Enchiridion de fide, spe et caritate (page 5)

Augustin d'Hippone · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : la.wikisource.org · 8 pages

Aussi en français.

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Quod intra Ecclesiam catholicam quamlibet criminosis non denegatur paenitentiae locus, et qualiter agi debeatur ipsa paenitentia.

17. 65. Sed neque de ipsis criminibus, quamlibet magnis remittendis in sancta Ecclesia, Dei misericordia desperanda est agentibus paenitentiam secundum modum sui cuiusque peccati. In actione autem paenitentiae, ubi tale commissum est ut is qui commisit a Christi etiam corpore separetur, non tam consideranda est mensura temporis quam doloris; cor enim contritum et humiliatum Deus non spernit 156. Verum quia plerumque dolor alterius cordis occultus est alteri, neque in aliorum notitiam per verba vel quaecumque alia signa procedit, cum sit coram illo cui dicitur: Gemitus meus non est absconditus a te 157, recte constituuntur ab his qui Ecclesiis praesunt tempora paenitentiae, ut fiat satis etiam Ecclesiae, in qua remittuntur ipsa peccata. Extra eam quippe non remittuntur: ipsa namque proprie Spiritum Sanctum pignus accepit 158, sine quo non remittuntur ulla peccata ita ut quibus remittuntur vitam consequantur aeternam.

Quod remissio peccatorum ad futurum iudicium pertineat cum in hac vita etiam parvuli baptizati diverso modo crucientur quorundam vero reatus in posterum reserventur.

17. 66. Magis enim propter futurum iudicium fit remissio peccatorum in hac vita. Usque adeo valet quod scriptum est: Grave iugum super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium 159, ut etiam parvulos videamus post lavacrum regenerationis diversorum malorum afflictione cruciari; ut intellegamus totum quod salutaribus agitur sacramentis magis ad spem venturorum bonorum quam ad retentionem vel adeptionem praesentium pertinere. Multa etiam hic videntur ignosci et nullis suppliciis vindicari, sed eorum poenae reservantur in posterum. Neque enim frustra ille proprie dicitur dies iudicii quando venturus est iudex vivorum atque mortuorum. Sicut e contrario vindicantur hic aliqua, et tamen si remittuntur profecto in futuro saeculo non nocebunt. Propterea de quibusdam temporalibus poenis quae in hac vita peccantibus irrogantur, eis quorum peccata delentur ne reserventur in finem, ait Apostolus: Si nos ipsos iudicaremus a Domino non iudicaremur; cum iudicamur autem a Domino corripimur ne cum hoc mundo damnemur 160.

De his qui intra Ecclesiam catholicam sceleratissime vivunt et nullo modo paenitentiam gerunt ac sibi salvationem per ignem promittunt.

18. 67. Creduntur a quibusdam etiam hi qui nomen Christi non relinquunt, et eius lavacro in Ecclesia baptizantur, nec ab ea ullo schismate vel haeresi praeciduntur, in quantislibet sceleribus vivant, quae nec diluant paenitendo nec eleemosynis redimant, sed in eis usque ad huius vitae ultimum diem pertinacissime perseverent, salvi futuri per ignem, licet pro magnitudine facinorum flagitiorumque diuturno non tamen aeterno igne puniti. Sed qui hoc credunt, et tamen catholici sunt, humana quadam benevolentia mihi falli videntur. Nam Scriptura divina aliud consulta respondet. Librum autem de hac quaestione conscripsi, cuius titulus est: De fide et operibus, ubi secundum Scripturas sanctas, quantum adiuvante Deo potui, demonstravi eam fidem salvos facere quam satis evidenter expressit Paulus apostolus dicens: In Christo enim Iesu neque circumcisio quidquam valet neque praeputium sed fides quae per dilectionem operatur 161. Si autem male non bene operatur, procul dubio, secundum apostolum Iacobum, mortua est in semetipsa 162, qui rursus ait: Si fidem dicat se quis habere opera autem non habeat numquid poterit fides salvare eum? 163 Porro autem si homo sceleratus propter solam fidem per ignem salvabitur, et sic est accipiendum quod ait beatus Paulus: Ipse autem salvus erit sic tamen quasi per ignem 164, poterit ergo salvare sine operibus fides, et falsum erit quod dixit eius coapostolus Iacobus. Falsum erit et illud quod idem ipse Paulus ait: Nolite, inquit, errare; neque fornicatores neque idolis servientes neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque avari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum Dei possidebunt 165. Si enim in istis perseverantes criminibus, tamen propter fidem Christi salvi erunt, quomodo in regno Dei non erunt?

Quid sentiendum sit de his qui super fundamentum aedificant et qui sint qui per ignem salvantur, vel qualis sit iste ignis.

18. 68. Sed quia haec apostolica manifestissima et apertissima testimonia falsa esse non possunt, illud quod obscure dictum est de his qui superaedificant, super fundamentum quod est Christus, non aurum argentum lapides pretiosos, sed ligna faenum stipulam 166 (de his enim dictum est quod per ignem salvi erunt, quoniam fundamenti merito non peribunt), sic est intellegendum ut his manifestis non inveniatur esse contrarium. Ligna quippe et faenum et stipula non absurde accipi possunt rerum saecularium, quamvis licite concessarum, tales cupiditates ut amitti sine animi dolore non possint. Cum autem iste dolor urit, si Christus in corde fundamenti habet locum, id est ut ei nihil anteponatur, et malit homo qui tali dolore uritur rebus quas ita diligit magis carere quam Christo, per ignem fit salvus. Si autem res huiusmodi temporales ac saeculares tempore temptationis maluerit tenere quam Christum, eum in fundamento non habuit quia haec priore loco habuit, cum in aedificio prius non sit aliquid fundamento. Ignis enim de quo eo loco est locutus Apostolus, talis debet intellegi ut ambo per eum transeant, id est, et qui aedificat super hoc fundamentum aurum argentum lapides pretiosos, et qui aedificat lignum faenum stipulam. Cum enim hoc dixisset, adiunxit: Uniuscuiusque opus quale sit, ignis probabit; si cuius opus permanserit quod superaedificavit, mercedem accipiet; si cuius autem opus exustum fuerit, damnum patietur: ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem 167. Non ergo unius eorum sed utriusque opus ignis probabit. Est quidam ignis temptatio tribulationis, de quo aperte alio loco scriptum est: Vasa figuli probat fornax, et homines iustos temptatio tribulationis 168. Iste ignis in hac interim vita facit quod Apostolus dixit, si accidat duobus fidelibus, uni scilicet cogitanti quae Dei sunt, quomodo placeat Deo, hoc est aedificanti supra Christum fundamentum aurum argentum lapides pretiosos; alteri autem cogitanti ea quae sunt mundi, quomodo placeat uxori 169, id est aedificanti super idem fundamentum ligna faenum stipulam. Illius enim opus non exuritur, quia non ea dilexit quorum amissione crucietur. Exuritur autem huius, quoniam sine dolore non pereunt quae cum amore possessa sunt; sed quoniam alterutra condicione proposita eis potius mallet carere quam Christo, nec timore amittendi talia deserit Christum, quamvis doleat cum amittit, salvus est quidem, sic tamen quasi per ignem, quia urit eum dolor rerum quas dilexerat amissarum, sed non subvertit neque consumit, fundamenti stabilitate atque incorruptione munitum.

Posse etiam fieri post hanc vitam ignem purgatorium per quem salvantur qui hic taliter vixerunt, vel paenitentiam congruam gesserunt.

18. 69. Tale aliquid etiam post hanc vitam fieri incredibile non est, et utrum ita sit quaeri potest, et aut inveniri aut latere, nonnullos fideles per ignem quemdam purgatorium, quanto magis minusve bona pereuntia dilexerunt, tanto tardius citiusque salvari; non tamen tales de quibus dictum est quod regnum Dei non possidebunt 170, nisi convenienter paenitentibus eadem crimina remittantur. Convenienter autem dixi, ut steriles in eleemosynis non sint, quibus tantum tribuit Scriptura divina ut earum tantummodo fructum se imputaturum pronuntiet Dominus dextris, et earum tantummodo sterilitatem sinistris, quando his dicturus est: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum 171; illis autem: Ite in ignem aeternum 172.

Cavendum esse ne putemus infanda crimina eleemosinis posse redimi nisi ab eis vitiis abstinendo.

19. 70. Sane cavendum est ne quisquam existimet infanda illa crimina, qualia qui agunt regnum Dei non possidebunt cotidie perpetranda et eleemosynis cotidie redimenda. In melius est quippe vita mutanda, et per eleemosynas de peccatis praeteritis est propitiandus Deus, non ad hoc emendus quodammodo ut ea semper liceat impune committere. Nemini enim dedit laxamentum peccandi 173, quamvis miserando deleat iam facta peccata, si non satisfactio congrua negligatur.

Quod per orationem dominicam non tantum cotidiana peccata sed et praeterita crimina deleantur.

19. 71. De quotidianis autem brevibus levibusque peccatis sine quibus haec vita non ducitur, cotidiana oratio fidelium satis facit. Eorum est enim dicere: Pater noster qui es in caelis 174, qui iam Patre tali regenerati sunt ex aqua et Spiritu Sancto 175. Delet omnino haec oratio minima et quotidiana peccata. Delet et illa a quibus vita fidelium etiam scelerate gesta sed paenitendo in melius mutata discedit si, quemadmodum veraciter dicitur: Dimitte nobis debita nostra, quoniam non desunt quae dimittantur; ita veraciter dicatur: Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 176, id est, fiat quod dicitur: quia et ipsa eleemosyna est veniam homini petenti ignoscere.

19. 72. Ac per hoc ad omnia quae utili misericordia fiunt valet quod Dominus ait: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis 177. Non solum ergo qui dat esurienti cibum, sitienti potum, nudo vestimentum, peregrinanti hospitium, fugienti latibulum, aegro vel incluso visitationem, captivo redemptionem, debili subvectionem, caeco deductionem, tristi consolationem, non sano medelam, erranti viam, deliberanti consilium, et quod cuique necessarium est indigenti, verum etiam qui dat veniam peccanti, eleemosynam dat. Et qui emendat verbere in quem potestas datur, vel coercet aliqua disciplina, et tamen peccatum eius quo ab illo laesus aut offensus est dimittit ex corde, vel orat ut ei dimittatur, non solum in eo quod dimittit atque orat, verum etiam in eo quod corripit et aliqua emendatoria poena plectit, eleemosynam dat, quia misericordiam praestat. Multa enim bona praestantur invitis, quando eorum consulitur utilitati non voluntati, quia ipsi sibi inveniuntur esse inimici, amici vero eorum potius illi quos inimicos putant, et reddunt errando mala pro bonis, cum reddere mala christianus non debeat nec pro malis 178. Multa itaque genera sunt eleemosynarum, quae cum facimus adiuvamur ut dimittantur nostra peccata.

Qualis sit eleemosina perfectoria. Posse etiam his qui perfecti non sunt dimitti peccata, si ipsi quoque dimittant ex corde petentibus se debitoribus suis.

19. 73. Sed ea nihil est maius qua ex corde dimittimus quod in nos quisque peccavit. Minus enim magnum est erga eum esse benignum sive etiam beneficum, qui tibi nihil mali fecerit. Illud multo grandius, et magnificentissimae bonitatis est, ut tuum quoque inimicum diligas, et ei qui tibi malum vult et si potest facit, tu semper bonum velis faciasque quod possis, audiens dicentem Iesum : Diligite inimicos vestros, bene facite eis qui vos oderunt, et orate pro eis qui vos persequuntur 179. Sed quoniam perfectorum sunt ista filiorum Dei, quo quidem se debet omnis fidelis extendere et humanum animum ad hunc affectum orando Deum secumque agendo luctandoque perducere, tamen quia hoc tam magnum bonum tantae multitudinis non est quantam credimus exaudiri cum in oratione dicitur: Dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 180, procul dubio verba sponsionis huius implentur si homo qui nondum ita profecit ut iam diligat inimicum, tamen quando rogatur ab homine qui peccavit in eum ut ei dimittat, dimittit ex corde, quia etiam sibi roganti utique vult dimitti cum orat et dicit: Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, id est: sic dimitte debita nostra rogantibus nobis sicut et nos dimittimus rogantibus debitoribus nostris.

Non esse deputandum inimicum qui peccato suo moveatur ut roget.

19. 74. Iam vero qui eum in quem peccavit hominem rogat, si peccato suo movetur ut roget, non est adhuc deputandus inimicus ut eum diligere sit difficile, sicut difficile erat quando inimicitias exercebat. Quisquis autem nec roganti et peccati sui paenitenti ex corde suo dimittit, nullo modo existimet a Domino sua peccata dimitti, quoniam mentiri veritas non potest. Quem vero Evangelii lateat auditorem sive lectorem, quis dixerit: Ego sum veritas 181? Qui cum docuisset orationem, hanc in ea positam sententiam vehementer commendavit dicens: Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester caelestis peccata vestra; si autem non dimiseritis hominibus, nec Pater vester dimittet peccata vestra 182. Ad tam magnum tonitruum qui non expergiscitur, non dormit sed mortuus est: et tamen potens est ille etiam mortuos suscitare.

De his qui sceleratissime vivunt et testimonia Domini abutuntur qui ait: Date eleemosinam et ecce omnia munda sunt.

20. 75. Sane qui sceleratissime vivunt nec curant talem vitam moresque corrigere, et inter ipsa facinora et flagitia sua eleemosynas frequentare non cessant, frustra ideo sibi blandiuntur quoniam Dominus ait: Date eleemosynam et ecce omnia munda sunt vobis; hoc enim quam late pateat non intellegunt. Sed ut intellegant, attendant quibus dixerit. Nempe in Evangelio sic scriptum est: Cum loqueretur rogavit illum quidam pharisaeus ut pranderet apud se, et ingressus recubuit. Pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere quare non baptizatus esset ante prandium. Et ait Dominus ad illum: Nunc vos pharisaei quod deforis est calicis et catini mundatis; quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate; stulti, nonne qui fecit id quod foris est, etiam id quod intus est fecit? verumtamen quod superest, date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis 183. Itane hoc intellecturi sumus ut pharisaeis, non habentibus fidem Christi, etiam si non in eum crediderint nec renati fuerint ex aqua et Spiritu Sancto, munda sint omnia tantum si eleemosynas dederint sicut isti eas dandas putant, cum sint immundi omnes quos non mundat fides Christi de qua scriptum est: Fide mundans corda eorum 184; et dicat Apostolus: Immundis autem et infidelibus nihil est mundum, sed polluta sunt eorum et mens et conscientia 185? Quomodo ergo pharisaeis omnia munda essent, si eleemosynas darent et fideles non essent? Aut quomodo fideles essent, si in Christum credere atque in eius gratia renasci noluissent? Et tamen verum est quod audierant : Date eleemosynam et ecce omnia munda sunt vobis.

Nullatenus a Deo peccata dimitti eis qui petentibus se non dimittunt ex corde. Quod a seipso debeat incipere qui vult eleemosinam ordinaliter facere sicut pharisaeos Dominus increpando admonet.

20. 76. Qui enim vult ordinate dare eleemosynam a se ipso debet incipere et eam sibi primum dare. Est enim eleemosyna opus misericordiae, verissimeque dictum est: Miserere animae tuae placens Deo 186. Propter hoc renascimur, ut Deo placeamus, cui merito displicet quod nascendo contraximus. Haec est prima eleemosyna quam nobis dedimus, quoniam nos ipsos miseros per miserantis Dei misericordiam requisivimus, iustum iudicium eius confitentes quo miseri effecti sumus, de quo dicit Apostolus: Iudicium quidem ex uno in condemnationem 187, et magnae caritati eius gratias agentes, de qua idem ipse dicit gratiae praedicator: Commendat autem suam caritatem Deus in nobis quoniam adhuc cum peccatores essemus Christus pro nobis mortuus est 188, ut et nos veraciter de nostra miseria iudicantes, et Deum caritate quam donavit ipse diligentes, pie recteque vivamus. Quod iudicium et caritatem Dei cum pharisaei praeterirent decimabant quidem propter eleemosynas quas faciebant etiam quaecumque minutissima fructuum suorum, et ideo non dabant eleemosynas a se incipientes secumque prius misericordiam facientes. Propter quem dilectionis ordinem dictum est: Diliges proximum tuum tamquam te ipsum 189. Cum ergo increpasset eos quod forinsecus se lavabant, intus autem rapina et iniquitate pleni erant, admonens quadam eleemosyna quam sibi homo debet primitus dare, interiora mundari: Verumtamen, inquit, quod superest date eleemosynam et ecce omnia munda sunt vobis. Deinde ut ostenderet quid admonuisset et quid ipsi facere non curarent, ne illum putarent suas eleemosynas ignorare: Sed vae vobis, inquit, pharisaeis, tamquam diceret: Ego quidem commonui vos eleemosynam dandam per quam vobis munda sint omnia: sed vae vobis qui decimatis mentam et rutam et omne holus; has enim novi eleemosynas vestras, ne de illis me nunc vos admonuisse arbitremini: et praeteritis iudicium et caritatem Dei 190, qua eleemosyna possetis ab omni inquinamento interiore mundari, ut vobis munda essent et corpora quae lavatis. Hoc est enim omnia, et interiora scilicet et exteriora, sicut alibi legitur: Mundate quae intus sunt, et quae foris sunt munda erunt 191. Sed ne istas eleemosynas quae fiunt de fructibus terrae respuisse videretur: Haec, inquit, oportuit facere, id est iudicium et caritatem Dei: et illa non omittere 192, id est eleemosynas fructuum terrenorum.

Quod multum se seducant qui per largissimas eleemosinas fructuum suorum vel pecuniae indulgentiam sibi comparare existimant in flagitiis ac facinoribus permanentes.

20. 77. Non ergo se fallant qui per eleemosynas quaslibet largissimas fructuum suorum vel cuiuscumque pecuniae impunitatem se emere existimant in facinorum immanitate ac flagitiorum nequitia permanendi. Non solum enim haec faciunt, sed ita diligunt ut in eis semper optent, tantum si possint impune, versari. Qui autem diligit iniquitatem odit animam suam 193, et qui odit animam suam non est in eam misericors sed crudelis. Diligendo eam quippe secundum saeculum odit secundum Deum. Si ergo vellet ei dare eleemosynam per quam illi essent munda omnia, odisset eam secundum saeculum et diligeret secundum Deum. Nemo autem dat eleemosynam qualemlibet, nisi unde det ab illo accipiat qui non eget: ideo dictum est: Misericordia eius praeveniet me 194.

Quod levia vel gravia peccata divino sint pensanda iudicio pro quibus tamen omnibus et aliis quamvis levissimis semper frequenter orare debemus.

21. 78. Quae sint autem levia quae gravia peccata, non humano sed divino sunt pensanda iudicio. Videmus enim quaedam ab ipsis quoque Apostolis ignoscendo fuisse concessa, quale illud est quod venerabilis Paulus coniugibus ait: Nolite fraudare invicem nisi ex consensu ad tempus ut vacetis orationi et iterum ad idipsum estote ne vos temptet satanas propter intemperantiam vestram 195. Quod putari posset non esse peccatum, misceri scilicet coniugi non filiorum procreandorum causa, quod bonum est nuptiale, sed carnalis etiam voluptatis, ut fornicationis sive adulterii sive cuiusquam alterius immunditiae mortiferum malum quod turpe est etiam dicere, quo potest temptante satana libido pertrahere, incontinentium devitet infirmitas. Posset ergo, ut dixi, hoc putari non esse peccatum, nisi addidisset: Hoc autem dico secundum veniam non secundum imperium 196. Quis autem iam neget esse peccatum, cum dari veniam facientibus apostolica auctoritate fateatur? Tale quiddam est ubi dicit: Audet quisquam vestrum adversus alterum negotium habens iudicari ab iniquis et non apud sanctos? 197 Et paulo post: Saecularia igitur iudicia si habueritis, inquit, eos qui sunt contemptibiles in Ecclesia hos constituite ad iudicandum : ad reverentiam vobis dico: sic non est inter vos quisquam sapiens qui possit inter fratrem suum iudicare sed frater cum fratre iudicatur et hoc apud infideles? 198 Nam et hic posset putari iudicium habere adversus alterum non esse peccatum, sed tantummodo id extra Ecclesiam velle iudicari nisi secutus adiungeret: Iam quidem omnino delictum est quia iudicia habetis vobiscum 199. Et ne quisquam ita hoc excusaret ut diceret iustum se habere negotium, sed iniquitatem se pati quam vellet a se iudicum sententia removeri, continuo talibus cogitationibus vel excusationibus occurrit; itaque ait: Quare non magis iniquitatem patimini? quare non potius fraudamini? 200 ut ad illud redeatur quod Dominus ait: Si quis voluerit tunicam tuam tollere et iudicio tecum contendere dimitte illi et pallium 201, et alio loco: Qui abstulerit, inquit, tua noli repetere 202. Prohibuit itaque suos de saecularibus rebus cum aliis habere iudicium, ex qua doctrina Apostolus dicit esse delictum. Tamen cum sinit in Ecclesia talia iudicia finiri, inter fratres fratribus iudicantibus, extra Ecclesiam vero terribiliter vetat manifestum est etiam hic quid secundum veniam concedatur infirmis. Propter haec atque huiusmodi peccata, et alia licet his minora, quae fiunt verborum et cogitationum offensionibus, apostolo Iacobo confitente ac dicente: In multis enim offendimus omnes 203, oportet cotidie crebroque oremus Dominum atque dicamus: Dimitte nobis debita nostra, nec in eo quod sequitur, mentiamur: Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 204.

De quibusdam peccatis quae levissima putarentur nisi graviora in Scripturis sanctis demonstrarentur.

21. 79. Sunt autem quaedam quae levissima putarentur nisi in Scripturis divinis demonstrarentur opinione graviora. Quis enim dicentem fratri suo: Fatue, reum gehennae putaret, nisi Veritas diceret 205? Cui tamen vulneri subiecit continuo medicinam, praeceptum fraternae conciliationis adiungens; mox quippe ait: Si ergo offeres munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversus te 206, et cetera. Aut quis existimaret quam magnum peccatum sit dies observare et menses et annos et tempora, sicut observant qui certis diebus sive mensibus sive annis volunt vel nolunt aliquid inchoare, eo quod secundum vanas doctrinas hominum 207 fausta vel infausta existiment tempora, nisi huius mali magnitudinem ex timore Apostoli pensaremus, qui talibus ait: Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis 208?

Quod etiam magna peccata cum in usum venerint aut parva aut nulla esse creduntur.

Tous les livres