Expositio in Psalterium (page 19)
ORDO DICENDORUM. (suite)
8 Quoniam misericordia tua ante oculos meos est, et complacui in veritate tua. Hoc erat unde tentationum pericula non timebat, quia misericordiam eius non poterat oblivisci. Iugiter enim sibi subveniri facit, cui collatum beneficium ante oculos semper assistit. Qua de re etiam Domino complacuisse se dicit. Complacere est autem cum sanctis Domini aeternam gratiam promereri. In veritate, id est in Christo tuo, qui ait: Ego sum via, veritas et vita. Aliter enim Patri non potest complacere, nisi qui tali fuerit credulitate firmatus.
9 Non sedi in concilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo. Complacuisse se Domino egregia nimis narratione declarat. Innocentiam quippe suam nititur ostendere, duobus versibus refugiendo quae prava sunt; aliis vero duobus agendo quae recta sunt. Quod argumentum in topicis dicitur ex contrariis. Concilium enim vanitatis, et congregatio innocentium omnino contraria sunt. Enumerat enim nunc quae, Domino largiente, peregerit, unde se complacuisse testatus est. Non sedit in concilio vanitatis, qui tractatibus iniquorum nulla consilii sui participatione consentit. Fieri enim potest ut homo sanctus casu aliquo ad concilium veniat iniquorum, ubi vel incongrua vel vana referuntur. Sed dum talia cognoverit, neque cum eis sedet, neque delectatione aliqua commoratur, sed pravum studium aut dissuadet, aut deserit. Quapropter cum se prius negasset sedisse cum malis, modo se profitetur non introisse cum pessimis. Ante enim tractatum ipsorum vitavit, post et facta deseruit. Introitus est enim ad scelus, cum fieri aliquid audacter incipitur. Introitus enim initium significat operationis, quod vir sanctus a sua conscientia profitetur alienum.
10 Odivi congregationem malignorum, et cum impiis non sedebo. Minus fuerat sancto viro malum vitasse concilium, nisi et congregationem odisset omnimodis subdolorum. Odium enim significat divisionem, sicut est in amore collegium. Et cum superius se dixerit in vanitatis concilio non sedisse, modo se profitetur cum impiis non sedere. Utrumque quidem erat omnino deserendum. Sed alii sunt vani, alii impii. Vani sunt qui caducis inquisitionibus occupantur, et in superflua tempus narratione consumunt. Impii autem, haeretici, qui quaestionibus perfidis Scripturas divinas depravare contendunt, sicut Petrus apostolus ait: Depravantes eas ad suum interitum et perditionem. Hos ergo utrosque iure monet esse fugiendos, quia illi superfluitates diligunt, isti tela perversitatis infigunt.
11 Lavabo inter innocentes manus meas, et circumibo altare tuum, Domine. Potest talia loqui, qui caput suum sequitur Christum, qui terrena despicit, et coelestia concupiscit, sicut Apostolus ait: Nostra autem conversatio in coelis est. Inter innocentes enim lavat manus suas, quisquis facta propria studio bonae conversationis emundat. Et bene addidit, inter innocentes, quia possunt lavare manus etiam qui nocentes sunt, sicut fecit Pontius Pilatus, qui dum animam suam nefanda Domini traditione pollueret, manus suas saeculi istius liquore mundabat. Sed spiritualiter manus lavat quisquis actus suos lacrymabili satisfactione diluerit. Circumibo vero dixit, id est frequenter iterabo, ut assiduitatem sanctissimae devotionis ostenderet. Altare enim ab altitudine dictum est, quasi altae arae, ubi Domino sacrificatur, ut conspectibus populorum misericordiae ipsius dona pandantur.
12 Ut audiam vocem laudis tuae, et enarrem universa mirabilia tua. Provectus ad coelestia ideo illud spirituali animo circumibat altare, ut concentum dominicae laudis audiret. Forte illud dicit, quod coram ipso indefessa voce praecinitur: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth. Quae cum audiret, et devotione maxima cognovisset, narraret populis universa mirabilia quae hodieque in sanctarum celebratione missarum beata canit Ecclesia.
13 Domine, dilexi decorem domus tuae et locum habitationis gloriae tuae. Beatissimus ille quem diximus, secundum modum orationis ingreditur, supplicans ut, cum decorem domus Domini dilexerit, illis qui ab eodem alieni sunt nullatenus misceatur, sed in eius Ecclesia perseveret. Decorem domus dicit, non pulchritudinem parietum aut ministeriorum pretiosissimos apparatus, sed ipsorum actuum beatissimam qualitatem, in quibus cuncta gaudet Ecclesia, id est, in psalmorum iubilatione, in precum sanctitate, in Christiani populi humillima devotione. Prius enim de universali dixit Ecclesia, nunc venit ad sanctos, in quibus gloria Dei habitare cognoscitur: de quibus Apostolus dicit: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. Dicendo enim habitationis locum, humani pectoris significavit arcanum; mirabiliter subiungens, gloriae tuae, quia ubicunque habitat, gloria est. Gloriosum enim efficit quidquid inhabitare dignatur, et ab hospitis merito crescit hospitii magnitudo.
14 Ne simul perdas cum impiis animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam. Iuste rogat ne cum impiis anima eius pereat in futuro iudicio, cum quibus hic communem non habuit actionem. Merito enim ab eis ibi se sequestrari petiit, a quibus hic se ipse divisit. Sanguinum enim viri sunt, qui carnaliter vivunt, et nulla iussa coelestia concupiscunt. Pereunt ergo tales de futura Ierusalem, qui pro sua impietate damnandi sunt.
15 In quorum manibus iniquitates sunt: dextera eorum repleta est muneribus. Exponit qui sunt viri sanguinum, in quorum consuetudine videmus esse nequissimas actiones. Manus enim nostrae significant generales operationes, quas gerimus in hac luce degentes. Hic dextera specialiter iudicis venalitatem pronuntiat, quam ideo dicit repletam esse muneribus: quod multarum pecuniarum oblatione gravata sit. Et considera quod haec accipientes iudices universaliter exsecratur. Nam et qui iustitiam vendit, muneribus dexteram replet; et qui nocentes absolvit, idem suam dexteram munerum acceptione complevit. Sic utrumque, ut arbitror, ad virum sanguinum congruenter aptandum est.
16 Ego autem in innocentia mea ingressus sum: redime me, et miserere mei. Schema syncrisis est, cum causam suam quis ab adversariis suis nititur efficere meliorem. Nam cum illi accipiendo fallaciter gaudeant dexteram suam muneribus fuisse completam, se dicit ad innocentiae introisse divitias. Ingressus enim in thesauros spirituales multo verius se consolatus est, quam illi super mundanis divitiis gaudere potuissent. Redime me, id est adventus tui sanguine pretioso liberum redde, quo absolutus est mundus, qui peccatis tenebatur obnoxius. Et miserere mei, scilicet in hoc mundo, ubi fideliter supplicantibus parcis.
17 Pes enim meus stetit in via recta; in ecclesiis benedicam Dominum. Inter concutientes haereses et mundi graviter saevientes angustias, hoc bene vir catholicus profitetur, quia pes eius immobilis perduravit; qui licet importunis tribulationibus fluctuet, in parte fidei nescit quibuslibet necessitatibus commoveri. Possunt enim tales, et his similes hoc dicere, de quibus ipse Dominus testimonium perhibet, ut est illud: Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal. In via recta, id est in mandatis tuis, quae recta sunt, et rectos faciunt obedientes. Nam quoties plurali numero dicuntur ecclesiae, mundi istius Christiani populi significantur, qui de diversis gentibus probantur esse collecti. Futura est enim una et perfecta Ierusalem, quae malorum sequestratione purgabitur. Dicit ergo beatus iste quem diximus, non in Ecclesia, sed in ecclesiis se Domino cantaturum, quia per universum mundum nomen constat esse catholicum.
18 Conclusio psalmi.
19 Consideremus qualem nobis formam vitae religiosus iste tradiderit. Dicit enim ideo se hic vitasse pessimos, ne in iudicio Domini cum malis possit esse sociatus, admonens ut iniquorum consortia fugientes, fidelibus Christi spirituali semper charitate iungamur, quia ex diutina hominum conversatione, morum semper contranimus qualitatem. Hoc enim et sextus psalmus admonet, cum dicit: Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem; hoc et decimus septimus qui ait: Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris, et cum electo electus eris, et cum perverso subverteris. Revera ut cognosceretur ingens malum, quod tam crebro monebatur esse fugiendum. Quapropter studiose quaeramus gloriosum nimis aptumque collegium, quod nos virtutibus erudiat, et desiderio divinae charitatis accendat, ne in retributione malorum merito iungamur pessimis, qui collegium hic habere voluimus cum malignis. Quod si diligentius perscrutemur, nec quantitas ipsius numeri vacat. Nam quinque porticus fuisse Salomonis, in quibus periclitantium turba languebat, evangelica nobis designat auctoritas. Qui calculus quinquies in se reductus, in vicesima quinta summa progreditur, ut sic corda fidelium psalmi istius abysso recreentur, sicut in illis porticibus iacentium probaticae piscinae lavacro aegra corpora sanabantur.
Cassiodorus Vivariensis Expositio in Psalterium In Psalmum XXVI
In Psalmum XXV In Psalmum XXVII
in Psalmum XXVI
1 Psalmus David priusquam liniretur.
2 Tituli huius historia Regum quidem volumine latius indicatur. Nam cum Saul peccasset Deo, per sanctum Samuelem prophetam David apud patrem suum est unctus in regem. Verum hic titulus de ipsa unctione non loquitur, sed illam potius commemorare dignoscitur, quando post persecutiones Saulis, voto populi est perductus ad regnum, cum et istum psalmum rerum ipsarum testificatione eum conscripsisse manifestum sit. Nam si primam illam unctionem velis advertere, nullum ante ipsam psalmum legitur effecisse. Restat ergo ut istam secundam unctionem intelligere debeamus.
3 Divisio psalmi.
4 Cum frequenter ante regnum liberaretur ab inimicis suis acerrimis, per totum psalmum loquitur propheta. In prima positione Dominum se dicens metuere, et nullum alterum formidare. Sed inter adversa saeculi unum sibi testatur esse suffugium, ut, licet periculis corporalibus iactaretur, ipse in domo Domini firmissima devotione mentis habitaret. Secunda positione, multiplici clade liberatus, diversis modis gratias agit, et prophetiae spiritu spem sibi futurae beatitudinis pollicetur. Sciendum sane hunc psalmum secundum esse illorum qui per actus David significant Christi Domini futura mysteria.
5 Expositio psalmi.
6 Dominus illuminatio mea et satus mea, quem timebo?
7 Dominus defensor vitae meae, a quo trepidabo? Dum appropiant super me nocentes, ut edant carnes meas.
8 Vers. 3. Qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt et ceciderunt. Hos tres versus paulo sollicitius audiamus, sunt enim magnae argumentationis formula comprehensi, quam Graeci epichirema, Latini exsecutiones vel approbationes vocare maluerunt. Hoc argumento utimur quoties rem de qua agitur per exemplum aliquod probare contendimus. Causa enim hic proposita est in uno et semi versiculo. Dixit enim: Dominus illuminatio mea et salus mea, quem timebo? Dominus defensor vitae meae, a quo trepidabo? In alio semis et uno versiculo subiunxit exemplum, quia minime trepidare debuisset, quando illi magis cadunt qui persequi probabantur. Ait enim: Dum appropiant super me nocentes, ut edant carnes meas. Qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt et ceciderunt. Sic istius epichirematis breviter forma perfecta est. Nunc ad exponenda verba redeamus. Propheta ergo dicit exsultans, se quemquam hominum non timere, quoniam a Deo fuerat illuminatus, ostendens formidinem semper habere tenebras suas, quando contra eam ponitur illuminatio superna. Sequitur, et salus mea. In quo verbo cuncta concludit, et valetudinem corporis, et animae sospitatem. Utraque enim sunt indicia salutis, quando sustinent videlicet gravissimas passiones. Quem timebo? id est nullum hominum formidabo. Timor enim fecerat Domini, ne quemquam alium timere potuisset. Sequitur: Dominus defensor vitae meae, a quo trepidabo? Multi per actus iniquos accepta Dei munera perdiderunt. Quorum autem defensor fuit Dominus, nullatenus aliquid amiserunt. A quo trepidabo? Interrogative pronuntiandum est, id est a nullo, sicut et superius posuit, quem timebo? Tales quippe interrogationes pro abnegationibus accipiendas esse non dubium est. Addidit: Dum appropiant super me nocentes, ut edant carnes meas. Truculentium inimicorum hic vota panduntur, qui non solum exstinguere, sed etiam aviditate furoris, ipsas quoque humanas carnes cupiunt crudeliter devorare. Et ideo inimicorum tanta feritas proditur, ut liberationis gratia duplicetur. Adiecit: Qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt et ceciderunt. Versus iste pendet de superiore sententia; probatio est enim quomodo nullum timere debuisset. Nam si persecutores qui formidari poterant, subruerunt, quis, rogo, timor erit, quando potius illi cadunt, qui impugnare videbantur? Consequenter autem verba sunt posita; prius fuit infirmari, post cadere. Et intuere quoniam hic fidelium beneficia breviter exponuntur, ut non illi qui passionibus premuntur, sed illi magis corruant qui innocentium sanguinem devorare festinant.
9 Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum. Salutari probatione completa, propheta laetus exsultat, decoram emphasim, id est exaggerationem faciens, ut si adversus ipsum solum castrorum coeat multitudo, stabilitas mentis eius non debeat commoveri, dum soleant homines plurimorum oppugnatione terreri. Castra enim valida munitio est, quam expugnare facile non potest impetus irruentis. Sed haec omnia sibi dicit esse contemptibilia, cum valletur auxiliatione divina.
10 Si exsurgat in me praelium, in hoc ego sperabo. Potuerant castra consistere, et in praelia non coire. Sed nunc ipsum saevum certamen adiicit, ut nihil eorum metuere videretur quae terribilia putat humanitas. Si exsurgat, id est si subita in me concertatio, quasi fervens procella prosiliat, in eo potius sperabo victoriam. In praeliis enim concitatis gloria vincentis semper apparet. Nam virtus probatur latere, quae non fuerit explorata certamine, sicut superius dixit: In tribulationibus dilatasti mihi. Et respiciendum quod et iste versus sic habet in capite, sicut ille prior. Quae figura dicitur anaphora, quoties unum verbum per commatum principia repetitur; quod et in capite psalmi constat effectum, id est, Dominus, Dominus.
11 Unam petii a Domino, hanc requiram. Unam rem quidem petiisse se dicit a Domino, quam exponit inferius. Sed videamus si unam, et non magis omnia. Calculo quidem singularis est, sed rerum utilitate numerosa; angusta precatio, latum praemium; breviter quaeritur, sed granditer impetratur. Bonorum ergo mos est domum Domini solam expetere, in qua Bona omnia continentur. Mali autem terrena voluntate discissi, dum sanitatem corporis petunt, cum divitias precantur, cum inimicorum deiectiones expostulant, petendo fatigantur, et interdum peritura conquirunt.
12 Ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae: ut videam voluntatem Domini, et protegar a templo sancto eius. Haec est una supplicatio, quam superius expetebat. Et vide quia nulla castra, nullum praelium metuere debuit, quitali se munitione vallavit. Quae sunt enim civitates similes, qui sunt exercitus fortiores, quam habitare in domo Domini, ubi nihil humanum, nihil diabolicum certum est pertimesci? Et hoc non parvo tempore, sed omnibus diebus vitae suae. Quando, rogo, metuat, cui omnis vita secura est? Videt etiam voluntatem Domini, qui praecepta eius intelligit, qui puritati ipsius tota se mente subdiderit. Propheta enim postulat protegi a corporis Christi templo, unde et firmamentum fidei, et invictum robur defensionis accipitur. Ad illud enim pervenerat animi virtute, quod adhuc non videbat in specie.
13 Quoniam abscondit me in tabernaculo suo, in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui: in petra exaltavit me. Versum hunc paulo diligentius perscrutemur. Ait enim: Quoniam abscondit me in tabernaculo suo in die malorum, significans illud tempus quando Saule persequente multis locis per squalentes speluncas et montium secreta latitabat. Quod illi revera tabernaculum fuit, quia mens ipsius nunquam a religionis pietate discessit. Sequitur, protexit me in abscondito tabernaculi sui. Superius dixit, abscondit; nunc dicit, protexit. Abscondi est quaerentium oculis non praeberi; protegi autem, ab omni metu periculoque liberari. In abscondito tabernaculi sui, dicit, id est in Divinitatis secreto, ad quod semper devotus animus festinabat, dum ibi sibi esse videbatur, ubi eius intentio perdurabat. Quod autem dicit: In petra exaltavit me, ad incarnationem Domini pertinet; quoniam de eius semine natus est Christus, qui est lapis adunans populos angularis.
14 Nunc autem exaltavit caput meum super inimicos meos. Postquam dixit praemia quae de Domini erant incarnatione ventura, nunc dicit praesentia, cum eum ab inimicis suis, sive carnalibus, sive spiritualibus constat esse liberatum. Caput meum, bene mentis oculum videmur accipere, qui revera caput nostrum est, quo vegetante possumus contueri. Nam plerumque illud dicimus caput, quod eminere monstratur. Super inimicos, vitiosos significat appetitus, supra quos mens nostra decenter erigitur, quando divino beneficio pura servatur.
15 Circumibo et immolabo in tabernaculo eius hostiam iubitationis; cantabo et psalmum dicam Domino. Decursis beneficiis quae et de futuro et in praesenti se cognoverat accepisse, nunc gaudium suum mirabili narratione describit. Circumibo dicit, hoc est animo perscrutabor qua potentia coelos fecerit, stellas fundaverit, maria determinaverit, terram stabiliverit, totumque mundum varia virtutum laude compleverit. Et cum haec omnia animo circumiverit, immolare se dicit in tabernaculo eius hostiam iubilationis, id est in Ecclesia eius offerre sacrificium laudis. Iubilationem quippe dicimus ex eo quod nos iuvat laudare: quando delectantes cum summa iucunditate gratias referre contendimus. Diximus superius aliud esse cantare, aliud psalmum dicere. Cantare est sola voce laudes canere; psalmum dicere, bonis operibus gloriam Domini praedicare. Cantare enim et psalmum dicere, ipsa est hostia iubilationis.
16 Exaudi, Domine, vocem meam qua clamavi ad te: miserere mei et exaudi me. Venit ad secundam positionem, in qua per gratiarum actionem psalmodiae munus, quod promiserat, exhiberet, praesentia superioribus iungens. Clamavit enim, cum diceret: Ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae. Et cum superius dixerit, hostiam se iubilationis offerre, quia diversa sit munera consecutus, nunc iterum rogat ut exaudiatur. Nec desiderio suo adhuc satisfacit, nisi hoc frequenti supplicatione rogaverit, scilicet quia divinarum rerum nulla satietas est: sed quanto gustatur Dominus, tanto suavius appetitur; sicut et in alio psalmo dicit: Gustate et videte quoniam suavis est Dominus.
17 Tibi dixit cor meum: Exquisivi vultum tuum; vultum tuum, Domine, requiram. Cor desiderium tacitum prodit, quod plus audit Divinitas quam populorum tonantissimas voces; sicut Moysi dicitur: Quid clamas ad me? cum locutus aliquid non legatur. Fidelis itaque vir cor suum dixit ad Dominum loqui, quoniam hoc videbatur quod cogitabat offerre. Vultum autem Domini quaerit, qui se sancta conversatione tractaverit; de quibus dictum est: Beatimundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Geminat quoque quod dictum est, vultum tuum, Domine, requiram. Una quidem res, sed frequentata precatio; sciebat enim quam pretiosum est, quod ardenti studio toties expetebat.
18 Ne avertas faciem tuam a me, neque declines in ira a servo tuo. Desideria sua caute decenterque exsequitur. Superiore quippe versu professus est vultum Domini se desideranter exquirere; et quoniam non est in potestate hominis suum obtinere desiderium, precatur ne avertat faciem suam Dominus, quam ille magnopere postulabat. Ipsius enim muneris est, se praestare fidelissimis contuendum. Sequitur: Neque declines in ira a servo tuo. Saepe diximus iram poni iudicii tempus, cum discernet malos a bonis. Illis enim irasci creditur, qui infelici segregatione damnandi sunt. Rogat ergo ne tunc ab ipso dectinet Dominus, quando sanctis vultum suae maiestatis indulserit. Homo carnalis Deum timet, ne peccatis ingravantibus aut substantiam perdat, aut filios amittat, aut copia auri argentique minuatur: sanctus autem vir hoc tantum metuit, ne a vultu Domini reddatur alienus.
19 Adiutor meus esto, ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus. Ubi sunt qui humanis meritis dicunt aliquid applicandum? Petit rex et propheta, plenus gratia et benedictione coelesti, ne deseratur a Domino. Scit enim quia si ille reliquerit, nulla se potestas regere praevalebit. Nec semel ei petiisse sufficit, nisi hoc ipsum sub repetitione geminaret. Despici enim semper addicti est, nec securus reddi potest, nisi quem iudicis serenus oculus intuetur.
20 Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me: Dominus autem assumpsit me. Patrem suum Adam primum hominem dicit, matrem uxorem eius Evam, unde generatio humana descendit. Isti ergo reliquerunt conditione mortali, nec enutrire valuerunt, quando de hac luce translati sunt. Quamvis istud de eius genitoribus possit intelligi: quia domum patris sui matrisque tunc dereliquit, quando a populis Hebraeis ad regni culmen evectus est. Sequitur, Dominus autem assumpsit me, in loco scilicet veri parentis. Pater est quia condidit, quia regit; mater quia fovet, quia infirmos et parvulos lactat. Assumpsit vero dixit, hoc est, de privata conditione in regno posuit.
21 Vers. 16. Legem mihi constitue, Domine, in via tua, et dirige me in semita recta propter inimicos meos. Legem sibi statui illam potius Domini deprecatur Salvatoris, qua debitores noscitur liberasse per gratiam. Moysi enim lex illo tempore iam data erat; Domini autem sperabatur esse ventura, quam sibi postulat debere constitui. In via tua, id est in Christo tuo, qui est via, veritas, et vita. Illo enim veniente iuste praesumebat, quia eam et docere poterat, et impleri posse praestabat. Semitam vero iam diximus ad Scripturarum intelligentiam pertinere. Precatur ergo propheta ut Veteris Testamenti recte libros intelligat, et venturum in eis Dominum esse cognoscat. Propter inimicos autem dicit, id est haereticos, sive incredulos Iudaeos qui eos nitebantur prava intentione subvertere.
22 Ne tradideris me in animas persequentium me: quoniam insurrexerunt in me testes iniqui, et mentita est iniquitas sibi. Secundum historiam potest intelligi de Saule, qui eum acerrimo odio persequebatur. Sed quoniam rex erat, nec poterat solus agere quod iubebat, apte numerus pluralis hic positus est. Simili modo cum Doech Idumaeus eum prodidisse legatur, plurali numero posuit, testes iniqui. Fieri enim potuit ut quando eum regi accusavit, per testes alios dicta sua probare voluisset. Quapropter congrue positus pluralis numerus advertitur, quando persona talis per unum tantum non poterat facile accusari. Testes ergo iniqui fuerunt Doech Idumaeus, eiusque similes, qui eum prodiderunt Sauli a propheta Achimelech fuisse susceptum, et gladium illi sumptusque datos; quod rex sacerdotis atque filiorum eius morte reseravit. Mentiti sunt enim dicentes contra regem Saulem David consilia fuisse data, Deumque pro eo fuisse deprecatum; quod latius Regum textus eloquitur. Pulcherrime autem dixit sibi, quia mendacii sui poenas recipit qui falsum testimonium proferre contendit. Sive, ut alii dicunt, idioma est Scripturae divinae, ut pro singulari pluralis numerus inveniatur adiunctus; sicut de Herode mortuo legitur dictum: Mortui sunt qui quaerebant animam pueri; vel Moysi de Pharaone pronuntiatum est: Quia mortui sunt qui quaerebant animam tuam.
23 Credo videre bona Domini in terra viventium. Exspecta Dominum. Postquam multis modis Dominum deprecatus est ne persequentibus traderetur, ad confidentiae suae redit auxilium, sibique ipsi promittit quod bona videat in terra viventium, id est in futura vita, ubi bona sunt sempiterna. Et proprie dictum est terram illam esse viventium, quoniam ista morientum est. Qui status apud oratores dicitur collectivus, quando ex scripto colligitur id quod scriptum non est, ut per id doceatur esse ac si scriptum fuisset. Ita et hic futura praemia ex antecedentibus beneficiis sibi credit esse ventura. Terram autem viventium, proprie Scriptura commemorat divina. Additum est: Exspecta Dominum, scilicet qui promittendo non fallit, qui praestando non imputat, sicut Iacobus apostolus ait: Qui dat omnibus affluenter, et non improperat.