Conférences (Collationes) (page 17)

Jean Cassien · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : la.wikisource.org — Collationes/1 + Collationes/2 + Collationes/3 + Collationes/4 + Collationes/5 + Collationes/6 + Collationes/7 + Collationes/8 + Collationes/9 + Collationes/10 + Collationes/11 + Collationes/12 + Collationes/13 + Collationes/14 + Collationes/15 + Collationes/16 + Collationes/17 + Collationes/18 + Collationes/19 + Collationes/20 + Collationes/21 + Collationes/22 + Collationes/23 + Collationes/24 + Collationes/Iprae + Collationes/IIprae + Collationes/IIIprae · 22 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

COLLATIO DECIMA OCTAVA, (suite)

Quamobrem ordo atque principium professionis nostrae, quemadmodum vel unde descenderit, primum debetis agnoscere. Tunc enim poterit quis desideratae artis efficacius assequi disciplinam, et ad exercendam eam ardentius incitari, cum auctorum et fundatorum ejus agnoverit dignitatem. Tria sunt in Aegypto genera monachorum, quorum duo sunt optima, tertium tepidum atque omnimodis evitandum: primum est coenobitarum, qui scilicet in congregatione pariter consistentes, unius senioris judicio gubernantur, cujus generis maximus numerus monachorum per universam commoratur Aegyptum; secundum anachoretarum, qui prius in coenobiis instituti, jamque in actuali conversatione perfecti, solitudinis elegere secreta, cujus professionis nos quoque optamus esse participes; tertium reprehensibile sarabaitarum est; de quibus sigillatim per ordinem plenius disseremus. Harum igitur trium professionum fundatores primum, ut diximus, debetis agnoscere. Nam profecto ex hoc ipso vel odium professionis illius nasci poterit quae vitanda est, vel ejus desiderium quae sequenda; quia necesse est unamquamque viam ad illum finem suum pertrahere sectatorem, ad quem auctor ipsius inventorque pervenerit.

CAPUT V. Quibus auctoribus coenobitarum sit instituta professio.

Itaque coenobitarum disciplina a tempore praedicationis apostolicae sumpsit exordium. Nam talis exstitit in Hierosolymis omnis illa credentium multitudo, quae in Actibus Apostolorum ita scribitur: Multitudinis credentium erat cor unum et anima una, nec quisquam eorum quae possidebat aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. Possessiones et substantias vendebant, et dividebant ea omnibus prout cuique opus erat (Actor. IV). Et iterum: Neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum quae vendebant, et ponebant ante pedes apostolorum. Dividebatur autem singulis prout cuique opus erat (Ibid.). Talis, inquam, erat tunc omnis Ecclesia, quales nunc perpaucos in coenobiis invenire difficile est. Sed cum post apostolorum excessum tepescere coepisset credentium multitudo, ea vel maxime quae ad fidem Christi de alienigenis ac diversis gentibus confluebat, a quibus apostoli pro ipsis fidei rudimentis ac inveterata gentilitatis consuetudine nihil amplius expetebant, nisi ut ab immolatitiis idolorum et fornicatione et suffocatis et sanguine temperarent (Actor. XV), atque ista libertas quae gentibus propter infirmitatem primae credulitatis indulta est, etiam illius Ecclesiae quae Hierosolymis consistebat perfectionem paulatim contaminare coepisset, et crescente quotidie vel indigenarum numero, vel advenarum, primae illius fidei refrigesceret fervor; non solum hi qui ad fidem Christi confluxerant, verum etiam illi qui erant Ecclesiae principes, ab illa districtione laxati sunt. Nonnulli enim existimantes id quod videbant gentibus pro infirmitate concessum, sibi etiam licitum, nihil se detrimenti perpeti crediderunt, si cum substantiis ac facultatibus suis fidem Christi confessionemque sequerentur. Hi autem quibus adhuc apostolicus inerat fervor, memores illius pristinae perfectionis, discedentes a civitatibus suis, illorumque consortio qui sibi vel Ecclesiae Dei remissioris vitae negligentiam licitam esse credebant, in locis suburbanis ac secretioribus commanere, et ea quae ab apostolis per universum corpus Ecclesiae generaliter meminerant instituta, privatim ac peculiariter exercere coeperunt; atque ita coaluit ista, quam diximus, discipulorum qui se ab illorum contagio sequestraverant, disciplina. Qui paulatim tempore procedente segregati a credentium turbis, ab eo quod conjugiis abstinerent et a parentum se consortio mundique istius conversatione secernerent, monachi sive Monazontes singularis ac solitariae vitae districtione nominati sunt. Unde consequens fuit ut ex communione consortii coenobitae cellaeque ac diversoria eorum coenobia vocarentur. Istud ergo solum fuit antiquissimum monachorum genus; quod non modo tempore, sed etiam gratia primum est, quodque per annos plurimos solum inviolabile usque ad abbatis

Pauli vel Antonii duravit aetatem. Cujus etiam nunc adhuc in districtis coenobiis cernimus residere vestigia.

CAPUT VI. De anachoretarum ordine ac principio.

De hoc perfectorum numero et, ut ita dixerim, fecundissima radice, sanctorum etiam anachoretarum post haec flores fructusque prolati sunt. Cujus professionis principes hos quos paulo ante memoravimus, sanctum videlicet Paulum vel Antonium, novimus exstitisse. Qui non, ut quidam, pusillanimitatis causa nec impatientiae morbo, sed desiderio sublimioris profectus contemplationisque divinae, solitudinis secreta sectati sunt, licet prior, eorum necessitatis obtentu, dum tempore persecutionis affinium suorum devitat insidias, eremum penetrasse dicatur. Ita ergo processit ex illa, quam diximus, disciplina aliud perfectionis genus, cujus sectatores anachoretae, id est, secessores merito nuncupantur, eo quod nequaquam contenti hac victoria qua inter homines occultas insidias diaboli calcaverunt, aperto certamine ac manifesto conflictu daemonibus congredi cupientes, vastos eremi recessus penetrare non timeant, ad imitationem scilicet Joannis Baptistae qui in eremo tota permansit aetate: Eliae quoque et Elisaei, atque illorum de quibus Apostolus ita commemorat: Circumierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti, quibus dignus non erat mundus, in solitudinibus errantes, et in montibus, et in speluncis, et in cavernis terrae (Hebr. XI). De quibus etiam Dominus figuraliter ad Job: Quis, ait [ Lips. in marg. autem], est qui dimisit onagrum liberum, et vincula ejus resolvit? Posuit habitaculum ejus desertum, et tabernacula ejus salsuginem? Irridens multitudinem civitatis, et querelam exactoris non audiens. Consideravit montes pascuae suae, et post omne viride quaerit (Job. XXXIX). In Psalmis quoque: Dicant nunc qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici (Psal. CVI). Et post pauca: Erraverunt in solitudine, in inaquoso [Lips. in marg. siccitate], viam civitatis habitaculi non invenerunt. Esurientes et sitientes; anima eorum in ipsis defecit. Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos (Ibid.). Quos etiam Jeremias ita describit: Beatus qui tollit jugum ab adolescentia sua, sedebit solitarius et tacebit, quia levavit se super se (Thren. III). Quique illud Psalmistae affectu et opere concinunt: Similis factus sum pelicano solitudinis. Vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto (Psal. CI).

CAPUT VII. De Sarabaitarum principio et conversatione.

Cumque his duabus professionibus monachorum religio Christiana gauderet, coepisset autem in deterius paulatim hic quoque ordo recidere, emersit post haec illud deterrimum et infidele monachorum genus, vel potius noxia illa plantatio rediviva concrevit, quae per Ananiam et Sapphiram exordio Ecclesiae pullulans, apostoli Petri severitate succisa est (Act. V), quae inter monachos tamdiu detestabilis exsecrandaque judicata est, nec a quoquam ulterius usurpata, quamdiu illius tam districtae formido sententiae memoriae fidelium inserta duravit, qua beatus apostolus praedictos novi facinoris principes, non poenitentia, non ulla passus est satisfactione curari, sed perniciosissimum germen celeri morte succidit. Illo igitur exemplo quod in Ananiam et Sapphiram apostolica districtione punitum est, a nonnullorum contemplatione paulatim longa incuria et temporis oblitteratione subtracto, emersit istud Sarabaitarum genus, qui ab eo quod semetipsos a coenobiorum congregationibus sequestrarent, ac sigillatim suas curarent necessitates, Aegyptiae linguae proprietate, Sarabaitae nuncupati sunt, de illorum quos praediximus numero procedentes, qui evangelicam perfectionem simulare potius quam in veritate arripere maluerunt, aemulatione scilicet eorum vel laudibus provocati, qui universis divitiis mundi perfectam Christi praeferunt nuditatem. Hi igitur dum imbecillo animo rem summae virtutis affectant, vel necessitate ad hanc professionem venire compulsi, dum censeri tantummodo nomine monachorum absque ulla studiorum aemulatione festinant, coenobiorum nullatenus expetunt disciplinam, nec seniorum subjiciuntur arbitrio, aut eorum traditionibus instituti, suas discunt vincere voluntates, nec ullam sanae discretionis regulam legitima eruditione suscipiunt, sed ad publicam tantummodo, id est, ad hominum faciem renuntiantes, aut in suis domiciliis sub privilegio hujus nominis iisdem obstricti occupationibus perseverant, aut construentes sibi cellulas, easque monasteria nuncupantes, suo in eis jure ac libertate consistunt, nequaquam evangelicis praeceptionibus succumbentes, ut nulla scilicet quotidiani victus sollicitudine, nullis rei fam liaris distentionibus occupentur.

Quod illi soli absque infideli dubitatione consummant, qui cunctis mundi hujus facultatibus absoluti, ita se coenobiorum praepositis subdiderunt, ut ne sui quidem ipsius fateantur esse se dominos. Illi autem qui districtionem, ut diximus, coenobii declinantes, bini vel terni in cellulis commorantur, non contenti abbatis cura atque imperio gubernari, sed hoc praecipue procurantes, ut absoluti a seniorum jugo, exercendi voluntates suas, et procedendi vel quo placuerit evagandi, agendive quod libitum fuerit habeant libertatem, etiam amplius in operibus diurnis quam hi qui in coenobiis degunt, diebus ac noctibus consumuntur, sed non ea fide eodemque proposito. Hoc enim isti faciunt, non ut fructum sui operis subjiciant dispensatoris arbitrio, sed ut acquirant pecunias quas recondant. Inter quos quantum intersit advertite. Illi nihil de crastino cogitantes, gratissimos Deo sudoris sui offerunt fructus. Isti vero non solum in crastinum, sed etiam in multorum annorum spatia infidelem sollicitudinem prorogantes, aut mendacem Deum aut inopem credunt, qui promissam quotidiani victus atque indumentorum sufficientiam praebere eis aut non possit, aut nolit. Illi hoc omnibus expetunt votis, ut ἀκτημοσύνην, id est, nuditatem omnium rerum paupertatemque possideant, isti ut omnium copiarum affluentiam consequantur. Illi ob hoc certatim statutum transcendere canonem diurnis operibus elaborant, ut quidquid monasterii sanctis usibus redundarit, vel carceribus, vel xenodochio, vel nosocomio, vel indigentibus pro abbatis dispensetur arbitrio. Isti ut quidquid quotidianae superfuerit gulae, aut profusiori proficiat voluptati, aut certe philargyriae vitio recondatur. Postremo ut concedamus ab istis haec quoque quae non optimo proposito congeruntur, melius quam diximus posse distribui, nec sic quidem ad meritum virtutis illorum ac perfectionis aspirant. Illi enim tantos monasterio redditus conferentes, eisque quotidie renuntiantes, in tanta subjectionis humilitate perdurant, ut quemadmodum sui, ita etiam eorum quae proprio sudore conquirunt potestate priventur, abrenuntiationis primae fervorem, dum quotidie semetipsos laboris sui fructibus nudant, jugiter innovantes. Isti autem in eo ipso quod aliquid pauperibus largiuntur elati, in praeceps quotidie collabuntur. Illos patientia atque districtio, qua tam devote in hac quam semel arripuerunt professione perdurant, ut numquam suas expleant voluntates, crucifixos huic modo quotidie vivosque martyres facit; hos arbitrii sui tepor vivos ad inferna demergit. Haec igitur duo genera monachorum in hac quidem provincia aequali propemodum numerositate inter se contendunt. Caeterum per alias regiones quas me necessitas catholicae fidei compulit peragrare, istud tertium Sarabaitarum genus abundare ac prope solum esse cognovimus. Temporibus siquidem Lucii qui Arianae perfidiae episcopus fuit, sub Valentis imperio cum diaconiam nostris fratribus deferremus, his videlicet qui de Aegypto ac Thebaida fuerant ob catholicae fidei perseverantiam metallis Ponti atque Armeniae relegati, licet coenobiorum disciplinam in quibusdam civitatibus rarissimam viderimus, Anachoretarum tamen apud illos ne ipsum quidem nomen auditum fuisse comperimus.

CAPUT VIII. De quarto genere monachorum.

Sane est etiam aliud quartum genus quod nuper cernimus emersisse in his qui anachoretarum sibi specie atque imagine blandiuntur, quique in primordiis suis fervore quodam brevi, coenobii perfectionem videntur expetere, sed continuo tepefacti, dum pristinos mores ac vitia resecare contemnunt, nec jugum humilitatis ac patientiae diutius sustinere contenti sunt, subdique seniorum imperio dedignantur, separatas expetunt cellas, ac solitarii sedere desiderant, ut ita scilicet a nemine lacessiti, patientes, mansueti ac humiles possint ab hominibus aestimari. Quae institutio, immo tepor, eos quos semel infecerit, ad perfectionem numquam permittit accedere. Hoc enim modo non solum non abscindentur, verum etiam in deterius eorum vitia convalescent, dum a nemine provocati, ut quoddam lethale et intestinum virus, quanto amplius celatum fuerit, tanto profundius serpens insanabilem morbum generat aegrotanti. Pro reverentia enim singularis cellae, nullus jam vitia solitarii audet arguere, quae ille ignorari maluit quam curari. Porro virtutes non occultatione vitiorum, sed expugnatione, pariuntur.

CAPUT IX. Interrogatio quid intersit inter coenobium et monasterium.

Germanus: Estne aliqua inter coenobium monasteriumque distantia, an in utroque nomine res una censetur?

CAPUT X. Responsio. Piammon: Licet a nonnullis soleant indifferenter monasteria pro coenobiis appellari, tamen hoc interest, quod monasterium nomen est diversorii, nihil amplius quam locum, id est, habitaculum, significans monachorum; coenobium vero etiam professionis ipsius qualitatem disciplinamque designat. Et monasterium potest etiam unius monachi habitatio nominari; coenobium autem appellari non potest, nisi ubi plurimorum cohabitantium degit unita communio. Dicuntur sane monasteria, etiam in quibus sarabaitarum collegia commorantur.

CAPUT XI. De vera humilitate et quomodo falsam cujusdam humilitatem prodiderit abbas Serapion. Quamobrem quoniam de optimo genere monachorum video vos professionis hujus arripuisse principia, id est, de laudabili coenobiorum palaestra ad excelsa fastigia anachoreticae tendere disciplinae, humilitatis patientiaeque virtutem, quam vos illic didicisse non dubito, vero sectamini cordis affectu, non eam sicut quidam falsa humiliatione verborum, nec affectata atque superflua in quibusdam officiis corporis inclinatione, fingentes. Quod humilitatis figmentum abbas Serapion quodam tempore eleganter irrisit. Cum enim quidam ad eum summam sui abjectionem habitu ac verbis praeferens venisset, eumque senex, secundum morem, ut orationem colligeret [ Al. offerret] hortaretur, ille nequaquam annuens deprecanti, tantis se subjiciens asserebat flagitiis involutum, ut ne usum quidem hujus communis aeris capere mereretur; psiathii quoque ipsius refugiens sessionem, humi potius residebat. Cum vero etiam ad ablutionem pedum multo minus praebuisset assensum, tum abbas Serapion refectione transacta, collationis consuetudine provocante, monere eum benigne ac leniter coepit, ne otiosus ac vagus, praesertim juvenis tam robustus, instabili levitate per universa discurreret; sed ut in cella residens, secundum regulam seniorum, suo potius opere quam aliena mallet munificentia sustentari. In quod ne Paulus apostolus incideret, et quidem cum ei in Evangelio laboranti haec praebitio merito deberetur, diebus tamen ac noctibus maluit operari, ut quotidianum victum vel sibi, vel his qui eidem ministrantes opus exercere non poterant, suis manibus praepararet (Act. XX). Ad haec ille tanta est tristitia et dolore suppletus, ut amaritudinem corde conceptam, ne vultu quidem dissimulare potuerit. Cui senex, Hactenus, inquit, o fili, cunctis te facinorum ponderibus onerabas, non metuens confessione tam atrocium criminum notam existimationis incurreres; quid, quaeso, nunc est quod ad simplicem admonitiunculam nostram, quae tamen in se non modo nullum opprobrium, sed etiam aedificationis habuit ac dilectionis affectum, tanta te video indignatione permotum, ut eam ne vultu quidem occultare aut frontis serenitate dissimulare potueris? An fortasse dum te humiliabas, illam exspectabas a nostro ore sententiam, Justus accusator sui est in primordio sermonis (Prov. XVIII)? Proinde vera est cordis humilitas retinenda, quae non de affectata corporis atque verborum, sed de intima mentis humiliatione descendit. Quae tunc demum evidentissimis patientiae suae fulgebit indiciis, cum quis non ipse de se crimina ab aliis non credenda jactaverit, sed ab aliis sibimet arroganter ingesta contempserit, et irrogatas injurias mansueta cordis aequanimitate toleraverit.

CAPUT XII. Interrogatio, quemadmodum vera patientia possit acquiri. Germanus: Quemadmodum acquiri vel retineri possit ista tranquillitas, optamus agnoscere, ut sicut indicto nobis silentio oris claustra praecludimus, verborumque licentiam coercemus, ita etiam cordis lenitatem custodire possimus; quod nonnumquam etiam cum lingua refrenatur, intrinsecus tamen statum suae placiditatis amittit. Et idcirco mansuetudinis bonum non alias tenere quempiam posse, nisi remotione cellae ac solitario putamus habitaculo.

CAPUT XIII. Responsio. Piammon: Patientia vera atque tranquillitas absque profunda cordis humilitate nec acquiritur nec tenetur. Quae si de hoc fonte descenderit, nec beneficio cellae, nec perfugio solitudinis indigebit. Non enim patrocinium cujusquam rei extrinsecus quaerit, quae humilitatis, id est, generatricis atque custodis suae intrinsecus virtute fulcitur. Caeterum si movemur ab aliquo lacessiti, certum est non esse in nobis humilitatis fundamenta firmiter stabilita, et ideo ad incursum vel exiguae tempestatis aedificium nostrum ruinosa commotione concutitur. Non enim esset laudabilis nec admiranda patientia, si nullis inimicorum jaculis impetita tranquillitatis propositum retineret; sed in eo est praeclara atque gloriosa, quod irruentibus in se tentationum procellis immobilis perseverat. Nam in quo vexari frangique adversitatibus creditur, in eo potius roboratur; et in eo magis acuitur, in quo putatur obtundi. A passionibus enim et sustentatione patientiam dici nullus ignorat, ideoque constat patientem pronuntiari neminem posse, nisi eum qui universa quae sibi fuerint irrogata absque indignatione toleraverit. Et ideo non immerito ita a Salomone laudatur: Melior est patiens forti, et qui continet iram capiente urbem (Prov. XVI). Et iterum: Longanimis vir nimius in prudentia, pusillanimis autem valde insipiens est (Prov. XIV, sec. LXX). Cum ergo quis victus injuria, iracundiae igne succenditur, non causa peccati ejus acerbitas illatae contumeliae exstitisse credenda est, sed potius manifestatio infirmitatis occultae, secundum illam parabolam Salvatoris quam de duabus domibus ponit, una quae fundata erat supra petram, et alia quae super arenam, quibus aequaliter dicit, pluviarum ac fluminum vel tempestatum turbines irruisse; sed illam quae in petrae soliditate fundata est nihil penitus detrimenti ex illa tam violenta collisione sensisse, quae vero in arenarum pendula mobilitate constructa est statim fuisse collapsam (Matth. VII); quam utique apparet non propterea corruisse, quia imbrium vel torrentium inundatione pulsata, sed quia super arenam imprudenter est structa. Non enim in hoc differt a peccatore vir sanctus, quia non similiter et ipse tentatur, sed quia hic etiam magna impugnatione non vincitur, ille autem etiam parva tentatione superatur. Neque enim esset, ut diximus, justi alicujus laudabilis fortitudo, si vinceret intentatus, cum utique victoria locum habere non possit absque adversitate certaminum. Beatus enim vir qui suffert tentationem, quia cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se (Jac. I). Secundum apostolum quoque Paulum, virtus non in otio atque deliciis, sed in infirmitate perficitur (II Cor. XII). Ecce enim, inquit, dedi te hodie in civitatem munitam, et in columnam ferream, et in murum aereum, super omnem terram regibus Juda, principibus ejus, et sacerdotibus ejus, et omni populo terrae, et bellabunt adversum te, et non praevalebunt, quia ego tecum sum ut eruam te, dicit Dominus omnipotens (Jerem. I).

CAPUT XIV. De exemplo patientiae cujusdam religiosae feminae. Hujus ergo patientiae volo vobis duo saltem exempla proponere, unum religiosae cujusdam feminae, quae patientiae virtutem tanta aviditate sectata est, ut non solum tentationum non vitaret incursus, sed etiam occasiones molestiarum sibimet procuraret, quibus frequentius instigata non cederet. Haec namque cum Alexandriae commoraretur, essetque non obscuris orta majoribus, atque in domo quae sibi fuerat a parentibus derelicta religiose Domino deserviret, veniens ad beatae memoriae Athanasium episcopum, precabatur ut aliquam sibi alendam viduam daret, quae ex ecclesiasticis sumptibus pascebatur. Et ut petitionem ejus verbis ipsius exprimamus, Da, inquit, mihi aliquam de sororibus quam repausem. Sacerdos igitur cum laudasset propositum feminae, quod eam ad opus misericordiae vidisset esse promptissimam, jussit ex omnibus eligi viduam quae et honestate morum et gravitate ac disciplina omnibus praeferretur, nec forte desiderium largitatis percipientis vitio vinceretur, et quae mercedem quaereret in egena, damnum fidei pravis ejus offensa moribus pateretur. Cui cum domum adductae omnibus deserviret obsequiis, virtutem modestiae ejus ac lenitatis experta, vidensque se ab ipsa momentis singulis gratiarum actione pro officio humanitatis honorari, post dies paucos ad memoratum revertitur sacerdotem: Rogaveram, inquiens, ut mihi dari praeciperes quam ego reficerem, et cui morigeris famularer obsequiis. Cumque ille necdum propositum feminae ac desiderium intelligens, aestimasset petitionem ejus dissimulatione praepositi fuisse neglectam, causasque morae illius non absque animi sui commotione perquirens, protinus agnovisset honestiorem ei caeteris viduam deputatam, occulte praecepit ut ea illi quae esset cunctis nequior traderetur, quae scilicet vel iracundia, vel rixis, vel violentia [ Lips. in marg. vinolentia], seu verbositate, atque etiam vanitate cunctas quibus haec vitia dominarentur excederet. Quam cum multo facilius inventam sibique traditam domi habere coepisset, atque eadem ei diligentia qua priori illi viduae, vel etiam studiosius, ministraret, hoc solum ab ea pro tantis obsequiis recipiebat gratiae, ut indignis jugiter afficeretur injuriis, conviciis quoque ab ea exprobrationibusque continuis vexaretur, objiciente ei et maledicis obtrectationibus increpante, eo quod se non ad refrigerium, sed potius ad cruciatum et contumeliam ab episcopo poposcisset, magisque se de requie ad laborem quam de labore transtulisset ad requiem.

Cum ergo assiduitas jurgiorum eo usque prorumperet, ut ne ab injectione quidem manuum procax mulier temperaret, illa autem humilioris obsequii ingeminaret officia, non furentem vincere renitendo, sed semetipsam humilius subjiciendo discebat, ut multimodis indignitatibus lacessita, objurgantis insaniam humanitatis mansuetudine deliniret. Quibus ad plenum exercitiis confirmata, perfectamque virtutem desideratae patientiae consecuta, ad memoratum sacerdotem, tam pro electionis illius judicio quam etiam pro beneficio exercitationis suae, gratias relatura perrexit, eo quod secundum desiderium suum tandem ei magistram patientiae dignissimam providisset, cujus injuriis jugibus, ut quodam palaestrae oleo, quotidie roborata ad summam animi patientiam perveniret. Tandem, inquiens, dedisti mihi quam repausem, nam illa prior suis me potius honorabat ac refrigerabat obsequiis. Haec de sexu muliebri dixisse sufficiat, ut commemoratione hac non solum aedificemur, verum etiam confundamur, qui nisi fuerimus ad ferarum morem retrusi in caveas cellularum, patientiam retinere non possumus.

CAPUT XV. De exemplo patientiae abbatis Paphnutii. Nunc aliud abbatis Paphnutii pandamus exemplum, qui in illius insignis et ubique praedicabilis Scythioticae eremi, in qua nunc presbyter est, secretis tanto studio semper insedit, ut ei caeteri anachoretae Bubali cognomen indiderint, eo quod ingenito (ut ita dixerim) desiderio, solitudinis semper habitatione gauderet. Itaque cum tantae in pueritia sua esset virtutis et gratiae, ut etiam praeclari ac summi id temporis viri gravitatem ejus et immobilem constantiam mirarentur; eumque, licet minor esset aetate, pro virtutum tamen merito senioribus exaequarent, suoque ordini ducerent inserendum, livor ille qui adversum Joseph patriarcham fraternos quondam animos instigavit, quemdam de numero fratrum edacis zeli igne succendit; qui naevo quodam ac macula pulchritudinem ejus cupiens deformare, hoc genus malignitatis excogitat, ut opportunitatem temporis captaret, quo Paphnutius ad ecclesiam die dominico processurus abesset a cella. In quam furtim irruens, codicem suum inter ejus plectas, quas de palmarum foliis solebat intexere, latenter abscondit, ac de concinnata factione securus, ipse quoque velut purae ac simplicis conscientiae ad ecclesiam venit. Cumque celebrata omnis fuisset ex more solemnitas, querelam sancto Isidoro, qui ante hunc eumdemque Paphnutium ejusdemque eremi presbyter fuit, coram cunctis fratribus detulit, asserens sibi codicem de cella furto fuisse sublatum. Quae ejus querimonia cum ita cunctorum, praecipueque presbyteri, animos permovisset, ut quid primum suspicarentur quidve decernerent non haberent, summa cunctis admiratione perculsis, de tam inauditi illic facinoris novitate, ille qui rem detulerat accusator urgebat ut, retentis in ecclesia omnibus, missi electi quique cunctorum sigillatim fratrum cellulas scrutarentur. Quod cum tribus senioribus a presbytero fuisset injunctum, universorum cubilia revolventes ad extremum in Paphnutii cellula absconditum codicem inter plectas palmarum, quas illi siras vocant, sicut eum insidiator occuluerat, repererunt.

Quem cum inquisitores confestim ad ecclesiam delatum coram omnibus protulissent, Paphnutius licet de conscientiae suae esset sinceritate securus, tamen velut qui furti crimen agnosceret, satisfactioni se totum tradidit, locumque poenitentiae suppliciter postulavit, hoc verecundiae suae modestiaeque prospiciens, ne si maculam furti verbis conaretur abluere, insuper etiam mendacii notaretur, nemine scilicet aliud quam id quod inventum fuerat suspicante. Cumque de ecclesia non tam mente dejectus quam judicio Dei fidens protinus abscessisset, profusis in oratione jugiter lacrymis, triplicatisque jejuniis, summa se etiam in conspectu hominum mentis humilitate prostravit. Sed cum duabus ferme hebdomadibus ita se omni contritione carnis ac spiritus subjecisset, ut die sabbati vel dominico, non ad percipiendam communionem sacram, sed ad prosternendum se in limen ecclesiae atque ad veniam suppliciter postulandam, matutinus accurreret, nequaquam passus est eum occultorum omnium testis et cognitor, vel a se amplius conteri vel ab aliis infamari. Nam quod ille inventor sceleris, rei suae fur improbus, laudis alienae callidus infamator, nullo hominum teste commiserat, per diabolum qui criminis ipsius incentor fuerat publicavit. Arreptus namque dirissimo daemone cunctas factionis occultae patefecit insidias, criminationumque ac fraudum idem fuit proditor qui commentor. Ita autem spiritu illo immundo graviter diuque vexatus est, ut ne orationibus quidem sanctorum illic consistentium, qui divinorum charismatum merito daemoniis imperabant, potuerit emundari, sed ne ipsius quidem Isidori presbyteri gratia singularis crudelissimum ab eo excluserit vexatorem, cui tanta erat virtus Domini largitate collata, ut ne usque ad limina quidem ejus quisquam arreptitius qui tardius sanaretur aliquando perductus sit, Christo hanc adolescenti Paphnutio gloriam reservante, ut illius tantum orationibus cui insidiatus fuerat purgaretur; et cujus laudi aliquid invidus inimicus decerpere se posse crediderat, ejus nomen proclamans, et delicti sui veniam et finem supplicii praesentis acciperet. Haec ergo ille in adolescentia sua futurae indolis jam tunc indicia praefigurans, lineas quasdam perfectionis illius quae erat maturitate augenda adhuc in annis puerilibus designavit. Si igitur ad culmen virtutum ejus volumus pervenire, talia nobis exordiorum fundamenta jacienda sunt.

CAPUT XVI De perfectione patientiae. Duplex sane ad narrationem facti hujus causa me compulit. Primum ut hanc immobilitatem viri constantiamque pensantes, quanto minoribus quam ille est appetitus, inimici impugnamur insidiis, tanto majorem tranquillitatis atque patientiae sumamus affectum: deinde ut firma definitione teneamus a tentationum procellis impugnationibusque diaboli tutos nos esse non posse, si omne praesidium patientiae nostrae, omnemque fiduciam, non in interioris hominis nostri viribus, sed in cellulae claustris, aut in solitudinis recessu, sanctorumve consortio, vel cujusquam rei quae extra nos sit praesidio, collocemus. Nisi enim mentem nostram virtute protectionis suae ille firmaverit qui in Evangelio ait, Regnum Dei intra vos est (Luc. XVII), frustra aerii hostis insidias, aut auxilio cohabitantium hominum vincere, aut localibus spatiis declinare, aut munitione tectorum excludere posse nos credimus. Nam cum haec omnia sancto Paphnutio non deessent, tamen impugnationis aditum adversus eum tentator invenire potuit; neque illum nequissimum spiritum septa parietum, aut eremi solitudo, aut tot in illa congregatione sanctorum merita repulerunt. Sed quia sanctus Dei famulus non in his quae extrinsecus sunt, sed in ipsum occultorum omnium judicem spem sui cordis infixerat, tantae impugnationis machinis nequaquam potuit commoveri. Et e contra ille quem ad tantum facinus praecipitavit invidia, nonne et solitudinis beneficio, et monitione remotioris habitaculi, et beati Isidori abbatis atque presbyteri aliorumque sanctorum consortio fruebatur? et tamen qui eum supra arenam reperit turbo diabolicus, non solum impegit ejus, verum etiam subvertit, habitaculum? Non ergo quietem nostram extrinsecus inquiramus, nec opitulari vitiis impatientiae nostrae alienam putemus posse patientiam. Sicut enim regnum Dei intra nos est (Luc. XVII), ita inimici hominis domestici ejus (Matth. X). Nemo enim mihi magis quam sensus meus, qui est mihi vere intimus domesticus, adversatur.

Et idcirco si fuerimus solliciti, ab intestinis hostibus laedi minime poterimus. Ubi enim nobis nostri domestici non adversantur, ibi et regnum Dei tranquillitate mentis acquiritur. Nam si rationem diligenter discutias, laedi ab homine quamvis malignante non potero, si ipse impacifico adversum me corde non dimicem. Si autem laedor, non est vitium impugnationis alienae, sed impatientiae meae. Sicut enim gravis ac solidus cibus sano utilis, ita perniciosus est aegrotanti. Non autem laedere sumentem potest, nisi ei ad nocendum vires adjecerit percipientis infirmitas. Si umquam ergo similis inter fratres fuerit oborta tentatio, nequaquam a cursu tranquillitatis excussi, blasphemis saecularium obtrectationibus aditum reseremus. Nec perversos atque exsecrabiles quosque sanctorum virorum numero insertos latitare miremur, quia dum in hujus saeculari area conculcamur atque conterimur, necesse est etiam paleas igni perpetuo deputandas inter electissima frumenta misceri. Denique si vel Satan inter angelos, vel Judam inter apostolos, vel Nicolaum pravissimae haereseos inventorem inter diaconos reminiscamur electos, hoc quod nequissimi homines sanctorum ordini deprehenduntur inserti, mirum esse non poterit. Nam licet hunc Nicolaum quidam asserant non illum fuisse, qui ad opus ministerii ab apostolis est electus; nihilominus tamen eum de illo discipulorum fuisse numero negare non possunt, quos omnes tales tamque perfectos in tempore illo fuisse manifestum est, quales nunc perpaucos vix in coenobiis invenimus. Non ergo ruinam illius supradicti fratris, qui in illa eremo tam lugubri lapsus est casu, neque illam horribilem maculam, quam tamen ille ingentibus poenitentiae lacrymis post diluit, sed beati potius Paphnutii nobis proponamus exempla; ne subversione illius destruamur, cujus antiquum invidiae vitium etiam auxit in pejus affectata religio, sed hujus humilitatem tota virtute sectemur, quam non illi quies eremi subito genuit, sed inter homines acquisitam [ Lips. in marg. acquisita] consummavit atque excoluit solitudo.

CAPUT XVII. De invidiae malo. Sciendum sane est invidiae morbum difficilius ad medelam quam caetera vitia pervenire. Nam eum quem semel veneni sui peste corruperit, pene dixerim carere remedio. Ipsa namque est lues de qua figuraliter dicitur per prophetam: Ecce ego mittam vobis serpentes regulos quibus non est incantatio, et mordebunt vos (Jerem. VIII). Recte igitur a propheta mortiferis basilisci venenis morsus invidiae comparatur, qua primus ille venenorum omnium auctor et princeps et periit et peremit. Nam ante suus quam ejus cui inviderat interemptor, priusquam in nominem mortis virus effunderet, ipse se perdidit. Invidia enim diaboli mors introivit in orbem terrarum (Sap. II), imitantur autem illum qui sunt ex parte illius. Sicut enim ille qui primus ejusdem mali peste corruptus est, nec medelam poenitentiae, nec fomentum ullius curationis admisit, ita et hi qui iisdem se percutiendos morsibus tradiderunt, omnem opem sancti incantatoris excludunt; quia cum utique non culpis aliorum quibuslibet, sed prosperitate crucientur, erubescentes ipsam prodere veritatem, extrinsecus sibi quasdam superfluas et ineptas causas offensionis inquirunt. Quarum quia omnimodis falsae sunt, una curatio est, cum illud mortiferum virus, quod nolunt prodere [ Lips. in marg. non vult prodire] lateat in medullis. De quibus alibi ille Sapientissimus competenter expressit: Si momorderit serpens non in sibilo, non est abundantia incantatori (Eccles. X). Isti enim sunt taciti morsus quibus solis sapientium medicina non subvenit. Nam usque adeo incurabilis est ista pernicies, ut blandimentis exasperetur, infletur obsequiis, muneribus irritetur; quia, ut idem Salomon ait, Nihil sustinet zelus (Prov. VI). Quanto enim amplius alius, aut humilitatis subjectione, aut patientiae virtute, aut munificentiae laude profecerit, tanto ille majoribus invidiae stimulis incitatur, qui non nisi ruinam aut mortem ejus cui invidet concupiscit. Denique illorum undecim patriarcharum zelus intantum nulla innoxii fratris subjectione potuit deliniri, ut de his Scriptura commemoret: Invidebant autem ei fratres sui, eo quod diligeret eum pater suus, et non poterant ei loqui quidquam pacificum (Gen.

XXXVII), donec zelus eorum qui nulla germani obsequentis atque subjecti sustinuit blandimenta, mortem ejus cupiens, vix posset venditionis fraternae crimine satiari. Cunctis ergo vitiis perniciosiorem atque ad purgandum difficiliorem esse constat invidiam, quae ipsis remediis quibus reliqua exstinguuntur, accenditur. Nam, verbi gratia, qui damnum sibi illatum dolet, largitatis compensatione curatur; qui de illata indignatur injuria, humilitatis satisfactione placatur. Quid illi facias qui hoc ipso magis quod te humiliorem ac benigniorem sentit offenditur, quem non ad iracundiam cupiditas quae praemio delinitur, non injuriae laesio aut amor ultionis accendit, quae officiorum vincitur blandimentis, sed successus tantum alienae prosperitatis irritat? Quis autem est qui se, ut satisfaciat invidenti, a bonis corruere, aut a prosperis alienari, aut calamitate aliqua optet involvi? Quapropter ne totum quidquid in nobis vividum est et quasi vitali vegetatione sancti Spiritus animatur uno tantum hujus mali morsu basiliscus interimat, divinum cui nihil impossibile est jugiter imploremus auxilium. Caetera enim venena serpentum, id est, carnalia peccata vel vitia, quibus ut cito involvitur ita facile expurgatur humana fragilitas, habent aliqua vulnerum suorum in carne vestigia, quibus quamvis terrenum corpus perniciosissime contumescat, tamen si theriacae remedium, aut illam salutarium verborum medelam aliquis peritissimus carminum divinorum incantator admoverit, ad perpetuam animae mortem pernicies virulenta non pervenit. Invidiae autem quasi a regulo serpente effusum virus vitam ipsam religionis ac fidei priusquam vulnus in corpore sentiatur excludit. Non enim adversus hominem, sed plane adversus Deum blasphemus extollitur, qui nihil in fratre aliud nisi bonum meritum carpens, non hominis culpam, sed Dei tantum judicia reprehendit. Haec ergo est illa sursum germinans amaritudinis radix (Hebr. XII), quae se erigens ad superna, in contumeliam ipsius qui bona homini confert, tendit auctoris. Nec quemquam moveat quod Deus missurum se serpentes regulos, qui eos quorum criminibus offenditur mordeant, comminatur (Jerem. VIII). Nam licet certum sit Deum auctorem invidiae esse non posse, aequum tamen et divino dignum judicio est, ut dum bona data humilibus conferuntur, et superbis ac reprobis denegantur, eos qui secundum Apostolum tradi in reprobum sensum merentur, quasi ab ipso missa percutiat et consumat invidia, secundum illud: Ipsi me ad aemulationem irritaverunt in non Deo, et ego ad aemulationem inducam eos in non gente (Deut. XXXII). Hac beatus Piammon disputatione desiderium nostrum, quo de primis coenobii scholis ad secundum anachoreseos gradum tendere coeperamus, ardentius inflammavit. Nam primordia solitariae commorationis, cujus scientiam postea sumus in Scythi plenius assecuti, ipso primum imbuente percepimus.

Joannes Cassianus Collationes COLLATIO XIX

IIIprae 20

Quae est abbatis Joannis. DE FINE COENOBITAE ET EREMITAE.

CAPUT PRIMUM. De coenobio abbatis Pauli, et patientia cujusdam fratris.

COLLATIO DECIMA NONA,

Post dies admodum paucos, majoris doctrinae desiderio pertrahente, rursus ad abbatis Pauli coenobium summa spiritus alacritate perreximus: ubi licet plusquam ducentorum fratrum numerus moraretur, in honorem tamen solemnitatis quae id temporis agebatur, infinita quoque de aliis coenobiis monachorum turba confluxerat. Nam prioris abbatis qui eidem coenobio praefuerat anniversaria depositio solemniter celebrabatur. Cujus conventus idcirco facimus mentionem, ut patientiam cujusdam fratris, quae sub praesentia totius congregationis hujus immobili ejus claruit lenitate, breviter perstringamus. Nam licet alio hujus operis tendat intentio, ut scilicet abbatis Joannis, qui derelicta eremo illi se coenobio summa humilitatis virtute subdiderat, proferamus eloquia, nequaquam tamen putamus absurdum, si absque ulla circuitione verborum, magna, ut credimus, studiosis quibusque virtutum aedificatio conferatur. In ingenti itaque atrio subdivali illa monachorum multitudine per duodenarium numerum distinctis ordinibus considente, cum quidam fratrum susceptum ferculum paulo tardius intulisset, sub occasione istius tarditatis praedictus abbas Paulus, qui inter turbas ministrantium fratrum sollicite discurrebat, exerta manu, palma eum sub omnium percussit intuitu, ita ut sonitus etiam adversorum vel longius considentium auribus resultaret. Hoc autem idcirco ab eo factum est, ut cunctis qui aderant juvenis patientiam patefaceret, et omnes qui interfuissent tali spectaculo modestiae erudirentur exemplo. Quam maturo autem id senior fecerit consilio, res probavit. Nam memorabilis patientiae juvenis tanta id animi lenitate suscepit, ut non modo nullus fuerit ex ejus ore sermo prolapsus, vel tenuissimum murmur tacita labiorum agitatione signatum; sed ne ipsa quidem oris modestia atque tranquillitas aut color saltem quantulumcumque mutatus. Quod factum non solum nobis, qui nuper de Syriae monasterio venientes patientiae hujus virtutem tam evidentibus perceperamus exemplis, sed etiam cunctis qui expertes talium non erant studiorum, ita mirum fuit, ut etiam summis viris praecipua per hoc factum conferretur instructio; quod scilicet etiamsi patientiam ejus correptio paterna non moverat, ne spectaculum quidem tantae multitudinis ullo vultum ejus ruboris tinxisset indicio.

CAPUT II. De humilitate abbatis Joannis.

In hoc itaque coenobio reperimus antiquissimum senem nomine Joannem cujus verba pariter et humilitatem, qua sanctis omnibus praeeminebat, nequaquam silentio praetereunda censuimus, scientes eum hac maxime perfectione viguisse, quae cum sit virtutum omnium mater, ac totius spiritalis structurae fundamentum solidissimum, a nostris penitus exsulat institutis. Unde non mirum est nec ad illorum sublimitatem nos posse conscendere, qui non dicam usque ad senectam sub coenobii permanere non possumus disciplina, sed vix biennio subjectionis jugum sustinere contenti, ad praesumptionem noxiae libertatis protinus evolamus, cum tamen ipso illo parvo tempore non secundum illam districtionis regulam, sed pro nostri arbitrii libertate utcumque senioris subjiciamur imperio, ut non patientiae fructum ediscere, sed tempus adipiscendae licentiae exspectare videamur. Hunc igitur senem cum in abbatis Pauli coenobio vidissemus, aetatem primum et gratiam viri qua erat praeditus, admirati, demisso in terram vultu, precari coepimus ut nobis pandere dignaretur quam ob causam, relicta eremi libertate, et illa professione sublimi qua eum prae caeteris ejusdem vitae viris fama celebraverat, subire jugum coenobii maluisset. Ille velut imparem se anachoreticae disciplinae, et sublimitate tantae perfectionis indignum, ad juniorum scholas revertisse dicebat, si tamen vel ipsorum instituta secundum professionis meritum posset implere. Cujus responsionis [ Lips. in marg. professionis] humilitatem cum refragatio nostrae deprecationis excluderet, ad extremum ita exorsus est.

CAPUT III. Responsio abbatis Joannis cur eremum reliquisset.

Anachoreticam disciplinam, quam me deseruisse miramini, non solum non respuo nec refuto, sed tota potius veneratione complector atque suscipio. In qua post triginta annos, quos in coenobii congregatione transegeram [ Lips. in marg. transieram], ita alios viginti explesse me gaudeo, ut inter illos qui eam vel mediocriter appetebant non usquequaque segnitie denotarer. Sed quia degustata ejus puritas sollicitudine interdum carnalium rerum interpolata sordebat, recurrere ad coenobium commodius visum est, ut et promptior arrepti planioris propositi consummatio sequeretur, et minus esset de praesumptae sublimioris professionis difficultate periculum. Melius enim est devotum in minoribus, quam indevotum in majoribus professionibus inveniri. Et idcirco si quid elatius, imo liberius, fortasse protulero, quaeso ut non jactantiae vitio, sed aedificationis vestrae depromptum studio censeatis, quia vobis tam studiose quaerentibus nihil de veritate existimo subtrahendum. Arbitror enim instructionis vobis aliquid posse conferri, si, paulisper humilitate seposita, simpliciter omnem propositi mei patefecero veritatem. Confido enim quia nec apud vos de libertate dictorum cenodoxiae notam, neque apud conscientiam meam de suppressione veritatis quoddam mendacii crimen incurram.

CAPUT IV. De virtute praedicti senis, quam in anachoretica exercuit disciplina.

Si quis igitur secretis eremi delectatus, oblivioni tradere potuit humana consortia, ac secundum Jeremiam dicere: Et diem hominis non desideravi, tu scis (Jerem. XVII); ego quoque id, Domino sua gratia largiente, vel assecutum vel certe assequi annisum fuisse me fateor. Itaque pio Domini nostri munere memini me in hujusmodi raptum frequenter excessum, ut obliviscerer me sarcina corporeae fragilitatis indutum, mentemque meam ita omnes exteriores sensus subito respuisse, et a cunctis materialibus rebus omnimodis exsulasse, ut neque oculi neque aures meae proprio fungerentur officio; et ita divinis meditationibus ac spiritalibus theoriis animus replebatur, ut saepe ad vesperam cibum me percepisse nescirem, ac sequente die de hesterna absolutione jejunii penitus dubitarem. Ob quam etiam causam septem dierum cibus, hoc est, septem paximaciorum paria sequestratim in procherio, id est, amanuensi sporta die sabbati reponuntur, ut refectio praetermissa non lateat. Qua consuetudine illius quoque oblivionis error excluditur, ut expletum hebdomadae cursum, ac solemnitatem diei ipsius revolutam, finitus panum indicet numerus, festivitasque diei sacrae, et congregationis solemnitas solitarium latere non possit. Quod si etiam hunc ordinem ille quem praediximus mentis excessus forte turbaverit, nihilominus quotidiani operis modus dierum numerum signans, arcet errorem. Et ut caeteras eremi virtutes silentio praetermittam (non enim est nobis de earum numerositate ac multitudine, sed de solitudinis ac coenobii fine tractandum), causas potius ob quas illam deserere maluerim, quas etiam vos agnoscere voluistis, breviter explicabo; omnesque illos quos commemoravi solitudinis fructus, quibus e diverso sublimioribus meritis dixerim postponendos, brevi oratione perstringam.

CAPUT V. De commodis eremi.

Quamdiu igitur raritas eorum qui in eremo tunc temporis morabantur, libertatem nobis largiendo, diffusiore solitudinis vastitate blandita est, quamdiu majoribus remoti secretis frequentissime ad coelestes illos rapiebamur excessus, nec tanta visitantium fratrum irruens multitudo, parandae humanitatis necessitate, sensus nostros ingentium curarum distentionibus aggravabat; solitudinis plane tranquilla secreta, et illam conversationem angelicae beatitudini comparandam, insatiabili desiderio ac toto animi ardore sectatus sum. Sed cum major, ut dixi, numerus fratrum, habitationem illius solitudinis coepisset expetere, et coangustata vastiori eremi libertate, non modo ignem illum divinae contemplationis frigescere fecisset, sed etiam multimodis mentem carnalium rerum vinculis impediret, elegi hujus disciplinae utcumque implere propositum, quam in illa tam sublimi professione carnalium necessitatum provisione torpere; ut si mihi illa libertas ac spiritales denegantur excessus, abjecta tamen crastinae diei penitus sollicitudine, Evangelici me praecepti consummatio consoletur; et id quod mihi de illa theorica sublimitate subtrahitur, hac obedientiae subjectione compensetur. Miserum namque est cujuslibet artis ac studii disciplinam quempiam profiteri, et ad perfectionem ejus minime perveniri.

CAPUT VI. De utilitate coenobii. Quamobrem quantis nunc in hac conversatione perfruar commodis, breviter explicabo: Vos, utrum illa solitudinis lucra his beneficiis valeant compensari, digesta narratione perpendite, per quam etiam hoc probare possibile est, utrum fastidio an desiderio illius solitariae puritatis his maluerim coenobii angustiis coarctari. In hac igitur conversatione diurni operis nulla provisio est, venditionis vel coemptionis nulla distentio, non annui panis inevitabilis cura, non sollicitudo corporalium rerum, qua non tantum propriis, verumetiam multorum advenientium usibus necessaria praeparantur, postremo nulla arrogantia laudis humanae, quae immundior his omnibus in conspectu Dei, etiam magnos eremi labores frequenter evacuat. Verum ut in illa anachoretica disciplina illos elationum spiritalium fluctus et exitiabilis cenodoxiae pericula praeteream, ad hoc generale cunctorum pondus, id est, communem parandi victus sollicitudinem revertamur, quae eo usque mensuram non dico illius antiquae districtionis excussit, quae usum olei penitus nesciebat, sed ne hac quidem nostri temporis remissione coepit esse contenta, in qua uno olei sextario itidemque lenticulae modio advenientium usibus praeparato, totius annuae refectionis explebantur officia, ita ut duplicato nunc ac triplicato modio necessitas victualis vix queat expediri. Et in tantum apud nonnullos vis noxiae hujus remissionis increvit, ut aceto muriaeque permixtis non illam unam olei admisceant guttam, quam praedecessores nostri, qui eremi instituta majore abstinentiae virtute sectati sunt, repellendae tantum cenodoxiae gratia instillare consueverant, sed infringentes Aegyptiacum pro salibus caseum, plus olei quam necesse est, superfundant; et ita duos cibos propria suavitate distantes, qui sigillatim diversoque tempore monachos reficere jucundissime potuissent, sub unius saporis oblectatione percipiant. In tantum sane haec ἀλκῆς χρῆσις, id est, materialium rerum possessio supercrevit, ut sagum quoque, quod absque verecundia referre non possum, sub obtentu humanitatis ac susceptionis hujus, anachoretae in suis habere cellulis coeperint: ut illa praetermittam, quibus attonita anima ac spiritalibus theoriis semper intenta specialius ingravatur, concursus scilicet fratrum, susceptionis quoque ac deductionis officia, mutuas visitationes, diversarumque confabulationum atque occupationum interminabilem curam; quarum etiam illo tempore quo haec videntur impedimenta cessare, tamen animum consuetudinariae inquietudinis assiduitate suspensum, exspectatio ipsa distendit.

Atque ita fit ut anachoreseos illa libertas hujuscemodi nexibus impedita, ad illam cordis ineffabilem alacritatem praepedito non perveniat ascensu, ac fructum eremiticae professionis amittat: qui si mihi in congregatione nunc atque in turbis sito fuerit denegatus; saltem quies animae cordisque tranquillitas ab omnibus occupationibus absoluta non deerit: quae nisi illis quoque qui in solitudine commorantur, praesto fuerit, labores quidem anachoreseos sustinebunt; fructu vero ipsius fraudabuntur, qui non nisi quieta mentis stabilitate conquiritur. Postremo etiam si mihi in coenobio constituto ab illa puritate cordis aliquid fuerit imminutum, ero solius Evangelici praecepti compensatione contentus, quod certum est omnibus illis eremi fructibus non posse postponi, ut scilicet de crastino nihil cogitem, et usque ad finem subjectus abbati, illum aliquatenus videar aemulari de quo dicitur, Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem (Philip. II): merearque illius verbum humiliter dicere, Quia non veni facere voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me Patris (Joan. VI).

CAPUT VII. Interrogatio de coenobii, vel solitudinis fructu. Germanus: Quia te utriusque professionis, non quemadmodum multos, principia tantummodo contigisse, sed ipsa fastigia conscendisse manifestum est; quisnam coenobitae, quis eremitae sit finis, optamus agnoscere. Nulli namque dubium est neminem de his vel fidelius posse vel plenius disputare, quam illum qui utramque perfectionem longo usu et magistra experientia consecutus, meritum earum ac finem veridica potest insinuare doctrina.

CAPUT VIII. Responsio. Joannes: Unum eumdemque hominem in utraque professione perfectum esse non posse absolute pronuntiare potuissem, nisi me paucorum admodum retardaret exemplum. Magnum siquidem est in qualibet earum consummatum quempiam reperiri; quanto magis ad plenum utramque perficere, arduum ac pene, ut ita dixerim, homini impossibile esse perspicuum est. Quod tamen si quando provenerit, non statim ad generalem formulam referri potest. Non enim a parte minima, id est, de consideratione paucorum, sed de his quae multorum, immo omnium subjacent facultati, universalis est regula proponenda. Si qua vero rarissime atque a paucissimis obtinentur, ac possibilitatem communis virtutis excedunt, velut supra conditionem humanae fragilitatis naturamque concessa, a praeceptis sunt generalibus sequestranda, nec tam pro exemplo quam pro miraculo proferenda. Quamobrem id quod inquiritis, secundum mediocritatem sensus mei breviter intimabo. Finis quidem coenobitae est omnes suas mortificare et crucifigere voluntates, ac secundum Evangelicae perfectionis salutare mandatum, nihil de crastino cogitare (Matth. VI). Quam perfectionem prorsus a nemine nisi a coenobita impleri posse certissimum est. Quem virum Isaias propheta describens, ita beatificat atque collaudat: Si averteris a sabbato pedem tuum, facere voluntatem tuam in die sancto meo, et glorificaveris eum, dum non facis vias tuas, et non invenitur voluntas tua, ut loquaris sermonem, tunc delectaberis super Dominum, et sustollam te super altitudinem terrae, et cibabo te haereditate Jacob patris tui (Isa. LVIII). Os enim Domini locutum est. Eremitae vero perfectio est exutam mentem a cunctis habere terrenis, eamque quantum humana imbecillitas sinit, unire cum Christo. Quem virum Hieremias propheta describens, Beatus, inquit, vir qui tulit jugum ab adolescentia sua, sedebit solitarius et tacebit, quia levavit se super se (Thren. III). Psalmista quoque: Similis factus sum pelicano solitudinis. Vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto (Psal. CI). Ad hunc igitur finem quem uniuscujusque professionis esse praediximus, nisi eorum uterque pervenerit, frustra et ille coenobii et iste anachoreseos expetit disciplinam. Neuter enim virtutem suae professionis implevit.

CAPUT IX. De consummata ac vera perfectione. Sed haec μερική, id est, non integra et in omnibus consummata perfectio, sed pars perfectionis est. Rara est ergo et paucissimis dono Dei concessa perfectio. Is etenim ( Verba D. Hieronymi ubi supra ) vere et non ex parte perfectus est, qui et in eremo squalorem solitudinis, et in coenobio infirmitates fratrum aequali magnanimitate sustentat. Et ideo in utraque professione per omnia consummatum invenire difficile est, quia nec anachoreta ἀκτημοσύνην, id est, contemptum ac privationem materialium rerum, nec coenobita theoricam ad integrum potest assequi puritatem, licet utrumque perfecte abbatem Mosem atque Papnnutium duosque Macarios noverim possedisse. Qui ita erant in utraque professione perfecti, ut cum ultra omnes eremi accolas secedentes, insatiabiliter secreto solitudinis pascerentur, quantum in ipsis erat, nequaquam inquirerent humana consortia, tamen ita frequentiam ac fragilitates ad se concurrentium sustinebant, ut cum ad eos visitationis vel profectus gratia innumera fratrum multitudo conflueret, tam jugem pene susceptionis inquietudinem immobili patientia tolerantes, nihil aliud vel didicisse vel exercuisse omni vitae suae tempore crederentur, quam ut communibus tantum advenientium officiis deservirent, ita ut apud cunctos esset ambiguum, in qua potissimum professione eorumdem major esset industria: id est, utrum in illa eremitica puritate, an in ista conversatione communi, magnanimitas eorum mirabilius aptaretur.

Tous les livres