Opera (Testament, Règle, Bénédiction, Lettres) (page 3)

Claire d'Assise · Vie de piété

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — éd. Porziuncola · 5 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

vel eius vicaria coram omnibus teneatur. Idem fiat si aliqua eleemosyna pro sororum necessitatibus ab aliquibus mitteretur, ut in communi pro eisdem recommendatio fiat. Et haec omnia pro communi utilitate distribuantur per abbatissam, vel eius vicariam, de consilio discretarum.

[Caput VIII - Quod nihil approprient sibi sorores, et de eleemosyna procuranda et de sororibus infirmis].

Sorores nihil sibi approprient, nec domum nec locum, nec aliquam rem; et tanquam peregrinae et advenae in hoc saeculo, in paupertate et humilitate Domino famulantes, mittant pro eleemosyna confidenter; nec oportet eas verecundari, quia Dominus pro nobis se fecit pauperem in hoc mundo. Haec est illa celsitudo altissimae paupertatis, quae vos, carissimas sorores meas, heredes et reginas regni caelorum instituit, pauperes rebus fecit, virtutibus sublimavit. Haec sit portio vestra quae perducit in terram viventium; cui, dilectissimae sorores, totaliter inhaerentes nihil aliud pro nomine Domini nostri Iesu Christi et eius sanctissimae matris in perpetuum sub caelo habere velitis.

Non liceat alicui sorori litteras mittere, vel aliquid recipere, aut extra monasterium dare, sine licentia abbatissae. Nec quicquam liceat habere quod abbatissa non dederit aut permiserit. Quod si a parentibus suis, vel ab aliis ei aliquid mitteretur, abbatissa faciat illi dari. Ipsa autem si indiget uti possit, sin autem sorori indigenti caritative

communicet. Si vero ei aliqua pecunia transmissa fuerit, abbatissa de consilio discretarum in hiis quae indiget illi faciat provideri.

De infirmis sororibus, tam in consiliis quam in cibariis et aliis necessariis quae earum requirit infirmitas, teneatur firmiter abbatissa sollicite per se et alias sorores inquirere, et iuxta possibilitatem loci caritative et misericorditer providere. Quia omnes tenentur providere et servire sororibus suis infirmis, sicut vellent sibi serviri si ab infirmitate aliqua tenerentur. Secure manifestet una alteri necessitatem suam. Et si mater diligit et nutrit filiam suam carnalem, quanto diligentius debet soror diligere et nutrire sororem suam spiritualem! Quae infirmae in saccis cum paleis iaceant, et habeant ad caput capitalia cum pluma; et quae indigent pedulis laneis et culcitris uti possint. Infirmae vero praedictae, cum ab introëuntibus monasterium visitantur, possint singulae aliqua bona verba sibi loquentibus breviter respondere. Aliae autem sorores licentiatae monasterium intrantibus loqui non audeant, nisi praesentibus et audientibus duabus discretis sororibus, per abbatissam vel eius vicariam assignatis. Hanc formam loquendi teneantur pro se abbatissa et eius vicaria observare.

[Caput IX - De poenitentia sororibus peccantibus imponenda, et de sororibus servientibus extra monasterium].

Si qua soror contra formam professionis nostrae mortaliter, inimico instigante, peccaverit, per abbatissam vel alias sorores bis vel ter admonita, si non se emendaverit, quot diebus contumax fuerit

tot in terra panem et aquam coram sororibus omnibus, in refectorio comedat; et graviori poenae subiaceat, si visum fuerit abbatissae. Interim dum contumax fuerit, oretur ut Dominus ad poenitentiam cor eius illuminet.

Abbatissa vero et eius sorores cavere debent, ne irascantur vel conturbentur propter peccatum alicuius: quia ira et conturbatio in se et in aliis impediunt caritatem.

Si contingeret, quod absit, inter sororem et sororem verbo vel signo occasionem turbationis vel scandali aliquando suboriri, quae turbationis causam dederit, statim, antequam offerat munus orationis suae coram Domino, non solum humiliter prosternat se ad pedes alterius, veniam petens; verum etiam simpliciter roget, ut pro se intercedat ad Dominum quod sibi indulgeat. Illa vero memor illius verbi Domini: Nisi ex corde dimiseritis, nec Pater vester caelestis dimittet vobis, liberaliter sorori suae omnem iniuriam sibi illatam remittat. Sorores servientes extra monasterium longam moram non faciant, nisi causa manifestae necessitatis requirat. Et honeste debeant ambulare et parum loqui, ut aedificari semper valeant intuentes. Et firmiter caveant ne habeant suspecta consortia vel consilia aliquorum. Nec fiant commatres virorum vel mulierum, ne hac occasione murmuratio vel turbatio oriatur. Nec praesumant rumores de saeculo referre in monasterio. Et firmiter teneantur, de hiis quae intus dicuntur vel aguntur, extra monasterium aliquid non referre, quod posset aliquod scandalum generare. Quod si aliqua simpliciter in hiis duobus offenderit, sit in prudentia abbatissae misericorditer poenitentiam sibi iniungere. Si autem ex consuetudine vitiosa haberet, iuxta qualitatem culpae abbatissa de consilio discretarum illi poenitentiam iniungat.

Abbatissa moneat et visitet sorores suas, et humiliter et caritative corrigat eas, non praecipiens aliquid eis quod sit contra animam suam et nostrae professionis formam. Sorores vero subditae recordentur quod propter Deum abnegaverunt proprias voluntates. Unde firmiter suis abbatissis obedire teneantur in omnibus quae observare Domino promiserunt, et non sunt animae contraria et nostrae professioni. Abbatissa vero tantam familiaritatem habeat circa ipsas, ut dicere possint ei et facere sicut dominae ancillae suae. Nam ita debet esse quod abbatissa sit omnium sororum ancilla. Moneo vero et exhortor in Domino Iesu Christo, ut caveant sorores ab omni superbia, vana gloria, invidia, avaritia, cura et sollicitudine huius saeculi, detractione et murmuratione, dissessione et divisione. Sint vero sollicitae semper invicem servare mutuae dilectionis unitatem, quae est vinculum perfectionis. Et nescientes litteras non curent litteras discere; sed attendant quod super omnia desiderare debent: habere spiritum Domini et sanctam eius operationem, orare semper ad eum puro corde et habere humilitatem, patientiam in tribulatione et infirmitate, et diligere eos qui nos persequuntur, reprehendunt et arguunt; quia dicit Dominus: Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam,

quoniam ipsorum est regnum caelorum. Qui autem perseveraverit usque in finem hic salvus erit.

Ostiaria sit matura moribus et discreta, sitque convenientis ætatis, quae ibidem in cellula aperta sine ostio in die resideat. Sit ei et aliqua socia idonea assignata, quae cum necesse fuerit, eius vicem in omnibus exsequatur. Sit autem ostium diversis duabus seris ferreis, valvis et vectibus optime communitum; ut in nocte maxime duabus clavibus obseretur, quarum unam habeat portanaria, aliam abbatissa. Et in die sine custodia minime dimittatur, et una clave firmiter obseretur. Caveant autem studiosissime et procurent ne unquam ostium stet apertum, nisi quanto minus fieri poterit congruenter. Nec omnino aperiatur alicui intrare volenti, nisi cui concessum fuerit a summo Pontifice, vel a nostro domino cardinali. Nec ante solis ortum monasterium ingredi, nec post solis occasum sorores intus aliquem remanere permittant, nisi exigente manifesta, rationabili et inevitabili causa.

Si pro benedictione abbatissae, vel pro aliqua sororum in monialem consecranda, vel alio etiam modo, concessum fuerit alicui episcopo missam interius celebrare, quam paucioribus et honestioribus poterit sit contentus sociis et ministris. Cum autem intra monasterium ad opus faciendum necesse fuerit aliquos introire, statuat tunc sollicite abbatissa personam convenientem ad portam, quae tantum illis, et non aliis, ad opus deputatis aperiat. Caveant studiosissime omnes sorores ne tunc ab ingredientibus videantur.

[Caput XII - De visitatore, capellano et cardinali protectore].

Visitator noster sit semper de ordine fratrum minorum secundum voluntatem et mandatum nostri cardinalis. Et sit talis de cuius honestate et moribus plena notitia habeatur. Cuius officium erit, tam in capite quam in membris, corrigere excessus commissos contra formam professionis nostrae. Qui stans in loco publico, ut videri ab aliis possit, cum pluribus et singulis loqui liceat quae ad visitationis officium pertinent, secundum quod melius viderit expedire. Capellanum etiam cum uno socio clerico bonae famae, discretionis providae, et duos fratres laicos sanctae conversationis et honestatis amatores, in subsidium paupertatis nostrae, sicut misericorditer a praedicto ordine fratrum minorum semper habuimus, intuitu pietatis Dei et beati Francisci, ab eodem ordine de gratia postulamus. Non liceat capellano sine socio monasterium ingredi. Et intrantes in loco sint publico, ut se possint alterutrum semper et ab aliis intueri. Pro confessione infirmarum quae ad locutorium ire non possent, pro communicandis eisdem, pro extrema unctione, pro animae commendatione, liceat eisdem intrare. Pro exequiis vero et missarum sollemniis defunctorum, et ad fodiendam vel aperiendam sepulturam, seu etiam coaptandam, possint sufficientes et idonei de abbatissae providentia introire.

Ad haec sorores firmiter teneantur semper habere illum de sanctae Romanae Ecclesiae cardinalibus pro nostro gubernatore, protectore et correctore, qui fuerit a domino papa fratribus minoribus deputatus: ut semper subditae et subiectae pedibus eiusdem sanctae

Ecclesiae, stabiles in fide catholica, paupertatem et humilitatem Domini nostri Iesu Christi et eius sanctissimae matris et sanctum Evangelium, quod firmiter promisimus, in perpetuum observemus. Amen.

[Datum Perusii, sexto decimo kalendas Octobris, pontificatus vero domini Innocentii papae IV anno decimo.

Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Asisii, quinto idus Augusti, pontificatus nostri anno undecimo].

Incipit Benedictio eiusdem sanctae Clarae sororibus suis praesentibus et futuris.

Benedicat vobis Dominus et custodiat vos; ostendat faciem suam vobis et misereatur vestri; convertat vultum suum ad vos et det vobis pacem, sororibus et filiabus meis, et omnibus aliis venturis et permansuris in nostro collegio et ceteris aliis tam praesentibus quam futuris, quae finaliter perseveraverint in omnibus aliis monasteriis pauperum dominarum. Ego Clara, ancilla Christi, plantula beatissimi patris nostri sancti Francisci, soror et mater vestra et aliarum sororum pauperum, licet indigna, rogo Dominum nostrum Iesum Christum per misericordiam suam et intercessionem sanctissimae suae genitricis sanctae Mariae

et beati Michäelis archangeli et omnium sanctorum Angelorum Dei et beati Francisci patris nostri et omnium Sanctorum et Sanctarum, ut ipse Pater caelestis det vobis et confirmet istam sanctissimam suam benedictionem in caelo et in terra: in terra multiplicando vos in gratia et in virtutibus suis inter servos et ancillas suas in Ecclesia sua militanti; et in caelo exaltando vos et glorificando in Ecclesia triumphanti inter Sanctos et Sanctas suas. Benedico vos in vita mea et post mortem meam, sicut possum et plus quam possum, de omnibus benedictionibus, quibus Pater

misericordiarum filiis et filiabus benedixit et benedicet in caelo et in terra; et pater et mater spiritualis filiis et filiabus suis spiritualibus et benedixit et benedicet. Amen. Estote semper amatrices Dei, animarum vestrarum et omnium sororum vestrarum; et sitis semper sollicitae observare quae Domino promisistis. Dominus vobiscum sit semper et nunc vos sitis semper cum ipso. Amen.

Venerabili et sanctissimae virgini, dominae Agneti, filiae excellentissimi ac illustrissimi regis Bohemiae, Clara indigna famula Iesu Christi et ancilla inutilis dominarum inclusarum monasterii Sancti Damiani, sua ubique subdita et ancilla, recommendationem sui omnimodam cum reverentia speciali aeternae felicitatis gloriam adipisci.

Vestrae sanctae conversationis et vitae honestissimam famam audiens, quae non solum mihi, sed fere in toto est orbe terrarum egregie divulgata, gaudeo plurimum in Domino et exsulto; de quo non tantum ego singularis valeo exsultare, sed universi qui faciunt et facere desiderant servitium Iesu Christi. Hinc est, quod, cum perfrui potuissetis prae ceteris pompis et honoribus et saeculi dignitate, cum gloria excellenti valentes inclito Caesari legitime desponsari, sicut vestrae ac eius excellentiae decuisset; quae omnia respuentes, toto animo et cordis affectu magis sanctissimam paupertatem et corporis penuriam elegistis, sponsum nobilioris generis accipientes, Dominum Iesum Christum, qui vestram virginitatem semper immaculatam custodiet et illaesam.

Quem cum amaveritis casta estis, cum tetigeritis mundior efficiemini, cum acceperitis virgo estis; cuius possibilitas fortior, generositas celsior, cuius aspectus pulchrior, amor suavior et omnis gratia elegantior. Cuius estis iam amplexibus astrictae, qui pectus vestrum ornavit lapidibus pretiosis et vestris auribus tradidit inaestimabiles margaritas, et totam circumdedit vernantibus atque coruscantibus gemmis atque vos coronavit aurea corona signo sanctitatis expressa.

Ergo, soror carissima, immo domina veneranda nimium, quia sponsa et mater estis et soror Domini mei Iesu Christi, virginitatis inviolabilis et paupertatis sanctissimae vexillo resplendentissime insignita, in sancto servitio confortamini, pauperis Crucifixi ardenti desiderio inchoato, qui pro nobis omnibus crucis sustinuit passionem eruens nos de potestate principis tenebrarum, qua ob transgressionem primi parentis vincti vinculis tenebamur, et nos reconcilians Deo Patri.

O beata paupertas, quae diligentibus et amplexantibus eam divitias praestat aeternas! O sancta paupertas, quam habentibus et desiderantibus a Deo caelorum regnum promittitur

Tous les livres