Expositio in Psalterium (page 9)
ORDO DICENDORUM. (suite)
36 Insidiatur in occulto, sicut leo in cubili suo. Leonem in cubili suo antefatum dicit Antichristum, qui atrociter et dolose laceraturus est populum Christi. Inter initia enim persecutio Ecclesiae violenta tantum fuit, ut a paganis, proscriptionibus, tormentis, caedibus, Christiani ad idolorum sacrificia cogerentur. Altera fraudulenta, quae nunc per haereticos et falsos agitur Christianos. Novissima superest, quae per Antichristum praedicitur esse ventura: qua nihil periculosius, quoniam erit violenta nimis ex potestate regni singularis, et deceptiosa miraculis; ut, sicut Dominus in Evangelio dicit, seducat, si fieri potest, etiam electos. Proinde ad vim pertinet quod positum est, leo; ad dolos, quod ait, in cubili suo. Sic utraeque iniquitates eius singulis sermonibus intimantur.
37 Insidiatur ut rapiat pauperem: rapere pauperem, dum attrahit eum. In laqueo suo humiliabit eum. Iteratio insidiarum, nimietatem callidi persecutoris ostendit. Rapere vero pauperem significat subitum periculum animae, ad quod ille nefandissimus trahere nititur innocentes. Deinde ad expositionem priorum sequitur decora repetitio; nam ut non putares pauperem raptum aut fisci debito, aut interpellatione causae civilis, geminavit rapere pauperem; et mox causam persecutionis annectit, dum attrahit eum, id est, dum illum a veritate culturae ad nominis sui venerationem molitur adducere. Et ne adhuc istud, attrahit eum, dubium habere potuisses, addidit: In laqueo suo humiliabit eum. Laqueus significat dolum, quo simplicium corda capiuntur, et velut nodo perversitatis lamentabiliter alligantur. Humiliabit autem, bene dictum est: quoniam de vera religione sine dubio cadunt, qui ad insana dogmata perducuntur.
38 Inclinabit se, et cadet dum dominabitur pauperum. Hic iam de ipso tyranno dicitur, qui in Dei servos permissa potestate grassabitur. Inclinabit se, id est, cum animum suum nimia perditorum acquisitione remiserit, et quasi malorum copia crapulatus, in aliquod otium post sanctorum poenas afflictionesque pervenerit. Tunc ergo de sua praesumptione nequissimus cadet, quando illi cum suis sequacibus supervenerit repentinus interitus. Finem quippe saeculi nescit, quoniam eum Dominus in sua potestate constituit.
39 Dixit enim in corde suo: Oblitus est Deus: avertit faciem suam, ne videat usque in finem. Nimis stulta cogitatio. Crediturus est Deum dissimulare, cui honorem sacrilegus conatur eripere, putans eum fideles suos nolle respicere, cum propter ipsum doceantur omnia poenalia sustinere. Ignarus veritatis contraria suspicione movebitur; nec intelliget quod sequitur: Ne obliviscaris pauperum in finem. Non enim dicit nihil eos esse passuros, sed nullatenus usque in finem esse deserendos.
40 Vers. 33. Exsurge, Domine Deus meus, et exaltetur manus tua: ne obliviscaris pauperum in finem. Decursis quatuor partibus, nunc exaltative propheta se convertit ad quintam: supplicans fieri quod tamen sciebat esse venturum. Exsurge dicitur, citius surge, hoc est celeriter veni. Exaltetur manus tua: manus operationem significat: sed ista Dei operatio iudicium est, quod exspectamus esse venturum. Illud enim desiderabat venire, ubi iste superbus posset occumbere. Ne obliviscaris pauperum in finem. Contra quos impius dicebat: Avertit faciem suam, ne videat usque in finem. Nunc rogat ne secundum votum Antichristi obliviscatur pauperum in finem saeculi, ubi futura est retributio meritorum.
41 Vers. 34. Propter quid irritavit impius Deum? Dixit enim in corde suo, non requiret. In hoc versu mirabili brevitate et sciscitatio praemittitur, et responsio apta consequitur. Interrogative enim pronuntiandum est: Propter quid irritavit impius Deum? Deinde respondendum est: Dixit enim in corde suo, non requiret. Constat quippe, ideo Dominum irritatum, quoniam eum impius facta sua non putabat posse requirere. Sed inveniet memorem, quem sperabat oblitum, et usque ad immensum sentit recipi, quae prae multitudine delictorum credebat in memoria non teneri.
42 Vides quoniam tu laborem et dolorem consideras, ut tradas eos in manus tuas. Istud iam probata re Domino cum gratulatione dicendum est: Vides quoniam nullus tibi illudet. Superius enim dixerat: Sub lingua eius labor et dolor; haec nunc verba repetit: Vides quia laborem et dolorem consideras, quae et ille perfidus dum sub lingua sua haberet, id est in cogitatione revolveret, cognosci penitus non credebat. Consideras profecto, quando in tuis manibus, id est iudicio traditus non evadit; sed digna factis recipit, qui vacandum ab sceleribus non putavit. Sic omnis potestas penes Deum esse declaratur, qui peccatores ipse sibi et tradit et punit. Nam quod per ministros eius geritur, ipsius virtute sine dubitatione completur. Quo fugiat, quem tanta virtus insequitur? Committat licet scelera, et diversorum hominum subversione pascatur; quidquid fecerit non erit impunitum, cum aeterna damnatione torquebitur.
43 Tibi enim derelictus est pauper: pupillo tu eris adiutor. In medium deductis impiis atque convictis, redit ad iustos; ut sicut illi digna factis recipiunt, ita isti promissa praemia consequantur. Nam cum dicit: Tibi derelictus est pauper, ostendit quoniam qui illi derelinquitur, nulla utilitate fraudatur, quoniam hoc est pio principi dimitti, quod bonis omnibus tradi. Pauper enim dictus est a paululo lare. Relictum ergo dicit pauperem Deo, ut omnes videant quae bona possint de eius reportare iudicio. Pupillum vero dicit, non cuius genitor carnalis occubuit, sed cui pater sepultus est mundus. Nam multos pupillos invenies orbatos patre visibili, et sunt blasphemi, abliguritores, et quod in illa aetate creberrimum est, luxuriosi, et hi a Domino probantur alieni. Sed ab illis pupillis dividi non potest adiutorium Dei, quorum pater diabolus in actione facinorum probatur exstinctus. Et intende quod dicit: Tu eris adiutor; ut cum carnaliter affligi videas eos, non dubites esse liberandos.
44 Contere brachium peccatoris et maligni; requiretur delictum eius, nec invenietur. Ante oculos prophetae Antichristi nequitia redit; et rogat ne illi bacchari diutius liceat in sanguine beatorum. Contere, id est ad nihilum redige. Brachium eius dicit potentiam qua peccatores male utebantur: quia insigniter impia faciebat; et hoc nomen ab eo singulariter meruit, quoniam in sceleribus similem non habebit. Malignus, quia iniquus dissuasor erit; ut quos terrore non potest pervertere, saltem conetur per noxia praemia declinare. Delictum autem eius, dicit commissa perperam; quod licet singulariter pronuntiatum sit, innumerabilia tamen eius exstabunt sine dubitatione peccata. Omnia siquidem facta ipsius ac dicta peccata sunt, cuius universa vita delictum vocatur. Addit, nec invenietur, quia dubium non est perire scelestam potestatem, cuius damnandum constat auctorem.
45 Regnabit Dominus in aeternum et in saeculum saeculi: peribitis, gentes, de terra illius. Exstincta clade generali, ad futurarum rerum ordinem venit: quoniam interfecto Antichristo, Domini regnum aeternum, pium, munificumque venturum est. Permittitur enim nimis praecurrere scelestum malum, ut gratius regnum Domini suscipiatur optatum: ubi iam beatorum adepta securitas conquiescat, nec ulterius formidentur insidiae, quas magis sanctus vir in hoc mundo cogitur sustinere. Gentes autem posuit peccatores et impios, qui feraliter vivunt, nec Domini legibus obsequuntur. De terra illius, regnum significat Domini Salvatoris, quo soli beatissimi perfruuntur.
46 Desiderium pauperum exaudivit Dominus, concupiscentiam cordis eorum exaudivit auris tua. Bene vota iustorum verbis congruis exprimuntur. Dicit enim, desiderium pauperum, quod fit semper amore praemisso, ut illic eum evidenter videre cupiant, ubi nunc etiam mentis lumine transferuntur. Sequitur, concupiscentiam cordis eorum. Hoc verbum constat esse violentius. Concupiscentia enim ibi dicitur, ubi coniuratis quodammodo animae viribus aliquid ardore mentis appetitur. Sequitur, exaudivit auris tua. Quod regulariter debemus advertere, nihil in Deo corporalium esse membrorum, sed virtutis eius effectus, qua audit, auris vocatur; qua videt, oculus; qua perficit, manus. Verum haec dicta condantur memoriae, ne, quia crebro repetenda sunt, nos ipsa repetendo fastidium facere videamur.
47 Iudicare pupillo et humili, ut non apponat ultra magnificare se homo super terram. Ecce auctoritate prophetica commonemur, non solum quemlibet pupillum, sed pupillum et humilem Deo esse gratissimum. Nam cum dicit: Iudicare pupillo et humili, significat pro ipso ferri posse sententiam. Sed cum humilis dicitur, iustissimus approbatur. Sequitur quoque definitiva promissio, ideo illa quae dicta sunt fieri, ut ulterius a nullo hominum permittatur excedi. Tunc siquidem omnia mala finienda sunt, quando auctor omnium peccatorum cum sua plebe damnabitur. Haec sunt occulta filii, quae psalmi huius titulus canit. Nam licet per quaedam indicia frequenter videantur edicta, quando tamen veniant, hominibus incognita habentur. De ipso enim die Dominus in Evangelio dicit: De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli coelorum, neque Filius, nisi Pater solus. De quo loco beatissimi Patres Hilarius et Augustinus Ecclesiae sancta lumina, plurima et luculenta dixerunt: iudicantes esse nefarium, si illa omnipotens Verbi humanatio aliquod de futuris ignorasse putaretur, quod Patrem scire praedicavit. Nam cum Petrus in Evangelio dicat: Domine, tu omnia nosti, tu scis quia amo te : item ipse Dominus dicit: Omnia quae habet Pater, mea sunt; utique Patris omnia non haberet, si quod Pater nosset, ille nesciret. Sed ita salutariter ac veraciter credendum esse docuerunt, ut per figuram metonymiam, id est transnominationem, quae in Scripturis sacris saepius invenitur, debeat intelligi, quod utiliter suos faciat nescire subiectos. Nam in Genesi Abraham Deus dicit: Nunc cognovi quoniam times Dominum Deum tuum, id est nunc te cognoscere feci. Sic et hic positum est, nescio, id est nescire vos facio. Nam ipse Dominus alibi similiter dicit: Nescio vos; cum utique quos damnabat ignorare non poterat. Denique interrogatus de ipso articulo dicit: Non est vestrum scire tempora vel momenta; non enim dixit, non est meum, vel non est nostrum, sed ait: Non est vestrum scire. Sic utrumque servatum est, ut et homines ignorarent quae illos non oportebat agnoscere, et hoc Dei Filius nequaquam carnis infirmitate nesciret. Quod si maiestatem illam, quod dici nefas est, texisse ignorantiam suspicemur, fortior utique inveniretur ignorantia quam divina natura, quae, ut stulte dicam, opprimere valuit providentiam, per quam omnia sunt creata. Sed cum haec nimis doceantur absurda, credere dignum est totam Trinitatem, cui una atque omnipotens natura est, omnium rerum indefectam semper habere notitiam.
48 Conclusio psalmi.
49 Completa est psalmographi denuntiata promissio, reserata sunt Filii occulta miracula. O ingentes et admirabiles causae, quae quamvis expositae videantur, adhuc tamen sine dubitatione secretae sunt! Nam cum praedicuntur, non habentur incognitae; dum ignorantur, quando veniant, adhuc obstrusae esse monstrantur. Sic et secretum est quod dicitur, et quaerentibus non tacetur. Quapropter effusius Domino supplicemus, ut nobis emendationem saluberrimam conferre dignetur; quia sine excusatione peccat, cui retributio peccatorum praedicitur esse ventura. Mente quoque retinendum est, hunc psalmum esse primum in quo adventus prophetatur Antichristi. Numerus quoque praesens et illud occultum probatur aperire, quod hora nona Dominus emisit spiritum. Nam cum inter alia et de passione ipsius psalmus iste locutus sit, merito, et per calculum suum transitus eius horam annuntiat, quando etiam crucis ipsius noscitur narrasse mysteria.
Cassiodorus Vivariensis Expositio in Psalterium Psalmus X
Psalmus IX Psalmus XI
1 In finem psalmus David.
2 Cum frequenter in titulis positum videatur, In finem, et intentionem mentis nostrae ducat semper ad Dominum Christum, tamen propter diversa miracula positum esse non dubium est. Modo enim indicat gloriosissimam passionem, modo triumphalem et admirabilem cunctis gentibus resurrectionem: nunc autem sanctam fidem declarat, in qua haeretici digladiantur contra fidelissimos Christianos; ita fit, ut iugiter tendat ad Christum, quamvis diversis significationibus inveniatur aptatum. Quod etiam in reliquis psalmis, si aciem mentis intendas, cognoscis esse faciendum. De Psalmo autem et David illa meminisse sufficiat, quae superius dixisse cognoscimur. Sciendum tamen hunc psalmum prolatum esse ad haereticos destruendos.
3 Divisio psalmi.
4 Psalmus hic totus ad personam prophetae referendus est. Primo capite de insidiatoribus dicit haereticis, qui nituntur catholicos in suam convertere pravitatem. Secundo Domini iudicium comminatur, et quid in illa retributione sustinere possint, evidenter ostendit, ut iustitiam Domini metuentes, superstitiosas deserant falsitates.
5 Expositio psalmi.
6 In Domino confido: quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montem sicut passer? Hoc schema dicitur coenonema, id est communicatio consilii; quod fit frequenter quando aut cum adversariis, aut cum adiutoribus verba miscemus. Ad persuasores quippe haereticos hic sermo dirigitur, qui volunt loqui quod impium est, ut contentionibus pravis seducant animas innocentes. His ergo vir fidelis dicit: Dum ego sim in religionis fixo cacumine constitutus, quemadmodum mihi suadetis, Transmigra in montem, id est ad haereticam pravitatem: mentientes ibi esse Christum, ubi veritas nullum probatur habere vestigium. Mons enim in Scripturis divinis aequivocus est, quod dissimilibus rebus pro aliqua comparatione deputatur. Frequenter enim et in bono, et in malo ponitur; nam cum in bono mons dicitur, firmitas eius consideratur, et honorabilis altitudo; cum in malo, stupor mentis, et elevata superbia. Sic unum nomen diversis rebus, consideratis qualitatibus, congruenter aptatur. Passerum quoque plura sunt genera: alii gaudent ad foramina parietum, alii valles roscidas requirunt, nonnulli montes appetunt squalentes. Sed nunc de illis dicit qui ad altissima loca terrarum levissima voluntate rapiuntur; ut his merito similes aestimentur, qui ad nequissimas praedicationes, levitate inconstantis animi transferuntur.
7 Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum. Arcum, mandata divina debemus advertere, quae haereticus tractans, et in sua pravitate componens, ad vulnus animae tendit operandum, ut non ad salutem-compungat, sed aeterna morte transfodiat. Et bene arcus ponitur in sacratissimis Scripturis: quia in unum duo Testamenta coniungens, aut defensionem tribuit, aut ruinam; sicut Apostolus dicit: Aliis quidem sumus odor mortis in mortem, aliis odor vitae in vitam.
8 Paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde. Permanet in comparatione sagittarii; nam sicut iste habet sagittas in pharetra, ita ille gestat in corde verba venenosa. In obscuro vero, sive cum persecutionibus perturbatur Ecclesia, quando timore periculi carnales homines creduntur facilius immutari: sive in abscondito consilio, cum opportunius putant Christianos decipere, quando eos iudicant sua consilia non videre. Sed cum dicit, rectos corde, insidias eorum ostendit inanes et vacuas. Recti enim corde non sunt, nisi qui nulla iniqua decipi persuasione potuerunt.
9 Quoniam quae perfecisti destruxerunt: iustus autem quid fecit? Idem de ipsis haereticis dicit, destruxisse illos legem Domini, cum interpretationibus falsis Scripturas sanctas lacerare moliuntur: convertentes in quorumdam necem, quae a Domino prophetata sunt ad salutem. Subiungitur etiam defensio Domini Christi: dicit enim, si homines voluerunt aequitatem iniqua interpretatione subvertere, cur accusant eum qui iuste locutus est? Errores enim non de praecepto trahunt, sed de nequissima sua voluntate concipiunt.
10 Dominus in templo sancto suo; Dominus in coelo sedes eius. Exprobratis his qui falsa sentiunt de religione verissima, ad secundum caput propheta pervenit, in quo iam iudicia Domini dicit esse ventura; ut humana perversitas saltem se considerata Domini districtione recorrigat. Et ut innocentem decipi aliquis non putaret impune, Dominum dicit in unoquoque religioso consistere; sicut ait Apostolus: Si quis templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. Ut sciat haereticus a Deo se posse disperdi, a quo noscuntur corda recte credentium possideri. Coelum enim sanctos viros significat, quos praesentia maiestatis suae Divinitas insidere dignatur. O quam pulchre suboritur laus re illaesa! Qualis enim honor, qualis est gloria suscipere Creatorem, quem non est dubium bonos semper invisere?
11 Oculi eius in pauperem respiciunt; palpebrae eius interrogant filios hominum. Sicut infelices sunt a quibus avertitur, ita beati redduntur, ad quos propitius respicit Deus: quoniam intuitus eius beneficium est, quia peccatorum tenebris non offunditur, qui tanta claritate lustratur. Nam et lapsus Petrus redire tunc meruit, quando eum clementia Divinitatis aspexit. Et intende quod prius posuit oculos; post vero palpebras. Palpebrae dictae sunt a palpitando. Sunt enim quaedam luminum thecae, et quasi folles oculorum, quos claudimus dormientes, ut fatigatum corpusculum reparare possimus. Ergo quia in Domino membrorum ministeria per allegoriam frequenter aptantur, dicit eum, non solum quando intendit oculis, sed etiam tunc requirere, id est considerare filios hominum, cum ea negligere quasi dormiens aestimatur.
12 Vers. 7. Dominus interrogat iustum et impium; qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam. Non est improborum derogatio cogitanda, quando Dominus iustum requirit et impium, qui omnia sub veritate discernit. Quod ideo dicitur, ut hominum desideria, opiniones fatuae non seducant; sed unusquisque circumspiciat conscientiam suam, de qua novit solum Dominum ferre iudicium. Sequitur brevis et manifesta sententia. Quid est diligere iniquitatem? odisse animam suam. Sic enim se persequitur, qui diabolum sequitur, dum illas semitas commeare vult, quae ad poenarum loca fugienda perducunt.
13 Pluit super peccatores laqueos: ignis et sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum. Pluit, ad verba praedicantium retulit coelo manantia, quae piissimis imbres sunt; perfidis autem igniti laquei. Illi enim bene intelligendo, inde fructificant; isti male tractando animas suas nodo perversitatis strangulant. Ignis est quando eos flammea cura consumit; sulphur, quia cogitationes eorum detestabili fetore sordescunt; spiritus procellarum, dum se tumultuosa mente confundunt; pars calicis eorum, id est mensura qua pollutis actibus ebriantur. Calix autem et in bono dicitur, ut est: Calix tuus inebrians quam praeclarus est! Calix enim mensura est qua potantur animae. Calix autem dictus, eo quod assidue calidam soleat suscipere potionem. Macrobius quoque Theodosius in quodam opere suo gentem dicit Cylicranorum fuisse iuxta Heracleam constitutam, composito nomen ἄπὸ τοῦ κύλιχος, quod poculi genus una littera immutata calicem dixit. Unde hoc nomen memoriae constat infixum.
14 Quoniam iustus Dominus et iustitias dilexit: aequitatem vidit vultus eius. Fit quoque de aequitate aeterni Regis decora conclusio. Iustum dicit Dominum amare iustitiam, quia nescit alios respicere, nisi qui norunt custodire iustitiam. Adiecit, aequitatem vidit vultus eius: illam scilicet aequitatem quam tamen propitius ipse concedit. Non enim quidquam ex se probi humanitas habet, nisi quod a Domino bonorum omnium susceperit largitore. Vultus vero hic propitiationem Domini significat. Nam et in alio psalmo legitur: Vultus autem Domini super facientes mala. Sed quoniam hic dixit, aequitatem vidit, per aequitatem gratiam ipsius fecit intelligi.
15 Conclusio psalmi.
16 Quam bene versutias haereticorum et retributiones eorum psalmus iste mirabili brevitate complexus est! ut quorum futuras paenas agnoscimus, ab eorum pravitatibus arceamur. Est enim in numero ipso et virtus sancta Decalogi, qui humanae vitae provenit gloriosissimus institutor. Nam sicut ille hominum vitia condemnat, sic et iste sensum iniquae praedicationis impugnat: tanto a maiore periculo liberans, quanto plus est in fide delinquere, quam carnis fragilitate peccare. Merito ergo et hic psalmus hunc numerum tenet, qui sensus nostros in orthodoxa credulitate perfectissima institutione confirmat. Nam et in Evangelio, bonus servus offerens decem talenta laudatus est, et potestatem supra decem civitates accepit in praemium. Apostolus quoque in magnum sacramentum, Verbum Domini decem scripsit Ecclesiis: significans sacrae doctrinae plenitudinem, hanc complecti numeri quantitatem. Nam et numerus ipse in magnam virtutem laudemque collectus est; qui licet in extensum calculum, infinitumque tendatur, ipse tamen in semetipso semper crescenti summa revolvitur; et probe, ut cum nihil recipiat extraneum, magnum de se facere videatur augmentum. Hic etiam merito dicitur decus, quoniam a decore nomen accepit.
Cassiodorus Vivariensis Expositio in Psalterium Psalmus XI
Psalmus X Psalmus XII
in Psalmum XI
1 In finem pro octava die psalmus David.
2 Octava, ut in sexto psalmo iam dictum est, ad aeternam pertinet requiem; nam octavum diem mundus iste non recipit, sed finito septimo semper redit ad primum. In istis enim diebus pluralis est numerus: ille autem singularis accipitur, qui nullo succedente mutatur. Quapropter dicenda virtus est psalmi, ut per eius intentionem inscriptio tituli facilius possit intelligi. Petit itaque propheta iniquitatem mundi istius destrui, ut ad illam veritatem futurae promissionis debeat perveniri. Sic illud imperturbabile regnum significatur, quando eius beatitudo indesinenter expetitur. Merito ergo huic psalmo octavus dies aptatus est, ubi saeculi istius consuetudo vitiosa deseritur, et illius venire innocentia postulatur. Caetera vero huius tituli verba praecedentibus expositionibus probantur esse notissima.
3 Divisio psalmi.
4 Prima parte propheta a mundi istius perversitate salvum se petit fieri, quoniam dolosi atque superbi potentiam Domini sceleratis oblocutionibus abnegabant. Secunda promissionem Patris per omnipotentem Filium praedicat esse faciendam: eloquia Domini sub brevitate collaudans, sicut prius sermones impios arguebat.
5 Expositio psalmi.
6 Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus: quoniam diminutae sunt veritates a filiis hominum. Studiose discutiamus hoc principium psalmi, quoniam magnorum schematum decore formatum est. Exclamat enim ad Dominum subito propheta, ut de ipsa formidine appareat periculi magnitudo. Deinde per figuram synathroesmos, usque ad divisionem congregat multa, quae timuit. Quod schema inter violentissimas figuras accipitur, quando plurimae res in unum, et multa crimina colliguntur. Nam cum hoc saeculum respiceret animas multiformiter ingravare, salvum se petit a Domino fieri, apud quem veram medicinam noverat inveniri: sanctum dicens abesse de mundo, ubi tanta malorum inesse cognoscitur multitudo. Hoc, quantum ad homines pertinet, dicitur; caeterum ille ubique praesens esse cognoscitur. Et ne haberetur ambiguum, quod dixit, defecit sanctus, consequitur diminutas esse veritates a filiis hominum. Aliter enim sanctus deficere non poterat, nisi fuisset inter homines veritas imminuta. Quod argumentum dicitur a consequentibus, quando illud quod praemittitur, sequenti dictione firmatur. Verum cum dicit, diminutas, depravata Dei munera culpis hominum evidenter ostendit, qui collata sibi beneficia propria perversitate commaculant. Et intuendum quod plurali numero sunt positae veritates, cum una sit veritas. Sed cum virtus eius per unumquemque hominem coelesti dispensatione tribuitur, multas esse testamur. Ut dicere solemus prophetia David, prophetia Ieremiae, Evangelium Matthaei, Evangelium Ioannis, caeterosque, qui huius rei honore floruerunt: ita et veritates enuntiamus, quando qualitas eius per individuas partes humanis mentibus Domini largitate praestatur. Potest etiam et ad Iudaeum populum competenter aptari, qui donis coelestibus vacuatus credere non voluit, quem tantorum videntium turba prophetavit.
7 Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum: labia dolosa in corde, et corde locuti sunt mala. Vana, falsa significat, iuxta illud quod superius dixit, diminutae sunt veritates a filiis hominum, quando contra Dominum Christum testimonia quaerebant, et semetipsos pravis susurrationibus excitabant. Proximos autem significat, non tam cognatione generis quam sceleris participatione sociates. Nam quod dicit, in corde, et corde: quoties volumus dolosos exprimere, duplicia eorum corda declaramus; sicut Iacobus dicit: Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis. Quando autem simplices cupimus indicare, unum cor in eis esse testamur, sicut in Actibus apostolorum legitur: Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una. Sic et bilingues dicimus, qui in una sententia minime perseverant. Et respice praedictas res, qualis fuerit secuta sententia: Locuti sunt mala. Necesse est enim ut mala loquerentur, qui duplicia corda gestabant.
8 Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam. Sequitur sententia generalis; sicut solet lege sanciri, quando unus peccat, et universale malum severitas promulgata condemnat. Disperdat, contra adunationem dicitur Iudaeorum; ut passim pereant, qui in una se pravitate collegerant. Lingua vero magniloqua est quae sibi aliquid magnae potestatis assumit; nec intelligit a Creatore datum, dum eventus rerum sibi putat esse subiectos; sicut Apocalypsis de Antichristo dicit: Vidi in cornu illo quod erat excelsius, os loquens magna, etc. Et ne in bono linguam magniloquam potuisses accipere, praemisit, labia dolosa. Considera vero pietatem dicentis, quod non hominibus, quia multi ex ipsis convertendi erant, sed ipsis vitiis imprecatur.