Sermones in Cantica canticorum (page 15)

Bernard de Clairvaux · Vie de piété

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 183 · 81 pages

Aussi en français.

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Oportet autem esse et simplicem. Non intentionem (forte quia latet homines) excusare delectet, si sit rea; nec levigare culpam, quae gravis est; nec alieno adumbrare suasu, cum invitum nemo coegerit. Primum illud non confessio est, sed defensio; nec placat, sed provocat. Sequens monstrat ingratitudinem; et quo minor reputatur culpa, eo minuitur et gloria indultoris. Sed enim minus libenter beneficium datur, quod minus grate minusve necessarie provenire sentitur. Veniam proinde sibi abjudicat, qui munus largitoris attenuat: quod quidem omnis qui reatum suum verbis alleviare

conatur, facit. Jam a postremo primi hominis dehortetur exemplum, nec culpam siquidem diffitentis, nec tamen consequentis veniam non dubium quin ob reatus mulieris admistionem . Genus excusationis est, cum argueris tu, alium incusare. Porro excusare te velle quando corriperis, quam sit non modo minime fructuosum, sed et perniciosum, sanctum David interroga. Verba nempe malitiae, excusationes in peccatis appellat, ne in ea declinet cor suum rogans et supplicans . Merito quidem. In animam etenim suam peccat qui se excusat, repellens proinde a se indulgentiae medicinam, et sic vitam sibi proprio ore intercludens. Et quaenam major malitia, quam propriam armari in salutem, et linguae tuae temetipsum mucrone

Sit autem et fidelis confessio, ut confitearis in spe, de indulgentia penitus non diflidens, ne tuo te ore non tam justifices, quam condemnes. Judas certe proditor Domini, et Cain fratricida confessi sunt, et diffisi sunt: alter: Peccavi, inquit, tradens sanguinem justum ; alter: Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear ; et verax licet, nil eis profuit infidelis confessio. Hae itaque tres confessionis observantiae, junctae quatuor superioribus compunctionis, septenarium implent.

Jam vero sic compunctus, et sic confessus, ac propria proinde certus de vita, certus quoque

nihilominus es, ut arbitror, vacuo nequaquam nomine appellari Jesum, eum, qui in te talia valuit et voluit operari, nec vacue subsecutum fuisse baculum quem praemiserat. Non venit vacue, quia non venit vacuus. Nam quomodo vacuus, in quo habitavit plenitudo? Neque enim ei datus est ad mensuram spiritus. Denique et venit in plenitudine temporis , plenum proinde venire se indicans. Bene plenum, quem unxit Pater oleo laetitiae prae consortibus suis ; unxit et misit plenum gratiae et veritatis . Unxit ut ungeret. Omnes ab eo uncti sunt, qui de plenitudine ejus meruerunt accipere. Ideo ait: Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me, ad annuntiandum mansuetis misit me; ut mederer contritis corde, ut

praedicarem captivis indulgentiam, et clausis apertionem, ut praedicarem annum placabilem Domino . Veniebat, ut audis, ungere contritiones nostras, ac lenire dolores; ideoque venit unctus, venit mansuetus et mitis, et multae misericordiae omnibus invocantibus se. Sciebat se ad infirmos descendere, exhibuitque qualem oportuit. Et quoniam multae erant infirmitates, multa quoque providus medicus medicamina curavit afferre. Attulit spiritum sapientiae et intellectus, spiritum consilii et fortitudinis, spiritum scientiae et pietatis, et spiritum timoris Domini

Vides quot phialas plenas odoramentis coelestis medicus praeparavit ad sananda vulnera illius

miseri, qui incidit in latrones? Septem sunt numero, septem 1317 fortasse praefatis oscitationibus excitandis accommodatae. Spiritus enim vitae erat in phialis. Ex his profecto infudit oleum meis vulneribus; infudit et vinum, sed minus quam olei. Sic nempe congruebat infirmitatibus meis, ut misericordiam superexaltaret judicio, quemadmodum vino oleum superfertur infusum. Attulit proinde quinque cados olei, vini nonnisi duos. Vinum siquidem timor tantum et fortitudo fuere; reliqua quinque oleum propria suavitate designant. In spiritu denique fortitudinis, tanquam potens crapulatus a vino , descendit ad inferos, contrivit portas aereas, et vectes ferreos confregit; alligavit fortem, et vasa captivitatis eripuit.

Descendit nihilominus in spiritu timoris, sed timendus, non timidus.

O Sapientia! quanta arte medendi in vino et oleo animae meae sanitatem restauras, fortiter suavis, et suaviter fortis! fortis pro me, et suavis mihi. Denique attingis a fine usque ad finem fortiter, et disponis omnia suaviter, propellens inimicum, et infirmum fovens. Sana me, Domine, et sanabor; psallam et confitebor nomini tuo, et dicam: Oleum effusum nomen tuum . Non vinum effusum (nolo enim ut intres in judicium cum servo tuo), sed oleum, quia coronas me in misericordia et miserationibus . Oleum plane, quod dum supernatat cunctis quibus immiscetur liquoribus, liquido illud designat nomen, quod est super omne

nomen. O nomen praesuave et praedulce! o nomen praeclarum, praeelectum et praeexcelsum, et superexaltatum in saecula! Hoc vere oleum quod exhilarat faciem hominis, quod caput jejunantis impinguat, ut oleum peccatoris non sentiat. Hoc nomen novum, quod os Domini nominavit . Quod et vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur

. Hoc non solum Judaeus, sed quicunque invocaverit salvus erit ; in tantum usquequaque effusum est. Hoc Pater donavit Filio, sponso Ecclesiae Domino nostro Jesu Christo, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.

SERMO XVII. De accessu et recessu Spiritus sancti observando, deque invidia diaboli erga genus humanum.

Putamusne, satis processum est in sanctuario Dei, dum scrutamur mirabile sacramentum; an ad perscrutandum adhuc, si quid restat, audemus spiritum ad interiora sequi? Spiritus nempe iste scrutatur non solum hominum corda et renes, sed etiam profunda Dei: et sive ad nostra, sive ad alta, securus sequor eum quocunque ierit. Tantum ut custodiat corda nostra et intelligentias nostras, ne forte cum non aderit, adesse putemus, nostrumque pro ipso sequamur sensum deviantes. Venit namque, et vadit prout vult; et nemo facile scit, unde veniat, aut quo vadat . At istud sine damno fortasse salutis nescire licet: caeterum quando veniat,

vel quando vadat, id plane periculosissime ignoratur. Cum enim hae Spiritus sancti circa nos dispensatoriae quidem vicissitudines vigilantissime non observantur, fit ut nec absentem desideres, nec praesentem glorifices. Nempe qui idcirco recedit ut avidius requiratur; quonam modo, si abesse nescitur, requiritur? Et rursum qui dignanter ad hoc redit ut consoletur; qualiter digne pro sua majestate suscipitur, si nec adesse sentitur? Mens ergo quae ignorat abscessum, patet seductioni; et quae reditum non observat, erit ingrata visitationi.

cum discessum ejus imminere persensit; nec obtinuit, sicut scitis, nisi ea quidem conditione, si videret quando tolleretur a se . In figura contigit hoc illis, scriptum est autem propter nos. Vigiles esse et solliciti circa opus nostrae salutis (quod mira subtilitate ac suavitate divinae suae artis incessanter actitat Spiritus in intimo nostri) prophetico docemur et monemur exemplo. Nunquam sane sine nostra conscientia 1318 magistra unctio, quae docet de omnibus, tollatur a nobis, si duplicato volumus munere non fraudari. Nunquam, cum venerit, inveniat imparatos, sed semper vultus suspensos, expansosque habentes sinus ad largam Domini benedictionem. Quales denique quaerit? Similes hominibus exspectantibus

dominum suum, quando revertatur a nuptiis : qui utique ab illis supernae mensae copiosis deliciis vacua nunquam revertitur manu. Vigilandum proinde, et vigilandum omni hora, quia nescimus qua hora Spiritus venturus sit, seu iterum abiturus. It et redit Spiritus; et qui stat eo tenente, deserente cadat necesse est; sed non colliditur, quia Dominus rursum supponit manum suam. Et has alternare vices non cessat in his qui spirituales sunt, vel quos potius spirituales proinde ipse creare intendit, visitans diluculo, et subito probans. Denique septies cadit justus, et septies resurgit

: si tamen cadit in die, ut se cadere videat, et cecidisse sciat, et resurgere cupiat, et requirat manum adjuvantis, et dicat: Domine, in

voluntate tua praestitisti decori meo virtutem; avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus .

Aliud est dubitare de veritate, quod patiaris necesse est, cum Spiritus minime spirat; et aliud sapere falsitatem, quod facile caves, si eamdem tuam ignorantiam non ignoras, quatenus dicas et tu: Et si quid ignoravi, ignorantia mea mecum est . Sancti Job sententia est; agnoscite. Pessimae matris ignorantiae, pessimae itidem filiae duae sunt, falsitas et dubietas: illa miserior, ista miserabilior; perniciosior illa, ista molestior. Cum loquitur Spiritus, cedit utraque: et est non solum veritas, sed et certa veritas. Est quippe veritatis

ille Spiritus, cui contraria falsitas est; est et sapientiae, quae cum sit candor vitae aeternae, et ubique attingat propter munditiam suam, obscurum ambigui non admittit. Cavenda sane, cum Spiritus iste non loquitur, etsi non molesta dubietas, certe falsitas exsecranda. Aliud est enim sub incerto, hoc vel illud opinando sentire, aliud temere affirmare quod nescias. Aut ergo loquatur semper Spiritus, quod nostri quidem minime arbitrii est; aut quando silere placet, hoc ipsum indicet, et loquatur saltem suum silentium, ne ipsum nobis falso praeire putantes, nostrum pro ipso male securi sequamur errorem; et si suspenderit ambiguo, non relinquat

mendacio. Est qui dubie profert mendacium, nec mentitur; et est qui veritatem quam nescit affirmat, et mentitur. Nam et ille, non quidem quod non est, esse; sed se quod credit, credere dicit, et verum dicit, etiamsi hoc verum non sit quod credit; et is, cum se certum unde non est certus, dicit; verum non dicit, etiamsi verum sit de quo asserit.

His praemissis ad cautelam talio inexpertorum, sequar jam Spiritum, sicut confido, praeeuntem, eadem tamen cautela, si potero, quam praemisi; et tentabo facere ipse quod doceo, ne dicatur et mihi: Tu qui alios doces, teipsum non doces

, Distinguendum sane inter manifesta et dubia, nec illa scilicet adduci in dubium, nec ista temere affirmari.

Quod quidem ipsum de magisterio sperandum est Spiritus: nec enim nostra ad illud omnino industria sufficit. Quis novit hominum, an id quod inter homines judicatum a Deo sermo superior (a quo videlicet, si bene memini, quartus est iste) patefecit, in supernis quoque judicium jam factum praecesserit.

Quod dico, tale est. Putasne, Lucifer ille, qui mane oriebatur, sed praepropere elevabatur, antequam verteretur in tenebras, generi humano inviderit et ipse olei infusionem [ alias, effusionem], ut per seipsum jam tunc indignabundus mussitaret, dicens intra se quodammodo: Utquid perditio haec? Hoc ego non assero dicere Spiritum, sed nec contradicere dico; nescio enim. Potuit autem contingere,

si tamen incredibile non putetur, plenum sapientia et perfectum decore, homines praescire potuisse futuros, etiam et profecturos in 1319 pari gloria. Sed si praescivit, in Dei verbo absque dubio vidit, et in livore suo invidit, et molitus est habere subjectos, socios dedignatus. Infirmiores sunt, inquit, inferioresque natura; non decet esse concives, nec aequales in gloria. An forte prodit impiam hanc ejus machinationem illa praesumpta ascensio, sessioque significans magisterium: Ascendam, inquit, super montem excelsum, et sedebo in lateribus aquilonis , quo Altissimi quondam proinde similitudinem obtineret, si, quemadmodum ille super cherubin sedens, gubernat omnem angelicam creaturam;

ita et ipse altus sederet, regeretque genus humanum? Absit! Iniquitatem meditatus est in cubili suo, mentiatur iniquitas sibi. Nos alium non agnoscimus judicem quam auctorem. Non diabolus, sed Dominus judicabit orbem terrae, et ipse Deus noster in saeculum saeculi; ipse reget nos in saecula.

Ergo in coelo concepit dolorem, et in paradiso peperit iniquitatem, prolem malitiae, matrem mortis et aerumnarum; omniumque prima parens superbia. Nam etsi invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum , initium tamen omnis peccati superbia . Verum quid illi profuit? Nihilominus

tu in nobis es, Domine, et nomen tuum invocatum est super nos; et dicit populus acquisitionis, dicit Ecclesia redemptorum: Oleum effusum nomen tuum. Cum ejicior ego, tu illud effundis post me, et in me; quoniam cum iratus fueris, misericordiae recordaberis. Accepit tamen Satan regnum super omnes filios superbiae, factus princeps tenebrarum harum, ut regno humilitatis etiam superbia militet, dum in uno suo principatu temporali, et tali, multos humiles excelsos aeternosque reges constituit. Jucundum judicium, ut superbus ille humilium malleator, eisdem ipsis nesciens fabricet coronas perpetuas, impugnando omnes, et omnibus succumbendo. Siquidem ubique et semper judicabit Dominus populos, et salvos faciet filios pauperum, et humiliabit

Tous les livres