Expositio in Psalterium (page 18)
ORDO DICENDORUM. (suite)
17 Et ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum. Finis iste pendet de superioribus dictis. Ideo enim illa professus est sibi esse concessa, ut ad habitandum in domo eius gloriae perveniret. Ipsa est enim bonorum omnium completiva perfectio, sicut in alio psalmo dicit: Beati qui habitant in domo tua! in saecula saeculorum laudabunt te. Domus quippe Domini futuram significat Ierusalem, quae in longitudinem dierum sine ambiguitate consistit. Ipsa est enim beatitudo perpetua, et sine fine laetitia. Memento autem quod in priore versu psalmi huius, id est Dominus regit me, et nihil mihi deerit, breviter dixit, quod in subsequentibus latius enumeravit. Quae figura dicitur epitrochasmos, id est dicti rotatio, cum succincte ea quae sunt effusius dicenda perstringit. In hoc autem versu finali, id est, Ut inhabitem in domo Domini, in longitudinem dierum, epiphonema, id est acclamatio, nobilissima nimis figura posita est, quae post narratas res breviter cum acclamatione prorumpit, post omnia desinens in exaggeratissimam summitatem. Sic psalmi istius principia, media, et finis, decora diversorum schematum luce radiantur.
18 Conclusio psalmi.
19 Mente reponamus quid coelestis illa fistula decem virtutibus compacta cecinerit: quam dulce melos animae salutari delectatione cantaverit; ut in hac festivitate mysterii, non voluptas aurium, sed salubritas acquisita cognoscatur animarum. Numerus quoque psalmi huius significat perfectionem sapientiae; siquidem viginti duo libros esse cognoscimus Veteris Testamenti secundum litteras Hebraeorum, quas ad plenitudinem divinae scientiae comprehendendam constat humano generi contributas. Quapropter diversis modis psalmo isti superna noscuntur convenire mysteria.
Cassiodorus Vivariensis Expositio in Psalterium In Psalmum XXIII
In Psalmum XXII In Psalmum XXIV
in Psalmum XXIII
1 Psalmus David prima sabbati.
2 Velum praesentis tituli, iuvante Domino, alacriter sublevemus, ut nobis penetralia psalmi clarius innotescant. Prima sabbati significat diem dominicam, quae prima est post sabbatum, quo die Dominus resurrexit a mortuis. Qui propter excellentiam tanti miraculi proprie Domini nuncupatur, sive quia in eo mundum condidit. Eo siquidem die isti saeculo resurgendo Dominus subvenisse cognoscitur, quando eum et fecisse declaratur. Sed quia totus psalmus post resurrectionem canitur, ideo ei titulus iste praemissus est, ut corda fidelium congruo moneret indicio.
3 Divisio psalmi.
4 Post resurrectionem Domini propheta laetior effectus, humanum genus alloquitur, quod varia superstitione laborabat. Prima parte definiens Domini universum orbem esse terrarum, ut sicut se nullus ab eius imperio probaret exceptum, ita nec a fide crederet alienum. Secundo loco determinans quibus virtutibus praediti sint in eius Ecclesia constituti. Tertio dementissimos superstitiosos alloquitur, ut vero Domino famulantes, a noxia sibi perversitate discedant.
5 Expositio psalmi.
6 Domini est terra, et plenitudo eius; orbis terrarum, et universi qui habitant in ea. Quamvis terram et in bono et in malo poni saepe noverimus, hic tamen Ecclesiam debemus advertere, quae Domino specialiter pura mente famulatur. Nam licet omnia ab ipso sint condita, tamen illud ipsius esse proprie dicimus, quod eum veneratur auctorem. Et ideo Ecclesia non immerito fructifera bonorum terra suscipitur, quia nutrit et continet populum Christi. Sequitur, et plenitudo eius, id est multitudo sancta, qua repletur Ecclesia. Sed ne terram, quam superius dixit, angustam putares aliquam fortasse regionem, nunc dicit, orbis terrarum, hoc est universalem Ecclesiam, quae totius mundi ambitu continetur. Intende vero quod dicit, qui habitant in ea; id est, non qui conveniunt et recedunt, sed qui fixa mentis stabilitate perdurant. Habitare enim manere dicimus, quod errantium non est, quod mutabilitati non convenit. Sed ille solus Ecclesiam habitat, qui usque ad obitum suum in fide rectissima perseverat; sicut et alius psalmus dicit: Ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae.
7 Ipse super maria fundavit eam, et super flumina praeparavit eam. Quid est super maria fundare, nisi supra vitiorum huius saeculi tremulos fluctus Ecclesiam firmissima credulitate solidare, ut anchora fidei fundata, procellas cuiuslibet periculi non pavescat? Unde et Apostolus dicit: Quam sicut anchoram habemus animae tutam atque fixam. Simili modo et super flumina dicit esse praeparatam, quoniam ad voluntates turbulentas persecutorum aptatam constat Ecclesiam; ut ei pravae voluntates nocere non valeant, quamvis contra eam insana mentium praecipitatione consurgant.
8 Quis ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto eius? Postquam docuit breviter universa Domini esse quae condidit, nunc per interrogationem, secundam ingreditur partem, respondens quales esse debeant qui se ipsius desiderant nuncupare. Quae figura dicitur exetasmos, id est exquisitio, cum res complures divisas cum interrogatione exquirentes, singulis quae conveniunt applicamus. Praemittit ergo interrogationes, ut apta responsio subsequatur. Quis ascendet? Quia dicturus erat montem, id est iustitiam caeterasque virtutes, ad quas magno nisu tendimus, quoniam peccatis obviantibus impedimur. Sed postquam dixit, Quis ascendet, nunc dicit, stabit, quia multo utilius est in sancto loco stare quam ad eius fastigium pervenire.
9 Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam. Ista est exspectata responsio: Innocens manibus et mundo corde, id est cuius operatio neminem laedit, sed quantum potest adiuvare contendit. Et ne putares posse sufficere innocens manibus, addidit et mundo corde; quia frequenter disponimus laedere, sed iuvamus nolentes; et iterum bona volumus, sed ab eorum operatione cessamus. Ideoque non dicit, illuc ascendere, nisi in quo utraque potuerint inveniri. In vano vero accipit animam suam, qui putat desideranda quae sunt vel transitoria vel caduca. Ille autem in vano non accepit, qui se novit ad Divinitatis intelligentiam fuisse procreatum, ad legem Domini custodiendam, ad cogitationes vitae aeternae, et quidquid potest supernam gratiam promereri.
10 Vers. 5. Nec iuravit in dolo proximo suo. Dicendo in dolo, videtur sacramenta permisisse simplicia; scriptum est enim: Iuravit Dominus et non poenitebit eum : legimus etiam patriarchas iurasse sanctissimos. Et quare dicit in Evangelio: Non iurabis neque per coelum, neque per terram? etc. Veraciter iurare in Veteri Testamento prohibitum quidem non est; sed quia humano generi de infirmitate mentis frequenter nascitur causa periurii, in Novo Testamento utilius dicit esse omnimodis non iurandum, sicut et alia similia quae non contraria, sed cognoscimus cautiora. In Evangelio quippe ipse Dominus ait: Dictum est antiquis, Oculum pro oculo; ego autem dico vobis, non resistere malo. Per dolum itaque iurat quisquis aliter facturus est quam promittit: credens periurium non esse, decepisse nequiter credentis errorem.
11 Hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo. Praemisit pias observationes, nunc dicit et praemia. Accipiet benedictionem, non a quolibet alio, sed ab ipso Domino. Ipse benedicit qui iudicaturus est, ipse absolvit qui incommutabiliter damnare potuisset. Meritum ergo beneficii per magnitudinem voluit concedentis agnosci. Quod argumentum inter oratores dicitur a persona. Sequitur, misericordiam, ut illa benedictio non per merita, sed per indulgentiam Domini venisse videatur. Nullus quippe hominum est qui sibi misereri non egeat. Donantur delicta, ut veniat corona; sicut dari non potest libertas, nisi prius servitus fuerit absoluta. Salutaris ergo noster est Dominus Christus, a quo et beatitudo tribuitur, et peccata laxantur. Nec moveat quod prius dixit, Hic accipiet
benedictionem a Domino; et postea subiunxit, et misericordiam a Deo salutari suo: dum in ordine rerum primo parcat peccatis nostris, et postea benedictionis ipsius munera subsequantur. Hoc enim frequenter invenis esse variatum, ut primo misericordia ponatur; ut est illud, Deus misereatur nobis et benedicat nos; iterumque convertit: Illuminet vultum suum super nos, et misereatur nobis. Quae figura dicitur anastrophe, id est perversio, quando promimus ordine converso sententiam. 12 Haec est generatio quaerentium Dominum, requirentium faciem Dei Iacob. Quia singulariter superius dixerat: Quis ascendet in montem Domini? Ne putares hoc ad Christum Dominum solummodo esse referendum, nunc et generationi Christianae hoc cognoscitur applicare. Nam cum dicit, Haec est, significat, talis est illa generatio quae Dominum requirit, id est quae sacri baptismatis fonte renascitur, et fidem suam pia operatione commendat. Sequitur, requirentium faciem Dei Iacob. Quid est hoc, quod et ipsum verbum repetit, et aliud subiunxit in fine? Prius dixerat generaliter quaerentium Dominum, qui se non ambiunt praeponi; sed suo ordine suoque fine contenti sunt, ut vel minimam partem in Christi regno mereantur accipere. Sed quia sunt et alii nimio fidei calore ferventes, qui operum bonitate nonnullis praeponi se volunt, addidit Dei Iacob; ut hoc in illis faciat quod in Iacob fecisse declaratur, qui posterius natus, primatum fratris senioris accepit. 13 Tollite portas, principes, vestras. Venit ad tertiam partem: ubi propheta, Christiana religione declarata, cum magna exsultatione imperat diversis errantibus, quatenus prioribus claustris congrua fide patefactis, ipsum regem Dominum in suis pectoribus admittere mereantur. Auferre enim praecipit portas mortis, quae a principe diabolo positae comprobantur. Quae ideo portae sunt appellatae, quia per ipsas transeunt homines sua facta portantes, et res victuales studiosissime deferentes. 14 Et elevamini, portae aeternales, et introibit Rex gloriae. Contra portas mortis decenter portae aeternales sunt positae, ut istas caducas ostenderet, illas sine fine mansuras.
Nam quod Adam diabolo faciente, legem transgrediendo perdidit, Dominus Christus legem complendo reparavit. Elevatae sunt enim portae aeternales, id est baptismatis gratia, chrismatis honor, praedicationis salus, caeteraque quae Christo Domino veniente concessa sunt. Merito autem appellatae sunt portae aeternales, per quas Rex gloriae dignatus est introire. 15 Quis est iste Rex gloriae? Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio. Interrogat propheta ad convincendam perfidiam Iudaeorum: Quis est iste Rex gloriae? Respondetur per tertiam speciem definitionis, quae Graece dicitur ποιότης, Latine qualitativa: Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio. Quod si discutias, soli Christo probabitur convenire. Gloriosi enim possunt et terrarum principes dici: Rex gloriae nemo potest nisi solus Altissimus inveniri. Huic igitur interrogationi, sicut iam dictum est, subiuncta responsio est: ubi bene singulis verbis arguitur Iudaici populi nefanda praesumptio. Fortis enim contra illud dicitur, quia eum cum gladiis et fustibus tenendum esse putaverunt. Potens, quem illi quasi impotentem Pontio Pilato tradiderunt. Additum est quoque potens in praelio, ne illi in concertatione sua aliquid praevaluisse crederentur. Denique cum ad eum tenendum venissent, audierunt: Ego sum, et omnes, teste Ioanne Evangelista, retrorsum protinus corruerunt. Sic Dominus Salvator per virtutes suas nobis evidenter edictus est, ac si proprio vocabulo panderetur. 16 Tollite portas, principes, vestras, et elevamini, portae aeternales, et introibit Rex gloriae. 17 Quis est iste Rex gloriae? Dominus virtutum ipse est Rex gloriae. Hic etiam schema pulcherrimum factum est, quod apud Graecos dicitur anadiplosis, apud Latinos congeminatio dictionis, quae fit aut in versu, aut in repetitione verborum. Et quoniam eadem revoluta sunt, expositio superior et hic abunde sufficiat. Nam ut Iudaeos confunderet, magnificentiam Domini superius singillatim, ut competebat, exposuit; nunc autem breviter culmen totius laudis et veritatis adiecit; iam non solum fortem, non potentem, non in praelio magnum, sed Dominum ipsarum dicit esse virtutum.
Rex autem est gloriae, qui facit se glorificantes utique gloriosos, sicut per Dominum dicitur: Glorificantes me ego glorificabo. Qui unicuique potestatem, virtutem caeteraque dona tribuit, ut vult. Gloria enim dicitur celebre praeconium, et frequentata laudatio. Sunt quidem, donante Domino, et angeli gloriosi, Potestates, Throni, Dominationes, et aliae potentissimae creaturae; sed nullus est Rex gloriae, nisi qui ipsas condidit et continet summitates. Stupenda laus, miranda conclusio! Nec potuit ab alio quidquam dignum dici, nisi ab ipso qui solus suam praevalet enarrare potentiam. Cognoscite, magistri saecularium litterarum, hinc schemata, hinc diversi generis argumenta, hinc definitiones, hinc disciplinarum omnium profluxisse doctrinas, quando in his litteris posita cognoscitis quae ante scholas vestras longe prius dicta fuisse sentitis. 18 Conclusio psalmi. 19 Totus hic psalmus ad moralem pertinet disciplinam; commonet enim, ut superstitionibus derelictis, vero et pio Domino fideliter serviatur. Quid enim iustius quam eum deserere qui nos in Adam fecit esse mortales? Quid beatius quam illum sequi qui humanum genus inflictam mortem fecit evadere? Sed praesta, Domine, ut qui portas misericordiae tuae lavacro sanctae regenerationis intravimus, nullis inde peccatis impellentibus exeamus. Numerus autem huius psalmi ad viginti tres litteras Latinorum fortasse pertineat, quae eloquentiae propriae dicta concludunt. Ut apud Hebraeos viginti duae, apud Latinos, unde nunc sermo est, viginti tres; apud Graecos viginti quatuor habeantur: tamen in unaquaque lingua comprehendenda competens adhibetur quantitas litterarum; sic et in isto psalmi calculo redolet beata perfectio.
Cassiodorus Vivariensis Expositio in Psalterium In Psalmum XXIV
In Psalmum XXIII In Psalmum XXV
in Psalmum XXIV
1 In finem psalmus David.
2 Quoniam tituli verba iam nota sunt, et psalmus iste Hebraeorum primus alphabeto descriptus est, de eius magis virtute dicendum est. Per totum igitur librum, duo istorum genera sunt psalmorum: unum quod integrum alphabetum continere monstratur, ut est centesimus decimus, centesimus undecimus, et centesimus decimus octavus, qui iustos, ut puto, indicant laudes Domini, ipso largiente, perfecta meritorum devotione cantare; ut fuit Nathanael, de quo Dominus dicit in Evangelio: Ecce vere Israelita in quo dolus non est; et Ieremias propheta, de quo idem Dominus ait: De ventre matris tuae vocavi te, et in vulva sanctificavi te. Iob quoque similiter Domini voce laudatus est, ait enim: Nunquid considerasti servum meum Iob, quod non sit ei similis in terra, vir iustus et simplex et rectus, timens Deum, ac recedens a malo (Iob II, 3)? Et caeteri qui tantum ipsi soli Deo sunt noti. Sed cum ad eos perventum fuerit, evidentius explanabitur. Aliud genus est, quod subtractis quibusdam litteris, ostendit tales in Ecclesia psallere, quibus non adeo omnium bonorum operum arridet integritas, ut est praesens psalmus, trigesimus tertius, trigesimus sextus, et centesimus quadragesimus quartus, de quibus suo loco latius distinctiusque dicetur. Nunc autem noverimus hunc sextam et decimam nonam litteras non habere; reliquas vero in textu Psalterii minio pingendas esse iudicavi, ne qua legentibus confusa nasceretur obscuritas. Hae autem alphabeti litterae, quae verba significent, Hieronymi Patris breviter labore collectae sunt; quod tamen Scripturis divinis non cognoscitur insuetum. Nam et Ieremias captivitatem Ierusalem quadruplici alphabeti lamentatione deflevit, docens litterarum sacramenta, etiam rerum nobis coelestium indicare mysteria.
3 Divisio psalmi.
4 Toto psalmo per figuram ethopoeian, mirabili supplicatione deprecatur Ecclesia, ne ante conspectum Domini contemptibilis appareat inimicis. Primo membro deposcit ut instituta Domini viasque cognoscat. Quae sectio continet supra memorati alphabeti litteras quinque. Secundo membro beneficia eius postulat, quae sanctis Patribus a saeculo condonavit; hoc etiam continet sequentes litteras sex. Tertio loco dicit custodientes praecepta Domini aeterna praemia promereri, protestans se in eadem voluntate iugiter permanere; ubi reliquas habet litteras novem. Sic totus psalmus memoratarum litterarum conscriptione depictus est.
5 Expositio psalmi.
6 Vers. 1. ALEPH. Ad te, Domine, levavi animam meam: Deus meus, in te confido, non erubescam: neque irrideant me inimici mei. Levare dicimus, sursum erigere. Ergo de terrena conversatione, vitiisque carnalibus ad Deum dicit Ecclesiam levasse animam suam, ad contemplationem scilicet coelestium rerum, qua semper Dominum pius animus intuetur: quia facile humana despicit, qui divina conspexerit. Erubescere est autem repentina animi perturbatione confundi, subitoque aliud respicere quam credebatur evenire. Petit ergo ne minor efficiatur in conspectu eius, quae de ipsius pietate confisa est. Irrident vero inimici, quando iustorum confidentiam non vident esse completam, et si aliter cedat quam secuturum esse praedicebant. Sperat ergo mater Ecclesia, ut promissa sua praestet Dominus; quatenus adversarii, unde eam irridere possint, non habeant. Ridere enim plerumque benigni, irridere autem semper adversi est.
7 BETH. Etenim universi qui sustinent te non confundentur; confundantur iniqui facientes vana. Exspectare est sub malorum patientia Deum viriliter sustinere; ut ille veniens in iudicio suo reddat quod devoti animus expetebat. Sic et alius psalmus dicit: Exspecta Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum. Et respice quia per figuram anadiplosin, quae Latine dicitur congeminatio dictionis, sermonem geminat ad decorem. In superiore quidem psalmo in versibus facta est, hic autem in solis verbis est posita. Addidit, confundantur: ipsum verbum quod pro fidelibus in fine positum est, in parte iniquorum fecit initium; sed illic optatur ne veniat: hic petitur ut emergat. Facientes vana, id est quae a Domino probantur aliena. Vanum enim dicimus infructuosum atque vacuum.
8 GIMEL. Vias tuas, Domine, notas fac mihi, et semitas tuas edoce me. Inter vias et semitas non parva distantia est. Vias enim dicimus, quas commeantium generaliter licentia pervagatur, quae dictae sunt a vehendo. Semitae vero sunt quae angusto calle diriguntur, nec vulgo notae sunt, sed occultis itineribus ambulantur. Dicta est enim semita, quasi semivia. Quapropter vias dicamus ad vitae ordinem pertinere, in quo ambulat et doctorum conversatio, et simplicium multitudo. Semitas autem legis intelligentiam debemus accipere, quae et paucis notae, et difficultate sui probantur angustae. Sequitur enim, edoce me; qui sermo non ad callem, sed ad legem magis noscitur pertinere
9 DALETH. Dirige me in veritate tua et doce me, quia tu es Deus salutaris meus, et te sustinui tota die. Singulis sermonibus superiores sensus hic versus amplectitur. Dirige me ad vitam pertinet, doce ad scientiam. Sequitur, quia tu es Deus salutaris meus, et te sustinui tota die; perfecte breviterque nos imbuit. Duae siquidem res sunt quae bonos efficiunt Christianos: prima, ut Deum nobis salutarem credamus; secunda, ut sub totius vitae patientia retributionem ipsius exspectare debeamus. Tota die: ac si diceret, omni die, scilicet non interpolato tempore, sed continua vitae significatione prolatum est.
10 HE. Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum, quae a saeculo sunt. Venit ad secundum membrum, piissima humilitate sua petens, quatenus secundum consuetudinem eius, misericordiam Domini consequatur. Humano usu illi dicitur reminiscere, qui nunquam potest aliquid oblivisci. Nam qui sibi desiderat subveniri, largitorem beneficii putat oblitum, quando aliqua fuerit dilatione tardatus. Subiunxit, et misericordiarum tuarum, quae a saeculo sunt. In his verbis praeclara nimis et regularis nobis relucere videtur sententia; quia nullus suis meritis ad eius gratiam venit. Dicendo enim misericordiae tuae, quae a saeculo sunt, semper Dominum misericordiarum approbat largitorem, qui non ante hominum merita suscipit, sed prius sua dona concedit. Omnes quidem haereses detestabili cogitatione repertae sunt: Pelagianum vero malum quam sit perniciosum, hinc datur intelligi, quod tanta cognoscitur
assiduitate redargui. A saeculo dicit, cum coeperit esse saeculum, quando administrari coeptus est mundus. Saeculum est enim mundi ordo decurrens, qui ad futura tendens, praeterita deserit. Haec aliqui in hebdomadis similitudinem, septenis annis determinanda esse putaverunt. Alii enim saecula dicta esse voluerunt, quod in se iugiter revolvant tempora. Et ne distinctiones verborum praetermittere videamur, miserationes attinent ad operationes pias, misericordiae vero pertinent ad clementem naturam. Unde rogat ut utrarumque rerum suarum memor sit Dominus. 11 ZAIN. Delicta iuventutis et ignorantiae meae ne memineris; secundum magnam misericordiam tuam memor esto mei, Deus. Delictum quidam volunt levius esse quam peccatum, dictumque ab eo quod viam linquat aequitatis, non tamen in summa criminum pravitate versetur. Delictum est enim avidius cibum sumere, cachinno incompetenter resolvi, otiosis verbis operam dare, et caetera huiuscemodi, quae gravissima non videntur esse peccata, sed tamen constant esse prohibita. Iuventutem vero non tantum floridam aetatem posuit, sed praecipitationis audaciam, quae in illa aetate facillima est, dum calor animi modestiam conversationis excedit. Nam multi iuvenes morum gravitate maturi sunt; econtra quidam senes levitatis crimine maculantur. Ignorantiae autem dixit, quia multa facimus quae mala esse nescimus; damus plerumque ignari consilium, quod laedat alterum; damus velut pro remedio aegroto cibos qui vehementer affligant. Ipsam quoque legem frequenter offendimus ignorantes, quam non licet ignorari, dum eam voluerit Divinitas a generalitate cognosci semperque retineri. Alii autem dicunt delicta ignorantiae etiam ad parvulos pertinere, qui licet invalido sensu sopiti sint, tamen originali peccato probantur obnoxii. Petit ergo ut delicta iuventutis et ignorantiae ad vindictam reservare non velit, sed tanquam excidant illi, ita ad iudicium non patiatur adduci. Ideoque precatur Ecclesia ne delicta meminerit, sed potius memor sit eius secundum magnam misericordiam suam.
12 Propter bonitatem tuam, Domine. Dicendo: Propter bonitatem tuam, Domine, fecit intelligi non propter meritum meum. Unde nulli fas est aliquando praesumere, nisi quem graviter contingit errare. Quae figura dicitur emphasis, id est exaggeratio: sed hic illa eius species est, quae significat id quod non dicit. Merito ergo illius bonitas veraciter praedicatur, de quo scriptum est: Nemo bonus, nisi solus Deus. 13 HETH. Dulcis et rectus Dominus: propter hoc legem statuet delinquentibus in via. Dulcis est Dominus: quia dum cunctos beneficiis praeveniat, conversionem tamen delinquentis exspectat. Pluit enim super iustos et iniustos, vitam tribuens his qui merebantur exstingui. Merito ergo dulcis dicitur, a quo suavia dona praestantur: sicut et alius psalmus dicit: Gustate et videte quoniam suavis est Dominus. Dulcis enim dictus est ad similitudinem dulcium escarum, quibus maxime delectatur humanitas. Rectus est quando post frequentes increpationes et longissimas exspectationes obsistit malis, humiliat superbos et impios, ut tandem aliquando sapiant, et se errasse poeniteant. Quod autem legem statuit, utique dulcedinis et rectitudinis fuit; quando noluit errare quos maluit legis promulgatione corrigere. Sed ne quis hanc districtionem crederet ex asperitate venisse, consilium latae legis exponit, id est bonitatis et dulcedinis. In via, id est in praesenti vita, ubi lex ponitur, in qua recte vivere commonemur. 14 THETH. Diriget mites in iudicio: docebit mansuetos vias suas. Id est animo placidos ad promissam facit beatitudinem pervenire. Directus quippe dicitur qui de curvo rectus efficitur. Dicendo autem mites, excludit superbos et elatos; sicut in Evangelio dicit: Beati mites, quia ipsi possidebunt terram. Mansuetos utique, non superbos, qui contra iugum lene et onus leve noxia sibi libertate recalcitrant; sed illos docebit qui sine murmuratione faciunt quae iussa cognoscunt. Inter mansuetos enim et mites haec videtur esse distantia: mites sunt qui nulla furoris accensione turbantur, sed in lenitate animi iugiter perseverant; mansueti autem dicuntur, quasi manu consueti, hoc est tolerantes iniurias, non reddentes malum pro malo.
Vias suas dixit: sed quae sint viae Domini subsequenter exponit. 15 IOD. Universae viae Domini misericordia et veritas, requirentibus testamentum eius et testimonia eius. Dum sint incomprehensibiles viae Domini, aptissime eas sub brevitate colligit. Quis enim opera eius enarrare sufficeret, quanta potentia coelestia terrenaque moderetur? Sed cum illae non potuissent enumerari, sufficienter comprehensum est, Universae viae Domini misericordia et veritas. Misericordia, quia praevenit cuncta bonitate; veritas, quia omnia sub integritate diiudicat. Sed ne hoc putares communiter conferendum, sequitur, quibus possint talia convenire; scilicet, requirentibus testamentum eius et testimonia eius. Quando singulari numero dicitur Testamentum, aut Vetus significatur, aut Novum. Hic ergo Testamentum debemus accipere Novum; testimonia vero praecedentium dicta prophetarum, testes enim fuerunt sacrarum promissionum, quas Dominus adventus sui manifestatione complevit. 16 CAPH. Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo; copiosum est enim. Hoc bene ad personam refertur Ecclesiae, cuius congregationem ex diversis peccatoribus constat evenisse. Propter nomen tuum, Domine: quia Iesus dicendus erat, quod lingua nostra Salvator interpretatur. Nomen siquidem ipsum salutis intelligitur esse professio. Sequitur, copiosum est enim, id est cui non possis parcere propter se, sed propter tui nominis sanctitatem. Sed dum copiosum dicitur peccatum, abundantissimum esse monstratur: quoniam cursu temporis semper augetur; et nisi fuerit divina miseratione subventum, quantum vita protenditur, tantum humana fragilitate peccatur. Et memoria reconde quod Ecclesia dicit pro parte membrorum, copiosa sua esse peccata; ut qui se praedicant esse mundos, sicut Catharistae, intelligant se portionem cum sancta Ecclesia non habere. 17 LAMED. Quis est homo qui timeat Dominum? Legem statuit ei in via quam elegit. Venit ad tertium membrum, ubi specialiter demonstratur qui sit qui timeat Dominum, aut quali munere gratuletur.
Sed more suo interrogationem praemittit, responsura quae competunt: Legem statuit ei. Iste est quem volebat exprimere. Dicit hominem accepisse legem, cui ideo voluit metum adiicere, ne posset sub ignorantiae securitate peccare. In via quam elegit, id est in sanctitate propositi. 18 MEM. Anima eius in bonis demorabitur, et semen eius haereditate possidebit terram. Quia iustis hominibus exutis corpore, non statim perfecta beatitudo datur, quae sanctis in resurrectione promittitur, animam tamen eius dicit in bonis posse remorari, quoniam etsi adhuc praemia illa suspensa sunt, quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit; modo tamen futuri praemii certissima spei delectatione pascuntur. Sequitur, et semen eius haereditate possidebit terram. Istud iam futurum praemium absolute significat, quando semen eius, id est opera bona in aeterna securitate recipientur, et possessio eius nulla ulterius expulsione turbabitur. Qui enim aliquid ex haereditate tenet, firmissima possessione gloriatur. 19 NUN. Firmamentum est Dominus timentibus eum, et testamentum ipsius ut manifestetur illis. In hoc versiculo diligenter credentium animos mentesque roboravit. Primo quia humana consuetudo mutabilis est, firmamentum eius Dominum dicit futurum, ut de se dubitare non debeat, cum tali promissione solidatur. Sed vide quod dicit timentibus eum. Ista enim superbis et audacibus non promittit. Et intuere quam vim habeant verba disposita. Humanus timor diffidentiam tribuit, divinus autem spei firmamenta concedit. Secundum istud est amplectendum, nimisque necessarium, ut lex eius ipsius nobis munere declaretur, sine quo nec intelligere quidquam boni possumus, nec perficere laudanda praevalemus. 20 SAMECH. Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos. Post antefata praemia beatorum, nunc contemplationem suam fuisse dicit semper ad Dominum. Pulcherrime autem cognoscitu haec facta diversitas. Solet enim qui ante pedes suos non intuetur, in laqueos irruere, aut in fovearum hiatus incidere.
Hoc autem mirabiliter et veraciter dictum est, quia si caute ambulemus, pedesque nostros dirigamus, si ad Dominum iugiter oculos elevemus, quoniam ille respectus ab omni nos offensione reddit alienos 21 AIN. Respice in me, et miserere mei, quoniam unicus et pauper sum ego. Egregia sibi comparatione respondet, quia superius dixit, Oculi mei semper ad Dominum, nunc dicit, Respice in me, quemadmodum ego in te, et miserere mei. Nam qui ad illum semper respicit, exigit ut eum miseratus ipse respiciat. Addidit quoque misericordiae amplissimas causas, quando unicus plus amatur, pauperrimus plus doletur. Quod de persona Christiani populi convenienter dicit Ecclesia, qui unicus est ei, quia solus veracis fidei sacramenta custodit. Pauper, quoniam a mundi illecebris segregatus, nulla saeculi ambitione refertus est. 22 PHE. Tribulationes cordis mei dilatatae sunt: de necessitatibus meis eripe me. Dilatata est Ecclesiae tribulatio, dum cogitationes suas per mundi calamitates, ubi est seminata, distendit. Necesse est enim ut copioso fasce deprimatur, qui pro multis affligitur. De necessitatibus enim dicit, quas persecutorum atque haereticorum patiebatur insidiis. Hi sunt enim qui necem inferre cupiunt Christianis. Suas enim recte dicebat, quas studio charitatis assumpserat. 23 ZADE. Vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte omnia peccata mea. Vide, id est propitius respice. Humilitas est autem Ecclesiae, quando indisciplinatos et pravos docendo sustinet, et tectos atque latentes patitur divino reservari iudicio. Labor enim ipsius est, quia multis persecutionibus multaque contentione fatigatur; et semper pravorum obiectionibus lacessita, nulla hic optatae pacis requie conquiescit. Merito ergo post tanta quae patitur, remitti sibi peccata omnia deprecatur, quia piae tolerantiae durissimus labor clementiam iudicis semper exspectat. 24 RES. Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt, et odio iniquo oderunt me. Dicendo, Respice inimicos meos, pro ipsis orat, ut redeant : quia quos ille respicit, sine dilatione convertit, sicut in Evangelio Petrum Dominus respexit ut fleret.
Addidit causam qua perire non debeant: Quoniam multiplicati sunt. Pauci enim crederentur fortasse contemni, multorum vero perditio sine maximo dolore non poterat sustineri. Sequitur, quia odio iniquo oderunt me. Ecclesiam revera iniquo odio oderant, quia dum pro ipsis orationem funderet, illi tamen eam persequi nulla intermissione cessabant. Et ideo addidit odio iniquo, quia esse videtur et iustum, sicut et illud: Perfecto odio oderam illos. 25 SIN. Custodi animam meam et eripe me: non confundar, quoniam invocavi te. Fidem suam petit Ecclesia rectissimam custodiri, ut servata a schismaticis, nulla queat perversitate confundi, sed sine macula et ruga Sponso suo ornata fidei virtutibus offeratur. Subiungitur causa probabilis qua petitionem suam consequi debuisset, quoniam invocavit Dominum. Revera non meretur erubescere, quae spem suam cognoscitur in tanta virtute posuisse. Ipsum enim elegit invocare, qui nescit pie supplicantes abiicere. 26 TAU. Innocentes et recti adhaeserunt mihi, quoniam sustinui te, Domine. Innocentes, quidam intelligunt parvulos sacro baptismate regeneratos, qui adhuc nullis mundanis conversationibus polluuntur, sed in ipsa sanctitate transeunt, quam suscipere meruerunt. Rectos autem illos accipi volunt, qui iam matura aetate conversi, divino munere a peccatorum sunt laqueis absoluti. Sed cum dixerimus Ecclesiam variis hominum moribus esse completam, quomodo hic dicit tantum, innocentes et recti adhaeserunt mihi, quasi et illos non habeat permixtos qui improbis moribus polluuntur? Sed considera pondus verbi istius, ut innocentes et rectos adhaesisse sibi dicat, tanquam illi fuerint sociati atque conglutinati, quod ab utraque parte morum probitas videtur efficere. Reliqui autem cum labore tolerati sunt potius quam adhaeserunt. Sustinui vero dicit, viriliter passa sum in hoc mundo frequentes angustias; sed una mihi fuit consolatio, te Dominum sustinere. Et inspice vim versus istius, quia innocentes et rectos ideo sibi adhaesisse dicit, quoniam sustinuit Dominum; alioquin non poterat tales amare, nisi et ipsa de tanta videretur firmitate praesumere. 27 Redime me, Deus Israel, ex omnibus angustiis meis. Cum dicit Redime me, adventum Domini Salvatoris exposcit, cuius sanguine redempta, de diabolica est captivitate liberata. Deus Israel, id est, Deus te videntium, quia ipsos revera gratos habet quibus conspectum suae contemplationis indulget. Subiungendo enim, Ex omnibus angustiis meis, nullam in se maculam desiderat inveniri, quoniam aliter Christo non potest coniungi sancta sponsa, nisi fuerit, ut dictum est, sine macula et ruga. 28 Conclusio psalmi 29 Audiamus quemadmodum adhuc in angustiis huius mundi posita, per totum psalmum ad liberatorem suum clamet Ecclesia; et desinamus tribulationes nostras impatienter ferre, cum ipsam matrem constet pro nobis gravissimas angustias sustinere. Portemus adversa, Domino iuvante, viriliter; speremus de eius pietate constanter, quia si nos in Sponsae partibus permanemus, Deo largiente, cum ipsa simul ad aeterna gaudia perveniemus. Numerus iste bis duodenus mysteria nobis superna declarat, quod viginti quatuor seniores indefessis vocibus, laudes Domino suavi modulatione concelebrent, commonens ut ad similitudinem eorum, et nos psalmum istum frequentata devotione cantemus.
Cassiodorus Vivariensis Expositio in Psalterium In Psalmum XXV
In Psalmum XXIV In Psalmum XXVI
in Psalmum XXV
1 Psalmus David.
2 Cum psalmus significet in actibus nostris convenientiam spiritualium rerum, David autem manu fortis atque desiderabilis, totus hic textus ad perfectum aptandus est Christianum, qui Domino largiente diversorum laude meritorum in Ecclesia eius constanti animo perseverans, divinis se beneficiis consolatur. Sed tamen cum talis hymnus dicitur, necesse est ut ad Christum Dominum intelligentiae virtute referatur.
3 Divisio psalmi
4 Sanctus iste quem diximus, primo modo psalmi innocentiam suam respici deprecatur, quia cum iniquis hominibus non habuit portionem. Secundo supplicat ne haereticis aut schismaticis in iudicio Domini misceatur, quoniam domum eius se dilexisse testatus est.
5 Expositio psalmi.
6 Vers. 1. Iudica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum; et in Domino sperans non infirmabor. Periculosa quidem iudicii videtur esse petitio, sed sequestratio malorum, quae fit in examine Domini, cognoscitur a bene merito competenter optari. Quapropter non est hic detestabilis arrogantia meritorum, sed iusta petitio fideliter servientis, ut sequestretur a pessimis, ne cum malis habeat portionem. Postulat enim vir sanctus iudicia, quia certus erat de eius misericordia, sicut ait Apostolus: De caetero reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex. In innocentia vero sua ingreditur, qui, sicut inferius dicit, sperat in Domino, nec de suis quidquam viribus, sed de divina largitate praesumit. Sequitur huius rei decora probatio, quia in Domino confidendo infirmatum se esse non asserit. Haec est enim innocentia, quam superius dixit, id est in Domini virtute confidere, ne possit eum aliqua peccatorum infirmitas ingravare.
7 Proba me, Domine, et tenta me: ure renes meos et cor meum. Proba et tenta, non praesumptive dicitur, sed hoc emendationis gratia fieri postulatur. Nam quando ille perscrutatur et tentat, facit nos peccatum intelligere nostrum, et ad fructum poenitentiae pervenire. Alioquin si nulla nos in hoc saeculo adversitate commoneat, sub neglecto relinquimus ea pro quibus satisfacere deberemus. Ipse enim subsequenter exponit, cur se probari et tentari desideraret, utique ut urerentur renes et cor eius; quatenus delectationes et cogitationes humanae verbi Domini calore purgarentur, qui more fornacium, vitiorum sordes absumens, animas hominum ad emundationem perfectissimi decoris adducit. Perscrutandum est autem cur hic petat se debere tentari, cum in evangelica oratione sit positum: Ne inducas nos in tentationem. Duae sunt igitur tentationes: una Domini, qua bonos tentat, ut eos competenter erudiat, sicut legitur in Genesi: Tentavit Dominus Abraham; vel illud quod dicit Moyses: Tentat vos Dominus Deus vester. Altera vero diaboli est, quae semper ducit ad mortem: de qua precamur ne in eius partes caecis mentibus inducamur. Bene ergo propheta petit dicens: Proba me, Domine, et tenta me, in ista parte quae Domini est, ut non in illam tentationem diabolicam induceretur; ubi sequitur: Sed libera nos a malo, id est ab ipso diabolo.