis ego non recte qui hoc non senserim, error tamen ipse recte uituperatur; ab hoc autem nec ego recte laudor a quo existimor id sensisse quod uituperat ueritas, nec ipsa sententia quam uituperat ueritas. Ergo in nomine domini susceptum opus aggrediamur.
[IV 7] Omnes quos legere potui qui ante me scripserunt de trinitate quae deus est, diuinorum librorum ueterum et nouorum catholici tractatores, hoc intenderunt secundum scripturas docere, quod pater et filius et spiritus sanctus unius substantiae inseparabili aequalitate diuinam insinuent unitatem, ideoque non sint tres dii sed unus deus quamuis pater filium genuerit, et ideo filius non sit qui pater est; filiusque a patre sit genitus, et ideo pater non sit qui filius est; spiritusque sanctus nec pater sit nec filius, sed tantum patris et filii spiritus, patri et filio etiam ipse coaequalis et ad trinitatis pertinens unitatem. Non tamen eandem trinitatem natam de uirgine Maria et sub Pontio Pilato crucifixam et sepultam tertio die resurrexisse et in caelum ascendisse, sed tantummodo filium. Nec eandem trinitatem descendisse in specie columbae super Iesum baptizatum aut die pentecostes post ascensionem domini sonitu facto de caelo quasi ferretur flatus uehemens et linguis diuisis uelut ignis, sed tantummodo spiritum sanctum. Nec eandem trinitatem dixisse de caelo: Tu es filius meus, siue cum baptizatus est a Iohanne siue in monte quando cum illo erant tres discipuli, aut quando sonuit uox dicens: Et clarificaui et iterum clarificabo, sed tantummodo patris uocem fuisse ad filium factam quamuis pater et filius et spiritus sanctus sicut inseparabiles sunt, ita inseparabiliter operentur.
[V 8] Sed in ea nonnulli perturbantur cum audiunt deum patrem et deum filium et deum spiritum sanctum, et tamen hanc trinitatem non tres deos sed unum deum; et quemadmodum id intellegant quaerunt, praesertim cum dicitur inseparabiliter operari trinitatem in omni re quam deus operatur, et tamen quandam uocem patris sonuisse, quae uox filii non sit; in carne autem natum et passum et resurrexisse et ascendisse non nisi filium; in columbae autem specie uenisse non nisi spiritum sanctum. Intellegere uolunt quomodo et illam uocem quae non nisi patris fuit trinitas fecerit, et illam carnem in qua non nisi filius de uirgine natus est eadem trinitas creauerit, et illam columbae speciem in qua non nisi spiritus sanctus apparuit illa ipsa trinitas operata sit. Alioquin non inseparabiliter trinitas operatur, sed alia pater facit, alia filius, alia spiritus sanctus; aut si quaedam simul faciunt, quaedam sine inuicem, iam non inseparabilis trinitas. Mouet etiam quomodo spiritus sanctus in trinitate sit, quem nec pater nec filius nec ambo genuerint, cum sit spiritus patris et filii. Quia ergo quaerunt ista homines, et taedio nobis sunt ut si quid hinc ex dono dei sapit infirmitas nostra, edisseramus eis ut possumus, neque cum inuidia tabescente iter habeamus.
Si dicimus nos nihil de talibus rebus cogitare solere, mentimur; si autem fatemur habitare ista in cogitationibus nostris quoniam rapimur amore indagandae ueritatis, flagitant iure caritatis ut eis indicemus quid hinc excogitare potuerimus. Non quia iam acceperim aut iam perfectus sim (nam si Paulus apostolus, quanto magis ego longe infra illius pedes iacens, non me arbitror apprehendisse?), sed pro modulo meo si ea quae retro sunt obliuiscor et in anteriora me extendo et secundum intentionem sequor ad palmam supernae uocationis, quantum eiusdem uiae peregerim et quo peruenerim unde mihi in fine reliquus cursus est ut aperiam desideratur a me illis desiderantibus quibus me seruire cogit libera caritas. Oportet autem et donabit deus ut eis ministrando quae legant ipse quoque proficiam, et eis cupiens respondere quaerentibus ipse quoque inueniam quod quaerebam. Ergo suscepi haec iubente atque adiuuante domino deo nostro non tam cognita cum auctoritate disserere quam ea cum pietate disserendo cognoscere.
[VI 9] Qui dixerunt dominum nostrum Iesum Christum non esse deum, aut non esse uerum deum, aut non cum patre unum et solum deum, aut non uere immortalem quia mutabilem, manifestissima diuinorum testimoniorum et consona uoce conuicti sunt. Vnde sunt illa: In principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum. Manifestum enim quod uerbum dei filium dei unicum accipimus, de quo post dicit: Et uerbum caro factum est, propter natiuitatem incarnationis eius quae facta est in tempore ex uirgine. In eo autem declarat non tantum deum esse sed etiam eiusdem cum patre substantiae quia cum dixisset: Et deus erat uerbum, Hoc erat, inquit, in principio apud deum; omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Neque enim dicit omnia 'nisi quae facta sunt,' id est omnem creaturam. Vnde liquido apparet ipsum factum non esse per quem facta sunt omnia. Et si factus non est, creatura non est; si autem creatura non est, eiusdem cum patre substantiae est. Omnis enim substantia quae deus non est creatura est, et quae creatura non est deus est. Et si non est filius eiusdem substantiae cuius pater, ergo facta substantia est; si facta substantia est, non omnia per ipsum facta sunt; at si omnia per ipsum facta sunt, unius igitur eiusdemque cum patre substantiae est. Et ideo non tantum deus sed et uerus deus. Quod idem Iohannes apertissime in epistula sua dicit: Scimus quod filius dei uenerit et dederit nobis intellectum ut cognoscamus uerum et simus in uero, filio eius Iesu Christo. Hic est uerus deus et uita aeterna.
[10] Hinc etiam consequenter intellegitur non tantummodo de patre dixisse apostolus Paulum: Qui solus habet immortalitatem, sed de uno et solo deo, quod est ipsa trinitas. Neque enim ipsa uita aeterna mortalis est secundum aliquam mutabilitatem; ac per hoc filius dei, quia uita aeterna est, cum patre etiam ipse intellegitur ubi dictum est: Solus habet immortalitatem. Eius enim uitae aeternae et nos participes facti pro modulo nostro immortales efficimur. Sed aliud est ipsa cuius participes efficimur uita aeterna, aliud nos qui eius participatione uiuemus in aeternum. Si enim dixisset: 'Quem temporibus propriis ostendit pater beatus et solus potens, rex regum et dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem,' nec sic inde separatum filium oporteret intellegi. Neque enim quia ipse filius alibi loquens uoce sapientiae (ipse est enim sapientia dei) ait: Gyrum caeli circuiui sola, separauit a se patrem. Quanto magis ergo non est necesse ut tantummodo de patre praeter filium intellegatur quod dictum est: Qui solus habet immortalitatem, cum ita dictum sit: Vt serues, inquit, mandatum sine macula, inreprehensibile, usque in aduentum domini nostri Iesu Christi, quem temporibus proprii ostendit beatus et solus potens, rex regum et dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem et lucem habitat inaccessibilem; quem nemo hominum uidit nec uidere potest; cui est honor et gloria in saecula saeculorum. In quibus uerbis nec pater proprie nominatus est nec filius nec spiritus sanctus, sed beatus et solus potens, rex regum et dominus dominantium, quod est unus et solus et uerus deus, ipsa trinitas.
[11] Nisi forte quae sequuntur perturbabunt hunc intellectum, quia dixit: Quem nemo hominum uidit nec uidere potest, cum hoc etiam ad Christum pertinere secundum eius diuinitatem accipiatur quam non uiderunt iudaei, qui tamen carnem uiderunt et crucifixerunt. Videri autem diuinitas humano uisu nullo modo potest, sed eo uisu uidetur quo iam qui uident non homines sed ultra homines sunt. Recte ergo ipse deus trinitas intellegitur beatus et solus potens ostendens aduentum domini nostri Iesu Christi temporibus propriis. Sic enim dictum est: Solus habet immortalitatem, quomodo dictum est: Qui facit mirabilia solus. Quod uelim scire de quo dictum accipiant. Si de patre tantum, quomodo ergo uerum est quod ipse filius dicit: Quaecumque enim pater facit, haec eadem et filius facit similiter? In quidquam est inter mirabilia mirabilius quam resuscitare et uiuificare mortuos? Dicit autem idem filius: Sicut pater suscitat mortuos et uiuificat, sic et filius quos uult uiuificat. Quomodo ergo solus pater facit mirabilia, cum haec uerba nec patrem tantum nec filium tantum permittant intellegi, sed utique deum unum uerum solum, id est patrem et filium et spiritum sanctum?
[12] Item dicit idem apostolus: Nobis unus deus pater ex quo omnia, et nos in ipso; et unus dominus Iesus Christus per quem omnia, et nos per ipsum. Quis dubitet eum omnia 'quae creata sunt' dicere, sicut Iohannes: Omnia per ipsum facta sunt? Quaero itaque de quo dicit alio loco: Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia; ipsi gloria in saecula saeculorum. Si enim de patre et filio et spiritu sancto ut singulis personis singula tribuantur, ex ipso, ex patre; per ipsum, per filium; in ipso, in spiritu sancto; manifestum quod pater et filius et spiritus sanctus unus deus est quando singulariter intulit: Ipsi gloria in saecula saeculorum. Vnde enim coepit hunc sensum; non ait: O altitudo diuitiarum 'sapientiae et scientiae patris aut filii aut spiritus sancti,' sed sapientiae et scientiae dei! Quam inscrutabilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae eius! Quis enim cognouit sensum domini? Aut quis consiliarius eius fuit? Aut quis prior dedit, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia; ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen. Si autem hoc de patre tantummodo intellegi uolunt, quomodo ergo omnia per patrem sunt sicut hic dicitur, et omnia per filium sicut ad corinthios ubi ait: Et unus dominus Iesus Christus per quem omnia, et sicut in euangelio Iohannis: Omnia per ipsum facta sunt? Si enim alia per patrem, alia per filium, iam non omnia per patrem nec omnia per filium. Si autem omnia per patrem et omnia per filium, eadem per patre quae per filium. Aequalis ergo est patri filius, et inseparabilis operatio est patris et filii. Quia si uel filium fecit pater quem non fecit ipse filius, non omnia per filium facta sunt. At omnia per filium facta sunt. Ipse igitur factus non est ut cum patre faceret omnia quae facta sunt. Quamquam nec ab ipso uerbo tacuerit apostolus et apertissime omnino dixerit: Qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis deo, hic deum proprie patrem appellans, sicut alibi: Caput autem Christi deus.
[13] Similiter et de spiritu sancto collecta sunt testimonia quibus ante nos qui haec disputauerunt abundantius usi sunt, quia et ipse deus et non creatura. Quod si non creatura, non tantum deus (nam et homines dicti sunt dii), sed etiam uerus deus. Ergo patri et filio prorsus aequalis et in trinitatis unitate consubstantialis et coaeternus. Maxime uero illo loco satis claret quod spiritus sanctus non sit creatura ubi iubemur non seruire creaturae sed creatori, non eo modo quo iubemur per caritatem seruire inuicem, quod est graece *douleuein, sed eo modo quo tantum deo seruitur, quod est graece *latreuein. Vnde idolatrae dicuntur qui simulacris eam seruitutem exhibent quae debetur deo. Secundum hanc enim seruitutem dictum est: Dominum deum tuum adorabis et illi soli seruies. Nam hoc distinctius in graeca scriptura inuenitur, *latreuseis enim habet. Porro si tali seruitute creaturae seruire prohibemur quandoquidem dictum est: Dominum deum tuum adorabis et illi soli seruies unde et apostolus detestatur eos qui coluerunt et seruierunt creaturae quam creatori , non est utique creatura spiritus sanctus cui ab omnibus sanctis talis seruitus exhibetur dicente apostolo: Nos enim sumus circumcisio, spiritui dei seruientes, quod est in graeco *latreuontes. Plures enim codices etiam latini sic habent, qui spiritui dei seruimus; graeci autem omnes aut paene omnes. In nonnullis autem exemplaribus latinis inuenimus non spiritui dei seruimus, sed spiritu deo seruimus.
Sed qui in hoc errant et auctoritati grauiori cedere detractant, numquid et illud uarium in codicibus reperiunt: Nescitis quia corpora uestra templum in uobis est spiritus sancti quem habetis a deo? Quid autem insanius magisque sacrilegum est quam ut quisquam dicere audeat membra Christi templum esse creaturae minoris secundum ipsos quam Christus est? Alio enim loco dicit: Corpora uestra membra sunt Christi. Si autem quae membra sunt Christi templum est spiritus sancti, non est creatura spiritus sanctus, quia cui corpus nostrum templum exhibemus necesse est ut huic eam seruitutem debeamus qua non nisi deo seruiendum est, quae graece appellatur *latreia. Vnde consequenter dicit: Glorificate ergo deum in corpore uestro.
[VII 14] His et talibus diuinarum scripturarum testimoniis quibus, ut dixi, priores copiosius usi expugnauerunt haereticorum tales calumnias uel errores, insinuatur fidei nostrae unitas et aequalitas trinitatis. Sed quia multa in sanctis libris propter incarnationem uerbi dei, quae pro salute nostra reparanda facta est ut mediator dei et hominum esset homo Christus Iesus, ita dicuntur ut maiorem filio patrem significent uel etiam apertissime ostendant, errauerunt homines minus diligenter scrutantes uel intuentes uniuersam seriem scripturarum, et ea quae de Christo Iesu secundum hominem dicta sunt ad eius substantiam quae ante incarnationem sempiterna erat et sempiterna est transferre conati sunt. Et illi quidem dicunt minorem filium esse quam pater est quia scriptum est ipso domino dicente: Pater maior me est. Veritas autem ostendit secundum istum modum etiam se ipso minorem filium. Quomodo enim non etiam se ipso minor factus est qui semetipsum exianiuit formam serui accipiens? Neque enim sic accepit formam serui ut amitteret formam dei in qua erat aequalis patri. Si ergo ita accepta est forma serui ut non amitteretur forma dei, cum et in forma serui et in forma dei idem ipse sit filius unigenitus dei patri, in forma dei aequalis patri, in forma serui mediator dei et hominum homo Christus Iesus, quis non intellegat quod in forma dei etiam ipse se ipso maior est, in forma autem serui etiam se ipso minor est? Non itaque immerito scriptura utrumque dicit, et aequalem patri filium, et patrem maiorem filio. Illud enim propter formam dei, hoc autem propter formam serui sine ulla confusione intellegitur.
Et haec nobis regula per omnes sanctas scripturas dissoluendae huius quaestionis ex uno capite epistulae Pauli apostoli promitur ubi manifestius ista distinctio commendatur. Ait enim: Qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis deo, sed semetipsum exinaniuit formam serui accipiens, in similitudine hominum factus et habitu inuentus ut homo. Est ergo dei filius deo patri natura aequalis, habitu minor. In forma enim serui quam accepit minor est patre; in forma autem dei in qua erat etiam antequam hanc accepisset aequalis est patri. In forma dei uerbum per quod facta sunt omnia; in forma autem serui factus ex muliere, factus sub lege ut eos qui sub lege erant redimeret. Proinde in forma dei fecit hominem; in forma serui factus est homo. Nam si pater tantum sine filio fecisset hominem, non scriptum esset: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Ergo quia forma dei accepit formam serui, utrumque deus et utrumque homo; sed utrumque deus propter accipientem deum, utrumque autem homo propter acceptum hominem. Neque enim illa susceptione alterum eorum in alterum conuersum atque mutatum est; nec diuinitas quippe in creaturam mutata est ut desisteret esse diuinitas, nec creatura in diuinitatem ut desisteret esse creatura.
[VIII 15] Illud autem quod ait idem apostolus: Cum autem ei omnia subiecta fuerint, tunc et ipse filius subiectus erit ei qui illi subiecit omnia, aut ideo dictum est ne quisquam putaret habitum Christi, qui ex humana creatura susceptus est, conuersum iri postea in ipsam diuinitatem uel, ut certius expresserim, deitatem, quae non est creatura sed est unitas trinitatis incorporea et incommutabilis, et sibimet consubstantialis et coaeterna natura. Aut si quisquam contendit, ut aliqui senserunt, ita dictum: Et ipse filius subiectus erit ei qui illi subiecit omnia, ut ipsam subiectionem, commutationem et conuersionem credat futuram creaturae in ipsam substantiam uel essentiam creatoris, id est ut quae fuerat substantia creaturae fiat substantia creatoris, certe uel hoc concedit quod non habet ullam dubitationem nondum hoc fuisse factum cum dominus diceret: Pater maior me est. Dixit enim hoc non solum antequam ascendisset in caelum, uerum etiam antequam passus resurrexisset a mortuis. Illi autem qui putant humanam in eo naturam in deitatis substantiam mutari atque conuerti, et ita dictum: Tunc et ipse filius subiectus erit ei qui illi subiecit omnia, ac si diceretur: 'Tunc et ipse filius hominis et a uerbo dei suscepta humana natura commutabitur in eius naturam qui ei subiecit omnia,' tunc futurum putant cum post diem iudicii tradiderit regnum deo et patri. Ac per hoc etiam secundum istam opinionem adhuc pater maior est quam serui forma quae de uirgine accepta est. Quod si et aliqui hoc affirmant, quod iam fuerit in dei substantiam mutatus homo Christus Iesus, illud certe negare non possunt quod adhuc natura hominis manebat quando ante passionem dicebat: Quoniam pater maior me est. Vnde nulla cunctatio est secundum hoc esse dictum quod forma serui maior est pater, cui in forma dei aequalis est filius.
Nec quisquam cum audierit quod ait apostolus: Cum autem dixerit quia omnia subiecta sunt, manifestum quia pater eum qui subiecit illi omnia, ita existimet de patre intellegendum quod subiecerit omnia filio ut ipsum filium sibi omnia subiecisse non putet. {Quod apostolus ad philippenses ostendit dicens: Nostra autem conuersatio in caelis est; unde et saluatorem exspectamus dominum Iesum Christum, qui transfigurauit corpus humilitatis nostrae conforme ut fiat corpori gloriae suae, secundum operationem suam qua possit etiam sibi subicere omnia.} Inseparabilis enim est operatio patris et filii. Alioquin nec ipse pater sibi subiecit omnia, sed filius ei subiecit qui ei regnum tradidit et euacuat omnem principatum et omnem potestatem et uirtutem. De filio quippe ista dicta sunt: Cum tradiderit, inquit, regnum deo et patri, cum euacuauerit omnem principatum et omnem potestatem et uirtutem. Ipse enim subiecit qui euacuat.
[16] Nec sic arbitremur Christum traditurum regnum deo et patri ut adimat sibi. Nam et hoc quidam uaniloqui crediderunt. Cum enim dicitur: Tradiderit regnum deo et patri, non separatur ipse quia simul cum patre unus deus est. Sed diuinarum scripturarum incuriosos et contentionum studiosos fallit uerbum quod positum est, donec. Ita namque sequitur: Oportet enim illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus suis, tamquam cum posuerit non sit regnaturus. Nec intellegunt ita dictum sicut est illud: Confirmatum est cor eius; non commouebitur donec uideat super inimicos suos. Non enim cum uiderit, iam commouebitur.
Quid ergo est: Cum tradiderit regnum deo et patri, quasi modo non habeat regnum deus et pater? Sed quia omnes iustos quibus nunc regnat ex fide uiuentibus mediator dei et hominum homo Christus Iesus perducturus est ad speciem quam uisionem dicit idem apostolus facie ad faciem, ita dictum est: Cum tradiderit regnum deo et patri, ac si diceretur: 'Cum perduxerit credentes ad contemplationem dei et patris.' Sicut enim dicit: Omnia mihi tradita sunt a patre meo; et nemo nouit filium nisi pater, neque patrem quis nouit nisi filius et cui uoluerit filius reuelare; tunc reuelabitur a filio pater cum euacuauerit omnem principatum et omnem potestatem et uirtutem, id est ut necessaria non sit dispensatio similitudinum per angelicos principatus et potestates et uirtutes. Ex quarum persona non inconuenienter intellegitur dici in cantico canticorum ad sponsam: Similitudines auri faciemus tibi cum distinctionibus argenti quoadusque rex in recubitu suo est; id est quoadusque Christus in secreto suo est, quia uita nostra abscondita est cum Christo in deo. Cum Christus, inquit, apparuerit uita uestra, tunc et uos cum ipso apparebitis in gloria. Quod antequam fiat, uidemus nunc per speculum in aenigmate, hoc est in similitudinibus; tunc autem facie ad faciem.
[17] Haec enim nobis contemplatio promittitur actionum omnium finis atque aeterna perfectio gaudiorum. Filii enim dei sumus, et nondum apparuit quod erimus. Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus quoniam uidebimus eum sicuti est. Quod enim dixit famulo suo Moysi: Ego sum qui sum. Et dices itaque filiis Israhel: Qui est misit me ad uos; hoc contemplabimur cum uiuemus in aeternum. Ita quippe ait: Haec est autem uita aeterna ut cognoscant te unum uerum deum et quem misisti Iesum Christum. Hoc fiet cum uenerit dominus et inluminauerit occulta tenebrarum, cum tenebrae mortalitatis huius corruptionisque transierit. Tunc erit mane nostrum de quo in psalmo dicitur: Mane adstabo tibi et contemplabor. De hac contemplatione intellego dictum: Cum tradiderit regnum deo et patri, id est cum perduxerit iustos quibus nunc ex fide uiuentibus regnat mediator dei et hominum homo Christus Iesus ad contemplationem dei et patris.
Si desipio hic, corrigat me qui melius sapit; mihi aliud non uidetur. Neque enim quaeremus aliud cum ad illius contemplationem peruenerimus, quae nunc non est quamdiu gaudium nostrum in spe est. Spes autem quae uidetur non est spes. Quod enim uidet quis, quid et sperat? Si autem quod non uidemus speramus, per patientiam exspectamus quoadusque rex in recubitu suo est. Tunc erit quod scriptum est: Adimplebis me laetitia cum uultu tuo. Illa laetitia nihil amplius requiretur quia nec erit quod amplius requiratur. Ostendetur enim nobis pater et sufficiet nobis. Quod bene intellexerat Philippus ut diceret: Domine, ostende nobis patrem et sufficit nobis. Sed nondum intellexerat eo quoque modo idipsum se potuisse dicere: 'Domine, ostende nobis te et sufficit nobis.' Vt enim hoc intellegeret, responsum est ei a domino: tanto tempore uobiscum sum et non cognouistis me? Philippe, qui me uidit, uidit et patre. Sed quia uolebat eum ex fide uiuere antequam illud posset uidere, secutus est et ait: Non credis quia ego in patre et pater in me? Quamdiu enim sumus in corpore, peregrinamur a Domino. Per fidem enim ambulamus, non per speciem. Contemplatio quippe merces est fidei, cui mercedi per fidem corda mundantur, sicut scriptum est: Mundans fide corda eorum. Probatur autem quod illi contemplationi corda mundentur illa maxime sententia: Beati mundicordes quoniam ipsi deum uidebunt. Et quia haec est uita aeterna, dicit deus in psalmis: Longitudinem dierum replebo eum, et ostendam illi salutare meum. Siue ergo audiamus: 'Ostende nobis filium,' siue audiamus: Ostende nobis patrem, tantumdem ualet quia neuter sine altero potest ostendi. Vnum quippe sunt, sicut ait: Ego et pater unum sumus. Denique propter ipsam inseparabilitatem sufficienter aliquando nominatur uel pater solus uel filius solus adimpleturus nos laetitia cum uultu suo.
[18] Nec inde separatur utriusque spiritus, id est patris et filii spiritus, qui spiritus sanctus proprie dicitur, spiritus ueritatis quem hic mundum accipere non potest. Hoc est enim plenum gaudium nostrum quo amplius non est, frui trinitate deo ad cuius imaginem facti sumus. Propter hoc aliquando ita loquitur de spiritu sancto tamquam solus ipse sufficiat ad beatitudinem nostram; et ideo solus sufficit quia separari a patre et filio non potest, sicut pater solus sufficit quia separari a filio et spiritu sancto non potest, et filius ideo sufficit solus quia separari a patre et spiritu sancto non potest. Quid enim sibi uult quod ait: Si diligitis me, mandata mea seruate, et ego rogabo patrem, et alium aduocatum dabit uobis ut uobiscum sit in aeternum, spiritum ueritatis quem hic mundus accipere non potest, id est dilectores mundi? Animalis enim homo non percipit quae sunt spiritus dei.