Conférences (Collationes) (page 21)

Jean Cassien · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : la.wikisource.org — Collationes/1 + Collationes/2 + Collationes/3 + Collationes/4 + Collationes/5 + Collationes/6 + Collationes/7 + Collationes/8 + Collationes/9 + Collationes/10 + Collationes/11 + Collationes/12 + Collationes/13 + Collationes/14 + Collationes/15 + Collationes/16 + Collationes/17 + Collationes/18 + Collationes/19 + Collationes/20 + Collationes/21 + Collationes/22 + Collationes/23 + Collationes/24 + Collationes/Iprae + Collationes/IIprae + Collationes/IIIprae · 22 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

COLLATIO VIGESIMA TERTIA, in marg. et] ille cui ad videnda omnia hebes erit obtutus, nihil illic aliud esse aestimet nisi armaria, lectos, scamna, praesepia, et quidquid non tam oculis speculantis, quam manibus palpantis occurrerit; econtra hic qui clarissimo luminum vigore etiam occulta rimatus est, multa illic minutissima, et quae vix possint etiam numero comprehendi, inesse pronuntiet, quae si aliquando in unum cumulum congregentur, paucorum quae ille palpaverat magnitudinem numerositate compensent, aut etiam fortasse transcendant? Ita igitur sancti atque (ut ita dicam) videntes, quibus perfectionis est studium, etiam illa quae velut tenebrosus animi nostri non intuetur aspectus, in semetipsis sagaciter deprehendunt, acerrimeque condemnant, usque adeo ut qui, sicut nostrae videtur incuriae, ne tenuis quidem peccati naevo, purae candorem conscientiae fuscaverunt, multis sibi maculis videantur aspergi, si non dicam vanae cogitationis improbitas in atria mentis irrepserit, sed vel psalmi qui dicendus est recordatio orationis tempore intentionem supplicantis averterit: Si enim, inquiunt, cum sublimi homini non dicam pro vita ac salute nostra, sed etiam pro alicujus lucri commodo supplicamus, totam in eum et mentis et corporis aciem defigentes, de nutu ejus trepida exspectatione pendemus, non mediocriter formidantes, ne quod forte ineptum aut incongruum verbum misericordiam audientis avertat; tum deinde si nobis in foro aut judicum saecularium tribunalibus constitutis, assistente etiam econtra adversario, in media prosecutione atque conflictu, tussis, screatus, risus, oscitatio, somnus obrepserit, quanta in pernicie nostram vigilantissimus inimicus severitatem judicis commovebit invidia? Quanto magis cum illi occultorum omnium cognitori pro imminenti perpetuae mortis periculo supplicamus, praesertim cum e diverso callidus seductor pariter et criminator assistat, intenta atque sollicita oratione judicantis pietas imploranda est? Nec injuste non solum levi peccato, sed etiam gravissimo crimine impietatis astringitur, qui precem Domino fundens, subito a conspectu ejus quasi ab oculis non videntis nec audientis, cogitationis improbae vanitatem secutus [ Lips.

COLLATIO VIGESIMA TERTIA, in marg. cogitationis improbae vanitate securus] abscesserit. Illi autem qui oculos cordis sui contegunt crasso velamine vitiorum, ac, secundum sententiam Salvatoris, videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt (Matth. XIII), vix in recessibus pectoris sui etiam illa quae magna sunt et capitalia crimina contemplantur, nullas autem cogitationum subreptiones, sed neque illos in se lubricos occultosque pruritus qui mentem tenui atque subtili suggestione compungunt, nec captivitates animae suae possunt purgatis obtutibus intueri, sed inverecundis semper cogitationibus evagantes, nec dolere norunt, cum ab illa contemplatione, quae singularis est, distrahuntur, nec habent quod se doleant amisisse, quippe qui mentem suam ingruentibus, ut libitum est, cogitationibus expandentes, nihil habent propositum quod principaliter teneant, vel quod omnimodis concupiscant. Haec sane nos in hunc errorem causa praecipitat quia ἀναμαρτησίας, id est, impeccantiae ipsius virtutem penitus ignorantes, existimamus nullam omnino culpam ex istis otiosis ac lubricis cogitationum excursibus nos posse contrahere, sed hebetudine stupefacti et velut oculorum caecitate percussi, nihil in nobis nisi crimina capitalia contemplamur, eaque tantummodo credimus evitanda, quae legum quoque saecularium severitate damnantur, a quibus si nos immunes vel paululum senserimus, nihil nobis inesse peccati protinus arbitramur. Proinde ab illo videntium numero segregati, quia minutias multarum sordium quae intra nos aggestae sunt non videmus, nequaquam salubri compunctione mordemur, si sensum nostrum interpellaverit aegritudo tristitiae, nec dolemus vanae gloriae subtili suggestione pulsati, nec de emissa tardius vel tepidius oratione deflemus, nec reputamus ad culpam cur psallentibus vel orantibus nobis aliquid aliud quam ipsa oratio vel psalmus occurrerit; nec illud horremus, quod multa quae vel loqui vel agere coram hominibus pudet, non erubescimus vel ad horam corde concipere, quod divino patere novimus conspectui, nec pollutionem turpium somniorum larga fletuum ablutione purgamus; nec lugemus quod in ipsa eleemosynae pietate, cum vel fratrum necessitatibus subvenimus, vel alimoniam pauperibus ministramus, serenitatem nostrae hilaritatis obnubilat avara cunctatio; nec feriri nos ullo credimus detrimento, cum, derelicta memoria Dei, ea quae sunt temporalia atque corporea cogitamus, ita ut nobis Salomonis illud aptetur eloquium: Ferierunt me, sed non dolui; et deluserunt me, ego autem nescivi (Prov. XXIII).

COLLATIO VIGESIMA TERTIA,

CAPUT VIII. Peccatorum foeditatem et magnitudinem perpauci cognoscunt. Econtra hi qui summam totius voluptatis et gaudii et beatitudinis suae, in divinarum ac spiritalium rerum tantum contemplatione constituunt, cum ab ea inviti vel paululum violentis cogitationibus abstrahuntur, velut quoddam in se sacrilegii genus praesenti poenitudinis puniunt ultione; ac vilissimam creaturam, ad quam sit detortus mentis intuitus, Creatori suo se praetulisse lugentes, pene dixerim impietatis sibi crimen ascribunt; et licet ad conspiciendam divinae gloriae claritatem, oculos sui cordis summa alacritate convertant, tamen etiam brevissimas carnalium cogitationum tenebras non ferentes, quidquid ab illo vero lumine mentis aspectum retrahit, exsecrantur. Denique cum hunc beatus apostolus Joannes affectum cunctis vellet infundere: Filioli, inquit, nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt: si quis diligit mundum, non est charitas Dei in ipso; quia omne quod in mundo est, concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum, et superbia vitae est; quae non est ex Patre, sed ex mundo est, et mundus perit et concupiscentia ejus; qui autem facit voluntatem Dei, manet in aeternum (I Joan. II). Fas idiunt ergo sancti universa in quibus mundus iste versatur, sed impossibile est ut non ad ea vel brevi cogitationum rapiantur excessu, nullusque etiam nunc hominum (excepto Domino et Salvatore nostro) naturalem pervagationem mentis, ita defixus semper in Dei contemplatione continuit, ut numquam ab ea raptus mundanae cujusquam rei delectatione peccaret, dicente Scriptura: Sidera ipsa non sunt munda in conspectu ejus (Job. XXV). Et iterum: Si in sanctis suis non confidit, et in angelis suis reperit pravitatem; sive, ut emendatior translatio habet: Ecce inter sanctos ejus nemo immutabilis, et coeli non sunt mundi in conspectu ejus (Job. XV).

CAPUT IX. Recedere a Deo, perniciosum et praesens exitium est. Recte igitur sanctos, qui memoriam Dei stabiliter retinentes, quasi per extensas in sublimi lineas suspenso feruntur incessu, schoenobatis, quos vulgo funambulos vocant, dixerim comparandos, qui summam suae salutis ac vitae in angustissimo funiculi illius tramite collocantes, atrocissimam se mortem protinus incursuros esse non ambigunt, si vel exigua pes eorum titubatione deviaverit, aut modum illius salutaris directionis excesserit. Qui dum arte mirifica aereos gressus per inania moliuntur, si illam angustiorem vestigio semitam, non cauta atque sollicita moderatione servaverint, terra quae omnibus velut naturalis est basis, et solidissimum cunctis ac firmissimum fundamentum, fit illis praesens ac manifesta pernicies, non quia illius natura mutetur, sed quia illi in eam praecipiti carnis pondere dilabuntur. Ita etiam indefessa illa Dei bonitas, immutabilisque substantia ipsa quidem neminem laedit, sed nos declinando a summis atque ad ima tendendo, nobis ipsis consciscimus mortem, immo ipsa declinatio mors efficitur declinanti. Vae enim, inquit, eis, quoniam recesserunt a me. Vastabuntur, quoniam praevaricati sunt in me (Oseae VII). Et iterum: Vae eis cum recessero ab eis (Oseae IX). Arguet namque te malitia tua, et aversio tua increpabit te. Scito et vide, quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum (Jerem. II). Funiculis namque suorum peccatorum unusquisque constringitur (Prov. V). Ad quos satis competenter a Domino increpatio ista dirigitur: Ecce, inquit, omnes vos accendentes ignem accincti flammis, ambulate in lumine ignis vestri, et in flammis quas succendistis (Isaiae L). Et iterum: Qui incendit, inquit, malitiam, peribit ab ea (Prov. V).

CAPUT X. Quod hi qui ad perfectionem tendunt in veritate humilientur, et Dei gratia semper se sentiant indigere. Cum ergo semetipsos quotidie sentiant sancti terrenae cogitationis pondere praegravatos, ab illa mentis sublimitate decidere, et invitos, immo vero etiam nescientes in legem peccati mortisque traduci, atque, ut caetera praetermittam, illis saltem quae superius comprehendi, bonis quidem ac justis, sed tamen terrenis, a conspectu Dei operibus avocari, habent profecto pro quibus ad Deum jugiter ingemiscant, habent pro quibus in veritate humiliati atque compuncti, non verbis tantummodo, sed affectu semetipsos pronuntient peccatores, et veniam veraciter pro omnibus quae quotidie superati fragilitate carnis incurrunt, ac gratiam Domini jugiter postulantes, veras poenitentiae lacrymas indesinenter effundant. Quippe qui videant iisdem ipsis se, pro quibus continuo dolore vexati sunt, etiam usque ad ultimum vitae suae finem aestibus involutos, etiam ipsas supplicationes suas offerre se sine cogitationum anxietate non posse. Experti igitur se humanis viribus desideratum finem, obsistente carnis sarcina, non posse contingere, neque illi praecipuo summoque bono secundum cordis sui desiderium posse conjungi, sed ab ejus intuitu captivos ad mundana traduci, ad gratiam Dei qui impios justificat convolantes, cum Apostolo protestantur: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei, per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII). Sentiunt enim se bonum istud quod volunt, non posse perficere; sed illud quod nolunt quodque oderunt malum, id est, cogitationum motus et curam corporalium rerum semper incurrere.

CAPUT XI. Expositio illius sententiae: Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem, etc. Et condelectantur quidem legi Dei secundum interiorem hominem, qui visibilia universa transcendens, conatur Deo soli semper uniri; sed vident aliam legem in membris suis (Rom. VII), id est, in natura humanae conditionis insertam, quae repugnat legi mentis eorum, et captivum pertrahit sensum violenta lege peccati, compellens scilicet eum, relicto illo principali bono, terrena cogitatione submitti. Quae quamvis necessaria atque corpori utilis videatur, cum dispensatione religiosae cujuspiam necessitatis impenditur, comparatione tamen illius boni quod sanctorum omnium oblectat intuitum, mala utique ab eis ac fugienda decernitur, qui per eam quoquomodo vel ad modicum tempus ab illius perfectae beatitudinis gaudio retrahuntur. Vere enim lex peccati est, quam humano generi praevaricatio sui induxit auctoris, per illius noxam in quem lata est aequissimi judicis illa sententia: Maledicta terra in operibus tuis; spinas et tribulos germinabit tibi, et in sudore vultus tui edes panem tuum (Genes. III). Haec, inquam, est lex membris omnium inserta mortalium, quae repugnat legi mentis nostrae, eamque a divino arcet intuitu; quae maledicta terra in operibus nostris, post agnitionem boni et mali cogitationum spinas coepit ac tribulos germinare, quarum aculei natalia virtutum semina praefocant, ne illum panem nostrum, qui de coelo descendit, quique confortat cor hominis, edere absque vultus nostri sudore possimus.

CAPUT XII. Expositio illius; Scimus autem quoniam lex spiritalis est, et reliqua. Omne igitur humanum genus huic generaliter legi sine ulla exceptione subjicitur. Nullus enim est, quamvis sanctus, qui supra dictum panem non cum sudore vultus sui et sollicita cordis intentione percipiat. Caeterum communi isto pane multi, ut videmus, divites sine ullo vultus sui sudore vescuntur. Quam etiam legem beatus Apostolus spiritalem asserit, dicens: Scimus autem quia lex spiritalis est, ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato (Rom. VII). Spiritalis enim est lex haec quae jubet nobis ut in sudore vultus nostri comedamus illum panem verum qui de coelo descendit; sed nos carnales fecit venumdatio illa peccati. Quod ergo istud, cujusve peccatum est? Sine dubio Adae, cujus praevaricatione et (ut ita dicam) negotiatione damnosa fraudulentoque commercio venditi sumus. Omnem enim prolem suam, serpentis persuasione seductus, illiciti cibi perceptione distractam, jugo perpetuae servitutis addixit. Hic namque mos solet inter vendentem ementemque servari, ut is qui se alieno cupit dominio mancipare, aliquid pretii pro jactura propriae libertatis et addictione perpetuae servitutis a suo consequatur emptore. Quod etiam inter Adam atque serpentem manifestissime videmus impletum. Ille enim a serpente pretium libertatis suae esu interdictae arboris capiens, a naturali libertate discessit, illique maluit semetipsum perpetua dedere servitute, a quo vetiti pomi lethale pretium fuerat assecutus: qua deinceps conditione constrictus, non immerito omnem posteritatis suae progeniem perpetuo eidem, cujus effectus est servus, subdidit famulatu. Quid enim aliud servile conjugium potest procreare quam servos? Quid ergo? Numquid emptor iste versutus et callidus Domino vero atque legitimo jus dominationis eripuit? Non ita. Neque enim sic ille omne peculium Dei unius fraudis dolositate pervasit, ut potentiam domini sui verus dominator amitteret, qui ipsum quoque emptorem, quamvis refugam atque rebellem, tamen jugo reprimit servitutis; sed quia qui omnibus rationabilibus creaturis arbitrii libertatem Creator indulserat, eos qui se contra fas edacis concupiscentiae transgressione vendiderant, invitos ad ingenitam libertatem revocare non debuit.

Abhorret siquidem ab illo justitiae et pietatis auctore quidquid bonitati aequitatique contrarium est. Malum enim fuerat si concessae libertatis beneficium revocasset; injustum si liberum hominem potentia sua opprimens atque captivans, libertatis acceptae privilegium assequi non sivisset, cujus salutem in futura tunc saecula reservavit, ut recto ordine compleretur statuti temporis plenitudo. Oportebat enim ejus sobolem tamdiu sub habita conditione durare, quousque eamdem originalibus vinculis liberatam in antiquum libertatis statum prioris Domini gratia pretio sui sanguinis reformaret, quam pietatis instinctu potuit etiam tunc salvare, sed noluit, quia eum decreti sui irrumpere sanctionem aequitas non sinebat. Vis nosse causam venditionis tuae? Audi ipsum Redemptorem tuum per Isaiam prophetam apertissime proclamantem: Quis est iste liber repudii matris vestrae quo dimisi eam? Aut quis est creditor meus cui vendidi vos? Ecce enim in iniquitatibus vestris venditi estis, et in sceleribus vestris dimisi matrem vestram (Isaiae L). Vis etiam evidenter agnoscere cur te jugo servitutis addictum redimere potentiae suae virtute noluerit? Audi quid ad superiora, quibus eisdem famulis peccatorum causam voluntariae venditionis exprobrat, adjecerit: Numquid abbreviata et parvula facta est manus mea, ut non possim redimere, aut non est in me virtus ad liberandum (Ibid.)? Sed quid huic potentissimae misericordiae ejus semper obstiterit, idem propheta demonstrat: Ecce, inquit, non est abbreviata manus Domini ut salvare nequeat, neque aggravata est auris ejus ut non exaudiat, sed iniquitates vestrae diviserunt inter vos et Deum vestrum, et peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis ne exaudiret (Isaiae LIX).

CAPUT XIII. Expositio illius: Scio autem quod non habitat in me, hoc est, in carne mea bonum. Quia ergo carnales nos fecit, et spinis ac tribulis condemnavit illa Dei prima maledictio, nosque ita iniquo Pater noster venumdedit commercio, ut bonum quod volumus agere nequeamus, dum divulsi a memoria summi Dei, ea quae fragilitatis humanae sunt, cogitare compellimur; dum puritatis amore [natura] flagrantes, incentivis naturalibus, quae penitus ignorare velimus, etiam inviti plerumque compungimur, Scimus quia non habitat in carne nostra bonum (Rom. VII), id est, hujus quam diximus theoriae atque puritatis perpetua jugisque tranquillitas. Sed factum est in nobis istud pessimum ac lugubre divortium, ut cum mente legi Dei servire velimus, numquam scilicet volentes a claritate divina dimovere conspectum, tamen carnalibus tenebris circumfusi, quadam lege peccati ab eo quod bonum esse novimus, cogamur avelli, scilicet ad curas cogitationesque terrenas, ab illa mentis celsitudine decidentes, ad quas nos lex peccati, id est, illa sententia Dei non immerito condemnavit, quam primus peccator excepit, et inde est quod beatus Apostolus, cum apertissime fateatur inevitabili se vel omnes sanctos peccati hujus necessitate constringi, tamen neminem eorum ob hoc esse damnandum audenter enuntiat, dicens: Nihil ergo nunc damnationis est his qui sunt in Christo Jesu. Lex enim vitae in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis (Rom. VI): id est, quotidiana gratia Christi omnes sanctos suos ab hac lege peccati et mortis (in quam jugiter vel nolentes coguntur incurrere), cum remissionem debitorum suorum a Domino precantur, absolvit. Videtis ergo non ex persona peccatorum, sed ex illorum qui vere sancti atque perfecti sunt, hanc beatum Apostolum prompsisse sententiam, Non enim quod volo bonum hoc facio, sed quod odi malum hoc ago (Rom. VII). Et, Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis (Ibid.).

CAPUT XIV. Objectio quod neque infidelibus, neque sanctis, competere videatur illud Apostoli: Non enim quod volo, facio bonum. Germanus: Neque eorum qui capitalibus criminibus implicantur, neque Apostoli vel illorum qui ad ejus profecere mensuram, hoc dicimus congruere posse personis, sed de his proprie hoc intelligi debere censemus qui post Dei gratiam agnitionemque veritatis a carnalibus se vitiis abstinere cupientes, antiqua adhuc consuetudine velut naturali lege in membris suis violentissime dominante, ad inolitam passionum concupiscentiam pertrahuntur. Usus enim ac frequentia delinquendi, velut lex efficitur naturalis, quae membris humanae infirmitatis inserta, affectu animae necdum plenis virtutum studiis eruditae, sed adhuc rudis ac tenerae (ut ita dixerim) castitatis, captivos rapit ad vitia, ac morti eos antiqua lege subjiciens, jugo peccati dominantis addicit, non sinens eos bonum quod diligunt puritatis adipisci, sed potius malum quod exsecrantur exercere compellens.

CAPUT XV. Responsio ad objectionem propositam. Theonas: Non parum vestra proficit opinio. Siquidem etiam vos ipsi astruere jam coepistis in illorum persona qui omnino peccatores sunt hoc penitus stare non posse, illis autem qui se a vitiis carnalibus abstinere contendunt proprie convenire. Quos quoniam a peccatorum jam numero segregastis, consequens est ut etiam fidelium atque sanctorum paulatim coetibus inseratis. Quae enim genera peccatorum istos dicitis posse committere, quibus si fuerint post gratiam baptismatis involuti, rursum per quotidianam Christi gratiam liberentur? Aut de quo mortis corpore Apostolus dixisse credendus est, Quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII)? Nonne manifestum est, sicut vos quoque ipsos veritas compulit confiteri, non de illis capitalium criminum membris, per quae stipendium aeternae mortis acquiritur, id est, homicidii, fornicationis, adulteriorum, ebrietatis, furtorum atque rapinarum; sed de illo praedicto, cui gratia Christi quotidiana succurrit, corpore memorari? Quisquis enim post baptismum et scientiam Dei, in illud mortis corpus irruerit, sciat se non quotidiana gratia Dei, id est, facili remissione, quam momentis singulis exoratus Dominus noster erroribus nostris donare consuevit, sed aut diuturna afflictione poenitudinis ac poenali dolore purgandum, aut certe pro his in futurum aeterni ignis suppliciis addicendum, ita eodem Apostolo pronuntiante: Nolite falli, neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces, regnum Dei possidebunt (I Cor. VI). Aut quae est ista lex militans in membris nostris quae repugnat legi mentis nostrae, cumque nos resistentes atque captivos in legem peccati ac mortis abduxerit, eique nos fecerit carne servire, nihilominus mente legi Dei servire permittit? Nec enim hic puto legem peccati flagitia designare, aut hoc de his supra dictis intelligi posse criminibus, quae si quis facit, legi Dei mente non servit, a qua necesse est eum animo ante discedere, quam aliquid eorum carne committat.

Quid est enim servire legi peccati, nisi ea quae a peccato imperantur, implere? Quod ergo peccati genus est, quo cum se tanta sanctitas atque perfectio sentiat captivari, gratia tamen Christi non ambigat liberandum, dicens: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII)? Quam, inquam, legem membris nostris inesse firmabitis quae abstrahat nos a lege Dei, et captivans lege peccati, infelices nos potius faciat quam nocentes, ut non aeternis suppliciis addicamur, sed quasi de interrupto beatitudinis gaudio suspiremus, et auxiliatorem qui nos ad id retrahat inquirentes, cum Apostolo proclamemus, Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Abduci namque captivum in legem peccati, quid est aliud quam in effectu peccati atque opere permanere? Aut quod aliud principale dabitur bonum, quod sancti explere non possint, nisi id ad cujus comparationem, ut supra diximus, universa nec bona sunt? Et quidem novimus multa esse in hoc mundo bona, praecipueque pudicitiam, continentiam, misericordiam, temperantiam, pietatem; sed haec omnia et summo illi bono paria esse non possunt, et perfici non dicam ab apostolis, sed etiam a mediocribus possunt; a quibus impleta non fuerint, aut aeterno supplicio puniuntur, aut grandi, ut supra dictum est, labore poenitentiae, non quotidiana Christi gratia liberantur. Superest igitur ut hanc Apostoli sententiam soli sanctorum personae recte fateamur aptari, qui in hanc quam praediximus incurrentes quotidie peccati, non criminum, legem, de statu salutis suae certi, non praecipitantur in facinus, sed, ut saepe dictum est, de contemplatione divina ad miseriam cogitationum devoluti corporalium, verae illius beatitudinis bono plerumque fraudantur. Si enim se in hanc membrorum suorum legem quotidianis sentirent sceleribus illigari, non utique de felicitatis amissione, sed de innocentia causarentur; nec diceret Apostolus Paulus, Infelix ego homo, sed impurus aut scelestus ego homo; nec de corpore mortis hujus, hoc est de conditione mortali, sed a flagitiis atque criminibus carnis hujus vellet absolvi. Sed quia se pro conditione fragilitatis humanae senserat captivatum, id est, abductum ad sollicitudines curasque carnales quae lex peccati et mortis operatur, ingemiscens super hac, quam invitus incurrerat, lege peccati, confestim recurrit ad Christum, et praesentissima gratiae ejus redemptione salvatur. Quod ergo lex illa peccati, quae spinas ac tribulos cogitationum curarumque mortalium naturaliter gignit, etiam in Apostolici pectoris terra sollicitudinis germinarit, ista lex gratiae mox avellit. Lex enim, inquit, spiritus vitae in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis (Rom. VIII).

CAPUT XVI. Quid sit corpus peccati et mortis. Hoc ergo inevitabile corpus est mortis, in quod perfecti quique, qui gustaverunt quam suavis est Dominus, quotidie revoluti, sentiunt cum propheta quam malum sibi et amarum sit discedere a Domino Deo suo (Jerem. II). Hoc est corpus mortis quod a coelesti eos intuitu retrahens ad terrena deducit; quod psallentes eos atque in oratione prostratos, vel humanas effigies, vel sermones, vel negotia, vel actus facit superfluos retractare. Hoc est corpus mortis, quod aemulantes angelicam sanctitatem, et volentes Domino jugiter inhaerere, perfectionem tamen hujus boni, quia mortis corpus obsistit, invenire non possunt, sed faciunt malum quod nolunt, id est, traducuntur mente etiam ad illa quae ad profectum virtutum perfectionemque non pertinent. Denique, ut hoc de sanctis atque perfectis sibique similibus se dixisse beatus Apostolus evidenter exprimeret, digito quodammodo semetipsum tactuque designans, continuo infert: Itaque ego ipse (Rom. VII), id est, qui haec pronuntio, meae, non alterius, conscientiae latebras pando. Hoc sane locutionis genere familiariter uti Apostolus solet, si quando vult se specialiter designare, sicut ibi: Ego ipse Paulus obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi (II Cor. X); et rursum: Nisi quod ego ipse non gravavi vos (Ibid. XII); et iterum, Sed esto, ego ipse non gravavi vos (Ibid.); et alibi: Ego ipse Paulus dico vobis, si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit (Galat. V). Et ad Romanos, Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis (Rom. IX). Potest autem non absurde etiam sic accipi, ut expressius cum emphasi pronuntiet: Itaque ego ipse (Rom. VII), id est, quem nostis esse apostolum Christi, quem tota suspicientia veneramini, quem creditis summum atque perfectum esse, et in quo loquitur Christus, cum mente serviam legi Dei, carne tamen legi peccati servire me fateor, hoc est, distentione conditionis humanae interdum de coelestibus ad terrena devolvor et ad curas humilium rerum mentis meae altitudo prolabitur, per quam peccati legem ita momentis singulis me sentio captivari, ut quamvis immobili circa legem Dei desiderio perseverem, nullo tamen modo vim hujus captivitatis evadere me posse sentio, nisi confugero semper ad gratiam Salvatoris.

CAPUT XVII. Quod sancti omnes veraciter immundos se et peccatores esse confessi sunt. Et idcirco quotidianis suspiriis sancti omnes pro hac substantiae suae fragilitate compuncti, dum cogitationum varietates et conscientiae suae latebras ac penetralia perscrutantur, suppliciter clamant: Non intres in judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLII). Et illud: Quis gloriabitur castum habere cor, aut quis fiduciam habebit se mundum esse a peccato (Prov. XX)? Et iterum: Non est justus homo in terra qui faciat bonum et non peccet (Eccles. VII). Et ita infirmam hominum imperfectamque justitiam ac misericordia Dei semper indignam esse senserunt, ut unus ex his, cujus iniquitates et peccata Deus misso de altari ignito verbi sui carbone purgavit, post illam mirificam contemplationem Dei, post intuitum sublimium seraphim et revelationem sacramentorum coelestium, dicat: Vae mihi, quia vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito (Isaiae VI). Qui, sicut arbitror, labiorum suorum immunditiam nec tunc quidem fortasse sensisset, nisi veram perfectionis et integram puritatem contemplatione Dei meruisset agnoscere, cujus intuitu pollutionem suam sibi ante incognitam repente cognovit. Cum enim ait, Vae mihi quia vir pollutus labiis ego sum, de suorum hoc labiorum, non de populi pollutione, confessum, id quod sequitur manifestat: Et in medio populi polluta labia habentis ego habito. Sed etiam cum orans peccatorum quasi universalium immunditiam confitetur, non iniquorum tantum, sed etiam justorum plebem generali supplicatione complectitur dicens, Ecce tu iratus es et nos peccavimus, in ipsis fuimus semper et salvabimur, facti sumus ut immundus omnes nos; tamquam pannus menstruatae, universae justitiae nostrae (Isaiae LXIV). Rogo quid evidentius hac potest esse sententia, qua non unam tantum, sed universas justitias nostras propheta complexus, et circumspiciens omnia quae vel immunda vel horrenda judicantur, quia nihil in hominum conversatione sordidius neque impurius potuit reperire, panno menstruatae eas comparare maluit?

CAPUT XVIII. Etiam justos et sanctos sine peccato non esse. Frustra ergo manifestissimae veritati spinosae objectionis acumen opponitur, sicut paulo ante dixistis: Si nemo sine peccato, nullus est sanctus; et si nemo sanctus, nullus ergo salvabitur. Hoc enim prophetae testimonio potest nodus hujus quaestionis absolvi. Ecce, inquit, tu iratus es, et nos peccavimus (Isaiae LXIV), id est, cum elatione nostri cordis vel negligentia adversatus tuo nos auxilio denudasti, confestim nos vorago absorbuit peccatorum; velut si quis splendidissimo solis diceret elemento, Ecce tu occubuisti, et nos illico tenebrosa contexit obscuritas. Et tamen hic cum sanctus peccasse se dicat, et non solum peccasse, sed etiam in ipsis semper permansisse peccatis, non desperat penitus de salute, sed subjicit: In ipsis fuimus semper et salvabimur. Hanc ego sententiam, Ecce tu iratus es et nos peccavimus, illi Apostolicae comparabo: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII)? Rursum id quod propheta subjungit, In ipsis fuimus semper et salvabimur, consequentibus Apostoli congruit verbis, Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Similiter etiam illud ejusdem prophetae: Vae mihi, quia vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito (Isaiae VI), videtur supra dictos sapere sermones, Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Itemque quod sequitur in propheta, Et ecce volavit ad me unus de seraphim, et in manu ejus carbunculus sive calculus, quem forcipe tulerat de altari, et tetigit os meum, et dixit: Ecce hoc tetigi labia tua, et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur (Ibid.); tale est ut Pauli videatur ore prolatum, qui ait, Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Videtis ergo quemadmodum omnes sancti non tam ex persona populi quam ex sua, et peccatores se veraciter fateantur, et tamen nequaquam de sua salute desperent, sed justificationis plenitudinem, quam pro conditione fragilitatis humanae consequi se posse diffidunt, de gratia Domini et miseratione praesumunt.

CAPUT XIX. Ex Dominicae precationis formula ostendit neminem sine peccato vivere. Neminem vero in hac vita, quamvis sanctum, immunem esse a debitis peccatorum, etiam magisterium nos docet Salvatoris, qui discipulis suis perfectae orationis formulam tradens, inter reliqua illa sublimia sacratissimaque mandata quae, quoniam non nisi sanctis perfectisque sunt tradita, malis et infidelibus convenire non possunt, hoc jussit interseri: Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI). Si ergo vera haec et a sanctis profertur oratio, sicut indubitanter credere nos oportet, quis tam contumax et praesumptor, tam superbia diabolici furoris elatus poterit inveniri, qui sine peccato se esse pronuntians, non solum majorem se apostolis credat, verum etiam ipsum quasi ignorantiae aut vanitatis arguat Salvatorem, ut scilicet aut nescierit esse posse aliquos immunes a debitis, aut frustra docuerit eos quos scierit orationis istius remedio non egere? Sed cum regis sui praecepta servantes, omnes omnino sancti quotidie dicant: Dimitte nobis debita nostra; si verum dicunt, vere nemo est immunis a culpa; si autem fallunt, aeque verum est eos mendacii non carere peccato. Unde etiam ille sapientissimus Ecclesiastes universos actus et humana studia mente percurrens, sine ulla exceptione pronuntiat, Quia non est justus homo in terra qui faciat bonum et non peccet (Eccle. VII); id est, nemo in hac terra tam sanctus, tam diligens, tam intentus, vel potuit umquam vel poterit inveniri, qui vero illi ac singulari bono ita jugiter valeat inhaerere, ut non quotidie ab eo distractus se sentiat delinquere. Qui tamen cum pronuntietur immunis a noxa esse non posse, justus esse nihilominus non negatur.

CAPUT XX. Quod in ipso quoque orationis tempore peccatum declinari vix possit. Quisquis itaque τὸ ἀναμάρτητον, id est, impeccantiam naturae ascribit humanae, non inanibus verbis, sed conscientiae suae testimonio nobiscum ac probatione confligat, et tunc demum se absque peccato esse pronuntiet, cum se ab hoc summo bono senserit non avulsum: immo vero quisquis considerans conscientiam suam, ut non dicam amplius, unam saltem synaxim sine ulla verbi, vel facti, vel cogitationis interpellatione se deprehenderit celebrasse, absque peccato se esse pronuntiet. Proinde quia his omnibus otiosis ac superfluis rebus volucrem humanae mentis excursum fatemur carere non posse, per hoc utique consequenter sine peccato nos non esse veraciter confitemur. Nam quantavis circumspectione unusquisque cor suum servare contendat, numquam id secundum desiderium spiritus sui, repugnante carnis conditione, custodiet. Quanto enim magis profecerit mens humana, et ad sinceriorem contemplationis pervenerit puritatem, tanto se immundiorem quasi per speculum suae puritatis inspiciet, quia necesse est ut dum animus ad sublimiorem se extendit intuitum, et majora quam agit prospiciens concupiscit, illa in quibus est ut inferiora semper ac viliora despiciat.

CAPUT XXI. Quod licet agnoscamus nos sine peccato non esse, non debeamus tamen nos a Dominica communione suspendere. Plurima siquidem denotat sincerior obtutus, paritque sibi majorem reprehensionis dolorem irreprehensibilis vita, et multiplicat gemitus atque suspiria emendatio morum et aemulatio attenta virtutum. Nemo enim illo in quo profecerit gradu potest esse contentus; et quanto quis fuerit mente purgatior, tanto, se sordidiorem videns, magis humilitatis quam elationis invenit causas; quantoque pernicius ad sublimiora contenderit, tanto amplius praevidet sibi superesse quo tendat. Denique ille apostolorum eximius, quem diligebat Jesus, recumbens supra pectus ejus, hanc quasi ex Dominico protulit corde sententiam: Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I). Itaque dicentes nos non habere peccatum, veritatem, id est, Christum non habentes in nobis, quid aliud proficimus, nisi ut nos hac ipsa professione ex peccatoribus sceleratos atque impios approbemus? Postremo si cordi est verius explorare utrum possibile sit humanae substantiae τὸ ἀναμάρτητον, id est, impeccantiam possidere, a quibus manifestius discere poterimus, quam ab his qui carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis, et quibus vere crucifixus est mundus (Galat. V, VI)? Qui cum de cordibus suis non solum radicitus vitia universa convulserint, verum etiam peccatorum memoriam ac cogitationes conentur excludere, nihilominus tamen quotidie fideliter profitentur, ne una quidem hora macula se carere peccati. Nec tamen ex eo debemus nos a Dominica communione suspendere, quia nos agnoscimus peccatores; sed ad eam magis ac magis est, et propter animae medicinam et purificationem spiritus, avide festinandum: verumtamen ea humilitate mentis ac fide, ut indignos nos perceptione tantae gratiae judicantes, remedia potius nostris vulneribus expetamus. Alioquin nec anniversaria quidem digne est praesumenda communio ut quidam faciunt qui in monasteriis consistentes, ita sacramentorum coelestium dignitatem et sanctificationem ac meritum metiuntur, ut aestiment ea non nisi sanctos atque immaculatos debere praesumere, et non potius ut sanctos mundosque nos sua participatione perficiant. Qui profecto majorem arrogantiae praesumptionem, quam declinare sibi videntur, incurrunt; quia vel tunc cum ea percipiunt, dignos se ejus perceptione dijudicant. Multo enim justius est ut cum hac cordis humilitate, qua credimus et fatemur illa sacro sancta mysteria numquam pro merito nos posse contingere, singulis ea dominicis diebus ob remedium nostrarum aegritudinum praesumamus, quam ut vana persuasione cordis elati, vel post annum dignos eorum participio nos esse credamus. Quapropter ut haec intelligere et fructuose tenere possimus, misericordiam Domini, ut nos ad perficienda haec adjuvet, attentius imploremus, quae nequaquam ita ut caeterae humanae artes, praecedente quodam ratione verborum, sed actu potius et experientia praeeunte discuntur; quaeque rursum, nisi tam collationibus spiritualium virorum frequenter examinata fuerint et polita, quam documentis et quotidiana experientia sollicite ventilata, aut obsolescunt incuria, aut otiosa oblivione depereunt.

Joannes Cassianus Collationes COLLATIO XXIV

23

COLLATIO VIGESIMA QUARTA,

Quae est tertia abbatis Abrahae. DE MORTIFICATIONE. CAPUT PRIMUM. Quarta atque vicesima ista collatio abbatis Abrahae, Christo favente, producitur, omnium seniorum traditiones concludens, qua vestris orationibus consummata, illorum viginti quatuor seniorum, qui in sanc a Apocalypsi (Apoc. III) coronas suas Agno offerre dicuntur, numero mystice congruente, cunctarum promissionum nostrarum debitis nos credimus liberandos. Si qua proinde gloria hi viginti quatuor seniores nostri ob institutionis suae meritum fuerint coronati, illi qui pro salute mundi immolatus est Agno subjectis sunt capitibus oblaturi; ipse enim et illis tam eximium sensum, et nobis qualemcumque sermonem, quo tanta profunditas promeretur, propter honorem nominis sui donare dignatus est. Et necesse est ut ad auctorem bonorum omnium muneris sui merita referantur, cui hoc ipso debetur amplius, quo magis solvitur. Igitur ad hunc Abraham cogitationum nostrarum impugna ionem anxia confessione detulimus, quia ad repetendam provinciam nostram, atque ad revisendos parentes quotidianis animi aestibus urgebamur. Hinc etenim nobis maxima desideriorum nascebatur occasio, quod tanta religione atque pietate parentes nostros praeditos recordabamur, ut eis nequaquam nostrum propositum praeponeremus, hoc jugiter mente volventes, quod profectum magis ex illorum essemus assiduitate capturi, nullaque nos corporalium rerum sollicitudine nullisque prospiciendi victus distentionibus occupandos, illis affatim omnem cum gaudio praebitionem nostrae necessitatis explentibus. Insuper etiam spe inanium gaudiorum animum pascebamus, credentes fructum nos maximum percepturos de conversione multorum, qui velut nostro essent ad viam salutis exemplo ac monitis dirigendi; tum praeterea ipsorum locorum situs, in quibus erat majoribus nostris habita [ Lips. in marg. avita] possessio, ipsarumque amoenitas regionum jucunda ante oculos pingebatur, quam gratae et congruae solitudinis spatiis tenderetur, ita ut non solum delectare monachum possint secreta silvarum, sed etiam magna victus praebere compendia. Quae omnia praedicto seni cum secundum fidem conscientiae nostrae simpliciter panderemus, nec jam impugnationum vim tolerare nos posse, nisi nobis per illius medicinam Dei gratia subvenisset, profusis lacrymis testaremur, tacitus ille diuque cunctatus, atque ad extremum graviter ingemiscens, ita respondit.

CAPUT II Quomodo nostros senex patefecerit errores. Necdum vos desideriis renuntiasse mundanis, nec mortificasse concupiscentias pristinas, cogitationum vestrarum prodit infirmitas. Nam sicut desidiam cordis vestri desideriorum vestrorum pervagatio protestatur, hanc peregrinationem ac parentum absentiam, quam mente potius suscipere debuistis, carne tantummodo sustinetis. Sepulta enim haec omnia ac de cordibus vestris evulsa penitus jam fuissent, si vel rationem ipsius abrenuntiationis, vel principalem solitudinis causam, in qua consistimus, coepissetis. Ideoque vos illa otii aegritudine sentio laborare quae in Proverbiis ita notatur, In desideriis est omnis otiosus, et iterum: Desideria occidunt pigrum (Proverb. XXI). Nam et nobis poterant haec quae commendastis carnalium commodorum non deesse compendia, si credidissemus ea nostro convenire proposito, aut talem ex illis amoenitatum voluptatibus fructum nobis judicassemus posse conferri, qualis iste est qui de hoc locorum squalore et corporis contritione conquiritur. Nec sumus ita parentum solatio destituti, ut desint qui de suis substantiis sustentare nos gaudeant, nisi nobis illa sententia Salvatoris occurrens, quidquid ad fotum hujus pertinet carnis excluderet, qua dicitur, Qui non reliquerit sive oderit patrem, et matrem, et filios, et fratres, non potest meus esse discipulus (Lucae XIV). Quod si parentum quoque essemus praesidio destituti, certe vel potentum mundi istius obsequia deesse non possent, qui promptissima largitate necessitatibus nostris cum omni gratiarum actione subministrare gauderent, quorum munificentia sustentati, parandi victus sollicitudine careremus, nisi nos vehementer illa prophetica maledictio deterreret; nam Maledictus, inquit, homo qui ponit spem suam in homine (Jerem. XVII); et, Nolite confidere in principibus (Psal. CXLV). Potuimus etiam cellulas saltem nostras super Nili fluminis alveum collocantes, aquam habere pro foribus, ne eam a quatuor millibus passuum nostris cogeremur deferre cervicibus, nisi nos ad tolerantiam laboris istius indefessos beatus Apostolus reddens, hoc jugiter animaret eloquio: Unusquisque, inquiens, propriam mercedem accipiet secundum suum laborem (I Cor. III). Nec ignoramus esse nonnulla in regionibus nostris amoena secreta, in quibus pomorum copia, et hortorum gratia, vel ubertas, necessitatem victus nostri minimo labore corporis expedirent; nisi impingendam nobis illam exprobrationem quae ad illum in Evangelio directa est divitem, vereremur: Quia recepisti consolationem tuam in vita tua (Lucae XVI). Sed despectis illis omnibus et cum universa mundi hujus voluptate contemptis, his tantum squaloribus delectamur, universisque deliciis horrendam solitudinis istius praeferimus vastitatem, neque huic arenarum amaritudini quantasvis uberis glebae divitias comparamus, non temporalia hujus corporis lucra, sed aeterna spiritus emolumenta sectantes. Parum est enim renuntiasse monachum semel, id est, in primordio conversionis suae contempsisse praesentia, nisi eis quotidie renuntiare perstiterit. Usque in finem namque hujus vitae illud nobis dicendum est cum propheta, Et diem hominis non desideravi, tu scis (Jerem. XVII). Unde et Dominus in Evangelio: Si quis vult, inquit, post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me (Lucae IX).

CAPUT III. De qualitate locorum quae ab anachoretis expeti debeant. Et idcirco ei qui de interioris hominis puritate pervigilem sollicitudinem gerit, expetenda sunt loca quae mentem ejus nulla ad culturae distentionem ubertatis suae fecunditate sollicitent, nec de cellulae fixa atque immobili statione perturbent, atque ad aliquod subdivale opus prodire compellant, et ita, velut in apertum effusis cogitationibus, omnem mentis directionem ac subtilissimum certe illius destinationis intuitum per diversa dispergat, quae a nemine prorsus, quamvis sollicito ac vigilanti, vel caveri poterunt, vel videri, nisi qui animum suum atque corpus jugiter intra parietum septa concluserit; ut ita quis, velut piscator egregius, victum sibi apostolica arte prospiciens in tranquillissimi cordis sui profundo, agmina cogitationum natantia intentus atque immobilis captet; et tamquam de prominenti scopulo curiose profunda prospectans, quas ad se homo attrahere debeat, salutari, quas vero tamquam malos ac noxios pisces negligat ac refutet, sagaci discretione dijudicet.

CAPUT IV. Quae a solitariis operationum genera debeant eligi. In hac ergo unusquisque custodia jugiter perseverans, efficaciter illud implebit, quod per Habacuc prophetam satis evidenter exprimitur: Super custodiam meam, inquit, stabo, et ascendam super petram et speculabor ut videam quid loquatur in me, et quid respondeam ad arguentem me (Habacuc II). Quod quanti laboris ac difficultatis sit, experimentis illorum qui in illa Calami sive Porphyrionis eremo commorantur manifestissime comprobatur. Nam cum longiore solitudinis intervallo ab universis urbibus et habitaculis hominum, quam eremus Scythi, dividantur (septem siquidem vel octo mansionibus vastissimae solitudinis deserta penetrantes vix ad cellularum suarum secreta perveniunt), tamen quia illi agriculturae dediti, claustris minime cohibentur, cum ad haec squalida in quibus degimus, vel ad illa Scythiotica, venerint loca, tantis cogitationum aestibus, tanta animi anxietate vexantur, ut quasi rudes et qui solitudinis exercitia ne leviter quidem aliquando contigerint, commorationem cellae et quietis silentia tolerare non possint; atque ex eis statim excussi, tamquam expertes et novitii perturbentur. Non enim sedare interioris hominis motus et cogitationum suarum tempestatibus obviare, jugi sollicitudine ac perseveranti intentione didicerunt, qui subdivalibus quotidie operibus desudantes, tota die sub aerea inanitate, non solum corpore, verum etiam mente pervolitant, et cogitationes suas cum mobilitate corporea passim in aperta diffundunt. Et idcirco multivolam animi sui sentiunt vanitatem, nec ejus lubricos possunt coercere discursus; nec contritionem spiritus ferentes, intolerabilem sibi ipsam silentii sui aestimant jugitatem, ac laboriosis ruris operibus indefessi, vincuntur otio, et quietis suae diuturnitate lassantur.

CAPUT V Quod evagatione corporis gravetur magis quam relevetur cordis anxietas. Nec mirum si in cella quis residens quasi intra arctissimum claustrum, cogitationibus congregatis, anxietatum multitudine suffocetur, quae de carceribus habitaculi cum homine prorumpentes, continuo velut equi effrenes in diversa pervolitant. Sed cum ad praesens de suis velut stabulis evagentur, capitur statim aliquod vel breve vel triste solatium. Cum vero, corpore ad cellam propriam remeante, rursus quasi ad sedem suam cuncta cogitationum caterva recurrerit, graviores excitat stimulos ipsa inveteratae licentiae consuetudo. Hi ergo qui necdum possunt vel nolunt voluntatum suarum instigationibus reluctari, cum, acedia pectus insolitum vehementius impugnante, intra cellam fuerint anxiati, si progrediendi saepius libertatem sibi remissa districtionis lege concesserint, acriorem adversum se pestem hoc ut putant, remedio suscitabunt, sicut gelidissimae aquae haustu vim internarum febrium quidam restinguere posse se credunt, cum utique accindi ex hoc, ignem illum constet potius quam sedari, siquidem momentaneam illam relevationem multo gravior consequetur afflictio.

CAPUT VI. Quo pacto monachus cogitationes custodire debeat, similitudine demonstrat. Quamobrem ita monachi omnis intentio in unum semper est defigenda, cunctarumque cogitationum ejus ortus ac circumitus in idipsum, id est, ad memoriam Dei strenue revocandi; velut si quis absidis cameram volens in sublime concludere, subtilissimi illius centri lineam jugiter circumducat, ac secundum certissimam normam omnem rotunditatis parilitatem et structurae colligat disciplinam. Qui vero eam absque illius medietatis examine consummare, quamvis summa artis aut ingenii praesumptione, tentaverit, impossibile est ut aequalitatem circumitus illius sine errore custodiat; aut quantum verae rotunditatis pulchritudini errando subtraxerit, solo deprehendat aspectu, nisi ad illum indicem veritatis semper recurrens, atque ejus arbitrio interiorem operis sui ambitum exterioremque castigans, tam excelsae magnitudinis molem unius puncti lege concludat. Ita etiam mens nostra nisi solam Domini charitatem, velut centrum immobiliter fixum, per universa operum molitionumque nostrarum momenta circumagens, probabili (ut ita dixerim) circino charitatis omnium cogitationum vel aptaverit vel repulerit qualitatem, nequaquam structuram illius artificii spiritalis, cujus Paulus est architectus (I Cor. III), probabili arte molietur, nec pulchritudinem domus illius possidebit, quam beatus David in corde suo Domino cupiens exhibere, Domine, inquit, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae (Psalm. XXV); sed indecoram in corde suo atque indignam Spiritu sancto domum, continuoque lapsuram, imprudenter attollet, non glorificandus beati cohabitatoris hospitio, sed ruina constructionis suae lugubriter opprimendus.

CAPUT VII. Interrogatio cur obesse nobis parentum vicina habitatio putaretur, quae in Aegypto consistentibus non obesset? Germanus: Satis utili ac necessario praecipitur instituto hoc operum genus quod intra cellam exerceri potest. Etenim non solum exemplo beatitudinis vestrae apostolicarum virtutum imitatione fundata, verum etiam experientiae nostrae testimoniis commoditas hujus rei nobis saepe comperta est. Sed parentum vicinia quam nec vos nimium respuistis, cur tantopere a nobis debeat vitari, non satis claret. Cum enim vos in omni perfectionis via irreprehensibiliter incedentes, non solum propriis residere regionibus, sed nec longe a viculis suis quosdam recessisse cernamus; cur id quod vobis noxium non est, nobis putetur adversum?

CAPUT VIII. Responsio quomodo non omnibus conveniant omnia. Abraham: Nonnumquam mala ex bonis rebus sumi videmus exempla. Nam si eadem quis agere non eodem affectu atque proposito aut dissimili virtute praesumpserit, profecto exinde laqueum deceptionis et mortis incurrit, unde aliis aeternae vitae fructus acquiritur. Quod ille quoque manu fortis puer, bellicosissimo illi giganti in certamine comparatus, haud dubie pertulisset, si virilibus [ Lips. in marg. viribus] atque fortissimis Saulis armis fuisset indutus: et quibus aetas robustior innumerabiles catervas hostium prostravisset, haec indubitatam primaevo potuerunt inferre perniciem, nisi prudenti discretione congrua adolescentiae suae armorum genera delegisset, et adversus hostem teterrimum non lorica et clypeo, quibus caeteros videbat instructos, sed illis quibus ipse dimicare poterat, telis fuisset armatus (I Reg. XVII). Quamobrem mensuram virium suarum convenit unumquemque nostrum diligentius ante pensare, atque ad ejus modulum arripere quam libuerit disciplinam; quia quamvis omnes utiles sint, tamen aptae cunctis cunctae esse non possunt. Non enim quia bona est ἀναχώρησις, universis eam congruam comprobamus. A multis enim non solum infructuosa, sed etiam perniciosa sentitur. Nec quia institutionem coenobiorum vel curam fratrum sanctam atque laudabilem merito profitemur, idcirco ab universis eam expetendam esse censemus. Ita etiam xenodochii uberrimus fructus est, sed ab omnibus expeti sine patientiae non potest detrimento. Proinde primum regionis vestrae atque hujus inter se pensanda sunt instituta; deinde vires hominum jugi vel virtutum vel vitiorum assiduitate collectae, diversa invicem lance trutinandae. Fieri etenim potest ut quod alterius gentis homini arduum atque impossibile est, hoc aliis insita consuetudo quodammodo verterit in naturam: sicut nationes quaedam ingenti plagarum diversitate disjunctae magnam vim frigoris vel ardorem solis absque corporis perferunt tegumento, quae utique alii illam coeli inclementiam non experti, quantivis roboris fuerint, sustentare non possunt. Ita etiam vos qui summo animi et corporis nisu, in hac regione dumtaxat, quasi naturam patriae vestrae in multis impugnare conamini, diligenter expendite, utrum in illis torpidis [ Lips. in marg. turbidis] (ut fama est) regionibus, et velut frigore nimiae infidelitatis obstrictis, hanc (ut ita dixerim) nuditatem sustentare possitis. Nostris enim istam propositi fortitudinem naturaliter quodammodo indidit sanctae conversationis antiquitas, quorum si constantiae atque virtuti pares esse vos cernitis, viciniam parentum fratrumque vestrorum similiter fugere non debetis.

CAPUT IX. Abbatis Apollo mortificatio. Ut vero ad certum districtionis examen vestrarum virium quantitatem metiri congrua aestimatione possitis, cujusdam vobis senis, id est, abbatis Apollo factum breviter indicabo, ut si vos intimum vestri cordis examen hujus proposito atque virtuti haud inferiores esse censuerit, absque jactura profectus vestri professionisque periculo, patriae inhabitationem ac parentum viciniam praesumatis: certi quod districtionem humilitatis hujus, quam vobis in hac provincia non solum voluntas, sed etiam necessitas peregrinationis, extorquet, propinquitatis affectus aut locorum oblectatio non possit evincere. Ad hunc igitur quem praediximus senem, cum germanus suus intempesta nocte venisset, implorans ut, de monasterio suo paulisper egressus, ad evellendum bovem, quem coeno palustri eminus inhaerere flebiliter querebatur, ei esset auxilio, quia eum solus nequaquam posset eruere, abbas Apollo pertinaciter obsecranti: Cur, ait, juniorem fratrem nostrum, quem praeteriens propiorem quam me habueras, non rogasti? Cumque ille, eum mortem olim sepulti fratris oblitum et ex nimia continentiae ac solitudinis jugitate velut impotem mentis existimans, respondisset: Quemadmodum poteram de sepulcro eum qui ante annos quindecim obiit, invocare? Abbas Apollo: Ignoras ergo, ait, me quoque ante annos viginti huic mundo fuisse defunctum, nullaque jam posse de hujus cellae sepulcro, quae ad praesentis vitae pertineant statum, tibi conferre solatia? quem in tantum Christus ab intentione mortificationis arreptae vel modicum ad extrahendum bovem tuum non patitur relaxari, ut ne brevissimi quidem momenti inducias pro patris indulserit sepultura (Luc. VII), quae multo utique celerius, honestius et religiosius fuerat exhibenda. Rimamini itaque nunc arcana pectoris vestri, prudenterque conjicite an talem etiam vos juxta parentes vestros districtionem mentis jugiter retentare possitis. Cumque vos in hac animi mortificatione consimiles eidem senseritis, tum demum scitote parentum fratrumque viciniam vobis quoque similiter noxiam non futuram; ut scilicet eis, quamvis in proximo constitutis, velut mortuos vos esse credatis, ita ut nec illos vestris foveri solatiis nec vos illorum sinatis obsequiis relaxari.

CAPUT X. Interrogatio, an obsit monacho si a parentibus necessaria ipsi suggerantur? Germanus: Super hoc plane jam nullum ambiguitatis locum ulterius reliquisti. Certi etenim sumus tam praesentis hujus habitus vilitatem quam quotidiana haec nudipedalia in illorum vicinia nullatenus exercere nos posse; sed ne labore quidem illic simili ea quae sunt ad victum necessaria, provisuros, sicut hic etiam aquam cervicibus nostris ex tribus millibus exhibere compellimur: nec nostra enim, nec illorum verecundia, haec nos coram illis agere omnino patietur. Sane quid proposito nostro oberit, si, illis subministrantibus universa, nos, sollicitudine parandi victus penitus absoluti, lectioni tantum et orationi operam dederimus, ut, isto quo nunc distrahimur labore sublato, spiritalibus tantum studiis intentius excubemus?

CAPUT XI. Responsio ex D. Antonii sententia desumpta. Abraham: Non meam contra hoc vobis, sed beati Antonii sententiam proferam, qua ille ita cujusdam fratris, hoc quo dicitis tepore torpentis segnitiem confutavit, ut etiam nodum vestrae propositionis abscinderet: nam cum ad praedictum virum quidam ut dixi, veniens, anachoreticam disciplinam minime diceret admirandam; majoris pronuntians esse virtutis, si ea quae perfectionis sunt, inter homines quispiam, quam in eremo positus, exerceret; beatus Antonius ubinam ipse consisteret, percunctatur. Cumque ille se juxta parentes suos habitare dixisset, et eorum praebitione ab omni cura et sollicitudine diurni [ Lips. in marg. diuturni] operis absolutum, lectioni tantum et orationi, absque illa distentione spiritus indesinenter gloriaretur insistere. Rursum beatus Antonius: Dic, inquit, fili, utrum in eorum damnis vel adversis casibus contristeris, parique etiam modo super eorum prosperitate congaudeas. Ille utriusque rei se participem esse confessus est. Cui senex: Noveris te, inquit, etiam in futuro saeculo eorum sorte censendum, cum quibus in hac vita in lucri detrimentive consortio, vel gaudio vel moerore concuteris. Nec hac contentus sententia beatus Antonius, majorem insuper campum disputationis ingressus est; Haec, inquiens, conversatio atque hic tepidissimus status, non hoc solo, quo dixi, te feriunt detrimento (licet id tu ipse non sentias, dicens quodammodo secundum illam Proverbiorum parabolam [Prov. XXIII], Ferierunt me, sed non dolui, et deluserunt me, ego autem nescivi; vel illud quod dicitur in propheta (Oseae VII), Comederunt alieni robur ejus, et ipse nescivit ), quod scilicet diebus singulis mentem tuam pro casuum varietate mutantes, indesinenter ad terrena demergunt; verum etiam quod fructum manuum tuarum, et justa laboris proprii mercede defraudent, non permittentes te horum praebitione suffultum, secundum beati Apostoli regulam, quotidianum tibi victum tuis manibus praeparare, quem ille ultima Ephesiorum Ecclesiae principibus praecepta promulgans, se etiam sanctis Evangelicae praedicationis studiis occupatum, non solum sibi, verum etiam his qui erant erga ministerium suum necessariis obsequiis praepediti, praebuisse se memorat, dicens: Ipsi scitis quoniam ea quae mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istae (Actor. XX). Quod tamen ut se fecisse pro forma nostrae utilitatis ostenderet, alibi ait: Non otiosi fuimus inter vos, neque gratis panem ab aliquo manducavimus, sed in labore et fatigatione nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus: non quia non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos (II Thess. III).

CAPUT XII. De utilitate operationis, et otii detrimento. Et ideo cum etiam nobis parentum praesidia non deessent, tamen hanc cunctis opibus praetulimus nuditatem, et quotidiana corporis alimenta nostris maluimus sudoribus praeparare quam secura parentum praebitione fulciri, laboriosissimae huic penuriae illam quam praedicas otiosam Scripturarum meditationem atque infructuosam lectionis instantiam postponentes; quam procul dubio libentissime sectaremur, si hoc esse utilius vel exemplis suis Apostolica tradidisset auctoritas, vel instituta seniorum salubriter praefinissent. Noveris autem te etiam ex hoc non levius quam illo quo supra diximus affici detrimento: quia cum sis sani corporis ac robusti, stipe sustentaris aliena, quae juste solis est debilibus attributa. Nam utique omne hominum genus absque illo tantum genere monachorum, quod secundum praeceptum Apostoli quotidianis manuum suarum laboribus vivit, agapen alienae operationis exspectat. Unde non solum eos, qui semetipsos, vel parentum facultatibus, vel famulorum laboribus, vel fundorum suorum fructibus gloriantur, sed ipsos etiam reges mundi hujus, agape certum est sustentari. Hoc denique majorum nostrorum definitio habet: Quidquid ad necessitatem quotidiani victus insumitur, quod opere manuum nostrarum effectum partumque non fuerit, ad agapen referri debere sanxerunt, secundum Apostolum, qui otiosis penitus interdicens opem largitatis alienae, Qui, inquit, non operatur nec manducet (II Thess. III). His beatus Antonius adversus quemdam usus verbis, etiam nos magisterii sui informavit exemplo, ut parentum perniciosissima blandimenta, et omnium qui victui necessariam subministrant agapen, insuper etiam omnem amoenae habitationis gratiam devitemus; squalentesque naturali amaritudine arenas, et perustas salsa inundatione regiones, nullique ob idipsum hominum juri dominioque subjectas, cunctis mundi hujus opibus praeponamus, ut non solum frequentias hominum obtentu inviae solitudinis declinemus, sed etiam nequaquam nos ad qualiscumque culturae distentionem uberis soli natura sollicitet, per quam mens ab illa principali observatione cordis distracta, spiritualibus studiis redderetur effeta.

Tous les livres