Conférences (Collationes) (page 20)

Jean Cassien · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : la.wikisource.org — Collationes/1 + Collationes/2 + Collationes/3 + Collationes/4 + Collationes/5 + Collationes/6 + Collationes/7 + Collationes/8 + Collationes/9 + Collationes/10 + Collationes/11 + Collationes/12 + Collationes/13 + Collationes/14 + Collationes/15 + Collationes/16 + Collationes/17 + Collationes/18 + Collationes/19 + Collationes/20 + Collationes/21 + Collationes/22 + Collationes/23 + Collationes/24 + Collationes/Iprae + Collationes/IIprae + Collationes/IIIprae · 22 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

COLLATIO VIGESIMA PRIMA, (suite)

CAPUT XXXIV. Quemadmodum quis probetur esse sub gratia. Quisquis ergo perfectionem Evangelicae studuerit tenere doctrinae, hic sub gratia constitutus peccati dominatione non premitur. Hoc est enim esse sub gratia, ea quae gratia mandat implere. Quicumque vero perfectionis Evangelicae plenitudini subjectus esse noluerit, non ignoret se, quamvis baptizatus sibi videatur ac monachus, non esse sub gratia, sed sub legis adhuc vinculis praepeditum, peccati pondere praegravari. Propositum namque est ejus, qui omnes a quibus receptus fuerit, gratia adoptionis assumit, non destruere, sed superaedificare; nec evacuare, sed adimplere Mosaicas sanctiones. Quod nonnulli penitus ignorantes, et consiliorum atque exhortationum Christi magnificentiam negligentes, ita praesumptivae libertatis securitate solvuntur, ut non solum Christi praecepta tamquam ardua non attingant, verum etiam ipsa illa quae illis incipientibus parvulisque Mosaica lege mandata sunt, velut antiquata contemnant, illud quod Apostolus exsecratur noxia libertate dicentes: Peccabimus, quia non sumus sub lege, sed sub gratia (Rom. VI). Qui ergo nec sub gratia est, quia nequaquam ad Dominicae doctrinae culmen ascendit; nec sub lege, quia etiam ipsa illa parvula legis mandata non suscipit, hic duplici peccatorum oppressus imperio, ob hoc solum gratiam Christi percepisse se credit, ut per noxiam libertatem ab eo fieret alienus, in illud incidens quod apostolus Petrus ne incurramus enuntiat: Quasi liberi, inquit, agite, et non quasi velamen habentes malitiae libertatem (I Pet. II). Beatus quoque apostolus Paulus: Vos, enim, inquit, in libertatem vocati estis, fratres (Galat. V), id est, ut absoluti sitis a dominatione peccati, tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, id est, frustrationem legalium mandatorum credatis esse licentiam vitiorum. Haec vero libertas, quia nusquam nisi ibi sit tantum ubi Dominus commoratur, Paulus apostolus docet: Dominus, inquiens, spiritus est; ubi autem spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. III). Quapropter nescio utrum hunc beati apostoli sensum, sicut hi qui experti sunt sapiunt, exprimere atque elucidare potuerim: unum scio apertissime illum etiam sine expositione cujusquam omnibus reserari, qui πρακτικὴν, id est, actualem perfecte tenuerint disciplinam. Non enim laborabunt ut quod jam operando didicerunt, intelligant disputando

CAPUT XXXV. Interrogatio cur interdum jejunantes carnalibus incentivis acrius urgeamur. Germanus: Obscurissimam quaestionem et multis etiam, ut putamus incognitam, apertissime revelasti. Unde hoc quoque profectui nostro adjicias deprecamur, ut cur interdum etiam propensius jejunantibus nobis et exhaustis atque defectis, vehementiores pugnae corporis excitentur, diligenter edisseras. Nam plerumque etiam expergefacti e somno, cum deprehenderimus nos corporalis veneni contagium pertulisse, ita dejicimur conscientia, ut ne ad ipsam quidem orationem consurgere fiducialiter audeamus.

CAPUT XXXVI. Responsio, quod haec quaestio futurae Collationi debeat reservari. Theonas: Studium quidem vestrum, quo perfectionis viam non transitorie, sed principaliter atque perfecte desideratis attingere, infatigabiliter huic disputationi nos provocat inhaerere: nec enim de exteriore castimonia et circumcisione manifesta, sed de illa quae in occulto est, diligenter inquiritis, scientes in hac visibili carnis continentia, perfectionis plenitudinem non inesse, quae haberi, vel per necessitatem, vel per hypocrisim etiam ab infidelibus potest: sed illam cordis voluntariam et invisibilem puritatem quam beatus Apostolus ita praedicat: Non enim qui in manifesto Judaeus, neque quae in manifesto in carne est circumcisio, sed qui in occulto Judaeus, et circumcisio cordis in spiritu, non littera, cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est (Rom. II), qui solus scil. cordium secreta rimatur: tamen quia satisfieri desiderio vestro ad plenum non potest, breve enim quod superest spatium noctis, ad indagandam hanc obscurissimam non sufficit quaestionem, congruum reor ut interim differatur. Sensim enim haec et corde ab omni cogitationum strepitu penitus absoluto, ut a nobis proferri, ita vestris debent mentibus intimari; quae sicut propter conscientiae purificationem oportet inquiri, ita nisi ab eo qui donum integritatis expertus est, tradi assignarique non possunt. Non enim quaeritur quid inanium argumenta verborum, sed quid interna conscientiae fides et major vis veritatis inculcet. Et idcirco de emundationis hujus scientia atque doctrina, nec proferri aliquid nisi ab experto, nec trans fundi quidquam potest, nisi in cupidissimum valdeque sollicitum virtutis ipsius amatorem, qui non eam vacuis nudisque sermonibus suscitando, sed totis animi viribus annitendo optet attingere: scilicet non studio loquacitatis infructuosae, sed desiderio puritatis internae.

Joannes Cassianus Collationes COLLATIO XXII

21 23

COLLATIO VIGESIMA SECUNDA,

Quae est secunda abbatis Theonae. DE NOCTURNIS ILLUSIONIBUS. CAPUT PRIMUM. Post dies ferme septem, Quinquagesimae solemnitate transacta, cum in ipso noctis initio, id est post synaxim vespertinam, promissae disputationis exspectatione suspensi, sancti Theonae cellulam fuissemus ingressi, alacer senex hilari vultu ac blando nos prior sermone compellans: Mirabar, inquit, ardentissimum studium vestrum his septem diebus absolutionem propositae quaestionis potuisse differre, et debitori suo praecipue non roganti, dilationem tanti temporis praestitisse. Justissimum proinde est, ut quia ultro mihi benignitas vestra tam largas concessit inducias, ego quoque moram in debiti redditione non faciam. Grata namque est hujus fenoris occupatio, quae majora dum solvitur augmenta conquirit; et non solum percipientem ditat, verum etiam nihil minuit largienti. Duplices siquidem congregat quaestus rerum spiritalium dispensator. Lucrum enim non solum in illius qui audit profectu, verum etiam in sua disputatione consequitur, non minus semetipsum ad desiderium perfectionis accendens, dum instruit auditorem. Quamobrem vester ardor, meus profectus est; vestra sollicitudo, mea compunctio est. Nam utique et ipse nunc mente torperem, nihilque in meo corde de his quae expetitis, pertractarem, nisi me vester fervor atque exspectatio ad rerum spiritalium recordationem suscitaret quodammodo dormitantem. Et idcirco proferatur in medium quaestio, si videtur, cujus pridem pro angustia temporis absolutionem procrastinare maluimus.

CAPUT II. Repetitio propositae interrogationis cur majorem abstinentiam major interdum carnis impugnatio subsequatur. Hoc enim, ni fallor, inquisitio vestra complexa est, cur interdum remissius jejunantes, levioribus carnis hujus aculeis titillemur, et nonnumquam districtius abstinentes, afflicto exhaustoque corpore, incentivis acrioribus urgeamur, ita ut quemadmodum patefecit vestra confessio, expergefacti reperiamus nos humorum naturalium egestione respersos.

CAPUT III. Ex tribus causis corporalis pollutio provenire. Hujus ergo infestinationis triplicem causam nostri prodidere majores, quae modum temporis constituti intempestivis irrumpa excessibus. Aut enim superflua escarum nimietate congeritur, aut per incuriam mentis elabitur, aut inimici illudentis insidiis provocatur. Primum igitur gastrimargiae, id est, voracitatis vel gulae vitium, hanc redundantiam obsceni humoris extrudit. Nam et cum districtioris abstinentiae tempore statum polluit puritatis, non de praesenti, ut putatis, inedia, sed de nimietate praeteritae saturitatis effunditur. Quod enim per voracitatis ingluviem concretum fuerat in medullis, necesse est ut per pruritum, aut certe per ignorantiam, quamvis magno jejunio tabefacti corporis egeratur. Quamobrem non solum lautioribus epulis abstinendum, sed etiam a vilioribus cibis aequali est continentia temperandum: immo ipsius etiam panis et aquae satietas est cavenda, ut possit diu in nobis acquisita corporis puritas permanere, atque imitari quodammodo intemeratam spiritus castitatem; licet nos necesse sit confiteri, interdum etiam absque ulla mentis industria, vel per temperiem corporum, vel per aetatis maturitatem, quosdam rarius sordidari, vel certe fluxus istius egestione non pollui. Sed alterius meriti est, qui pacem inerti felicitate [ Dionys. securitate; Lips. in marg. facilitate] consequitur, alterius qui triumphum gloriosis virtutibus promeretur: Hujus enim potentia vitiorum omnium debellatrix digna miraculo est: illum quem facultas boni in sua tuetur ignavia, censendum magis dixerim securitate quam laude. Secunda impuriillius profluvii causa est, si mens spiritualibus studiis atque exercitiis vacuata, nec disciplinis interioris hominis instituta, quemdam sibi segnitiei situm per consuetudinem continui torporis obduxerit, aut cum sordidarum cogitationum inimicitias [ Al. impudicitias] non cavendo, ita illam cordis sublimissimam puritatem segniter concupiscit, ut omnem perfectionis et castimoniae summam in sola credat exterioris hominis castigatione consistere.

Cujus erroris atque socordiae vitio consequenter eveniet, ut non solum multimoda cogitationum pervagatio inverecunde atque procaciter secretum mentis irrumpat, sed etiam pristinarum omnium passionum intra eam semina perseverent. Quae quamdiu in ejus abditis delitescunt, quamvis rigido corpus jejunio castigetur, tamen nihilominus dormientem illecebrosis phantasmatibus inquietant: quibus ante legitimi temporis cursum, non jam ex naturae necessitate, sed adhuc ex fraude nequitiae spiritalis, obsceni eliciantur humores, qui non tam inanitate carnis quam mentis circumspectione atque virtute si penitus inhiberi nequeunt, saltem ad illam egestionis simplicem qualitatem, auxiliante gratia Dei, perducuntur. Ideoque in primis discursus sunt sensuum coercendi, ne mens istis excessibus assuefacta, ad foediora incitamenta luxuriae somnians pertrahatur. Tertia causa est, cum per ordinatam quidem atque sollicitam continentiae disciplinam, contritione cordis et corporis perpetuam castimoniae puritatem optamus acquirere; sed nos utilitati carnis ac spiritus egregie consulentes, fraudulentissimi hostis ita impugnat invidia, ut dum dejicere fiduciam conscientiae nostrae nosque velut reatu aliquo humiliare conatur, illis praecipue diebus quibus majore integritatis merito desideramus divino tantummodo placere conspectui, absque ullo quidem carnis pruritu, mentisve consensu, nec per illusionem phantasmatis alicujus, sed tamen simplici fluxus illius egestione nos polluit, ut a sacrosancta communione deterreat, licet in quosdam incipientium et quorum corpora necdum longa jejuniorum castigatione tenuata sunt, ob hoc diabolica factione haec evenire credatur illusio, ut cum eos intensioribus jejuniis studere cognoverit, omnes eorum conatus hac arte subvertat; ut dum se non solum nihil ad puritatem corporis districtiore jejunio profecisse, verum etiam gravius sentiunt fuisse pollutos, magistram incorruptionis ac puritatis altricem, abstinentiae districtionem tamquam aemulam perhorrescant. (Vide lib. II, Instit. c. 13, et lib. VI cap. ult.) Quapropter nosse debemus non idcirco nos tantum ab unoquoque vitio debere purgari, quia suis perturbationibus nostrum occupet sensum, sed quia contentum non sit solum absque aliorum consortio dominari, sed intromisso omnium vitiorum diriore collegio, subditam sibi mentem multiplicata captivitate populetur. Et idcirco gastrimargia vincenda est, non propter se tantum, ne scilicet onerosa nos voracitate corrumpat; nec propter hoc solum, ne carnalis concupiscentiae nos igne succendat, sed ne etiam iracundiae vel furoris atque tristitiae, caeterarumque omnium passionum faciat esse mancipia. Nam cum nobis esca ac potus vel negligentius vel tardius ministratur, si gulae dominatione deprimimur, consequens est ut etiam iracundiae stimulis incitemur. Et rursus, voluptuosis saporibus demulceri absque philargyriae peste non possumus, per cujus superfluos apparatus magnis luxuria gaudet impendiis. Philargyria vero, cenodoxia atque superbia, et omnium multitudo vitiorum individua societate junguntur; atque ita unumquodque vitium, si vigere in nobis vel solum coeperit, etiam caeteris suggerit incrementa.

CAPUT IV. Interrogatio an ad sacrosanctam communionem accedere liceat nocturna illusione pollutum? Germanus: Dispensatione Dei credimus hanc quaestionem in medium fuisse prolatam, ut illud quod, verecundia interrogandi fiduciam cohibente, numquam potuimus edoceri, nunc opportunitate collationis, causaeque ipsius ordine provocati, sciscitari fiducialiter audeamus. Si igitur eo tempore quo accedi oportet ad sacrosancta mysteria, senserimus nos somnii illusione pollutos, praesumenda est an vitanda illa salutaris escae sacrosancta perceptio?

CAPUT V. Responsio, quando reatum contrahat haec passio dormienti? Theonas: Omni quidem industria, quantum in nobis est, studere debemus, ut immaculatam castimoniae puritatem illo vel maxime tempore teneamus, quo venerandis assistere optamus altaribus; et vigilantissima circumspectione praecavendum est, ne carnis integritas praecedente tempore custodita, in ea praecipue in qua nos ad communionem salutaris convivii praeparamus nocte, fraudetur. Verum si hostis ille nequissimus ut nobis coelestis remedii subtrahat medicinam, custodiam sopitae mentis illuserit, ita dumtaxat ut nullo reprehensibili interveniente pruritu, nullo contaminetur oblectationis assensu, sed egestionem aut naturali necessitate propulsam, aut certe impugnatione diaboli absque sensu voluptatis elicitam, ad impedimentum nostrae sanctificationis obtenderit, possumus et debemus ad gratiam salutaris cibi confidenter accedere. Sin vero nostro vitio haec fuerit egesta concretio, convenientes conscientiam nostram illud Apostolicum formidemus: Qui manducaverit panem et biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. Probet autem primum semetipsum homo, et sic de pane illo edat et de calice bibat (I Cor. XI). Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit non discernens corpus Domini: id est, nequaquam illum coelestem cibum a communium escarum vilitate secernens, nec talem esse dijudicans, quem non nisi pura liceat mente vel carne praesumere. Denique infert: Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi; spiritales scilicet infirmitates ac mortes ex hac specialiter dicens praesumptione generari. Multi enim qui eum [ Lips. in marg. cum] illicita usurpatione praesumunt, infirmantur fide, et imbecilli sunt mente, passionum scilicet languoribus involuti, et dormiunt somno peccati, ab hoc sopore lethali nequaquam salutari sollicitudine resurgentes. Deinde sequitur: Quod si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur: hoc est, si nosmetipsos perceptione sacramentorum, quotiescumque peccati vulnere praevenimur, judicaremus indignos, impenderemus utique studium ut per poenitudinis emendationem ad ea digne possemus accedere, et non tamquam indigni severissimis infirmitatum flagris castigaremur a Domino, ut vel sic compuncti ad remedia nostrorum vulnerum recurramus, ne digni praesentis saeculi brevissima correptione non habiti, in futuro simul cum hujus mundi peccatoribus condemnemur. Quod etiam in Levitico evidenti denuntiatione praecipitur: Omnis mundus manducabit carnes; et anima quaecumque comederit de carnibus sacrificii salutaris quod est Domini, in qua est immunditia, peribit coram Domino (Levit. II). In Deuteronomio quoque a spiritalibus castris immundus similiter mystice segregatur: Si fuerit, inquit, inter vos homo qui nocturno pollutus sit somnio, egredietur extra castra, et non revertetur priusquam ad vesperam ablutus aqua sit, et post solis occasum regredietur in castra (Deuter. XX).

CAPUT VI. Quod nonnumquam pollutio corporis culpa vacet, et inimici factione contingat, exemplo ostenditur. Verum ut manifestius approbetur, quod etiam inimici factione nonnumquam haec eliciatur impuritas: Novimus fratrem, qui cum castimoniam cordis et corporis summa circumspectione atque humilitate promeritam jugiter possideret, ac nequaquam nocturnis ludificationibus tentaretur, quoties tamen se ad percipiendam communionem Dominicam praeparasset, immundo fluxu dormiens foedabatur. Qui cum multo se tempore a sacrosanctis mysteriis trepidus abstineret, tandem hanc ad seniores detulit quaestionem, remedium impugnationis ac doloris sui medicabili eorum consilio consecuturum se esse confidens. Sed cum primam causam morbi ejus spiritalium medicorum doctrina discuteret, quae solet ex abundanti ciborum praesumptione descendere, eamque memorato fratri deprehenderent non inesse, atque hanc illusionem nequaquam vitio saturitatis constaret emergere; eo quod nec fratris nota districtione solemnium dierum, quibus illa pollutio contingebat, specialis exceptio, hoc illos pateretur opinari: ad secundam hujus valetudinis causam illico transtulerunt inquisitionis indaginem, discutientes ne animae forsitan culpa, caro exhausta jejunio impuris illusionibus urgeretur, quibus etiam districtissimi viri, paululum elati de sui corporis fuerint puritate, per superbiae vitium polluuntur, quod scilicet donum praecipuum Dei, id est, corporis castitatem, humanis se viribus obtinuisse crediderint. Interrogatus igitur utrum industriam suam ita capacem hujus crederet esse virtutis, ut ope divini non egeret auxilii, summa hunc impium sensum exsecratione detestans, cum se humiliter astruxisset ne caeteris quidem diebus corporis puritatem retinere potuisse, nisi divina in omnibus gratia fuisset adjutus, illi confestim ad causam tertiam recurrentes, occultas diabolicae factionis insidias perviderunt, probantesque nec animae culpam esse, nec carnis, sacrosanctis eum epulis debere misceri confidentissime censuerunt; ne scilicet si in hac obstinatione [ Lips.

COLLATIO VIGESIMA SECUNDA, in marg. abstinentia] durasset, versutis maligni hostis laqueis obligatus, sanctificationis et corporis Christi particeps esse non posset, et per hanc fraudem medicina remedii salutaris in perpetuum fraudaretur. Quo facto ita omnis diabolicae factionis scena detecta est, ut mox virtute Dominici corporis protegente, illa praeteritae illusionis consuetudo cessaret: in quo inimici dolus evidenter apparuit, et exposita est pariter ac probata sententia seniorum, quae plerumque hunc impurissimum fluxum, nec animae vitio, sed adversarii factiosa docuit ludificatione propelli. Ut ergo fallax imaginatio somniorum, illectrix egestionis impurae, vel in perpetuum, vel certe (ut secundum humiliorem, sive communem dixerim statum) certis mensibus ignoretur, post illam fidem, qua de Dei specialiter gratia puritatis donum jugiter sperare nos convenit, escae potusque est nimietas castiganda. Horum namque redundantia istiusmodi humores propensius gigni necesse est, qui quoniam concreti non possunt non egeri, atque ab ipsius naturae lege propelli, sub occasione cujuscumque pruritus atque illusionis emergunt. Escarum vero satietate subtracta, consequens est illas quoque immundas egestiones tardius generari; et ita fit ut quemadmodum fluxus earum, ita etiam illusio dormientes vel rarius, vel subtilius inquietet, quia non solum egestio ex imaginatione, sed imaginatio ex egestionis nimietate descendit. Quapropter si volumus ab illusionum istarum illecebris liberari, omni virtute nobis est enitendum: Primum, ut fornicationis passione devicta juxta beatum Apostolum, non regnet peccatum in nostro mortali corpore, ad obediendum concupiscentiis ejus (Rom. VI). Secundo, ut ipso quoque illecebroso corporis motu sedato penitus ac sopito, nequaquam exhibeamus membra nostra arma iniquitatis peccato (Ibid.). Tertio, ut interiore quoque homine nostro, ab illa libidinis titillatione omnimodis ac medullitus mortificato, exhibeamus nos Deo tamquam ex mortuis viventes, et ita per hunc profectum pervenientes ad perpetuam quietem corporis nostri, exhibeamus etiam membra nostra non jam arma libidini, sed justitiae Deo (Ibid.).

COLLATIO VIGESIMA SECUNDA,

In qua nobis castimoniae puritate fundatis, peccatum in nobis jam non dominabitur. Non enim sumus sub lege, quae dum licita nuptiarum jura commendat, etiam illum cujus ministerio opus illicitae fornicationis expletur, in nostris medullis nutrit ac reservat ardorem: sed sub gratia, quae dum incorruptionem virginitatis insinuat, etiam istum innoxium ac simplicem corporis motum, et ipsius quoque liciti coitus interimit voluptatem; atque ita cunctis impurissimae colluvionis humoribus arefactis, egregii ac laudabiles eunuchi, qui per Isaiam praedicantur effecti, merebimur [ Lips. in marg. merebuntur] illam quae promittitur eis beatitudinem possidere. Haec enim, ait Dominus, eunuchis, qui custodierint sabbata mea, et elegerint quae volui, et tenuerint foedus meum; dabo eis in domo mea, et in muris meis locum, et nomen melius a filiis et filiabus, nomen sempiternum dabo eis quod non peribit (Isa. LVI). Qui sunt isti filii et filiae, quibus in tantum isti praeferuntur eunuchi, ut etiam locum ac nomen melius accepturi esse dicantur, nisi illi sancti qui in veteri Testamento in conjugiorum copula permanentes, per observantiam mandatorum in adoptionem filiorum Dei non immerito pervenerunt? Quod etiam nomen est illud quod eis velut praecipuum quiddam vice remunerationis summae promittitur, nisi hoc quod Christi vocabulo dicimur esse censendi? De quo nomine alibi per prophetam ait: Et servos meos vocavi nomine alio, in quo qui benedicendus est super terram, benedicetur in Deo, Amen; et qui jurat in terra jurabit in Deo, Amen (Isa. LXV). Et iterum: Et vocabitur, inquit, tibi nomen novum quod os Domini nominavit (Isa. LXII). Quique pro hac cordis et corporis puritate, etiam illa praecipua ac singulari beatitudine perfruentur, ut illud canticum jugiter canant, quod nemo alius sanctorum canere potest, nisi isti soli qui sequuntur agnum quocumque vadit? Virgines enim sunt, et cum mulieribus se non coinquinaverunt (Apoc. XIV). Proinde si ad hanc sublimissimam virginum gloriam volumus pervenire, omni virtute incorruptionem mentis ac spiritus excolamus, ne in illarum insipientium virginum (Matth. XXV) numero collabamur, quibus idcirco non est reputata virginitas, quia a commixtione carnali immunes sese tantummodo servaverunt, et ob hoc virgines quidem, sed fatuae nuncupantur quia deficiente in vasis earum oleo puritatis internae, claritas ac splendor corporalis virginitatis exstinguitur; interioris enim fotu [ Lips. in marg. potu] ac pabulo puritatis subministrari necesse est etiam exteriori homini castitatem, eamque jugiter ad perseverantiam incorruptionis perpetuae animari. Et ideo fatuae illae virgines gloriosum sponsi thalamum cum illis prudentibus non merentur intrare, quae integrum spiritum suum et animam et corpus sine querela in die Domini nostri Jesu Christi non servaverunt. Illi namque sunt veri atque incorrupti virgines Christi, illi admirabiles atque egregii reputantur eunuchi, non qui metuunt, sed quibus non libet fornicari, nec qui impudicitiae reprimunt frena, sed qui ipsam quoque minimam mentis titillationem et tenuissima libidinis incitamenta vicerunt, et eo usque extenuaverunt illum carnis (ut ita dixerim) sensum, ut non solum ex commotione ejus, nulla oblectatione, sed ne exigua quidem titillatione tangantur.

CAPUT VII Quod numquam dignum se communione Dominica quispiam debeat judicare. Tanta autem cor nostrum humilitatis debemus vallare custodia, ut hanc definitionem perpetua sensuum stabilitate teneamus, nequaquam nos posse ad tantum purificationis meritum pervenire, ut si haec quae supra dixi per Dei gratiam omnia fecerimus, indignos tamen nos communione sacri corporis esse credamus. Primum quia coelestis illius mannae tanta majestas est, ut nemo hac lutea carne circumdatus per suum meritum ejus edulium, et non ex gratuita Domini largitate percipiat. Deinde quia nullus ita circumspectus in hujus mundi potest esse conflictu, ut eum saltem rara vel levia peccatorum tela non feriant, quia impossibile est ut non aut ignorantia, aut negligentia, aut vanitate, aut obreptione, aut cogitatione, aut necessitate, aut oblivione peccetur. Nam etsi ad tam praecelsum quis virtutum culmen ascenderit, ut Apostolicum illud non jactanter exclamet: Mihi autem pro minimo est ut a vobis judicer, aut ab humano die, sed neque me ipsum judico, nihil enim mihi conscius sum; sciat se tamen absque peccato esse non posse. Neque enim frustra idem Doctor adjunxit: Sed non in hoc justificatus sum; id est, non si ego justum me esse credidero, veram confestim gloriam possidebo; vel quia me conscientia mea nullius peccati reprehensione compungit, idcirco nullius sordis contagione fuscatus sum; multa enim etiam meam conscientiam latent, quae cum sint mihi incognita atque obscura, Deo nota atque manifesta sunt. Ideo subjiciens: Qui autem me, inquit, judicat Dominus est; id est, ab illo solo quem secreta cordium non latent, verum judicii in me proferetur examen.

CAPUT VIII. Objectio Germani abbatis, ex his quae de sacra perceptione dicta sunt. Germanus: Supra dictum est non nisi sanctos coelestium Sacramentorum esse debere participes; nunc adjicitur impossibile esse homini ut immunis penitus sit a delicto. Si nullus ergo liber a noxa, nullus est sanctus, et consequens est ut homo cui sanctitas deest, mysteriorum Christi particeps esse non possit, et regnum etiam coelorum sperare non debeat, quod solis sanctis Dominus pollicetur.

CAPUT IX. Responsio quod multi sancti esse possint, nemo tamen absque peccato nisi Christus. Theonas: Multos quidem esse sanctos ac justos negare non possumus, sed inter sanctum et immaculatum multa distantia est. Aliud est enim esse quempiam sanctum, id est, divino cultui consecratum; hoc enim nomen non solum hominibus, sed etiam locis et vasculis templi atque lebetibus, attestante Scriptura, commune est. Aliud est autem esse absque peccato, quod unius Domini nostri Jesu Christi singulariter convenit majestati, de quo etiam Apostolus velut praecipuum quid ac speciale pronuntiat dicens: Qui peccatum non fecit (I Petr. II). Satis enim vilem atque indignam ejus praeconiis laudem quasi incomparabile ac divinum ei aliquid assignavit, si etiam nos illibatam ab omni peccato possumus transigere vitam. Rursus Apostolus ad Hebraeos: Non enim habemus, inquit, pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris, tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato (Hebr. IV). Si igitur etiam terrenae humilitatis nostrae cum illo excelso divinoque Pontifice haec potest esse communio, ut etiam nos absque ulla peccati offensione tentemur, cur Apostolus hoc in illo velut unicum ac singulare suspiciens [ Lips. in marg. suscipiens], ejus meritum ab hominibus tanta divisione discrevit? Hac ergo sola ab omnibus nobis exceptione distinguitur, qui nos non absque peccato, illum sine peccato constat fuisse tentatum. Quis etenim hominum quamvis fortis atque bellator sit, hostilibus tamen telis plerumque non pateat? Quis velut impenetrabili carne circumdatus, tantis praeliorum periculis sine periculo misceatur? Ille autem solus Speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV) conditionem mortis humanae cum universa carnis fragilitate suscipiens, nullius est umquam sordis maculatus attactu.

CAPUT X. Quod solus Filius Dei absque ullo peccati vulnere vicerit tentatorem. Tentatus est enim secundum similitudinem nostram (Heb. IV) gastrimargiae primum vitio, ut ei callidus ille serpens, eo ordine quo Adam ante seduxerat (Genes. III), esurienti escae desiderio conaretur illudere: Si Filius, inquiens, Dei es, dic ut lapides isti panes fiant (Matth. IV). Sed nullum recipiens ex hac tentatione peccatum, cum ei facultas indubitata suppeteret, respuit cibum quem ei deceptionis artifex ingerebat, dicens: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei (Deut. VIII). Tentatus est etiam cenodoxia secundum similitudinem nostram, cum ei dictum est: Si Filius Dei es, mitte te deorsum (Matth. IV). Sed subdola diaboli suggestione captus non est, et vanissimum seductorem etiam Scripturarum objectione confutans, Non tentabis, inquit, Dominum Deum tuum (Deut. VI). Tentatus est etiam tumore superbiae secundum similitudinem nostram, cum ei a diabolo promitterentur omnia regna mundi et gloria eorum, sed irrisa atque objurgata est nequitia tentatoris. Respondit enim ei: Vade retro, Satanas (Matth. IV); scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Deut. VI). His autem testimoniis edocemur ut fraudulentis suggestionibus inimici nos quoque similiter auctoritate Scripturarum debeamus obsistere. Rursum tentatus est superbia secundum similitudinem nostram, ut idem insidiarum artifex regnum, quod ab ipso oblatum ante respuerat, per homines ei moliretur ingerere; sed absque peccato insidias tentantis irrisit. Cum enim cognovisset Jesus quod venturi essent ut raperent eum et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus (Joan. VI). Tentatus est secundum similitudinem nostram, cum verberatus flagris, cum palmis caesus, cum sputorum horrore respersus est, cum ad extremum pertulit crucis exquisita supplicia (Matth. XXVI); sed nullis umquam non dicam contumeliis, verum ne suppliciis quidem ad tumorem vel levissimae indignationis impulsus est, quia in patibulo constitutus misericorditer proclamavit: Pater, ignosce eis, non enim sciunt quid faciunt (Luc. XXIII).

CAPUT XI. Quod in similitudine carnis peccati solus venerit Christus. Quemadmodum vero et illud accipietur, quod eum Apostolus in similitudine carnis peccati venisse commemorat (Rom. VIII), si etiam nos nulla peccati labe pollutam habere possumus carnem? Nam et hoc de illo qui solus est absque peccato tamquam singulare memoratur: Misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati (Galat. IV); quia veram atque integram suscipiens substantiam carnis humanae, non ipsum peccatum in ea, sed similitudinem peccati suscepisse credendus est. Similitudo enim non ad carnis veritatem, secundum pravum quorumdam haereticorum sensum, sed ad peccati est imaginem referenda. Erat enim in ipso vera quidem caro, sed absque peccato, similis scilicet peccatrici. Illud siquidem ad humanae substantiae pertinet veritatem, hoc vero ad vitia refertur et mores. Habebat similitudinem carnis peccati, cum velut homo ignarus ac pro cibo sollicitus percontaretur: Quot panes habetis (Marc. VI)? Sed sicut peccato nequaquam caro illius, ita nec anima ignorantiae subjacebat. Denique statim evangelista subjungit: Hoc autem dicebat Jesus tentans eum; ipse enim sciebat quid esset facturus (Joan. VI). Habebat carnem similem peccatrici, cum velut sitiens a Samaritana muliere posceret potum; sed non erat peccati sorde polluta, quia econtrario mulier provocata est petere aquam vivam quae illam numquam sitire permitteret, sed fieret in ea fons aquae salientis in vitam aeternam (Joan. IV). Habebat carnis istius veritatem cum dormiret in navi; sed ne pariter navigantes peccati similitudine fallerentur, surgens imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna (Matth. VIII). Communi cum omnibus sorte peccato subditus videbatur, cum diceretur de ipso: Hic homo si esset propheta, sciret utique quae et qualis est mulier quae tangit eum, quia peccatrix est; sed peccati non habuit veritatem, quia blasphemam cogitationem arguens Pharisaei, statim mulieris peccata dimisit (Lucae VII). Peccatricem cum caeteris gerere putabatur carnem, cum velut homo in mortis discrimine constitutus, et imminentium suppliciorum terrore perculsus oraret: Pater, si possibile, transeat a me calix iste (Matth. XXVI); et, Tristis est anima mea usque ad mortem (Ibid.). Sed peccati contagium nesciebat illa tristitia, quia vitae auctor mortem formidare non poterat. Ait enim: Nemo tollit a me animam meam, sed ego pono eam a me ipso. Potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam (Joan. X).

CAPUT XII. Quod justi et sancti omnes non fuerunt in similitudine, sed in veritate peccati. In hoc ergo ille homo qui natus ex Virgine est, magna a cunctis qui ex utriusque sexus commixtione producimur distantia segregatur; quod cum omnes non similitudinem, sed veritatem peccati in carne gestemus, ille non veritatem, sed similitudinem peccati et verae carnis assumptionem suscepit. Denique licet scriptum de eo in Isaia propheta Pharisaei apertissime meminissent, quia peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (Isa. LIII): tamen ita similitudine carnis peccati fallebantur, ut dicerent: Ecce homo vorax et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus (Matth. XI). Et ad illum qui illuminatus fuerat caecum: Da gloriam Deo; nos enim scimus quia hic homo peccator est (Joan. IX). Et ad Pilatum: Nisi esset hic homo peccator, non eum tradidissemus tibi (Joan. XVIII). Hujus ergo rei quae illi tantum singularis ac propria est, aequalitatem sibi blasphemiae superbiaeque crimine vindicabit, quisquis se esse sine peccato ausus fuerit profiteri. Consequens enim est ut similitudinem carnis peccati, et non veritatem peccati, habere se dicat

CAPUT XIII. Quod non sint tam gravia peccata sanctorum ut eis auferant meritum aut nomen sanctitatis. Caeterum justos et sanctos viros non esse immunes a culpa manifeste Scriptura pronuntiat, dicens: Septies in die cadet justus et resurget (Prov. XXIV). Quid enim aliud est cadere quam peccare? Et tamen cum dicatur septies cadere, nihilominus pronuntiatur justus, nec justitiae ejus praejudicat lapsus fragilitatis humanae, quia multum interest inter justi et peccatoris hominis lapsum. Aliud est enim admittere mortale peccatum, et aliud est cogitatione quae peccato non caret praeveniri; vel ignorantiae, aut oblivionis errore, aut facilitate otiosi sermonis offendere, aut ad punctum in fidei theoria aliquid haesitare, aut subtili quadam cenodoxiae titillatione pulsari, aut necessitate naturae aliquantisper a summa perfectione recedere. Haec enim sunt septem lapsuum genera in quibus sanctus licet nonnumquam cadat, tamen justus esse non desinit; quae quamvis levia esse videantur ac parva, tamen faciunt eum sine peccato esse non posse. Habet enim pro quibus quotidianam gerens poenitudinem, et veniam veraciter debeat postulare, et pro suis indesinenter orare peccatis, dicens: Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI). Et ut evidentissimis probemus exemplis et errasse nonnullos sanctorum, et tamen a sua non discessisse justitia, certe ille beatissimus et apostolorum eximius Petrus, quid aliud credendus est fuisse quam sanctus, praesertim id temporis quo ei a Domino dicebatur: Beatus es, Simon Bar-Jona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in coelis est; et tibi dabo claves regni coelorum, et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis; et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in coelis (Matth. XVI). Quid hac Dominica laude praeclarius? Quid hac potestate ac beatitudine potest esse sublimius? Et tamen post paululum, cum ignorans mysterium passionis, tantae utilitati [ Lips. in marg. utilitatis] humani generis inscius obviaret, dicens: Absit a te, Domine, non erit tibi hoc; meretur audire: Vade post me, Satanas, scandalum es mihi, quia non sapis ea quae Dei sunt, sed ea quae hominum (Ibid.).

Numquidnam cum his eum verbis ipsa aequitas increparet, aut nequaquam cecidisse, aut in sanctitate atque justitia non permansisse credendus est? Quid illo etiam tempore numquid ruinam manifeste negandus est pertulisse, quo imminente, persecutorum metu, ter Dominum negare compulsus est? Sed confestim, poenitudine subsequente, amarissimis lacrymis maculam tanti criminis abluendo, sanctitatis atque justitiae meritum non amisit (Matth. XXVI). De ipso igitur ac de ejus similibus sanctis illud etiam quod a David canitur debemus accipere: A Domino gressus hominis diriguntur, et viam ejus volet nimis. Cum ceciderit, non collidetur, quia Dominus supponit manum suam (Ps. XXXVI). Cujus enim gressus a Domino diriguntur, quid aliud potest esse quam justus? Et tamen de hoc ipso dicitur: cum ceciderit, non collidetur. Quid est cum ceciderit, nisi cum lapsum peccati alicujus incurrerit? Non collidetur, inquit, id est, nequaquam diu opprimetur incursione peccati; sed licet ad praesens videatur elisus, tamen divino quod implorat erectus auxilio, celeri resurrectione stabilitatem justitiae non amittit: vel etiamsi ad praesens per fragilitatem carnis aliquid admiserit, suppositione manus Dominicae reparabit. Nec enim sanctus esse desinit post ruinam, qui cum se fiducia operum suorum justificari non posse cognoscat, et tantis peccatorum nexibus credat sola Domini gratia liberandum, cum Apostolo proclamare non desinit: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII).

CAPUT XIV. Quomodo intelligendum sit illud Apostoli: Non enim quod volo bonum facio. Nam cum apostolus Paulus inaestimabilem abyssum puritatis, resistentibus cogitationum aestibus, penetrari ab homine non posse cognoscens, diu velut per profunda jactatus, ante dixisset: Non enim quod volo bonum, facio, sed quod odi malum, hoc ago (Rom. VII). Et rursum: Si autem quod nolo, hoc facio; jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum: et condelector legi Dei secundum interiorem hominem; video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in legem peccati quae est in membris meis (ibid.); omni vel sua vel naturae ipsius fragilitate perspecta, tam immensae altitudinis vastitate conterritus, ad tutissimum portum divini confugit auxilii; et quasi de navigii sui oneribus mortalitatis oppressi, naturali infirmitate desperans, ab eo cui impossibile nihil est, naufragiorum deposcit remedia, cum quodam miserabili vociferans ejulatu: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Ibid.)? Statimque absolutionem quam desperavit de imbecillitate naturae, de Dei benignitate praesumpsit, confidenter adjungens: Gratia Dei per Christum Dominum nostrum (Ibid.)

CAPUT XV. Objicit Germanus, ex peccatorum persona Apostolum haec dixisse. Germanus: Multi hoc apostolicum ita intelligi debere definiunt, ut hoc eum non ex sua, sed ex peccatorum persona dixisse confirment, eorum scilicet qui volentes semetipsos a corporalibus illecebris ac voluptatibus abstinere, obstricti vitiis pristinis, et oblectatione carnalium passionum captivati, semetipsos cohibere non possunt, dum inolita consuetudine vitiorum, velut immiti quadam tyrannidis dominatione, depressi, ad libertatem pudicitiae respirare non possunt. Quomodo enim beato Apostolo, quem ad summum perfectionis totius culmen, certum est pervenisse, illud poterit convenire quod dicit: Non enim quod volo bonum, facio, sed quod odi malum, hoc ago. Illud etiam quod subjungit: Si autem quod nolo, hoc ago, jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum? Nec non etiam hoc: Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem; video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in legem peccati, quae est in membris meis (Rom. VII). In quo igitur haec personae apostolicae possunt coaptari? Quid enim est boni quod ille non potuerit implere? Et econtrario, quid illud est mali quod nolens et odiens, tamen cogente natura, invitus admiserit? Ad quam vero peccati legem electionis vas, in quo Christus Dominus loquebatur, potuit captivus adduci? Qui cum omnem inobedientiam, et omnem extollentem se adversus Deum altitudinem captivasset (II Cor. X), de semetipso cum fiducia proclamabat: Bonum agonem certavi, cursum consummavi, fidem servavi; de caetero reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex (II Tim. 4).

CAPUT XVI. Dilatio propositae quaestionis. Theonas: Intrantem me tutissimum silentii portum, rursus ad immensum profundissimae quaestionis pelagus revocare conamini; sed opportunitatem fidae stationis amplexi, hic interim cursu tam longae collationis emenso, taciturnitatis anchoram jaciemus, ut crastina die, si tamen nulla vis tempestatis obstiterit, flatu prosperi spiritus explorato, disputationis vela pandamus.

Joannes Cassianus Collationes COLLATIO XXIII

22 24

Quae est tertia abbatis Theonae DE VELLE BONUM ET AGERE MALUM. CAPUT PRIMUM.

COLLATIO VIGESIMA TERTIA,

Reversa igitur luce, cum ad perscrutandam abyssum apostolicae quaestionis summa a nobis senex compelleretur instantia, ita effatus est: Testimonia quibus probare conamini, apostolum Paulum non ex sua, sed peccatorum dixisse persona: Non enim quod volo bonum, facio; sed quod odi malum hoc ago. Vel illud: Si autem quod nolo hoc facio, jam non ego operor illud, sed quod habitat in membris meis peccatum. Vel quod sequitur: Condelector enim lege Dei secundum interiorem hominem; video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis (Rom. VII); econtrario evidenter ostendunt peccatorum personae haec non posse omnimodis convenire, sed ad solos quae dicta sunt attinere perfectos; et eorum tantum qui apostolorum merita subsequuntur, congruere sanctitati. Caeterum quo pacto personae peccatorum hoc poterit convenire quod dicit: Non enim quod volo bonum, facio; sed quod odi malum, hoc ago? Sed nec illud quidem: Si autem quod nolo hoc facio, jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum? Quis enim delinquentium nolens se adulteriis fornicationibusque contaminet? Quis invitus proximo tendat insidias? Quis inevitabili necessitate cogatur, ut falso testimonio hominem opprimat, furtove decipiat, aut alterius spolia concupiscat, vel sanguinem fundat? Quinimmo, ut scriptum est, humanum genus diligenter intentum est ad nequitiam a juventute sua (Gen. VII sec. LXX). In tantum enim omnes vitiorum amore flagrantes desiderant implere quae cupiunt, ut etiam pervigili cura opportunitatem committendi sceleris aucupentur, ac de ignominia sua et criminum cumulo gloriantes, secundum sententiam objurgantis Apostoli (Philip. III) laudem sibi quamdam de confusione conquirant. Quos etiam Jeremias propheta non solum non nolentes, nec cum requie cordis et corporis flagitiorum eos crimina perpetrare, verum etiam in tantum eos asserit laboriosis conatibus, ut ad effectum eorum perveniant, desudare, ut a lethali scelerum appetitu nec obsistentibus arduis difficultatibus revocentur; dicens: Ut iniqua agerent laboraverunt (Jerem. IX). Illud quoque quis dixerit peccatoribus convenire: Itaque ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati (Rom. VII), quos nec mente nec carne Deo servire manifestum est? aut quemadmodum hi qui peccant corpore, mente serviunt Deo, cum vitiorum fomitem caro ex corde concipiat; et ipse auctor utriusque naturae, fontem atque originem peccatorum ex eo pronuntiet emanare? De corde, inquiens (Matth. XV), procedunt cogitationes malae, adulteria, fornicationes, furta, et caetera hujusmodi. Quamobrem evidenter ostenditur hoc nullo modo de peccatorum posse intelligi personis, qui non solum non oderunt, sed etiam diligunt mala; et in tantum Deo nec mente nec carne deserviunt, ut ante delinquant mente quam corpore, et priusquam carnis expleant voluptatem, praeveniantur mentis cogitationumque peccato.

CAPUT II. Docet in Apostolis multa quidem fuisse bona, sed boni ipsius complementum solo voto ac desiderio, ipsos habuisse. Superest igitur ut virtutem sensus ex intimo dicentis metiamur affectu, et quid beatus Apostolus dixerit bonum, quidve comparatione ejus pronuntiaverit malum, non nuda significatione verborum, sed eodem quo ille discutiamus intuitu: intellectum quoque ejus secundum dignitatem pronuntiantes ac meritum perscrutemur. Tunc enim sententias Deo inspirante prolatas, secundum propositum ac voluntatem ejus comprehendere poterimus, cum eorum a quibus promulgatae sunt statum ac meritum perpendentes, non verbo, sed experimentis parem induerimus affectum, pro cujus qualitate sine dubio vel concipiuntur universi sensus, vel sententiae proferuntur. Quamobrem, quid sit principaliter bonum, quod Apostolus non potuerit perficere cum vellet, diligentius indagemus. Multa enim novimus bona, quae beatum Apostolum, omnesque illius meriti viros, et habuisse per naturam, et acquisisse per gratiam, negare non possumus. Est enim bona castitas, laudabilis continentia, miranda prudentia, larga humanitas [humilitas], circumspecta sobrietas, modesta temperantia, pia misericordia, sancta justitia; quae omnia in apostolo Paulo ejusque consortibus ita plena atque perfecta fuisse dubium non est, ut virtutum potius quam verborum magisterio ab eis religio doceretur. Quid quod jugi Ecclesiarum omnium cura (II Cor. II) ac pervigili sollicitudine semper exusti sunt? Quantum hoc misericordiae bonum, quanta perfectio est, pro scandalizantibus uri, cum infirmantibus infirmari? Cum ergo tantis Apostolus abundaverit donis, quid illud est boni cujus perfectione caruerit, non poterimus agnoscere, nisi in illum quo ipse locutus est profecerimus affectum. Omnes itaque quas eum diximus habuisse virtutes, quamvis velut gemmae splendidissimae atque pretiosae sint, tamen si praeclaro illi atque praecipuo margarito, quod ille evangelicus negotiator inquirens, universis quae possedit, venditis (Matth. XIII), comparare desiderat, conferantur, ita eorum meritum revilescit atque contemnitur, ut eis sine cunctatione distractis unius tantum boni possessio locupletet bonorum innumerabilium venditorem.

CAPUT III. Quod sit vere bonum quod Apostolus se perficere non posse testatur. Quid ergo est unum quod illis tantis tamque innumeris bonis tam incomparabiliter praeponatur, ut spretis abjectisque omnibus solum debeat possideri, nimirum illa pars optima cujus magnificentiam ac perpetuitatem cum relicto susceptionis atque humanitatis officio, Maria praeelegisset, ita praedicatur a Domino: Martha, Martha, sollicita es et turbaris circa multa; paucis vero opus est, aut etiam uno. Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea (Lucae X). Una ergo et sola est theoria, id est, contemplatio Dei, cui merito omnia justificationum merita, universa virtutum studia postponuntur; et illa quidem omnia quae in apostolo Paulo fulsisse praediximus, non solum bona et utilia, verum etiam magna atque praeclara sunt. Sed sicut, verbi gratia, stanni metallum, quod alicujus utilitatis et gratiae putabatur, fit argenti contemplatione vilissimum, et rursum auri comparatione meritum evanescit argenti: aurum quoque ipsum gemmarum collatione contemnitur, et ipsarum nihilominus quamvis insignium multitudo gemmarum unius margaritae candore superatur; ita et illa omnia merita sanctitatis, quamvis non solum ad praesens bona et utilia sint, verum etiam donum aeternitatis acquirant, tamen si divinae contemplationis meritis conferantur, vilia atque, ut ita dixerim, vendibilia censebuntur. Et ut hanc eamdem comparationem etiam Scripturarum confirmet auctoritas, nonne de universis quae a Deo creata sunt, generaliter Scriptura pronuntiat, dicens: Et ecce omnia quae fecit Deus, erant bona valde (Genes. I)? Et iterum: Universa quae fecit Deus, bona in tempore suo (Eccl. XXXIX)? Haec igitur quae in praesenti non solum bona simpliciter, verum etiam cum additamento valde bona pronuntiantur; sunt enim revera in hoc mundo commorantibus nobis ad usum vitae, aut ad corporis medicinam, aut ad aliquam causam ignotae nobis utilitatis accommoda, vel certe in eo etiam valde bona, quod faciunt nos invisibilia Dei a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspicere, sempiternam quoque virtutem ejus, ac divinitatem (Rom. I), ex tanta tamque ordinata molitione fabricae mundialis et omnium quae in ea sunt subsistentia, contemplari; haec tamen omnia nec boni nomen tenebunt, si futuro illi saeculo comparentur, ubi bonorum nulla immutatio, nulla est verae beatitudinis formidanda corruptio. Cujus mundi beatitudo ita describitur: Erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis septempliciter, sicut lux septem dierum (Isaiae III). Magna igitur haec et praeclara intuitu atque mirifica, si futuris ex fide repromissionibus conferantur, continuo vanitas apparebunt, dicente David: Omnia sicut vestimentum veterascent, et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient (Ps. CI). Ergo quia nihil est per semetipsum stabile, nihil immutabile, nihil bonum nisi deitas sola, omnes vero creaturae ut beatitudinem aeternitatis vel immutabilitatis obtineant, non hoc per suam naturam, sed per creatoris sui participationem et gratiam consequuntur, tenere hoc meritum bonitatis creatori suo collatae non possunt.

CAPUT IV. Bonitatem humanam atque justitiam non esse bonam, si divinae bonitati ac justitiae conferatur. Quod si etiam manifestioribus adhuc testimoniis hujus sententiae rationem voluerimus astruere, nonne cum multa pronuntiari bona in Evangelio legerimus, et arborem bonam, et thesaurum bonum, et bonum hominem et bonum servum, quia non potest, inquit, arbor bona malos fructus facere, et bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona; et, Euge, serve bone et fidelis (Matth. VII, XII, XV; Lucae XVIII); et utique hos omnes secundum se bonos esse non dubium sit: si respiciamus ad bonitatem Dei, nullus eorum pronuntiabitur bonus, dicente Domino, Nemo bonus nisi solus Deus (Marc. X). Cujus intuitu etiam ipsi apostoli, qui electionis merito bonitatem generis humani multis excesserant modis, mali esse dicuntur, Domino ita ad eos loquente: Si ergo vos cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester qui in coelis est, dabit bonum spiritum petentibus se (Matth. VII)! Denique sicut bonitas nostra supernae bonitatis intuitu in malitiam vertitur, ita etiam justitia nostra divinae, collata justitiae panno menstruatae similis deputatur, dicente Isaia propheta: Sicut pannus menstruatae, universae justitiae nostrae (Isaiae LXIV). Et ut aliquid adhuc evidentius inferamus, legis quoque ipsius praecepta vitalia, quae dicitur ordinata per angelos in manu mediatoris (Galat. III), et de qua idem Apostolus, Itaque lex, inquit, sancta, et mandatum sanctum et justum et bonum (Rom. VII), si perfectioni evangelicae conferantur, minime bona divino pronuntiantur oraculo, ait enim: Et dedi eis praecepta non bona, et justitias in quibus non vivent in eis (Ezech. XX). Apostolus quoque ita novi lumine Testamenti gloriam legis affirmat obtundi, ut eam evangelici comparatione fulgoris nec glorificatam esse pronuntiet, dicens: Nam nec gloriosum est id quod glorificatum est, propter excellentem gloriam (II Cor. III). Quam comparationem etiam in parte contraria, id est, in peccatorum meritis compensandis Scriptura conservat, ut eos qui multo minus impii sunt, pejorum collatione justificet, dicens: Justificata est Sodoma ex te. Et iterum: Quid enim peccavit soror tua Sodoma? Et justificavit animam suam aversatrix Israel, comparatione praevaricatricis Judae (Ezech. XVI). Ita igitur et universarum merita virtutum, quae superius comprehendi, cum per se bona atque pretiosa sint, tamen theoricae claritatis comparatione fuscantur. Multos etenim sanctos quamvis bonorum operum, terrenis tamen studiis occupatos, a contemplatione summi illius boni retrahunt ac retardant.

CAPUT V. Neminem summo illi bono intentum esse jugiter posse. Nam quis eripiens inopem de manu fortiorum ejus, et egenum et pauperem a diripientibus eum; quis conterens molas iniquorum, et de medio dentium eorum rapinas extorquens, in ipso intercessionis opere, divinae majestatis gloriam quieta mente suspiciat [ Lips. in marg. suscipiat]? Quis alimoniam pauperibus administrans, aut advenientium turbas benevola humanitate suscipiens, in eo temporis puncto quo pro necessitatibus fratrum sollicita mente distenditur, immensitatem supernae beatitudinis speculetur; et cum praesentis vitae angoribus curisque concutitur, futuri saeculi statum elevato a terrenis contagiis corde prospiciat? Unde beatus David solum hoc bonum homini esse definiens, Deo jugiter inhaerere desiderat, dicens: Mihi autem adhaerere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam (Psal. LXXII). Quod etiam Ecclesiastes a nemine justorum sine querela perfici posse pronuntians: Quia non est homo justus, ait, in terra qui faciat bonum, et non peccet (Eccles. VII). Quis enim umquam quamvis praecipuus omnium justorum atque sanctorum, hujus corporis vinculis colligatus, summum hoc bonum ita possidere potuisse credendus est, ut numquam a divina contemplatione discedens, ne parvo quidem tempore ab eo qui solus bonus est, terrenis cogitationibus putetur affectus; qui numquam ullam cibi, ullam indumenti, aliarumve carnalium rerum gesserit curam: numquam de fratrum susceptione, de loci commutatione, de cellulae structione sollicitus, aut opem aliquam humani concupierit adjumenti, aut inopiae sterilitate vexatus illam sententiam Dominicae increpationis incurrerit: Ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini (Matth. VI)? Denique ipsum illum apostolum Paulum, qui omnium sanctorum laborem passionum numerositate transcenderat, nequaquam hoc implere potuisse confidenter astruimus, ipso in Actibus Apostolorum discipulis attestante: Ipsi scitis quoniam ad ea quae mihi opus erant et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istae (Actor. XX). Vel cum Thessalonicensibus scribens, In labore et fatigatione nocte et die operatum se fuisse testatur (II Thess. III). Quibus licet magna eidem meritorum stipendia pararentur, tamen mens ejus quamvis sancta atque sublimis, non poterat non ab illa coelesti theoria intentione terreni operis aliquando divelli. Denique cum se tantis ac talibus ditari fructibus cerneret, et econtrario theoriae bonum corde pensaret, ac velut in una lance tantorum laborum profectum, in altera delectationem divinae contemplationis appenderet, diu examine pectoris sui quodammodo castigato, dum illum hinc laborum stipendia immensa delectant, illinc desiderium unitatis et inseparabilis Christi societas etiam ad resolutionem carnis invitat, anxius tandem proclamat et dicit: Quid eligam ignoro, coarctor autem e duobus, desiderium habens dissolvi et cum Christo esse, multo enim melius; permanere autem in carne necessarium magis propter vos (Philip. I).

CAPUT VI. Quantopere Apostolus fratrum salutem sitiverit. Cum igitur multis modis boni hujus excellentiam, cunctis etiam praedicationis suae fructibus praetulisset, tamen charitatis, sine qua nemo Dominum promeretur, contemplatione submittitur: ac propter illos quibus adhuc lac, velut nutricula, uberibus evangelicis immulgebat, divulsionem a Christo sibi quidem noxiam, sed caeteris necessariam non recusat. Etenim ad electionem hujus potissimum rei illa nimia pietatis virtute compellitur, qua pro salute fratrum suorum, si esset possibile, etiam ultimum anathematis malum optasset incurrere. Optarem enim, inquit, ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem, qui sunt Israelitae (Rom. IX); hoc est, vellem ego non solum temporalibus, verum etiam perpetuis addici poenis, dummodo omnes, si fieri posset, homines Christi consortio fruerentur. Certus etenim sum utiliorem Christo et mihi omnium salutem esse, quam meam.

CAPUT VII. Quod lippis similes sunt, qui se credunt ab omni peccato immunes esse. Bonum ergo hoc summum (id est, Dei conspectu frui, et Christo jugiter inhaerere) ut perfecte Apostolus possit adipisci, dissolvi optat a corpore (Philip. I), quod caducum et multis fragilitatis suae necessitatibus impeditum non potest a Christi consortio non avelli. Impossibile est enim etiam menti quae tam crebris curis distenditur, tam molestis, tam variis angoribus praepeditur, divino frui semper intuitu. Quod enim tam pertinax sanctorum studium, quod tam arduum potest esse propositum, cui non aliquando ille versutus insidiator illudat? Quis ita solitudinis secreta sectatus, universorum mortalium consortia declinavit, ut numquam cogitationibus superfluis laberetur, et intuitu rerum vel occupatione actuum terrenorum ab illa quae vere sola et bona est Dei contemplatione deciderit? Quis tantum spiritus umquam potuit retinere fervorem, ut non interdum lubricis cogitationibus in ipsa quoque orationis intentione translatus, repente de coelestibus ad terrena corruerit? Quis nostrum, ut caetera pervagationum tempora praetermittam, non illo etiam momento quo Deo supplicans ad sublimia erigit mentem, quodam stupore collapsus, etiam per id vel invitus offendat, per quod sperabat veniam delictorum? Quis, inquam, tam exercitus [ Lips. in marg. exertus] ac vigilans est, ut dum psalmum Deo canit, numquam a Scripturae sensu ejus animus abducatur? Quis tam familiaris Deo tamque conjunctus, qui Apostolicum illud imperium, quo sine intermissione orare nos praecipit (I Thess. V), vel uno die se gaudeat exsecutum? Quae licet omnia nonnullis qui sunt crassioribus vitiis involuti, levia atque a peccato pene aliena videantur, scientibus tamen perfectionis bonum, etiam minimarum rerum multitudo gravissima est. Velut si in aliquam magnam domum multis instrumentis, vasculis, sarcinis impeditam, unum integra visuum acie perspicacem, alterum cui oculorum lumen obtuderit lippitudo, pariter ponamus ingressos, nonne cum [ Lips.

Tous les livres