Expositio in Psalterium (page 14)
ORDO DICENDORUM. (suite)
39 Deus qui praecinxit me virtute, et posuit immaculatam viam meam. Ventum est ad ordinem tertium, ubi potentiam suam Dominus Salvator exponit. Quod ait: Praecinxit me virtute, et dignitatem significat et fortitudinem. Quod utrumque ipsi convenire manifestum est, qui potestate virtutis suae iudicaturus est mundum. Convenienter autem sequitur, posuit viam meam, id est constabilivit atque firmavit, ut nulla saeculi ambitione moveretur. Immaculatam vero viam dicit, vitam purissimam sine sorde delicti, quam ille solus ambulavit, qui peccata non habuit. Sed has omnes allegoricas tropicasque locutiones quae dictae sunt sive quae sequentur, ad incarnationem Domini convenienter aptamus.
40 Qui perfecit pedes meos tanquam cervi, et super excelsa statuit me. Frequenter hoc animal in Scripturis divinis in bono ponitur, ut est illud: Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum : ibi, quia nimium sitiunt; hic, quia velociter currunt. Norunt enim saltibus spinosa transcendere, et loca periculose hiantia transilire, sicut ille delicta saeculi humanam salutem pungentia, et foveas profundissimas peccatorum sanctis gressibus transmeavit. Et intende quemadmodum in comparatione cervorum permaneat, qui quando plana fugiunt, montium celsa conscendunt. Significat autem se super omnem creaturarum eminentiam constitutum, sicut dicit Apostolus: Et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum.
41 Qui docet manus meas ad praelium, et posuit ut arcum aereum brachia mea. Doceri est ab imminentibus insidiis cautum fieri. Manus operationes significant; praelium, diaboli certamen demonstrat, cum quo spiritualiter confligitur; quia incessabilibus colluctationibus semper armatur. Brachia vero Christi prophetae sunt et apostoli, per quos desiderium suae voluntatis operatus est. His comparat aereum arcum, quia nesciunt Dei servi praedicando mollescere, sed in coelesti fortitudine permanentes, verbis salutaribus emissis, tanquam sagittis eminus iaculatis, devotorum hominum corda compungunt.
42 Et dedisti mihi protectionem salutis tuae; et dextera tua suscepit me; et disciplina tua ipsa me docebit. Protectio salutis gloriam significat resurrectionis, quando mortali carne deposita, eamdem incorruptibilem et glorificatam resumpsit. Dextera potentia Divinitatis est, quae assumptam humanitatem in aeterna maiestate constituit. Et bene se dicit esse docendum, ut veri hominis exprimeret qualitatem.
43 Dilatasti gressus meos subtus me, et non sunt infirmata vestigia mea. Incarnationis suae gloriosissimos actus, qui monstrandi erant conversatione sanctissima, dicit esse dilatatos. Vestigia vero viam informationis ostendunt, quam firmissimam reliquit apostolis, ubi ipse gressus imprimens sanctis actibus ambulavit. Haec ergo vestigia ab inimicis infirmanda iure denegavit, quia licet se ventosa mundi procella commoverit, eius tamen vestigia movere non potuit, quae ille ne Petrus in mari mergeretur fixa solidavit.
44 Persequar inimicos meos, et comprehendam eos; et non convertar donec deficiant.
45 Affligam illos, nec poterunt stare: cadent sub pedibus meis. Istos duos versus de illis intelligi non dubium est qui primo contra Dominum eriguntur, postea conversi eius pedibus inclinantur; et vitam merentur subditi, qui mortem incurrerant contumaces. Persequitur enim inimicos suos afflictionum diversa clade fatigatos, et comprehendit eos quos ab studio perverso mutaverit. Sed felix est omnino qui capitur, felix qui illas manus evadere non meretur; tunc magis liber redditur, cum fuerit tali sorte captivus. Sequitur: Et non convertar donec deficiant. Cum non convertitur Dominus, praeda tunc capitur; et a pravo studio suo desinit, qui vincitur ad salutem. Addidit: Affligam illos, nec poterunt stare. Afflicti quippe diversis calamitatibus, in sua pertinacia stare non possunt, quando vires nequitiae in suis ausibus perdiderunt. Tunc fit illud quod sequitur: Cadent sub pedibus meis. Qui sub pedibus cadit Domini, adversum illum ultra non patitur, cuius iam tuitione vallatur; sed erectus tunc redditur, quando illi fuerit humili satisfactione subiectus.
46 Et praecinxisti me virtute ad bellum: supplantasti insurgentes in me subtus me. Hoc iam de spiritibus immundis dicitur, qui ei per contradictiones Iudaeorum iniqua certamina commoverunt. Praecinctus est enim virtute, quando patientiae fortitudine iniquorum adversa superavit. Ipsi tamen qui contra eum insana conspiratione tumuerunt, eius sunt iudicio sine dubitatione subdendi, ut cum suo instigatore pereant, qui auctori suo credere noluerunt.
47 Et inimicorum meorum dedisti mihi dorsum, et odientes me disperdidisti. Duplicia legis sacramenta versus iste complexus est. Primum est quod dorsum conversionem eorum significat qui ex resistentibus eius nomini, in salutiferam victoriam fugati, emerserunt subito Christiani, ut Paulus apostolus de persecutore saevissimo, post Domini increpationem apparuit repente discipulus. Secundum est quod odientes se disperdendos esse denuntiat, qui in perfidiae suae obstinatione manserunt; sicut de Iudaeis animadvertendum est, qui impia voce dixerunt: Sanguis eius super nos, et super filios nostros.
48 Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret, ad Dominum, nec exaudivit eos. Clamores dicit irritos, quos impii in illa iudicatione missuri sunt; sicut in Evangelio de damnandis ait: Ibi erit fletus et stridor dentium. Clamores enim isti salvos facere nequeunt, qui salutis auctorem hic temnendum esse decreverunt. Nec erat qui salvos faceret: propter diabolum dicit, quo immittente deliquerunt. Quis enim tales facturus est salvos, cum instigator et princeps eorum sit primus ipse damnandus? Sed hi cum viderint spem suam in diabolo corruisse, clamabunt quidem ad Dominum, sed non exaudiet eos: quoniam infructuosa illic agnoscitur poenitudo, ubi iam est iusta damnatio.
49 Et comminuam eos ut pulverem ante faciem venti; ut lutum platearum delebo eos. Ubi est illa lingua grandiloqua et ventosa superbia? Usque ad pulverem se comminuendos intelligant, qui Domino pravis mentibus contradicere moliuntur. Et ne putent se quamvis detritos posse quiescere, addidit, ante faciem venti; ut quiescere non possint, cum fuerint imminuti. Bene autem luto platearum comparat peccatores, quod fetidissimis sordibus inquinatur, nec excipitur a conculcatione populi, ut semper eius fetor iteretur. Delebo eos, id est de medio tollam, quod pertinet ad lutum platearum Vim quoque ipsam comparationis intellige: ait enim, ut lutum platearum, quod facile tollitur, quia mollissimum comprobatur.
50 Eripies me de contradictionibus populi, constitues me in caput gentium: populus quem non cognovi servivit mihi. Ereptus est plane de contradictionibus populi: quando explosis perfidis Iudaeis ad gentium fidem devotionemque translatus est. Contradictiones vero illas dicit, quas ei scelerata turba multipliciter ingerebat. Nam quod ait, constitues me in caput gentium, signum dicit fidei Christianae: quia in fronte gentium, crucis habuerunt vexilla radiare. Populum quem non cognovi, id est ad quem non veni, novum, rudem, atque antea non receptum. Servivit autem, credidit dicit, quoniam quicunque credit et servit; quod factum est a gentibus, quae non fuerant a Christo carnaliter inquisitae. Nam quid est quod ille non cognoscat, qui renes hominum perscrutatur et corda?
51 Obauditu auris obaudivit mihi; filii alieni mentiti sunt mihi. Laus ista gentium, exprobratio est magna Iudaeorum; ut servirent qui non viderunt; ut audirent quibus ex ore eius sacratissima minime verba sonuerunt; sicut scriptum est: Quibus non est nuntiatum de eo videbunt; et qui non audierunt contemplabuntur. Sed intellectus trahit, ut adiiciamus. Hebraei autem qui viderunt et audierunt, sicut inferius dicit, totum contraria voluntate fecerunt. Quod idem praedicit Isaias: Excaeca cor populi huius, et aures eius aggrava, et oculos eius claude: ne forte videant oculis suis, aut auribus suis audiant, vel corde suo intelligant, et convertantur, et sanem eos. Quae figura dicitur aposiopesis, id est dictio cuius finis reticetur; ut aut terreatur, aut ad desiderium provocetur auditor. Filii alieni, filii diaboli, quibus ipse in Evangelio dicit: Vos ex patre diabolo estis, mentiti sunt mihi, quando dicebant: Magister, scimus quia a Deo venisti, et in veritate viam Dei doces. Mentiri enim est contra mentem loqui, et illud lingua promere quod unumquemque constat in animo non habere.
52 Filii alieni inveteraverunt, et claudicaverunt a semitis suis. Bene dixit alienos filios claudicasse: quia filii Domini rectis gressibus ambulare noscuntur. Nam claudicare proprie dicimus eos qui uno pede sunt debiles. Quod Iudaeis accidisse manifestum est, qui Vetus Testamentum carnaliter tenentes, Novi gratiam respuerunt: et hinc factum est, ut una parte debiles mentis suae gressibus claudicarent. Hoc etiam in illa angelica concertatione patriarchae Iacob, quidam asserunt praesagatum, quando tacto nervo, uno pede claudus effectus est. Nec illud vacat quod addidit suis, quia deserentes intellectum legis, suis superstitionibus agebantur; ut non recipientes promissum Dominum Salvatorem, de lavandis manibus et calicibus insanas calumnias commoverent; revera sordidi, sed non tali observatione mundandi. Potuerant enim propria faece purgari, si lavacrum sacri baptismatis expetiissent.
53 Vivit Dominus, et benedictus Deus meus; et exaltetur Deus salutis meae. Quarti ordinis ianua, quae superest, aperitur: ubi iterum Ecclesia catholica loquitur toto orbe dilatata, quae summatim et beneficia refert Domini, et hymnum suavi delectatione profundit. Recte dicebat: Vivit Dominus, quem in suo corde iugi consideratione cernebat. Vivit enim, dixit, praesens est firma credulitate conspectus. Benedictus autem dicitur Deus, cum ei laus celeberrima devotione mentis offertur; sicut et alibi legitur: Benedictus qui venit in nomine Domini, hosanna in excelsis. Intelligitur etiam proprie benedictus, quod ipse omnia propitius benedicat: sicut et vivit Dominus, quod ipse vivificet. Haec autem et his similia, sicut saepe diximus, tropicis allusionibus probantur edici. Exaltetur vero posuit, toto orbe credatur. Nam quemadmodum aliter exaltari poterat, qui proprie vocatur Altissimus?
54 Deus qui das vindictam mihi, et subdidisti (mss. A., B., F., et subdis) populos sub me. In isto mundo praeconialiter vindicatur Ecclesia, quando blasphemi et infideles ad verae religionis penetralia perducuntur; ut qui ante contumaces exstiterunt, fiant illi proficua devotione subiecti. Ecce vere vindicta pia, salutaris poena, ultio gloriosa. Ipsi enim Ecclesiae subduntur, qui liberi probantur a vitiis; nam qui ab ipsa deviant, mox laqueum noxiae captivitatis incurrunt.
55 Vers. 50. Liberator meus de gentibus iracundis: ab insurgentibus in me exaltabis me, a viro iniquo eripies me. Addidit liberatori laudem, dum dicit, iracundis. Minus est enim periclitantem liberare ab inimicis tepidis, sed multo gloriosius a fervida malignitate succensis. Sequitur decora diversitas, ut quanto altius in iram surrexerunt inimici, tanto amplius exaltaretur illa, quae pertulit. Iniquum virum, schismaticum designat, qui perversi dogmatis iniquitate grassatur.
56 Propterea confitebor tibi in populis, Domine, et psalmum dicam tibi inter gentes. Propterea, propter illa quae superius dicta sunt. Confitebor tibi, id est laudem te per populos Christianos, quorum utique lingua Ecclesiae vox est. Psalmus autem, sicut dictum est, opus significat actuale: unde per opera fidelium Deo dicit gratias, quas plus Divinitas noscitur exaudire quam voces. Inter gentes designat universitatem, quoniam erat Ecclesia gentium numerositate dilatanda.
57 Magnificans salutare regis ipsius, et faciens misericordiam Christo suo David, et semini eius usque in saeculum. Exponit qualem psalmum superius dixerit, qui magnificet filium ipsius toto orbe terrarum. Christus ante dicebatur omnis unctus in regem; sicut et de Saule dictum est: Cur ausus fuisti inferre manum in christum Domini? In David ergo fecit misericordiam, quia eum, ut titulus dixit, de persequentium ferocitate liberavit. Et semini eius, Dominum significat Salvatorem, qui secundum carnem ab ipsius generatione descendit. Dicit ergo tunc misericordiam factam semini eius, quando post triduum resurrexit a mortuis, ascendit in coelos, sedet ad dexteram Patris. Usque in saeculum accipitur in aeternum; sicut in superiore psalmo dictum est, usque in finem: haec enim verba idipsum significant, quamvis propter gratiam novitatis variata esse videantur.
58 Conclusio psalmi.
59 Quam mirabili contextione verborum huius psalmi drama decursum est, quod variatione personarum semper efficitur, dum vicarius sibi sermo alterutra permutatione succedit! Sed intelligamus quanta sit huius chori gloriosa societas; ut et ipse quoque Dominus simul dignatus fuerit salutaria verba miscere, pro quibus non aspernatus est humilitatem incarnationis assumere. Nam et numerus ipse magna legis sacramenta concludit. Denarius pertinet ad Decalogum Veteris Testamenti, septenarius ad septiformem Spiritum (ed., Spiritus gratiam); qui in unam societatem deducti, efficiunt decem et septem. Sic praecipua mysteria sanctae legis psalmi istius numero continentur.
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, in Ps
Cassiodorus Vivariensis Expositio in Psalterium Psalmus XVIII
Psalmus XVII Psalmus XIX
in Psalmum XVIII
1 In finem psalmus David.
2 Inscriptio ista frequenter exposita est, psalmi dicta referens ad Dominum Christum: de cuius primo adventu propheta dicturus est, unde suscepit inimicus occasum, et humanum genus singulare praesidium. Per hunc enim tyrannus ille religatus ingemuit, et absolutus est homo potius, qui mortiferis vinculis tenebatur obnoxius. Memento vero quia de eadem re hic primus est psalmus; sequuntur autem alii quatuor, id est, septuagesimus nonus, octogesimus quartus, nonagesimus sextus, et nonagesimus septimus.
3 Divisio psalmi.
4 Per totum psalmum prophetae verba sunt. Prima narratio eius laudat Domini praedicatores, ipse quoque de eius incarnatione speciosissimis comparationibus verba subiungens. Secunda laudat praecepta Novi et Veteris Testamenti. Tertia ab occultis vitiis purgari se a Domino deprecatur; ut eum sibi dignum faciat esse psalmistam. Per quae intelligimus illos solos revera Domini laudes canere, qui ab eius nesciunt praedicationibus discrepare.
5 Expositio psalmi.
6 Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum eius annuntiat firmamentum. Quamvis et ad litteram possit intelligi, coelos enarrasse gloriam Dei, cum Magos ad Bethleem venientes dux stella praecesserit, quae stans supra cunabula eius, ostendit Domini Salvatoris adventum, tamen hoc melius ad apostolos convertimus et prophetas, qui de adventu ipsius disserendo, orbem terrarum sanctis admonitionibus impleverunt. In quibus Deus tanquam in coelis habitavit, qui cuncta late complectitur, non ex parte, sed tota eos plenitudine suae maiestatis ingrediens. Pars enim in Deo non est, sed ubique totus et plenus est. Impio quippe dicitur: Tu quis es, qui enarras gloriam meam? Sequitur, et opera manuum eius, id est, ipse homo qui manibus eius factus est. Sed hoc ad laudem dicitur prophetarum, ut cum sint opera eius, annuntiare mereantur Creatoris sui reverenda mysteria. Addidit, annuntiat firmamentum, praedicationes scilicet incarnationis eius, per quam fidei nostrae soliditas inconcussa provenit. Et nota quia hic dicitur, homo Dei manibus factus. Item legitur: Et aridam manus eius finxerunt. Sed hoc humanae operationis allusio est, quae sine manibus aliquid fabricare non praevalet. Caeterum omnia Deus voluntatis suae creavit imperio, sicut legitur: Ipse dixit et facta sunt, ipse mandavit et creata sunt.
7 Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam. Dies diei eructabat verbum, quando Dominus loquebatur apostolis. Ipse enim divina claritate irradians, corde purissimis verba coelestis luminis intimabat. Eructabat enim verbum, cum de imis penetralibus sermones in sanctorum notitiam perducebat. Nox autem nocti indicabat scientiam, quando Iudas Christum Iudaeis prodidit ac tradidit occidendum. Indicare enim pertinet ad proditionem. Tale enim inter se fecerant constitutum, ut illum tenerent, quem fuisset sceleratissimus osculatus. O nefandissimum proditorem, et iuste a beatorum societate discretum! Per osculum causam fecit venire interitus, per quod humani generis declaratur affectus. Nam quod diem diei et noctem nocti comparavit, argumentum est quod dicitur a pari; sicut et in quadragesimo primo psalmo dicturus est: Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum.
8 Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. Negando nullos esse sermones neque loquelas quas apostoli reticuissent, illud videtur praedicare quod linguis erant omnium gentium divina inspiratione locuturi. Sermones quippe ipsorum et loquelae per orbem terrarum praedicationis libertate sonuerunt. Sermones pertinent ad communes narrationes, loquelae ad publicas suasiones; quod utrumque apostolos fecisse certissimum est.
9 In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum; in sole posuit tabernaculum suum. Terram hic hominem debemus accipere, qui et audire possit et credere. Sonus vero miraculorum fama est, quae pro ipsa novitate per gentes singulas excellenti opinione currebat. Fines autem terrae sunt reges, qui quasi termini agrorum sua regna custodiunt; ut non solum ad humiles, verum etiam ad principes gentium Evangelii verba pervenisse declarentur. Sequitur de incarnatione Verbi prophetae sancta praedicatio; ut hoc quod alios gessisse laudavit, ipse quoque fecisse videretur. Ab apostolis quippe transiit ad personam Domini. Quae figura dicitur exallage, id est permutatio. In sole, in manifestatione mundi dicit. Tabernaculum, id est inhabitaculum corporis sui. Quod ideo arbitror dictum, in sole positum, ut qui oculum cordis habet purissimum, sacramenti illius claritatem et ferre possit et cernere; qui vero haeretica pravitate confusus est, incarnationis eius fulgore percussus, erroris sui lippitudine sanctum lumen Domini non praevaleat intueri.
10 Et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo, exsultavit ut gigas ad currendam viam. Et ipse, Christum Dominum dicit, qui tanquam sponsus Ecclesiae suae, processit de thalamo suo, id est de utero virginali. Magna similitudine sacramentum eius incarnationis exposuit. Ob hoc enim de intacto utero processit dispositione mirabili, ut mundum Deitati reconcilians, Ecclesiam sibi sponsi charitate sociaret. Quapropter merito de Virgine natus est, qui Virgini erat sancta copulatione iungendus. Congrue namque sponsus a spondendo dicitur Christus, qui toties promissus est per prophetas. Et bene Christus noster nunc giganti comparatur, quia humanam naturam potentiae suae magnitudine superans, omnia mundi vitia cum suo truculentissimo auctore prostravit. Dicendo enim, ad currendum viam, servavit quod in primo psalmo dixit, et in via peccatorum non stelit. Haec via cursum eius vitae significat, quam Dominus egit homo natus, hoc est, quia natus est, crevit, docuit, passus est, resurrexit, ascendit in coelos, sedet ad dexteram Patris. Merito ergo dixit, viam cucurrit, cuius in nulla mundi ambitione potuit actus haesitare. Haec per allegoricas similitudines decenter expressa sunt, quae aliud dicentes, aliud intelligi persuadent.
11 A summo coelo egressio eius, et occursus eius usque ad summum eius; nec est qui se abscondat a calore eius. Si diligentius intueamur, totius hic maiestas Trinitatis ostenditur. A summo coelo, Pater significatur; egressio eius, nativitatis Filii, non temporalis, sed coaeterna Patri, quae est ante omne principium, quippe cum ipsum Filium constet esse principium. Occursus eius secundum hominem dicitur, quia post assumptionem carnis, in utraque natura Christus permanens, ad sedem paternae maiestatis occurrit. Usque ad summum eius, iterum secundum deitatem, qua Patri Filius semper aequalis est. Nam cum venit a summo, in nullo minor fuit; cum rediit ad summum, Deus homo aequalis Patri in deitatis substantia, sicut venerat, perseverat, cui nihil humana detraxit humilitas. Nam quod ait: Nec est qui se abscondat a calore eius, Spiritum sanctum videtur significare, quem post ascensionem discipulis misit. In Actibus enim apostolorum legitur ignem apparuisse, qui supra unumquemque eorum insidens, gentium variis linguis eos faciebat effari. Ipse ergo calor est, a quo nemo possit abscondi, qui deitatis suae potentia uniuscuiusque corda cognoscit. Ita hoc uno versiculo, sanctae Trinitatis ingentia sacramenta declarantur. Et intuere quemadmodum licet de tribus personis dicatur, consubstantialem tamen servavit unitatem. Sic enim loquitur dicendo, eius, tanquam de uno: quia sancta Trinitas unus est Deus, sicut legitur: Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Dominus unus est.
12 Lex Domini irreprehensibilis, convertens animas. Ventum est ad secundam narrationem: ubi per sex versus singulae res diversa laude definiuntur. Haec septima est species definitionis quam Graeci κατὰ μεταφοράν, Latini per translationem dicunt, cum rem aliquam sub brevi praeconio quae sit ostendimus. Nunc ad singula veniamus. Lex enim illa, quam per Moysen dedit, irreprehensibilis est, quia perfecta veritate consistit, quae per Dominum Salvatorem non reprehensa, sed potius probatur impleta; ait enim in Evangelio: Non veni legem solvere, sed implere. Et ne esset nobis rigoris eius perniciosa desperatio, adiunxit, convertens animas. Illius enim districtionis metus errantem corrigit, et ad Christi gratiam facit recurrere, cum spem in suis coeperint meritis non habere
13 Testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis. Hic de Patre dicit: quoniam omnia testimonia quae dedit populo Israelitico, fidelia utique fuerunt, quia plenissima veritate recognita sunt: et sapientiam parvulis praestiterunt, non utique superbis, nec tumida se elatione iactantibus, sed parvulis. Parvuli autem sunt humiles et innocentes, sicut Apostolus monet: Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote. Testimonium quoque dat Filius, sicut ad Timotheum ait Apostolus: Praecipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Iesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato. Idem de Spiritu sancto dicit Apostolus: Nam et ipse Spiritus testimonium perhibet spiritui nostro. Vides in illa sancta Trinitate, quam nihil Scriptura divina velit minus maiusve sentiri, ut nec ipsa nomina patiatur esse divisa.