Conférences (Collationes) (page 14)

Jean Cassien · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : la.wikisource.org — Collationes/1 + Collationes/2 + Collationes/3 + Collationes/4 + Collationes/5 + Collationes/6 + Collationes/7 + Collationes/8 + Collationes/9 + Collationes/10 + Collationes/11 + Collationes/12 + Collationes/13 + Collationes/14 + Collationes/15 + Collationes/16 + Collationes/17 + Collationes/18 + Collationes/19 + Collationes/20 + Collationes/21 + Collationes/22 + Collationes/23 + Collationes/24 + Collationes/Iprae + Collationes/IIprae + Collationes/IIIprae · 22 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

CAPUT PRIMUM. (suite)

Duabus autem ex causis inefficacem spiritalium rerum constat esse doctrinam. Nam aut ille qui docet inexperta commendans, vano verborum sono instruere nititur auditorem; aut certe nequam ac vitiis refertus auditor salutarem spiritalis viri sanctamque doctrinam obturato corde non recipit. De quibus dicitur per prophetam, Excaecatum est cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos concluserunt, nequando videant oculis suis, et auribus suis audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem illos (Isaiae VI).

CAPUT XIX. Quod plerumque etiam indigni gratiam salutiferi sermonis accipiunt.

Nonnumquam tamen dispensatoris nostri Dei, qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire (I Tim. II), munifica liberalitate conceditur ut is qui indignum se praedicationi evangelicae reprehensibili conversatione praebuit, pro salute multorum spiritalis doctrinae gratiam consequatur. Quibus autem modis etiam charismata curationum ad expellendos daemones a Domino concedantur, consequens est ut simili disputatione pandamus, quam consurgentes ad refectionem in vesperam reservemus, quia efficacius semper corde concipitur quidquid sensim et absque nimio labore corporis intimatur.

Joannes Cassianus Collationes COLLATIO XV

14 16

Quae est secunda abbatis Nesterotis. DE CHARISMATIBUS DIVINIS.

Post synaxin vespertinam ad repromissam narrationem intenti, psiathiis pariter ex more consedimus. Cumque silentium aliquantisper pro senis reverentia praeberemus, taciturnitatem verecundiae nostrae tali praevenit eloquio: Usque ad spiritalium rationem charismatum proferendam praecedens disputationis ordo pervenit, quam tripartitam esse majorum traditione percepimus. Prima siquidem curationum causa est, cum pro merito sanctitatis electos quosque ac justos viros signorum gratia comitatur, sicut Apostolos multosque sanctorum signa ac prodigia secundum auctoritatem Domini fecisse manifestum est, ita dicentis: Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones ejicite; gratis accepistis, gratis date (Matth. X). Secunda, cum, ob aedificationem ecclesiae vel eorum qui infirmos suos ingerunt, vel eorum qui curandi sunt, fidem, sanitatum virtus etiam a peccatoribus indignisque procedit. De quibus Salvator in Evangelio: Multi, inquit, dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus, et in tuo nomine virtutes multas fecimus: et tunc confitebor illis quia numquam novi vos: Discedite a me, operarii iniquitatis (Matth. VII). Et econtrario, si offerentium vel infirmorum desit fides, etiam illos quibus curationum dona collata sunt non sinit sanitatum exercere virtutem. De qua re Lucas evangelista: Et non poterat, inquit, Jesus facere inter eos virtutes, propter incredulitatem illorum (Luc. IV). Unde idem Dominus: Multi, inquit, leprosi erant in Israel sub Eliseo propheta, et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus (Matth. XIII). Tertius curationum modus etiam colludio daemonum ac factione simulatur, ut dum homo manifestis criminibus obligatus, propter admirationem signorum sanctus ac Dei famulus creditur, etiam vitiorum ejus aemulatio suadeatur, et per hoc obtrectationis aditu [ Lips. in marg. auditu] reserato, etiam religionis sanctitas infametur, vel certe ut is qui curationum dona habere se credit, per superbiam cordis elatus gravius elidatur. Inde est quod invocantes eorum nomina quos nulla merita sanctitatis nec ullos spiritales fructus habere cognoscunt, uri se eorum meritis, ac de obsessis simulant corporibus effugari. De quibus in Deuteronomio: Si surrexit, inquit, in medio tui propheta, aut qui somnium se vidisse dicat, et praedixerit signum atque portentum, et evenerit quod locutus est, et dixerit tibi: Eamus et sequamur deos alienos, quos ignoras, et serviamus eis; non audias verba prophetae illius aut somniatoris, quia tentat vos Dominus Deus vester ut palam fiat utrum diligatis eum, an non, in toto corde et in tota anima vestra (Deut. XIV). Et in Evangelio: Exsurgent, inquit, pseudochristi et pseudoprophetae, et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi (Matth. XXIV).

CAPUT II. In quo quis sanctos viros debeat admirari.

Quapropter numquam debemus eos qui hoc affectant, in his virtutibus admirari, sed potius intueri, utrum vitiorum omnium expulsione et morum emendatione perfecti sint. Quod utique non pro alterius fide, aut diversitate causarum, sed pro uniuscujusque studio, Dei gratia dispensante conceditur. Haec namque actualis scientia, quae alio vocabulo charitas ab Apostolo nuncupatur (II Cor. XIII), et universis linguis hominum et angelorum, et plenitudini fidei quae etiam montes transferat, et omni scientiae ac prophetiae et erogationi omnium facultatum, ipsique postremo glorioso martyrio apostolica auctoritate praefertur. Nam cum dinumerasset universa charismatum genera, atque dixisset: Alii datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae, alii fides, alii gratia sanitatum, alii operatio virtutum (I Cor. XXII), et reliqua; de charitate dicturus, quemadmodum eam cunctis praetulerit charismatibus, paucis advertite: Et adhuc, inquit, supra modum excellentiorem vobis viam demonstro (Ib.). Per quod evidenter ostenditur perfectionis ac beatitudinis summam, non in illorum mirabilium operatione, sed in charitatis puritate consistere. Nec immerito: omnia enim illa evacuanda ac destruenda sunt: charitas vero perpetuo permansura. Ideoque a Patribus nostris opera ista signorum nequaquam vidimus affectata; quinimmo cum ea Spiritus sancti gratia possiderent, numquam exercere voluerunt, nisi forte extrema illos et inevitabilis necessitas coarctasset.

CAPUT III. De suscitato mortuo ab abbate Macario.

Sicut et ab abbate Macario, qui habitationem Scythioticae solitudinis primus invenit, mortuum suscitatum esse reminiscimur. Nam cum haereticus quidam qui Eunomii perfidiam sectabatur, sinceritatem catholicae fidei arte dialectica subvertere conaretur, magnamque jam hominum multitudinem decepisset, rogatus a catholicis viris, qui ruina tantae subversionis gravissime movebantur, beatus Macarius, ut simplicitatem totius Aegypti ab infidelitatis naufragio liberaret, advenit. Quem cum haereticus arte dialectica fuisset aggressus, et Aristotelicis ignorantem spinis vellet abducere, beatus Macarius apostolica multiloquium ejus brevitate [ Lips. in marg. auctoritate] concludens, Non est, inquit, in verbo regnum Dei, sed in virtute. Eamus igitur ad sepulcra, et nomen Domini super mortuum qui primus inventus fuerit, invocemus, ac, sicut scriptum est (II Cor. IV), ostendamus ex operibus fidem nostram, ut manifestissime rectae fidei documenta ejus testimonio declarentur, et perspicuam veritatem non inani disputatione verborum, sed virtute signorum, et illo quod non potest falli indicio comprobemus. Quo audito haereticus coram circumstanti plebe pudore constrictus, cum ad praesens praebere se conditioni propositae simulasset assensum, seque affuturum in crastinum promisisset, postero die exspectantibus universis qui studiosius ad condictum locum, spectaculi hujus cupiditate confluxerant, exterritus de conscientia suae infidelitatis aufugit, ac protinus ab universa Aegypto transmigravit. Quem cum beatus Macarius usque ad horam nonam cum populis praestolatus, pro sua conscientia declinasse vidisset, assumens plebem quae ab illo fuerat depravata, ad condicta sepulcra perrexit. Hunc autem Aegyptiis morem Nili fluminis invexit alveus, ut quoniam universa illius latitudo terrae instar immensi pelagi, non parvo anni tempore solita aquarum eruptione contegitur, ita ut nulla tunc cuiquam humandi copia humani corporis tribuatur, nisi post transvectionem decursam, corpora vero mortuorum pigmentis condita redolentibus, in editioribus cellulis recondantur.

Nam madens ebrietate continua terrae illius solum humandi arcet officium. Si qua enim cadavera defossa susceperit, evomere ad superficiem suam inundationum nimietate compellitur. Cum igitur antiquissimo cuidam cadaveri beatus Macarius astitisset, ait: O homo, si venisset huc mecum haereticus ille filius perditionis, et astante ipso nomen Christi Dei mei invocans exclamassem, utrumne coram his, qui pene ejus fuerant fraude subversi, surrecturus fuisses, edicito. Tum ille consurgens, annuentis voce respondit. Quem interrogans abbas Macarius quidnam fuisset aliquando cum frueretur hac vita, vel qua hominum fuisset aetate, aut si nomen Christi tunc temporis cognovisset? ille se sub antiquissimis regibus vixisse respondit, Christique nomen asseruit illis se nec audisse temporibus. Cui rursus abbas Macarius, Dormi, inquit, in pace cum caeteris in tuo ordine, a Christo in fine temporum suscitandus. Haec igitur ejus virtus et gratia quantum in ipso fuit semper fortasse latuisset, nisi eum necessitas totius provinciae periclitantis, et erga Christum plena devotio amorque sincerus, istud exercere miraculum compulisset. Quod utique ut ab eo fieret, non ostentatio gloriae, sed charitas Christi et totius plebis extorsit utilitas, ut beatum quoque Heliam fecisse Regum lectio manifestat, qui ignem de coelo super hostias impositas pure, idcirco descendere postulavit, ut periclitantem pseudoprophetarum praestigiis fidem totius populi liberaret (III Reg. XXVIII).

CAPUT IV. De miraculo quod Abbas Abraham in mulieris fecit uberibus

Quid etiam abbatis Abrahae gesta commemorem, qui παίς, id est, simplex, pro simplicitate morum et innocentia, cognominatur? Qui cum metendi gratia ad Aegyptum de eremo diebus Quinquagesimae perrexisset, et a muliere quadam parvulum suum lactis inopia jam tabidum atque seminecem praeferente, lacrymosis precibus fuisset obstrictus, calicem ei aquae potandum impresso crucis signaculo dedit, cujus haustu confestim mirum in modum arida jam penitus ubera copia lactis redundante confluxerunt.

CAPUT V. De claudi cujusdam curatione, quam idem est operatus

Vel cum idem ipsa pergens ad vicum, circumdatus est illudentium turbis, qui subsannantes ostendebant ei quemdam hominem contracto genu multis jam annis gressus officio destitutum et antiqua debilitate reptantem; ac tentantes eum, Ostende, aiebant, abba Abraham, si servus es Dei, et restitue hunc pristinae sanitati, ut nomen Christi quem colis vanum non esse credamus. Tunc ille confestim invocato Christi nomine, inclinans se et apprehendens aridum pedem hominis traxit, cujus tractu continuo siccum genu curvumque directum est, ac recepto usu gressuum, quem oblivioni jam tradiderat annosa debilitas, laetus abscessit.

CAPUT VI. Quod meritum uniuscujusque non ex signis debeat aestimari.

Hi itaque viri nihil sibi pro talium mirabilium virtute donabant, quia non haec suo merito agi, sed Domini misericordia fatebantur, apostolicis verbis in admiratione signorum humanam gloriam refutantes: Viri fratres, inquiunt, quid admiramini in hoc, aut nos quid intuemini quasi nostra virtute aut potestate fecerimus hunc ambulare (Actor. III)? Nec quemquam in donis ac mirabilibus Dei, sed potius ex propriis virtutum fructibus praedicandum esse censebant, qui industria mentis et operum virtute generantur. Plerumque enim, ut supra jam dictum est (Cap. I), homines mente corrupti ac reprobi circa fidem, in nomine Domini et daemonia expellunt, et virtutes maximas operantur. De quibus cum apostoli causarentur et dicerent, Praeceptor, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem daemonia, et prohibuimus eum, quia non sequitur nobiscum, licet eisdem ad praesens responderit Christus: Nolite prohibere, qui enim non est adversum vos, pro vobis est (Luc. IX). Tamen eis in fine dicentibus, Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in tuo nomine virtutes multas fecimus? responsurum se esse testatur, quia numquam novi vos, discedite a me, operarii iniquitatis (Matth. VII). Et idcirco etiam istos quibus hanc gloriam signorum atque virtutum pro merito sanctitatis ipse concessit, ne in his extollantur, admonet dicens: Nolite gaudere quia daemonia vobis subjiciuntur, gaudete autem quia nomina vestra scripta sunt in coelis (Luc. X).

CAPUT VII. Quod charismatum virtus non in mirabilibus, sed in humilitate consistat.

Denique ipse auctor signorum omnium atque virtutum, cum ad doctrinae suae magisterium discipulos advocaret, quid ab eo veri atque electissimi sectatores peculiariter discere deberent, evidenter ostendit: Venite, inquit, et discite a me, non utique ut daemones coelesti potestate pellatis, non ut leprosos emundetis, non ut caecos illuminetis, non ut mortuos suscitetis: haec enim etiamsi per quosdam servos meos operor, non potest se inserere laudibus Dei humana conditio, nec ullam sibi in hoc minister et famulus decerpere portionem, ubi solius divinitatis est gloria: Vos autem, inquit, hoc discite a me, quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI). Hoc enim est quod cunctis generaliter discere et exercere possibile est, opera autem signorum atque virtutum, nec semper necessaria, nec omnibus conceduntur. Humilitas est ergo omnium magistra virtutum, ipsa est coelestis aedificii firmissimum fundamentum, ipsa est donum proprium atque magnificum Salvatoris. Ista etenim universa miracula quae Christus operatus est, sine periculo elationis exercet, qui mitem Dominum, non sublimitate signorum, sed patientiae atque humilitatis virtute sectatur. Qui vero immundis spiritibus imperare, aut languentibus sanitatum dona conferre, aut aliquod signum mirabile populis gestit ostendere, quamvis in ostentationibus suis Christi invocet nomen, tamen alienus a Christo est, quia humilitatis magistrum superba mente non sequitur. Nam etiam cum ad Patrem remeans quoddam, ut ita dixerim, conderet testamentum, hoc discipulis dereliquit: Mandatum, inquit, novum de vobis, ut diligatis invicem (Joan. XIII). Statimque subjunxit, In hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem. Non ait, si signa atque virtutes similiter feceritis, sed si dignam dilectionem ad invicem habueritis, quam certum est nisi mites atque humiles servare non posse. Quapropter numquam monachos probos nec morbo cenodoxiae vacuos nostri majores esse dixerunt, qui semetipsos exorcistas coram hominibus profitentur, et inter admirantium turbas hanc quam vel meruerunt, vel praesumpserunt gratiam jactantissima ostentatione diffamant: sed incassum. Qui enim innititur mendaciis, hic pascet ventos, idem autem ipse sequitur aves volantes (Prov. X). Sine dubio enim eveniet eis illud quod in Proverbiis dicitur: Sicut venti et nubes et pluviae manifestissimae sunt, ita qui gloriatur in dato falso (Prov. XXV). Et ideo si quis coram nobis horum aliquid fecerit, non de admiratione signorum, sed de ornatu morum debet apud nos esse laudabilis; nec utrum daemonia ei subjecta sint, sed utrum charitatis membra, quae describit Apostolus, possideat, inquirendum.

CAPUT VIII. Quod mirabilius sit de semetipso vitia, quam de altero daemones extruisse.

Et revera majus miraculum est de propria carne fomitem luxuriae eradicare, quam expellere immundos spiritus de corporibus alienis; et magnificentius signum est virtute patientiae truculentos motus iracundiae cohibere, quam aeris principatibus imperare; plusque est exclusisse edacissimos de corde proprio tristitiae morbos, quam valetudines alterius febresque corporeas expulisse. Postremo multis modis praeclarior virtus sublimiorque profectus est, animae propriae curare languores, quam corporis alieni. Quanto enim haec sublimior carne est, tanto praestantior ejus est salus; quantoque pretiosioris excellentiorisque est substantiae, et tanto gravioris ac perniciosioris est et ruinae.

CAPUT IX. Quantum praecellat vitae probitas opera signorum.

Et de illis quidem curationibus ita beatissimis Apostolis dicitur: Nolite gaudere quia daemonia vobis subjiciuntur (Luc. X). Hoc enim faciebat non eorum potestas, sed virtus Dominici nominis invocati, et idcirco monentur ut ex hac parte nihil sibi beatitudinis aut gloriae audeant vindicare, quae Dei tantum potentia ac virtute perficitur, sed ex illa vitae suae cordisque intima puritate, ob quam nomina eorum inscribi merentur in coelis.

CAPUT X. Revelatio de perfectae castitatis experimento.

Et ut hoc ipsum quod diximus, vel testimoniis veterum, vel divinis oraculis approbemus, quid beatus Paphnutius, vel de admiratione signorum, vel de gratia senserit puritatis, immo quid angeli revelatione cognoverit, ipsius verbis atque experimentis rectius proferamus. Hic namque ita multis vigens annis districtione praecipua, ut crederet se etiam carnalis concupiscentiae laqueis penitus absolutum, eo quod cunctis infestationibus daemonum, quibus diu aperteque conflixerat, superiorem se factum esse sentiret, dum, advenientibus viris sanctis, pulmentum lenticulae quod illi atheram nominant, praepararet, manus ejus in clibano, ut assolet, flamma supervolitante, combusta est. Quo facto tristificatus, magnum in modum coepit secum tacitus volvere: Cur ignis, inquiens, mecum non habet pacem, cum diriora mihi daemonum cesserint praelia? aut quemadmodum me in illo metuendo examinis die per se transiturum ille ignis inexstinguibilis et inquisitor meritorum omnium non tenebit, cui nunc extrinsecus hic temporalis ac parvulus non pepercit? Cumque aestuanti hujuscemodi cogitationibus atque tristitia sopor subitus obrepsisset, adveniens angelus Domini, Cur, inquit, Paphnuti, tristis es, quod necdum pacatus tibi sit ignis iste terrenus, cum adhuc resideat in membris tuis carnalium motuum necdum ad purum excocta commotio? Cujus radices donec in tuis vivunt medullis, ignem istum materialem nequaquam tibi pacificum esse permittent, quem utique innoxium alias sentire non poteris, nisi omnes internos motus his indiciis in temetipso experiaris exstinctos. Vade et apprehende nudam et pulcherrimam virginem; et si illam tenens, tranquillitatem tui cordis immobilem aestusque carnales pacificos in te senseris perdurasse, hujus quoque visibilis flammae mitis atque innoxius in modum illorum trium in Babylonia puerorum te allambet attactus (Daniel. III). Itaque senex ex hujusmodi revelatione perculsus non quidem experimenti divinitus demonstrati pericula consuluit, sed interrogans conscientiam suam, et puritatem sui cordis examinans, nec adhuc pondus castimoniae suae hujus probationis ponderi compensare conjectans: Non mirum est, ait, si cedentibus mihi immundorum spirituum praeliis, adustiones ignis quas dirissimis congressibus daemonum inferiores esse credebam, adhuc adversum me senserim saevientes. Major quippe est virtus ac sublimior gratia, internam libidinem carnis exstinguere, quam nequitias daemonum extrinsecus irruentes, signo Domini ac virtutis Altissimi potentia subjugare, vel de obsessis corporibus nominis divini invocatione propellere. Huc usque abbas Nesteros orationem de vera charismatum operatione consummans, nos ad cellam senis Joseph, quae sex ferme millibus ab ipso erat, properantes, doctrinae suae institutione prosecutus est.

Joannes Cassianus Collationes COLLATIO XVI

15 17

COLLATIO DECIMA SEXTA,

Quae est prima abbatis Joseph DE AMICITIA. CAPUT PRIMUM. Beatus Joseph, cujus nunc instituta ac praecepta pandenda sunt, unus ex tribus quorum in prima collatione fecimus mentionem, clarae admodum familiae ac primarius civitatis suae intra Aegyptum fuit, quae appellatur Thmuis, et ita non solum Aegyptia, sed etiam Graeca facundia diligenter edoctus, ut vel nobis vel his qui eloquentiam Aegyptiam penitus ignorabant, non ut caeteri per interpretem, sed per semetipsum elegantissime disputaret. Qui cum institutionem suam nos desiderare sensisset, percunctatus primum utrumnam essemus germani fratres, audiensque a nobis quod non carnali, sed spirituali essemus fraternitate devincti, nosque ab exordio renuntiationis nostrae, tam in peregrinatione, quae ab utroque nostrum fuerat obtentu militiae spiritalis arrepta, quam in coenobii studio individua semper conjunctione sociatos, tali usus est sermonis exordio.

CAPUT II. Disputatio ejusdem senis de infido amicitiarum genere. Amicitiarum ac sodalitatis multa sunt genera, quae diversis modis humanum genus dilectionis societate connectunt. Quosdam enim praecedens commendatio primum notitiae, post etiam amicitiae fecit inire commercia. In quibusdam vero contractus quidam seu dati acceptive depactio, charitatis foedera copulavit. Quosdam negotiationis seu militiae vel artis ac studii similitudo atque communio amicitiarum vinculis nexuerunt, per quam ita etiam effera sibi invicem corda mansuescunt, ut etiam hi qui in silvis ac montibus latrociniis gaudent, et effusione humani sanguinis delectantur, suorum scelerum participes amplectantur ac foveant. Est etiam dilectionis aliud genus, quod instinctu naturae ipsius et consanguinitatis lege connectitur, quo vel contribules, vel conjuges, vel parentes, seu fratres ac filii naturaliter caeteris praeferuntur, quod non solum humano generi, verum etiam omnibus alitibus atque animantibus inesse deprehenditur. Nam pullos vel catulos suos naturali affectu instigante sic protegunt ac defendunt, ut frequenter pro ipsis etiam objicere se periculis mortique non metuant. Denique etiam illa bestiarum vel serpentium vel alitum genera, quae intolerabilis feritas ac lethale virus ab omnibus separat et secernit, ut sunt basilisci, vel monocerotes, vel gryphes, cum etiam visu ipso cunctis perniciosa esse dicantur, inter se tamen pro originis ipsius affectionisque consortio pacata et innoxia perseverant. Sed haec omnia quae diximus genera charitatis, sicut malis ac bonis, feris etiam atque serpentibus videmus esse communia, ita etiam usque in finem certum est perseverare non posse. Etenim interrumpit ea frequenter ac dividit locorum discretio, et oblivio temporalis, et verbi vel causae negotiorumque contractus. Ut enim ex diversis, vel lucri, vel libidinis, vel consanguinitatis ac necessitudinum variarum societatibus acquiri solent, ita intercedente qualibet divortii occasione solvuntur.

CAPUT III. Unde indissolubilis amicitia sit. In his igitur cunctis unum genus est insolubile charitatis, quod nec commendationis gratia, nec officii vel munerum magnitudo contractusque cujusquam ratio, vel naturae necessitas jungit, sed sola similitudo virtutum. Haec, inquam, est quae in nullis umquam casibus scinditur, quam non solum dissociare vel delere locorum vel temporum intervalla non praevalent, sed ne mors quidem ipsa divellit. Haec est vera et indirupta dilectio, quae gemina amicorum perfectione ac virtute concrescit. Cujus semel initum foedus, nec desideriorum varietas, nec contentiosa dirumpet contrarietas voluntatum. Caeterum multos novimus in hoc proposito constitutos, qui cum pro charitate Christi flagrantissima essent sodalitate devincti, non perpetuo eam nec indirupte servare potuerunt; quia licet bono societatis principio niterentur, non tamen uno nec pari studio arreptum propositum tenuerunt, fuitque inter eos quaedam temporalis affectio, quia non aequali utriusque virtute, sed unius patientia servabatur. Quae quamvis ab uno magnanimiter atque infatigabiliter retentetur, necesse est tamen eam alterius pusillanimitate dirumpi. Infirmitates namque eorum qui tepidius perfectionis expetunt sanitatem, quantalibet fortium tolerantia sustententur, ab ipsis tamen qui infirmi sunt non feruntur. Habent enim insitas sibi commotionum causas, quae eos quietos esse non sinant; ut solent hi qui carnali aegritudine detinentur, stomachi sui infirmitatisque fastidia, coquorum vel ministrantium negligentiis imputare, et quantalibet eis obsequentium sollicitudo deserviat, nihilominus tamen sanis causas suae commotionis ascribere, quas sibi utique vitio valetudinis suae inesse non sentiunt. Quamobrem haec est amicitiae, ut diximus, fida indissolubilisque conjunctio, quae sola virtutum parilitate foederatur. Dominus enim inhabitare facit unius moris in domo (Psal. LXVII). Et idcirco in his tantum indirupta potest dilectio permanere, in quibus unum propositum ac voluntas, unum velle ac nolle consistit. Quam si vos quoque cupitis inviolabilem retentare, festinandum est vobis ut, expulsis primitus vitiis, mortificetis proprias voluntates, et ut, unito studio atque proposito, illud quo Propheta admodum delectatur, gnaviter impleatis: Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum (Psal. CXXXII). Quod non localiter, sed spiritaliter oportet intelligi. Nihil enim prodest si moribus ac proposito dissidentes una habitatione jungantur, nec obest parili virtute fundatis, per locorum intervalla disjungi. Apud Deum namque morum cohabitatio, non locorum, unita fratres habitatione conjungit; nec potest umquam pacis integritas custodiri, ubi voluntatum diversitas invenitur.

CAPUT IV. Interrogatio, utrum utile aliquid etiam contra votum fratris effici debeat. Germanus: Quid ergo, si uno volente perficere aliquid quod secundum Deum commodum et salubre perspexerit, alius non praestet assensum, exsequendumne etiam contra votum fratris est, an pro ejus arbitrio negligendum?

CAPUT V. Responsio quod perpetua amicitia nisi inter perfectos stare non possit. Joseph: Idcirco diximus plenam atque perfectam amiticiae gratiam nisi inter perfectos viros ejusdemque virtutis perseverare non posse, quos eadem voluntas unumque propositum aut numquam aut certe raro diversa sentire, aut in his quae ad profectum spiritalis pertinent vitae patitur dissidere. Quod si animosis coeperint contentionibus aestuare, liquet utique eos numquam secundum regulam quam praediximus fuisse concordes. Sed quia nemo potest a perfectione habere principium, nisi qui ab ejus coeperit fundamento, et vos non quanta ejus sit magnitudo, sed quemadmodum ad eam perveniri possit, inquiritis, necessarium reor ut paucis regulam vobis ejus ac tramitem quemdam, per quem gressus vestri dirigantur, aperiam, ut patientiae ac pacis bonum facilius obtinere possitis.

CAPUT VI. Quibus modis inviolabilis possit societas retentari. Prima igitur sunt verae amicitiae in contemptu substantiae mundialis et omnium quas habemus rerum despectione fundamina. Perquam enim injustum atque impium est, si post abrenuntiatam mundi et omnium quae in eo sunt vanitatem, pretiosissimae fratris dilectioni supellex vilissima quae superfuit [ Lips. in marg. superfluit], praeferatur: secundum est ut ita suas unusquisque resecet voluntates, ne se sapientem atque consultum esse judicans, suis malit quam proximi definitionibus obedire. Tertium est ut sciat omnia, etiam quae utilia ac necessaria aestimat, postponenda bono charitatis ac pacis; quartum ut credat nec justis nec injustis de causis penitus irascendum; quintum ut adversus se iracundiam fratris, etiam sine ratione conceptam, eodem modo quo suam curare desideret, sciens aequaliter sibi perniciosam alterius esse tristitiam, ac si adversus alium ipse moveatur, nisi eam, quantum in se est, etiam de fratris mente depulerit. Postremum illud est, quod generale vitiorum omnium peremptorium esse non dubium est, ut se de hoc mundo credat quotidie migraturum. Quae persuasio non solum nullam in corde tristitiam residere permittit, verum etiam universos concupiscentiarum ac peccatorum omnium comprimet motus. Haec igitur quicumque tenuerit, amaritudinem irae atque discordiae nec pati poterit nec inferre. His autem cessantibus, cum primum ille aemulus charitatis in cordibus amicorum tristitiae sensim venena suffuderit, necesse est ut frequentibus jurgiis paulatim dilectione tepefacta, amantium corda diu exulcerata quandoque dissociet. Nam qui per callem praedictae directionis ingreditur, in quo ab amico umquam suo poterit dissidere, qui primam litium causam quae ex parvulis rebus vilissimisque materiis generari solet, nihil suum vindicans, radicitus amputaverit, illud quod in Actibus Apostolorum legimus de unitate credentium omni virtute custodiens? Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una, nec quisquam eorum quae possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia (Actor.

IV). Deind quemadmodum ab eo seminarium dissensionis exsurget, qui non suae, sed fratris serviens voluntati, Domini atque auctoris sui fuerit imitator effectus, qui loquens ex persona hominis quem gerebat, Non veni, inquit, ut facerem voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui me misit (Joan. V)? Quo autem modo ullum contentionis fomitem suscitabit, qui de intelligentia ac sensu suo, non tam proprio judicio quam fratris cedere [ Lips. in marg. credere] decrevit examini, pro ejus scilicet arbitrio, vel probans sua inventa, vel improbans, et Evangelicum illud pii cordis humilitate consummans, Verum tamen non sicut ego volo, sed sicut tu vis (Matth. XXVI)? Aut qua ratione aliquid quo frater moestificetur, admittet, qui bono pacis nihil judicat esse pretiosius, Dominicae illius sententiae memoriam non amittens, In hoc cognoscent omnes quod mei estis discipuli, si dilectionem habueritis adinvicem (Joan. XIII), per quam velut spiritali signaculo gregem ovium suarum in hoc mundo voluit Christus agnosci, atque hoc a caeteris, ut ita dixerim, charactere discerni? Qua vero ex causa vel in se recipere vel in alio residere rancorem tristitiae sustinebit, cui summa definitio est, iracundiae, quae perniciosa et illicita est, justas causas esse non posse, eodemque se modo, succensente sibi fratre, orare non posse, cum quasi fratri suo ipse succenseat, irrogatam illam Domini Salvatoris humili semper retinens corde sententiam, Si offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quod frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et sic veniens offer munus tuum (Matth. V). Nihil enim proderit si te quidem asseras non irasci, et credas te implere illud mandatum quo dicitur, Sol non occidat super iracundiam vestram, et, Qui irascitur fratri suo, reus erit judicio; alterius vero tristitiam quam delinire tua mansuetudine potuisti, contumaci corde despicias. Eodem namque modo praecepti Dominici praevaricatione plecteris. Qui enim te irasci adversus alterum non debere dixit, nec alterius contemni tristitiam debere dixit; quia non interest apud Deum, qui omnes homines vult salvos fieri, utrum te an alium quempiam perdas. Unum siquidem cujuslibet interitu ei nascitur detrimentum; itidemque illi cui grata omnium perditio est, unum lucrum, vel tua vel fratris morte conquiritur. Quemadmodum postremo poterit vel tenuem contra fratrem retinere tristitiam, qui se credit quotidie, immo continuo ab hoc saeculo migraturum?

CAPUT VII. Quod nihil charitati praeponendum sit, nec iracundiae postponendum. Sicut ergo nihil praeponendum est charitati, ita furori vel iracundiae nihil est econtrario postponendum. Omnia namque quamvis utilia ac necessaria videantur, spernenda tamen sunt, ut irae perturbatio devitetur; et omnia etiam quae putantur adversa, suscipienda atque toleranda sunt, ut dilectionis pacisque tranquillitas illibata servetur; quia nec ira atque tristitia perniciosius quidquam, nec charitate utilius credendum est.

CAPUT VIII. Quibus de causis inter spiritales nascatur dissensio? Nam quemadmodum carnales adhuc et imbecilles fratres ob vilem terrenamque substantiam cito inimicus ille disjungit, ita etiam inter spiritales gignit pro intellectuum diversitate discordiam. Ex qua sine dubio contentiones rixaeque verborum, quas Apostolus damnat (Galat. V), plerumque consurgunt; unde consequenter divortia inter unanimes fratres hostis invidus ac malignus interserit. Vera est namque sapientissimi Salomonis illa sententia, Odium suscitat contentio; universos vero qui non contendunt, protegit amicitia (Prov. X).

CAPUT IX. De amputandis etiam spiritalibus causis discordiarum. Quapropter ad conservandam perpetuam et individuam charitatem, nihil prodest primam causam amputasse dissidii, quae nasci solet de rebus caducis atque terrenis, et universa despexisse carnalia, atque omnium quibus noster usus indiget rerum indiscretam communionem fratribus permisisse, nisi etiam secundam quae sub specie spiritalium sensuum nasci solet similiter abscindentes, acquisierimus in omnibus humilem sensum et consonas voluntates

CAPUT X. De optimo examine veritatis. Memini namque cum me adhuc adhaerere consortio fratrum aetas junior hertaretur, hujusmodi nobis intelligentiam vel in moralibus disciplinis vel in Scripturis sacris frequenter insertam, ut nihil ea verius nihilque rationabilius crederemus. Sed cum in unum convenientes sententias nostras promere coepissemus, quaedam communi examinatione discussa primum ab altero falsa ac noxia notabantur, mox deinde ut perniciosa communi pronuntiata judicio damnabantur, quae in tantum prius infusa a diabolo velut luce fulgebant, ut facile potuissent generare discordiam, nisi praeceptum seniorum velut divinum quoddam oraculum custoditum ab omni nos contentione revocasset, quo ab illis legali quadam sanctione praescriptum est, ut neuter nostrum plus judicio suo quam fratris crederet, si numquam vellet diaboli calliditate deludi.

CAPUT XI. Quod impossibile sit quemquam qui proprio fidit judicio, diaboli illusione non decipi. Etenim saepe illud quod Apostolus dicit probatum est evenire: Ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis (II Cor. XI), ut obscuram ac tetram caliginem sensuum pro vero lumine scientiae fraudulenter effundat [ Lips. in marg. offundat]. Qui nisi humili et mansueto corde suscepti, maturissimi fratris vel probatissimi senioris reserventur examini, et eorum judicio diligenter excussi, aut abjiciantur, aut recipiantur a nobis, sine dubio venerantes in cogitationibus nostris pro angelo lucis angelum tenebrarum, gravissimo feriemur interitu. Quam perniciem impossibile est evadere quempiam judicio proprio confidentem, nisi, humilitatis verae amator et exsecutor effectus, illud quod Apostolus magnopere deprecatur, omni contritione cordis implerit. Si qua ergo, inquit, consolatio in Christo, si quod solatium charitatis, si qua viscera miserationis, implete gaudium meum ut idem sapiatis, eamdem charitatem habentes, unanimes idipsum sentientes; nihil per contentionem, neque per inanem gloriam, sed in humilitate superiores vobismetipsis alterutrum arbitrantes (Philip. II); et illud, Honore alterutrum praevenientes (Rom. XII), ut plus unusquisque consorti suo scientiae et sanctitatis ascribens, summam discretionis verae in alterius magis quam in suo credat stare judicio.

CAPUT XII. Quam ob causam non debeant inferiores in collatione contemni. Saepe autem accidit, sive illusione diaboli, sive intercessu erroris humani, quo nullus est in hac carne qui falli velut homo non possit, ut et ille interdum qui acrioris ingenii scientiaeque majoris est, aliquid falsum mente concipiat; et ille qui tardioris ingenii ac minoris est meriti, rectius aliquid veriusque persentiat. Et idcirco nullus sibi, quamvis [ Al. quavis] scientia praeditus, inani tumore persuadeat quod possit collatione alterius non egere. Nam etiamsi judicium ejus diabolica non fallat illusio, elationis tamen et superbiae graviores laqueos non evadet. Quis enim hoc sibi absque ingenti poterit usurpare pernicie, cum Vas electionis in quo Christus, ut ipse professus est (II Cor. XIII), loquebatur, ob hoc solummodo se asserat Jerosolymam conscendisse, ut cum suis coapostolis Evangelium, quod gentibus, revelante et cooperante Domino, praedicabat, secreta examinatione conferret (Galat. II)? Per quod ostenditur non solum unanimitatem atque concordiam per haec praecepta servari, verum etiam cunctas diaboli adversantis insidias et illusionum ejus laqueos non timeri.

CAPUT XIII. Quod charitas non solum res Dei, sed etiam Deus sit. Denique in tantum virtus charitatis extollitur, ut eam beatus Joannes Apostolus non solum rem Dei, sed etiam Deum esse pronuntiet, dicens: Deus charitas est; et qui manet in charitate, in Deo manet et Deus in eo (I Joan. IV). Nam usque adeo illam divinam esse perspicimus, ut illud Apostoli manifestissime vigere sentiamus in nobis, quoniam charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui habitat in nobis (Rom. V). Quod tale est, ac si dicat: Quoniam Deus diffusus est in cordibus nostris, per Spiritum sanctum qui habitat in nobis. Qui etiam, cum ignoremus quid debeamus orare, interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret spiritus, quia secundum Deum postulat pro sanctis (Rom. VIII).

CAPUT XIV. De gradibus charitatis. Illam igitur charitatem quae dicitur ἀγάπη possibile est omnibus exhibere, de qua beatus Apostolus: Ergo dum tempus habemus, inquit, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei (Galat. VI). Quae in tantum omnibus est generaliter exhibenda, ut eam etiam inimicis nostris a Domino jubeamur impendere. Nam Diligite, inquit, inimicos vestros (Matth. V). Διάθεσις autem, id est, affectio, paucis admodum, et his qui vel parilitate morum vel virtutum societate connexi sunt, exhibetur, licet etiam ipsa diathesis multam in se differentiam habere videatur. Aliter enim parentes, aliter conjuges, aliter fratres, aliter filii diliguntur, et in ipsa quoque horum affectuum necessitudine magna distantia est, nec uniformis parentum dilectio erga filios invenitur. Quod etiam Jacob patriarchae probatur exemplo, qui cum esset duodecim filiorum pater, omnesque paterna charitate diligeret, tamen propensiore Joseph dilexit affectu, ut de eo aperte Scriptura commemoret: Invidebant autem ei fratres sui, eo quod diligeret eum pater suus (Genes. XXXVII), scilicet, non quod vir justus et pater non valde diligeret etiam caeteram prolem, sed quod hujus, quia typum Domini praeferebat, affectui dulcius quodammodo atque indulgentius inhaereret. Hoc etiam de Joanne evangelista legimus evidentissime designari, cum de ipso dicitur: Discipulus ille quem diligebat Jesus (Joan. XIII), cum utique etiam reliquos undecim similiter electos ita praecipua dilectione complexus sit, ut hoc etiam evangelica attestatione designet, dicens: Sicut dilexi vos, et vos diligite invicem (Joan. XIII). De quibus et alibi dicitur: Diligens suos qui erant in mundo, usque in finem dilexit eos (Ibid.). Sed haec unius dilectio non erga reliquos discipulos teporem charitatis, sed largiorem erga hunc superabundantiam amoris expressit, quam ei virginitatis privilegium et carnis incorruptio conferebat. Quae idcirco velut sublimior cum quadam exceptione signatur, quia non eam odii comparatio, sed affluentior gratia exuberantissimi amoris extollit. Tale quid etiam ex persona sponsae legimus in Cantico canticorum, dicentis: Ordinate in me charitatem (Cantic. II). Haec enim est vere charitas ordinata, quae odio habens neminem, quosdam meritorum jure plus diligit; quaeque eum generaliter diligat cunctos, excipit tamen sibi ex his quos debeat peculiari affectione complecti; et rursum inter ipsos qui in dilectione summi atque praecipui sunt, aliquos sibi qui caeterorum affectui superextollantur excerpit.

Tous les livres