Conférences (Collationes) (page 16)

Jean Cassien · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : la.wikisource.org — Collationes/1 + Collationes/2 + Collationes/3 + Collationes/4 + Collationes/5 + Collationes/6 + Collationes/7 + Collationes/8 + Collationes/9 + Collationes/10 + Collationes/11 + Collationes/12 + Collationes/13 + Collationes/14 + Collationes/15 + Collationes/16 + Collationes/17 + Collationes/18 + Collationes/19 + Collationes/20 + Collationes/21 + Collationes/22 + Collationes/23 + Collationes/24 + Collationes/Iprae + Collationes/IIprae + Collationes/IIIprae · 22 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

COLLATIO DECIMA SEPTIMA, (suite)

CAPUT XVI. Responsio, quod non propter infirmorum scandalum Scripturarum veritas sit mutanda. Joseph: Occasiones causaeque perditionum his qui perituri sunt, immo qui perire desiderant, deesse non possunt. Neque enim abjicienda sunt testimonia Scripturarum, ac de suo corpore penitus abradenda, quibus vel haereticorum pravitas animatur, vel Judaeorum infidelitas obduratur, vel tumor sapientiae gentilis offenditur; sed utique et pie credenda, et immobiliter sunt tenenda, et secundum veritatis regulam praedicanda. Et idcirco non debemus alienae infidelitatis obtentu oeconomias, id est, dispensationes prophetarum atque sanctorum, quas Scriptura commemorat, abdicare, ne dum infirmitati eorum condescendere debere nos credimus, non solum mendacii, verum etiam sacrilegii crimine polluamur; sed, quemadmodum diximus, oportet nos ea, et secundum historiam confiteri, et quemadmodum pie gesta sunt explanare. Caeterum his qui pravi propositi sunt, non ex hoc mentiendi aditus obstruetur, si earum rerum quas vel prolaturi sumus, vel protulimus, veritatem, aut penitus abnegare, aut extenuare allegoricis interpretationibus laboremus. Quid enim illis horum testimoniorum nocebit auctoritas, quibus etiam sola corruptio voluntatis sufficit?

CAPUT XVII. Quod venialiter mendacio sancti tamquam elleboro usi sint. Itaque taliter de mendacio sentiendum, atque ita eo utendum est, quasi natura ei insit ellebori; Quod si imminente exitiali morbo sumptum fuerit, fit salubre, caeterum absque summi discriminis necessitate perceptum praesentis exitii est. Ita namque etiam sanctos ac probatissimos Deo viros veniabiliter legimus usos fuisse mendacio, sicut Raab (Josue II), cujus cum non solum nulla virtutum, sed etiam impudicitiae monumenta commemoret Scriptura, pro tali mendacio, quo exploratores maluit occultare quam prodere, admisceri populo Dei aeterna benedictione promeruit. Quae si veritatem loqui, aut saluti civium consulere maluisset, nulli dubium quod nec imminentem cum universa domo sua fugisset interitum, nec auctoribus Dominicae Nativitatis inserta, et in patriarcharum annumerata catalogo, per successionem suae prolis edere meruisset omnium Salvatorem. Denique Dalila (Judic. XVI), quae utilitati civium consulens, exploratam prodidit veritatem, perpetuae perditionis vicissitudinem consecuta, solam criminis sui cunctis memoriam dereliquit. Quando igitur grave aliquod imminet de veritatis confessione discrimen, tunc mendaciorum sunt recipienda perfugia, ita tamen ut reatu humilis conscientiae salubriter mordeamur. Ubi autem nulla conditio summae necessitatis incumbit, omni cautione mendacium velut mortiferum devitandum est: quemadmodum de ellebori diximus potu, quod salubre est quidem si tunc demum sumatur cum inevitabilis atque mortifera imminet aegritudo; sin vero integra et imperturbata corporis sanitate sumatur, statim ad praeoccupanda vitalia vis perniciosa pertendit. Quod de Raab Hierichontina (Josue, II) et de Jacob patriarcha (Genes. XXVII) evidenter ostensum est, e quibus nec illa mortem alias quam hoc remedio potuisset evadere, nec iste ad benedictionem primogeniti pervenire. Non enim Deus verborum tantum actuumque nostrorum discussor et judex, sed etiam propositi ac destinationis inspector est. Qui si aliquid causa salutis aeternae ac divinae contemplationis intuitu ab unoquoque vel factum viderit vel promissum, tametsi hominibus durum atque iniquum esse videatur, ille tamen intimam cordis inspiciens pietatem, non verborum sonum, sed votum dijudicat voluntatis, quia finis operis et affectus considerandus est perpetrantis, quo potuerunt quidam, ut supra dictum est, etiam per mendacium justificari, et alii per veritatis assertionem peccatum perpetuae mortis incurrere. Ad quem finem etiam Jacob patriarcha (Ibid.) respiciens, hispidam fraterni corporis speciem obvolutione pellium simulare non timuit, et instiganti ad hoc mendacium matri laudabiliter acquievit. Videbat enim ex hoc majora sibi lucra benedictionis atque justitiae quam per simplicitatis observantiam conferenda; non enim dubitabat mendacii hujus maculam inundatione paternae benedictionis protinus abluendam, et velut nubeculam quamdam flatu Spiritus sancti velociter absumendam, atque uberiora sibi per hanc affectaticiam simulationem quam per illam ingenitam veritatem, meritorum praemia conferenda.

CAPUT XVIII. Objectio, quod illi tantum impune mendacio usi sint, qui sub lege vixerunt. Germanus: Non mirum est has dispensationes in veteri Testamento, licentius usurpatas, ac nonnumquam viros sanctos veniabiliter fuisse mentitos, cum multo majora eis pro temporum rudimentis licuisse videamus. Cur enim mirum sit, quod beatus David fugiens Saulem, percontanti Achimelech sacerdoti atque dicenti: Quare tu solus, et nullus est tecum? ita respondit: Rex, inquit, praecepit mihi sermonem, et dixit: Nemo sciat rem propter quam missus es: nam et pueris condixi in illum, et in illum locum (I Reg. XXI). Et iterum: Si habes hic ad manum hastam aut gladium, quia gladium meum et arma mea non tuli mecum (Ibid.); sermo enim regis urgebat. Vel illud: Cum perductus ad Achis regem Geth, insanum se furiosumque simulavit, ac mutavit os suum coram eis, et collabebatur in manus eorum et impingebat in ostium portae, defluebantque salivae ejus in barbam: cum etiam uxorum concubinarumque gregibus licito fruerentur, nec ullum eis imputaretur ex hac parte peccatum; insuper etiam inimicorum sanguinem propria manu frequenter effunderent, idque non solum non reprehensibile, verum etiam laudabile crederetur. Quae ita nunc, Evangelio coruscante, videmus omnimodis interdicta, ut sine ingenti crimine ac sacrilegio horum quidquam non possit admitti. Quemadmodum nec mendacium ullum, quamlibet pio colore contectum, non dicam probabiliter, sed nec veniabiliter a quoquam credimus usurpari, dicente Domino: Sit sermo vester, est est, non non; quod autem his abundantius est, a malo est (Matth. V): Apostolo quoque in eadem congruente, Nolite mentiri invicem (Colos. III).

CAPUT XIX. Responsio eo quod licentia mendacii, quae ne in veteri quidem indulta est Testamento, veniabiliter a multis fuerit usurpata. Joseph: Uxorum quidem concubinarumque multarum illa libertas, instante jam temporum fine et multiplicatione humanae generationis expleta, non immerito velut minus jam necessaria per Evangelicam perfectionem debuit amputari. Nam usque ad adventum Christi oportuit benedictionem primordialis illius vigere sententiae qua dictum est, Crescite et multiplicamini et replete terram (Genes. I). Et idcirco justissimum fuit, ut ex illa radice fecunditatis humanae, quae in synagoga pro dispensatione temporis utiliter viguit, angelicae virginitatis flosculi germinarent ac suaveolentes continentiae fructus in Ecclesia gignerentur. Mendacia vero etiam tunc fuisse damnata, totius veteris Instrumenti textus evidenter ostendit, dicens: Perdes omnes qui loquuntur mendacium (Psal. V). Et iterum: Suavis est homini panis mendacii, et postea replebitur os ejus calculo (Prov. XX). Et ipse legislator, Mendacium, inquit, fugies (Exod. XXIII). Sed tunc demum id veniabiliter diximus usurpatum cum ei necessitas aliqua seu dispensatio salutaris adjuncta est, ob quam non debuerit condemnari; quale est illud quod commemorastis de David rege (I Reg. XXI), cum fugiens insectationem Saulis injustam ad Achimelech sacerdotem, non proposito cujusquam lucri, nec studio laedendi quempiam, sed ut tantummodo semetipsum ab impiissima ejus insectatione salvaret, mendacibus utitur verbis, quippe qui manus suas inimici regis sanguine et quidem a Deo sibi toties traditi, contaminare noluerit, dicens: Propitius mihi sit Deus, ne faciam rem hanc Domino meo, Christo Domini, ut mittam manum meam in eum, quia Christus Domini est (I Reg. XXIV). Et idcirco dispensationes has quas vel ob voluntatem Dei, vel ob praefigurationem spiritalium sacramentorum, vel ob quorumdam salutem sanctos viros in veteri Testamento legimus exsecutos, in tantum nos quoque cum necessitas coarctaverit non possumus abdicare, ut ne ipsos quidem apostolos, ubi consideratio alicujus utilitatis exegit, ab eis declinasse cernamus.

Quae paulisper interim differentes, digestis primitus quae adhuc de veteri Testamento proferre disponimus, post haec congruentius inferemus, ut facilius approbetur viros justos et sanctos, tam in novo quam in veteri Testamento in his oeconomiis sibi per omnia concordasse. Quid enim de illa Chusi ad Absalon pro salute regis David pia simulatione dicimus, quae cum toto fallentis et circumvenientis promatur affectu, et utilitatem consulentis impugnet, Scripturae divinae testimonio comprobatur, ita dicentis: Domini autem nutu dissipatum est consilium Achitophel, ut induceret Dominus super Absalon malum (II Reg. XVII)? Nec enim reprehendi poterat id quod recto proposito ac pio judicio pro justis partibus gerebatur, ac pro illius cujus pietas Deo placebat salute atque victoria religiosa fuerat simulatione conceptum. Quid etiam de illius feminae pronuntiabimus facto, quae suscipiens illos, qui ad regem David a praedicto Chusi fuerant destinati, abscondit in puteo, et expandens velamen super os ejus, cum ptisanas se torrere simulasset, Transierunt, inquit, gustata paululum aqua, atque hoc eos figmento ab insequentium manibus liberavit (Ibid.)? Quapropter respondete, quaeso, mihi, quid fuissetis acturi, si qua vobis nunc sub Evangelio constitutis similis fuisset exorta conditio, utrumnam maluissetis eos simili celare mendacio dicentes eodem modo, transierunt gustata paululum aqua, et implere illud quod praecipitur, Erue eos qui ducuntur ad mortem, et redimere eos qui interficiuntur ne parcas (Prov. XXIV): an veritatis confessione latitantes prodere perempturis? Et ubi est illud Apostoli, Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius (I Cor. X): Et, Charitas non quaerit quae sua sunt, sed quae aliorum (I Cor. XIII)? Ac de seipso: Non quaero, inquit, quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant (I Cor. X). Si enim ea quae nostra sunt quaerimus, et id quod nobis utile est pertinaciter volumus retentare, etiam in hujusmodi necessitatibus loqui nos necesse est veritatem, et reos fieri mortis alienae. Si vero ea quae aliis salutaria sunt, nostris utilitatibus praeponentes, Apostolico satisfecerimus imperio, sine dubio subeunda est nobis necessitas mentiendi. Et idcirco nec integra charitatis viscera possidere, nec ea quae aliorum sunt, secundum Apostolicam disciplinam quaerere poterimus, nisi his quae districtioni nostrae perfectionique conveniunt, paululum relaxatis, condescendere utilitatibus aliorum prono maluerimus affectu, et ita cum Apostolo infirmis efficiamur infirmi, ut lucrari possimus infirmos (I Cor. IX).

CAPUT XX. Quod veniabile plerumque mendacium et noxiam veritatem etiam apostoli censuerint. Quibus eruditus exemplis beatus quoque apostolus Jacobus omnesque illius Ecclesiae primitivae praecipui principes apostolum Paulum ad simulationis figmenta descendere, pro imbecillitate infirmantium cohortantur, eumque purificari secundum observantiam legis, caput radere, vota offerre compellunt, praesens illud dispendium, quod ex hac hypocrisi gignebatur, nihili reputantes, sed contemplantes potius lucra quae erant ex illius diutina praedicatione parienda (Actor. XXI). Non enim tantum apostolo Paulo lucrum ex hac ejus fuerat districtione collatum, quantum celeri ejus exitio universis gentibus detrimentum. Quod sine dubio universae tunc evenisset Ecclesiae, nisi illum haec utilis ac salubris hypocrisis praedicationi evangelicae reservasset. Tunc enim necessario ac veniabiliter acquiescitur mendacii detrimento, quando majus, ut diximus, imminet de veritatis confessione dispendium, et utilitas quae nobis de veritate confertur compensare illa quae generanda sunt damna non praevalet. Quod temperamentum etiam aliis verbis idem beatus Apostolus ubique se semper tenuisse testatur. Nam cum dicit, Factus sum Judaeis tamquam Judaeus, ut Judaeos lucrifacerem; his qui sub lege erant, quasi sub lege essem (cum ipse sub lege non essem), ut eos qui sub lege erant lucrifacerem; his qui sine lege erant, tamquam sine lege essem (cum sine lege Dei non essem, sed in lege essem Christi), ut eos qui sine lege erant lucrifacerem; factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem; omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos (I Cor. IX); quid aliud ostendit, quam secundum infirmitatem atque mensuram eorum qui instituebantur condescendisse se semper, et a perfectionis rigore aliquid relaxasse, nec tenuisse se id quod districtio rigida poscere videbatur; sed illud magis praeposuisse quod infirmantium utilitas exigebat? Et ut haec eadem attentius indagantes sigillatim Apostolicarum virtutum insignia replicemus, quaerat aliquis quomodo omnibus per omnia beatus Apostolus suam probetur aptasse personam?

COLLATIO DECIMA SEPTIMA, ubi factus sit Judaeis sicut Judaeus? Profecto ibi, ubi illam sententiam intimo corde custodiens, quam Galatis denuntiaverat, dicens: Ecce ego Paulus dico vobis, quia si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit (Galat. V). In Timothei tamen circumcisione imaginem quodammodo Judaicae superstitionis assumpsit. Et rursus, ubi factus est eis qui sub lege erant tamquam sub lege esset? Nempe ibi, ubi Jacobus omnesque seniores Ecclesiae, formidantes ne in eum illa irrueret Judaeorum credentium, immo Christianorum judaizantium, multitudo, quae ita fidem Christi receperat ut adhuc ritu caeremoniarum legalium teneretur, discrimini ejus hoc consilio ac persuasione succurrerunt, dicentes: Vides, frater, quot millia sint in Judaeis qui crediderunt, et hi omnes aemulatores legis sunt. Audierunt autem de te quia discessionem doceas a Moyse eorum qui per gentes sunt Judaeorum, dicens non debere eos circumcidere filios suos (Actor. XXI). Et infra: Hoc ergo fac quod tibi dicimus. Sunt nobis viri quatuor votum habentes super se. His assumptis, sanctifica te cum illis, et impende in illis ut radant capita, et scient omnes quoniam ea quae de te audierunt falsa sunt, sed ambulas et ipse custodiens legem (Ibid.). Et ita pro illorum qui sub lege erant salute, illam paulisper districtionem sententiae suae calcans, qua dixerat, Ego enim per legem legi mortuus sum, ut Deo vivam (Galat. II), caput radere, purificari secundum legem, atque in templo Mosaico ritu vota offerre compellitur. Quaeris etiam ubi pro salute eorum qui legem Domini penitus ignorabant, tamquam si et ipse sine lege esset, effectus sit sine lege? Lege in Atheniensi urbe gentilium, ubi vigebat impietas, quo usus sit praedicationis exordio: Praeteriens, inquit, vidi simulacra vestra et aram in qua erat scriptum, Ignoto Deo (Actor. XVII). Cumque de eorum superstitione sermonem fuisset orditus, tamquam si et ipse sine lege esset, sub occasione profani illius tituli fidem Christi intulit, dicens: Quod ergo vos ignorantes colitis, hoc ego annuntio vobis (Ibid.).

COLLATIO DECIMA SEPTIMA,

Et post pauca, velut si divinae legis penitus esset ignarus, gentilis poetae versum potius quam Moysis aut Christi maluit proferre sententiam: Et sicut quidam, inquiens, vestrorum poetarum dixerunt: Ipsius enim et genus sumus (Ibid.). Cum itaque suis eos, quae refutare non possent, testimoniis fuisset aggressus, ita de falsis vera confirmans subdidit, dicens: Genus ergo cum simus Dei, non debemus aestimare auro vel argento aut lapidibus sculpturae artis et cogitationi hominis, divinitatem esse similem (Ibid.). Infirmis autem infirmus effectus est, cum secundum indulgentiam, non secundum imperium, his qui se continere non poterant, in id ipsum redire concessit (I Cor. VII), sive cum lacte, non esca Corinthios potans, in infirmitate et timore et tremore multo apud eos fuisse se dicit (I Cor. III). Omnia autem omnibus factus est, ut omnes faceret salvos, cum dicit: Qui manducat, non manducantem non spernat; et qui non manducat, manducantem non judicet (Rom. XIV); et Qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit; et qui non jungit, melius facit (I Cor. VII). Et alibi: Quis, inquit, infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. XI)? Atque hoc modo illud quod Corinthiis praeceperat, adimplevit, dicens: Sine offensione estote Judaeis et Graecis et Ecclesiae Christi, sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant (I Cor. X). Utile enim sine dubio fuerat Timotheum non circumcidere, caput non radere, purificationem Judaicam non assumere, nudipedalia non exercere, vota legalia non offerre, sed facit haec omnia dum illorum saluti plus consulit; quia non quaerit quod sibi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant. Quod quamvis contemplatione Dei sit factum, tamen simulatione non caruit. Qui enim per legem Christi legi mortuus fuerat ut Deo viveret (Galat. II), quique illam justitiam legis in qua conversatus fuerat sine querela detrimentum fecerat, et arbitrabatur ut stercora, ut Christum lucrifaceret (Philip.

III), ea quae legis erant vero cordis affectu offerre non potuit. Nec fas est credi eum qui dixerat, Si enim quae destruxi, haec iterum reaedifico, praevaricatorem me constituo (Galat. II), in id incidere quod ipse damnaverat. Et intantum non magis res ipsa quae geritur quam gerentis pensatur affectus, ut econtrario quibusdam reperiatur veritas nocuisse, et profuisse mendacium. Nam Doeg Idumaeus regi Sauli de fuga David coram famulis conquerenti ac dicenti, Numquid omnibus vobis dabit filius Jesse agros, et vineas, et universos vos faciet tribunos et centuriones, quoniam conjurastis omnes adversus me, et non est qui mihi renuntiet (I Reg. XXII)? quid nisi verum prodidit, dicens: Vidi filium Jesse in Nobe apud Achimelech sacerdotem, qui consuluit pro eo Dominum, et cibaria dedit ei, sed et gladium Goliath Philistaei dedit ei (Ibid.)? Pro qua veritate eradicari de terra viventium meruit, ac de eo dicitur per Prophetam: Propterea Deus destruet te in finem, evellet te et emigrabit te de tabernaculo, et radicem tuam de terra viventium (Psal. LI). Ex illa igitur terra hic pro indicio veritatis perpetua eradicatione convellitur, in qua Raab meretrix (Josue, II) pro mendacio cum sua cognatione plantatur. Sicut etiam Samson (Judic. XVI) illum diem occultatum mendacio, veritate impiae conjugi perniciosissime prodidisse reminiscimur, cui propterea deceptionem intulit veritas inconsultissime patefacta, quia illud mandatum propheticum custodire neglexit, Ab ea quae dormit in sinu tuo, custodi claustra oris tui (Mich. VII).

CAPUT XXI. An interrogantibus occultam continentiam sine mendacio oporteat propalari, et an suscipienda sint quae semel fuerint recusata? Et ut exempla quaedam de nostris quoque inevitabilibus ac pene quotidianis necessitatibus proferamus, quas quantalibet observantia numquam ita possumus praecavere, ut non vel inviti vel volentes cogamur in eas incurrere; quid, quaeso, faciendum est, cum refectionem procrastinare disponentibus nobis, utrum refecerimus ad vesperam frater adveniens percunctatur; celandumne jejunium est et virtus parcimoniae contegenda, an veritatis professione prodenda? Si celamus ut Dominico satisfaciamus imperio, quod dicitur, Non videaris hominibus jejunans, sed Patri tuo qui est in abscondito (Matth. VI): Et iterum, Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua (Ibid.); profecto mentimur. Si virtutem continentiae propalamus, evangelica nos sententia jure percellit, Amen dico vobis, receperunt mercedem suam (Ibid.). Quod si oblatum a fratre quispiam poculum cum definitione renuerit, absolute accepturum se esse denegans quod ille gaudens adventu ejus suppliciter ut sumatur exorat; rectumne est ut fratri ad genua provoluto in terramque prostrato, qui non nisi his officiis viscera charitatis expleturum esse se credidit, etiam cum labore suo pareat, an in sermonis sui atque propositi pertinacia perseveret?

CAPUT XXII. Objectio, quod oporteat quidem abscondi continentiam, sed suscipi recusata non debeant. Germanus: In illo quidem superiore exemplo dubium, ut credimus, non est, quin expediat abscondi continentiam nostram potius quam percunctantibus prodi; ac super hujuscemodi causis nos quoque fatemur inevitabile esse mendacium. In secundo autem nulla nobis incumbit necessitas mentiendi: primum quia possumus ea quae fratrum ministerio porriguntur ita rendere, ut nullo nos definitionis vinculo colligemus, deinde quod semel renuentes possumus immobilem tenere sententiam.

CAPUT XXIII. Responsio, quod irrationabilis sit hujus definitionis pertinacia. Joseph: Has definitiones illorum monasteriorum esse non dubium est in quibus renuntiationis vestrae, ut dicitis, rudimenta formata sunt; quorum principes fratrum refectioni suas assolent praeponere voluntates, et obstinatissme id quod semel mente conceperint exsequuntur. Caeterum seniores nostri, quorum fidei apostolicarum signa virtututum testimonium reddiderunt, quique universa judicio potius ac discretione spiritus quam rigida animi obstinatione gesserunt, eos qui alienis infirmitatibus acquiescerent multo uberiores fructus quam eos qui in suis definitionibus perdurarent capere censuerunt; sublimiorisque pronuntiaverunt esse virtutis contegere potius continentiam necessario, ut dictum est, humilique mendacio, quam patefacere superbo veritatis indicio.

CAPUT XXIV. Quomodo abbas Piammon suam continentiam celare maluerit. Denique abbas Piammon post viginti quinque annos oblatam sibi a quodam fratre uvam ac vinum absque haesitatione suscipiens, confestim ea quae ingesta fuerant contra consuetudinem degustare, quam ignotae cunctis continentiae maluit propalare virtutem. Nam si illud quoque considerare velimus, quod seniores nostros incunctanter fecisse meminimus, qui mirabilia virtutum suarum, vel proprios actus quos necesse erat ad instructionem juniorum in collatione proferri, sub aliorum solebant colorare personis, quid aliud possumus quam apertum super his judicare mendacium? Atque utinam nos quoque dignum aliquid haberemus quod ad incitandam fidem proponi junioribus posset? profecto minime vereremur hujuscemodi illorum figmenta sectari. Rectius enim est sub talis figurae colore mentiri, quam pro observantia irrationabilis istius veritatis, aut ea quae audientes aedificare potuerant, incongrua taciturnitate contegere: aut si ex nostra persona veraciter proferantur, jactantiam noxiae vanitatis enarrare. Ad quod etiam nos magisterio suo doctor gentium evidenter instituit, qui revelationum suarum magnitudinem ex alterius maluit proferre persona, dicens: Scio hominem in Christo, sive in corpore, sive extra corpus nescio, Deus scit, raptum usque ad tertium coelum, et scio hujusmodi hominem quia raptus est in paradisum, et audivit ineffabilia verba, quae non licet homini loqui (II Cor. XII).

CAPUT XXV. Testimonia Scripturarum de commutatis definitionibus. Impossibile nobis est breviter universa percurrere. Quis etenim enumerare sufficiat omnes propemodum patriarchas sanctosque innumerabiles, alios pro vitae tutamine, alios pro benedictionis desiderio, alios pro alicujus occultatione mysterii, alios pro zelo Dei, alios pro examinatione veritatis, patrocinium (ut ita dixerim) assumpsisse mendacii? Quae sicut enumerari cuncta non possunt, ita praetermitti penitus universa non debent. Nam beatum Joseph pietas compulit, ut falsum fratribus crimen etiam cum obtestatione regiae salutis impingeret, dicens: Exploratores estis, infirmiora terrae venistis inspicere (Genes. XLII). Et infra: Mittite, inquit, ex vestris unum; et adducite fratrem vestrum huc, vos autem custodiemini hic, usque dum manifesta fiant verba vestra, an verum dicatis, an non: sin autem, per salutem Pharaonis, exploratores estis (Gen. XLII). Si enim non eos hoc misericordi mendacio terruisset, nec patrem fratremque revisere, nec eos in tantis inopiae periculis alere, nec conscientiam postremo fratrum a reatu venditionis suae expurgare potuisset. Non ergo tam reprehensibile fuit metum fratribus incussisse mendacio, quam sanctum atque laudabile occasione ficti periculi inimicos ac venditores suos ad salutarem poenitentiam compulisse. Denique cum gravissimae insimulationis urgerentur invidia, non illius quod falso objiciebatur, sed anterioris criminis conscientia frangebantur, dicentes ad invicem: Merito haec patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum, quia despeximus tribulationem animae ejus, cum rogaret nos et non audivimus eum: propter hoc venit nobis omnis tribulatio haec (Ibid.). Quae quidem confessio non solum apud fratrem, in quem impia crudelitate peccaverant, verum etiam humilitate saluberrima tantum eorum facinus, ut credimus, expiavit. Quid Salomon, qui perceptum a Deo sapientiae donum in primo judicio suo non nisi assumptione mendacii declaravit? Nam ut veritatem quae mulieris mendacio tegebatur exsculperet, etiam ipse mendacii utique astutissime excogitati usurpavit auxilium, dicens: Afferte mihi gladium, et dividite infantem vivum in duas partes, et date dimidiam partem uni, et dimidiam partem alteri (III Reg.

III). Quae simulatio crudelitatis cum verae matris viscera permovisset, ab ea autem quae mater non erat laudaretur, tunc demum sagacissimo veritatis judicio [ Al. Indicio] illam sententiam promulgavit, quam nemo a Deo inspiratam esse non credidit: Date, inquiens, huic infantem vivum, et non occidatur, haec est enim mater ejus (Ibid.). Proinde nec debere nec posse nos universa complere, quae vel cum quiete animi vel cum commotione decernimus, etiam aliis Scripturarum testimoniis copiosius edocemur, quibus vel viros sanctos, vel angelos, vel ipsum omnipotentem Deum, ea quae definierant frequenter legimus immutasse. Nam beatus David cum jurisjurandi definitione decrevit, dicens: Haec faciat Deus inimicis David, et haec addat, si reliquero de omnibus quae pertinent ad Nabal usque mane mingentem ad parietem (I Reg. XXV). Et continuo intercedente Abigail uxore ejus, ac pro eodem supplicante, remittit minas, mollit sententiam, et mavult transgressor propositi judicari, quam sacramenti sui fidem cum crudelitatis exsecutione servare, dicens: Vivit Dominus, nisi cito venisses in occursum mihi, non remansisset Nabal usque ad lucem matutinam mingens ad parietem (Ibid.). Cujus sicut illam praecipitis sacramenti facilitatem, quae de perturbatae mentis commotione descenderat, nequaquam imitandam esse censemus, ita remissionem atque emendationem statuti sectandam esse decernimus. Electionis Vas Corinthiis scribens, reditum suum absoluta definitione promittit, dicens: Veniam autem ad vos cum Macedoniam pertransiero. Macedoniam enim pertransibo, apud vos autem manebo, vel etiam hiemabo, ut vos me deducatis quocumque iero. Nolo enim vos modo in transitu videre, spero enim me aliquanto tempore manere apud vos (I Cor. XVI). Cujus rei etiam in secunda Epistola ita meminit: Et hac confidentia volui prius venire ad vos, ut secundam gratiam haberetis, et per vos transirem in Macedoniam, et iterum a Macedonia venire ad vos, et a vobis deduci in Judaeam (II Cor. I). Sed superveniente salubriore consilio, nequaquam se id quod promiserat exsecutum evidentissime confitetur.

Cum hoc, inquit, voluissem, numquid levitate usus sum? Aut quae cogito, secundum carnem cogito, ut sit apud me est et non (Ibid.)? Denique cur maluerit definitionem sui praeterire sermonis, quam adventu suo onerosam discipulis inferre tristitiam, etiam cum sacramenti obtestatione declarat: Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis, non veni Corinthum. Statui enim hoc ipsum apud me, ne iterum in tristitia venirem ad vos (II Cor. I). Cum intraturos se domum Lot Sodomis angeli denegassent, dicentes ad eum, Non intrabimus, sed in platea manebimus (Gen. XIX), continuo ejus precibus compelluntur statutum mutare sermonem, sicut Scriptura subjungit: Et coegit eos Lot, et diverterunt ad eum (Gen. XIX). Qui utique si diversuros se ad eum esse noverant, invitantis petitionem simulatoria excusatione renuerunt: sin autem veraciter excusabant, evidenter immutasse sententiam comprobantur. Quae utique non ob aliam credimus causam Spiritum sanctum sacris voluminibus indidisse, nisi ut istis erudiamur exemplis, in definitionibus nostris non pertinaciter permanere, sed eas arbitrio nostro debere subjicere, et ita judicium nostrum ab omni legis vinculo liberum conservare, ut promptum sit ad sequendum quocumque vocaverit salubre consilium, nec differat aut recuset ad id quod utilius discretio salutaris invenerit absque ulla cunctatione transire. Et ut ad sublimiora adhuc ascendamus exempla, decumbentem in lecto regem Ezechiam, gravique aegritudine laborantem, ex persona Dei Isaias propheta adorsus est, dicens: Haec dicit Dominus, Dispone domui tuae, quia morieris tu et non vives. Et convertit, inquit, Ezechias faciem suam ad parietem, et oravit ad Dominum, et dixit: Obsecro, Domine, memento, quaeso, quomodo ambulaverim coram te in veritate, et corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim. Et flevit Ezechias fletu magno (Isaiae XXXVIII). Post quae rursus dicitur ad eumdem: Revertere et dic Ezechiae regi Juda, dicens: Haec dicit Dominus Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, et vidi lacrymam tuam, et ecce adjiciam super dies tuos quindecim annos, et de manu regis Assyriorum liberabo te, et civitatem hanc protegam propter me, et propter David servum meum (Ibid.).

Quid evidentius hoc testimonio, quo misericordiae ac pietatis intuitu mavult Dominus suum cassare sermonem, et ad praestitutae mortis terminos quindecim annis vitam precantis extendere, quam per immobilitatem decreti sui inexorabilis inveniri? Similiter etiam loquitur ad Ninivitas censura divina: Adhuc triduum et Ninive subvertetur (Jonae III). Moxque poenitentia eorum jejuniisque mollitur tam minax et abrupta sententia, atque ad partem misericordiae prona pietate deflectitur. Quod si quis, velut praescium conversionis eorum, subversionem civitatis ad hoc eis Dominum asserat comminatum, ut eos ad salutarem poenitentiam provocaret, consequens est ut hi qui fratribus praesunt absque reprehensione mendacii his qui indigent emendari aliqua etiam districtiora quam facturi sunt, si opus fuerit, comminentur. Sin vero dixerit Deum severam illam sententiam suam poenitentiae eorum consideratione revocasse, secundum illud quod per Ezechielem ait, Si dixero impio, morte morieris, et egerit poenitentiam a peccato suo, feceritque judicium et justitiam, vita vivet, et non morietur (Ezech. XXXIII); quibus docemur exemplis, non debere nos obstinate in nostris definitionibus perdurare, sed comminationem ex necessitate propositam, clementi miseratione mollire. Quod ne solis specialiter Ninivitis crederetur Dominus praestitisse, etiam generaliter erga omnes eadem se esse facturum per Jeremiam prophetam protestatur, et, cum necesse fuerit, incunctanter suam se sententiam mutaturum pro nostris meritis repromittit, dicens: Repente loquar adversus gentem et adversus regnum, ut evellam et destruam et disperdam illud. Si poenitentiam egerit gens illa a malo quod locutus sum adversus eam, agam et ego poenitentiam super malum quod cogitavi ut facerem ei. Et subito loquar de gente et regno, ut aedificem et plantem illud. Si fecerit malum in oculis meis, ut non audiat vocem meam, poenitentiam agam super bonum quod locutus sum ut facerem ei (Jerem. XV). Ad Ezechielem quoque ait: Noli subtrahere verbum, si forte audiant, et convertatur unusquisque a via sua mala, et poenitebit me mali quod cogitavi facere eis propter malitiam studiorum eorum (Jerem. XXVI). Quibus testimoniis declaratur non oportere ut pertinaciter in nostris definitionibus haereamus, sed ratione eas ac judicio temperandas, semperque praelegenda ac praeferenda esse meliora; et ad illam quae utilior dijudicata fuerit partem sine cunctatione aliqua transeundum.

CAPUT XXVI. Quod non secundum immensitatem praescientiae divina clementia, sed secundum praesentes actus vel remuneret unumquemque vel puniat. Illud etiam prae omnibus inaestimabilis illa censura nos instruit quod cum sit ei ante ortum uniuscujusque praecognitus finis, ita ordinate ac ratione communi et humanis quodammodo omnia dispensat affectibus, ut non potentialiter nec secundum praescientiae suae ineffabilem notitiam, sed secundum praesentes hominum actus universa dijudicans, vel respuat unumquemque vel attrahat, et vel infundat quotidie suam gratiam vel avertat. Quod ita esse etiam illa Saulis manifestat electio (I Reg. X), cujus utique cum vituperabilem finem praescientia Dei ignorare non posset, de tot millibus Israelis elegit eum et unxit in regem, praesentis in illo meritum vitae remunerans, non peccatum futurae praevaricationis intendens: ita ut postquam reprobus factus est, velut poenitudinem gerens electionis suae Deus, humanis quodammodo de eodem vocibus atque affectibus conqueratur, dicens: Poenitet me quod constituerim Saul regem, quia dereliquit me, et verba mea opere non implevit. Et iterum: Verumtamen lugebat Samuel Saulem, quoniam Dominum poenitebat quod constituisset regem Saul super Israel (I Reg. XV). Denique hoc quoniam [quod jam] opere fuerat exsecutus, postea etiam per Ezechielem prophetam Dominus protestatur cum omnibus se hominibus quotidiano gesturum esse judicio: Etiamsi dixero, inquiens (Ezech. XXXIII), justo quod vita vivat, et confisus in justitia sua fecerit iniquitatem, omnes justitiae ejus oblivioni tradentur, et in iniquitate quam operatus est in ipsa morietur. Sin autem dixero impio, Morte morieris, et egerit poenitentiam a peccato suo, feceritque judicium et justitiam, pignus restituerit ille impius, rapinamque reddiderit, in mandatis vitae ambulaverit nec fecerit quidquam injustum, vita vivet et non morietur; omnia peccata ejus quae peccavit, non imputabuntur ei. Denique cum ab illo populo quem ex omnibus gentibus Dominus adoptavit, propter subitam vituli praevaricationem misericordiae suae avertisset aspectum, interveniens pro eo legislator, exclamat (Exod.

XXXII): Obsecro, Domine, peccavit populus iste peccatum magnum: fecerunt sibi deos aureos; et nunc si remittis peccatum eorum, remitte; sin alias, dele me de libro quem scripsisti. Cui respondit Dominus: Si quis, inquit, peccaverit coram me, delebo eum de libro meo. David quoque dum de Juda et persecutoribus Christi prophetico spiritu quereretur, Deleantur, inquit, de libro viventium. Et quia non merebantur ad poenitentiam salutarem pro reatu tanti criminis pervenire, subjungit: Et cum justis non scribantur (Psal. LXVIII). Denique in ipso Juda vis propheticae maledictionis evidenter impleta est; nam expleto proditionis crimine suspendio se necavit (Matth. XXVII), ne si post illam deletionem nominis sui conversus ad poenitentiam esset, iterum cum justis scribi mereretur in coelo. Non ergo est ambigendum, etiam Judae nomen illo tempore quo electus a Christo apostolatus sortitus est gradum, in libro viventium fuisse conscriptum, ac pariter eum audisse cum caeteris: Nolite gaudere quia daemonia vobis subjiciuntur, gaudete autem quia nomina vestra scripta sunt coelis (Lucae X). Sed quia philargyriae peste corruptus, de ascriptione coelesti ad terrena dejectus est, competenter de eo ac de similibus ejus dicitur per prophetam: Domine, omnes qui te derelinquunt, confundantur, recedentes a te in terra scribantur; quia dereliquerunt venam aquarum viventium Dominum (Jerem. XVII). Et alibi: In consilio populi mei non erunt, et in scriptura domus Israel non scribentur, et in terram Israel non ingredientur (Ezech. XIII).

CAPUT XXVII. Quod sancti viri pertinaces ac duri esse non possunt. Nec illius praecepti utilitas est silenda, quod etiam si instigante ita vel qualibet alia passione, sacramento nos aliquo vinxerimus, quod a nemine quidem monachorum fieri penitus debet, utriusque tamen rei causa integro mentis est pensanda judicio, et comparanda est illa res quam statuimus, huic ad quam transire compellimur, atque ad eam sine cunctatione est transeundum, quae superveniente seniorum tractatu, justior fuerit judicata. Rectius enim est nostrum nos praeterire sermonem, quam rei salubrioris ac piae subire jacturam. Denique numquam rationabiles ac probatos patres duros aut irrevocabiles in hujusmodi definitionibus fuisse reminiscimur; sed velut ceram calore solis, ita eos ratione mollitos, et intercedente salubriore consilio melioribus partibus sine haesitatione cessisse. Quoscumque autem vidimus definitionibus suis pertinaciter inhaerere, irrationabiles semper probavimus ac discretionis expertes.

CAPUT XXVIII. Interrogatio an sit contrarium praedictae sententiae illud quod dicitur, Juravi et statui, etc. Germanus: Quantum ad hanc rationem pertinet quae evidenter copioseque digesta est, nihil oportet monachum definire, ne aut praevaricator inveniatur aut pertinax. Et ubi illud Psalmistae postponimus eloquium, Juravi et statui custodire judicia justitiae tuae (Psal. CXVIII)? Quid est enim aliud jurare et statuere, quam definita immobiliter custodire?

CAPUT XXIX. Responsio, in quibus immobilis definitio sit tenenda, et in quibus, si oportuerit, rescindenda. Joseph: Nos non de principalibus mandatis, sine quibus non potest salus nostra omnino subsistere, ista decernimus, sed de his quae sine periculo status nostri relaxare possumus, vel tenere: ut puta de irremisso rigore jejunii, de vini sive olei perpetua abstinentia, de progressu cellulae penitus cohibendo, de lectionis seu meditationis incessabili jugitate, quae sine jactura professionis ac propositi nostri et exerceri cum libuerit possunt, et cum necesse fuerit irreprehensibiliter praetermitti. Caeterum super observantia illorum principalium mandatorum constantissime definiendum est, ac pro his etiam mors, si necesse fuerit, non vitanda, pro quibus immobiliter est dicendum, Juravi et statui. Quod fieri debet pro custodia charitatis, pro qua spernenda sunt universa, ne bonum tranquillitatis illius perfectioque maculetur. Similiterque jurandum est pro castimoniae puritate, nec aliud facere nos oportet pro fide, pro sobrietate atque justitia, quae omnia indemutabili perseverantia sunt tenenda, et a quibus paululum recessisse damnabile est. De illis vero corporalibus exercitiis quae ad modicum dicuntur esse utilia (I Tim. IV), ita est, ut diximus, statuendum, ut si qua supervenerit certior pietatis occasio quae illa suadeat relaxari, nulla super his lege teneamur, sed praetermissis eis ad utiliora libere transeamus. In illis enim corporalibus exercitiis, si pro tempore relinquantur, periculum non est; ab his vero ad momentum declinasse mortiferum est.

CAPUT XXX. Quemadmodum celanda aliis committi debeant. Hoc quoque simili cautione curandum est, ut si quis forsitan sermo quem esse vultis occultum de vestro ore fuerit prolapsus, nulla occultationis praecepta sollicitent audientem; magis enim latebit si negligenter atque simpliciter transeatur, quia non quilibet fratrum super divulgationis ejus impugnatione torquebitur, existimans rem vilem aliquam transitoria confabulatione prolatam, et quae ex hoc ipso sit levior, quia cautissimo silentii praecepto sensibus audientis commendata non fuerit. Nam si etiam fidem ejus aliqua sacramentorum obtestatione devinxeris, citius illud prodendum esse non ambigas. Major enim adversus ipsum vis diabolicae impugnationis insurget, ut et te moestificet vel denudet, et illum transgressorem quantocius sui faciat sacramenti.

CAPUT XXXI. Nihil super his quae ad usum communis vitae attinent definiendum. Et idcirco nihil debet abrupte monachus super his dumtaxat quae ad corporales exercitationes pertinent definire, ne adversarium ad impugnationem eorum quae velut sub legis observatione custodit, magis incitans, citius ea violare cogatur. Praefigens siquidem sibi legem unusquisque sub libertatis gratia constitutus, perniciosa semetipsum obligat servitute, ut ea quae licite, immo etiam laudabiliter, cum gratiarum actione praesumere potuisset, si necessitas fortasse compulerit, velut transgressor percipere compellatur cum praevaricatione peccati. Ubi enim non est lex, nec praevaricatio (Rom. IV). Hac beatissimi Joseph institutione atque doctrina velut divino oraculo confirmati, in Aegypto residere maluimus. Sed licet parum deinceps de nostra essemus promissione solliciti, tamen expleto septem annorum numero, sponsionem nostram gratanter implevimus. Excurrentes namque ad coenobium nostrum illo jam tempore quo de impetrando ad eremum reditu fiduciam gerebamus, primum senioribus nostris honorem debitum solvimus: deinde animis eorum qui pro charitatis ardore creberrimis litterarum nostrarum satisfactionibus nequaquam fuerant deliniti, pristinam redintegravimus charitatem; tandemque ad plenum aculeo nostrae sponsionis avulso, his quoque cum gaudio prosequentibus ad Scythioticae solitudinis secreta remeavimus. Hanc vobis, o sancti fratres, illustrium Patrum scientiam atque doctrinam nostra, ut potuit, elucubravit inscitia, quam etiamsi incultus forsitan sermo confudit potius quam digessit, quaeso ne laudem insignium virorum reprehensio nostrae rusticitatis evacuet. Tutius siquidem nobis in conspectu nostri judicis visum est doctrinae hujus magnificentiam vel incultis sermonibus prodere quam silere; quippe cum et profectui lectoris, si sublimitatem sensuum contempletur, hoc quod imperitia nostri sermonis offenditur obesse non possit, et major sit nobis utilitatis cura quam laudis. Neque enim hoc quod sanctorum virorum dicta descripsi, et plenum periculi, et egenum laudis esse non noveram; sed prudens, ut dicitur, laqueo pedem indidi, nec me indubitato discrimini sub incerta spe alieni profectus tradere recusavi; monens omnes ad quorum manus opuscula ista pervenerint, ut quidquid placuerit in eis, patrum, nostrum vero sciant esse quod displicet, omnes quibus amabilis est vita et doctrina sanctorum.

PARS TERTIA, COMPLECTENS SEPTEM ULTIMAS COLLATIONES, PATRUM IN ULTERIORIS AEGYPTI PARTIBUS HABITANTIUM. Praefatio. AD JOVINIANUM, MINERVIUM, LEONTIUM ET THEODORUM. Emensis, juvante gratia Christi, decem collationibus Patrum, quae, exigentibus beatissimis episcopis Helladio ac Leontio, utcumque digestae sunt, septem alias beato episcopo Honorato, sancto quoque famulo Christi Eucherio dedicavi: Totidem et nunc vobis, o sancti fratres, Joviniane, Minervi, Leonti et Theodore, credidi deputandas. Posterior siquidem vestrum illam coenobiorum sanctam atque egregiam disciplinam in provinciis Gallicanis antiquarum virtutum districtione fundavit; caeteri vero non solum coenobialem professionem apprime monachos expetere, verum etiam anachoreticam sitire sublimitatem vestris institutionibus provocastis. Ea namque collationes istae summorum Patrum disputatione contextae sunt, et ita in omnibus temperatae, ut utrique professioni, qua non solum occiduas regiones, verum etiam insulas, maximis fratrum catervis fecistis florere, conveniant; id est, ut non solum hi qui adhuc in congregatione laudabili subjectione perdurant, sed etiam illi qui haud longe a vestris coenobiis secedentes anachoretarum sectari gestiunt disciplinam, pro conditione locorum ac status sui mensura plenius instruantur. Quibus hoc praecipuum contulit praecedens vestri laboris industria, ut parati jam atque in iisdem exercitiis deprehensi, facilius praecepta seniorum atque instituta suscipiant, ipsosque in cellulas suas auctores collationum cum ipsis collationum voluminibus recipientes, et quotidianis quodammodo cum eis interrogationibus ac responsis colloquentes, non propriis adinventionibus arduam istam et incognitam ferme in hac regione appetant viam, sed periculosam etiam illic, ubi jam tritissimi calles et innumera praecedentium exempla non desunt, anachoreseos disciplinam illorum potius praeceptis capere consuescant, quos in omnibus et antiqua traditio et longae experientiae instruxit industria.

Joannes Cassianus Collationes COLLATIO XVIII

IIIprae 19

COLLATIO DECIMA OCTAVA,

Quae est Piammonis abbatis. DE TRIBUS ANTIQUIS GENERIBUS MONACHORUM, ET QUARTO NUPER EXORTO.

CAPUT PRIMUM. Quemadmodum Diolcon venientes ab abbate Piammone recepti fuerimus.

Post conspectum atque colloquium trium illorum senum, quorum Collationes, sancto fratre nostro Eucherio compellente, utcumque digessimus, cum etiam ulterioris Aegypti partes, in quibus amplior atque perfectior sanctorum numerus commeabat, majore flagrantia desideraremus expetere, ad vicum cui nomen est Diolcos, uni ex septem Nili fluminis ostiis imminentem, non tam itineris necessitate quam desiderio sanctorum illic commorantium compellente, pervenimus. Cum enim velut cupidissimi mercatores plurima illic celeberrimaque coenobia ab antiquis audivissemus patribus instituta, continuo quasi navigationem inquisitionis incertae, spe majoris lucri persuadente, suscepimus. Ubi cum diutissime fluctuantes ad illos virtutum sublimitate conspicuos montes undique oculos tenderemus, abbatem Piammonem omnium anachoretarum illic inhabitantium seniorem, eorumdemque presbyterum, velut quamdam sublimissimam pharum, primus circumspectantium notavit intuitus. Hic etenim sicut evangelica illa civitas in excelsi montis vertice constitutus (Matth. V), nostro protinus refulsit aspectui. Cujus virtutes atque mirabilia quae per eum etiam sub conspectu nostro divina gratia testimonium meritis ejus reddente, perfecta sunt, ne vel propositi nostri formam vel modum hujus voluminis excedamus, praetermittenda credidimus. Non enim de mirabilibus Dei, sed de institutis studiisque sanctorum quaedam quae reminisci possibile est, nos spopondimus tradituros, ut necessariam tantum perfectae vitae instructionem, non inutilem absque ulla emendatione vitiorum ac supervacuam admirationem legentibus praeberemus. Cum itaque beatus Piammon summa gratulatione susceptos humanitate etiam congrua refecisset, intelligens nos non ejusdem esse regionis, primum unde vel cur Aegyptum petissemus sollicite percunctatus, ac de coenobio Syriae ob desiderium perfectionis nos illo advenisse cognoscens, ita exorsus est.

CAPUT II. Quomodo rudes monachi exemplo seniorum debeant erudiri.

Quisquis hominum, o filii, cujuslibet artis peritiam assequi concupiscit, nisi omni cura atque vigilantia ejus se, quam nosse desiderat, disciplinae studiis manciparit, ac perfectorum quorumque opificii ipsius vel scientiae magistrorum praecepta atque instituta servaverit, frustra inanibus votis eorum similitudinem exoptat attingere, quorum curam atque industriam detrectat aemulari. Novimus enim nonnullos ita ad haec loca de vestris regionibus advenisse, ut cognoscendi tantummodo gratia fratrum monasteria circumirent, non ut has regulas, ob quas huc commeaverant, atque instituta susciperent, ac secedentes in cellulas conarentur ea quae vel visu vel traditione perceperant, operibus experiri. Qui mores suos ac studia quibus imbuti fuerant retentantes, ut eis exprobrari a nonnullis solet, non profectus sui gratia, sed vitandae egestatis necessitate existimati sunt provincias commutasse. Non solum enim nihil eruditionis acquirere, sed ne diutius quidem in his partibus commorari, pertinacis animi obstinatione potuerunt. Cum enim nec jejuniorum morem, neque psalmorum ordinem, nec ipsorum denique indumentorum habitum permutassent, quid aliud in hac regione sectari quam sola victus sui compendia crederentur?

CAPUT III. Quod juniores seniorum praecepta discutere non debeant.

Quamobrem, si vos, quemadmodum credimus, Dei causa ad aemulationem nostrae cognitionis attraxit, omnibus institutis quibus illic primordia vestra praeventa sunt, penitus abdicatis, quaecumque seniores vestros agere vel tradere videritis, summa humilitate sectamini. Neque vos moveat, aut ab imitatione retrahat ac divertat, etiamsi vobis ad praesens alicujus rei vel facti ratio vel causa non liqueat, quia eos qui bene de cunctis ac simpliciter sentiunt, et universa quae a senioribus tradi gerive perspexerint, fideliter imitari magis quam discutere student, per operis experientiam etiam rerum omnium scientia subsequetur. Caeterum numquam rationem veritatis intrabit quisquis a discussione coeperit erudiri, quia videns eum inimicus suo potius quam patrum judicio confidentem, facile in id usque propellit, ut etiam illa quae maxime utilia atque saluberrima sunt, superflua ei videantur et noxia. Atque ita praesumptioni ejus callidus hostis illudit, ut irrationabilibus definitionibus suis pertinaciter inhaerendo, hoc solummodo sibi sanctum esse persuadeat, quod rectum atque justissimum suae tantum obstinationis errore censuerit.

CAPUT IV. De tribus generibus monachorum quae intra Aegyptum sunt.

Tous les livres