Sermones in Cantica canticorum (page 3)

Bernard de Clairvaux · Vie de piété

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 183 · 81 pages

Aussi en français.

Fiche de l’œuvre dans le savoir

profecto sollicitat, et repetit libens. Ego arbitror neminem vel scire posse quid sit, nisi qui accipit: est quippe manna absconditum; et solus qui edit, adhuc esuriet. Est fons signatus, cui non communicat alienus; sed solus qui bibit, adhuc sitiet. Audi expertum, quomodo requirit. Redde mihi, inquit, laetitiam salutaris tui . Minime ergo id sibi arroget mei similis anima, onerata peccatis, suaeque adhuc carnis obnoxia passionibus, quae suavitatem spiritus necdum senserit, internorum ignara atque inexperta penitus gaudiorum.

Ostendo tamen ei quae hujusmodi est, locum in salutari sibi congruentem. Non temere assurgat ad os serenissimi sponsi, sed ad pedes severissimi Domini mecum pavida jaceat, et cum publicano terram

tremens non coelum aspiciat , ne confusa in luminaribus coeli facies assueta tenebris opprimatur a gloria, atque insolitis reverberata splendoribus majestatis, densioris rursum caecitate caliginis obvolvatur. Non tibi, o quaecunque es talis anima, non tibi ille locus vilis aut despicabilis videatur, ubi sancta peccatrix peccata deposuit, induit sanctitatem. Ibi Aethiopissa mutavit pellem, et in novum restituta candorem, jam tunc fiducialiter veraciterque respondebat exprobrantibus sibi verbum: Nigra sum, sed formosa, filiae Jerusalem

. Miraris quanam id arte potuerit, vel quibus obtinuerit meritis? Paucis accipe. Flevit amare, et de intimis visceribus longa suspiria trahens, salutaribus

intra se succussa singultibus, felleos humores evomuit. Coelestis medicus celerrime subvenit: quia velociter currit sermo ejus . Nunquid non potio est sermo Dei? Est utique, et fortis et vehemens, et scrutans corda et renes . Denique sermo Dei vivus et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum auoque ac medullarum, et discretor cogitationum . Hujus ergo beatae poenitentis exemplo 1274 prosternere et tu, o misera, ut desinas esse misera; prosternere et tu in terram; amplectere pedes, placa osculis, riga lacrymis, quibus tamen non illum laves, sed te, ei fias una de grege tonsarum quae ascendunt de lavacro ; ita sane tu

suffusum pudore ac moerore vultum non ante sustollere audeas quam audias, et ipsa: Dimittuntur tibi peccata tua ; quam audias: Consurge, consurge, captiva filia Sion; consurge, excutere de pulvere .

Sumpto itaque ad pedes primo osculo, nec sic quidem praesumes statim ad osculum oris assurgere, sed erit tibi gradus ad ipsum medium quoddam aliud osculum, quod secundo loco ad manum accipies: de quo et talem accipe rationem. Si dixerit mihi Jesus: Dimittuntur tibi peccata tua; nisi ego peccare desiero, quid proderit? Exui tunicam meam; si reinduero eam, quantum profeci? Si rursus pedes meos, quos laveram, inquinavero, nunquid aliquid lavisse valebit? Sordens omni genere vitiorum jacui

diu in luto faecis; sed erit sine dubio recidenti, quam jacenti deterius. Denique qui me sanum fecit, ipsum mihi dixisse recordor: Ecce sanus factus es, vade, jam amplius noli peccare, ne deterius aliquid tibi contingat . Qui autem dedit voluntatem poenitendi, opus est ut addat et continendi virtutem; ne iterem poenitenda, faciamque novissima mea pejora prioribus. Vae enim mihi etiam poenitenti, si statim subtraxerit manum, sine quo nihil possum facere. Nihil inquam, quia nec poenitere, nec continere. Audio proinde, quod consulit Sapiens: Verbum, inquit, in oratione ne iteres . Paveo et quod judex intentat arbori non facienti fructum bonum . Fateor pro hujusmodi non sum omnino contentus priori gratia, qua

jam malorum sum poenitens, nisi et secundam accepero, ut videlicet dignos faciam poenitentiae fructus; et deinceps non revertar ad vomitum.

Hoc ergo restat mihi prius petendum et accipiendum, quam praesumam altiora et sacratiora contingere. Nolo repente fieri summus; paulatim proficere volo. Quantum displicet Deo impudentia peccatoris, tantum poenitentis verecundia placet. Citius placas eum, si mensuram tuam servaveris, et altiora te non quaesieris. Longus saltus et arduus est de pede ad os, sed nec accessus conveniens. Quid enim? recenti adhuc respersus pulvere, ora sacra continges? heri de luto tractus, hodie vultui gloriae praesentaris? Per manum tibi transitus sit. Illa

prius te tergat, illa te erigat? Quomodo erigat? Dando unde praesumas. Quid istud? Decor continentiae, et digni poenitentiae fructus, quae sunt opera pietatis. Haec te de stercore erigent in spem audendi potiora. Sane accipiendo donum, osculare manum: hoc est, non tibi, sed nomini ejus da gloriam. Da semel, et da iterum, tum pro donatis criminibus, tum pro collatis virtutibus. Aut certe videto unde munias frontem contra ictus istos: Quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis?

Jam tandem in osculis duobus geminum habens divinae dignationis experimentum, forsan non confunderis praesumere sanctiora. Quantum quippe crescis in gratiam, tantum et in fiduciam dilataris.

Inde fit, ut et ames ardentius, et pulsos fidentius pro eo quod tibi deesse sentis. Porro pulsanti aperietur. Jam summum illud, quodcunque est summae dignationis et mirae suavitatis osculum, credo non negabitur sic affecto. Haec via, hic ordo. Primo ad pedes procidimus, et ploramus coram Domino qui fecit nos, ea quae fecimus nos. Secundo manum quaerimus sublevantis, et roborantis genua dissoluta. Postremo cum ista multis precibus et lacrymis obtinemus, tum demum audemus forsitan ad ipsum os gloriae caput attollere, pavens et tremens dico, non solum speculandum, sed etiam osculandum; quia spiritus ante faciem nostram Christus Dominus, cui adhaerentes in osculo sancto, unus spiritus ipsius dignatione efficimur.

1275 6. Tibi, Domine Jesu, tibi merito dixit cor meum: Exquisivit te facies mea; faciem tuam, Domine, requiram. Nempe auditam fecisti mihi mane misericordiam tuam, cum jacenti primum in pulvere, tuaque deosculanti reverenda vestigia, quod male vixeram remisisti. Porro in progressu diei laetificasti animam servi tui, cum deinde in osculo manus etiam bene vivendi gratiam indulsisti. Et nunc quid restat, o bone Domine, nisi ut jam in plenitudine lucis, in fervore spiritus ad oris quoque osculum dignanter admittens, adimpleas me laetitia cum vultu tuo? Indica mihi, o suavissime, o serenissime, indica mihi ubi pascis, ubi cubas in meridie. Fratres, bonum est nos hic esse; sed ecce avocat nos diei malitia. Hi siquidem, qui modo supervenisse nuntiantur,

gratum cogunt rumpere magis quam finire sermonem. Ego exibo ad hospites, ne quid desit officiis ejus, de qua loquimur, charitatis, ne forte et de nobis audire contingat: Dicunt enim, et non faciunt . Vos orate interim, ut voluntaria oris mei beneplacita faciat Deus ad vestram ipsorum aedificationem, et laudem et gloriam nominis sui.

SERMO IV. De triplici profectu animae, qui fit per osculum pedis, manus, et oris Domini.

Triplicem quemdam animae profectum sub nomine trium osculorum sermo hesternus complexus est. Nunquid excidit vobis? Is mihi hodierna disputatione prosequendus erit, prout parare dignabitur

in dulcedine sua pauperi Deus. Diximus, si recolitis, illa oscula sumi ad pedes, ad manum, ad os, singula singulis referentes. In primo sane primordia dedicantur nostrae conversionis; secundum autem proficientibus indulgetur: porro tertium sola experitur, et rara perfectio. Ab hoc solo, quod ultimum positum est, sumpsit exordium Scriptura ista quam tractare suscepimus, et ipsius causa reliqua duo a nobis adjuncta sunt. An vero necessarie vos judicabitis. Puto enim, facies ipsa eloquii facile admonet et ista requirere. Mirum vero si non et vos advertitis, oportere revera esse aliud, sive alia oscula, a quibus illud oris distinguere voluit qui dixit: Osculetur me osculo oris sui . Cur enim, cum sufficere

poterat dixisse simpliciter, osculetur me; praeter morem tamen usumque loquendi, distincte et signanter adjecit, osculo oris sui, nisi ut ostenderet ipsum, quod petebat osculum, summum esse, non solum? Nonne denique ita invicem loquimur: Osculare me; vel: Da mihi osculum: et nemo sequitur ut dicat Ore tuo, sive, Osculo oris tui? Quid? alterutrum osculari parantes, tuum versus invicem ora tendimus, quae tamen ab invicem non requirimus nominatim? Denique qui narrat, verbi gratia, a Domino susceptum in osculo proditorem: Et osculatus est, ait, eum ; nec addidit: Ore suo, vel, Osculo oris sui. Sic nimirum omnis et qui scribit, et qui loquitur consuevit. Sunt ergo hi tres animarum affectus, sive profectus, expertis duntaxat satis noti

et manifesti, cum aut de actis malis indulgentiam, aut de bonis agendis gratiam, aut ipsius etiam indultoris et benefactoris sui praesentiam, eo quidem modo quo in corpore fragili possibile est, obtinent intueri.

Caeterum primum et secundum qua ratione oscula nominaverim, manifestius accipite. Osculum, pacis indicium esse omnes novimus. Porro autem si, ut Scriptura loquitur, peccata nostra separant inter nos et Deum , tollatur de medio quod interest, et pax est. Cum ergo satisfacimus, ut, ablato quod separat peccato, reconciliemur; indulgentiam quam recipimus, quid nisi quoddam osculum dixerim pacis? Idque interim non alibi, quam ad pedes sumendum. Humilis quippe et verecunda

At cum etiam ad vivendum emendatius, Deoque 1276 dignius conversandum, placita quadam amplioris gratiae familiaritate donamur; ampliori fiducia caput jam levamus de pulvere, largitoris, ut assolet, manum osculaturi; si tamen de accepto munere non nostram, sed auctoris gloriam quaerimus, eique sua dona, et non nobis ascribimus. Alioquin si in te, et non magis in Domino gloriaris, propriam profecto et non Domini manum osculari convinceris: quod, juxta beati Job sententiam, est iniquitas maxima, et negatio in Deum (Job XXXI, 28). Si ergo, ad Scripturae testimonium, propriam gloriam quaerere, propriam est osculari manum;

profecto qui dat gloriam Deo, Dei dicitur non incongrue manum osculari. Et in hominibus quidem ita esse videmus, servos videlicet offensorum dominorum osculari solere pedes, cum ab ipsis veniam petunt; et pauperes divitum manus, cum ab eis munus accipiunt.

Verum quia spiritus est Deus , et nullis simplex illa substantia membris distincta corporeis; erit forsan qui nullatenus de illo recipiat tale aliquid, sed a me sibi Dei manus vel pedes flagitet demonstrari, sicque probari quod de osculo pedum manusve definio. Sed quid, si et ego vicissim ab ipso meo sciscitatore de ore quoque Dei requisiero, quatenus quod de oris osculo Scriptura loquitur,

ad Deum pertinere demonstret? Nempe aut cum isto simul et illa habet, aut cum illis pariter et isto caret. Sed enim et os habet Deus, quo docet hominem scientiam; et manum habet, qua dat escam omni carni; et pedes habet, quorum terra scabellum est, ad quos nimirum peccatores terrae conversi atque humiliati satisfaciunt. Haec, inquam, habet Deus omnia per effectum, non per naturam. Invenit profecto apud Deum et verecunda confessio, quo se humiliando dejiciat; et prompta devotio, ubi se innovando reficiat; et jucunda contemplatio, ubi excedendo quiescat. Omnia omnibus est qui omnia administrat, nec quidquam est omnium proprie. Nam, quod in se est, lucem habitat inaccessibilem , et pax ejus exsuperat omnem sensum ; et sapientiae ejus non est numerus , et magnitudinis ejus non est finis ; nec potest eum videre homo ut vivat . Non quod longe ab unoquoque sit qui esse omnium est, sine quo omnia nihil: sed, ut tu plus mireris, et nil eo praesentius, et nil incomprehensibilius. Quid nempe cuique rei praesentius, quam esse suum? Quid cuique tamen incomprehensibilius, quam esse omnium? Sane esse omnium dixerim Deum, non quia illa sunt quod est ille; sed quia ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia . Esse est ergo omnium quae facta sunt ipse factor eorum, sed causale, non materiale. Tali proinde modo dignatur illa majestas suis esse creaturis, omnibus quidem quod sunt;

animantibus autem quod et vivunt; porro ratione utentibus lux, recte vero utentibus virtus, vincentibus gloria.

Et in his omnibus creandis, gubernandis, administrandis, movendis, promovendis, innovandis, firmandis, nullis corporeis indiget instrumentis, qui omnia solo verbo et corpora creavit, et spiritus. Animae corporibus et corporeis egent sensibus, quibus sibi invicem innotescant, et valeant. At non ita omnipotens Deus, qui de sola voluntate celeris suppetit efficientia tam creandis rebus, quam ordinandis prout voluerit. Valet qui vult, quantum vult, et absque corporalium officio, obsequiove membrorum. Quid? ad intuenda quae condidit ipse, putas sibi requirat corporei sensus adjutorium? Nihil omnium

omnino latet, aut effugit lucem ubique praesentem; nec tamen ut agnoscat aliquid, necessarium habet renuntiantis sensus ministerium. Nec solum universa noscit sine corpore, sed et innotescit mundis corde sine corpore. Dico autem idem latius, ut planius fiat. Sed forte quia finiendi jam sermonis angustia non admittit, consilii magis est ut in crastinum differamus.

1277 SERMO V. De quatuor generibus spirituum, videlicet Dei, angeli, hominis et pecoris.

Quatuor spirituum genera nota sunt vobis, pecoris, noster, angelicus, et qui condidit istos. Non est ex omnibus, cui sive propter se, sive propter

Tous les livres