Conférences (Collationes) (page 6)

Jean Cassien · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : la.wikisource.org — Collationes/1 + Collationes/2 + Collationes/3 + Collationes/4 + Collationes/5 + Collationes/6 + Collationes/7 + Collationes/8 + Collationes/9 + Collationes/10 + Collationes/11 + Collationes/12 + Collationes/13 + Collationes/14 + Collationes/15 + Collationes/16 + Collationes/17 + Collationes/18 + Collationes/19 + Collationes/20 + Collationes/21 + Collationes/22 + Collationes/23 + Collationes/24 + Collationes/Iprae + Collationes/IIprae + Collationes/IIIprae · 22 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

COLLATIO SEXTA, (suite)

CAPUT IX. Exemplum beati Job a diabolo tentati, et Domini a Juda traditi; et quod justo tam prospera quam adversa proficiant ad salutem. Neque enim patientia Job mercedem diabolo, qui eum illustriorem suis tentationibus reddidit, sed illi ipsi qui eas viriliter pertulit, acquisivit; nec Judas aeterni supplicii immunitate donabitur, quia proditio ejus ad salutem generis profecit humani. Non enim proventus considerandus est operis, sed operantis affectus. Quapropter haec debet in nobis definitio immobiliter custodiri, quod nulli malum ab alio possit inferri, nisi qui illud ignavia sui cordis ac pusillanimitate contraxerit, hanc eamdem sententiam beato Apostolo uno versiculo confirmante: Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur ad bonum (Rom. VIII). Dicens enim, omnia cooperantur ad bonum, universa non solum quae prospera, verum etiam quae putantur adversa pariter comprehendit. Per quae et in alio loco idem Apostolus se transisse describit, cum dicit: Per arma justitiae quae a dextris sunt et a sinistris, id est, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam, ut seductores et veraces; ut tristes, semper autem gaudentes; ut egentes, multos autem locupletantes (II Cor. VI), etc. Omnia ergo quae prospera reputantur, et dextrae dicuntur partis, quae sanctus Apostolus gloriae et bonae famae vocabulo designavit, illa etiam quae existimantur adversa, quae per ignobilitatem et infamiam evidenter expressit, quaeque a sinistris esse describit, efficiuntur viro perfecto arma justitiae, si illata sibi magnanimiter sustentaverit, quod videlicet per haec dimicans, et istis ipsis quibus impugnari putatur, tamquam armis utendo, eisque velut arcu et gladio scutoque validissimo contra illos qui haec ingerunt communitus, profectum suae patientiae ac virtutis acquirat, gloriosissimum constantiae triumphum ex ipsis quae lethaliter inferuntur capiens hostium telis; nec prosperis dumtaxat elatus, nec dejectus adversis, sed itinere plano ac via regia semper incedens, ab illo tranquillitatis statu nequaquam laetitia superveniente, quasi in dextram motus, nec ingruentibus adversis, tristitiaque dominante, velut ad laevam rursus impulsus. Pax enim multa diligentibus nomen tuum, et non est illis scandalum (Psalm. CXVIII). De illis vero qui per singulos incurrentes casus pro eorum qualitate ac varietate mutantur, ita dicitur: Stultus autem sicut luna mutatur (Eccl. XXVII). Ut enim de perfectis sapientibus dicitur: Diligentibus Deum omnia cooperantur ad bonum, ita de infirmis pronuntiatur ac stultis, Omnia adversa viro insipienti; nec enim prosperis rebus proficit, nec emendatur adversis. Ejusdem namque virtutis est tristia fortiter tolerare, cujus etiam secunda moderari, et eum qui in uno eorum superatur, neutrum sufferre certissimum est. Facilius tamen quis elidi potest prosperis quam adversis. Haec enim interdum etiam invitos retinent atque humiliant, et compunctione saluberrima vel minus peccare faciunt, vel emendant; illa vero mollibus mentem ac perniciosis extollentia blandimentis, securos felicitatis suae proventu ruina majore prosternunt.

CAPUT X. De virtute viri perfecti, qui ambidexter figuraliter nuncupatur. Isti sunt ergo qui figuraliter in Scripturis sanctis ἀμφοτεροδέξιοι, id est, ambidextri nuncupantur, ut ille Aoth in libro Judicum fuisse describitur, qui utraque manu utebatur pro dextera (Judic. III). Quam virtutem ita poterimus nos quoque intellectualiter possidere, si ea quae prospera sunt dexteraque censentur, et ea quae adversa sunt ac sinistra dicuntur, bono rectoque usu ad partem fecerimus dexteram pertinere, ut quaecumque fuerint illata, fiant nobis, secundum Apostolum, arma justitiae (II Cor. VI). Duabus namque partibus et (ut ita dixerim) manibus interiorem hominem nostrum subsistere pervidemus: nec quisquam sanctorum carere hac sinistra quam dicimus potest, sed in hoc virtus perfecta discernitur, si utramque in dexteram bene utendo convertat. Et ut manifestius hoc quod dicimus possit intelligi, habet vir sanctus dexteram, successus videlicet spiritales, in qua tunc consistit quando fervens spiritu desideriis et concupiscentiis omnibus dominatur, quando ab omni diabolica impugnatione securus absque ullo labore ac difficultate vitia carnis vel respuit vel abscindit, cum sublimatus a terra, universa praesentia atque terrena velut inanem fumum umbramque vacuam contemplatur, et ut mox transitura contemnit, cum futura per excessum mentis, non solum ardentissime concupiscit, verum etiam clarius intuetur, cum efficacius spiritalibus pascitur theoriis, cum lucidius sibi reserata conspicit coelestia sacramenta, cum orationes purius atque alacrius emittit ad Dominum, cum ita spiritus ardore succensus ad ea quae invisibilia sunt et aeterna tota animi alacritate transmigrat, ut nequaquam se jam credat in carne consistere. Habet similiter et sinistram, cum tentationum turbinibus implicatur, cum ad desideria carnis incentivorum aestibus inflammatur, cum ad iracundiae furorem perturbationum igne succenditur, cum superbiae seu cenodoxiae elatione pulsatur, cum tristitia mortem operante deprimitur, cum machinis acediae et impugnatione concutitur, cumque, omni spiritali fervore subtracto, quodam tepore atque irrationabili moerore torpescit, ut non solum cogitationibus rectis ac ferventibus deseratur, sed etiam psalmus, oratio, lectio, remotio cellae simul horreant, et intolerabili quodam tetroque fastidio universa sordeant instrumenta virtutum, quibus cum pulsatur monachus, sinistris partibus se cognoscat urgeri.

Quisquis igitur in illis quae dextrae partis esse praediximus, minime fuerit subintrante gloria vanitatis elatus, et in istis quae sinistrae partis sunt, viriliter dimicans, nulla desperatione conciderit, ac potius de contrariis arma quaedam patientiae ad exercitium virtutis assumpserit, utraque manu utetur pro dextra, et in utroque actu triumphator effectus, tam de sinistro statu quam de dextro palmam victoriae consequetur. Qualem beatum Job legimus meruisse, qui utique per dexteram coronabatur, quando septem filiorum pater opulentus ac dives incedens quotidiana pro eorum purificatione sacrificia Domino offerebat, non tam sibi eos quam Deo susceptos ac familiares cupiens exhibere, quando janua ejus omni advenienti patebat, quando erat pes claudorum, et oculus caecorum, quando de velleribus ovium ejus, humeri calefiebant infirmorum, quando erat orphanorum pater et vir viduarum, quando nec in corde quidem suo super inimici sui ruina gavisus est (Job. I). Idemque rursus per sinistram partem sublimiore virtute de adversitatibus triumphabat, cum septem filiis uno orbatus momento, non ut pater acerbo luctu conficiebatur, sed ut verus Dei famulus super Creatoris sui voluntate gaudebat (Ibid.): cum ex locuplete pauperrimus, nudus ex divite, ex valido tabidus, ex inclyto et glorioso ignobilis atque despectus, incorruptam animi fortitudinem retentabat; cum denique omni substantia atque opibus destitutus sterquilinii erat factus habitator, et velut quidam corporis sui severissimus carnifex, testa radebat saniem profluentem, atque ex omni parte membrorum glebas vermium, digitis mersis in profunda vulnerum, detrahebat. In quibus cunctis in nullam desperando prolapsus est blasphemiam, nec adversus Creatorem suum in aliquo murmuravit; quinimmo, nequaquam tentationum mole atque acerbitate conterritus, ipsum quoque quod ex omni pristina facultate suo corpori superfuerat indumentum, quodque solum, quia ipso vestiebatur, a diaboli potuerat vastatione salvari, rescindens atque abjiciens, adjecit super illam quam durissimus [ Lips.

COLLATIO SEXTA, in marg. dirissimus] praedo intulerat spontaneam nuditatem. Comam quoque capitis, quae sola de prioris gloriae reliquiis intacta remanserat, vexatori suo projecit abscissam, et amputans etiam id quod saeviens reliquerat inimicus, illa coelesti adversus eum voce tripudiat et insultat; Si bona suscepimus de manu Domini, mala cur non sustinebimus? Nudus egressus sum de utero matris meae, nudus revertar illuc. Dominus dedit, Dominus abstulit, quomodo Domino placuit sic factum est: sit nomen Domini benedictum (Job. II). Ambidextrum merito dixerim et Joseph, qui in prosperis gratior patri, religiosior fratribus, acceptior Deo; in adversis castus, domino fidelis, carceris mitissimus vinctus, injuriarum immemor, beneficus inimicis, invidis, et quantum in ipsis fuit interfectoribus, fratribus non solum pius, sed etiam munificus invenitur. Hi ergo eorumque consimiles recte ambidextri nuncupantur; utraque enim manu utuntur pro dextra, et inter haec quae Apostolus dinumerat transeuntes, pariter dicunt: Per arma justitiae quae a dextris sunt et a sinistris, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam (II Cor. VI), etc. De qua dextra vel sinistra ita Salomon ex persona sponsae loquitur in Cantico Canticorum: Laeva ejus sub capite meo, et dextera ejus amplexabitur me (Cantic. II). Quas licet utrasque utiles esse significet, tamen illam sub capite suo ponit, quia subjacere debent adversae partes principali cordis. Ad hoc siquidem tantum utiles sunt, ut pro tempore nos exerceant et erudiant ad salutem, ac perfectos ad patientiam reddant; dexteram vero ad confovendam se ac perpetuo conservandam salutari amplexu sponsi sibimet cohaerere atque insolubiliter ei optat innecti. Erimus igitur ambidextri, quando nos quoque rerum praesentium copia vel inopia non mutarit et nec illa nos ad voluptates noxiae remissionis impulerit, nec ista ad desperationem attraxerit et querelam, sed similiter Deo gratias in utroque referentes parem fructum de secundis adversisque capiamus; qualem se ille verus ambidexter Doctor gentium fuisse testatur, dicens: Ego enim didici in quibus sum sufficiens esse; scio et humiliari, scio et abundare; ubique et in omnibus institutus sum, et saturari et esurire, et abundare et penuriam pati; omnia possum in eo qui me confortat (Philipp. IV).

COLLATIO SEXTA,

CAPUT XI. De duplici genere tentationum, quae triplici modo inferuntur. Ergo licet dixerimus bipartitam esse tentationem, id est, in rebus vel prosperis vel adversis, sciendum est tamen omnes homines triplici ratione tentari. Plerumque ob probationem, nonnumquam ob emendationem, interdum ob merita delictorum. Et ob probationem quidem beatum Abraham, ut Job, multosque sanctorum tribulationes innumeras legimus pertulisse; vel illud quod in Deuteronomio dicitur ad populum per Moysen, Et recordaberis cuncti itineris illius, per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum, ut affligeret te atque tentaret, et nota fierent quae in tuo animo versabantur, utrum custodires mandata illius, an non (Deuter. VIII). Et illud quod in psalmo dicitur: Probavi te apud aquam contradictionis (Psal. LXXX). Ad Job quoque: An putas me tibi aliter locutum, quam ut appareres justus? Ob emendationem vero, cum justos suos pro parvis quibusdam levibusque peccatis, seu pro elatione suae puritatis humilians diversis tentationibus tradit, ut omnem sordem cogitationum, et, ut verbis prophetae dicam, scoriam quam in occultis eorum pervidet esse concretam, excoquens in praesenti, velut aurum purum futuro transmittat examini, nihil in eis residere permittens quod scrutans post haec judicii ignis poenali cruciatu expurgaturus inveniat (Isa. I), secundum illud: Multae tribulationes justorum (Psal. XIII): et, Fili, noli negligere disciplinam Domini, neque fatigeris dum ab eo increparis: quem enim diligit Dominus, corripit: flagellat autem omnem filium quem recipit, quis enim est filius quem non corripit pater? Quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes, ergo adulterini, et non filii estis (Hebr. XII). Et in Apocalypsi: Ego quos amo, arguo et castigo (Apoc. III). Ad quos etiam sub figura Jerusalem ex persona Dei ita per Jeremiam sermo dirigitur: Faciam enim consummationem in omnibus gentibus in quibus dispersi te; te autem non faciam in consummationem, sed castigabo te in judicio, ut non tibi videaris innoxius (Jerem.

XXX). Pro qua salutari emendatione orat David, dicens: Proba me, Domine, et tenta me, ure renes meos et cor meum (Psal. XXV). Jeremias quoque, utilitatem hujus tentationis intelligens, Corripe, inquit, me, Domine, verumtamen in judicio, et non in furore tuo (Jerem. X). Et iterum: Confitebor tibi, Domine, quoniam iratus es mihi, conversus est furor tuus et consolatus es me (Isa. XII). Pro merito autem peccatorum plaga tentationis infertur, ut ibi plagas populo Israeli immissurum se Dominus comminatur, dicens: Dentes bestiarum immittam in eos cum furore trahentium super terram, et frustra percussi filios vestros, disciplinam non recepistis (Deut. XXXII). In psalmis quoque: Multa flagella peccatorum (Psal. XXXI). Et in Evangelio, Ecce sanus factus es, jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat (Joan. V). Invenimus sane et quartam rationem, qua ob manifestandam solummodo gloriam et opera Dei inferri quibusdam aliquas passiones Scripturarum auctoritate cognoscimus, secundum illud Evangelii: Neque hic peccavit, neque parentes ejus, sed ut manifestentur opera Dei in ipso (Joan. IX). Et iterum: Infirmitas haec non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per ipsam (Joan. XI). Sunt et alia ultionum genera quibus nonnulli qui malitiae supergressi sunt cumulum, percutiuntur ad praesens, ut Dathan et Abiron, et sicut Chore legimus fuisse damnatos (Num. XVI), et vel maxime illos de quibus Apostolus dicit: Propter quod tradidit illos Deus in passiones ignominiae et in reprobum sensum (Rom. I), quod etiam caeteris poenis gravius judicandum est. De ipsis namque Psalmista: In laboribus, inquit, hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur (Psal. LXXI). Non enim merentur salvari visitatione Domini, nec temporalibus plagis consequi medicinam, qui desperantes semetipsos tradiderunt impudicitiae, in operationem omnis erroris, in immunditiam, quique obduratione cordis, et usu ac frequentia delinquendi purgationem brevissimi hujus aevi et ultionem vitae praesentis excedunt.

Quibus etiam per prophetam sermo divinus exprobrat: Subverti vos, sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham, et facti estis sicut torris raptus de incendio, et nec sic redistis ad me, dicit Dominus (Amos IV). Et Jeremias: Interfeci et perdidi populum meum, et tamen a viis suis non sunt reversi (Jerem. XV). Et iterum: Percussisti eos et non doluerunt, attrivisti eos et renuerunt accipere disciplinam, induraverunt facies suas super petram, noluerunt reverti (Jerem. V). Erga quorum curationem omnem temporis istius medicinam videns propheta incassum fuisse consumptam, desperans quodammodo jam de eorum salute proclamat: Defecit sufflatorium in igne, frustra conflavit conflator; malitiae enim vestrae non sunt consumptae, argentum reprobum vocate eos, quia Dominus projecit illos (Jerem. VI). Hanc salutarem ignis purgationem circa eos qui praedurati sunt sceleribus suis, inaniter se Dominus adhibuisse sub persona Jerusalem concretae profunda rubigine peccatorum ita conqueritur: Pone, inquiens, ollam aeneam super prunas vacuam ut incalescat, et liquefiat aes ejus, et compleatur in medio ejus inquinamentum ejus, multo labore sudatum est et non exivit de ea nimia rubigo ejus, neque per ignem immunditia tua exsecrabilis, quia mundare te volui, et non es mundata a sordibus tuis (Ezech. XXI). Quamobrem peritissimus medicus, expensis omnibus salutaribus curis, nec ullum jam remedii genus quod infirmitati eorum possit aptari Dominus superesse conspiciens, quodammodo iniquitatum magnitudine superatur, ac discedere ab illa clementi sua castigatione compellitur, itaque ei denuntiat, dicens: Jam non irascar tibi, et zelus meus recessit a te (Ezech. XVI). De aliis vero quorum non praeduravit cor frequentia peccatorum, nec illa severissima et (ut ita dixerim) caustica [ Lips. in marg. castigatione] ignis indigent medicina, sed eruditio salutaris verbi sufficit ad salutem, dicitur: Emendabo eos in auditu tribulationis suae (Ose. VII, sec. LXX). Non ignoramus alias quoque animadversionum sive ultionum causas quae inferuntur his qui gravissime deliquerunt, non ad expianda eorum crimina, nec ad abolenda merita peccatorum, sed ad emendationem metumque viventium, quae evidenter in Jeroboam filium Nabath, Baasa quoque filium Achia, et Achab atque Jezabel, illata cognoscimus, ita pronuntiante divina censura: Ecce, ego inducam super te malum, et demetam posteriora tua, et interficiam de Achab mingentem ad parietem, et clausum et novissimum in Israel: et dabo domum tuam sicut domum Jeroboam filii Nabath, et sicut domum Baasa filii Achia, quia egisti ut me ad iracundiam provocares, et peccare fecisti Israel; canes etiam comedent Jezabel in agro Jezrahel: si mortuus fuerit Achab in civitate, comedent eum canes; si autem mortuus fuerit in agro, comedent eum volucres coeli (III Reg.

XXI). Et illud quod pro ingenti comminatione denuntiatur: Non inferetur cadaver tuum in sepulcrum patrum tuorum (III Reg. XIII): non quod vel illius tam profana commenta qui vitulos aureos ad perpetuam praevaricationem plebis impiamque a Domino separationem primus instituit, vel illorum tam innumera tamque nefaria sacrilegiorum crimina haec excoquere brevis ac momentanea poena sufficeret, sed ut caeteris quoque qui futura vel negligentes, vel penitus non credentes, consideratione tantummodo praesentium frangebantur, terror istarum quas metuebant ultionum incuteretur exemplo, nec apud illam summi numinis majestatem esse humanarum rerum et quotidianae dispensationis incuriam documento hujus severitatis agnoscerent, ac retributorem Deum cunctorum actuum per haec quae gravissime formidabant manifestius perviderent. Invenimus sane etiam pro levioribus culpis nonnullos eamdem mortis ad praesens excepisse sententiam, qua sunt et illi puniti quos praediximus exstitisse sacrilegae praevaricationis auctores, ut factum est in illo qui sabbato ligna collegerat (Num. XV), vel in Anania et Sapphira, qui parum quiddam de substantia sua infidelitatis errore servaverant (Actor. V): non quod aequalia fuerint pondera peccatorum, sed quia reperti novae transgressionis praesumptores, debuerunt praebere caeteris, quemadmodum peccati, ita etiam poenae ac terroris exemplum, ut quisquis eadem deinceps affectare tentasset, nosset sibi secundum eamdem formam qua illi damnati sunt, etiam si in praesenti supplicium differatur, in futuri judicii examinatione reddendum. Et quia videmur excessum quemdam, dum genera tentationum vel ultionum percurrere volumus, a proposita narratione fecisse, qua dicebamus virum perfectum in utraque tentatione manere semper immobilem, ad eamdem nunc iterum revertamur.

CAPUT XII. Quomodo vir justus non cerae, sed adamantino signatorio debeat esse consimilis. Itaque mens viri justi non debet esse similis cerae, vel alterius cujusquam materiae mollioris, quae semper characteri signantium cedens pro ejus forma atque imagine figuratur, quamque in se tamdiu retinet, donec alio rursus impresso signaculo reformetur, atque ita fiet ut, numquam in sua qualitate persistens, ad formam eorum quae imprimuntur semper convertatur ac transeat: quin potius debet velut quoddam esse adamantinum signatorium, ut inviolabilem mens nostra figuram sui semper custodiens characteris, universa quae incurrerint sibi ad qualitatem sui status signet atque transformet; ipsa vero insigniri nullis incursibus possit.

CAPUT XIII. Interrogatio, si possit mens in una atque eadem qualitate jugiter durare. Germanus: Potestne mens nostra unum statum jugiter retinere, et in eadem semper qualitate persistere?

CAPUT XIV. Responsio ad interrogantis propositionem. Theodorus: Necesse est ut, secundum Apostolum, aut renovatus quis spiritu mentis suae (Ephes. IV) per singulos dies proficiat, ad ea quae in ante sunt se semper extendens (Philipp. III); aut si neglexerit, consequens est ut retro redeat atque in deterius relabatur. Et idcirco nullo modo mens poterit in una atque eadem qualitate durare, velut si quis contra aquas fluminis violenti navem subigere remorum impulsione conetur, necesse est eum aut virtute brachiorum torrentis alvei impetum desecantem ad superiora conscendere, aut remissis manibus ad praeceps prono amne revocari. Quapropter istud erit evidens nostri indicium detrimenti, si intellexerimus nos nihil amplius acquisisse; nec dubitemus retrorsum nos omnimodis revocatos, qua die non senserimus ad superiora progressos, quia, ut dixi, nec in eodem statu mens hominis potest jugiter permanere, nec in hac carne consistens, ita virtutum apicem possidebit quisquis ille sanctorum, ut immobilis perseveret. Necesse est enim aut aliquid adjici illis semper aut minui, nullaque in omni creatura talis poterit esse perfectio, quae mutabilitatis non subjaceat passioni, secundum illud quod in libro beati Job legitur: Quid est homo, ut immaculatus sit, et justus appareat natus de muliere? Ecce inter sanctos ejus nemo immutabilis, et coeli non sunt mundi in conspectu ejus (Job. XV). Solum namque Deum immutabilem confitemur, quem tantummodo sancti illius prophetae ita compellat oratio: Tu autem idem ipse es (Psal. CI). Et ipse de se: Ego sum, inquit, Deus, et non mutor (Malach. III), quia scilicet ipse sit solus naturaliter semper bonus, semper plenus, semperque perfectus, cui nihil nec adjici possit aliquando, nec minui. Ideoque debemus ad virtutum studia irremissa cura ac sollicitudine nosmetipsos semper extendere, ipsisque nos jugiter exercitiis occupare; ne cessante profectu, confestim diminutio subsequatur. Ut enim diximus, in uno mens eodemque statu manere non praevalet, id est, ut nec augmenta virtutum capiat, nec detrimenta sustineat. Non acquisisse enim ejus minuisse est, quia desinens proficiendi appetitus non aberit a periculo recedendi.

CAPUT XV. Quod detrimentum sit discedere e cella. Ideoque jugis cellae commoratio retentanda est. Toties enim etiam reversus quis velut novus in ea et incipiens habitator, titubabit atque turbabitur, quoties ab eadem fuerit evagatus. Illam namque quam in cella residens acquisierat animi intentionem, si fuerit relaxata, recuperare rursus non sine labore poterit ac dolore, et per hoc reductus retro non de amisso cogitabit profectu quem superadjicere potuit, si e cella non fuisset excussus, sed gaudebit potius si illum statum de quo recidit semetipsum senserit recepisse. Nam sicut amissum ac praeteritum tempus ulterius revocari non potest, ita ne illa quidem quae perierunt possunt emolumenta restitui. Quantumlibet enim post haec animi intentio fuerit operata, instantis diei profectus et praesentis temporis quaestus est, non lucri semel perditi recuperatio.

CAPUT XVI. De mutabilitate supernarum coelestiumque virtutum. Mutabilitati autem etiam supernas potestates, ut diximus, subjacere, declarant illi qui de eorum numero corruptae voluntatis vitio corruerunt. Unde neque illi immutabilis naturae esse putandi sunt, qui in illa qua creati sunt beatitudine perseverant, eo quod in contrariam partem non fuerint similiter depravati. Aliud namque est immutabilis naturae esse, aliud virtutis industria bonique custodia per immutabilis Dei gratiam non mutari. Quidquid enim per diligentiam vel acquiritur, vel tenetur, potest etiam per negligentiam deperire. Ideoque dicitur: Ne beatifices hominem ante exitum suum (Eccli. XI), quod videlicet adhuc in colluctatione quisque et (ut ita dixerim) scammate constitutus, quamvis vincere soleat, ac frequens palmas victoriae consequatur, non potest tamen a metu ac suspicione incerti proventus esse securus. Et idcirco Deus solus immutabilis vel bonus dicitur, qui bonitatem non industriae studio, sed naturaliter possidens non potest aliud quid esse quam bonus. Nulla igitur virtus potest immobiliter ab homine possideri; sed ut parata jugiter teneatur, necesse est eam semper illa qua acquisita est sedulitate atque industria custodiri, et, quod magis verum est, juvantis gratiae beneficio custodiri.

CAPUT XVII. Quod nemo ruina subitanea collabatur. Lapsus vero quispiam nequaquam subitanea ruina corruisse credendus est, sed aut pravae institutionis deceptus exordio, aut per longam mentis incuriam paulatim virtute animi decidente, et per hoc sensim vitiis increscentibus casu miserabili concidisse. Ante contritionem enim praecedit ruina, et ante ruinam mala cogitatio (Proverb. XVI); quemadmodum domus numquam subitaneo ad ruinam procumbit impulsu, nisi aut antiquo vitio fundamenti, aut longa inhabitantium desidia, stillicidiis primum parvissimis penetrantibus corrupta sensim fuerint munimenta tectorum, quibus per vetustam negligentiam in majorem modum patefactis atque collapsis, ubertim post haec influit pluviarum imbriumque tempestas. In pigritiis enim humiliabitur contignatio, et in segnitie manuum stillabit domus (Eccles. X). Quod animae spiritaliter evenire idem Salomon aliis verbis ita designat: Stillicidia, inquiens, ejiciunt hominem in die hiemali de domo sua (Prov. XXVII). Eleganter ergo mentis incuriam domati comparavit tectoque neglecto, per quam primo quidem velut minutissima quaedam penetrant ad animam stillicidia passionum, quae si velut parva ac levia negligantur, corrumpunt tigna virtutum, et post haec influunt imbre largissimo vitiorum; per quem in die hiemali, id est, in tempore tentationis ingruente impugnatione diaboli, expelletur mens de habitatione virtutum, in qua scilicet aliquando circumspecta diligentia se retinens, velut in domo propriae possessionis requieverat. His itaque compertis infinitam spiritalis cibi percepimus voluptatem, ita ut ex hac collatione majore animi gaudio repleremur, quam ante tristitia super nece sanctorum fueramus affecti. Non solum enim de quibus haesitabamus edocti sumus, verum etiam illa quae pro tenuitate sensus nostri inquirere non noveramus, sub illius quaestionis interrogatione cognovimus.

Joannes Cassianus Collationes COLLATIO VII

6 8

COLLATIO SEPTIMA,

Quae est prima Sereni abbatis. DE ANIMAE MOBILITATE ET SPIRITALIBUS NEQUITIIS. CAPUT PRIMUM. Summae sanctitatis et continentiae virum nominisque sui speculum abbatem Serenum, quem singulari sumus veneratione prae caeteris admirati, studiosorum mentibus insinuare cupientes, alias arbitramur desiderium nostrum nos explere non posse, quam si collationes ejus nostris libellis tentaverimus inserere. Cui supra omnes virtutes quae non solum in ejus actu vel motibus, sed etiam in ipso vultu per Dei gratiam refulgebant, ita est peculiari beneficio donum castitatis infusum, ut etiam se ne ipsis quidem naturalibus incentivis inquietari vel in sopore sentiret. Ad quam tamen carnis praecipuam puritatem quemadmodum gratia Dei adminiculante pervenerit, quoniam supra conditionem naturae videtur esse humanae, necessarium reor primitus explicare.

CAPUT II. Praeclarum miraculum de puritate corporis adepta, et interrogatio praedicti senis super statu cogitationum nostrarum. Hic igitur pro interna cordis atque animae castitate nocturnis diurnisque precibus, jejuniis quoque ac vigiliis infatigabiliter insistens, cum vidisset orationum suarum obtinuisse se vota, cunctosque aestus in corde suo concupiscentiae carnalis exstinctos, velut suavissimo gustu puritatis accensus, in majorem sitim zelo castitatis exarsit, et intentioribus coepit jejuniis atque obsecrationibus incubare, ut mortificatio passionis hujus quae interiori homini suo dono Dei fuerat attributa, ad exterioris hominis etiam puritatem eatenus perveniret, ut ne ipse quidem vel illo simplici ac naturali motu qui etiam in parvulis atque lactantibus excitatur, ulterius pulsaretur, indepti scilicet muneris experimento, quod se noverat non laborum merito, sed Dei gratia consecutum, ardentius animatus ad hoc quoque similiter obtinendum; credens multo facilius hos stimulos carnis radicitus Deum posse convellere, quos etiam humanae artis industria nonnumquam solet quibusdam poculis vel medicamentis, seu ferri sectione detrahere, quandoquidem illam spiritus puritatem quae sublimior est, quamque impossibile est humano labore vel studio comprehendi, suo munere contulisset. Cumque petitioni coeptae supplicatione jugi ac lacrymis indefessus insisteret, adveniens ad eum angelus in visione nocturna ejusque velut aperiens uterum, quamdam ignitam carnis strumam de ejus visceribus avellens ac projiciens, suisque omnia, ut fuerant, locis intestina restituens: Ecce, inquit, incentiva carnis tuae abscissa sunt, et obtinuisse te noveris hodierna die, perpetuam corporis puritatem, quam fideliter poposcisti. Haec de gratia Dei, quae memorato viro peculiariter attributa est, breviter dixisse sufficiat. Caeterum de illis virtutibus, quas cum reliquis summis viris communiter possidebat, aliquid commemorari superfluum puto, ne specialis super nomine hujus ista narratio aliis demere videatur id quod de isto singulariter praedicatum fuerit. Hunc igitur summo desiderio collationis ejus atque institutionis accensi, diebus Quadragesimae videre curavimus. Qui cum a nobis de qualitate cogitationum nostrarum et interioris hominis statu tranquillissima compellatione quaesisset, vel quid nobis ad ejus puritatem tanti temporis eremi habitatio contulisset, his eum querimoniis adorsi sumus.

CAPUT III. Responsio nostra super animae mobilitate. Supputatio temporum ac solitudinis habitatio, cujus contemplatione conjicis interioris hominis perfectionem nos consequi debuisse, hoc solummodo contulit nobis, ut disceremus quid esse nequeamus, non tamen fecit esse quod esse contendimus; nec enim aut desideratae puritatis fixam stabilitatem aut robur aliquod firmitatis nos ac scientiae novimus assecutos, sed tantummodo confusionis ac pudoris augmenta. Etenim cum omnium disciplinarum meditatio ad hoc quotidianis studiis exerceatur atque perficiatur, ut a tepidis rudimentis ad peritiam certam stabilemque perveniens, incipiat nosse quae primitus vel ambigue noverat, vel penitus ignorabat, et firmo (ut ita dixerim) gradu in illius disciplinae qualitate procedens, perfectae in ea ac sine ulla jam difficultate versetur; econtrario me in hujus puritatis studio laborantem id solummodo profecisse reperio, ut sciam quid esse non possim: ex quo nihil mihi aliud sentio quam luctum tanta cordis contritione conferri, ut numquam scilicet desit materia lacrymarum, nec tamen esse desinam quod esse non debeo. Et idcirco quid profuit didicisse quod summum est, si cognitum nequeat apprehendi? Nam cum directionem cordis ad destinatam contemplationem pertendere senserimus, insensibiliter mens inde revoluta ad priores evagationes impetu vehementiori prolabitur, et ita quotidianis distentionibus occupata innumeris captivitatibus incessanter abducitur, ut propemodum jam desperetur a nobis desiderata correctio, et superflua haec observantia videatur. Siquidem per momenta singula lubricis discursibus animus evagatur. Cumque ad timorem Dei, vel contemplationem reducitur spiritalem, priusquam firmetur in ea, rursus fugacius evanescit. Cumque eum velut expergefacti deprehenderimus ab intentione proposita deviasse, atque ad illam theoriam, unde discesserat, reducentes, voluerimus tenacissima cordis intentione, velut quibusdam vinculis obligare, in ipso conatu nostro ocius quam anguilla de recessibus mentis elabitur. Ob quam rem quotidianis hujusmodi observationibus aestuantes, nec tamen ex ipsis aliquod nostro cordi stabilitatis robur accessisse cernentes, ad hanc opinionem fracti desperatione transducimur, ut non nostro jam, sed naturae vitio has animae pervagationes humano generi inesse credamus.

CAPUT IV. Disputatio senis de statu animae ac virtute ejus. Serenus: Periculosae praesumptionis est, necdum rebus recte discussis, nec certa ratione collecta, de natura cujuslibet rei proponere, definire, ac de fragilitatis suae consideratione capere conjecturam, nec de statu et qualitate ipsius disciplinae vel de aliorum experientia proferre sententiam. Nec enim si quis ignarus natandi, sciens pondus corporis sui ferre aquarum liquorem non posse, experimento suae voluerit imperitiae definire neminem penitus posse liquidis elementis solida carne circumdatum sustineri, idcirco vera ejus opinio judicanda est, quam secundum experientiam suam visus est protulisse, cum hoc non solum non esse impossibile, sed etiam perfacile ab aliis fieri, ratione certissima et oculorum fide non dubia comprobetur. Νοῦς itaque, id est, mens, ἀεὶ κινητὸς, καὶ πολὺ κινητὸς, id est, semper mobilis, et multum mobilis definitur. Quod etiam in sapientia, quae dicitur Salomonis, scriptum est, Γηίνον οἴκημα βαρύνει νοῦν πολὺ φροντίζοντα, id est, Terrenum habitaculum aggravat mentem multa cogitantem (Sap. IX). (Vid. lib. VIII Institut. c. IX.) Haec igitur pro conditione naturae numquam potest otiosa consistere, sed necesse est eam, nisi provisum habuerit ubi suos exerceat motus, et in quibus jugiter occupetur, propria mobilitate discurrere, et per omnia volitare, donec longo exercitio, usuque assuefacta diuturno, quod vos incassum dicitis laborare, experiatur et discat quas memoriae suae materias debeat praeparare, erga quas circumagat indefessos volatus, et immorando robur acquirat, et ita praevaleat adversas inimici suggestiones, quibus distrahebatur, extrudere, atque in illo quem desiderat statu et qualitate durare. Non ergo hanc evagationem cordis nostri vel naturae humanae, vel Deo creatori ejus, debemus ascribere. Vera est enim Scripturae sententia, quia Dominus hominem fecit rectum, et ipsi quaesierunt cogitationes malas (Eccle. VII). A nobis ergo earum qualitas pendet. Quia cogitatio bona, inquit, scientibus eam appropinquat, vir autem prudens inveniet eam. Quidquid autem ut inveniri possit nostrae prudentiae industriaeque subjectum est, si non fuerit inventum, sine dubio nostrae desidiae vel imprudentiae, non naturae vitio reputandum est. Cui sensui Psalmista quoque congruit, dicens: Beatus vir cujus est auxilium abs te, Domine, ascensiones in corde suo disposuit (Psal. LXXXIII). Videtis ergo in nostra ditione consistere, ut sive ascensus, id est, pertingentes ad Deum cogitationes, sive descensus, ad terrena scilicet et carnalia corruentes, in nostris cordibus disponamus. Quae si non in nostra potestate consisterent, nec Pharisaeos Dominus increpasset: Quid cogitatis mala in cordibus vestris (Matth. IX)? Nec per prophetam praecepisset, dicens: Auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis (Isa. I). Et: Usquequo morabuntur in te cogitationes noxiae (Jerem. IV)? Nec in die judicii earum qualitas, quemadmodum operum exigetur a nobis, ita per Isaiam Domino comminante, Ecce ego, inquit, venio ut congregem opera et cogitationes eorum cum omnibus gentibus et linguis (Isa. LXVI). Sed nec condemnari quidem earum testimonio vel defendi in illo terribili atque metuendo examine, secundum beati Apostoli sententiam, meremur, ita dicentis, Inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus, in die qua judicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum (Rom. II).

CAPUT V. De perfectione animae ad similitudinem evangelici centurionis assumptae. Hujus ergo perfectae mentis figura per illum evangelicum centurionem pulcherrime designatur, cujus virtus atque constantia, qua non quibuslibet ingruentibus cogitationibus abducebatur, sed pro suo judicio vel admittebat bonas, vel contrarias absque ulla difficultate pellebat, hac tropica significatione descripta est: Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic, Vade, et vadit; et alii, Veni, et venit; et servo meo, Fac hoc, et facit (Matth. VIII). Si igitur nos quoque viriliter adversus perturbationes et vitia dimicantes potuerimus ea ditioni nostrae discretionique subjicere, ac militantes in carne nostra exstinguere passiones, vel instabilem cogitationum nostrarum cohortem rationis imperio subjugare, ac Dominicae crucis salutari vexillo dirissimas adversariarum potestatum turbas a terminis nostri pectoris propulsare, pro tantorum meritis triumphorum, ad spiritalis hujus centurionis ordinem provehemur, quem in Exodo quoque per Moysen mystice legimus designatum: Constitue tibi chiliarchas et centuriones, et quinquagenarios et decanos (Exod. XVIII). Et ita nos quoque dignitatis hujus apice sublimati, habebimus hanc imperandi potestatem atque virtutem, qua non quibus nolumus cogitationibus abducamur, sed his quibus spiritaliter delectamur immorari vel inhaerere possimus, malis quidem suggestionibus imperantes, Abite, et abibunt; bonis vero dicemus: Venite, et venient. Servo quoque nostro, id est, corpori, ea quae castitatis vel continentiae sunt similiter injungemus, et sine ulla contradictione deserviet, non jam suscitans nobis adversos concupiscentiae stimulos, sed omnem exhibens spiritui famulatum. Hujus centurionis qualia arma sint, vel ad quae praeliorum exercitia praeparentur, audi beatum Apostolum praedicantem: Arma, inquit, militiae nostrae non carnalia sunt, sed potentia Deo. Dixit qualia sint, id est, non carnalia nec infirma, sed spiritalia et potentia Deo.

Deinde ad quos sint exercenda [ Lips. in marg. exerenda] conflictus consequenter insinuat: Ad destructionem munitionum cogitationes purgantes, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et captivantes omnem intellectum in obedientiam Christi, et praeparati ulcisci omnem inobedientiam, cum impleta fuerit primum vestra obedientia (II Cor. X). Quae quidem quia sigillatim percurrere sicut necessarium, ita etiam alterius temporis est. Armorum tantummodo volo vobis genera proprietatesque patefacere, quibus nos quoque si volumus bella Domini praeliari, et inter centuriones evangelicos militare, accincti jugiter debemus incedere: Sumite, inquit, scutum fidei in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere. Ergo fides est scutum quae excipiens ardentissima libidinum tela, metu futuri judicii et coelestis regni credulitate mortificat. Et loricam, inquit, charitatis (Ephes. VI). Ipsa nempe est quae vitalia pectoris nostri circumdans atque communiens, lethalibus perturbationum objecta vulneribus, contrarios retundit ictus, nec ad interiorem hominem nostrum jacula diaboli penetrare permittit. Omnia enim suffert, omnia patitur, omnia sustinet (II Cor. XIII). Et galeam spem salutis. Galea capitis est munimen. Quia ergo caput nostrum est Christus, debemus istud semper spe futurorum bonorum velut inexpugnabili galea in cunctis tentationibus ac persecutionibus communire, et principaliter fidem ejus illaesam atque integram custodire. Aliis enim membris truncatum quempiam licet debilem, possibile tamen est utcumque superesse. Sine capite vero nemini vel brevis vitae spatium prorogatur. Et gladium spiritus quod est verbum Dei (Ephes. VI). Penetrabilius namque est omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque et medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis (Hebr. IV), dividens scilicet et abscindens quidquid in nobis carnale terrenumve repererit. Quibus armis quisquis fuerit communitus, ab hostium semper telis ac depopulatione defensus, non ut captivus ac subditus ad hostilem cogitationum terram constrictus depraedantium vinculis abducitur, nec audiet per prophetam, Quare inveteratus es in terra aliena (Baruch. III)? sed quasi triumphator ac victor in illa qua voluerit cogitationum regione consistet. Vis etiam ipsum robur ac fortitudinem centurionis hujus, quibus haec arma, quae praediximus, non carnalia, sed potentia Deo gestat, agnoscere? Audi ipsum regem viros fortes ad spiritalem militiam congregantem, quo eos delectos signet ac probet. Infirmus, inquit, dicat: Quia fortis sum ego; et qui patiens est, sit pugnator (Joelis III). Videtis ergo bella Domini praeliari, nisi patientes infirmosque non posse: illa proculdubio infirmitate qua fundatus ille noster evangelicus centurio cum fiducia loquebatur: Cum enim infirmor, tunc potens sum. Et iterum, Virtus autem in infirmitate perficitur (II Cor. XII). De qua infirmitate unus prophetarum, Et erit, inquit, qui infirmatur in vobis sicut domus David. Patiens etiam haec bella praeliabitur (Zach. XII). Nempe illa patientia de qua dicitur, Patientia vobis necessaria est, ut, voluntatem Dei facientes, recipiatis remunerationem (Hebr. X).

CAPUT VI. De perseverantia erga cogitationum custodiam. Debere tamen ac posse nos Deo cohaerere, et experientia propria deprehendimus, si mortificatas voluptates ac desideria mundi hujus habeamus abscissa; et illorum auctoritate docebimur, qui Domino colloquentes fiducialiter dicunt, Adhaesit anima mea post te (Psal. LXII); et, Adhaesi testimoniis tuis, Domine (Psal. CXVIII); et, Mihi autem adhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII); et, Qui adhaeret Domino, unus spiritus est (I Cor. VI). Non ergo debemus his evagationibus animae fatigati ab hoc studio relaxari: Qui enim colit terram suam, satiabitur panibus; qui autem sectatur otium, replebitur egestate (Prov. XXVIII). Nec ab intentione hujus observantiae perniciosa desperatione frangamur, quia In omni sollicito inest amplius. Nam qui suavis et sine dolore est, in egestate erit (Prov. XIV). Et iterum: Vir in doloribus laborat sibi, et vim facit perditioni suae (Prov. XVI). Nec non etiam Regnum coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud (Matth. XI). Nulla namque virtus sine labore perficitur, nec ulli possibile est ad istam quam cupitis stabilitatem mentis sine ingenti contritione cordis conscendere: Homo enim ad laborem nascitur (Job. V). Qui ut in virum perfectum possit occurrere in mensuram aetatis plenitudinis Christi (Ephes. IV), majori intentione necesse est semper esse pervigilem, jugique sollicitudine desudare. Ad cujus tamen mensurae plenitudinem nemo perveniet alias in futurum, nisi qui praemeditatus et imbutus ea fuerit in praesenti, eamque adhuc in hoc saeculo positus praelibaverit, Christique membrum pretiosissimum designatus, arrham compaginis illius per quam corpori ejus valeat copulari in hac carne possederit, unum dumtaxat desiderans, unum sitiens, ad unum omnes non solum actus suos, verum etiam cogitationes semper intendens, ut illud quod in futurum dicitur de beata conversatione sanctorum, jam subarrhatum teneat in praesenti, id est, sit ei Deus omnia in omnibus.

CAPUT VII. Interrogatio de mobilitate animae, et impugnatione nequitiarum coelestium. Germanus: Posset forsitan haec volubilitas mentis aliquantenus coerceri, si eam non tantus adversariorum numerus circumvallans ad ea quae non vult, immo quo illam quoque suae naturae mobilitas rapit, indesinenter impelleret. Quam cum tam innumerabiles, tam potentes, tamque terribiles circumagant inimici, resisti illis ab hac praesertim fragili carne impossibile crederemus, nisi ad hanc opinionem vestris sententiis velut coelestibus animaremur oraculis.

CAPUT VIII. Responsio super adjutorio Dei et liberi arbitrii potestate. Serenus: Adversarios nobis quidem jugiter insidiari, quicumque interioris hominis experti sunt pugnas, dubitare non possunt. Sed ita dicimus hos nostris profectibus adversari, ut eos tantummodo incentores malorum, non etiam impulsores esse credamus. Caeterum nullus hominum posset omnino vitare peccatum quodcumque illi in cordibus nostris inurere [ Lips. in marg. ingerere] voluissent, si eis quemadmodum ad suggerendum, ita et ad compellendum facultas violenta suppeteret. Quamobrem sicut in illis est instigationis copia, ita et in nobis virtus respuendi sive acquiescendi libertas est attributa. Quorum tamen potentiam et impugnationes si pertimescimus, etiam protectiones atque adjutoria Dei econtrario conferamus, de quo dicitur, Major est enim qui in nobis est, quam qui in hoc mundo (I Joan. IV). Cujus auxilia multo vehementiore militant virtute pro nobis, quam adversum nos eorum multitudo confligit. Nam bonarum rerum non tantum suggestor, sed etiam fautor atque impulsor est Deus; ita ut nonnumquam nos etiam invitos et ignorantes attrahat ad salutem. Constat ergo neminem posse a diabolo decipi, nisi illum qui praebere illi maluerit suae voluntatis assensum. Quod Ecclesiastes his verbis evidenter expressit: Quia enim non fit contradictio ab his qui faciunt malum cito, ideo repletum est cor filiorum hominum in ipsis, ut faciant malum (Cap. VIII). Ergo manifestum est hinc unumquemque delinquere, quod ingruentibus cogitationibus pravis non confestim repulsam contradictionis objiciat. Nam resistite ei, inquit, et fugiet a vobis (Jac. IV).

CAPUT IX. Interrogatio super animae ac daemonum conjunctione. Germanus:Quod istud, quaeso, est animae cum istis spiritibus nequam tam indiscretum permixtumque consortium, quo sic eidem non dicam jungi, sed uniri possint, et alloqui eam insensibiliter, et inseri, atque inspirare illi quaecumque voluerint, et ad ea quae placuerint eam valeant instigare, ejusque cogitationes ac motus videant atque perlustrent: tantaque inter ipsos ac mentem unitas fiat, ut sine Dei gratia, quid ex illorum incitamento, quid ex nostra voluntate procedat, discerni pene non possit?

CAPUT X. Responsio in quem modum spiritus immundi humanis mentibus copulentur. Serenus: Non mirum est posse spiritum spiritui insensibiliter conjugari, et occultam suadendi vim ad ea quae libita fuerint exercere. Est enim inter eos sicut inter homines quaedam substantiae similitudo atque cognatio. Siquidem definitio quae de natura animae assumitur, non incongrue etiam illorum substantiae similitudini coaptatur. Altrinsecus vero eos sibi inseri vel uniri, ita ut capax alter alterius esse possit, omnimodis impossibile est. Hoc namque solummodo deitati, quae sola incorporea simplexque natura est, rectissime tribuitur.

CAPUT XI. Objectio, utrum possint spiritus immundi eorum quos suppleverint animabus inseri vel uniri. Germanus: Huic rationi satis arbitramur esse contrarium illud quod videmus in arreptitiis fieri, cum afflati spiritibus immundis loquuntur et agunt ea quae nesciunt. Quomodo ergo animas illorum spiritibus illis non credamus uniri, quorum videmus illas velut organum factas, et, derelicto naturali statu, ad illorum motus affectusque transire, ita ut jam non suas, sed illorum voces et gestus voluntatesque depromant?

CAPUT XII. Responsio quemadmodum energumenis immundi spiritus dominentur. Serenus: Praedictae definitioni nostrae non est contrarium, id quod dicitis in energumenis fieri, cum spiritibus immundis arrepti loquuntur, vel agunt ea quae nolunt, vel ea quae ignorant proferre coguntur. Non enim uno modo istam eos infusionem spirituum sustinere certissimum est. Quidam enim sic afflantur, ut nequaquam ea quae gerunt vel loquuntur intelligant, quidam vero norunt et postea recordantur. Quod fieri per infusionem spiritus immundi non ita putandum est, ut in animae ipsius penetrans substantiam, et velut unitus ei, et quodammodo indutus ea, sermones ac verba per os patientis emittat. Nullo namque modo istud ab eis fieri posse credendum est. Nec enim per aliquam animae diminutionem, sed per corporis debilitatem hoc evenire manifesta ratione deprehenditur, cum scilicet in illis membris in quibus vigor animae continetur, immundus spiritus insidens, eisque importabile atque immensum pondus imponens, obscuritate teterrima intellectuales ejus obruit et intercipit sensus. Quod nonnumquam etiam vini febrisque vitio, seu nimii frigoris, aliisque valetudinibus extrinsecus supervenientibus videmus accidere. Quod ne beato Job diabolus, qui carnis ejus acceperat potestatem, moliretur inferre, praecepto Domini prohibetur, dicentis: Ecce trado eum in manus tuas, tantum animam ejus custodi (Job. II), id est, tantummodo eum amentem ne facias, debilitato animae domicilio, et intellectu invaso, aut rationis organo, per quam eum tibi resistere necesse est, sauciato: neque obruas intellectum ac sapientiam resistentis, principale scilicet cordis ejus tuo pondere praefocans.

CAPUT XIII. Quod spiritus spiritui penetrabilis esse non possit, sed incorporeo soli Deo. Nec enim si crassae huic solidaeque materiae, id est, carni spiritus admiscetur, quod fieri facillime potest, idcirco et animae, quae itidem spiritus est, ita uniri posse creditur, ut eam quoque similiter suae naturae reddat capacem. Quod soli est possibile Trinitati, quae sic universae intellectualis naturae efficitur penetratrix, ut non solum circumplecti eam atque ambire, sed etiam illabi ei, et velut incorporea corpori possit infundi (Vide notata superius ad cap. 10). Licet enim pronuntiemus nonnullas esse spiritales naturas, ut sunt angeli, archangeli caeteraeque virtutes, ipsa quoque anima nostra, vel certe aer iste subtilis, tamen incorporeae nullatenus aestimanda sunt. Habent enim secundum se corpus quo subsistunt, licet multo tenuius quam nos. Nam sunt corpora secundum Apostoli sententiam ita dicentis: Et corpora coelestia et terrestria (I Cor. XV), et iterum: Seminatur corpus animale, exsurgit corpus spiritale (I Cor. XV). Quibus manifeste colligitur nihil esse incorporeum, nisi solum Deum, et idcirco ipsi tantummodo posse penetrabiles omnes spiritales atque intellectuales esse substantias, eo quod solus totus et ubique et in omnibus sit, ita ut et cogitationes hominum et internos motus atque abdita mentis universa inspiciat atque perlustret. De ipso siquidem solo pronuntiavit beatus Apostolus dicens: Vivus est enim sermo Dei et efficax, et acutior super omnem gladium ancipitem, et pertingens usque ad divisionem animae et spiritus, compagum quoque ac medullarum, ac discretor cogitationum et intentionum cordis, et non est creatura invisibilis in conspectu ejus, omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus (Hebr. IV). Et B. David inquit: Qui fingit sigillatim corda eorum (Psal. XXXII). Et iterum: Ipse enim novit occulta cordis (Psal. XXXIII). Job quoque: Qui solus nosti corda filiorum hominum.

CAPUT XIV. Objectio qua daemones credi debent cogitationes hominum pervidere. Germanus: Hac ratione qua dicis ne cogitationes quidem nostras intueri isti spiritus possunt. Quod existimare valde putamus absurdum, dicente Scriptura, Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te (Eccles. X). Et iterum, Cum diabolus misisset in cor Simonis Iscariotis ut traderet Dominum (Joan. XIII). Quomodo ergo credi potest non patere eis cogitationes nostras, quarum seminarium pro parte maxima ipsis immittentibus atque instigantibus sentimus oboriri?

CAPUT XV. Responsio quid possint daemones in cogitationibus hominum, quidve non possint. Serenus: Nulli dubium est quod possint spiritus immundi cogitationum nostrarum attingere qualitates, sed indiciis eas sensibilibus forinsecus colligentes, id est, ex nostris dispositionibus aut verbis et studiis in quae propensius conspexerint nos inclinari. Caeterum illas quae necdum de internis animae prodierunt, adire omnino non possunt. Ipsas quoque cogitationes quas ingerunt, utrum susceptae vel quemadmodum susceptae sint, non per ipsius animae naturam, id est, per illum interiorem motum in medullis, ut ita dixerim, latitantem, sed ex motibus atque indiciis exterioris hominis deprehendunt, utputa cum suggesserint gastrimargiam, si viderint monachum ad fenestram aut ad solem oculum curiosius erexisse, vel de hora sollicitius inquisisse, cognoscunt desiderium gulae fuisse susceptum. Si fornicationem ingerentes senserint eum patienter telum libidinis suscepisse, seu viderint carne commotum, aut certe non ut oportuit adversus suggestionis immundae suspirasse lasciviam, intelligunt in penetralibus animae libidinis jaculum fuisse defixum. Si in incitamenta tristitiae, si irae, si furoris admoverint, utrumnam cordi insederint gestu corporis et sensibili commotione dignoscunt, cum scilicet eum vel infremuisse tacitum, vel cum quadam indignatione suspirasse, si vultum consideraverint quodam pallore aut rubore mutasse, et ita subtiliter cuinam quis sit vitio deditus deprehendunt. Illo namque unumquemque nostrum delectari certa ratione cognoscunt, ad cujus instigationem mox quodam nutu vel motu corporis consensum convenientiamque ab eo praestitam fuisse perviderint. Quae ab illis aereis virtutibus ita deprehendi non mirum est, cum hoc a prudentibus quoque viris saepissime fieri videamus, ut scilicet interioris hominis statum de figura et vultu seu qualitate exterioris agnoscant. Quanto ergo certius haec ab his poterunt deprehendi, quos utique, ut spiritalis naturae, multo subtiliores ac sagaciores hominibus esse non dubium est!

Tous les livres