Opera (Testament, Règle, Bénédiction, Lettres) (page 2)

Claire d'Assise · Vie de piété

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — éd. Porziuncola · 5 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

[Caput I - In nomine Domini incipit forma vitae sororum pauperum].

Forma vitae ordinis sororum pauperum, quam beatus Franciscus instituit, haec est: Domini nostri Iesu Christi sanctum Evangelium observare, vivendo in obedientia, sine proprio et in castitate. Clara indigna ancilla Christi et plantula beatissimi patris

Francisci promittit obedientiam et reverentiam domino papae Innocentio et successoribus eius canonice intrantibus, et Ecclesiae Romanae. Et sicut in principio conversionis suae una cum sororibus suis promisit obedientiam beato Francisco, ita eamdem promittit inviolabiliter servare successoribus suis. Et aliae sorores teneantur semper successoribus beati Francisci, et sorori Clarae et aliis abbatissis canonice electis ei succedentibus obedire.

[Caput II - De his quae volunt vitam istam accipere, et qualiter recipi debeant].

Si qua divina inspiratione venerit ad nos volens vitam istam accipere, abbatissa sororum omnium consensum requirere teneatur; et si maior pars consenserit, habita licentia domini cardinalis protectoris nostri, possit eam recipere. Et si recipiendam viderit, diligenter examinet eam, vel examinari faciat de fide catholica et ecclesiasticis sacramentis. Et si haec omnia credat et velit ea fideliter confiteri et usque in finem firmiter observare; et virum non habet, vel si habet, et iam religionem intravit, auctoritate dioecesani episcopi, voto continentiae iam emisso; aetate etiam longaeva vel infirmitate aliqua seu fatuitate ad huius vitae observantiam non impediente, diligenter exponatur ei tenor vitae nostrae. Et si idonea fuerit, dicatur ei verbum sancti Evangelii: quod vadat et vendat omnia sua, et ea studeat pauperibus erogare. Quod

si facere non potuerit, sufficit ei bona voluntas. Et caveat abbatissa et eius sorores ne sollicitae sint de rebus suis temporalibus, ut libere faciat de rebus suis quicquid Dominus inspiraverit ei. Si tamen consilium requiratur, mittant eam ad aliquos discretos et Deum timentes, quorum consilio bona sua pauperibus erogentur. Postea capillis tonsis in rotundum et deposito habitu saeculari, concedat ei tres tunicas et mantellum. Deinceps extra monasterium sine utili, rationabili, manifesta et probabili causa eidem exire non liceat. Finito vero anno probationis, recipiatur ad obedientiam, promittens vitam et formam paupertatis nostrae in perpetuum observare. Nulla infra tempus probationis veletur. Mantellulas etiam possint sorores habere pro alleviatione et honestate servitii et laboris. Abbatissa vero de vestimentis discrete eisdem provideat, secundum qualitates personarum et loca et tempora et frigidas regiones, sicut necessitati viderit expedire. Iuvenculae in monasterio receptae infra tempus aetatis legitimae tondeantur in rotundum; et deposito habitu saeculari, induantur panno religioso, sicut visum fuerit abbatissae. Cum vero ad aetatem legitimam venerint, indutae iuxta formam aliarum faciant professionem suam. Et tam ipsis quam aliis novitiis abbatissa sollicite magistram provideat de discretioribus totius monasterii, quae in sancta conversatione et honestis moribus iuxta formam professionis nostrae eas diligenter informet. In examinatione et receptione sororum servientium extra monasterium servetur forma praedicta; quae possint portare calciamenta. Nulla nobiscum residentiam faciat in monasterio, nisi recepta fuerit secundum formam professionis nostrae. Et amore sanctissimi

et dilectissimi pueri pauperculis panniculis involuti, in praesaepio reclinati, et sanctissimae matris eius moneo, deprecor et exhortor sorores meas, ut vestimentis semper vilibus induantur.

[Caput III - De divino officio et ieiunio, de confessione et com- munione].

Sorores litteratae faciant divinum officium secundum consuetudinem fratrum minorum, ex quo habere poterunt breviaria, legendo sine cantu. Et quae occasione rationabili non possent aliquando legendo dicere horas suas, liceat eis sicut aliae sorores dicere Pater noster. Quae vero litteras nesciunt dicant viginti quatuor Pater noster pro matutino, pro laude quinque, pro prima vero, tertia, sexta, nona, pro qualibet istarum horarum septem; pro vesperis autem duodecim, pro completorio septem. Pro defunctis etiam dicant in vesperis septem Pater noster cum Requiem aeternam, pro matutino duodecim, cum sorores litteratae teneantur facere officium mortuorum. Quando vero soror monasterii nostri migraverit, dicant quinquaginta Pater noster.

Omni tempore sorores ieiunent. In Nativitate vero Domini quocumque die venerit, bis refici possint. Cum adolescentulis debilibus et servientibus extra monasterium, sicut videbitur abbatissae misericorditer dispensetur. Tempore vero manifestae necessitatis non teneantur sorores ieiunio corporali.

Duodecim vicibus ad minus de abbatissae licentia confiteantur in anno. Et cavere debent ne alia verba tunc inserant, nisi quae

ad confessionem et salutem pertinent animarum. Septem vicibus communicent, videlicet: in Nativitate Domini, in quinta feria maioris hebdomadae, in Resurrectione Domini, in Pentecoste, in Assumptione beatae Virginis, in festo sancti Francisci et in festo omnium sanctorum. Pro communicandis sanis sororibus vel infirmis capellano intus liceat celebrare.

[Caput IV - De electione et officio abbatissae, de capitulo atque de officialibus et de discretis].

In electione abbatissae teneantur sorores formam canonicam observare. Procurent autem ipsae festinanter habere generalem ministrum vel provincialem ordinis fratrum minorum, qui verbo Dei eas informet ad omnimodam concordiam et communem utilitatem in electione facienda. Et nulla eligatur nisi professa. Et si non professa eligeretur, vel aliter daretur, non ei obediatur, nisi primo profiteatur formam paupertatis nostrae. Qua decedente, electio alterius abbatissae fiat.

Et si aliquo tempore appareret universitati sororum praedictam non esse sufficientem ad servitium et communem utilitatem ipsarum, teneantur praedictae sorores iuxta formam praedictam, quam citius possunt, aliam sibi in abbatissam et matrem eligere. Electa vero cogitet quale onus in se suscepit et cui redditura est rationem de grege sibi commisso. Studeat etiam magis aliis praeesse virtutibus et sanctis moribus quam officio, ut eius exemplo provocatae sorores potius ex amore ei obediant quam timore. Privatis amoribus careat, ne dum in parte plus diligit, in totum

scandalum generet. Consoletur afflictas. Sit etiam ultimum refugium tribulatis, ne, si apud eam remedia defuerint sanitatum, desperationis morbus praevaleat in infirmis.

Communitatem servet in omnibus, praecipue autem in ecclesia, dormitorio, refectorio, infirmaria et vestimentis: quod etiam simili modo servare eius vicaria teneatur.

Semel in hebdomada ad minus abbatissa sorores suas teneatur ad capitulum convocare; ubi tam ipsa quam sorores de communibus et publicis offensis et negligentiis humiliter debeant confiteri. Et quae tractanda sunt pro utilitate et honestate monasterii, ibidem conferat cum omnibus sororibus suis; saepe enim Dominus quod melius est minori revelat. Nullum debitum grave fiat, nisi de communi consensu sororum et manifesta necessitate; et hoc per procuratorem. Caveat autem abbatissa cum sororibus suis, ne aliquod depositum recipiant in monasterio, saepe enim de huiusmodi turbationes et scandala oriuntur.

Ad conservandam unitatem mutuae dilectionis et pacis, de communi consensu omnium sororum omnes officiales monasterii eligantur. Et eodem modo octo ad minus sorores de discretioribus eligantur, quarum, in hiis quae forma vitae nostrae requirit, abbatissa uti consilio semper teneatur. Possint etiam sorores et debeant, si eis utile et expediens videatur, officiales et discretas aliquando removere et alias loco ipsarum eligere.

Ab hora completorii usque ad tertiam sorores silentium teneant, exceptis servientibus extra monasterium. Sileant etiam continue

in ecclesia, dormitorio, in refectorio tantum dum comedunt; praeterquam in infirmaria, in qua pro recreatione et servitio infirmarum loqui discrete semper sororibus liceat. Possint tamen semper et ubique breviter submissa voce quod necesse fuerit insinuare. Non liceat sororibus loqui ad locutorium, vel ad cratem, sine licentia abbatissae vel eius vicariae. Et licentiatae ad locutorium loqui non audeant, nisi praesentibus et audientibus duabus sororibus. Ad cratem vero accedere non praesumant, nisi praesentibus tribus ad minus per abbatissam vel eius vicariam assignatis de illis octo discretis, quae sunt electae ab omnibus sororibus pro consilio abbatissae. Hanc formam loquendi teneantur pro se abbatissa et eius vicaria observare. Et hoc de crate rarissime. Ad portam vero nullatenus fiat.

Ad quam cratem pannus interius apponatur, qui non removeatur nisi cum proponitur verbum Dei, vel aliqua alicui loqueretur. Habeat etiam ostium ligneum duabus diversis seris ferreis, valvis et vectibus optime communitum: ut in nocte maxime duabus clavibus obseretur, quarum unam habeat abbatissa, aliam vero sacrista; et maneat semper obseratum, nisi cum auditur divinum officium et pro causis superius memoratis.

Nulla ante solis ortum vel post solis occasum loqui ad cratem alicui ullatenus debeat. Ad locutorium vero semper pannus, qui non removeatur, interius maneat. In quadragesima sancti Martini et quadragesima maiori nulla loquatur ad locutorium, nisi sacerdoti causa confessionis vel alterius manifestae necessitatis, quod reservetur in prudentia abbatissae vel eius vicariae.

[Caput VI - De promissis beati Francisci et de non habendis possessionibus].

Postquam altissimus Pater caelestis per gratiam suam cor meum

dignatus est illustrare, ut exemplo et doctrina beatissimi patris nostri sancti Francisci poenitentiam facerem, paulo post conversionem ipsius, una cum sororibus meis obedientiam voluntarie sibi promisi. Attendens autem beatus pater quod nullam paupertatem, laborem, tribulationem, vilitatem et contemptum saeculi timeremus, immo pro magnis deliciis haberemus, pietate motus scripsit nobis formam vivendi in hunc modum: Quia divina inspiratione fecistis vos filias et ancillas altissimi summi Regis, Patris caelestis, et Spiritui Sancto vos desponsastis eligendo vivere secundum perfectionem sancti Evangelii, volo et promitto per me et fratres meos semper habere de vobis tanquam de ipsis curam diligentem et sollicitudinem specialem: quod dum vixit diligenter implevit, et a fratribus voluit semper implendum.

Et ut nusquam declinaremus a sanctissima paupertate quam cepimus, nec etiam quae post nos venturae essent, paulo ante obitum suum iterum scripsit nobis ultimam voluntatem suam dicens: Ego frater Franciscus parvulus volo sequi vitam et paupertatem altissimi

Domini nostri Iesu Christi et eius sanctissimae matris, et perseverare in ea usque in finem. Et rogo vos, dominas meas, et consilium do vobis, ut in ista sanctissima vita et paupertate semper vivatis. Et custodite vos multum ne doctrina vel consilio alicuius ab ipsa in perpetuum ullatenus recedatis.

Et sicut ego semper sollicita fui una cum sororibus meis sanctam paupertatem quam Domino Deo et beato Francisco promisimus custodire: sic teneantur abbatissae quae in officio mihi succedent et omnes sorores usque in finem inviolabiliter observare: videlicet in non recipiendo vel habendo possessionem vel proprietatem per se neque per interpositam personam, seu etiam aliquid quod rationabiliter proprietas dici possit, nisi quantum terrae pro honestate et remotione monasterii necessitas requirit; et illa terra non laboretur nisi pro horto ad necessitatem ipsarum.

Sorores, quibus dedit Dominus gratiam laborandi, post horam tertiae laborent, et de laboritio quod pertinet ad honestatem et communem utilitatem, fideliter et devote, ita quod, excluso otio animae inimico, sanctae orationis et devotionis spiritum non exstinguant cui debent cetera temporalia deservire. Et id quod manibus suis operantur, assignare in capitulo abbatissa

Tous les livres