Expositio in Psalterium (page 10)
ORDO DICENDORUM. (suite)
9 Qui dixerunt: Linguam nostram magnificabimus, labia nostra a nobis sunt: quis noster Dominus est? Illos exponit qui in prosperis rebus nimia loquacitate turgentes, gloriam suam exaltare praesumunt, et ponunt in propria potestate, quod se dementes a Deo non intelligunt accepisse. Hos paulisper interrogo, quare non sunt garruli, cum supervenientibus curis stupida taciturnitate constricti sunt? Defigentes enim vultus in terram, claudunt ostia labiorum; et tanquam linguam perdiderint, sic confusis mentibus obmutescunt. Adde aegritudinum varios casus; ut frequenter non sit idoneus cibum petere, qui videbatur de labiorum se potestate iactare. Tunc ipsi, si possunt, dicant: Labia nostra a nobis sunt: Quis noster est Dominus? Istud autem, Quis noster est Dominus? Sacrilegorum verba repetuntur. Quae figura dicitur antisagoge, id est contradictio.
10 Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus. In his duobus versibus subtiliter Patris et Filii inspiciendae personae sunt, ut nobis intelligentiae confusio possit auferri. Nam postquam arguit eos qui de Domini fundendo sanguine tractaverunt, venit ad secundam partem, in qua propheta voce Patris resurrectionem promittit Domini Salvatoris. Aliena enim verba referre possumus, cum tamen personae nostrae non mutamus eloquium. Intelligamus autem quae sit hic pietas Creatoris, quando propter miseriam inopum, et gemitum pauperum clarificatus est Dominus Christus: ne eius fideles diutina tribulatione gravarentur. Exsurgam, metaphorice dictum est illum exsurgere qui nescit humana imbecillitate recubare. Sed exsurgam dicit, apparebo, et manifestabor in Filio. Una enim virtus, et indiscreta maiestas est. Apparet enim et manifestatur Pater in Filio, sicut ipse in Evangelio dicit: Qui me videt, videt et Patrem.
11 Ponam super salutari meo: fiducialiter agam in eo. Salutare suum dicit Pater Verbum suum, quod est caro factum, per quod vita mortalibus venit, dum omnis credens salutem copiosa largitate consequitur. Et quid super eum ponit? Consolationem scilicet, quam superius dixit inopum et pauperum: quod Domino Salvatore resurgente, fidelibus provenisse manifestum est. Fiducialiter agam: potestas omnipotentiae paternae declaratur, quia revera ille fiducialiter agit, cuius voluntati nullus praevalet obviare. Sic et de Christo in Evangelio dictum est: Erat enim docens eos tanquam potestatem habens, non tanquam scribae eorum et pharisaei. Sed potestas Patris, Filii fiducia est; sicut Filii fiducia, potestas est Patris; quod toti Trinitati pro unitate naturae certum est convenire.
12 Eloquia Domini eloquia casta. Postquam dixit verba Patris, eadem ipsa laudando confirmat; nam sic omnia contigerunt, quemadmodum promissa noscuntur. Quid sint ergo eloquia Domini, sub brevitate definitur, id est eloquia casta, videlicet virginali integritate purissima, quae nullum mendacium corrumpat, nulla macula falsitatis inficiat. Nam sicut castitas ignorat pollutionem, ita eloquia Domini nesciunt cum aliqua sorde misceri. Sed hoc non otiose accipias, quia contra illud ponitur, quod superius dictum est de iniquis: Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum, ut inspecta rerum varietas ab iniqua nos consuetudine removeret. Quod schema Graece syndesmos dicitur, Latine collatio, quando sibi, aut personae, aut causae, sive ex contrario, sive ex simili comparantur. Hic enim eloquia divina laudantur: superius vero sermo humanus arguitur.
13 Argentum igne examinatum, terrae purgatum septuplum. Adhuc definit per similitudinem metalli candidi quid sint eloquia casta. Argentum terrae igne examinatum, quod solet esse purissimum, quando frequenti fuerit decoctione mundatum. Examinatum quippe vel purgatum, contra illud ponitur, quod de peccatoribus ait: Labia dolosa in corde et corde. Et ut quamplurimum distaret agnosceres, addidit, purgatum septuplum. Qui numerus ad septiformem Spiritum videtur posse respicere, id est, timorem Dei, pietatem, scientiam, fortitudinem, consilium, intelligentiam, sapientiam; per quae Verbum divinum tanquam in succensis fornacibus manens, veritatis rutila coruscatione resplendet.
14 Tu, Domine, servabis nos, et custodies nos a generatione hac in aeternum. Sicut superius dixit: Disperdat Dominus universa labia dolosa, ita hic conservaturum Dominum promittit, qui eloquiis eius pura mente crediderunt. Et vide, sanctae regulae, qua moderatione servatae sunt. Dum dicit, tu nos custodies, praesumptionem caducae humanitatis abscidit; ne quis de se confidendum ullatenus aestimaret. A generatione hac: sive Iudaeos, sive mundi istius significat peccatores, a quibus nostra virtute non possumus custodiri, nisi illius miseratione protegamur. Addidit etiam, in aeternum, quia hic nos in tribulationibus consolatur, ibi in aeterna securitate constituit; hic adiuvat, illic glorificat et coronat. Ita nos piissimus Creator et hic conservat, ne pereamus; et ibi beatificat, ut nullatenus miseri esse possimus.
15 In circuitu impii ambulant: secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum. Postquam sermones impiorum in prima parte competenti exsecratione redarguit, et in secunda parte eloquia Domini mirabili praedicatione laudavit, venit ad conclusionem psalmi, in qua singulis partibus sub uno versu digna restituit. Dicit enim sub brevissima sententia: In circuitu impios ambulare; ut nunquam ad rectam possint semitam pervenire. Tortuosae siquidem viae malis semper moribus applicantur, sicut Salomon de impiis dicit: Dereliquerunt vias rectas, ut ambularent in vias pravas. Et ideo pervenire ad requiem octavae diei nequeunt, qui rotarum more in sua semper terga vertuntur. Sequitur, secundum altitudinem tuam, multiplicasti filios hominum. Hoc ad illos pertinet qui sincere eloquiis Domini castis purissimisque crediderunt. Et vide quantum illis in isto verbo promittitur; dicit enim, secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum; non secundum meritum suum, sed secundum illud quod humanas nescit angustias sustinere. Altum enim saepe dicimus quod comprehendere non valemus. Sub mensura enim Creator non est quae creaturis omnibus data est; nec aliqua in eo potest esse dimensio, a quo rebus omnibus numerus, pondus, mensuraque praestatur. Multiplicasti autem filios hominum, ad illam promissionem respicit Abrahae in qua dicit: Multiplicans multiplicabo semen tuum sicut stellas coeli. Quod eum in sanctis suis et fecisse, et quotidie facere manifestum est.
16 Conclusio psalmi.
17 Consideremus hunc psalmum nimis utilia nobis sacramenta declarasse. Dixit enim quam vanis et superfluis homines locutionibus occupentur; ut non veritatem qua vivant, sed quo moriuntur, velint affectare mendacium. Deinde quale sit eloquium Domini consequenter exposuit; ut salutariter unicuique sua sordeant, si quantum sint mundissima Domini verba cognoscant. Quibus rebus illud remedium datur, quoniam secundum potentiam Domini filios hominum constat posse liberari. Et quia undecimi numeri virtus, in quo hic psalmus est constitutus, evangelicum nobis cognoscitur indicare mysterium; Patrifamilias supplicemus, ut in vineam suam saltem vel undecima nos hora clementissimus intromittat; quatenus mercedem operibus non debitam, sed dignetur donare gratuitam. Nam et beatus Prosper in secunda parte libri qui inscribitur, Ante legem, sub lege, et sub gratia; de undecimo calculo sic ait: Neque sine hoc mysterio undecim velis cilicinis tabernaculum desuper operiebatur, quo reum esse ostendat totum mundum Deo, ac sub poenitentia degere. Ipsius enim numeri psalmus habet principium: Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, quoniam diminutae sunt veritates a filiis hominum.
Cassiodorus Vivariensis Expositio in Psalterium Psalmus XII
Psalmus XI Psalmus XIII
in Psalmum XII
1 In finem psalmus David.
2 Cum tituli huius verba praecedenti expositione iam nota sint, convenit ut de continentia magis psalmi aliquid dicere debeamus. Totus enim de charitate loquitur Domini Christi, in qua est totius legis sita perfectio, quam si quis habet, omnia mundi istius blandimenta postponit; nam dum ipsa sola ex toto corde requiritur, eius contrarium non amatur. Charitas enim Dei quaedam vernalis est pluvia virtutum, sub qua et beata voluntas germinat, et operatio sancta fructificat: patiens hic in adversis, temperata in prosperis, humilitate potens, afflictione laetissima, inimicis benevola, bonis suis superans malos. De qua etiam supernae creaturae semper accensae sunt: flamma reficiens, desiderium salutariter crescens; et ut apostoli voce cuncta complectar: Deus ipse charitas est. Quapropter ipsam nos decet expetere, ipsam sine fine desiderare; ut quia hic inde expleri non possumus, saltem ex ea in futura retributione satiemur, sicut in centesimo decimo octavo psalmo legitur: Defecit in salutari tuo anima mea. Istud enim deficere, felici est perennitate constare.
3 Divisio psalmi.
4 Cum respiceret propheta proxima parte genus humanum mortiferis superstitionibus occupari, nec ad culturam veri Domini puris sensibus festinare, credulitatem suam adventu sanctae incarnationis magno desiderio deprecatur expleri; ut vel tunc confusa gentilitas salutariter devios errores abiiceret. Secundo membro, ad nostras petitiones efficaciter instruendas illuminari fidem suam vehementer expostulat: ne inimici aliqua fraude succumberet, qui semper se in eius dicit misericordia fuisse confisum.
5 Expositio psalmi.
6 Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? Plenus propheta, ut dictum est, Domini charitate copiosa, qua eius humanationem avide sustinebat, confidenter eructans dicit differri se diutius ab exspectatione sua: quando omni desideranti valde molesta dilatio est. Quem licet illuminatione fidei credebat esse venturum, de eius tamen tarditate conqueritur, cuius adhuc speratum cernere non merebatur adventum. Non enim obliviscitur Deus, sed ab eo qui desiderat, oblivionem creditur pati, quando differt donare quod petitur. In finem, hic tempus significat quo incarnationem Domini praevidebat esse venturam. Talis enim querela fideles animas pulsat, ut et sine fine coelestia cupiant, et de Domini semper promissione confidant. Et intuendum, quod per hos quatuor versus ubique verba constantissimae patientiae ponit; dicit enim: Usquequo, quousque, quandiu, repetens etiam usquequo. Quae figura dicitur epimone, quando similia dicta crebra repetitione geminantur.
7 Quousque avertis faciem tuam a me? Apparitionem postulat Christi, quam in Spiritu iam praevidebat. Ipsa est enim facies eius, quae carnalibus oculis potuit apparere: quam ille vir sanctus affectu generalitatis merito cupiebat aspicere, quae mundum dignata est coelesti visitatione salvare. Sic et desiderium divini amoris ostensum est, et impletam charitatem constat in proximis: quando iugiter expetebat quod omnibus prodesse cognoverat. Utrumque enim coniunctum, utrumque sociatum; ut nec Deus sine proximo ametur, nec proximus sine Divinitate diligatur.
8 Quandiu ponam consilium in anima mea. Hic ardor maximus sustinentis exprimitur. Dicit sibi deesse consilium, ut videndi possit mitigare affectum: quando inaestimabilis anxietas est concupiscere bonum, et diutius sustinere venturum.
9 Dolorem in corde meo per diem. Usquequo exaltabitur inimicus meus super me? Adhuc super piis conquestionibus perseverat. Subauditur enim de versu superiore ponam, ut sit plena sententia: Dolorem in corde meo ponam per diem, id est per singulos dies, ut absolute continuatio temporis possit intelligi. Et respice versus istius primum verbum, ut iam non desiderium, sed decoro crescente ambitu excitatus dolor maximus sentiatur; quod utique fit quando spes longa protrahitur. Inimicus meus: de diabolo dicit, qui ante adventum Domini exaltatus humana captivitate gaudebat. Super me, hoc est super credulitatem meam, quia ille toto orbe colebatur instanter, cum devotionem fidei divina religio non haberet.
10 Respice et exaudi me, Domine Deus meus. Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte. Venit ad secundum membrum deprecationis suae. Sed quas hic pietatem eius lacrymas profudisse credamus, ne dilatione diutina totus mundus captus erroribus interiret? Me enim cum dicit, non sibi tantum singulariter petit, sed universis fidelibus supplicat subveniri, quorum dilectione remedium generale petebatur. Respice, ad illud referendum est quod superius ait: Usquequo avertis faciem tuam a me? exaudi vero, ad illud quod dicit in capite psalmi: Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? Oculos autem cordis hic debemus advertere, qui in mortem obdormiunt, quando fidei lumine sepulto, carnali delectatione clauduntur. Ipse est enim somnus de quo laetatur inimicus.
11 Nequando dicat inimicus meus, praevalui adversus eum. Qui tribulant me, exsultabunt si motus fuero. Hoc de diabolo et angelis eius dicit, quibus talis consuetudo est, insultare dum capiunt, victorias suas putantes sequacium ruinas. Dicit enim: si divisus a te fuero, illis gaudium dabo qui detestabili consuetudine tunc efficiuntur laeti, quando deceptos a se cognoverint possideri. Nam quod dicit, si motus fuero, significat infidelis animae mutabilitatem: quia necesse est ut in laqueum diaboli pedem mittat, si se quispiam vestigio mentis a Domini firmitate subducat.
12 Ego autem in misericordia tua speravi. Exsultabit cor meum in salutari tuo. Quamvis desiderio magno raperetur, patientiae suae tamen momenta declaravit dicens: quia etsi adhuc contingat propria vota differri, ipse tamen, superna misericordia suffragante, in spe eius possit firmissimus inveniri, sicut Apostolus dicit: Spes autem non confundit. In tua enim misericordia dicit, quoniam qui aliter putat, omnem spem suae credulitatis evacuat. O virtus fidei, et firmitas magna credentis! Gaudebat ad praesentis absentiam, et interior homo Dei salutare iam conspexerat, quem adhuc exterior carnalibus oculis cernere cupiebat.
13 Cantabo Domino, qui bona tribuit mihi: et psallam nomini Domini altissimi. Cum se in principiis crebra conquestione a desiderio suo dicat esse dilatum, hic sibi beneficia Domini iam laetus asserit contributa; sive quia per prophetiae virtutem accepisse se dicit, quod manifeste noverat esse venturum; sive quia hoc ipsum credidisse iam praemium erat, sicut legitur: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam. Merito ergo accepisse se dicit, cui tanta fidei fuerat firmitas contributa. Et intende quod prius dixit, cantabo; deinde psallam; cantabo corde, ubi nimia laetitia complebatur; psallam operibus bonis, quod maxime Divinitas quaerit; ut cantabo pertineat ad contemplativam, psallam ad actualem. Quae duo tanquam gemini oculi pulcherrime sociata, reddunt illuminatissimum Christianum.
14 Conclusio psalmi.
15 Respiciamus prophetam in contemplatione beata positum, quanto desiderio gloriosam incarnationem Domini sustinebat; et hinc advertamus quale munus inde suscepimus, quod regem potentem, et sanctum prophetam tanto studio conspicere voluisse sentimus. Sed Domino supplicandum est, ne diabolo tradat sub desertione tentandos, et tali beneficio nos reddat indignos; ut cui ille adhuc venturo devotissime famulabatur, nos ei, qui iam venit, fideliter serviamus. Admonet etiam duodenarius numerus apostolorum nos recolere quantitatem, qui doctrina perfectissima mandatorum, et Dominum supra omnia dilexerunt, et proximos eadem ut se charitate complexi sunt; ut merito hic psalmus talia nobis sacramenta concesserit, qui apostolorum noscitur numero consecratus. In duodecim quoque tribus Hebraeorum populum constat esse divisum. Duodecim etiam sedes in iudicio venturo Dominus promittit apostolis. Duodecim quoque mensibus annus ipse partitus est. Sed et alia huiusmodi plura diligens lector invenies, ut hunc calculum multis mysteriis refertum esse cognoscas.
Cassiodorus Vivariensis Expositio in Psalterium Psalmus XIII
Psalmus XII Psalmus XIV
in Psalmum XIII
1 In finem psalmus David.
2 Cum verba ista praemissis expositionibus omnino iam nota sint, memoria potius de his quam sermo noster requiratur. In titulis autem iuste finis frequenter repetitur, ut semper ad omnipotentem Christum audientis animus erigatur. Sed finis iste, sicut dictum est, variis significationibus sensum nostrum transmittit ad Dominum: nunc tribulantium confessione, nunc exsultatione laetantium, nunc docentis affectu, nunc comminatione iudicii. Modo tamen psalmus hic Iudaeorum vesaniam vehementi increpatione castigat: asper invectionibus, terribilis profanis, amarus incredulis; ut haec increpatio merito sanctae detur Ecclesiae, contra cuius propositum demens perfidia pravas intentiones nititur excitare.
3 Divisio psalmi.
4 Facies illa Domini, quae in duodecimo psalmo desiderabili supplicatione petebatur, hic iam introducitur advenisse. Et ideo primo modo increpat Ecclesia catholica Iudaeos, qui viso Christo minime crediderunt. Secundo modo dicit inani eos trepidatione confundi, qui fructuosum timorem Domini cognoscere noluerunt. Ad postremum, eorum in finem saeculi praedicitur evenire conversio, cum plenitudo gentium longis saeculis exspectata provenerit; ut cum Domini pietas in eis proditur, ad confessionis remedia facilius invitentur.
5 Expositio psalmi.
6 Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. Videns populus Iudaeorum Christum humiliter in assumpta carne venisse, insipienter dixit: Non est Deus. Nec intellexit ipsum esse qui praedictus erat a prophetis. Ideo gravius quia non labiis, sed dixit in corde; ut malo voto peior incredulitas iungeretur.
7 Corrupti sunt et abominabiles facti sunt in voluntatibus suis; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Corrupti sunt, dum ab Scripturarum sanitate recedentes, in sensus probati sunt incidisse vitiosos. Sequitur deinde poena peccati, ut nefandissima incredulitate maculati, abominabiles Domino suis erroribus redderentur. Voluntas enim dicta est a volatu, quoniam animus quo vult nimia velocitate transfertur. Sequitur, non est qui faciat bonum. Quid ergo dicimus de patriarchis? Nonne bonum fecit Noe, cum Domini praeceptis obediens, in arcam salvandus intravit? Nonne idem bonum fecit Abraham, cum filium suum obediens divinis iussionibus obtulit immolandum? Nonne bonum fecit Iob, qui dura passione percussus, in omnibus Domino gratias actitavit? Quid dicam de prophetis et apostolis, qui mandatis Domini famulantes, seipsos gloriosis mortibus obtulerunt? Fiunt hodieque, Domino largiente, iustorum operatione quae bona sunt. Sed, ut haec negatio verissime tibi debeat elucere, considera quid sequitur, non est usque ad unum. Revera solus est Christus, sine quo bonum aliquod vel incipere vel implere imbecillitas humana non praevalet. Quapropter iure negatum est ullum facere bonum, nisi usque ad ipsum fuerit eius miseratione perventum. Nam cum ad eum acceditur, nec ab ipso receditur, omne bonum sine dubitatione peragitur. Iste est ergo finis, qui est promissus in titulo.
8 Dominus de coelo prospexit super filios hominum. Quomodo prospexit? Scilicet ut nobis mitteret Unigenitum Filium suum, per quem vera fides evidentius potuisset agnosci. Super filios hominum, de Iudaeis potest intelligi, sicut in Evangelio Dominus ait: Non sum missus, nisi ad oves quae perierant domus Israel, ut honoratius eos appellaverit filios hominum propter unius Dei cultum et in comparatione gentilium. Illi enim populo specialiter cognoscitur datum, quod repellendo sacrilegus a se reddit alienum.
9 Ut videat si est intelligens, aut requirens Deum. Videat, videri faciat. Quod schema dicitur hypalage, id est permutatio, quoties in alium intellectum verba quae dicta sunt transferuntur; ut dicatur ex tempore nosse quidpiam, qui antequam fiant, novit universa. Sic et Abrahae locutus est Dominus: Nunc cognovi quoniam times Dominum Deum tuum; sic dicturus est in iudicio suo peccatoribus: Nescio vos, et his similia. Quod genus locutionis in Scripturis divinis reperis frequenter insertum. Intelligens autem dixit propter assumptionem humanitatis, quia Deus intelligi debuisset, qui multis miraculis adventum suae divinitatis ostendit. Requirens vero posuit, si eius mandata sequerentur. Ille enim requirit Deum, qui ab eius voluntate non discrepat. Sic uno versu mysterium sanctae incarnationis ostensum est, ut per hoc et hominum fides potuisset intelligi, et remedium debuisset optati muneris inveniri.
10 Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Omnes dicuntur declinasse, cum tamen ex eis non minima turba crediderit. Sed a parte totum accipiendum est; tanti enim impii fuerunt, ut pene omnes perfidi esse ac periisse putarentur. Isti ergo declinaverunt a gratia Dei, et facti sunt inutiles sibi.
11 Sepulcrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant. Hi quinque versus usque ad divisionem secundam in Hebraeis exemplaribus non habentur. Sed quoniam in usum Ecclesiae consuetudine longa recepti sunt, prout concessum fuerit, singulos exponemus. Praesens itaque versus et in quinto psalmo iam dictus est. Verum quia eadem erat gens, et causa consimilis, apte in illos repetita probatur esse sententia. Merito ergo sepulcrum dictum est guttur eorum, qui mortifera loquebantur; nam sicut illa cum patent fetidos odores exhalant, ita et istorum guttur pestiferos sermones proferebat; et ne soli pereant, linguis suis dolosa disseminant. Memento autem quod in his quinque versibus, per secundam speciem definitionis, quae Graece dicitur ennoematice, Latine notio nuncupatur, illos insipientes designarit de quibus superius ait, in cordibus suis cogitare sacrilega. Quae species non substantialiter quid sit designat, sed eos evidenter insinuat per suorum actuum qualitatem.
12 Venenum aspidum sub labiis eorum: quorum os maledictione et amaritudine plenum est. Aspidum immane genus constat esse serpentium, quod naturali obstinatione verba incantantium non perhibetur admittere, nec a voto suo potest removeri, quod nullo valet carmine mitigari. Huic Iudaei aptissime comparantur, qui adversum verba salutaria induxerunt miseri lethiferam surditatem; et elegerunt magis consilia venenosa sequi, quam ad salutaria instituta perduci; ut merito de illis dictum esse videatur: Elegerunt magis tenebras quam lucem. Venenum enim dictum est ab eo quod per venas serpat. Sic et vota malignorum occulta cogitatione grassantur. Sequentia quoque pulchre nimis in aspidis comparatione manserunt, cui dum blanda carmina dicantur, illa semper minatur exitium: ita et os Iudaeorum maledictione et amaritudine plenum erat, quando pro bonis admonitionibus blasphemabant Dominum Christum, et de eius nece tractabant.
13 Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Pedes appellat consilii progressus, quibus de incoepto movemur ad exitus rerum. Nam quod dixit, veloces, ostendit moderationis illis consilia defuisse. Ad effundendum sanguinem, subaudiendum, Domini Salvatoris; ut celeritate (mss. et ed., sceleratae) rei, crescat immanitas actionis, Ita sanguis iste Agni immaculati, dum a Iudaeis effusus est, nimis eos criminosos effecit; sed cum ad nos pervenit, beatitudini consecravit.
14 Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt. Optime via describitur impiorum, quae contritio est, quia et terit et teritur. Infelicitas vero, quia nunquam per ipsam, nisi ad infausta supplicia pervenitur. Sed potest aliquis et in via peccatorum esse, et ad viam iterum redire iustitiae. Hic autem negat illos aliqua conversione liberatos, cum dicit, viam pacis non cognoverunt, quando ipsum Dominum, qui est via pacis, caecati corde nullatenus intelligere meruerunt.