Conférences (Collationes) (page 22)

Jean Cassien · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : la.wikisource.org — Collationes/1 + Collationes/2 + Collationes/3 + Collationes/4 + Collationes/5 + Collationes/6 + Collationes/7 + Collationes/8 + Collationes/9 + Collationes/10 + Collationes/11 + Collationes/12 + Collationes/13 + Collationes/14 + Collationes/15 + Collationes/16 + Collationes/17 + Collationes/18 + Collationes/19 + Collationes/20 + Collationes/21 + Collationes/22 + Collationes/23 + Collationes/24 + Collationes/Iprae + Collationes/IIprae + Collationes/IIIprae · 22 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

COLLATIO VIGESIMA QUARTA, (suite)

CAPUT XIII. Abbatis Macarii fabula de tonsoris mercede composita, ad illusiones diaboli cognoscendas. Nam quod alios quoque salvare vos posse confiditis, et spe majoris lucri ad revisendam patriam festinatis, audite etiam super hoc quamdam abbatis Macarii fabulam, jucundissime atque aptissime figuratam, quam et ille cuidam similibus desideriis aestuanti, medicinam opportunissimae narrationis ingessit. Erat, inquit, in civitate quadam peritissimus tonsor qui, denariis ternis unumquemque detondens, tenuem vilemque mercedem sui operis acquirendo, ex hac eadem quantitate necessaria suo victui quotidie comparabat; centumque denarios, expleta omni corporis cura, marsupio suo diebus singulis inferebat. Sed cum indesinenter hunc conderet quaestum, audivit in quadam longe posita civitate, singulorum solidorum singulos homines tonsori praebere mercedem. Quo ille comperto, Quamdiu ero, inquit, hac mendicitate contentus, ut trium denariorum stipem cum labore conquiram, cum possim illo pergens ingenti solidorum quaestu divitias congregare? Itaque, sumens artis suae protinus instrumenta, expensis in sumptu omnibus quae hic multo tempore collecta servarat, ad urbem illam quaestuosissimam cum summo labore pervenit. Ubi cum, ea qua ingressus est die, secundum id quod compererat, ab unoquoque mercedem sui operis recepisset, ad vesperam se videns grandem solidorum numerum conquisisse, ad macellum laetus intendit, escas refectioni suae necessarias coempturus. Quas cum coepisset magno solidorum pretio comparare, expensis in perexiguo victu universis quos acquisierat solidis, ne unius quidem denarii intulit lucrum. Cumque ita singulis diebus acquisitionem suam vidisset insumi, ut non solum nihil redigeret, sed vix ipsam quotidianae substantiae necessitatem posset explere, apud semetipsum recogitans, Revertar, inquit, ad civitatem meam, illumque repetam tenuissimum quaestum, ex quo mihi expleta omni corporis cura, quod ad sustentationem senectutis accresceret, quotidiana exuberantia conferebat.

Quod quamvis parvum videretur et tenue, non mediocrem tamen summam jugi pariebat augmento. Quaestuosior quippe mihi fuit ille nummorum quam iste solidorum imaginarius quaestus, ex quo non solum nihil exuberat quod recondam, sed etiam vix ipsa quotidiani victus necessitas sustinetur. Et idcirco rectius nobis est, hunc solitudinis hujus tenuissimum fructum indirupta jugitate sectari, quem nullae saeculares curae, nullae mundanae distentiones, nulla cenodoxiae ac vanitatis arrodat elatio, nullae sollicitudines diurnae necessitatis imminuant. Melius est enim modicum justo, super divitias peccatorum multas (Psal. XXXVI), quam affectare lucra illa majora, quae etiamsi parata fuerint quaestuosissima conversione multorum, necessitate tamen mundanae conversationis et quotidianis distentionum diminutionibus absumentur. Melior namque est, secundum sententiam Salomonis, pugillus unus cum requie, quam duo pugilli cum labore et praesumptione spiritus (Eccles. IV). Quibus illusionibus atque dispendiis omnes admodum infirmos necesse est implicari qui cum etiam de sua salute sint dubii, ipsique adhuc magisterio atque institutione egeant aliena, ad convertendos alios et regendos, diabolicis illusionibus instigantur; quique etiamsi potuerint lucri aliquid ex quorumdam conversione conquirere, impatientia sua atque inconditis moribus quidquid acquisierint perdunt. Illud namque eis quod Aggaeus propheta describit, eveniet: Et qui mercedes congregat, mittet eas in sacculum pertusum (Aggaei I). Vere enim lucra sua in pertusum sacculum condit, qui quidquid per aliorum conversionem videtur acquirere, intemperantia cordis sui, et quotidiana animi distentione disperdit. Itaque fiet, ut dum uberiora lucra per aliorum credunt institutionem parare se posse, etiam sua correctione priventur. Sunt enim qui se divites ferunt, nihil habentes, et sunt qui se humiliant in multis divitiis (Prov. XIII), et Melior est vir in ignobilitate serviens sibi, quam qui dignitatem sibi acquirit, et indiget pane (Prov. XII).

CAPUT XIV. Interrogatio, unde nobis talium cogitationum error irrepserit? Germanus: Satis congrue nobis comparationibus disputatio tua cogitationum nostrarum manifestavit errores, quorum causas et curationes similiter optamus agnoscere; et unde acciderit nobis ista deceptio, pariter cupimus edoceri. Nulli etenim dubium est neminem admodum posse remedia malis valetudinibus adhibere, nisi eum qui ipsas morborum origines ante praedixerit.

CAPUT XV. Responsio de tripartito animae motu. Abraham: Omnium vitiorum unus fons atque principium est; secundum qualitatem vero partis illius, et (ut ita dixerim) membri quod in animo fuerit vitiatum, diversa vocabula passionum corruptionumque sortitur. Quod nonnumquam etiam morborum corporalium probatur exemplo, quorum cum una sit causa, in diversa tamen aegritudinum genera pro qualitate membrorum quae fuerint occupata, distinguitur. Etenim cum arcem corporis, id est, caput, vis noxii humoris obsederit, cephalalgiae procreat passionem; cum vero aures oculosve pervaserit, in otalgicum, sive in ophthalmicum vertitur morbum: cum se in articulos quosque ad manuum summa transfuderit, articularis atque chiragrica dicitur valetudo: cum autem ad pedum ima defluxerit, podagra mutato nomine nuncupatur: totque vocabulis una atque eadem noxii humoris origo distinguitur, quot membrorum ceperit portiones. Eodem modo de visibilibus ad invisibilia transeuntes, animae nostrae partibus, atque (ut ita dixerim) membris vim cujusque vitii inesse credamus. Quam cum sapientissimi quique tripartitae definiant esse virtutis, necesse est ut aut λογικόν, id est, rationabile, aut θυμικόν, id est, irascibile, aut ἐπιθυμητικόν, id est, concupiscibile ejus, aliquo corrumpatur incursu. Cum ergo aliquem ex his affectibus vis noxiae obsederit passionis, pro illius causis etiam vitio nomen imponitur. Nam si rationabilem ejus partem vitiorum pestis infecerit, cenodoxiae, elationis, invidiae, superbiae, praesumptionis, contentionis, haereseos vitia procreabit. Si irascibilem vulneraverit sensum, furorem, impatientiam, tristitiam, acediam, pusillanimitatem, crudelitatem parturiet. Si concupiscibilem corruperit portionem, gastrimargiam, fornicationem, phylargyriam, avaritiam et desideria noxia terrenaque germinabit.

CAPUT XVI. Corruptam rationalem animae partem principio curandam esse. Et idcirco si fontem vitii hujus et originem vultis agnoscere, rationabilem mentis vestrae atque animae portionem noveritis esse corruptam, ex qua vel praesumptionum, vel cenodoxiae solent vitia pullulare. Proinde hoc primum animae vobis (ut ita dixerim) membrum rectae discretionis judicio et humilitatis virtute curandum est, quo vitiato dum non solum ad perfectionis jam pervenisse fastigia, sed etiam docere alios posse vos creditis, et ad eruditionem caeterorum sufficientes atque idoneos judicatis, per elationem cenodoxiae quam patefecit vestra confessio pervagationem vanitati [ Lips. in marg. vanitate] raptamini; quas amputare deinceps absque difficultate poteritis, si verae discretionis, ut dixi, humilitate fundati, quam laboriosum, quamque difficile sit unicuique nostrum salvare animam suam, mentis vestrae contritione discatis; et intimo cordis affectu, non modo longe vos ab illa docendi praesumptione submotos, verum etiam adhuc egere doctoris agnoscatis auxilio.

CAPUT XVII. Quod infirmior pars animae diabolicis tentationibus prima succumbat. Adhibete ergo huic membro vel parti animae vestrae, quam specialiter diximus vulneratam, verae humilitatis medelam; quae quoniam caeteris animae virtutibus in vobis, quantum apparet, infirmior est, necesse est ut diabolicae infestationi prima succumbat. Quemadmodum ingruentibus quibusdam injuriis, quae vel ex accidenti labore, vel de aeris corruptione gignuntur, fieri etiam in corporibus humanis solet, ut illa quae fuerint infirma, casibus istis prima consentiant atque succumbant; cumque peculiarius in eis morbus insederit, reliquas quoque partes corporis eadem peste tabefaciat: ita et animam uniuscujusque nostrum, flante quodammodo pestilenti halitu vitiorum, illa maxime passione necesse est attentari, in qua tenerior atque infirmior ejus portio, validis inimici non tam fortiter resistit impulsibus, et ex illis periculum captivitatis incurrere, in quibus faciliori proditioni aditum reserat incauta custodia. Sic namque Balaam populum Dei posse decipi, certa ratione collegit, dans consilium ut ex illa parte qua infirmari noverat filios Israel, perniciosi eis laquei tenderentur, non dubitans eos oblata copia feminarum, fornicationis ruina protinus collapsuros, quia concupiscibiles animae eorum partes sciebat esse corruptas (Num. XXIV et XXXI). Ita ergo unumquemque nostrum nequitiae spiritales versuta malignitate pertentant, illis praecipue affectibus animae insidiosos laqueos perstruentes, quibus eam senserint aegrotare: ut, verbi gratia, cum viderint rationabiles animae nostrae partes esse vitiatas, illo nos ordine decipere moliuntur, quo Achab regem ab illis Syris deceptum Scriptura commemorat, qui dixerunt: Scimus quoniam reges Israel misericordes sunt; ponamus itaque saccos in lumbis nostris et funiculos in capitibus nostris, et egrediamur ad regem Israel, et dicemus: Servus tuus Benadab dicit: Vivificetur anima mea. Quibus ille non vera pietate, sed vana misericordiae laude permotus, Si adhuc, inquit, vivit, frater meus est (III Reg.

XX). Et hoc exemplo, etiam nos rationabilis illius partis errore deceptos, inde incurrere offensam Dei faciunt, unde consecuturos mercedem ac recepturos nos pietatis praemia credebamus, similique nobis etiam increpatione dicatur: Quia dimisisti virum dignum morte de manu tua, erit anima tua pro anima ejus, et populus tuus pro populo ejus (Ibid.). Sive cum immundus spiritus dicit, Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus (III Reg. XXII); per rationabilem procul dubio affectum, quem lethalibus apertum norat insidiis, laqueum deceptionis ac mortis intendit. Sic etiam Herodem per irascibilem animae portionem, ad illam tantorum infantium necem callidissimus hostis impegit, eo quod istam propensius in eo norat esse vitiatam (Matth. II). Quod etiam de Domino nostro idem spiritus opinatus, cum in his eum tribus animae affectibus tentasset, in quibus omne hominum genus noverat captivari, nihil tamen versutis profecit insidiis. Nam concupiscibilem mentis ejus aggressus est partem, dicens: Dic ut lapides isti panes fiant (Matth. IV). Irascibilem, cum eum ad expetendam praesentis saeculi potestatem, et regna mundi hujus instigare conatus est. Rationabilem, cum ait: Si Filius Dei es, mitte te deorsum (Ibid.). In quibus idcirco nihil ejus profecit illusio, quia nihil secundum conjecturam suam, quam falsa opinatione conceperat, reperit in eo esse vitiatum. Unde etiam nulla pars animae ejus, inimici insidiis attentata consensit. Ecce enim, inquit, venit princeps mundi hujus, et in me inveniet nihil (Joan. XIV).

CAPUT XVIII. Interrogatio, an utili desiderio secretioris solitudinis [Al. desiderio majoris silentii] retraheremur ad patriam? Germanus: Inter caetera illusionum errorumque nostrorum genera, quae nos ad desiderium patriae nostrae, sicut beatitudo tua solerti mentis perspicit intuitu, vana spiritalium commodorum pollicitatione flammaverant, etiam haec vel maxima exstitit causa, quod [ Lips. in marg. ut] interdum a fratribus frequentati, jugi secreto, ac diuturno silentio, secundum desiderium nostrum nequaquam possimus inhaerere. Per quod necesse est cursum atque mensuram quotidianae continentiae, quam pro castigatione corporis indiruptam perpetuo cupimus retentare, nonnullis fratribus supervenientibus, intercidi. Quod sine dubio nullatenus in nostra provincia credimus eventurum, in qua aut nullum, aut certe rarissimum professionis hujus virum inveniri possibile est.

CAPUT XIX. Responsio, quod perfectos viros etiam in remotissimis solitudinibus latentes ab hominibus Deus velit frequentari. Abraham: Irrationabilis atque inconsideratae districtionis, immo potius summi teporis indicium est, nequaquam ab hominibus velle frequentari. Qui enim in hac quam arripuit via nimium tardis passibus graditur, ac secundum anteriorem hominem conversatur, aequum est ut ad eum, non dicam sanctorum, sed ne hominum quidem ullus adveniat. Vos autem si vera atque perfecta Domini nostri dilectione flagratis, et Deum qui utique charitas est (I Joan. IV), pleno spiritus fervore sectamini, ad quaelibet loca inaccessibilia fugeritis, necesse est ea ab hominibus frequentari: quantoque vos propiores Deo amoris divini ardor effecerit, tanto ad vos major sanctorum fratrum confluet multitudo. Non enim potest, secundum sententiam Domini, civitas abscondi supra montem posita: Quia diligentes me, inquit Dominus, glorificabo; qui autem me contemnunt, erunt ignobiles (I Reg. II; Matth. V). Verumtamen nosse debetis hanc esse subtilissimam diaboli calliditatem, hanc occultissimam foveam, in quam miserabiles et incautos quosque praecipitat, ut dum eis majora promittit, necessaria quotidiani fructus emolumenta subripiat, abstrusiores scilicet et vastiores solitudines expeti debere persuadens, easque velut miris amoenitatibus consitas in eorum corde depingens; ignota etiam quaedam, et quae penitus nusquam sunt loca, velut cognita ac praeparata, nostraeque potestati jam debita, et absque ulla difficultate possidenda confingit. Homines quoque regionis illius tractabiles et ad viam salutis sequaces esse mentitur, ut dum illic uberiores fructus animae pollicetur, praesentia lucra fraudulenter avertat. Nam cum unusquisque hac vana spe a seniorum salutari contubernio separatus, atque omnibus quae sibimet frustra in suo corde depinxerat, fuerit destitutus, velut de profundissimo sopore consurgens, nihil ex his quae somniaverat expergefactus inveniet. Itaque eum diabolus majoribus vitae hujus necessitatibus et inextricabilibus laqueis irretitum ne respirare quidem ad haec quae sibi ipse promiserat, aliquando permittit, eumque non jam illis, quas ante vitaverat, raris ac spiritalibus fratrum visitationibus, sed quotidianis saecularium incursionibus obligatum, ne ad mediocrem quidem anachoreseos quietem ac disciplinam umquam redire patietur.

CAPUT XX Quod utilis sit remissio in adventu fratrum. Illa quoque remissionis atque humanitatis intercapedo gratissima, quae nonnumquam pro adventu fratrum intervenire consuevit, licet molesta vobis ac fugienda videatur, tamen quam sit utilis ac salubris tam corpori quam spiritui vestro paucis patienter attendite. Saepe accidit, non dicam novitiis et infirmis, sed etiam experientissimis atque perfectis, ut nisi mentis eorum directio atque censura quibusdam mollita fuerit vicissitudinum laxamentis, aut in teporem spiritus, aut certe in perniciosam corporis valetudinem collabatur. Et idcirco a prudentibus atque perfectis, cum intercesserit etiam fratrum crebra visitatio, non solum toleranda patienter, sed etiam gratanter est amplectenda. Primum quod provocat nos avidius semper solitudinis desiderare secreta; nam quodammodo cursum nostrum dum interpolare creditur, infatigabilem jugemque conservat: qui si nullo interdum obice tardaretur, usque ad finem contendere indefessa pernicitate non posset. Deinde quod necessitatem reficiendi corpusculi cum fructu humanitatis indulget, majora nobis conferens lucra cum jucundissimo corporis laxamento, quam illa sunt quae per abstinentiae fatigationem fuerant acquirenda. Super qua re aptissimam comparationem antiqua narratione vulgatam breviter indicabo.

CAPUT XXI. Idem demonstrat D. Joannis evangelistae auctoritate. Fertur beatissimus evangelista Joannes cum perdicem manibus molliter demulceret, quemdam ad se habitu venatorio venientem subito conspexisse. Qui miratus quod vir tantae opinionis ac famae ad tam parva et humilia se oblectamenta submitteret: Tune es, inquit, ille Joannes, cujus fama insignis atque celeberrima, me quoque summo desiderio tuae agnitionis illexit? Cur ergo oblectamentis tam vilibus occuparis? Cui beatus Joannes: Quid est quod manus tua gestat? At ille: Arcus, inquit. Et cur, ait, non eum tensum ubique semper circumfers? Cui ille respondit: Non oportet, ne jugi curvamine rigoris fortitudo laxata mollescat atque depereat; et cum oportuerit ut fortiora in aliquam feram spicula dirigantur, rigore per nimietatem continuae tensionis amisso, violentior ictus non possit emitti. Nec nostri, inquit beatus Joannes, animi te offendat, o juvenis, tam parva haec brevisque laxatio; quae nisi remissione quadam rigorem intentionis suae interdum relevet ac relaxet, irremisso vigore lentescens, virtuti spiritus, cum necessitas poscit, obsecundare non poterit.

CAPUT XXII. Interrogatio qualiter intelligendum sit quod in Evangelio dicitur, Jugum meum suave, et onus meum leve est. Germanus: Quoniam nobis illusionum cunctarum remedia contulisti, et diabolicae quibus quatiebamur insidiae per doctrinam tuam, Domino donante, detectae sunt, hoc quoque nobis similiter precamur edisseri quod in Evangelio dicitur, Jugum meum suave, et onus meum leve est (Matth. XI). Satis enim propheticae illi sententiae videtur adversum qua dicitur: Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras (Psal. XVI). Quippe cum etiam Apostolus dicat, Omnes qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patientur (II Tim. III). Quidquid autem durum et persecutionibus est refertum, nec leve potest esse nec suave.

CAPUT XXIII. Responsio cum expositione sententiae. Abraham: Verissimam Domini ac Salvatoris nostri esse sententiam experientiae ipsius facili probabimus documento, si perfectionis viam legitime et secundum voluntatem Christi fuerimus aggressi, et mortificantes omnia desideria nostra ac voluntates noxias abscindentes, non solum nihil residere nobis de mundi hujus substantia siverimus [ Lips. in marg. noverimus], per quam utique cum libitum fuerit vastandi nos ac dilacerandi potestatem inimicus inveniet, sed etiam nostri ipsius non esse nos dominos senserimus, illud Apostolicum in veritate complentes: Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus (Galat. II). Quid enim grave poterit esse, quid durum ei qui jugum Christi tota mente susceperit; qui vera humilitate fundatus, semper ad Dominum respiciens, in omnibus quae sibi fuerint irrogatae laetatur injuriis, dicens: Propter quod complaceo mihi in infirmitatibus, in passionibus, in angustiis pro Christo; cum enim infirmor, tunc potens sum (II Cor. XII)? Quo, inquam, familiaris rei cruciabitur damno, qui, perfecta nuditate gloriosus, voluntarie pro Christo universas hujus mundi respuit facultates, omnesque ejus concupiscentias generaliter arbitratur ut stercora, ut Christum lucrifaciat (Philip. III), evangelici illius praecepti meditatione cunctorum dispendiorum aestus despiciens et excludens: Quid enim prodest homini si universum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua (Matth. XVI)? Super cujus rei privatione tristabitur, qui omnia quae ab aliis auferri possunt, sua non esse cognoscit, illud invicta virtute proclamans: Nihil intulimus in hunc mundum, haud dubium quia nec auferre quid possumus (I Tim. VI)? Cujus autem inopiae necessitate ejus superabitur fortitudo, qui peram in via, aes in zona, vestem in tempora habere non novit (Matth. X), sed cum Apostolo gloriatur in jejuniis multis, in fame et siti, in frigore et nuditate (II Cor. XII)? Quis labor, quodve tam arduum senioris praeceptum, tranquillitatem pectoris ejus poterit perturbare, qui nullam habens propriam voluntatem, omnibus quae sibi fuerint imperata, non solum patienter, sed etiam gratanter occurrit, nostrique Salvatoris exemplo non quaerit suam, sed Patris facere voluntatem, dicens et ipse ad Patrem suum: Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu (Matth. XVI)? Quibus etiam injuriis, qua persecutione terrebitur, immo quod ei non etiam jucundum potest esse supplicium, qui in omnibus plagis cum apostolis semper exsultans, optat ut dignus habeatur pro nomine Christi contumeliam pati (Actor. V)?

CAPUT XXIV. Cur amarum jugum et grave onus Domini sentiatur? Ut autem nobis econtrario jugum Christi non leve nec suave videatur, contumaciae nostrae est justius ascribendum, qui diffidentia atque incredulitate dejecti, contra illius imperium, immo consilium, qui ait: Si vis perfectus esse, vade, vende, sive dimitte, omnia tua, et veni, sequere me (Matth. XIX), inepta perversitate pugnamus, terrenarum scilicet facultatum materias retentantes; quarum cum nexibus animum nostrum diabolus teneat illigatum, quid superest nisi ut cum voluerit nos a spiritalibus gaudiis separare, earumdem imminutione ac privatione moestificet? Id versutis fraudibus elaborans, ut cum jugi illius suavitas et oneris levitas vitiosae concupiscentiae pravitate nobis fuerit aggravata, ipsius facultatis atque substantiae, quam nobis pro requie ac solatio reservamus, vinculis irretitos, saecularium curarum flagris semper excruciet, ex nobismetipsis quo dilaceremur exsculpens. Funiculis namque peccatorum suorum unusquisque constringitur (Proverb. V), audiens per prophetam, Ecce omnes vos accendentes ignem, accincti flammis, ambulate in lumine ignis vestri, et in flammis quas succendistis (Isaiae L). Per haec siquidem, ut Salomon testis est, unusquisque per quae peccaverit et punietur (Sapient. XI). Ipsae enim nobis tormento sunt quibus utimur voluptates: et oblectamenta hujus carnis atque deliciae, carnificum vice in suum retorquentur auctorem: quia necesse est eum qui facultatibus pristinis opibusque suffultus est, nec integram humilitatem cordis, nec mortificationem plenam noxiarum suscipere voluntatum [ Lips. in marg. voluptatum]. His autem virtutum patrocinantibus instrumentis, omnes vitae praesentis angustiae et cuncta quae inimicus potest inferre dispendia, non modo patientissime, verum etiam jucundissime sustinentur, quibus rursum exsultantibus elatio tam perniciosa succrescit, ut etiam pro levissima contumelia mortiferis impatientiae ictibus vulneremur, dicaturque nobis per Jeremiam prophetam: Et nunc quid tibi vis cum via Aegypti, ut bibas aquam turbidam?

Et nunc quid tibi vis cum via Assyriorum, ut bibas aquam fluminis? Arguet te malitia tua, et aversio tua increpabit te. Scito et vide quam malum et amarum est te dereliquisse Dominum Deum tuum, et non esse timorem meum apud te, dicit Dominus (Jerem. II). Quod ergo jugi Dominici mirifica suavitas amara sentiatur, quid est, nisi quia eum aversionis nostrae amaritudo corrumpit? Quod divini oneris tam jucunda levitas ingravescit, quid est nisi quia eum a quo sustinebamur contumaci praesumptione contemnimus, quippe cum evidenter idipsum Scriptura testetur, dicens: Nam si ambularent semitas rectas, invenissent utique semitas justitiae leves (Prov. II, sec. LXX). Nos, inquam, nos esse manifestum est, qui semitas Domini rectas ac leves pravis durisque desideriorum cautibus asperamus, qui viam regiam apostolicis ac propheticis silicibus communitam, sanctorumque omnium atque ipsius Domini vestigiis complanatam, amentissime deserentes, devia quaeque ac dumosa sectamur, et praesentium oblectationum illecebris obcaecati, per obscuros impeditosque vitiorum sentibus calles, laceratis cruribus, et dirupta illa nuptiali veste, reptamus, non modo acutissimis veprium aculeis configendi, sed etiam virulentorum serpentum vel scorpionum illic latentium ictibus vulnerandi. Tribuli enim et laquei in viis pravis; qui autem timet Dominum, abstinebit se ab eis (Prov. XXII). De talibus et alibi Dominus per prophetam: Oblitus est mei, inquit, populus meus, frustra libantes et impingentes in viis suis, in semitis saeculi, ut ambularent per eas in itinere non trito (Jerem. XVIII). Viae enim, secundum sententiam Salomonis, nihil operantium, stratae sunt spinis, fortium vero tritae sunt (Prov. XV); et ita ab itinere regio deviantes, ad illam metropolim civitatem, ubi noster cursus indeclinabiliter semper debet esse directus, non poterunt pervenire. Quod etiam Ecclesiastes satis significanter expressit, Labor, inquiens, stultorum affliget eos qui non cognoverunt ire in civitatem (Eccle. XV), illam scilicet Jerusalem coelestem, quae est mater omnium nostrum (Galat. IV).

CAPUT XXV. Quid nobis utilitatis conferant tentationes. Quisquis autem in veritate huic mundo renuntians super se tulerit jugum Christi, et didicerit ab eo, quotidianis injuriarum exercitiis eruditus, quia mitis est et humilis corde (Matth. XI), in cunctis tentationibus manebit semper immobilis, omnia que illi cooperabuntur in bonum (Rom. VIII). Verba enim Dei, secundum Abdiam prophetam, bona sunt cum eo qui recte graditur (Mich. II). Et iterum: Quia rectae viae Domini, et justi incedunt in eis, praevaricatores vero corruent in eis (Ose. XIV). Majora igitur nobis per colluctationem tentationum, laudis contulit praemia, benigna erga nos gratia Salvatoris, quam si omnem a nobis necessitatem certaminis abstulisset. Etenim sublimioris praestantiorisque virtutis est, passionibus aerumnisque vallatum, manere semper immobilem, et, adversum se saevientibus cunctis, certum de praesidio Dei atque intrepidum perdurare; humanisque incursibus velut armis invictae virtutis accinctum gloriosissime de impatientia triumphare, et acquirere quodammodo de infirmitate virtutum, quia virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII). Ecce enim dedi te, inquit Dominus, in columnam ferream, et in murum aereum super omnem terram, regibus Juda, et principibus, et omni populo terrae, et belligerabunt adversum te, et non praevalebunt, quia ego tecum sum, ut eruam te, dicit Dominus (Jerem. I). Ergo secundum veram Domini traditionem, via regia suavis ac levis est, licet dura et aspera sentiatur. Pie enim ac fideliter servientes, cum tulerint jugum Domini super se, et didicerint ab eo quia mitis est et humilis corde (Matth. XI), jam quodammodo terrenarum passionum deponentes sarcinam, non laborem, sed requiem animabus suis Domino praestante reperient, sicut per Jeremiam prophetam ipse testatus est, dicens: State super vias et videte, et interrogate de semitis antiquis, quae sit via bona, et ambulate in ea, et invenietis refrigerium animabus vestris (Jerem. VI); fient namque eis continuo prava in directa, et aspera in vias planas (Isaiae XL); et gustantes videbunt quam suavis est Dominus (Psal.

XXXIII); audientesque Christum in Evangelio proclamantem: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. XI); depositis ponderibus vitiorum, quae sequuntur intelligent, Quia jugum meum suave est, et onus meum leve (Ibid.). Habet ergo refrigerium via Domini, si secundum legem ipsius teneatur. Sed nos sumus qui dolores nobis atque tormenta turbulentis distentionibus procuramus, dum malumus vias saeculi hujus pravas atque perversas etiam cum summo discrimine ac difficultate sectari. Cum vero hoc modo grave nobis ac durum jugum Domini fecerimus blasphemo jam spiritu, vel de ipsius jugi, vel de Christi qui illud imponit, duritia atque asperitate causamur, secundum illud, Insipientia viri corrumpit vias ejus. Deum autem causatur corde suo. Et secundum Aggaeum prophetam, cum dixerimus, Quia via Domini non dirigit, congrue respondetur nobis a Domino: Numquid via mea non dirigit? Nonne magis viae vestrae sunt pravae (Ezech. XVIII)? Et revera si comparare volueris splendentem virginitatis florem et suave olentem castimoniae puritatem tetris ac fetidis libidinum volutabris, quietem securitatemque monachorum periculis et aerumnis quibus mundi hujus homines implicantur, paupertatis nostrae requiem edacibus divitum tristitiis ac pervigilibus curis, in quibus non absque summo vitae periculo diebus ac noctibus consumuntur, suavissimum jugum Christi onusque levissimum facillime comprobabis.

CAPUT XXVI. Quomodo perfecte abrenuntiantibus centuplum in hoc mundo repromittatur. Proinde etiam illa retributio praemiorum, qua perfecte renuntiantibus in hac vita centuplum Dominus repromisit, dicens: Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet in praesenti, et vitam aeternam possidebit (Matth. XIX). Recte atque verissime eodem sensu absque ulla fidei perturbatione suscipitur. Multi enim occasionem [ Lips. in marg. occasione] hujus sententiae nacti crasso intellectu, haec in illo mille annorum tempore carnaliter sanctis restituenda confirmant, cum utique illud saeculum, quod post resurrectionem futurum dicunt, praesens intelligi non posse fateantur. Multo ergo credibilius multoque manifestius est cum qui aliquid saecularium vel affectuum vel bonorum Christo suadente contempserit, a fratribus atque consortibus propositi sui, qui ei spiritali glutino colligantur, centuplo gratiorem etiam in hac vita recipere charitatem. Hanc siquidem quam inter parentes ac filios atque germanos, conjuges vel propinquos, sive societas copulae seu consanguinitatis necessitudo conjungit, satis brevem esse constat ac fragilem. Denique etiam boni ac pii cum adoleverint filii, a parentum domibus nonnumquam ac substantiis excluduntur, communio quoque consortii conjugalis interdum etiam honesta causa interveniente divellitur, fratrum dirimit charitatem contentiosa divisio. Monachi soli perpetuae conjunctionis retinent unitatem, atque indiscrete possident universa, qui omnia sua esse quae fratrum, omnia fratrum credunt esse quae sua sunt. Si ergo istis quibus carnalis charitas copulatur affectibus, dilectionis nostrae gratia conferatur, profecto centuplo haec dulcior atque sublimior est. Recipietur sane etiam de continentia conjugali major centuplo suavitas ab illa quae eis invicem per commixtionem sexuum praebebatur. Pro laetitia quoque illa quam in unius agri ac domus possessione quis habuit, centuplo majore divitiarum gaudio perfruetur, qui in adoptionem transiens filiorum Dei, universa quae aeterni sunt Patris, ut propria possidebit, et affectu atque virtute ad imitationem veri illius Filii proclamabit: Omnia quae habet Pater, mea sunt (Joan.

XV): nec jam cum illa poenali distentionis ac sollicitudinis cura, sed securus ac laetus velut in propriis ubique succedet, audiens quotidie sibimet ab Apostolo praedicari, Omnia vestra sunt, sive mundus, sive praesentia, sive futura (II Cor. III). Et a Salomone: Fidelis viri totus mundus divitiarum (Prov. I sec. LXX). Habes ergo istam centupli retributionem, in magnitudine meriti et in discretione tam incomparabilis qualitatis expressam. Neque enim si pro aeris, aut ferri, aut vilioris cujusquam metalli certo pondere, tantumdem ponderis, sed auri quispiam reddidisset, non etiam amplius quam centuplum restituisse videretur; ita cum pro contemptu voluptatum atque affectuum terrenorum, spiritale gaudium et pretiosissimae charitatis jucunditas repensatur, etiamsi ipse sit numerus, centuplo tamen haec major atque praeclarior est. Et ut hoc evidentius crebra repetitione reddatur, uxorem antea in passione fragilis desiderii possidebam; hanc eamdem in honore sanctificationis et vera Christi dilectione possideo. Una est mulier, sed centuplum crevit meritum charitatis. Si autem et pro irae et furoris perturbatione jugem lenitatem patientiae, pro sollicitudinis ac distentionis angore securitatis quietem, pro infructuosa hujus saeculi poenalique tristitia salutaris tristitiae fructum, pro vanitate laetitiae temporalis gaudii spiritalis appenderis ubertatem; retributionem in horum affectuum commutatione [ Lips. in marg. ad horum affectuum comparationem] centuplam pervidebis. Et si uniuscujusque vitii brevi ac lubricae voluptati contrariarum virtutum merita conferantur, centuplo haec esse meliora multiplicata jucunditas approbabit. Centenarius enim numerus de sinistra transfertur in dexteram; et licet eamdem in supputatione digitorum figuram tenere videatur, nimium tamen quantitatis magnitudine supercrescit. Fiet enim ut qui haedi formam gerere videbamur in laeva, ovis meritum translati consequamur ad dexteram. Nunc ad quantitatem earum rerum quas pro contemptu mundi et aliorum commodorum nobis in hoc saeculo Christus restituit, transeamus, praecipue secundum Evangelium Marci ita dicentis: Nemo est qui reliquit domum, aut fratres, aut sorores, aut matrem, aut filios, aut agros propter me, et propter Evangelium, qui non accipiet centies tantum nunc in tempore hoc, domos, fratres et sorores, et matres, et filios, et agros cum persecutionibus, et in saeculo futuro vitam aeternam (Marc.

X). Centuplam namque fratrum parentumve recipiet quantitatem quisquis patris unius, vel matris, seu filii, pro Christi nomine, charitate contempta, in omnium qui Christo deserviunt dilectionem sincerissimam transit, pro uno scilicet tot inveniens patres, fratresque, ferventiore ac praestantiore sibi affectione devinctos. Multiplicata etiam domorum atque agrorum possessione ditabitur, quisquis una domo pro Christi dilectione rejecta, innumera monachorum habitacula tamquam propria possidebit, in quacumque orbis parte velut in suae domus jure succedens. Quomodo enim non centuplum, et, si Domini nostri sententiae superadjici aliquid fas est, plus quam centuplum recipit, qui decem vel viginti servorum ministeria infida et coacticia derelinquens, tot ingenuorum ac nobilium spontaneo fulcitur obsequio? Quod ita esse etiam vestris experimentis probare potuistis, qui singulis patribus matribusque ac domibus derelictis, quamlibet mundi partem fueritis ingressi, patres, matres, fratresque innumeros, domos quoque et agros, servosque fidelissimos, absque ullo sollicitudinis labore conquiritis, qui vos ut proprios dominos submisse suscipiunt, amplectuntur, fovent, venerantur officiis. Sed hoc, inquam, sancti ministerio merito ac fiducialiter perfruentur, qui prius in servitutem fraternitatis semetipsos suaque omnia voluntaria devotione subdiderint. Recipient enim secundum sententiam Domini libere id quod ipsi aliis dependerunt. Qui enim haec humilitate sincera consortibus suis ante non detulerit, quomodo deferri sibi ab aliis patienter admittet, cum gravari se eorum obsequiis intelligat potius quam foveri, qui accipere mavult fratrum quam deferre famulatum? Haec tamen omnia non cum remissa securitate nec cum inerti oblectatione percipiet, sed, secundum verbum Domini, cum persecutionibus, id est, cum pressuris saeculi hujus ac summis angoribus passionum, quia sicut ille sapientissimus contestatur: Qui suavis, et sine dolore est, in egestate erit (Prov. XIV sec. LXX). Regnum etenim coelorum non desides, non remissi, non delicati, non teneri, sed violenti diripiunt.

Qui ergo bi violenti sunt? Nempe illi qui non aliis, sed voluntatibus [ Lips. in marg. voluptatibus] suis praeclaram inferunt violentiam, qui direptione laudabili omni se praesentium rerum voluptate fraudantes, voce Dominica egregii direptores pronuntiantur, et per hujuscemodi rapinam regnum coelorum violenter invadunt. Regnum enim coelorum, secundum sententiam Domini, vim patitur, et violenti diripiunt illud (Matth. XI). Isti profecto sunt laudabiles violenti, qui vim faciunt perditioni suae. Homo enim, ut scriptum est, in doloribus laborat sibi, et vim facit perditioni suae (Prov. XVI). Perditio nostra est oblectatio vitae praesentis, et (ut expressius dicam) exsecutio desideriorum voluntatumque nostrarum: quas si quis ab anima sua subtraxerit ac mortificaverit, gloriosam profecto et utilem perditioni suae vim facit, abnegans dumtaxat ei jucundissimas voluntates, quas per prophetam sermo divinus frequenter incusat, dicens: Quia in diebus jejunii vestri invenitur voluntas vestra (Isaiae LVIII). Et iterum: Si averteris a sabbato pedem tuum, facere voluntatem tuam in die sancto meo, et glorificaveris eum dum non facis vias tuas, et non invenitur voluntas tua ut loquaris sermonem (Ibid.). Cui etiam quanta beatitudo promittatur, confestim Propheta subjungit: Tunc, inquiens, delectaberis super Dominum, et sustollam te super altitudinem terrae, et cibabo te haereditate Jacob patris tui: os enim Domini locutum est (Ibid.). Et idcirco Dominus noster atque Salvator, ut nobis amputandarum voluntatum nostrarum formam traderet, Non veni, inquit, facere voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me (Joan. VI). Et iterum: Non sicut ego volo, sed sicut tu (Matth. XVI). Quam virtutem illi specialiter exercent, qui in coenobiis commorantes, senioris reguntur imperio, qui nihil omnino arbitrio suo agunt, sed voluntas eorum ex voluntate pendet abbatis. Postremo ut jam disputationis hujus sermo claudatur, nonne, obsecro, etiam in hoc centuplum gratiam evidentissime qui fideliter Christo deserviunt consequunturdum pro nomine ejus a summis principibus honorantur; ac licet ipsi humanam gloriam non requirant, venerabiles tamen etiam in persecutionum augustiis judicibus cunctis ac potestatibus fiunt, quorum vilitas etiam mediocribus forsitan despicabilis esse potuisset, vel pro obscuritate natalium, vel pro conditione servili, si in saeculari conversatione mansissent?

Per Christi autem militiam nobilitatis, nemo status contumeliam commovere, nemo obscuritatem generis audebit opponere: quia potius illis ipsis vilissimae conditionis opprobriis quibus confundi et dehonestari caeteri solent Christi famuli gloriosius nobilitantur. Quod evidentius in abbate Joanne, qui in illa eremo quae Lyco oppido adjacet, commoratur, possumus approbare. Qui perobscuris majoribus natus ita pro Christi nomine universo pene humano generi admirabilis factus est, ut eum ipsi quoque rerum praesentium domini, qui mundi hujus atque imperii gubernacula retinentes, etiam potentibus cunctis regibusque terrori sunt, velut dominum venerarentur, et oracula ejus de tam longinquis regionibus expetentes, imperii sui apicem et statum salutis, bellorumque proventus, illius orationibus meritisque committerent. Talia beatus Abraham de illusionis nostrae vel origine, vel medela, disputatione disseruit; atque oculis quodammodo nostris cogitationum quas diabolus auctor ingesserat propalavit insidias, nosque ad desiderium verae mortificationis accendit, quo etiam multos, licet incompto haec omnia sermone digesta sint, credimus inflammandos. Nam licet summorum patrum flagrantissimos sensus tepida eloquii nostri favilla contexerit, plurimorum tamen algorem, qui remotis verborum cineribus vivacitate latentium sensuum suscitare voluerint, calefaciendum putamus. Sed ad vos, o sancti fratres, non utique hunc ignem quem Dominus venit mittere in terram, et quem nimium ardere desiderat (Lac. XII), ita spiritu praesumptionis elatus emisi, ut quasi ferventissimum propositum vestrum caloris hujus adjectione succenderem, sed ut vobis major apud filios esset auctoritas, si id, quod ipsi non mortuo verborum sono sed vivo docetis exemplo, etiam summorum atque antiquissimorum patrum praecepta confirment. Superest ut me periculosissima hactenus tempestate jactatum, nunc ad tutissimum silentii portum spiritalis orationum vestrarum aura comitetur.

Joannes Cassianus Collationes Praefatio I

I 1

Praefatio

Praefatio, AD LEONTIUM EPISCOPUM, ET HELLADIUM

Debitum quod beatissimo papae Castori in eorum voluminum praefatione promissum est, quae de Institutis coenobiorum, et de octo principalium vitiorum remediis, duodecim libellis, Domino adjuvante, digesta sunt, in quo tenuitas nostri suffecit ingenii, utcumque sarcitum est. Viderint sane quid super hoc vel illius vel nostri fuerit examinis aequitate perpensum, utrum in rebus tam profundis, tamque sublimibus, et quae in usum styli, ut arbitror, antea non venerunt, dignum aliquid cognitioni vestrae, omniumque sanctorum fratrum desiderio prompserimus. Nunc autem quia derelinquens nos pontifex supradictus, migravit ad Christum, has interim decem collationes summorum Patrum, id est, anachoretarum, qui in eremo Scythica morabantur (quas ille, incomparabili flagrans studio sanctitatis, simili sibi jusserat sermone conscribi, non perpendens prae multitudine charitatis quanto infirmas services pondere praegravaret), vobis potissimum, o beatissime papa Leonti et sancte frater Helladi, credidi consecrandas. Alter siquidem vestrum memorato viro, et germanitatis affectu, et sacerdotii dignitate, et, quod his majus, sancti studii fervore conjunctus, haereditario fraternum debitum jure deposcit; alter anachoretarum instituta sublimia, non, ut quidam, propria aggressus est praesumptione sectari, sed legitimum doctrinae tramitem sancto Spiritu suggerente, pene antequam disceret, apprehendens, non tam suis adinventionibus quam illorum traditionibus maluit erudiri. In quibus mihi nunc in portu silentii constituto immensum pelagus aperitur, ut scilicet de instituto atque doctrina tantorum virorum quaedam tradere audeam memoriae litterarum. Tanto enim profundioris navigationis periculis fragilis ingenii cymba jactanda est, quantum [ Leg. quanto] a coenobiis anachoresis, et ab actuali vita, quae in congregationibus exercetur, contemplatio Dei, cui illi inaestimabiles viri semper intenti sunt, major atque sublimior est. Vestrum igitur est conatus nostros piis orationibus adjuvare, ne aut tam sancta materia imperito quidem, sed fideli sermone promenda, periclitetur in nobis, aut rursus ejusdem materiae abyssis obruatur nostra rusticitas.

Proinde ab exteriori ac visibili monachorum cultu, quem prioribus digessimus libris, ad invisibilem interioris hominis habitum transeamus, et de canonicarum orationum modo ad illius quam Apostolus praecipit (I Thess. V) orationis perpetuae jugitatem ascendat eloquium; ut quisquis jam superioris operis lectione Jacob illius intelligibilis nomen carnalium vitiorum supplantatione promeruit, nunc etiam non tam mea quam Patrum instituta suscipiens, divinae jam puritatis intuitu ad meritum et (ut ita dixerim) dignitatem transiens Israelis, quid in hoc quoque perfectionis culmine debeat observare, similiter instruatur. Obtineant itaque orationes vestrae ab eo qui dignos nos, vel visu eorum, vel discipulatu, vel consortio judicavit, ut nobis earumdem traditionum memoriam plenam et sermonem ad dicendum facilem conferre dignetur, quo tam sancte eas, tamque integre, quam ab ipsis accepimus, explicantes, ipsos quodammodo suis Institutis incorporatos, et, quod est majus, Latino disputantes eloquio, vobis exhibere possimus. Hoc sane volumus ante omnia, tam harum collationum quam superiorum voluminum praemonitum esse lectorem, ut si qua forte in his pro status sui et propositi qualitate, sive pro usu et conversatione communi, vel impossibilia putaverit esse, vel dura, non ea secundum suae facultatis modulum, sed secundum dignitatem et perfectionem loquentium metiatur, quorum prius studium atque propositum mente concipiat, quo vere mortui huic conversationi mundanae nullis affectibus parentum carnalium, nullis actuum saecularium nexibus obligantur. Deinde locorum quoque in quibus commorantur, considerent qualitatem qua [ Al. quia] in solitudine vastissima constituti, atque ab universorum mortalium consortio separati, et per hoc illuminationem sensuum possidentes, contemplantur vel proloquuntur ea quae inexpertis atque ineruditis pro conditione et mediocritate consuetudinis suae impossibilia forsitan videbuntur. De quibus tamen si quis voluerit veram proferre sententiam, et utrum impleri queant, desiderat experiri, festinet prius eorum propositum simili studio et conversatione suscipere, et tunc demum ea quae supra facultatem hominis videbantur, non solum possibilia, verum etiam suavissima deprehendet. Sed nunc jam ad collationes eorum et instituta properemus.

Joannes Cassianus Collationes Praefatio

II 11

Praefatio.

AD HONORATUM EPISCOPUM ET EUCHERIUM. Cum virtutem perfectionis vestrae, qua velut magna quaedam luminaria in hoc mundo admirabili claritate fulgetis, multi sanctorum qui vestro erudiuntur exemplo vix queant aemulari, tamen vos, o sancti fratres, Honorate et Eucheri, tanta illorum sublimium virorum, a quibus prima anachoreseos instituta suscepimus, laude flammamini, ut unus quidem vestrum ingenti fratrum coenobio praesidens, congregationem suam, quae quotidiano sanctae conversationis vestrae docetur intuitu, illorum quoque Patrum praeceptis optet institui; alter vero ut etiam corporali eorumdem aedificaretur aspectu, Aegyptum penetrare voluerit, ut hanc quasi frigoris Gallicani rigore torpentem provinciam derelinquens, ad illas quas sol justitiae proximius respicit terras, maturis virtutum fructibus redundantes, velut turtur castissimus transvolaret. Necessario hoc mihi virtus charitatis extorsit, ut unius desiderio, alterius etiam labori consulens, tam abruptum scribendi periculum non vitarem, dummodo et priori apud filios adderetur auctoritas, et secundo tam periculosae navigationis necessitas demeretur. Proinde quia fidei vestrae atque fervori, nec illa Instituta coenobiorum quae duodecim libellis ad beatae memoriae episcopum Castorem quo potuimus sermone conscripsimus, nec decem collationes in Scythica eremo commorantium Patrum, quas praecipientibus sanctis Elladio et Leontio episcopis, utcumque digessimus, satisfacere potuerunt, nunc etiam ut itineris nostri ratio et ordo cognoscatur, trium in alia eremo consistentium, quos primos vidimus, Patrum septem collationes, pari conscriptas stylo, vobis credidi consecrandas, quibus ea quae de perfectione in praeteritis nostris opusculis obscurius forsitan comprehensa vel praetermissa sunt, suppleantur. Si vero sanctam studii vestri sitim etiam haec satiare non quiverint, septem alias collationes, quae ad sanctos qui in Stoechadibus consistunt insulis emittendae sunt fratres, desiderium, ut arbitror, vestri ardoris explebunt.

Joannes Cassianus Collationes PARS TERTIA Praefatio

III 18

Praefatio.

AD JOVINIANUM, MINERVIUM, LEONTIUM ET THEODORUM.

Emensis, juvante gratia Christi, decem collationibus Patrum, quae, exigentibus beatissimis episcopis Helladio ac Leontio, utcumque digestae sunt, septem alias beato episcopo Honorato, sancto quoque famulo Christi Eucherio dedicavi: Totidem et nunc vobis, o sancti fratres, Joviniane, Minervi, Leonti et Theodore, credidi deputandas. Posterior siquidem vestrum illam coenobiorum sanctam atque egregiam disciplinam in provinciis Gallicanis antiquarum virtutum districtione fundavit; caeteri vero non solum coenobialem professionem apprime monachos expetere, verum etiam anachoreticam sitire sublimitatem vestris institutionibus provocastis. Ea namque collationes istae summorum Patrum disputatione contextae sunt, et ita in omnibus temperatae, ut utrique professioni, qua non solum occiduas regiones, verum etiam insulas, maximis fratrum catervis fecistis florere, conveniant; id est, ut non solum hi qui adhuc in congregatione laudabili subjectione perdurant, sed etiam illi qui haud longe a vestris coenobiis secedentes anachoretarum sectari gestiunt disciplinam, pro conditione locorum ac status sui mensura plenius instruantur. Quibus hoc praecipuum contulit praecedens vestri laboris industria, ut parati jam atque in iisdem exercitiis deprehensi, facilius praecepta seniorum atque instituta suscipiant, ipsosque in cellulas suas auctores collationum cum ipsis collationum voluminibus recipientes, et quotidianis quodammodo cum eis interrogationibus ac responsis colloquentes, non propriis adinventionibus arduam istam et incognitam ferme in hac regione appetant viam, sed periculosam etiam illic, ubi jam tritissimi calles et innumera praecedentium exempla non desunt, anachoreseos disciplinam illorum potius praeceptis capere consuescant, quos in omnibus et antiqua traditio et longae experientiae instruxit industria.

Tous les livres