Sermones in Cantica canticorum (page 18)
V, 10). Alioquin si non dilexisset inimicos, nondum possedisset amicos, sicut necdum quos sic diligeret essent, si non dilexisset qui nondum essent.
Dilexit autem dulciter, sapienter, fortiter. Dulce nempe dixerim, quod carnem induit; cautum, quod culpam cavit; forte, quod mortem sustinuit. Nam quos sane in carne visitavit, carnaliter tamen nequaquam amavit, sed in prudentia spiritus. Spiritus quippe ante faciem nostram Christus Dominus , aemulans nos Dei aemulatione, non hominis, et certe saniori, quam primus Adam Evam suam. Itaque quos in carne quaesivit, dilexit in spiritu, redemit in 1327 virtute. Plenum prorsus omni suavitatis dulcedine, videre hominem hominis Conditorem. At dum naturam prudenter selegit a
culpa, etiam potenter mortem propulit a natura. In carnis assumptione condescendit mihi, in culpae vitatione consuluit sibi, in mortis susceptione satisfecit patri; amicus dulcis, consiliarius prudens, adjutor fortis. Huic securus me credo, qui salvare me velit, noverit, possit. Quem quaesivit, hunc et vocavit per gratiam suam; nunquid venientem ejiciet foras? Sed nec vim, nec fraudem metuo profecto ullam, quod me videlicet de manu ejus possit eruere; qui et vincentem omnia vicit mortem, et seductorem universitatis serpentem, arte utique sanctiore delusit; isto prudentior, illa potentior. Carnis quidem assumit veritatem, sed peccati similitudinem; dulcem prorsus in illa exhibens consolationem infirmo, et in hac prudenter abscondens laqueum deceptionis
diabolo. Porro ut Patri nos reconciliet, mortem fortiter subit et subigit, fundens pretium nostrae redemptionis sanguinem suum. Ergo nisi amasset dulciter, non me in carcere requisisset illa majestas; sed junxit affectioni sapientiam, qua tyrannum deciperet; junxit et patientiam, qua placaret offensum Deum Patrem. Hi sunt modi, quos vobis promiseram; sed praemisi eos in Christo, ut commendabiliores haberetis.
Disce, o Christiane, a Christo, quemadmodum diligas Christum. Disce amare dulciter, amare prudenter, amare fortiter. Dulciter, ne illecti; prudenter, ne decepti; fortiter, ne oppressi ab amore Domini avertamur. Ne mundi gloria seu carnis voluptatibus
abducaris, dulcescat tibi prae his sapientia Christus; ne seducaris spiritu mendacii et erroris, lucescat tibi veritas Christus; ne adversitatibus fatigeris, confortet te virtus Dei Christus. Zelum tuum inflammet charitas, informet scientia, firmet constantia. Sit fervidus, sit circumspectus, sit invictus. Nec teporem habeat, nec careat discretione, nec timidus sit. Et vide ne forte tria ista tibi et in lege tradita fuerint, dicente Deo: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua . Mihi videtur (si alius competentior sensus in hac trina distinctione non occurrit) amor quidem cordis ad zelum quemdam pertinere affectionis; animae vero amor ad industriam seu judicium rationis; virtutis autem dilectio
ad animi posse referri constantiam vel vigorem. Dilige ergo Dominum Deum tuum toto et pleno cordis affectu; dilige tota rationis vigilantia et circumspectione; dilige et tota virtute, ut nec mori pro ejus amore pertimescas, sicut scriptum est in consequentibus: Quoniam fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio
. Sit suavis et dulcis affectui tuo Dominus Jesus, contra male utique dulces vitae carnalis illecebras; et vincat dulcedo dulcedinem, quemadmodum clavum clavus expellit. Sed sit nihilominus intellectui praevia lux et dux rationi, non solum ob cavendas haereticae fraudis decipulas, et fidei puritatem ab eorum versutiis custodiendam, verum et cautus quoque sis nimiam et indiscretam vehementiam in tua conversatione
[ alias, conversione] vitare. Sit etiam fortis et constans amor tuus, nec cedens terroribus, nec succumbens laboribus. Ergo amemus affectuose, circumspecte et valide, scientes amorem cordis, quem affectuosum dicimus, absque eo qui dicitur animae, dulcem quidem, sed seducibilem; istum vero absque illo qui virtutis est, rationabilem esse, sed fragilem.
Et vide in manifestis exemplis hoc ita esse ut dicimus. Cum aegre ferrent discipuli quod de ascensuri Magistri discessu ab eodem ipso audierant, audierunt: Si diligeritis me, gauderetis utique quia vado ad Patrem
. Quid ergo? non diligebant de cujus discessione dolebant? Sed diligebant quodam modo, et non diligebant. Diligebant dulciter, sed minus prudenter; diligebant carnaliter,
sed non rationabiliter; denique diligebant toto corde, non autem 1328 tota anima. Dilectio eorum contra salutem eorum; unde et aiebat: Expedit vobis ut ego vadam , culpans consilium, non affectum. Loquenti item de morte sua futura, obviare sibi conantem Petrum, qui eum tenere diligebat, cum ita, ut meministis, increpando repressit, quid in eo aliud quam imprudentiam reprehendit? Postremo quid est: Non sapis quae Dei sunt , nisi: Non sapienter diligis, humanum sequens affectum, contra divinum consilium? Et vocavit Satanam, eo quod saluti, etsi nesciens, adversaretur, qui Salvatorem mori prohiberet. Unde et correctus, repetentem postmodum triste verbum
minime jam mori vetuit, sed se commoriturum esse promisit. Non autem implevit, quia necdum ad tertium pervenerat gradum, in quo virtute tota diligitur. Erat tota anima doctus diligere, sed adhuc infirmus; bene instructus, sed parum adjutus; non ignarus mysterii, sed martyrii pavidus. Non plane illa fortis ut mors dilectio tunc fuit, quae morti succubuit; fuit autem postea, cum ex promissione Jesu Christi indutus virtute ex alto, tanta tandem coepit virtute diligere, ut in concilio prohibitus praedicare nomen sanctum, constanter prohibentibus responderet: Obedire oportet Deo magis quam hominibus . Tunc demum tota virtute dilexit, cum nec vitae suae pepercit pro dilectione. Majorem siquidem charitatem nemo habet, quam si animam
suam ponat quis pro amicis suis : quam etsi minime tunc posuit, jam tamen exposuit. Ergo non abduci blanditiis, nec seduci fallaciis, nec injuriis frangi, toto corde, tota anima, tota virtute diligere est.
Et nota amorem cordis quodam modo esse carnalem, quod magis erga carnem Christi, et quae in carne Christus gessit vel jussit, cor humanum afficiat. Hoc repletus amore, facile ad omnem de hujusmodi sermonem compungitur. Nihil audit libentius, nihil legit studiosius, nihil frequentius recolit, nihil suavius meditatur. Inde holocausta orationum, tanquam ex adipe vituli saginati impinguat. Astat oranti Hominis Dei sacra imago, aut nascentis, aut lactentis, aut docentis, aut morientis,
aut resurgentis, aut ascendentis; et quidquid tale occurrerit, vel stringat necesse est animum in amorem virtutum vel carnis exturbet vitia, fuget illecebras, desideria sedet. Ego hanc arbitror praecipuam invisibili Deo fuisse causam, quod voluit in carne videri, et cum hominibus homo conversari, ut carnalium videlicet, qui nisi carnaliter amari non poterant, cunctas primo ad suae carnis salutarem amorem affectiones retraheret, atque ita gradatim ad amorem perduceret spiritualem. Nonne denique in hoc gradu adhuc stabant qui aiebant: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te? Solo profecto corporalis praesentiae amore reliquerant omnia, adeo ut salutaris futurae passionis et mortis ne audire quidem verbum aequanimiter sustinerent,
sed nec gloriam ascendentis postmodum nisi cum gravi moerore suspicere [ alias, suscipere]. Hoc enim est quod eis dicebat: Quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum . Itaque in sola interim gratia praesentis suae carnis eos ab amore omnis carnis suspenderat.
Monstrabat autem postea eis altiorem amoris gradum, cum diceret: Spiritus est qui vivificat, caro non prodest quidquam . Puto, hunc ascenderat jam qui dicebat: Etsi cognovimus Christum secundum carnem, sed nunc jam non novimus . Fortassis et nihilominus propheta in hoc ipso stabat, cum diceret: Spiritus ante faciem nostram Christus Dominus. Nam quod subjungit: Sub umbra ejus vivemus inter gentes
, mihi videtur ex persona incipientium addidisse, ut quiescant saltem in umbra, qui solis ferre ardorem minus validos se sentiunt; et carnis dulcedine nutriantur, dum necdum valent ea percipere quae sunt Spiritus Dei. Umbram siquidem Christi, carnem reor esse ipsius, de qua obumbratum est et Mariae , ut ejus objectu fervor splendorque Spiritus illi temperaretur. In carnis 1329 ergo devotione interim consoletur, qui vivificantem Spiritum necdum habet, eo duntaxat modo, quo habent illi qui aiunt: Spiritus ante faciem nostram Christus Dominus; et item: Etsi cognovimus Christum secundum carnem, sed nunc jam non novimus. Nam alias quidem nequaquam sine Spiritu sancto vel in
carne diligitur Christus, etsi non in illa plenitudine. Cujus tamen mensura devotionis haec est, ut totum cor illa suavitas occupet, totum sibi ab amore universae carnis ac carnalis illecebrae vindicet. Hoc quippe toto corde diligere est. Alioquin si carnis meae quamlibet consanguinitatem vel voluptatem forte praefero carni Domini mei, per quod me videlicet minus ea implere contingat, quae in carne manens verbo et exemplo me docuit; nonne liquido constat, quod toto nequaquam diligo corde, cum id divisum habens, partem impendere videar carni ejus, partem intorquere ad propriam? Denique ait: Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus; et qui amat filium aut filiam plus quam me, non est me dignus
dicam, toto corde diligere, est omne quod blanditur de carne propria vel aliena, sacrosanctae carnis ejus amori postponere. In quo et mundi aeque gloriam comprehendo, quia gloria mundi gloria est carnis, et qui ea delectantur, carnales esse non dubium est.
Licet vero donum, et magnum donum Spiritus sit istiusmodi erga carnem Christi devotio; carnalem tamen dixerim hunc amorem, illius utique amoris respectu, quo non tam Verbum caro jam sapit, quam Verbum sapientia, Verbum justitia, Verbum veritas, Verbum sanctitas, pietas, virtus; et si quid aliud quod sit, hujusmodi dici potest. Et haec nempe omnia Christus, qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio .
An tibi aeque et uno modo affecti videntur, is quidem qui Christo passo pie compatitur, compungitur, et movetur facile ad memoriam honorum quae pertulit, atque istius devotionis suavitate pascitur, et confortatur ad quaeque salubria, honesta, pia: itemque ille, qui justitiae zelo semper est accensus, qui veritatem ubique zelat, qui sapientiae fervet studiis; cui amica sanctitas vitae, et morum disciplina; cujus mores erubescunt jactantiam, abhorrent detractionem, invidiam nesciunt, superbiam detestantur, omnem humanam gloriam non solum fugiunt, sed et fastidiunt et contemnunt; omnem in se carnis et cordis impuritatem vehementissime abominantur et persequuntur; omne denique tanquam
naturaliter et malum respuunt, et quod bonum est amplectuntur? Nonne si compares utriusque affectiones, constat quodam modo illum superiorem, respectu quidem hujus, amare quasi carnaliter?
Bonus tamen amor iste carnalis, per quem vita carnalis excluditur, contemnitur et vincitur mundus. Proficitur autem in eo, cum fit et rationalis; perficitur, cum efficitur etiam spiritualis. Porro rationalis tunc est, cum in omnibus quae oportet de Christo sentiri, fidei ratio ita firma tenetur, ut ab
ecclesiastici sensus puritate nulla veri similitudinem, nulla haeretica seu diabolica circumventione aliquatenus devietur. Itemque cum in propria conversatione illa cautela servatur, ut discretionis meta nulla superstitione vel levitate, vel spiritus quasi ferventioris vehementia excedatur. Et hoc esse tota anima Deum diligere jam supra diximus. Quod si etiam adjuvantis Spiritus vigor tantus accedat, ut nulla vilaborum vel tormentorum, sed nec mortis metu justitia unquam deseratur; in hoc etiam tota virtute diligitur, et est amor spiritualis. Quod nimirum nomen huic specialiter amori congruere puto, ob praerogativam utique plenitudinis spiritus, qua praecellit. Et haec sufficiant pro eo quod sponsa dicit: Propterea 1330 adolescentulae dilexerunt te nimis (Cantic. I,
2). In his quae sequuntur, dignetur nobis aperire thesauros misericordiae suae ipse custos eorum Jesus Christus Dominus noster, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.
SERMO XXI. Qualiter sponsa, id est Ecclesia, trahi se optat post sponsum, id est Christum.
Trahe me post te, in odore unguentorum tuorum curremus . Quid? sponsane ergo necesse habet trahi, et hoc post sponsum? Quasi vero invita eum, et non libens sequatur. Sed non omnis qui trahitur, invitus trahitur. Nec enim infirmum aut debilem, eum videlicet qui per se ire non valet, trahi ad balneum, seu ad prandium piget,
etsi reum pigeat trahi ad judicium, vel ad poenam. Denique trahi vult quae et hoc rogat: non autem rogaret, si sequi per se ipsam dilectum, prout vellet, valeret. Utquid vero non valet? an infirmam fateamur et sponsam? Si una quaevis ex adolescentulis infirmam se diceret, et peteret trahi, nequaquam miraremur. At vero de sponsa, quae trahere et alios, utpote fortis et perfecta, posse sufficere videbatur: cui non durum sonet, quod et ipsa trahi, tanquam infirma vel debilis, necesse habeat? De quanam anima jam confidimus quod valida sit et sana, si illam infirmam dici consenserimus, quae pro sui singulari perfectione et excellentiori virtute sponsa Domini nominatur? An Ecclesia forte id