Conférences (Collationes) (page 7)
COLLATIO SEPTIMA, (suite)
CAPUT XVI. Similitudo, qua spiritus immundi cogitationes hominum doceantur agnoscere. Quemadmodum enim nonnulli latrones in his domibus quas furtim aggredi cupiunt, occultas hominum solent explorare substantias, qui per tetras noctis tenebras caute [cauta] spargentes manu minutias arenarum, reconditas opes quas visu pervidere non possunt, tinnitu quodam vel strepitu ad arenarum lapsum respondente deprehendunt, ac sic ad certissimam rei vel metalli cujusque notitiam quadam elicitae vocis proditione perveniunt: ita hi quoque ut thesaurum nostri cordis explorent, velut arenas quasdam, suggestiones nobis noxias inspargentes, cum secundum earum qualitatem affectum corporeum viderint emersisse, velut quodam de intimis conclavibus prodeunte tinnitu, quid sit reconditum in abditis interioris hominis recognoscunt.
CAPUT XVII. Quod non singuli quique daemones universas hominibus ingerant passiones. Hoc tamen nosse debemus, non omnes daemones universas hominibus inurere passiones, sed unicuique vitio certos spiritus incubare, et alios quidem immunditiis ac libidinum sordibus oblectari, alios blasphemiis, alios irae furorique peculiaribus imminere, alios pasci tristitia, alios cenodoxia superbiaque mulceri, et unumquemque illud vitium humanis cordibus, quo ipse gaudet, inserere; sed nec cunctos pariter suas ingerere pravitates, sed vicissim, prout temporis, vel loci, vel suscipientis opportunitas provocaverit.
CAPUT XVIII. Interrogatio, an inter daemones impugnationis ordo ac vicissitudinis disciplina servetur. Germanus: Ergo credendum est inter eos ordinatam et (ut ita dixerim) disciplinatam esse nequitiam, ut quidam vicissitudinis ab eis ordo servetur, ac rationabilis geratur impugnationis incursio; cum constet nec modum nec rationem nisi inter bonos atque honestos posse subsistere, secundum illam Scripturae sententiam: Quaeres sapientiam apud malos, et non invenies (Prov. XIV, sec. LXX), et: Inimici nostri insensati (Deuter. XXXII, sec. LXX). Illud etiam: Non est sapientia, non est fortitudo, nec est consilium apud impios (Proverb. XXI, sec. LXX).
CAPUT XIX. Responsio, in quem modum concio daemonum super vicissitudinis impugnatione subsistat. Serenus: Non esse inter malos perpetuam in omnibus consensionem, nec posse perfectam stare concordiam etiam in illis ipsis vitiis quibus communiter oblectantur, certa definitio est; numquam enim poterit, quemadmodum dixistis, in rebus indisciplinatis disciplina modusque servari. In nonnullis tamen, ubi scilicet vel operationis communio, vel necessitas exigit, seu cujusdam lucri invitat consortium, necesse est eos temporalem commodare consensum. Quod esse in hac militia nequitiae spiritalis manifestissime pervidemus, ut non solum tempora inter se vicissitudinesque custodiant, sed etiam locis quibusdam specialiter inhaerere, eaque jugiter obsidere noscantur. Nam quia necesse sit eos immutatis tentationibus certisque vitiis atque temporibus exercere impugnationes suas, hinc liquido comprobamus quia nullus potest simul cenodoxiae vanitate deludi, et concupiscentia fornicationis exuri; nec potest tumida inflari elatione superbiae spiritalis, et carnalis gastrimargiae pariter humilitate submitti. Nec potest quis cachinnis fatuis risuque dissolvi, et iracundiae sub eodem tempore stimulis incitari, seu certe edacis tristitiae moerore suppleri, sed necesse est unumquemque spiritum ita sigillatim impugnationem mentis arripere, ut cum aut victus abscesserit, alii eam spiritui cedat acrius impugnandam, aut certe si victor exstiterit, alteri nihilominus tradat similiter illudendam.
CAPUT XX. Quod non sint unius fortitudinis contrariae potestates, nec tentandi facultas in eorum sit arbitrio collocata. Illud etiam nequaquam ignorare debemus, non esse omnes ejusdem ferocitatis et desiderii, sed ne unius quidem fortitudinis atque nequitiae; et incipientibus quidem atque infirmis non nisi infirmiores spiritus in certamine comparari, et his nequitiis spiritalibus superatis, gradatim semper adversus athletam Christi robustior pugna succedet. Pro comparatione siquidem virium ac profectus humani, etiam difficultas colluctationis augetur. Nullo enim modo quilibet sanctorum sufficeret talium tantorumque hostium sufferre nequitiam, vel insidiis eorum posset occurrere, sed nec crudelitatem quidem ac saevitiam sustinere, si non certamini nostro clementissimus arbiter atque agonotheta praesidens Christus, et exaequaret colluctantium vires, et immoderatos eorum repelleret ac refrenaret incursus, faceretque cum tentatione exitum, ut sustinere possimus.
CAPUT XXI. Quod daemones cum hominibus non sine suo labore confligant. Hanc autem colluctationem illos non sine suo credimus labore conficere. Habent namque etiam ipsi in suo conflictu quamdam anxietatem et tristitiam, et maxime cum fuerint validioribus aemulis, id est, viris sanctis perfectisque congressi. Alioquin jam non conflictus nec colluctatio, sed simplex tantum, et, ut ita dixerim, secura illis esset hominum attributa deceptio. Et quomodo staret illud Apostoli quod dicit, Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus, adversus potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI). Et illud: Sic pugno non quasi aerem verberans (I Cor. IX). Et iterum, Bonum agonem certavi (II Tim. IV). Ubi enim agon dicitur, et certamen, et pugna, seu colluctatio, necesse est et utrimque sudor, et labor, et sollicitudo subeatur, et aequaliter illos vel super dejectione maneat dolor atque confusio, vel de victoria gaudium consequatur. Ubi vero alio cum sudore luctante, alius cum otio ac securitate confligit, et ad dejiciendum aemulum sola pro viribus utitur voluntate, non pugna dicenda est, nec colluctatio, neque certamen, sed iniqua quaedam et irrationabilis oppugnationis oppressio. Sed plane laborant et ipsi non minus impugnantes humanum genus, et desudant ut praevaleant de unoquoque illam quam cupiunt obtinere victoriam, et retorquetur in eos illa confusio quae nos manebat si ab ipsis fuissemus elisi, secundum illud: Caput circuitus eorum, labor labiorum ipsorum operiet eos (Psal. CXXXIX). Et, Convertetur dolor ejus in caput ejus (Psal. VII). Et iterum: Veniat illi laqueus quem ignorat, et captio quam abscondit, apprehendat eum et in laqueum cadat (Psal. XXXIV), in ipsum scilicet quem super hominum deceptione molitur. Dolent igitur etiam ipsi non minus; et quemadmodum nos elidunt, ipsi quoque similiter eliduntur, nec victi sine confusione discedunt. Quas eorum ruinas atque conflictus ille qui sanos interioris hominis oculos possidebat quotidie cernens, vidensque eos supergaudere ruinis et casibus singulorum, ac timens ne de se quoque eveniret eis ista laetitia, Dominum deprecatur: Illumina, inquiens, oculos meos, ne umquam obdormiam in morte; ne quando dicat inimicus meus, Praevalui adversus eum.
Qui tribulant me, exsultabunt, si motus fuero (Psal. XII). Et: Deus meus, ne supergaudeant mihi, ne dicant in cordibus suis, Euge, euge animae nostrae; nec dicant, Devorabimus eum (Psal. XXXIV); et: Frenduerunt super me dentibus suis. Domine, quando respicies (Ibid.)? insidiatur enim in abscondito, ut leo in cubili suo, insidiatur ut rapiat pauperem. Et, Quaerit a Deo escam sibi (Psal. CIII). Qui rursum cunctis conatibus expensis, cum deceptionem nostram non potuerint obtinere, super cassato labore suo, necesse est ut confundantur et erubescant qui quaerunt animas nostras, ut auferant eas, induantur confusione et pudore qui cogitant nobis mala (Ps. XXXIV). Jeremias quoque, Confundantur, inquit, illi, et non confundar ego; paveant illi, et non paveam ego; induc super eos iram furoris tui, et duplici contritione contere eos (Jerem. XVII). Nulli etenim dubium est, cum a nobis fuerint superati, contritione eos duplici conterendos; primum quod hominibus expetentibus sanctitatem, illi eam possidentes amiserint, causaque exstiterint perditionis humanae; deinde quod spiritales substantiae fuerint a carnalibus terrenisque devictae. Has igitur ruinas hostium suasque victorias intuens unusquisque sanctorum cum exsultatione proclamat: Persequar inimicos meos, et comprehendam eos, et non convertar donec deficiant: confringam eos nec poterunt stare, cadent subtus pedes meos (Psal. XVII). Contra quos etiam orans idem Propheta, Judica, inquit, Domine, nocentes me; expugna impugnantes me; apprehende arma et scutum, et exsurge in adjutorium mihi, effunde frameam, et conclude adversus eos qui persequuntur me, dic animae meae: Salus tua ego sum (Psal. XXXIV). Quos cum, subditis et exstinctis universis passionibus, vicerimus, merebimur illam benedictionis vocem consequenter audire, Exaltetur manus tua super hostes tuos, et omnes inimici tui peribunt (Mich. V). Haec igitur omnia et his similia sacris inserta voluminibus legentes sive canentes, nisi contra istas nequitias spirituales quae nobis insidiantur diebus ac noctibus acceperimus fuisse conscripta, non modo ex eis aedificationem ullam lenitatis et patientiae consequemur, sed etiam dirum quemdam atque contrarium evangelicae perfectioni concipiemus affectum. Non solum enim docebimur non orare pro inimicis nostris, nec diligere eos, sed etiam detestari illos implacabili odio provocabimur, maledicere eis atque orationem adversus eos indesinenter effundere. Quae tali spiritu prolocutos fuisse viros sanctos et amicos Dei intelligere perquam scelestum est ac profanum, quibus ante adventum Christi idcirco non est lex posita, eo quod transcendentes mandata ejus, evangelicis parere praeceptis et apostolicae perfectioni studere, praevenientes dispensationem temporis, maluerunt.
CAPUT XXII. Quod non sit potestas nocendi in arbitrio daemonum collocata. Non habere autem eos potestatem quemquam hominum laedendi, exemplum beati Job manifesta ratione demonstrat (Job. II), ubi non amplius eum tentare audet inimicus quam divina ei dispensatione conceditur, et confessio eorumdem spirituum evangelicis monumentis inserta testatur dicentium, Si ejicis nos, mitte nos in gregem porcorum (Matth. VIII). Qui multo magis credendi sunt in nullum hominum qui ad imaginem Dei creati sunt introire pro arbitrio suo posse, cum in animalia immunda ac muta ingrediendi absque Dei permissu non habuerint potestatem. Caeterum nemo posset, non dicam juvenum quos videmus in hac eremo constantissime commorari, sed nec perfectorum quidem tantis taliumque hostium agminibus circumseptus in eremo singularis habitare, si in ipsis esset pro voluntate sua nocendi vel attentandi facultas atque libertas. Quod evidentius etiam Domini ac Salvatoris nostri confirmat sententia, quam pro humilitate hominis assumpti protulit ad Pilatum, ita dicens: Non haberes in me ullam potestatem, nisi datum tibi fuisset desuper (Joan. XIX)
CAPUT XXIII. De imminuta daemonum potestate. Satis tamen nobis et experientia nostra et seniorum relatione compertum est, non eamdem vim habere nunc daemones quam anteriore tempore inter anachoretarum dumtaxat principia, in quibus adhuc raritas monachorum in eremo commanebat. Tanta namque erat eorum feritas, ut vix pauci et admodum stabiles atque aetate provecti tolerare habitationem solitudinis possent. Siquidem in ipsis coenobiis in quibus commorabantur octo vel decem, ita eorum atrocitas grassabatur, et frequentes ac visibiles sentiebantur aggressus, ut non auderent omnes pariter noctibus obdormire, sed vicissim aliis degustantibus somnum, alii vigilias celebrantes, psalmis et orationibus, seu lectionibus, inhaerebant. Cumque illos ad soporem naturae necessitas invitaret, expergefactis aliis ad eorum qui dormituri erant custodiam similiter excubiae tradebantur. Unde dubitari non potest unum e duobus, hanc nunc securitatem vel confidentiam non solum nobis, qui videmur pro experientia senectutis aliquatenus roborari, sed etiam junioribus aetate conferri; aut virtute crucis etiam deserta penetrante, et ubique ejus gratia coruscante, retusa est nequitia daemonum, aut negligentia nostra illos ab impugnatione pristina reddit lentiores, dum dedignantur adversum nos illa intentione confligere, qua tunc contra illos probatissimos Christi milites saeviebant, hac scilicet nos fraudulentia invisibilium tentationum dirius elidentes. In tantum enim teporem videmus corruisse nonnullos, ut necesse sit eos etiam remissioribus monitis ad palpari, modo ne desertis cellulis suis ad perniciosiores inquietudines revolvantur, et circumeuntes ac vagi crassioribus (ut ita dixerim) vitiis implicentur; magnusque fructus ab eis obtineri credatur, si solummodo se etiam cum qualibet ignavia valeant in solitudine continere, ac pro ingenti remedio soleat eis a senioribus dici, Sedete in cellulis vestris, et quantum libitum fuerit manducate atque bibite et dormite, dummodo in eis jugiter perduretis.
CAPUT XXIV. Qua ratione daemones sibi in eorum corpora quos arrepturi sunt aditum parent. Constat ergo immundos spiritus non aliter posse in illos quorum obtenturi sunt corpora penetrare, nisi prius eorum mentes cogitationesque possederint. Quos cum timore ac memoria Dei vel spiritali meditatione nudaverint, velut exarmatos omni praesidio ac munitione divina, post facile vincendos audenter invadunt, domicilium deinceps in eis velut in possessione sibi tradita praesumentes.
CAPUT XXV. Quod miserabiliores sunt hi qui vitiis quam qui ab ipsis daemonibus possidentur. Licet multo illis gravius constet vehementiusque vexari hos qui cum corporaliter ab ipsis suppleri minime videantur, animo tamen perniciosius possidentur, eorum scilicet vitiis vel voluptatibus involuti; secundum apostoli namque sententiam, a quo quisque superatur, ejus servus efficitur (II Petr. II). Nisi quod in hoc isti desperatius aegrotant, quod cum sint eorum mancipia, nec impugnari se ab illis, nec dominatum eorum ferre cognoscunt. Caeterum corporaliter traditos Satanae, vel infirmitatibus magnis etiam viros sanctos novimus pro levissimis quibusque delictis, cum in illis ne tenuissimum quidem naevum aut maculam in illo judicii die patitur invenire divina clementia, omnem cordis eorum scoriam, secundum prophetae, immo Dei sententiam, excoquens in praesenti, ut eos tamquam aurum vel argentum ignitum ad illam perpetuitatem, nulla indigentes poenali purgatione, transmittat: Et excoquam, inquit, ad purum scoriam tuam, et auferam omne stannum tuum, et post hoc vocaberis civitas justi, urbs fidelis (Isaiae I). Et iterum: Sicut probatur argentum et aurum in camino, ita eligit corda Dominus (Prover. XXVII). Et iterum: Aurum et argentum probat ignis, vir autem probatur in fornace humiliationis (Eccles. II). Et illud quoque: Quem enim diligit Dominus, corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit (Hebr. XII).
CAPUT XXVI. De nece prophetae seducti, et infirmitate abbatis Pauli, quam pro sua emendatione promeruit. Quod in illo propheta atque homine Dei in tertio Regum libro manifeste videmus impletum, qui pro culpa unius inobedientiae quam tamen non de industria nec vitio propriae voluntatis, sed alterius circumventione contraxit, confestim a leone conteritur, ita de eo Scriptura narrante: Vir Dei est, qui inobediens fuit ori Domini, et tradidit eum Dominus leoni, et confregit eum juxta verbum Domini, quod locutus est (III Reg. XV). In quo facto et solutionem delicti praesentis atque erroris incauti, et justitiae merita pro quibus prophetam suum Dominus temporaliter tradidit vexatori, parcitas ipsa et continentia praedatoris ostendit, quia nihil penitus audet voracissima bestia de tradito sibi cadavere degustare. Cujus rei nostris quoque temporibus satis evidens contigit et aperta probatio in abbate Paulo et Moyse qui habitavit locum hujus solitudinis, qui Calamus nuncupatur. Nam prior commoratus est in eremo quae adjacet Panephysi civitati: quam solitudinem olim factam aquae salsissimae inundatione cognovimus, quae quotiens flaverit spiritus aquilonis, de stagnis impulsa ac superfusa adjacentibus terris, ita omnem illius superficiem regionis contegit, ut antiquos ibidem vicos, qui olim hac ipsa de causa omni sunt habitatore deserti, faciat velut insulas apparere. Hic igitur abbas Paulus in tantam cordis puritatem quiete solitudinis silentioque profecerat, ut non dicam vultum femineum, sed ne vestimenta quidem sexus illius conspectui suo pateretur offerri. Nam cum eidem pergenti ad cujusdam senioris cellam una cum abbate Archebio ejusdem solitudinis accola, casu mulier obviasset, offensus occursu ejus, tanta fuga ad suum rursus monasterium (praetermisso, quod arripuerat, piae visitationis officio) recurrit, quanta nullus a facie leonis vel immanissimi draconis aufugeret, ita ut ne memorati quidem abbatis Archebii revocantis eum clamore ac precibus flecteretur, ut ad requirendum senem, quemadmodum proposuerant, coepto itinere pertenderent.
Quod licet zelo castitatis et puritatis ardore sit factum, tamen quia non secundum scientiam praesumptum est, sed observantia disciplinae justaeque discretionis excessus est modus (non enim solam familiaritatem, quae vere est noxia, feminarum, sed ipsam quoque figuram sexus illius credidit exsecrandam), tali confestim correptione percussus est, ut ejus universum corpus paralyseos valetudine solveretur, nullumque in eo membrum penitus explere suum praevaleret officium. Siquidem non solum pedes ac manus, sed etiam linguae motus, quo elocutio vocis exprimitur, ipsaeque aures ita auditus proprii amiserunt sensum, ut in eo nihil amplius ex homine quam immobilis tantum atque insensibilis figura remaneret. Eo autem redactus est, ut infirmitati ejus nullo modo virorum diligentia deservire sufficeret, nisi sola ei muliebris sedulitas ministrasset. Nam delato ad coenobium sanctarum virginum, cibus ac potus, quem ne nutu quidem petere poterat, femineo ingerebatur obsequio, explendisque omnibus naturae necessitatibus, eadem illi diligentia per annos ferme quatuor, id est, usque ad vitae suae terminum serviebat. Qui cum tanta esset omnium membrorum debilitate constrictus, ut nulli in eo artus vivacem motum ac sensibilem retentarent, nihilominus tanta ex eo virtutum gratia procedebat, ut cum de oleo quod cadavere suo potius quam corpore contigisset ungerentur infirmi, confestim cunctis valetudinibus curarentur; ita ut super hac ejus valetudine etiam ipsis infidelibus evidenter aperteque claresceret et debilitatem membrorum omnium dispensatione atque amore Domini contributam, et sanitatum gratiam pro testimonio puritatis ac manifestatione meritorum ei Spiritus sancti virtute praestari.
CAPUT XXVII. De tentatione abbatis Moysis. Secundus vero, quem diximus in hac eremo commoratum, cum ipse quoque singularis et incomparabilis vir esset, ob reprehensionem unius sermonis, quem contra abbatem Macarium disputans paulo durius protulit, quadam scilicet opinione praeventus, tam diro confestim est traditus daemoni, ut humanas egestiones ori suo ab eo suppletus ingereret. Quod flagellum purgationis gratia se Dominus intulisse, ne scilicet in eo vel momentanei delicti macula resideret, velocitate curationis ejus atque auctore remedii demonstravit. Nam continuo abbate Macario in oratione submisso, dicto citius nequam spiritus ab eo fugatus abscessit.
CAPUT XXVIII. Quod sperni non debeant hi qui spiritibus traduntur immundis. Ex quo manifeste perpenditur non debere eos abominari vel despici, quos videmus diversis tentationibus, sive istis nequitiae spiritibus tradi: quia duo haec credere immobiliter nos oportet, primo quod sine Dei permissu nullus ab eis omnino tentetur: secundo quod omnia quae a Deo nobis inferuntur, sive tristia ad praesens, seu laeta videantur, velut a piissimo patre clementissimoque medico pro nostris utilitatibus irrogentur: et idcirco eos velut paedagogis traditos humiliari, ut discedentes ex hoc mundo, vel purgatiores ad vitam aliam transferantur, vel poena leviore plectantur, qui, secundum Apostolum, traditi sunt in praesenti Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat in die Domini nostri Jesu Christi (I Cor. V).
CAPUT XXIX. Objectio cur hi qui spiritibus vexantur immundis a communione dominica separantur. Germanus: Et quomodo non solum eos despici ab hominibus vel horreri, sed etiam a communione dominica in nostris provinciis perpetuo videmus abstinere, secundum illam Evangelii sententiam, Nolite sanctum dare canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos (Matth. VII), cum de illis, quemadmodum dicis, ita credendum sit, quod eis purgationis vel utilitatis obtentu hujus tentationis humiliatio tribuatur?
CAPUT XXX. Responsio super proposita quaestione. Serenus: Si habuerimus hanc sententiam, immo fidem, quam superius comprehendi, ut et omnia per Dominum fieri, et pro utilitate animarum dispensari universa credamus, non solum nequaquam despiciemus eos, sed etiam pro eis tamquam pro membris nostris incessanter orabimus, eisque totis visceribus ac pleno compatiemur affectu; cum enim patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra (I Cor., XII); scientes nos absque illis utpote membris nostris omnimodis consummari non posse, quemadmodum legimus ne anteriores quidem nostros sine nobis repromissionis summam consequi potuisse, ita de illis Apostolo pronuntiante: Et hi omnes testimonio fidei comprobati non acceperunt repromissiones; Deo pro nobis melius aliquid providente, ne sine nobis consummarentur (Heb. XI), Communionem vero eis sacrosanctam a senioribus nostris numquam meminimus interdictam, quin immo si possibile esset, etiam quotidie eis impartiri eam debere censebant. Nec enim secundum Evangelii sententiam, quam incongrue huic sensui coaptatis, Nolite sanctum dare canibus, ad daemonis escam sacrosancta communio, et non potius ad purgationem ac tutelam corporis animaeque, pervenire credenda est; quae ab homine percepta, eum qui in membris ejus insidet spiritum, seu in ipsis latitare cognoscitur, velut quoddam exurens fugat incendium. Hoc namque modo curatum et abbatem Andronicum nuper aspeximus, aliosque quamplures. Magis namque ac magis inimicus insultabit obsesso, cum eum a coelesti medicina viderit segregatum; tantoque dirius ac frequentius attentabit, quanto eum a spiritali remedio longius senserit abdicatum.
CAPUT XXXI. Quod miseri sint hi qui subdi temporalibus istis tentationibus non merentur. Caeterum illi sunt vere miseri ac miserabiles judicandi, qui cum se universis criminibus flagitiisque contaminent, non solum nullum visibiliter in eis signum diabolicae suppletionis ostenditur, sed nec aliqua quidem operibus eorum condigna tentatio, nec ullum flagellum correptionis infertur. Non enim merentur celerem temporis istius expeditamque medicinam, quorum duritia et impoenitens cor poenam vitae praesentis excedens, thesaurizat sibi ipsi iram et indignationem in die irae et revelationis justi judicii Dei (Rom. II), in quo vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur (Isa. LXVI). Contra quos propheta, velut anxius pro afflictione sanctorum, videns eos aerumnis variis ac tentationibus subjacere, et econtra peccatores non solum absque ullo humiliationis flagello cursum mundi istius pertransire, sed etiam affluentia divitiarum ac summa rerum omnium prosperitate gaudere, intolerabili zelo ac spiritus sui fervore succensus, exclamat: Mei autem pene moti sunt pedes, paulo minus effusi sunt gressus mei, quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns, quia non est respectus morti eorum, et firmamentum in plaga eorum, in labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur (Psal. LXXII): scilicet in futuro cum daemonibus puniendi, qui in praesenti non meruerunt in sorte ac disciplina filiorum cum hominibus flagellari. Jeremias quoque cum Deo super hac impiorum prosperitate disceptans, licet nequaquam dubitare se de justitia Domini profiteatur, dicens: Justus quidem tu es, Domine, si disputem tecum (Jerem. XII); causas tamen hujus tantae inaequalitatis inquirens, subjungit et dicit: Verumtamen justa loquar ad te. Quare via impiorum prosperatur? bene est omnibus qui praevaricantur et inique agunt. Plantasti eos, et radicem miserunt, proficiunt et faciunt fructum: prope es tu ori eorum et longe a renibus eorum (Jerem. XII). Quorum ruinam deflente Domino per prophetam, et ad eorum curationem medicos atque doctores sollicite dirigente, et quodammodo eos ad planctum similem provocante ac dicente: Subito cecidit Babylon, contrita est, ululate super eam, tollite resinam ad dolorem ejus, si forte sanetur (Jerem. LI). Respondent desperantes angeli, quibus salutis humanae cura commissa est, vel certe propheta ex persona apostolorum seu spiritualium virorum atque doctorum videntium duritiam mentis eorum et impoenitens cor: Curavimus Babylonem, et non est sanata; relinquamus eam, et eamus unusquisque in terram suam, quoniam pervenit usque ad coelos judicium ejus, et elevatum est usque ad nubes (Ibid.). De istorum igitur desperato languore ex persona Dei loquitur Isaias ad Jerusalem: A planta pedis usque ad verticem non est in ea sanitas; vulnus et livor, et plaga tumens non est circumligata, nec curata medicamine, neque fota oleo (Isa. I).
CAPUT XXXII. De diversitate studiorum ac voluntatum quae in aereis potestatibus exercentur. Tot autem esse in immundis spiritibus quot in hominibus studia, non dubie comprobatur. Nam nonnullos eorum, quos etiam Faunos vulgus appellat, ita seductores et joculatores esse manifestum est, ut certa quaeque loca seu vias jugiter obsidentes, nequaquam tormentis eorum quos praetereuntes potuerint decipere delectentur, sed de risu tantummodo et illusione contenti, fatigari eos potius studeant quam nocere; quosdam solummodo innocuis incubationibus hominum pernoctare; alios ita esse furori ac truculentiae deditos, ut non sint contenti illorum tantummodo corpora quos suppleverint atroci dilaceratione vexare, sed etiam irruere super eminus transeuntes, atque afficere illos saevissima caede festinent, quales illi in Evangelio describuntur (Matth. VIII), ob quorum metum per viam illam transire jam nullus audebat, quos eorumque consimiles bellis quoque et sanguinis effusione pro insatiabili ferocitate gaudere non dubium est. Alios ita eorum corda quos ceperant et inani quodam tumore videmus infecisse, quos etiam Bacuceos vulgus appellat, ut semetipsos ultra proceritatem corporis erigentes, nunc quidem se in quosdam fastus gestusque sustollerent, nunc velut acclines ad quemdam se tranquillitatis et affabilitatis statum communes blandosque submitterent, seseque velut illustres et circumspectabiles omnibus aestimantes, nunc quidem adorare se potestates sublimiores corporis inflexione monstrarent, nunc vero ab aliis se crederent adorari, et omnes motus quibus vera officia aut superbe aut humiliter peraguntur, explerent. Alios reperimus non solum studere mendaciis, sed etiam blasphemias hominibus inspirare. Cujus rei etiam nos testes sumus, qui audivimus apertissime daemonem confitentem, per Arium et Eunomium se impietatem sacrilegi dogmatis edidisse. Quod etiam in tertio Regum libro unum ex iisdem ipsis manifeste legimus praedicantem: Egrediar, inquit, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus (III Reg.
XXII et II Par. XVIII). De quibus Apostolus arguens illos qui ab ipsis decipiuntur, ita infert: Attendentes spiritibus seductoribus, et doctrinis daemoniorum in hypocrisi loquentium mendacium (I Tim. IV, 1, 2). Esse autem et alia daemonum genera, id est, mutorum atque surdorum, Evangelia testantur (Lucae XI, VII, Marci IX). Incentores etiam libidinum atque luxuriae quosdam spiritus esse propheta commemorat: Spiritus, inquiens, fornicationis decepit eos, et fornicati sunt a Deo suo (Ose. IV). Nocturnos quoque sive diurnos ac meridianos daemones similiter Scripturarum auctoritas docet (Psal. XC). De quorum diversitate perlongum est, si volumus omnia Scripturarum volumina perscrutantes sigillatim percurrere, qui per prophetam onocentauri, qui pilosi, qui sirenae, qui lamiae qui ululae, qui struthiones, qui ericii designantur (Isa. XIV), qui aspis, qui basiliscus in psalmo (Ps. XC), qui leo, qui draco, quive scorpius in Evangelio nuncupentur (Luc. X, Joan. XIV), qui princeps mundi hujus, qui rectores tenebrarum harum, quive spiritalia nequitiae ab Apostolo nominentur (Ephes. VI). Quae vocabula non casu nec fortuito indita illis debemus accipere, sed significatione istarum ferarum quae apud nos vel minus noxiae vel magis perniciosae sunt, illorum ferocitates rabiesque distingui, et ex similitudine nequitiae virulentae seu principatus quem istis inter caeteras feras sive serpentes quaedam excellentia malitiae suae confert, illos quoque eorum vocabulis nuncupari: ut scilicet alius quidem, ob vehementiam furoris et rabiem ferocitatis suae, leonis appellationem; alius basilisci, ob illud mortiferum virus quod priusquam sentiatur interimit; alius vero, ob teporem malitiae suae, onocentauri, aut ericii nomen struthionisve sortitus sit.
CAPUT XXXIII. Interrogatio, unde differentia nequitiarum coelestium tanta processerit. Germanus: Non quidem ambigimus illos quoque ordines quos Apostolus enumerat, ad istos referri, quia non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus, adversus potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI): volumus tamen nosse unde sit haec tanta inter eos differentia, vel quemadmodum tanti nequitiae exstiterint gradus, an ad hoc creati sint, ut hos ordines malitiae sortirentur, et quodam modo huic nequitiae militarent?
CAPUT XXXIV. Dilatio super absolutione propositae quaestionis. Serenus: Quamquam propositiones vestrae totum tempus nocturnae quietis ita nostris furentur obtutibus, ut appropinquantis aurorae nequaquam viciniam sentiamus, et usque ad ortum solis insatiabiliter collationis hujus verba contexere provocemur: tamen quoniam absolutio propositae quaestionis cum coeperit indagari, in quoddam amplissimum ac profundissimum nos educet pelagus quaestionum, quod praesentis horae brevitas non sinit transmeari: commodius reor ut eam futurae noctis indagini reservemus, quo et mihi sub hujus quaestionis occasione de vestro propensiori colloquio, laetitia spiritalis ac fructus uberior conferatur, et propositarum quaestionum sinus, praebente nobis Spiritu sancto prosperos flatus, liberius penetrare possimus. Quamobrem soporis modicum degustantes discutiamus obrepentem oculis nostris, vicina jam luce, torporem, ac deinceps pariter ad ecclesiam procedentes, quoniam nos hoc facere Dominicae diei solemnitas commonet, reversi post synaxin, ea quae Dominus ad instructionem communem pro desiderio vestro largitus fuerit, duplicato gaudio conferamus.
Joannes Cassianus Collationes COLLATIO VIII
7 9
COLLATIO OCTAVA,
Quae est secunda abbatis Sereni. DE PRINCIPATIBUS SEU POTESTATIBUS. CAPUT PRIMUM. Consummatis quae diei solemnitas exigebat, et ecclesiae congregatione dimissa, reversi ad cellam senis, refecti primum lautissime sumus. Nam pro muria quae superjecta olei gutta quotidianae refectioni solebat apponi, modicum liquaminis miscuit, et olei quiddam solito propensius superfudit. Nam illam olei guttam ob hoc unusquisque quotidie refecturus instillat, non ut ejus ex hoc gutturis quamdam percipiat suavitatem, quippe cujus tantus est modus, ut vix ipsius gutturis fauciumque meatus non dicam linire, sed pertransire sufficiat; sed ut hoc usu jactantiam cordis, quae pro abstinentia districtiore blande solet ac latenter irrepere, et stimulos elationis obtundat: quia quanto abstinentia ipsa occultius exercetur, nulloque hominum teste perficitur, tanto subtilius occultatorem suum tentare non desinit. Deinde apposuit salem frictum, olivas ternas, quibus post haec superintulit canistrum habens cicer frictum quod illi trogalia vocant, ex quibus quina tantum sumpsimus grana, myxaria bina, caricas singulas, hunc enim numerum in illa eremo quemquam excessisse culpabile est. Qua refectione transacta, promissam quaestionis absolutionem cum reposcere coepissemus, Proferte, inquit senex, interrogationem vestram, cujus in hanc horam distuleramus indaginem.
CAPUT II. Secunda propositio de diversitate nequitiarum coelestium. Tum Germanus: Unde, quaesumus, tanta varietas adversariarum potestatum contra hominem ac diversitas ista processit? quas B. Apostolus ita dinumerat: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus et potestates, adversus mundi rectores, tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI). Et iterum: Neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei quae est in Christo Jesu Domino nostro (Rom. VIII). Unde ergo tantae malitiae aemula nobis emersit adversitas? An ad hoc potestates istas a Domino conditas esse credendum est ut his contra hominem gradibus atque ordinibus militarent?
CAPUT III. Responsio de multiplici esca Scripturarum sanctarum. Serenus: Divinarum Scripturarum auctoritas, de his in quibus nos voluit erudire, quaedam etiam his qui acumine ingenii carent tam lucide evidenterque effata est, ut non solum nulla occultioris sensus obscurentur seu velentur umbra, sed ne ullo quidem patrocinio interpretationis indigeant, et in superficie vocis ac litterae suos intellectus ac sententias praeferant. Quaedam vero ita contecta et quibusdam obscurata mysteriis sunt, ut in eorum discussione et intellectu immensum nobis exercitii campum ac sollicitudinis reservarent. Quam rem multas ob causas Deum dispensasse manifestum est. Primum ne sacramenta divina nullum habentia spiritalis intellectus velamen obductum, cunctis hominibus, id est, tam fidelibus quam profanis, aequali scientia et notitia panderentur, et per hoc inter inertes ac studiosos nulla esset virtutis prudentiaeque distantia; tum ut etiam inter ipsos domesticos fidei, dum intellectuum spatia coram eis immensa tenduntur, in eis et desidiosorum argueretur ignavia, et studiosorum alacritas atque industria probaretur. Ideoque satis proprie Scriptura divina agro opimo ac fertili comparatur, qui cum multa gignat ac proferat quae ad hominum victum sine aliqua ignis coctione proficiant, quaedam nisi prius flammae calore mitigata atque mollita omnem asperitatem suae deposuerint cruditatis, vel incongrua usibus humanis vel noxia sentientur. Nonnulla vero ita in utrumque modum usui apta noscuntur, ut nec incocta sua cruditate displiceant, vel offendant, et tamen ignis calore decocta salubriora reddantur. Plura quoque ad escam tantummodo irrationabilium jumentorum et animalium, vel ferarum ac volucrum proferuntur, cibis hominum minime profutura, quae etiam in sua asperitate manentia absque ulla ignis confectione vitalem jumentis conferunt saturitatem. Quam rationem satis evidenter aspicimus in hoc uberrimo spiritalium Scripturarum paradiso contineri, in quo ita quaedam significatione litterae plana ac luculenta resplendent, ut cum sublimiore interpretatione non egeant, simplici tantum litterae sono abunde pascant ac nutriant audientes, ut est illud: Audi, Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est (Deut.
VI). Et, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua (Ibid.). Quaedam autem si allegorica explanatione extenuata non fuerint, et spiritalis ignis examinatione mollita, nullo modo ad salutarem interioris hominis cibum sine corruptionis clade pervenient, magisque ex eorum perceptione laesio quam utilitas aliqua subsequetur, ut est illud: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes (Lucae XII). Et, Qui non habet gladium, vendat tunicam suam et emat sibi gladium (Lucae XXI). Et, Qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus (Matth. X). Quod quidam districtissimi monachorum, habentes quidem zelum Dei, sed non secundum scientiam, simpliciter intelligentes, fecerunt sibi cruces ligneas, easque jugiter humeris circumferentes, non aedificationem, sed risum cunctis videntibus intulerunt. Nonnulla vero ad utramque perceptionem, id est, tam historicam quam allegoricam, ita commode ac necessarie capiuntur, ut utraque explanatio vitales animae succos subministret, ut est istud, Si quis te percusserit in dextram maxillam tuam, praebe illi et alteram (Matth. V). Et, Cum persequuntur vos in civitate ista, fugite in aliam (Matth. X). Et, Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni, sequere me (Matth. X). Producit sane et fenum jumentis, quibus pabulis omnes Scripturarum repleti sunt campi, simplicem scilicet puramque narrationem historicae lectionis, qua simpliciores quique ac minus capaces perfectae et integrae rationis, et quibus dicitur, Homines et jumenta salvabis, Domine (Psalm. XXXV), secundum status ac mensurae suae conditionem, ad opus tantum et laborem actualis vitae vegetiores robustioresque reddantur.
CAPUT IV. De gemina sententia super intellectu Scripturarum sanctarum. Quamobrem de his quae aperta explanatione prolata sunt, nos quoque constanter possumus definire, audenterque nostram proferre sententiam. Ea vero quae meditationi et exercitio nostro reservans obtecta sanctis Scripturis Spiritus divinus inseruit, quibusdam ea volens indiciis et opinionibus colligi, ita pedetentim debent cauteque conferri, ut sit eorum assertio seu confirmatio in disputantis vel suscipientis arbitrio collocata. Nonnumquam enim cum super una re diversa promatur sententia, potest utraque rationabilis judicari, et sine detrimento fidei vel fixe vel medie suscipi, id est, ut eis nec plena credulitas, nec absoluta refutatio deputetur, priorique sequens opinio derogare non debeat, cum neutra earum fidei inveniatur obsistere; quale est illud, quod Elias venerit in Joanne, et iterum sit ante adventum Christi venturus (Matth. XI); et de abominatione desolationis, quod steterit in loco sancto per illud simulacrum Jovis quod Jerosolymis in templo positum legimus, et iterum stare habeat in Ecclesia per adventum Antichristi (Daniel. IX); illaque omnia quae in Evangelio sequuntur (Matth. XXIV), quae et impleta ante captivitatem Jerosolymorum et in fine mundi istius intelliguntur implenda. E quibus neutra opinio impugnat aliam, nec sequentem prior intellectus evacuat.
CAPUT V. Quod proposita quaestio inter illa quae medie tenenda sunt debeat accipi. Et idcirco proposita a vobis quaestio, licet non satis videatur nec frequenter inter homines ventilata, nec apud plurimos pateat, et ex hoc ipso apud aliquos ea quae proferemus forsitan videantur ambigua; ita debemus nostram temperare sententiam, quoniam fidei Trinitatis nihil praejudicant ut inter illa habeantur quae medie sunt tenenda, quamquam non tali opinione qualis suspicionibus tantum et conjecturis colligi solet, sed manifestis Scripturarum testimoniis omnia comprobentur.
CAPUT VI. Quod nihil a Deo malum creatum sit. Absit ergo, ut Deum quidquam creasse confiteamur quod substantialiter malum sit, dicente Scriptura: Omnia quae fecit Deus, bona sunt valde (Genes. I). Si enim a Deo tales isti creati sunt, vel ad hoc facti, ut hos malitiae gradus teneant, ac semper deceptionibus et ruinis hominum vacent, contra praedictae Scripturae sententiam, infamabimus Deum, velut creatorem atque inventorem malorum, quod scilicet pessimas voluntates ac naturas ipse condiderit, ad hoc eas creans, ut semper in nequitia perseverantes numquam transire possint in bonae voluntatis affectum. Hanc igitur rationem diversitatis hujus, traditione Patrum de sanctarum Scripturarum fonte, percepimus.
CAPUT VII. De initio principatuum, seu potestatum. Ante conditionem hujus visibiles creaturae spiritales coelestesque virtutes Deum fecisse, quae pro hoc ipso quod scirent se ad tantam beatitudinis gloriam beneficio Creatoris ex nihilo fuisse productas, perpetuas ei gratias referentes indesinenter ejus laudibus inhaererent, nemo fidelium dubitat. Nec enim existimare debemus creationis et opificii sui principia ab hujus mundi constitutione Deum primitus inchoasse, quasi in illis anterioribus atque innumeris saeculis ab omni providentia et dispensatione divina fuerit otiosus, ac tamquam non habens in quos bonitatis suae exerceret beneficia, solitarius, atque ab omni munificentia alienus fuisse credatur, quod de illa immensa ac sine principio et incomprehensibili majestate satis humile est incongruumque sentire, ipso Domino de illis potestatibus haec dicente: Quando facta sunt simul sidera, laudaverunt me voce magna omnes angeli mei (Job. XXXVIII). Qui ergo intersunt creationi siderum, ante istud principium in quo factum dicitur coelum et terra, creati fuisse manifestissime comprobantur, quippe qui pro istis omnibus visibilibus creaturis, quas videbant ex nihilo processisse, Creatorem magna voce referuntur et admiratione laudasse. Ante istud ergo temporale principium quod a Moyse ponitur, quodque mundi hujus secundum historicum, immo Judaicum sensum signat aetatem (salvo scilicet nostro sensu, quo nos interpretamur omnium rerum Christum esse principium, in quo omnia creaverit Pater, secundum illud (Joann. I): Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil ); ante istud, inquam, Geneseos temporale principium, omnes illas potestates coelestesque virtutes Deum creasse non dubium est. Quas Apostolus per ordinem dinumerans ita describit: Quia in Christo creata sunt omnia, sive quae in coelis, sive quae in terra sunt, visibilia et invisibilia, sive angeli, sive archangeli, sive throni, sive dominationes: sive principatus, sive potestates: omnia per ipsum, et in ipso creata sunt (Colos. I).