Opera (Testament, Règle, Bénédiction, Lettres) (page 4)

Claire d'Assise · Vie de piété

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — éd. Porziuncola · 5 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

et aeterna gloria vitaque beata procul dubio exhibetur! O pia paupertas, quam Dominus Iesus Christus, qui caelum terramque regebat et regit, qui dixit etiam et sunt facta, dignatus est prae ceteris amplexari!

Vulpes enim foveas, inquit, habent et volucres caeli nidos, Filius autem hominis, id est Christus, non habet ubi caput reclinet, sed inclinato capite tradidit spiritum. Si ergo tantus et talis Dominus in uterum veniens virginalem, despectus, egenus et pauper in mundo voluit apparere, ut homines, qui erant pauperrimi et egeni, caelestis pabuli sufferentes nimiam egestatem, efficerentur in illo divites regna caelestia possidendo, exsultate plurimum et gaudete, repletae ingenti gaudio et laetitia spiritali, quia, cum vobis magis placuisset contemptus saeculi quam honores, paupertas quam divitiae temporales et magis thesauros in caelo recondere quam in terra, ubi nec rubigo consumit, nec tinea demolitur et fures non effodiunt, nec furantur, merces vestra copiosissima est in caelis, et fore digne meruistis soror, sponsa et mater altissimi Patris Filii et gloriosae Virginis nuncupari. Credo enim firmiter vos novisse, quod regnum caelorum nonnisi pauperibus a Domino promittitur et donatur, quia dum res diligitur temporalis fructus amittitur caritatis; Deo et mammonae deservire non posse, quoniam aut unus diligitur et alter odio habetur,

et aut uni serviet et alterum contemnet, et vestitum cum nudo certare non posse, quia citius ad terram deicitur, qui habet unde teneatur, et gloriosum manere in saeculo et illic regnare cum Christo; et quoniam ante foramen acus poterit transire camelus, scandere quam dives caelica regna. Ideo abiecistis vestimenta, videlicet divitias temporales, ne luctanti succumbere penitus valeretis, ut per arctam viam et angustam portam possitis regna caelestia introire.

Magnum quippe ac laudabile commercium: relinquere temporalia pro aeternis, promereri caelestia pro terrenis, centuplum pro uno recipere, ac beatam vitam perpetuam possidere.

Quapropter vestram excellentiam et sanctitatem duxi, prout possum, humilibus precibus in Christi visceribus supplicandam, quatenus in eius sancto servitio confortari velitis, crescentes de bono in melius, de virtutibus in virtutes, ut cui toto mentis desiderio deservitis, dignetur vobis optata praemia elargiri.

Obsecro etiam vos in Domino, sicut possum, ut me vestram famulam, licet inutilem, et sorores ceteras nobis devotas mecum in monasterio commorantes habere (velitis) in sanctissimis vestris orationibus commendatas, quibus subvenientibus mereri possimus misericordiam Iesu Christi, ut pariter una vobiscum (sempiterna) mereamur perfrui visione.

Filiae Regis regum, ancillae Domini dominantium, sponsae dignissimae Iesu Christi et ideo reginae praenobili dominae Agneti, Clara, pauperum dominarum ancilla inutilis et indigna, salutem et semper in summa vivere paupertate.

Gratias ago gratiae largitori, a quo omne datum optimum et omne donum perfectum creditur emanare, quod te tantis virtutum titulis decoravit et tantae perfectionis insigniis illustravit, ut, perfecti Patris effecta diligens imitatrix, perfecta fieri merearis, ne oculi sui aliquid in te videant imperfectum. Haec est illa perfectio, qua te sibi Rex ipse in aethereo thalamo sociabit, ubi sedet stellato solio gloriosus, quod terreni regni fastigia vilipendens et oblationes imperialis coniugii parum dignas, aemula sanctissimae paupertatis effecta in spiritu magnae humilitatis et ardentissimae caritatis eius adhaesisti vestigiis, cuius meruisti connubio copulari.

Cum vero noverim te virtutibus oneratam, parcens prolixitati verborum nolo verbis superfluis onerare, licet tibi nihil superfluum videatur ex his de quibus posset tibi aliqua consolatio provenire.

Sed quia unum est necessarium hoc unum obtestor et moneo per amorem illius, cui te sanctam et beneplacentem hostiam obtulisti, ut tui memor propositi velut altera Rachel tuum semper videns

principium, quod tenes teneas, quod facis facias, nec dimittas, sed cursu concito, gradu levi, pedibus inoffensis ut etiam gressus tui pulverem non admittant, secura gaudens et alacris per tramitem caute beatitudinis gradiaris, nulli credens, nulli consentiens, quod te vellet ab hoc proposito revocare, quod tibi poneret in via scandalum, ne in illa perfectione, qua Spiritus Domini te vocavit, redderes Altissimo vota tua.

In hoc autem, ut mandatorum Domini securius viam perambules, venerabilis patris nostri fratris nostri Heliae, generalis ministri, consilium imitare; quod praepone consiliis ceterorum et reputa

tibi carius omni dono. Si quis vero aliud tibi dixerit, aliud tibi suggesserit, quod perfectionem tuam impediat, quod vocationi divinae contrarium videatur, etsi debeas venerari, noli tamen eius consilium imitari, sed pauperem Christum, virgo pauper, amplectere.

Vide contemptibilem pro te factum et sequere, facta pro ipso contemptibilis in hoc mundo. Sponsum tuum prae filiis hominum

speciosum, pro salute tua factum virorum vilissimum, despectum, percussum et toto corpore multipliciter flagellatum, inter ipsas crucis angustias morientem, regina praenobilis, intuere, considera, contemplare, desiderans imitari.

Cui si compateris conregnabis, condolens congaudebis, in cruce tribulationis commoriens cum ipso in sanctorum splendoribus mansiones aethereas possidebis, et nomen tuum in libro (vitae) notabitur futurum inter homines gloriosum.

Propter quod in aeternum et in saeculum saeculi regni caelestis gloriam pro terrenis et transitoriis, aeterna bona pro perituris participes et vives in saecula saeculorum.

Vale, carissima soror et domina, propter Dominum tuum sponsum; et me cum sororibus meis, quae gaudemus de bonis Domini, quae in te per suam gratiam operatur, stude tuis devotis orationibus Domino commendare. Sororibus etiam tuis nos plurimum recommenda.

In Christo sibi reverendissimae dominae ac prae cunctis mortalibus diligendae sorori Agneti, illustris regis Bohemiae germanae, sed iam summo caelorum Regi sorori et sponsae, Clara humillima et indigna Christi ancilla et domina(rum) pauperum serva, salutis gaudia in auctore salutis et quidquid melius desiderari potest. De sospitate tua, felici statu et successibus prosperis quibus te in incepto cursu ad obtinendum caeleste bravium vigere intelligo tanto repleor gaudio, tantaque in Domino exsultatione respiro, quanto te novi et arbitror vestigiorum pauperis et humilis Iesu Christi tam in me quam in aliis ceteris sororibus imitationibus mirifice supplere defectum.

Vere gaudere possum, nec me aliquis posset a tanto gaudio facere alienam, cum, quod sub caelo concupivi iam tenens, callidi hostis astutias et perditricem humanae naturae superbiam et vanitatem humana corda infatuantem te quadam mirabili ipsius Dei oris sapientiae praerogativa suffultam terribiliter ac inopinabiliter videam supplantare, absconsumque in agro mundi et cordium humanorum thesaurum incomparabilem, quo illud emitur a quo cuncta de nihilo

facta sunt, humilitate, virtute fidei ac paupertatis brachiis amplexari; et, ut proprie ipsius apostoli verbis utar, ipsius Dei te iudico adiutricem et ineffabilis corporis eius cadentium membrorum sublevatricem.

Quis ergo de tantis mirandis gaudiis dicat me non gaudere?

Gaudeas igitur et tu in Domino semper, carissima, nec te involvat amaritudo et nebula, o in Christo dilectissima domina, angelorum gaudium et corona sororum; pone mentem tuam in speculo aeternitatis, pone animam tuam in splendore gloriae, pone cor tuum in figura divinae substantiae et transforma te ipsam totam per contemplationem in imagine divinitatis ipsius, ut et ipsa sentias quod sentiunt amici gustando absconditam dulcedinem, quam ipse Deus ab initio suis amatoribus reservavit. Et omnibus quae in hoc fallaci mundo perturbabili suos caecos amatores illaqueant penitus praetermissis, illum totaliter diligas, qui se totum pro tua dilectione donavit, cuius pulchritudinem sol et luna mirantur, cuius praemiorum et eorum pretiosita(ti)s et magnitudinis non est finis; illum dico Altissimi Filium, quem Virgo peperit, et post cuius partum virgo permansit. Ipsius dulcissimae matri adhaereas, quae talem genuit Filium, quem caeli capere non poterant, et tamen ipsa parvulo claustro sacri uteri contulit et gremio puellari gestavit. Quis non abhorreat humani hostis insidias, qui per fastum momentaneorum et fallacium gloriarum ad nihilum redigere cogit quod maius est caelo? Ecce iam liquet per Dei gratiam dignissimam creaturarum fidelis hominis animam maiorem esse quam caelum, cum caeli cum creaturis ceteris capere nequeant Creatorem, et sola fidelis anima ipsius mansio sit et sedes, et hoc solum per caritatem qua carent impii: Veritate dicente: Qui diligit me diligetur a Patre

meo, et ego diligam eum, et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus.

Sicut ergo Virgo virginum gloriosa materialiter, sic et tu, sequens eius vestigia, humilitatis praesertim et paupertatis, casto et virgineo corpore spiritualiter semper sine dubietate omni portare potes, illum continens, a quo et tu (et) omnia continentur, illud possidens quod et comparate cum ceteris huius mundi possessionibus transeuntibus fortius possidebitis. In (quo) quidam mundani reges et reginae falluntur, quorum superbiae usque ad caelum licet ascenderint, et caput earum nubes tetigerit, quasi sterquillinium in fine perduntur.

Super his autem quae me iam tibi reserare mandasti, quae scilicet essent festa quae forte, ut te opinor aliquatenus aestimasse in varietate ciborum gloriosissimus pater noster, sanctus Franciscus, nos celebrare specialiter monuisset, caritati tuae duxi respondendum. Noverit quidem tua prudentia, quod praeter debiles et infirmas, quibus de quibuscumque cibariis omnem discretionem quam possemus facere nos monuit et mandavit, nulla nostrum sana et valida nisi cibaria quadragesimalia tantum, tam in diebus ferialibus quam festivis, manducare deberet, die quolibet ieiunando, exceptis diebus dominicis et die Natalis Domini, in quibus bis in die comedere deberemus. Et in diebus quoque Iovis solitis temporibus pro voluntate cuiuslibet, ut quae scilicet nollet, ieiunare non teneretur. Nos tamen sanae ieiunamus cotidie praeter dies dominicos et Natalis. In omni vero Pascha, ut scriptum beati Francisci dicit, et festivitatibus sanctae Mariae ac sanctorum apostolorum ieiunare etiam

non tenemur, nisi haec festa talia in sexta feria evenirent; et sicut praedictum est, semper quae sanae sumus et validae, cibaria quadragesimalia manducamus.

Verum quia nec caro nostra caro aenea est, nec fortitudo lapidis fortitudo nostra, immo fragiles et omni corporali sumus debilitati proclivae, a quadam (in)discreta et impossibili abstinentiae austeritate quam te aggressam esse cognovi, sapienter, carissima, et discrete te retrahi rogo et in Domino peto, ut vivens vivens confiteris Domino, rationabile tuum Domino reddas obsequium et tuum sacrificium semper sale conditum. Vale semper in Domino, sicut me valere peropto et tam me quam meas sorores tuis sacris orationibus recommenda.

Animae suae dimidiae et praecordialis amoris armariae singularis, illustri reginae, Agni Regis aeterni sponsae, dominae Agneti, matri suae carissimae ac filiae inter omnes alias speciali, Clara indigna Christi famula et ancilla inutilis ancillarum eius commorantium in monasterio Sancti Damiani de Assisio, salutem et cum reliquis sanctissimis virginibus ante thronum Dei et Agni novum cantare canticum et quocumque ierit Agnum sequi. O mater et filia, sponsa Regis omnium saeculorum, et si tibi non scripsi frequenter, prout anima tua et mea pariter desiderat et peroptat aliquatenus, non mireris, nec credas ullatenus incendium caritatis erga te minus ardere suaviter in visceribus matris tuae. Hoc est: impediverunt defectus nuntiorum et viarum pericula manifesta.

Nunc vero, scribens caritati tuae, congaudeo et exsulto tibi in gaudio spiritus, sponsa Christi, quia velut altera virgo sanctissima, sancta Agnes, Agno immaculato, qui tollit peccata mundi, es mirifice desponsata, sumptis omnibus vanitatibus huius mundi.

Felix certe, cui hoc sacro datur potiri convivio, ut ei adhaereatur totis cordis praecordiis, cuius pulchritudinem omnia beata caelorum agmina incessabiliter admirantur, cuius affectus afficit, cuius contemplatio reficit, cuius implet benignitas, cuius replet suavitas, cuius memoria lucescit suaviter, cuius odore mortui reviviscent, cuiusque visio gloriosa beatificabit omnes cives supernae Ierusalem: quae cum sit splendor aeternae gloriae, candor lucis aeternae et speculum sine macula,

Tous les livres