Expositio in Psalterium (page 11)
ORDO DICENDORUM. (suite)
15 Non est timor Dei ante oculos eorum. Praecedentibus rebus subiuncta est sententia quae pulchre cuncta concluderet. Ideo enim illi tanta fecerunt, quia timorem Dei ante oculos non habebant; sicut de ipsis dicit Apostolus: Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent, Sic vere dicimus Dominum gloriae crucifixum, cum tamen eum constet carnis tantum, non etiam divinitatis natura fuisse trucidatum.
16 Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis? Dominum non invocaverunt. Sancta Ecclesia, cuius persona in hoc psalmo loquitur, venit ad secundum modum, ubi omnibus impiis divinum iudicium comminatur: dicens in illa retributione generali cognoscere vindictam, qui nunc operantur sub libertate malitiam. Ordo autem verborum talis est: Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem. Et de sequenti versu iungendum est, quoniam Deus in generatione iusta est. Utique cognoscent in futuro iudicio, quando viderint bonos ad aeterna praemia divinitus (mss. A, B, F. divinitatis) invitari, se vero ad supplicia nunquam finienda transmitti. Qui devorant plebem meam. De illis dicit, qui dogmate ferali absorbent simplices Christianos. Nam quod ait, sicut escam panis, animo peccantium videtur aptatum; quia sicut esurientes famem suam putant dulcissimo cibo panis expleri, ita et isti festinant Christianorum deceptione satiari. Additum est unde illis augeatur interitus: quia Dominum invocare noluerunt. Necesse enim erat illos desperata gerere, qui Dominum Salvatorem noluerunt superbis mentibus invocare.
17 Vers. 12. Illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor, quoniam Deus in generatione iusta est. Sicut opportuno tempore timere providentia est, ita dementiae probatur esse coniunctum, inepta se quadam trepidatione confundere. Illic enim constat esse cautelam, hic arguitur semper ignavia. Merito ergo inani tremore concussi sunt, qui timorem Domini salutarem in hoc saeculo de suis mentibus abiecerunt. Dicebant enim Iudaei: Si credimus in eum, pro ipsa novitate culturae, venient Romani, et tollent nobis et locum et gentem. Ita factum est, ut non timendo Dominum supervacuis trepidationibus angerentur. Addidit, quoniam Deus in generatione iusta est. Sententia secuta est, quae corrigeret infideles, ut meminerint continentiam sibi Divinitatis abesse, cum se videant ventosa felicitate consurgere. Quod totum pia mente praedicitur, ut improborum mens sacrilega corrigatur.
18 Consilium inopis confudisti, quoniam Dominus spes eius est. Invectio dirigitur ad Iudaicum populum, cui dicitur aenigmatice: Christi consilium confudisti, id est suscipere noluisti, qui ad te venerat liberandum; ut qui dare disposuerat creditus salutem, contemptus ingerat ultionem. Inopis autem dicitur de Domino Salvatore, qui de suo dives, propter nos factus est pauper. Et totus hic versus sub admiratione legendus est. Consilium inopis confudisti, quoniam Dominus spes eius est; ut unde magis debuit reverentior existere, inde potius videretur contemptus opprobria sustinere. Nec moveat quod a parte assumptae humanitatis spes sanctae incarnationis dicitur Deus. Aliter enim humilitas humanitatis eius ostendi non potuit, quam pro hominum salute suscepit: sicut et in alio psalmo dicturus est: Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti?
19 Quis dabit ex Sion salutare Israel? cum averterit Dominus captivitatem plebis suae. Postquam de Domini adventu Ecclesia sancta locuta est, nunc ad admirationem tanti beneficii redit dicens: Quis dabit ex Sion salutare Israel? Cum dicit: Quis, nullum vult intelligi, nisi Dominum Patrem, qui Dominum Christum in Sion, id est in Ierusalem mittere ac praestare dignatus est. Ipse est utique Salutaris Israel, hoc est, bene credentium aeterna salus et infinita securitas. Sequitur, cum averterit Dominus captivitatem plebis suae, id est cum damnaverit diabolum, qui Dei plebem impia crudelitate persequitur et captivare festinat.
20 Laetetur Iacob, et exsultet Israel. Superiori interrogationi iungitur consolativa responsio; ut laetetur Iacob, id est Iudaeorum et gentium populus per gratiae munera collectus sive colligendus, qui aliquando sua infidelitate vagatus est. Hic enim Iacob, Iudaeorum antiquus populus debet intelligi; quamvis eius nomen more Scripturarum et novo populo in subsequentibus datum esse videatur. Israel autem universalem Ecclesiam de cunctis mundi partibus aggregatam congruenter advertimus, quae necesse est ut exsultet, quando ad regnum coelorum Domini miseratione pervenerit. Et vide, diversis causis quam propria verba tributa sint! Laetabitur Iacob, quia non speratam suscepit medicinam. Exsultabit Israel, id est inenarrabili gaudio cumulabitur, quando viderit re, quod ardentissime desiderabat spe.
21 Conclusio psalmi.
22 Si pio animo dicta cogitemus, illa nobis virtus in hoc psalmo praedicata est, ut inimicis nostris, quantum in nobis est, mente benevola consulamus, ne caeca obstinatione durati, insolubili mancipentur errori. Increpat enim Ecclesia populum peccatorem, ut ad suum non festinet exitium: quatenus pravitate deposita non moretur abiicere, unde potest modis omnibus interire. Quapropter et nos, prout datum fuerit, sequamur instituta reverenda. Suadeamus haereticis rectam fidem, superbis praedicemus sanctam humilitatem. Nobis potius ista conferimus, si talibus prodesse mereamur. Scire autem debemus primum hunc esse psalmum eorum qui de Iudaeorum increpatione et conversione conscripti sunt. De numero quoque huius psalmi sic coniicere non putamus absurdum: ut quia sancta Ecclesia introducta est ad loquendum, quae et quinque libros Moysi, et octo dierum pro dominica resurrectione recipit mysteria, merito persona eius tertium decimum calculum tenere videatur, quia Novi et Veteris Testamenti sacramenta complectitur. Sive quod iste numerus ad illud aptari potest, quod a natali Domini usque ad eius apparitionem tredecim dies esse noscuntur. Merito ergo coelestibus rebus supputatio ista completa est.
Cassiodorus Vivariensis Expositio in Psalterium Psalmus XIV
Psalmus XIII Psalmus XV
in Psalmum XIV
1 In finem psalmus David.
2 Cum titulus iste nos solemniter remittat ad Dominum, nec sit aliquid novi quod de eius verbis dicere debeamus, de textu potius psalmi quae sunt aptissima perquiramus. Non enim, ut aliqui psalmorum, quadam profunditate velatus est; sed propheticae interrogationi respondet Dominus in Decalogi exemplum, decem virtutibus ad beatitudinis suae atria perveniri. Quas non per singulos versus quaeras, quoniam singulae et binae et ternae per unumquemque versiculum continentur. Sed nos opportunissimis locis, quemadmodum dividi et intelligi debeant, admonebimus. Et nota quod hic institutor fidelium secundus est psalmus. In primo enim beatum virum quinaria divisione complexus est, dicendo: Qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit: sed in lege Domini fuit voluntas eius, et in lege eius meditabitur die ac nocte.. Hic autem talem virum decem dicit sanctis praeeminere virtutibus. Sic et ibi Pentateuchi, et hic Decalogi virtus ostenditur.
3 Divisio psalmi.
4 Divisio psalmi huius tota in interrogatione et responsione noscitur constituta; sed interrogatio constat uno versiculo, responsio vero sex versibus continetur. Nunc ad exponenda verba veniamus.
5 Expositio psalmi.
6 Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo, aut quis requiescet in monte sancto tuo? Desiderans propheta nosse quos dignos Ecclesia sua Dominus iudicaret, tanquam pius sacerdos ante faciem eius assistens responsa petit, et de sciscitatione sua cupit se fieri certiorem. Quae figura dicitur erotema, quando interroganti fit apta responsio. Interrogat enim, quis in eius tabernaculo possit habitare? Sed cur vocetur tabernaculum paulo diligentius perscrutemur. Maiores nostri domos pauperum tabernas appellaverunt propterea quia tantum trabibus, non adhuc tegulis tegebantur, quasi trabernas. Et quia ibi habitabant et coenabant, sicut antiquis mos erat semel cibum sumere, ex duobus nominibus unum traditur factum esse vocabulum, id est ex traberna et coenaculo, quasi trabernaculum. Hinc iam tabernacula consonanter dicta sentimus expeditionales et subitas habitationes. Nam et in Veteri Testamento iussit sibi Dominus tabernaculum fieri, cum Israeliticus populus esset in castris, ut velut quaedam domus divina simul moveretur cum mansionibus Hebraeorum. Unde factum est ut fides catholica, quae per Ecclesias toto orbe diffusa est, Dei tabernaculum nuncupetur. De quo etiam et Iosephus in libro Antiquitatum tertio, titulo septimo, diligenti narratione disseruit, quod nos fecimus pingi, et in pandectis maioris capite collocari. Montem vero sanctum significat Ierusalem futuram. Sed intuere quam pulcherrime varios se sensus apta verba distinguant. In tabernaculo dicitur, quis habitat? de illo qui adhuc in huius saeculi agone contendit. In monte quis requiescit? quando iam unusquisque fidelium post labores huius saeculi, aeternae pacis securitate reficitur.
7 Qui ingreditur sine macula. Venit ad secundam partem, unde iam quasi ex adytis responsa tribuuntur; et ex persona Domini Christi dicitur, quod et desiderio satisfaciat postulantis, et incarnationis eius adorabile revelet arcanum. Prima siquidem gloria ipsius fuit ingredi tabernaculum sine macula, quando templum Ierusalem a peccatis liber intrabat. Nam cum alii domum Dei purificationis causa fuerint ingressi, ille solus taliter introivit, ut sine macula ante conspectum Patris assisteret, ut non illi lex aliquid daret, sed ipse potius legem, sicut optimus legislator, impleret.
8 Et operatur iustitiam. Haec secunda est quam Dominus fecit, cum de synagoga vendentes et ementes eiecit, in divino templo humanum prohibens esse commercium; ait enim: Domus mea domus orationis vocabitur; vos autem fecistis eam speluncam latronum.
9 Qui loquitur veritatem in corde suo. Tertia est quam singulariter Salvator noster implevit. Veritas est enim res quae nullatenus aliter quam confirmaverimus, aut fit, aut facta est, aut facienda esse monstratur. Loquebatur enim tacitus in corde suo veritatem, quando dolose perquirentibus sermonis sui mysteria non prodebat. Nam cum Iudaeorum falsitatibus et voce praesidis urgeretur, admirantibus cunctis, non ei respondit ullum verbum; sed in sancta sua conscientia loquebatur, quod digni non erant audire qui eum fraudulenter videbantur inquirere.
10 Et non egit dolum in lingua sua. Venit ad quartam. Nam sine dolo omnia se fuisse locutum in Evangelio testatur ipse dum dicit: Omnia quae audivi a Patre meo nota feci vobis. Quid enim mundius, quidve simplicius, nisi ut veritas illa incommutabilis nulla adiectione vel suppressione violata, ad aures hominum integritate purissima perveniret?
11 Nec fecit proximo suo malum. Quintam ingressus est, quae item probatur in Domino, qui non solum nullum laesit, sed etiam patienter cuncta sustinuit. Proximum vero dixit populum Iudaeorum, a quo traxit carnis originem, pro quibus etiam in cruce positus oravit dicens: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Vides proximo malum non fuisse factum: quando pro eis etiam, ut absolverentur oratum est.
12 Et opprobrium non accepit adversus proximum suum. Haec sexta est, quae Iudam Scarioth designat. Nam dum se nosset ab ipso tradendum, nulla eum voluit publica increpatione confundere, sed tantum generaliter dixit: Qui mecum manum mittit in paropside, ipse me traditurus est. Ita factum est, ut nec divinitatis suae virtutem intelligentibus celaret, et proximi famam mordaci laceratione non carperet. Non accepit, id est gratum non habuit. Accepta enim illa dicimus, quae nobis grata esse monstramus.
13 Ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus: timentes autem Dominum magnificant. Haec est responsio septima, ubi diabolum malignum in conspectu suo deduxit ad nihilum, quando ei dixit: Redi retro, Satanas, non tentabis Dominum Deum tuum. Hoc enim cui potest alteri congruere, nisi quem constat virtute propria cunctis spiritibus imperare? Sequitur etiam alterius partis decora subiunctio, ut
sicut in conspectu eius malignus ad nihilum deductus est, ita qui Dominum timent, eum semper puro corde magnificent. Quod schema dicitur paradigma, sicut et in primo psalmo iam dictum est. Invitat enim nos prosperis, et terret adversis. 14 Qui iurat proximo suo et non decipit eum. Octava virtus edicitur, quam Dominus fecit quando apostolis suis certissima veritate promisit dicens: Vos amici mei estis si feceritis quae ego praecipio vobis. Iam non dico vos servos. Inspiciamus autem quid ista sententia in principio suo dicit: Qui iurat proximo suo? Iurare enim est hominum sub attestatione divina aliquid polliceri. Sed cum et Deus ipse promiserit, aptius dicitur eodem pollicente iuratum. Iurare enim dictum est, quasi iure orare, id est iuste loqui. Tunc autem quispiam iuste loquitur quando ea quae promittit implentur. Iurare ergo Deum promittere atque complere est, sicut alibi dicit: Iuravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eum. Et iterum: Iusiurandum quod iuravit ad Abraham patrem nostrum. Quod multis locis in divina lectione reperies. 15 Qui pecuniam suam non dedit ad usuram. Nona iam tangitur quam subtilius indagemus. Duobus modis in Scripturis sanctis pecunia probatur intelligi: una est ista metallica quam ad usuram dari omnino prohibetur, quoniam vitium cupiditatis est exigere velle quod te nescias commodasse. Hanc quidem habuit Dominus Christus, quam Iudae tradidit pauperibus erogandam, quam non dedit ad usuram, quando illam indigentibus ad informandos nos pia largitate concessit. Altera vero est quam ad usuram dari, Evangelio dicente, suademur, id est, praedicationes sanctissimas et instituta divina. Ait enim: Sciebas me hominem durum et austerum: nonne oportuerat te committere pecuniam meam nummulariis, et ego veniens exegissem utique quod meum est cum usuris? Sic enim istud verbum aequivocum pro locorum qualitate suscipitur. 16 Et munera super innocentes non accepit. Virtus decima, quae restabat, impleta est. Hic super innocentes, contra innocentes datur intelligi; quod non solum Dominum constat non fecisse, sed etiam ipse se probatus est pro salute generalitatis offerre, sicut in Evangelio dicit: Pastor bonus animam suam ponit pro ovibus suis.
Accepit enim a magis munera, sed non super innocentes. Sumit etiam quotidie quae sacris altaribus offeruntur, sed non super innocentes. Quapropter intelligamus pias et parvas oblationes charitatis studio non esse omnimodis respuendas. Nam si omne munus abiici voluisset, nequaquam fuisset additum, super innocentes. 17 Qui facit haec non movebitur in aeternum. Expositis decem virtutibus, quae de Domino Iesu Christo non incongrue sentiuntur, interrogationi propheticae breviter data est absoluta responsio: quoniam qui facit haec, ipse habitat in tabernaculo Domini, et in sancto monte eius requiescit. Sed considera quia facit dixit, non cantat, ut nos ad actualem virtutem interposita lege constringeret, ne secreta tanti mysterii, intenti solis cantibus inaniter psalleremus. Non movebitur, id est ab ipso non movetur, quod solis sanctis beatisque praestatur. Nam omnis ab illo impius dimovebitur in aeternum, quando eius regni communione privabitur. Hoc schema dicitur zeugma, id est coniunctio, quando multa pendentia aut uno verbo aut una sententia concluduntur. Sed hic in sententia factum est; in verbo autem ubi inventum fuerit non silebimus. 18 Conclusio psalmi. 19 Hic est coelestis ille Decalogus, hoc decem chordarum spirituale psalterium: hic vere numerus coronalis quem solus ille complere potuit, qui mundi vitia cum suo auctore prostravit. Sed precemur iugiter omnipotentiam eius, ut qui talia per nosmetipsos implere non possumus quae iussa sunt, eius ditati munere faciamus. Calculi quoque ipsius non est consideratio negligenda; nam quarta decima generatione a transmigratione Babyloniae, adventus Domini Salvatoris eluxit, ut merito et hic ipse videatur locutus, qui in eiusdem numero generationis advenire dignatus est.
Cassiodorus Vivariensis Expositio in Psalterium Psalmus XV
Psalmus XIV Psalmus XVI
in Psalmum XV
1 Tituli inscriptio ipsi David.
2 Dum omnes dicantur inscriptiones titulorum qui psalmorum frontibus affiguntur, nescio quid mysticum iste designans, hoc specialiter primus continere declaratur. Retinemus enim, quando est Dominus passus, hunc titulum supra caput eius fuisse conscriptum, Iesus Nazarenus Rex Iudaeorum. Sed ipsi veraciter intelligendi sunt Iudaei, qui pura Christo devotione famulantur. Et quia Rex noster Salvator de sua passione et resurrectione locuturus est, merito huius inscriptionis commemoratio facta est, quae tantis post temporibus erat, Domino dispensante, secutura. Et ut hanc tituli inscriptionem, non ad quamlibet aliam personam, sed ad Dominum Christum referri debuisse cognosceres, adiectum est, ipsi David; quod ad Dominum Salvatorem competenter referri crebra expositione monstravimus. Sciendum est autem quod hic psalmus secundus est eorum qui passionem et resurrectionem Domini breviter tangunt.
3 Divisio psalmi.
4 Per totum psalmum introducitur persona Domini Salvatoris. Prima positione secundum consuetudinem suam ex humanitate suscepta, verba facit ad Patrem, conservari se petens, quia spem suam posuerit semper in eo, non Deitatis suae quidquam minuens, sed naturam humanitatis ostendens. Naturam dico, originem uniuscuiusque rei, vigoremque substantiae. Subiungit etiam quemadmodum sancti eius non carnalibus desideriis, sed spiritualibus virtutibus eligantur; omnia quae pertulit ad haereditatis suae gloriam asserens fuisse perducta. Secunda positione idem Patri gratias refert, qui illi a dextris apparendo, iniquitatem huius saeculi, omnipotentiae suae virtute superavit. Unde animam suam de inferno asserit esse liberatam, et post resurrectionis gloriam in delectationibus dexterae ipsius se memorat collocatum.
5 Expositio Psalmi.
6 Conserva me, Domine, quoniam in te speravi. Inter pericula humana venturus, et Iudaicae obstinationis impios sensus, natura humanitatis assumpta conservari se paterna protectione deprecatur; et quo facilius eius rei sequeretur effectus, sperasse se dicit semper in Domino. Haec figura dicitur ethopoeia, quoties datur locutio certae personae. Persona est enim hic Domini Salvatoris ex duabus distinctis perfectisque naturis homo, idemque Deus unus permanens Christus.
7 Dixi Domino, Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non indiges. Dixit, non labiis, sed cordis affectu; unde sancta conscientia loquebatur. Deus meus es tu, a forma servi Filius dicit ad Patrem, ut duas naturas in una persona Domini Salvatoris evidenter agnosceres. Una ex nostra infirmitate humilis, altera ex sua potestate mirabilis, ut intelligas quod passus est, fuisse carnis; quod resurrexit, potentissimae maiestatis. Ad destruendam quoque arrogantiam humani generis, quae suis viribus aliquid boni se facere posse confidit, addidit, quoniam bonorum meorum non indiges. Audiant hoc Pelagiani, qui aliqua bona putant suis viribus applicanda. Clamat humanitas Verbi bonis suis Deum penitus non egere, ad ipsum referens omnia qui donavit, non ad se qui collata suscepit.
8 Sanctis qui in terra sunt eius, mirificavit omnes voluntates meas inter illos. Prius nobis verborum ordo ponendus est, ut sermonum obscuritate submota, sensus nobis facilius elucescat. Sanctis qui sunt in terra eius, mirificavit, id est Pater omnes voluntates meas. Ut cognosceres Christum Dominum ab electis esse diligendum, addidit, inter illos, hoc est sanctos qui sunt in terra viventium; non inter quoslibet saeculi se ambitione iactantes, sed inter illos tantum qui praedestinati sunt ad regna coelorum; significans innocentes et iustos, inter quos mirae factae sunt voluntates Domini Salvatoris, quando illis obedientibus et iussa ipsius facientibus, de mortalibus aeternos reddidit, et de terrenis coelestes beneficio suae pietatis effecit.
9 Multiplicatae sunt enim infirmitates eorum: postea acceleraverunt. Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus. De sanctis dicit, qui Domino prospiciente, afflictione saluberrima de mundi huius deceptiosa voluptate liberati sunt. Prius enim multiplicata est illis per severitatem legis infirmitas carnalis, ut ad Novi Testamenti liberatricem gratiam desiderabilius pervenirent: quos dicit non sanguine pecudum aut victimarum consuetudine congregandos; sed immolatione scilicet corporis et sanguinis sui, quae humanum genus toto orbe celebrata salvavit. Nam et ipsum quod dicit, de sanguinibus, pecudum designat, qui tunc copiosus in sacrificiis fundebatur; qui ritus postea, Christo Domino veniente, mutatus est. Hoc autem nomen, de sanguinibus, contra artem positum constat esse grammaticam, apud quam pluralis huius verbi numerus non habetur; et ideo inter idiomata, id est propria Scripturae divinae numerandum est.
10 Nec memor ero nominum eorum per labia mea. Nomina illa antiqua quae infideles habuerunt, sequenti dicit gratia commutata. Prius enim dicti sunt filii irae, filii diaboli, filii carnis; post adventum vero Domini, sacris fontibus renati, appellati sunt Christiani, filii Dei, amici Sponsi. Non fuit ergo memor nominum illorum, quando novis hominibus nova vocabula constat imposita. Labia vero Regis Christi, duo hic debemus accipere Testamenta, per quae voluntates eius enuntiatas esse cognoscimus. Pulchre autem dicta sunt labia, quando utraque regnum Dei praedicant, et in unius soni concordia, sicut labia temperantur, dum cordis sit memoria. Dicit hic: Nec memor ero nominum eorum per labia mea. Quod inter propria Scripturae divinae debemus accipere, sicut et in septimo, et in decimo psalmo iam dictum est.
11 Dominus pars haereditatis meae et calicis mei: tu es qui restitues mihi haereditatem meam. Beatum revera magisterium illud eligere, quod nunquam novit aliqua permutatione transire. Tale est enim ac si diceret: Eligant sibi alii mundanas concupiscentias, et ventis discurrentibus similem vitam: Meae pars haereditatis et calicis Dominus est. Haereditas pertinet ad gentium fidem, calix ad venerabilem passionem, qui sobrie potatus confert gloriosissimam resurrectionem. Et intuendum quod voluntas ac distributio Domini frequenter calix ponatur. Calix enim a calida dictus est potione; quoniam sicut ille cor hominis exhilarat bibitus, ita et hic sanctas animas perpetue iucundat haustus. Tu es. Servato obsequio charitatis, Filius dicit ad Patrem, non deitate minor, sed humanitate subiectus, sicut et Apostolus ait: Quanquam esset Filius Dei, didicit ex his quae passus est obedientiam, et perfectus factus est omnibus obaudientibus sibi causa salutis aeternae. Restitues autem dixit, quoniam faciente diabolo perierat genus humanum. Et revera ipsi restituta est haereditas, cui ante conditionem rerum fuerat in praedestinatione collata. Haereditas enim ab hero, id est a domino dicta est.
12 Funes ceciderunt mihi in praeclaris: etenim haereditas mea praeclara est mihi. Prisco more funibus terrarum dividebatur haereditas, ut unusquisque ad mensuram spatia telluris pro quantitate tributi et personae suae qualitate perciperet; sicut Moyses legitur in Veteri Testamento Iosue praecepisse ut funibus distribueret haereditatem terrae promissionis filiis Israel. Unde nunc merito funiculos dixit, quia haereditatis suae latitudinem gloriamque memoravit. Possunt et funes accipi huius saeculi tristitiae nexuosae; nam et ipsi funes a funeribus dicti sunt, quod in modum cereorum ante cadavera incendebantur; qui sine dubio in praeclaris conversi sunt, dum ad resurrectionis aeterna munera pervenerunt. Haereditas autem Christi est praedestinata multitudo sanctorum. Ubi ideo additum est mihi, quia non in se secundum humanitatem, sed in Patre gloriatur. Sed cum dixerit, praeclaram, quaeri potest cur haereditatem istam sibi cecidisse dicat? Quod verbum adversis solet casibus applicari. Sed hoc eloquentia divina et in bonis utitur; ait enim in Actibus apostolorum: Sors cecidit super Matthiam, utique cum honor illi apostolatus provenisse divino iudicio referatur.
13 Benedicam Dominum, qui tribuit mihi intellectum: insuper et usque ad noctem increpuerunt me renes mei. Ad secundam perventum est sectionem, in qua subtilius intelligenda est sancta praedicatio. Quanta providentia iam tunc haereses venturas excluserit, ut incarnatio dominica intellectum sibi pronuntiasset a Domino contributum; illum scilicet quo omnia vera sanctaque cernebat: ne quid sibi humana infirmitas applicaret, cum nullis meritis praecedentibus, sed gratiae largitate profutura praestentur. Sequitur, increpuerunt me renes mei, ac si diceret: supra mala quae mihi fecit omnis cognatio Iudaeorum; insuper et de tribu Iudae me increpasse noscuntur, unde Dominus Christus secundum carnem trahere probatur originem. Usque ad noctem, ad mortem significat. Renes vero parentelam declarant, per quos solemniter generatio humana seminatur.
14 Providebam Dominum in conspectu meo semper, quoniam a dextris est mihi, ne commovear. Exponendo quid fecerit, tradit nobis singulare remedium quo peccata vitemus. Nam qui illum semper intuetur acie mentis, nullatenus ad delicta convertitur. Sic quando veritas cor inhabitat, introitum falsitatis emendat. Dicit etiam causam qua motus non est; Domino siquidem a dextris opitulante, sinistra non praevalent; sed animus quem ille custodit, in eo firmissimus perseverat. Congrue autem sibi Dominum a dextris esse dicebat, quia si ille hanc partem non tenuerit, statim eam insidians diabolus occupabit; sicut de Iuda scriptum est: Constitue super eum peccatorem, et diabolus stet a dextris eius.