Conférences (Collationes) (page 15)

Jean Cassien · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : la.wikisource.org — Collationes/1 + Collationes/2 + Collationes/3 + Collationes/4 + Collationes/5 + Collationes/6 + Collationes/7 + Collationes/8 + Collationes/9 + Collationes/10 + Collationes/11 + Collationes/12 + Collationes/13 + Collationes/14 + Collationes/15 + Collationes/16 + Collationes/17 + Collationes/18 + Collationes/19 + Collationes/20 + Collationes/21 + Collationes/22 + Collationes/23 + Collationes/24 + Collationes/Iprae + Collationes/IIprae + Collationes/IIIprae · 22 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

COLLATIO DECIMA SEXTA, (suite)

CAPUT XV. De his qui vel suam vel fratrum commotionem dissimulatione corroborant. Econtra novimus, quod utinam nesciremus! nonnullos fratrum tantae esse obstinationis atque duritiae, ut cum vel suos adversus fratrem vel fratris adversum se senserint animos excitatos, ad dissimulandam mentis suae tristitiam, quae ex indignatione alterutrae commotionis exorta est, secedentes ab eis quos humili satisfactione atque colloquio lenire debuerant, aliquos psalmorum incipiunt decantare versiculos. Qui dum conceptam cordis amaritudinem delinire se putant, insultando augent, quod statim exstinguere potuerunt si magis anxii atque humiles esse voluissent, ut opportuna compunctio et ipsorum cordibus mederetur, et fratrum animos deliniret. Nam illo utique modo pusillanimitatis, immo superbiae suae vitium palpant, et nutriunt potius quam exstirpant fomitem jurgiorum, Dominicae illius praeceptionis immemores, qua ait: Qui irascitur fratri suo, reus erit judicio (Matth. V): Et, Si recordatus fueris quod frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ad altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum (Ibid.)

CAPUT XVI. Quod fratre adversum nos aliquid habente simultatis, munera orationum nostrarum a Domino respuantur. In tantum igitur non vult nos Deus noster alterius despectui habere tristitiam, ut si aliquid adversum nos frater habuerit, nec munera nostra suscipiat, id est, nec orationes sibi a nobis permittat offerri, donec de animo ejus tristitiam juste injusteve conceptam, celeri satisfactione tollamus. Neque enim ait, Si habet veram querelam adversum te frater tuus, relinque ibi munus tuum ad altare, et vade prius reconciliari fratri tuo; sed, Si recordatus fueris, inquit, quia frater tuus habet aliquid adversum te (Matth. V), id est, etiam si leve aliquid ac vile sit quo fratris in te fuerit excitata commotio, et hoc memoriam tuam subita recordatione pulsaverit, scias te offerre precum tuarum spiritalia munera non debere, nisi prius qualibet ex causa ortam tristitiam de corde fratris benigna satisfactione depuleris. Si igitur evangelicus sermo etiam pro praeterita et minima simultate, ac de exiguis oborta causis, satisfacere nos irascentibus jubet, quid de nobis miseris fiet, qui recentes et maximas causas nostroque errore commissas, pertinaci dissimulatione contemnimus, et inflati tumore diabolico, dum humiliari erubescimus, auctores nos fraternae tristitiae denegamus, ac rebelli spiritu subjici praeceptis Domini dedignantes, nequaquam ea vel observari debere, vel impleri posse contendimus? Eoque fit ut judicantes eum impossibilia vel incongrua praecepisse, efficiamur, secundum Apostolum, non factores, sed judices legis (Jac. IV).

CAPUT XVII. De his qui patientiam saecularibus magis putant impendendam esse quam fratribus. Illud quoque quibus lacrymis est deflendum, quod nonnulli fratrum cum fuerint contumelia cujuslibet sermonis accensi, si alterius cujuspiam, qui eam lenire desiderat, precibus fatigentur, cum audierint nequaquam debere adversus fratrem concipi retinerive tristitiam, secundum illud quod scriptum est: Qui irascitur fratri suo, reus erit judicio (Matth. V); et, Sol non occidat super iracundiam vestram (Ephes. IV), proclamant illico: Si paganus aliquis, si saecularis hoc fecisset, aut ista dixisset, recte debuit sustineri. Quis autem ferat fratrem tam gravis conscium culpae aut tam insolens de ore convicium proferentem! Quasi vero patientia infidelibus tantum atque sacrilegis et non omnibus sit generaliter exhibenda, aut iracundia contra gentilem noxia contra fratrem utilis aestimanda, cum utique perturbatae mentis obstinata commotio non dissimile, contra quemvis fuerit excitata, sibi inferat detrimentum. Quantae autem obstinationis, immo vecordiae est, ut nec ipsam verborum proprietatem brutae mentis stupore discernat. Quia non dicitur, Omnis qui irascitur alienigenae, reus erit judicio, quod fortasse poterat secundum illorum sensum contra consortes nostrae fidei et conversionis excipere, sed significanter expressit evangelicus sermo dicens: Omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio (Matth. V). Licet itaque secundum regulam veritatis omnem hominem fratrem debeamus accipere, tamen hoc in loco magis fidelis ac nostrae conversationis particeps quam ethnicus fratris vocabulo designatur.

CAPUT XVIII. De his qui patientiam mentientes ad iracundiam fratres silentio accendunt. Illud vero quale est, quod interdum patientes esse nos credimus, quia respondere contemnimus lacessiti; sed ita commotos fratres amara taciturnitate vel motu gestuque irrisorio subsannamus, ut eos magis ad iracundiam vultu tacito provocemus, quam tumida potuissent incitare convicia, in eo nos aestimantes minime apud Deum reos, quia nihil ore protulimus, quod nos notare hominum judicio aut condemnare potuisset? quasi vero apud Deum verba tantummodo, et non praecipue voluntas vocetur in culpam, et opus solum peccati, et non etiam votum ac propositum habeatur in crimine, aut hoc tantum quod unusquisque fecerit per loquelam, et non quod etiam per taciturnitatem facere studuerit, in judicio sit quaerendum. Non enim sola commotionis illatae qualitas, sed etiam propositum irritantis in noxa est. Et idcirco non quemadmodum jurgium fuerit excitatum, sed cujus conflagraverit vitio, verum judicis nostri perquiret examen. Affectus enim peccati, non ordo considerandus est admissi. Quid enim differt utrum quis gladio ipse peremerit fratrem, an aliqua ad mortem fraude compulerit, cum ipsius eum dolo vel crimine constet exstinctum? quasi vero caecum in praeceps manu propria non impegisse sufficiat, cum similiter reus sit qui pronum et imminentem jam foveae, cum potuerit revocare, contempserit; aut ille solus in crimine sit qui manu sua quempiam laqueaverit, et non etiam is qui vel paraverit vel ingesserit laqueum, vel certe cum potuerit, auferre noluerit. Ita igitur tacere nihil prodest, si idcirco nobis indicamus silentium, ut quod agendum convicio fuerat, hoc taciturnitate faciamus, assimilantes quosdam gestus, quibus et ille quem curare nos oportuit, vehementiori inardescat iracundia, et nos super haec omnia damno illius ac perditione laudemur; quasi vero non etiam ex hoc ipso quis criminosior sit, quod gloriam sibi de fratris voluerit perditione conquirere. Utrique enim tale silentium erit aequaliter noxium: quia sicut exaggerat in alterius corde tristitiam, ita in suo non permittit exstingui.

Contra quos illa prophetae satis proprie est directa maledictio: Vae qui potat amicum suum, mittens fel suum, et inebrians ut aspiciat nuditatem ejus, repletus est ignominia pro gloria (Abacuc. II). Illud quoque quod per alium de talibus dicitur: Quia omnis frater supplantans supplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet, et vir fratrem suum irridebit, et veritatem non loquetur; extenderunt enim linguam suam quasi arcum mendacii et non veritatis (Jerem. IX). Saepe autem ficta patientia etiam acrius ad iracundiam quam sermo succendit, et atrocissimas verborum transcendit injurias maligna taciturnitas; leviusque tolerantur inimicorum vulnera, quam irridentium subdola blandimenta. De quibus proprie dicitur per prophetam: Molliti sunt sermones ejus super oleum, et ipsi sunt jacula (Psal. LIV). Et alibi: Verba callidorum mollia, haec autem feriunt in penetralia ventris (Prov. XXVI). Quibus etiam illud potest eleganter aptari: In ore pacem cum amico suo loquitur, et occulte ponit ei insidias (Jerem. IX), quibus tamen magis decipitur ipse qui decipit. Nam Qui praeparat ante faciem amici sui rete, circumdat illud pedibus suis; et qui fodit foveam proximo suo, incidit in eam ipse (Prov. XXVI). Denique cum magna ad comprehendendum Dominum cum gladiis et fustibus multitudo venisset, nemo in auctorem vitae nostrae illo cruentior exstitit parricida quam qui, cunctos ficto salutationis honore praeveniens, osculum subdolae charitatis ingessit. Cui Dominus, Juda, inquit, osculo Filium hominis tradis (Lucae XXII)? id est, amaritudo persecutionis atque odii tui hoc tegmen assumpsit quo dulcedo veri amoris exprimitur? Apertius quoque ac vehementius per prophetam vim hujus doloris exaggerat: Quoniam si inimicus meus, inquit, maledixisset mihi, sustinuissem utique; et si is qui oderat me, super me magna locutus fuisset, abscondissem me utique ab eo. Tu vero homo unanimis, dux meus et notus meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos, in domo Dei ambulavimus cum consensu (Psal. LIV).

CAPUT XIX. De his qui ex indignatione jejunant. Aliud quoque profanum tristitiae genus est, quod dignum commemoratione non fuerat, nisi id a nonnullis fratribus scissemus admitti, qui cum tristificati fuerint vel irati, ab ipso etiam pertinaciter abstinent cibo, ita ut, quod etiam dicere absque pudore non possumus, illi qui dum placidi sunt, refectionem cibi usque ad horam sextam vel, ut multum, nonam negant se posse differre, cum fuerint tristitia vel furore suppleti, jejunia etiam biduana non sentiant, tantamque inediae defectionem iracundiae satietate sustentent. In quo plane sacrilegii crimen evidenter incurrunt, jejunia scilicet, quae soli Deo pro humiliatione cordis et purgatione vitiorum sunt specialiter offerenda, pro diabolico tumore tolerantes. Quod tale est ac si orationes atque sacrificia non Deo, sed daemoniis deferant, illamque Mosaicam increpationem mereantur audire, Sacrificaverunt daemoniis, et non Deo, diis quos ignorabant (Deut. XXXII).

CAPUT XX. De quarümdam simulata patientia qua maxillam verberandam alteram ingerunt. Non ignoramus etiam aliud dementiae genus, quod sub colore fucatae patientiae in nonnullis fratribus invenitur, quibus parum est jurgia commovisse, nisi etiam instigatoriis verbis ut feriantur irritent; cum utique [ Lips. in marg. itaque] vel levi fuerint impulsione contacti, aliam quoque partem corporis ingerunt verberandam, quasi per hoc perfectionem mandati illius impleturi quo dicitur: Si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, praebe illi et alteram (Matth. V), Scripturae vim ac propositum penitus ignorantes; evangelicam namque patientiam per iracundiae vitium exercere se putant. Ob quod radicitus excidendum, non solum vicissitudo talionis et concertandi irritatio prohibetur, sed etiam furorem verberantis geminatae jubemur injuriae tolerantia mitigare.

CAPUT XXI. Interrogatio, quemadmodum Christi mandatis obtemperantes evangelica perfectione fraudentur. Germanus: Quomodo reprehendendus est is qui praecepto satisfaciens evangelico, non solum non intulit talionem, sed etiam paratus est ut sibi geminetur injuria?

CAPUT XXII. Responsio, quod Christus non solum facti, sed etiam voluntatis inspector sit. Joseph: Sicut paulo ante dictum est (Cap. 18), non solum res ipsa quae geritur, sed etiam qualitas mentis et propositum facientis est intuendum. Et idcirco si id quod ab unoquoque perficitur, quo animo fiat, vel quo procedat affectu, intimo perpendatis cordis examine, videbitis patientiae lenitatisque virtutem nequaquam posse contrario spiritu, id est, impatientiae ac furoris impleri. Siquidem Dominus noster atque Salvator ad profundam nos instruens patientiae lenitatisque virtutem, id est, non ut labiis eam tantummodo praeferamus, sed ut intimis animae nostrae abditis recondamus, istam nobis perfectionis evangelicae formulam dedit, dicens: Si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, praebe illi et alteram (Matt. V), subauditur sine dubio, dexteram. Quae alia dextera, nisi interioris hominis, ut ita dixerim, facies potest accipi. Per hoc omnem penitus iracundiae fomitem de profundis cupiens animae penetralibus exstirpare, id est, ut si exterior dextera tua impetum ferientis exceperit, interior quoque homo per humilitatis assensum dexteram suam praebeat verberandam, compatiens exterioris hominis passioni, et quodammodo succumbens atque subjiciens suum corpus ferientis injuriae, ne exterioris hominis caede vel tacitus intra moveatur interior. Videtis ergo longe eos ab evangelica perfectione distare, quae patientiam docet, non verbis, sed interiore cordis tranquillitate servandam; eamque a nobis, cum quid adversi evenerit, ita praecipit custodiri, ut non solum nosmetipsos alienos ab iracundiae perturbatione servemus, sed etiam illos qui suo commoti sunt vitio, succumbentes injuriis eorum, ad placiditatem expleta caedis satietate cogamus, furorem eorum nostra lenitate vincentes. Et ita etiam illud Apostolicum implebimus: Noli vinci a malo, sed vince in bono malum (Rom. XII). Quod ab illis impleri non posse certissimum est, qui illo spiritu ac tumore verba lenitatis atque humilitatis emittunt, ut non solum non mitigent conceptum furoris incendium, sed magis illud tam in suo quam in fratris commoti sensu faciant conflagrare, qui tamen etiam si possent aliquo modo ipsi mites ac placidi permanere, nec sic quidem aliquos justitiae fructus caperent, cum damno proximi patientiae sibi gloriam vindicantes, et per hoc ab illa Apostolica charitate omnimodis alieni, quae non quaerit quae sua sunt (I Cor. XIII), sed ea quae aliorum, non etiam ita divitias concupiscit, ut lucrum sibi de proximi faciat detrimento, nec acquirere quidquam cum alterius desiderat nuditate.

CAPUT XXIII. Quod ille sit fortis et sanus qui succumbit alterius voluntati. Sciendum sane generaliter illum partes agere fortiores qui voluntati fratris suam subjicit voluntatem, quam eum qui in defendendis suis definitionibus ac tenendis pertinacior invenitur. Ille enim sustentans ac tolerans proximum, sani ac validi, hic autem infirmi et quodammodo aegrotantis obtinet locum, quem ita palpari necesse est ac foveri interdum, ut etiam a rebus necessariis pro ejus quiete ac pace salubre sit aliquid relaxari. In quo quidem non se credat quis aliquid de sua perfectione minuisse, tametsi quiddam de proposita districtione condescendendo summiserit, sed econtrario multo amplius se pro longanimitatis et patientiae bono noverit acquisisse. Apostolicum namque praeceptum est: Vos qui fortes estis, imbecillitates infirmorum sustinete (Rom. XV); et: Alterutrum onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi (Galat. VI). Numquam enim infirmus sustentat infirmum, nec tolerare poterit aut curare languentem is qui similiter aegrotat; sed ille medelam tribuit imbecillo, qui imbecillitati ipse non subjacet. Merito enim ei dicitur: Medice, cura teipsum (Lucae IV).

CAPUT XXIV. Quod infirmi injuriosi sint, et injurias ferre non possint. Notandum etiam illud est, infirmorum naturam esse semper ejusmodi, ut prompti quidem ac faciles sint ad contumelias ingerendas et jurgia conserenda, ipsi vero ne minima quidem injuriae velint suspicione contingi: cumque inferentes proterva convicia, inconsiderata superequitent libertate, ne parva quidem atque levissima sustinere contenti sunt. Ideoque, secundum praedictam seniorum sententiam, charitas stabilis atque indirupta non poterit perdurare, nisi inter viros ejusdem virtutis atque propositi. Scindi etenim necesse est eam quocumque tempore, quantalibet fuerit cautione ab altero custodita.

CAPUT XXV. Interrogatio, quomodo fortis sit qui non semper sustentat infirmum. Germanus: In quo ergo laudabilis perfecti viri potest esse patientia, si tolerare non praevalet semper infirmum?

CAPUT XXVI. Responsio, quod infirmus se non sinat sustentari. Joseph: Nec ego dixi quod illius qui fortis est ac robustus virtus tolerantiaque vincenda sit; sed quod infirmi pessima valetudo, illius qui sanus est sustentatione nutrita, atque in deterius quotidie prolabens, generatura sit causas ob quas vel ipse ultra non debeat sustineri; vel certe patientiam proximi notam ac deformationem impatientiae suae esse conjiciens, abire quandoque mavult quam semper magnanimitate alterius sustineri. Haec ergo ab his qui sodalitatis affectum cupiunt inviolabilem custodire, prae omnibus observanda censemus, ut primum quibuslibet injuriis lacessitus, non solum labia, sed etiam profunda pectoris sui monachus tranquilla custodiat; quae tamen si senserit vel tenuiter fuisse turbata, omni semetipsum taciturnitate contineat, et illud quod Psalmista commemorat diligenter observet: Turbatus sum et non sum locutus (Psalm. LXXVI). Et: Dixi, custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea, posui ori meo custodiam, dum consisteret peccator adversum me; obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis (Psal. XXXIII); nec praesentem considerans statum, ea proferat quae ad horam turbulentus suggerit furor, dictatque animus exasperatus, sed vel recolat gratiam praeteritae charitatis, vel reformandae pacis redintegrationem mente prospiciat, eamque, velut continuo reversuram, etiam in ipso commotionis tempore contempletur. Dumque se ad dulcedinem servat concordiae mox futurae, amaritudinem praesentium non sentiet jurgiorum, et ita ea potissimum respondebit, e quibus vel a semetipso reus fieri vel ab alio reprehendi, restituta charitate, non possit; sicque adimplebit propheticum illud eloquium: In ira, misericordiae memor eris (Abacuc. III).

CAPUT XXVII. Quemadmodum sit iracundia comprimenda. Cohibere ergo nos oportet omnes iracundiae motus, et gubernatrice discretione moderari, ne in illud quod a Salomone damnatur, praecipiti furore raptemur: Totam iram suam profert stultus, sapiens autem dispensat per partes (Prov. XXIX): id est, stultus quidem ad ultionem sui, irae perturbatione succenditur, sapiens autem paulatim eam maturitate consilii ac moderationis extenuat et expellit. Tale est et illud quod ab Apostolo dicitur, Non vosmetipsos vindicantes, charissimi, sed date locum irae (Rom. XII): id est, nequaquam ad vindictam iracundia cogente tendatis, sed date locum irae: hoc est, non sint corda vestra sic impatientiae ac pusillanimitatis angustiis coarctata, ut violentam commotionis procellam, cum irruerit, sustinere non possint; sed dilatamini in cordibus vestris, suscipientes adversos iracundiae fluctus in illis extentis sinibus charitatis, quae omnia suffert, omnia sustinet (I Cor. XIII): et ita mens vestra amplitudine longanimitatis ac patientiae dilatata, habeat in se consiliorum salutares recessus, in quibus receptus quodammodo atque diffusus teterrimus iracundiae fumus protinus evanescat. Vel certe ita intelligendum est: Damus locum irae, quotiens commotioni alterius humili atque tranquilla mente succumbimus, et quodammodo dignos nos qualibet injuria profitentes, impatientiae saevienti obsequimur. Caeterum hi qui ita sensum apostolicae perfectionis inclinant, ut locum irae illos dare existiment, qui ab irascente discedunt, videntur mihi dissensionum fomitem non abscindere, sed nutrire. Nisi enim iracundia proximi humili statim satisfactione vincatur, provocat eam fugiens potius quam declinat. Illud quoque huic simile est quod Salomon ait: Noli festinare in spiritu tuo irasci, quia ira in sinu insipientum requiescit (Eccle. VII); et: Noli procurrere in rixam cito, ne poenitat te in novissimo (Prov. XXV). Neque enim ita festinationem rixae vel iracundiae culpat, ut earumdem approbet tarditatem. Similiter et illud suscipiendum est: Stultus eadem ipsa hora pronuntiat iram suam, occultat autem ignominiam suam astutus (Prov. XII). Non enim ignominiosam iracundiae passionem ita a sapientibus occultari debere decernit, ut iracundiae velocitatem culpans, non prohibeat tarditatem: quam utique, si per necessitatem humanae infirmitatis irruerit, ideo censuit occultandam, ut dum ad praesens sapienter obtegitur, in perpetuum deleatur. Haec enim natura est irae, ut dilata languescat et pereat, prolata vero magis magisque conflagret. Dilatanda ergo atque amplianda sunt pectora, ne angustiis pusillanimitatis arctata, iracundiae turbulentis aestibus oppleantur, et recipere secundum prophetam illud nimis latum mandatum Dei angusto corde nequeamus, nec dicere cum propheta: Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatares cor meum (Psal. CXVIII). Nam quia longanimitas sapientia sit, evidentissimis Scripturae testimoniis edocemur: Longanimis enim vir nimius in prudentia, pusillanimis autem valde insipiens est (Prov. XXIV). Et idcirco de illo qui sapientiae donum laudabiliter a Domino postulavit Scriptura commemorat: Et dedit Dominus Salomoni sapientiam prudentiamque multam nimis, et latitudinem cordis, quasi arenam maris innumerabilem (III Reg. IV).

CAPUT XXVIII. Amicitias conjuratione initas firmas esse non posse. Illud quoque multis est experimentis saepissimo comprobatum, nullo modo eos qui amicitiarum foedus conjurationis iniere principio, indiruptam potuisse servare concordiam, sive quod eam non pro desiderio perfectionis, nec pro apostolicae charitatis imperio, sed pro amore terreno, et per necessitatem ac vinculum pacti retinere conati sunt; sive quod ille callidissimus inimicus, ut eos praevaricatores sui faciat sacramenti, celerius ad irrumpenda amicitiarum vincula praecipitat. Certissima ergo est prudentissimorum virorum illa sententia, veram concordiam et individuam societatem, nisi inter emendatos mores, ejusdemque virtutis ac propositi viros stare non posse. Haec de amicitia beatus Joseph spiritali narratione disseruit, nosque ad custodiendam sodalitatis perpetuam charitatem ardentius incitavit.

Joannes Cassianus Collationes COLLATIO XVII

16 III

COLLATIO DECIMA SEPTIMA,

Quae est secunda abbatis Joseph. DE DEFINIENDO. CAPUT PRIMUM. Praecedente igitur collatione finita, pariterque nocturno intercedente silentio, cum fuissemus a sancto abbate Joseph ad sepositam cellulam in secreto causa quietis adducti, et sermonibus ejus igne quodam in nostris cordibus excitato, totam noctem habuissemus insomnem, egressi cellulam, et centum fere ab ea passibus secedentes, in loco remotiore consedimus.

CAPUT II. Germani abbatis pium proficiendi desiderium exponit. Cum itaque secreti colloquii in nobis familiariter etiam nocturnis tenebris opportunitas praeberetur, ut resedimus, abbas Germanus graviter ingemiscens: Quid agimus? inquit. Ingenti namque discrimine nos videmus et perquam miserabili conditione constrictos, quos et ratio ipsa conversatioque sanctorum quid salubrius sit ad profectum vitae spiritalis efficaciter docet, et eligere id quod expedit, data senioribus sponsio non admittit. Etenim potuimus exemplis talium ac tantorum virorum ad perfectiorem vitam propositumque formari, nisi nos instanter ad coenobium recurrere promissi pactio coarctaret. Quod si reversi fuerimus, copia nobis ulterius huc remeandi nulla tribuetur. Sin vero hic residentes desiderium nostrum maluerimus explere, quid agimus de sponsionis fide, quam senioribus nostris velocissimum reditum pollicentes, dedisse nos novimus, ut vel cursim liceret nobis hujus provinciae sanctos ac monasteria circumire? Cumque sic aestuantes, quid super statu salutis nostrae definiendum esset, nequaquam invenire possemus, solo gemitu testabamur durissimae conditionis necessitatem, accusantes teneritudinem frontis nostrae, et ingenitam nobis verecundiam detestantes, cujus onere praegravati, etiam contra utilitatem ac propositum nostrum, retinentium precibus alias non potuissemus obsistere, nisi maturissimo reditu repromisso huc venissemus, illius scilicet nos pudoris vitio laborasse deflentes, de quo dicitur, Est pudor afferens peccatum (Eccles. IV).

CAPUT III. Cassiani consilium, et responsio ad interrogationem abbatis germani. Tum ego: Compendium, inquam, angoribus afferat nostris consilium, immo auctoritas senis, ad quem oportet ut nostras sollicitudines deferamus, et quidquid fuerit ejus sententia definitum, velut divinum et coeleste responsum, cunctis aestibus nostris terminum ponat. Quod quidem nobis per os sancti hujus a Domino tribuendum, et ob illius meritum et ob nostram fidem minime dubitemus. Ipsius enim munere salubre consilium et creduli ab indignis, et increduli a sanctis frequenter acceperunt, Domino id vel propter meritum respondentium, vel propter fidem consulentium largiente. His itaque sermonibus a sancto abbate Germano ea alacritate susceptis, ac si eos non a memetipso, sed instinctu Domini protulissem, adventum senis atque instantem jam horam nocturnae synaxeos paululum praestolati, postquam eum solita salutatione suscepimus, et legitimus orationum atque psalmorum impletus est numerus, iisdem rursus quibus ad quietem compositi fueramus psiathiis ex more consedimus.

CAPUT IV. Interrogatio abbatis Joseph, nostraque responsio, unde anxietas emersisset. Tum venerabilis Joseph dejectiores nos animo contemplatus, atque hoc nobis non sine causa conjiciens accidisse, illo nos patriarchae Joseph sermone compellat: Quid utique vultus vestri tristes sunt hodie? Cui nos: Non sicut vinculati illi Pharaonis ministri, somnium vidimus, et qui interpretetur non est, sed insomnem, inquam, duximus noctem; et qui aestuum nostrorum moles sublevet, non est, nisi eas Dominus tua discretione submoverit. Tum ille, qui patriarchae virtutem, et merito referret, et nomine, Nonne per Dominum, inquit, est humanarum cogitationum curatio? proferantur in medium, potens est enim divina clementia secundum fidem vestram nostro eis medelam praestare consilio.

CAPUT V. Expositio abbatis Germani, cur vel in Aegypto residere mallemus, vel retraheremur ad Syriam. Ad haec Germanus: Credebamus, inquit, nos vestrae beatitudinis visione, non solum laetitia spiritali, sed etiam profectu abunde repletos, ad nostrum coenobium recursuros; et ea quae fuissemus vestro magisterio consecuti, a nobis post reditum vel tenui aemulatione sectanda. Hoc enim et seniorum nostrorum dilectio sibi spondere nos compulit, dum sublimitatem vitae vestrae atque doctrinae posse nos aliquatenus imitari in illo coenobio crederemus. Unde cum ex hoc nobis omnem aestimaremus laetitiam conferendam, intolerabili econtrario dolore conficimur, considerantes illo nos ordine id quod salutare nobis esse cognoscimus obtinere non posse. Ex utroque ergo nunc latere coarctamur. Si enim promissioni quam seniorum charitate nos compellente deprompsimus, et quam coram cunctis fratribus in spelaeo in quo Dominus noster ex aula uteri virginalis effulsit, ipso teste deprompsimus, satisfacere voluerimus, summum spiritalis vitae incurrimus detrimentum. Sin autem sponsionis immemores, et in his regionibus residentes, utilitati perfectionis nostrae illam voluerimus postponere pactionem, abrupta mendacii non impletae promissionis pericula formidamus. Sed ne hoc quidem aestus nostros possumus relevare consilio, ut postquam velocissimo reditu sponsionis fuerit impleta conditio, haec denuo loca celeri repetamus recursu. Nam quamvis ad profectum spiritalium rerum virtutemque tendentibus periculosa ac noxia sit etiam parva dilatio, tamen pollicitationem fidei nostrae quamvis moroso solveremus reditu, nisi nos non solum charitate, verum etiam auctoritate seniorum nostrorum sciremus inexsolubiliter colligandos, ita ut remeandi ad haec loca nobis potestas deinceps nullo modo tribuatur.

CAPUT VI. Interrogatio abbatis Joseph, an in Aegypto major profectus nobis, quam in Syria conferretur? Ad haec beatus Joseph, interposito aliquantisper silentio, Certi, inquit, estis majorem spiritalium rerum profectum in regione hac vobis posse conferri?

CAPUT VII. Responsio de differentia institutionum utriusque provinciae. Germanus: Quamvis etiam illorum doctrinae summas grates rependere debeamus, qui nos docuerunt a parvulis magna conari, et dato boni sui gustu, egregiam perfectionis sitim nostris visceribus indiderunt; si quid tamen judicio nostro creditur, nullam ducimus comparationem inter haec atque illa quae illic percepimus instituta, ut sileamus conversationis vestrae inimitabilem puritatem, quam vobis non solum mentis ac propositi districtione, sed etiam locorum credimus beneficio patrocinante conferri. Unde non dubitamus ad imitandam perfectionis vestrae magnificentiam, hanc quae cursim traditur doctrinam non posse sufficere, nisi nobis etiam commorationis ipsius affuerint adjumenta, longique temporis eruditio quotidiana institutione torporem nostri cordis utcumque discusserit.

CAPUT VIII. Quod perfecti viri nihil absolute debeant definire; vel utrum sine peccato possint definita rescindere. Joseph: Sanum quidem est atque perfectum, nostraeque professioni omnino conveniens, ut ea quae sub aliqua sponsione decernimus, efficaciter impleamus. Ob quam rem nihil oportet abrupte monachum definire; ne aut id quod incaute promisit, implere cogatur, aut consideratione honestioris intuitus revocatus, sponsionis suae praevaricator existat. Sed quia nunc propositum nobis est, non tam de sanitatis statu quam de infirmitatis curatione tractare; non quid priore loco a vobis fuerit actitandum, sed quemadmodum de scopulo hujus perniciosi naufragii possitis evadere, salubri est consilio requirendum. Quando igitur nullum nos coarctat vinculum, nec ulla conditio constringit, de comparatione secundarum rerum optione proposita, id quod majoris est commodi praeeligatur: quando vero aliqua dispendiorum obsistit adversitas, in comparatione damnorum illud est appetendum quod levioribus subjacet detrimentis. Proinde quantum vestra patefecit assertio, cum ad id vos loci sponsio inconsulta perduxerit, ut ex utroque vobis gravis incommodi subeunda jactura sit, in eam partem inclinandum est electionis arbitrium, quae vel tolerabiliora dispendia inferat, vel satisfactionis remedio facilius expietur. Si ergo majora spiritui vestro lucra ex hac commoratione creditis conferenda, quam illa sunt quae vobis de conversatione illius coenobii nascebantur, neque sine jactura ingentium commodorum potest conditio vestrae sponsionis impleri, satius est hoc vos mendacii vel non impletae promissionis subire dispendium, quod semel praeteritum, nec ipsum ultra jam repeti, nec alia per semet poterit generare peccata, quam in illud incidere, per quod tepidioris vitae, ut dicitis, status quotidiano vos atque interminabili afficiat detrimento. Veniabiliter enim, immo verum etiam laudabiliter definitio incauta mutabitur, si ad salubriorem transeat partem, nec constantiae praevaricatio esse credenda est, quoties sponsio vitiosa corrigitur, seu temeritatis emendatio. Quae omnia Scripturarum quoque possunt testimoniis apertissime comprobari, quam multis perniciosum fuerit, definitionibus propriis inhaesisse, et ab eis econtrario destitisse, commodum fuerit ac salubre.

CAPUT IX. Quod plerumque (id est aliquando) utilius sit statuta dissolvere, quam implere. Quod liquidissime sancti apostoli Petri et Judae traditoris exempla testantur. Ille enim quia discessit ab inconsultae definitionis sententia qua dixerat, Non mihi lavabis pedes in aeternum (Joan. XIII), immortale Christi omniumque sanctorum consortium promeretur, abscindendus proculdubio ab hujus beatitudinis gratia, si in sermonis sui obstinatione mansisset. Hic vero pertinaciam suae retinens sponsionis, perpetua morte damnatur, qua fuisset proculdubio liberatus, si definitionis suae maluisset destitutor potius quam pertinax inveniri. Quod in illis quoque duobus filiis qui in Evangelio ad operationem vineae destinantur, evidentissime perdocemur, quorum unus patris restitit imperio, alius prona responsione consensit (Matth. XXV). Sed nec illi profuit humilis obsequendaque responsio, quia praeceptum patris opere detrectavit implere, nec illi obfuit refragatio jussionis, eo quod statui sermonis obstinatione mutata, scopon patris, operis exsecutione complevit; et id quod reprehensibiliter statuerat, definitione correcta laudabiliter emendavit. Necnon et Herodis cruentissimi regis exemplum, qui fidem inconsulte retinens sacramenti, cruentissimus Praecursoris Domini exstitit interemptor, vanoque timore perjurii, damnationi semetipsum atque suppliciis perpetuae mortis immersit (Matth. XIV). Primum etenim est optima statuere: quod et si aliter cesserit, sequens est in melius ea quae sunt statuta mutare, ordinationibusque nostris jam jacentibus, ut ita dixerim, manum dexteramque porrigere. Ubi principia consilii non approbantur, prudentia est, ut utili addita provisione reparentur. Si claudicat ad prima statuta dispositio, adhibeatur ad secunda correctio. In omnibus ergo rebus considerandus est finis, et secundum eum propositi nostri dirigendus est cursus; quem si, superveniente salubriore consilio, ad deteriorem partem vergere viderimus, rectius est, incongrua constitutione submota, ad meliorem transire sententiam, quam statutis pertinaciter inhaerendo, peccatis gravioribus obligari.

CAPUT X. Interrogatio nostra de metu praebitae in coenobio Syriae sponsionis. Germanus: Quantum spectat ad desiderium nostrum quod a nobis pro spiritalis commodi utilitate susceptum est, optaremus aedificari vestri jugitate consortii. Si enim ad coenobium nostrum fuerimus reversi, non solum nos ab hoc tam sublimi proposito relapsuros, sed etiam, pro mediocritate conversationis illius, multis certum est dispendiis quatiendos. Verum illud nos evangelicum mandatum vehementer absterret, Sit sermo vester, est est, non non: quod autem his abundantius est, a malo est (Matth. V). Credimus enim tanti transgressionem praecepti nulla posse compensari justitia, nec in extremis recte cedere, quod malo initio semel fuerit inchoatum.

CAPUT XI. Responsio, quod propositum gerentis, non negotii sit considerandus effectus. Joseph: In omnibus, ut diximus, causis, non processus operis, sed voluntas operantis est intuenda, nec statim quis quid egerit, sed quo voto egerit inquirendum, ita ut nonnullos pro his factis de quibus bona postea orta sunt reperiamus fuisse damnatos, et econtrario quosdam per reprehensibiles actus ad summam pervenisse justitiam. Et nec illi utilis rerum exitus profuit, qui pessimo regressus proposito, non illam quae subsecuta est utilitatem, sed quiddam contrarium voluit operari; nec huic nocuit reprehensibiliter inchoasse, qui non pro contemptu Dei, nec delinquendi proposito, sed necessarii et sancti finis intuitu, vituperabilis initii sustinuit necessitatem.

CAPUT XII. Quod boni proventus malignis auctoribus non profuerint, nec bonis mala gesta nocuerint. Et ut haec eadem de sanctarum Scripturarum dilucidemus exemplis, quid salubrius quidve utilius universo orbi potuit procurari quam Dominicae passionis salutare remedium? Et tamen non solum non profuit, verum etiam in tantum illi obfuit traditori cujus ministerio probatur impletum, ut absolute pronuntietur de illo, Bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille (Matth. XXVI). Non enim secundum hoc quod evenit, fructus illi est sui operis repensandus, sed secundum id quod facere voluit, vel quod effecturum se esse credidit. Et rursus, quid criminosius dolo atque mendacio, etiam in extraneum, ne dixerim in germanum patremve commisso? Et tamen non solum nullam pro his damnationem aut reprehensionem Jacob patriarcha contraxit, verum etiam perpetua benedictionis haereditate ditatus est (Genes. XXVII). Nec immerito, quia et iste benedictionem primogenito destinatam non ex praesentis lucri avaritia, sed ex fide sanctificationis perpetuae concupivit; et ille non humanae salutis obtentu, sed philargyriae crimine morti tradidit omnium Redemptorem. Et idcirco utrique eorum fructus operationis suae, secundum destinationem mentis eorum ac propositum voluntatis ascriptus est quia nec ille fraudem, nec iste salutem statuit operari. Illud enim pro retributione mercedis juste unicuique repensatur, quod principaliter mente conceperit, non quod exinde bene vel male contra votum operantis emerserit. Ideoque justissimus judex excusabilem, immo laudabilem talis mendacii censuit praesumptorem, quia sine eo ad benedictionem primitivorum non poterat pervenire. Nec debuit in crimen vocari quod desiderio benedictionis exortum est. Alioquin non modo iniquus in fratrem patriarcha praedictus, sed etiam circumventor in patrem et sacrilegus exstitisset, si habens aliam viam qua ad benedictionis illius gratiam perveniret, hanc quae fratri damnosa esset ac noxia, expetere maluisset. Videtis ergo apud Deum non processum operis, sed destinationem mentis inquiri. His itaque praestructis, ut ad propositam quaestionem ob quam haec universa praemissa sunt revertamur, respondeatis mihi primitus velim, cujus rei causa vos illius sponsionis nexibus vinxeritis.

CAPUT XIII. Responsio nostra, quae causa a nobis exegerit sacramentum sponsionis. Germanus: Prima, ut diximus, exstitit causa, qua nostros moestificare seniores ac praeceptis eorum obsistere verebamur. Secunda, qua si quid perfectum atque magnificum vel visu vel auditu percepissemus a vobis, cum reversi ad coenobium fuissemus, exercere nos posse inconsultissima persuasione credidimus.

CAPUT XIV Disputatio senis quod sine culpa actionis ordo mutetur, dummodo boni studii capiatur effectus. Joseph: Sicut praefati sumus, destinatio mentis vel remunerat hominem vel condemnat, secundum illud: Et inter se invicem cogitationibus accusantibus aut etiam defendentibus, in die qua judicabit Deus occulta hominum (Rom. II). Illud etiam: Ego autem opera et cogitationes eorum venio ut congregem cum omnibus gentibus et linguis (Isaiae LXVI). Quamobrem desiderio perfectionis, ut video, hoc vos sponsionis vinculo colligastis, dum credidistis illo eam posse ordine comprehendi, quo nunc, superveniente pleniore judicio, ad sublimitatem ejus conscendi non posse respicitis. Non ergo praejudicat quidquid discrepans ab illa dispositione visum fuerit accidisse, si modo nulla principalis illius propositi diversitas subsequatur. Neque enim opificii cujusquam desertio est demutatio ferramenti, aut segnitiem arguit viatoris viae compendiosioris ac directioris electio. Ita igitur et in hac parte emendatio dispositionis improvidae non spiritalis voti est judicanda transgressio. Quidquid enim pro charitate Dei et pietatis amore perficitur, quae promissionem habet vitae quae nunc est et futurae (I Tim. IV), tametsi duris atque adversis videatur principiis inchoari, non solum nulla reprehensione, sed etiam laude dignissimum est. Et idcirco nihil praejudicat refragatio sponsionis incautae, si quolibet genere scopus tantum, id est, proposita pietatis destinatio teneatur. Omnia namque ob hoc agimus, ut Deo cor mundum exhibere possimus; cujus consummatio si in his locis facilior judicatur, nihil vobis oberit extortae mutatio pactionis, dummodo principalis illius perfectio puritatis, pro qua sponsio vestra processerat, secundum Domini voluntatem maturius acquiratur. Non enim ex hac immutatione ullum potest judicari mendacium, sed inconsultae definitionis prudens salutarisque correctio. Et ut etiam de physicis, quod nodum propositae quaestionis absolvat, aliquid inferamus, natura ipsa in nobis opera sua de consilio divinae majestatis immutat. Nam ab infantia in pueritiam, de pueritia in juventutem, de juventute in senectutis ulteriora transferimur; atque ita haec in nobis Conditoris nostri consummatio peregit, ut ex hac permutatione nullum mendacium ascribatur aetati. Ita etiam interior homo noster ablactatus a primordiorum tenerrimis institutis, cum per diversas provectus aetates ad robustiorem de unaquaque profecerit, atque exinde ad canitiem sensuum ac virum perfectum et mensuram aetatis plenitudinis Christi perveniens (Ephes. IV), deposuerit ea quae erant parvuli, numquid varietatem incurrisse mendacii, et non potius perfectionis plenitudinem consecutus esse credendus est? Sic rudimenta veteris Instrumenti, dispensatione legislatoris Dei, ad perfectionem beatitudinis evangelicae transferuntur, nec tamen ex hoc immutatio aut diversitas praeteritae sanctionis intervenisse credenda est, sed adimpletio et cumulus sublimiorum et coelestium praeceptorum; nec sacrae promulgationis illius aestimanda est abolitio, sed ascensus; nec varietas, sed profectus. Unde et Dominus noster, Nolite, inquit, aestimare quod veni solvere legem aut prophetas; non veni solvere, sed adimplere (Matth. V); id est, non antiquare priora, sed ad perfectionem perducere imperfecta.

CAPUT XV Interrogatio, an absque peccato sit, quod infirmis nostra conscientia occasionem ingerit mentiendi? Germanus: Quantum spectat ad vim sermonum qui rationabiliter prudenterque digesti sunt, haud difficile sponsionis nostrae scrupulus a nobis potuisset extrudi, nisi illud nos vehementissime deterreret, quod infirmioribus quibusque intromitti fortasse per haec videtur exempla occasio mentiendi, si ullo modo pacti fidem dissolvi posse cognoverint; quippe cum tantis hoc ipsum et tam minacibus interdicatur eloquiis, Propheta dicente, Perdes omnes qui loquuntur mendacium (Psal. V); et, Os quod mentitur, occidit animam (Sap. I).

Tous les livres