Opera (Testament, Règle, Bénédiction, Lettres) (page 5)

Claire d'Assise · Vie de piété

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — éd. Porziuncola · 5 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

hoc speculum cotidie intuere, o regina, sponsa Iesu Christi, et in eo faciem tuam iugiter speculare, ut sic totam interius et exterius te adornes amictam circumdatamque varietatibus, omnium virtutum floribus et vestimentis pariter adornata, sicut decet, filia et sponsa carissima summi Regis. In hoc autem speculo refulget beata paupertas, sancta humilitas et ineffabilis caritas, sicut per totum speculum poteris cum Dei gratia contemplari.

Attende, inquam, principium huius speculi paupertatem positi siquidem in praesaepio et in panniculis involuti. O miranda

humilitas, o stupenda paupertas! Rex angelorum, Dominus caeli et terrae in praesaepio reclinatur. In medio autem speculi considera humilitatem, saltem beatam paupertatem, labores innumeros ac poenalitates quas sustinuit pro redemptione humani generis. In fine vero eiusdem speculi contemplare ineffabilem caritatem, qua pati voluit in crucis stipite et in eodem mori omni mortis genere turpiori. Unde ipsum speculum, in ligno crucis positum, hic consideranda transeuntes monebat dicens: O vos omnes qui transitis per viam, attendite et videte si est dolor sicut dolor meus, respondeamus, inquit, ei clamanti et eiulanti una voce, uno spiritu: Memoria memor ero et tabescet in me anima mea. Hinc igitur caritatis ardore accendaris iugiter fortius, o regina caelestis Regis!

Contemplans insuper indicibiles eius delicias, divitias et honores perpetuos et suspirando prae nimio cordis desiderio et amore proclames:

Trahe me post te, curremus in odorem unguentorum tuorum, sponse caelestis! Curram, nec deficiam, donec introducas me in cellam vinariam, donec laeva tua sit sub capite meo et dextera feliciter amplexabitur me, osculeris me felicissimo tui oris osculo .

In hac contemplatione posita, habeas memoriam pauperculae matris tuae, sciens quod ego tuam felicem memoriam descripsi inseparabiliter in tabulis cordis mei, habens te prae omnibus cariorem. Quid plura? Sileat in dilectione tua lingua carnis; hoc inquit, et loquatur lingua spiritus. O filia benedicta, quoniam dilectionem,

quam ad te habeo, nullatenus posset exprimere plenius lingua carnis, hoc inquit quae semiplene scripsi. Oro benigne ac devote suscipias attendens in eis saltem affectum maternum, quo circa te ac filias tuas caritatis ardore afficior omni die, quibus me ac filias meas in Christo plurimum recommenda. Ipsae vero filiae meae, sed praecipue virgo prudentissima Agnes, soror nostra, se tibi et filiabus tuis, quantum possunt, in Domino recommendant.

Vale, carissima filia, cum filiabus tuis usque ad thronum gloriae magni Dei et optate pro nobis. Latores praesentium carissimos nostros fratrem Amatum, dilectum Deo et hominibus, et fratrem Bonaguram caritati tuae, quantum possum, praesentibus recommendo. Amen.

Ermentrudi sorori carissimae Clara Assisias humilis ancilla Iesu Christi, salutem et pacem.

Novi te, o carissima soror, mundi e coeno, opitulante gratia Dei, feliciter aufugisse: quamobrem gaudeo et congratulor tibi, ac iterum gaudeo te semitas virtutis cum tuis filiabus strenue calcare. Esto, carissima, fidelis ei cui promisisti usque ad mortem, ab eodem enim coronaberis laurea vitae . Brevis est labor hic noster, at merces aeterna; non te confundant strepitus mundi fugientis ut umbra ; saeculi fallacis non te dementent inania spectra; ad sibila inferni aures obtura, et eius conatus fortis infringe; adversa mala libenter sustine, et prospera bona non te extollant: haec enim fidem exposcunt, et illa exigunt; quae Deo vovisti fideliter redde , et ipse retribuet.

O carissima, caelum suspice quod nos invitat; ac tolle crucem et sequere Christum, qui nos praecedit: etenim post varias et multas tribulationes per ipsum intrabimus in gloriam suam. Ama ex totis praecordiis Deum et Iesum, Filium eius, pro nobis peccatoribus crucifixum, nec de tua mente unquam excidat eius memoria; fac mediteris iugiter mysteria crucis angoresque matris sub cruce stantis. Ora et vigila semper. Et opus quod bene coepisti instanter consumma , et ministerium quod assumpsisti in paupertate sancta et humilitate sincera adimple . Noli pavere, filia: fidelis Deus in omnibus verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis , effundet super te et super filias tuas benedictionem suam; et erit auxiliator vester et consolator optimus; redemptor noster est et merces aeterna. Oremus Deum invicem pro nobis, sic enim altera alterius onus caritatis ferentes, leviter adimplebimus legem Christi .

Tous les livres