Expositio in Psalterium (page 13)
ORDO DICENDORUM. (suite)
9 Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero. Post virtutes peractas, vir sanctus nulla se elatione iactavit; sed quia erat rerum ipsarum hilaritate gaudendum, laudans se dixit invocare Dominum, et ipsi universa tribuere, qui dignatus est cuncta praestare. Et ideo se dicit ab inimicis salvum faciendum, quia victoriam suam non sibi videbatur applicasse, sed Domino. Nam qui aliter facit, vitiis suis captivus redditur, quamvis hostes superasse videatur.
10 Circumdederunt me gemitus mortis, et torrentes iniquitatis conturbaverunt me. Post exsultationem prophetae, quam sancta pietate concepit, ventum est ad ordinem secundum, ubi pro cladibus generis humani, quae ante adventum Domini grassabantur, introducta una persona iustorum, quos illo tempore fuisse non dubium est, pius deprecator exorat. Nam merito iustus iste circumdatum se gemitibus asserebat, quia dum esset superstitionum innumera multitudo, fidelium erat rara devotio. Et ne putares gemitus de iactura facultatis, aut de re huiuscemodi esse profusos, addidit mortis; quia revera mors erat, ubi diaboli posse regnabat. Torrentes autem saepe diximus fluvios esse hibernis imbribus excitatos. Hic ergo iniquitatibus rapidis data est similitudo torrentium, ut merito conturbaverint anxium populum, cum undarum minacium concrepatione fremuissent.
11 Dolores inferni circumdederunt me: praevenerunt me laquei mortis. Fiat huius versiculi compaginatio praeposterata verborum, ut melius hic sensus nobis possit aperiri. Circumdederunt me dolores inferni: de paganis dicit, qui erunt dolores inferni, id est qui in inferno debito dolore torquendi sunt. Praeveniri vero dicimus, quando aliquid nos anticipare dignoscitur, ut est ille reatus originalis peccati qui nos, antequam nascamur, ab ipso conceptu reddit obnoxios: unde in quinquagesimo psalmo propheta dicturus est: Ecce in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea. Vir enim iustus merito se praeventum dicebat, qui reatum suum antecessisse cognoverat. Sed quemadmodum ab his fuerit liberatus subter exponit.
12 Et in tribulatione mea invocavi Dominum, et ad Deum meum clamavi. Inter mala multa quae dixerat, unum et singulare profitetur esse remedium: Invocare Dominum in tribulationibus suis, quando constat totis viribus peti, quod tempore necessitatis optatur. Et vide quia prius dixit ad Dominum: sed ne putares ad alienum dominum, subiunxit: Ad Deum meum clamavi. Clamare autem plus est, ab invocare. Crevit sermo progrediente desiderio, et accensus animus ad orationem prosilivit avidus in clamorem.
13 Vers. 8. Et exaudivit de templo sancto suo vocem meam; et clamor meus in conspectu eius introivit in aures eius. Sive de coelo, sive de corpore Domini, quod venturum esse praevidebat, templum competenter advertimus. Exauditam ergo dicit vocem suam, quam de adventu Domini iugiter offerebat. Sed perscrutandum est quomodo clamor ipsius in conspectu Dei valuerit introire? Clamor iste, causae iustitia est, quae utique ad Deum intrare poterat, quia pro mundi cladibus supplicabat. Sequitur, introivit in aures eius. Hoc de consuetudine nostra figuraliter dicitur, quod clamor eius quasi aliquid corporale in aures Dominicas introisset; cum ille totum spiritualiter sentiat, et antequam fiant, universa cognoscat. Illi enim actuum nostrorum qualitas, quasi quibusdam vultibus semper assistit; et quod apud nos occultum, illi noscitur esse manifestum.
14 Et commota est, et contremuit terra; et fundamenta montium conturbata sunt et commota sunt, quoniam iratus est eis Deus. Decursa tristitia, quam de adventu Domini beatus populus sustinebat, prophetiae spiritu ad incarnationis eius secreta pervenit, ordinemque ipsum mirabili narratione describit. Hoc schema dicitur idea, cum speciem rei futurae, velut oculis offerentes, motum animi concitamus; quod et hic et in subsequentibus versibus constat effectum. Et ideo nunc audiamus sacramento Domini Salvatoris. Congrue siquidem ad adventum Christi terra commota est, quoniam praesentia iudicis dignum fuit contremiscere peccatores. Servavit ordinem rei, ut prius ostenderet motam, postea diceret esse tremefactam. Fundamenta vero montium, significat praesumptiones superborum, id est, divitias, honores, caeteraque humana, quibus illi detenti, velut fundamentis constantibus innituntur. Haec omnia turbata sunt, quia mundi falsa spes, vero Domino veniente, sublata est. Nimis apte posita verba descendunt: primo fundamenta, id est superborum spes turbata est; postea dicit esse commotam. Subiunxit et causam quare commota sunt fundamenta, quoniam iratus est eis Deus; utique, quia vitia humana Domino probantur exosa, et iratus est illis. Hinc ostenditur, quoniam sequaces eorum constat esse puniendos.
15 Ascendit fumus in ira eius, et ignis a facie eius exarsit, carbones succensi sunt ab eo. Fumus hic in bono positus est: quia sicut iste terrenus inutiles lacrymas movet, ita et ille poenitentiae calore succensus, fructuosa profundit fluenta lacrymarum. In ira eius: tempore quo hic peccatores futuri iudicii timore conturbat, ut eos ad remedium conversionis adducat. Ignis autem est charitas Dei, virtutum progressionibus crescens, quae quanto magis concupiscitur, tanto efficacius ampliatur. Bene autem dixit, a facie eius: quoniam ipsius illuminatione charitas conceditur eis qui peccata derelinquunt. Carbones vero succensos peccatores dicit, qui velut carbones mortui, in mundi istius caecitate tenebrantur, sed iterum poenitentia inflammante reviviscunt, et ex mortuis prunis vivi incipiunt esse carbones. Sequitur etiam quomodo succensi sunt, veniente scilicet Domino Redemptore.
16 Et inclinavit coelos et descendit; et caligo sub pedibus eius. Magnum sacramentum in hoc sermone repositum est. Humiliavit se enim Verbum, ut sine peccato quidem, sed tamen similitudinem carnis peccati sumeret. Descendere autem illi fuit, ad nos venire, sicut dicit Apostolus: Semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. Caligo vero hic diabolus est, qui hominum mentes innubilat, dum veritatis splendorem non facit videre quos possidet. Sub pedibus eius: quia sine dubio maiestate Domini Salvatoris conculcatur daemonum exsecranda nequitia, sicut et in nonagesimo psalmo dicturus est: Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem.
17 Et ascendit super cherubim et volavit: volavit super pennas ventorum. Haec figura dicitur hyperthesis, id est superlatio, cum aliquam rem opinione omnium notam, sententia nostra exsuperare contendimus. Tale est et illud in quinquagesimo psalmo: Lavabis me, et super nivem dealbabor. Cherubim interpretatur multitudo scientiae, aut scientia multiplicata. Alibi enim legitur: Qui sedes super cherubim, appare. Ascendit ergo super cherubim, quando videntibus apostolis ad coelorum regna conscendit. Sedet nunc super cherubim, ad Patris dextram collocatus, in coelo et in terra cum Patre regnat et Spiritu sancto; quod utrumque universum modum scientiae vel admirationis probatur excedere. Quae enim creatura praevaleat tanti secreti attingere sufficienter arcanum, quod carnem terrenam atque mortalem in aeterna coelorum gloria collocavit, et fecit eam creaturis omnibus adorabilem, quae terrenas pertulit passiones? Sequitur, et volavit, volavit super pennas ventorum. Haec repetitio celeritatem nimiam decenter ostendit, id est per mundi spatia velociter cucurrit, quando ipso in cunabulis iacente, magis eum stellae claritas nuntiavit. Quid enim dici potest velocius, qui mox ut natus in alia mundi parte conspectus est? Tunc ergo superata est celeritas ventorum, quamvis in mundo nihil eis ocius esse monstretur. Quod autem repetit sine interiectione alterius verbi, volavit, volavit, figura est epizeuxis, quae Latine coniunctio dicitur, sicut et in subsequentibus dicturus est: Dies diei eructat verbum; et, Deus Deus meus.
18 Et posuit tenebras latibulum suum: in circuitu eius tabernaculum eius; tenebrosa aqua in nubibus aeris. Tenebras, incarnationis eius mysterium dicit, ut qui in natura deitatis suae videri non poterat, incarnationis velamine humanis conspectibus Redemptor piissimus appareret. Unde beatus Ioannes Constantinopolitanus episcopus mirabiliter et catholice dixit: Illum quem, si nuda deitate venisset, non coelum, non terra, non maria, non ulla creatura sustinere potuisset, illaesa Virginis viscera portaverunt. Memento autem tenebras, et in bono poni, ut est illud in Proverbiis Salomonis: Intelligit quoque parabolam, et tenebrosum sermonem. Omnia enim divina, quae ignoramus, nobis tenebrosa, id est profunda atque obscura sunt; quamvis continuo lumine perfruantur. Latibulum suum, id est secretum maiestatis eius, quod tunc revelat iustis, quando eis facie ad faciem divinitatis ipsius gloriam contigerit intueri. In circuitu eius tabernaculum eius. Hic dignitas exponitur gloriosa beatorum, ut iuxta ipsum habitent qui in eius Ecclesia fideliter perseverant. In circuitu autem eius proximitatem significat. Ille enim circuit ac penetrat omnia, non circumdatur ab aliquo, quia loco inamplexibilis est. Potest et illud intelligi, in circuitu eius, ut non ad loci designationem, sed ad defensionem tabernaculi custodiamque respiciat. Aquam vero dicit, eloquium Domini, quod tenebrosum est in nubibus aeris, id est in prophetis praedicatoribus verbi: quia quamvis se aliquis putet dicta eorum intelligere, ad ipsam, sicuti est, virtutem dictorum in totum vix potest pervenire; sicut dicit Apostolus: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem, quando ipsum videt quod credidit, ipsum cognoscitur respicere quod speravit.
19 Praefulgorae in conspectu eius nubes transierunt, grando et carbones ignis. Non est iste versus facile transeundus. Praefulgorae, una pars orationis est, id est nominativus pluralis, et respondet ad nubes. Nubes autem, sicut superius dictum est, praedicatores divini verbi intelligendi sunt. Et sensus talis est: illae nubes quae aquam continent Dei, id est eloquia divina, sicut in hoc aere tenebrosae, hoc est obscurae videntur, ita in conspectu Dei praefulgorae sunt, ubi semper veritas patet. Nec praepositionibus exquiritur, nec parabolis tegitur, quod manifesta luce declaratur. Istae ergo nubes, id est praedicatores, ad gentes relicto Israelitico populo transierunt; sicut constat effectum, quando duritia non meruit Iudaeorum, quod ad ipsos venerat instruendos. Grando et carbones ignis. Exponit per allegoriam quid illae nubes habeant; aliud enim dicit, et aliud vult intelligi. Unde schematibus crebris eloquentia divina probatur esse plenissima. Grando enim, id est obiurgationes figuratae quibus Iadaeorum corda durissima tundebantur. Carbones ignis, charitatis incendia, quibus mentes fidelium coelesti igne reviviscunt. Haec ad gentes, sicut diximus, in nubibus, id est in praedicatoribus transierunt.
20 Et intonuit de coelo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam. Quippe qui erat ingentia sacramenta locuturus. Ait enim in Evangelio vox omnipotentis Patris: Et clarificavi, et iterum clarificabo. Unde multi, sicut ibi legitur, tonitruum fuisse crediderunt. Altissimus autem dedit vocem suam, quando dictum est: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui.
21 Misit sagittas suas, et dissipavit eos; fulgura multiplicavit, et conturbavit eos. Sagittas evangelistas dicit, virtutum pennis, non suis, sed eius a quo missi sunt, recta itinera transvolantes. Et dissipavit eos, scilicet ad quos missi sunt, fideles recipiendo, impios abiiciendo, sicut dicit Apostolus: Aliis sumus odor vitae in vitam; aliis odor mortis in mortem. Fulgura multiplicavit, id est miracula multa fecit, quae sic corda videntium permoverunt, quemadmodum crebra solent fulgura visa terrere. Conturbavit eos: de his dicit qui tunc conturbati sunt, quando eum resurrexisse manifestis probationibus agnoverunt.
22 Et apparuerunt fontes aquarum, et revelata sunt fundamenta orbis terrae. Id est, veritas praedicantium, qui fontes aeternae vitae sanctitatis suae ore fundebant. Ipso enim veniente patuit, quod obscuritas divini tegebat eloquii. Et revelata sunt fundamenta orbis terrae: manifestati sunt prophetae, qui non intelligebantur: supra quos orbis terrarum in Ecclesiae faciem sancta aedificatione constructus est. Et memento hic tellurem in bono positam, quae est terra viventium
23 Ab increpatione tua, Domine; ab inspiratione spiritus irae tuae. Ab increpatione tua, indicat verba prophetarum, qui increpationibus iustis peccatores populos arguebant; ab inspiratione spiritus irae tuae, ostendit praedicatores verbi, qui a sancto Spiritu inflammati delinquentes populos increpabant. Per has igitur parabolas sublucentes propositionesque verborum hucusque prophetiae spiritu, fidelium populis, qui est sancta Ecclesia, adventum Domini nuntiavit.
24 Misit de summo et accepit me: assumpsit me de multitudine aquarum. Hinc iam mater Ecclesia loquitur de temporibus Christianis. Misit utique Pater Dominum Salvatorem de summo, ut intelligant homines quia quod de summo venit, divina potestate gloriatur. Apte vero dixit Ecclesia, accepit me, quae Sponso Christo iuncta laetatur. Multitudines autem aquarum, sive innumerae gentes intelligi possunt; unde Ecclesiam, spretis Iudaeis indevotis, de fidelibus constat esse collectam; sicut in Actibus apostolorum beatissimus Paulus contradicentibus Iudaeis et blasphemantibus, excutiens vestimenta sua dixit: Sanguis vester super caput vestrum; mundus ego, ex hoc ad gentes vadam. Sive hoc dicit de fontibus sacris, quando Ecclesia catholica multitudinem filiorum baptismatis regeneratione conquirit.
25 Vers. 20. Eripuit me de inimicis meis fortissimis, et ab his qui oderunt me, quoniam confortati sunt super me. Fortissimos inimicos, persecutores truculentos enuntiat, qui Christianum populum tormentis et caedibus affligebant; et ideo se magis dicit ereptam, quia inimici confortati sunt super ipsam. Tunc enim Ecclesia crescere meruit, quando eam data desuper potestate inimicus afflixit. O vere divina providentia, ut suis nisibus destruatur inimicus, et quanto se putat amplius laedere, tanto eum necesse sit saevissima insecutione praestare!
26 Praevenerunt me in die afflictionis meae: et factus est Dominus protector meus. Illud significat, quando pseudoapostoli veros praedicatores praevenire nitebantur, conantes subvertere corda simplicium. Sequitur: In die afflictionis, quando Christianorum martyria celebrabantur. Et factus est Dominus protector meus. Ideo Deus protector, quia homo exstitit impugnator. Sed utraque simul longe sibi dissimilia convenerunt, impugnatio temporalis, et aeterna protectio.
27 Et produxit me in latitudinem; salvum me fecit, quoniam voluit me. In Ecclesia catholica hunc esse morem fidelium nullus ignorat, ut quanto plus persecutionibus constringitur, tanto, sicut dictum est, amplius fidei augmento dilatetur. Tunc enim per gratiam Dei exsurgunt invicti animi, tunc incendium charitatis ardescit, et facto agmine in gladios suaviter ruunt, quia aeternae vitae praemia concupiscunt. Producta est ergo Ecclesia in latitudinem, quando per saevitiam persecutorum, numerum ei constat crevisse fidelium. Quod autem dixit, salvum me fecit, non moveat, quia ad masculinum genus deducta est; quoniam non videtur absurdum hoc ei nomen aptari, quae constat ex populo. Merito ergo beatorum istud agmen exsultans salvum se dicit factum, quod ad Christianae fidei meruit pervenire fastigium. Quoniam voluit me, id est quoniam me elegit, qui gratis vocat universos; nec prius beneficium accipit quam praestare dignetur; sicut ipse in Evangelio dicit: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos.
28 Et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam; et secundum innocentiam manuum mearum retribuet mihi. Optime utrumque servavit. Et prius dixit antequam assumeretur, quoniam voluit me; et nunc dicit: Retribuet mihi secundum iustitiam meam, id est secundum voluntatem meam, quam post beneficia ipsius sancto corde gestabat. Innocentiam autem manuum, operam vult significare pietatis, quam divino munere sanctorum virtus exercet. Sed hoc retribuet geminatum sollicite recipiendum est, ne sibi aliquid fallaciter Pelagiana haeresis blandiatur. Dicit etenim Apostolus: De reliquo reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex. Non quia suis aliquid meritis humilis applicabat, sed quia praemissis beneficiis Domini iam deberi posse praemium confidebat. Idipsum Iacobus apostolus dicit: Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum.
29 Quia custodivi vias Domini, nec impie gessi a Deo meo. Viae sunt Domini, dilectio Dei, et charitas proximi, quas constat eos studiosissime custodire, qui nolunt mandata Domini deserere. Subiunxit: Nec impie gessi a Deo meo. Impietatis verbo notati sunt, qui iussa Domini declinare praesumunt. Quod animus devotus Ecclesiae merito dicit refugisse, unde se Creatorem sciebat offendere.
30 Quoniam omnia iudicia eius in conspectu meo sunt semper, et iustitias eius non repuli a me. Nunc dicit causas quare vias Domini custodierit, aut impie non gesserit, sicut superius posuit: quia iugiter iudicia eius terribilia cogitabat. Addidit, et iustitias eius non repuli a me. Quod faciunt carnis fragilitate superati, qui longa observatione deficientes, aequitatem interdum deserunt, quam coeperant custodire. Hic enim beatus populus nunquam repulit iustitiam Domini, quia semper in eius corde permansit.
31 Et ero immaculatus coram eo: et observabo me ab iniquitate mea. Fructum beatitudinis suae reddidit, et quid proficiat si iustitias Domini non repellat, scilicet ut sit immaculatus. Verum non ut ille Dominus, qui peccata non habuit; sed ut iste quem lacrymae supplices a contractis sordibus abluerunt. Sed haec omnia in illum modum accipienda sunt, quem superius exposuimus, ubi verbo geminato ait, retribuet: ne quid sancta humilitas, non de supernis beneficiis, sed de se, quod absit, praesumere videatur. Sequitur: Et observabo me ab iniquitate mea. Subtiliter beati vita describitur, qui quando ad aliquam se gratiam Domini pervenisse cognoscit, cavet ne iterum iniquitatis antiquae calamitatibus innodetur.
32 Et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam, et secundum innocentiam manuum mearum in conspectu oculorum eius. Exponit quod superius dixit: Et ero immaculatus coram eo. Nam quando illud esse contigerit, tunc istud sine dubitatione subsequitur, ut secundum iustitiam suam, quam ipse tamen donare dignatur, unicuique reddat, et secundum puritatem actuum dignam compensationem restituat. Pulchre autem additum est, in conspectu oculorum eius, quod utique non potest, nisi beatis evenire; ut sicut illi semper corde Dominum contuentur, ita eos iugiter virtus divina respiciat.
33 Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris. Et cum electo electus eris, et cum perverso subverteris. Cum de iustitia superna loqueretur, quia unicuique reddit secundum suorum actuum qualitatem, nunc exponit quemadmodum possit impleri quod lex praecipit observari. Conversatio enim nostra ex prioribus aut ducibus suis maxime similitudinem trahit; dum unusquisque tali ingenio gaudet quali fuerit praeditus ille quem sequitur. Hinc est quod nobis salutaris et moralis regula data est, quod cum sancto viro, id est Domino Salvatore, ipso praestante, sancti esse possimus; sicut ipse dicit: Sancti estote, quoniam ego sanctus sum Dominus Deus vester. Praecipitur etiam ut cum innocentia eius innocentes esse mereamur. Sic enim de ipso iam dictum est: Innocens manibus et mundo corde. Additur tertium, ut cum electione ipsius eligamur. Ita quippe de ipso Isaias dicit: Electus meus, in quo complacuit anima mea. Quod tunc nobis accidit, quando praeceptis eius salutariter obedimus. Sequitur, cum perverso subverteris, id est cum diabolo subverteris, qui propria iniquitate perversus est. Illos enim iniquissimos reddit quos ad suae obedientiae iura convertit. Quod argumentum nobilissimum dicitur in topicis a persona extrinsecus attributa, quando quis aut de improbis amicis arguitur, aut de bonorum coniunctione laudatur.
34 Quoniam populum humilem salvum facies, et oculos superborum humiliabis. Respice quemadmodum prioribus versiculis apte responsum est, qui sanctitati vel innocentiae, nec non electioni Domini sit devotus; et hic salvus faciendus est, cum in die iudicii ad dexteram collocabitur. Oculi autem superborum humiliandi sunt, qui cum perverso auctore suo diabolo subvertentur, dum ad sinistram positi, in aeternam cruciationem mittendi sunt. Decenter autem positum est econtra, oculos superborum humiliabis, quia tanto arrogantes in tartari profunditatem descendunt, quanto se altiora contingere putaverunt.
35 Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine; Deus meus, illumina tenebras meas. Loquitur adhuc sive Ecclesia, sive populus ille beatorum, mirabili decore verborum. Lucerna enim Ecclesiae Baptista Ioannes est, de quo Dominus in Evangelio dicit: Ille erat lucerna ardens, et vos voluistis exsultare in lumine eius.. Idem ipse in Evangelio dicit: Nemo accendit lucernam et ponit eam sub modio. Sensus ergo talis est: Patri Domino dicit: Quoniam tu lucernam meam illuminas, id est Ioannem Baptistam et caeteros apostolos, vel eos qui coelesti lumine radiare noscuntur. Illumina tenebras meas, hoc est per eos reliqua membra credentium, quae adhuc in carnis obscuritate versantur. Lucerna enim noctis est lumen, quae merito delinquentibus datur, ut per verbum illuminationis fugiant tenebrosa peccati. Quapropter memento quod hic dicitur illuminare Patrem; illuminat et Filius, sicut in alio psalmo legitur: Deus Dominus et illuxit nobis; illuminat etiam Spiritus sanctus, sicut propheta dicit: Non abscondam ultra faciem meam ab eis, pro eo quod illuxit Spiritus meus super universam domum Israel. Quis ergo ita nubilo corde obscurus est, ut sanctae Trinitatis unam naturam, unam coaeternitatem, unam non intelligat esse potentiam?
36 Quoniam a te eripiar a tentatione, et in Deo meo transgrediar murum. Insigniter docuit regulam fidei. A te dixit eripiar, non a me. Tentatio vero diabolum significat, qui momentis omnibus tentat, ut a bona conversatione nos abstrahat. In Deo meo, id est eius virtute roborante, obstaculum transgrediar peccatorum, quod inter Deum et homines mortalium construxere nequitiae. Qui murus mortis est, non salutis, nec ad munimen erigitur, sed ad aeternum interitum praeparatur. Bene dixit, transgrediar, non irrumpam, non diruam: quia murus ille humano generi immobilis manet, etiam cum eum sanctis beneficio Divinitatis transilire contigerit.
37 Deus meus, impolluta via eius; eloquia Domini igne examinata; protector est omnium sperantium in se. Aliud versus iste inchoasse, aliud subiunxisse sentitur. Deus meus, aggressus est dicere nescio quid exorativum, et subiunxit ei exitum inopinatum, impolluta via eius. Nam si propositio sequentibus concordaret, Dei mei dicturus erat, non Deus meus. Quae figura dicitur paraprosdoxia, Latine inopinatus exitus, cum aliud proponitur, aliud explicatur. Impolluta via eius significat semitam eius esse purissimam. Sive hoc ad incarnationem pertinet Verbi, quam constat pollutionem non habuisse peccati. Sequitur, eloquia Domini igne examinata. Flamma fidei, lex superna discutitur, quando sciendi desiderio divina eloquia perquiruntur. Sic et Ieremias propheta eloquia Domini mirifica definitione conclusit dicens: Nonne verba mea sicut ignis, dicit Dominus, et sicut securis concidens petram? Addita est quoque generalis promissio, ut animos relevaret humanos: ne putaretur protectionem non mereri, qui a peccato non fuisset immunis. Dicendo enim, omnium sperantium in se, nullus exceptus est, nisi qui in eum sperare neglexerit. Qui versus brevissimus laudum definitionibus explicatur.
38 Quoniam quis deus praeter Dominum, aut quis deus praeter Deum nostrum? Hoc contra paganorum dementiam dicitur, qui deos sibi multifaria vanitate finxerunt. Dominum posuit, quia ipsius servi sumus; Deum, quia eum iustissime adoramus et colimus. Sed iste Deus Trinitas est inseparabilis, personarum tantum, non substantiae distinctione discreta. Convenienter autem laus Domini breviter praemissa est, quoniam ipse erat in subsequenti parte locuturus.