Épître aux Corinthiens (page 2)
CAPUT XXX.
Cum igitur Sancti pars simus, faciamus omnia que sd sanciilalem perlinent; vitantes obirectationeni, impuros ac impudicos complexus, ebrietates novarumque rerum studia, et abominandas cupidilates, delestandum adulierium, exsecrabilem superbiam. Deus enim, inquit[76], superbis resistit; humilibus autem dat graliam. Agglutinemur ergo ad eos, quibus gratia a. Deo comcessa est. lnduamus concordiam, humiles, continentes, àb oinni susurro et obirectalione procul recedentes, operibus et non verbis justi effecti. Dicil enim: Qui multa loquitur, el vicissim andiet: aut eloquens videtur esse justus? Benedictus natus mulieris, brevis vitae, Ne mulius sis im verbis[77], Laus nosira in Deo sit, et non ex nobis ipsis[78]: odii enim·Deus eos, qui. semetipsos predicant[79]. Testimonium boni operis wosiri sb áliis tribustur nobis, sicut datum est patribus nósiris, viris justis. Temeritas et arrogantia el audacia, maledictis a Deo; moderatio autem et humilitas et mansuetudo, apud illos qui a Deo benedicti sunt.
CAPUT XXXI.
Ejus igltot benedictioni firmiter adhaereamus; ei videamus quinam sint benedictionis viae. Animo repetamus quae ab initiofacta sent. Cujus gratia pater noster Abraham benedictus fuit[80]? nonne quia justitiam et veriialem pét fidem operatus fuerat! ]s32c cum confidentia quod futurum erat cogaoscens, libenter faclus est. sacrificium[81]. Jacob in bumilitate, dum fralrem fugit, secessit de terra sua, et profectus est. ad Laban[82], etservivit: et dat sant ei duodecim tribus Israel[83].
CAPUT XXXII.
Si quis animo sincero singula perpenderit, domorwu qua per eum concessa sunt. magnificentiam agnoscei. Ab illo enim orti sunt omnes sacerdotes ac leritae qui altari Dei ministrant: ab illo Dominus Jesus secundum carnem; ab illo reges et principes e& duces seconda[v 12] Judam: aec reliquae ejus tribus in parvo benore sunt, utpote Deo eden: Erit semen (nwrn sicut. stella caeli[84]. li ergo omnes. gloriam et amplitudinem consecuti , sunt, nou per seipsos: $ut opera sua aoi justas sclones quas fecerunt, sed per voluptatem ele Ba nosigiur ex voluntate illius in Christo lesu! voésli, nun per nos ipsos justi efficimur, neque per sapientiam nosiram 2ul intelligentiam aut pietabem aut opera quo in cordis sanctitate operati sumus, sed per üdem, per quam omnes ab initio justificavit Deus omnipotens, cui sit gloria In saecula saeculorum, Amen.
CAPUT XXXIII.
Quid igitur faciemus, fratres? Cessablmus a bonis operibus, eL charitatem derelinquemus? Neutiquam hoc nobis fieri permittat Dominus; sed cum diligentia ei alacritate fesiinemus. omne opus bonum perficere. Ipse namque Opifex et Dominus ounmium in operibus suis ex^·iltat. Ceeloz enim suprema sua ei maxima potentia Aiav't, et incomprehensibili prudentia sua ornavi& ^s.·erra quoque ab aqua que illam ambit, separ: til; : t euper immobile proprie voluntatis femdamentem firmavit, Animalia eliam quie in illa versantur, jussu suo przcepil esse. Mare quoque. e& quie im illo vivunt anim3lia. cum prius cressset, potentia sua inclusit. Pr om! nibus auimal excellenlissimurs et intellectus. ergo maximum, bominem, sacris et. intaminalis manibus formavit, imaginis suz characterem, ]ta ciim ait Deus: Faciamus hominem ad imaginem ei similitudinem nostram. Et fecit Deus hominem: masculum ei feminam fecit eos[85]. llc. igitur omnia cum perfecisset, saudavit ea, et benedixit, dixitque: Crescite et multiplicamini[86]. Videamus. quod in bonis operibus ornali fuerint omnes justi. Et ipse ergo Dominus cum se operibus decorasset, gavisus est. Habentes itaque hoc exemplar, impigre ad voluntatem ejus accedamus: ex totis viribus nostris operemur opus justitiae.
CAPUT XXXIV.
Bonus operarius cum fiducia panem operis sui accipit: segnis vero et remissus locatorem suum non audet intueri, Oportet ergo nos ad bonum faciendum prompto animo esse: ex hoc enim omnia constant. Quippe nobis praedicit: Ecce Dominus, et merces ejus coram illo[87]; ut reddat unicuique secundum opus suum[88]. Itaque nos ex toto corde hortatur ad hoc, ne segnes et desides simus ad omne opus bonum. Gloriatio nostra et fiducia in ipso sit, voluntati ejus subjiciamur. Attendamus ad universam angelorum ejus multitudinem; quo mode astantes voluntati ejus famulentur. Dicit enim Seriptura: Dena millia denum millium assistebant ei; el mille millia deserviebant ei[89]. Et clamabant: Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Sabaoth; plena est omnis creatura gloria ejus[90]. Et nos. ergo concorditer in unum congregati, communi consensu tanquam ex uno ore ad ipsum clamemus totis viribus, ut participes flamus magnarum et inclytarum promissionum ejus. Dicit enim: Oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quanta pra paravit exspectantibus eum[91].
CAPUT XXXV.
Quam beata sunt, dilecti, et mirabilia dona Dei! vita in immortalitate, splendor in justitia, veritas in libertate, fides in confidentia, continentia in sanctitate; et haeec omnia sub intellectum nostrum cadunt. Quaenam igitur sunt qua prestolantibus apparantur? sanctissimus opifex et pater ssculorum, ipse quantitatem, pulchritudinem excellentiamque illorum cognoscit. Nos igitur summo studio contendamus in numero exspectantium eum reperiri, ut participes flamus donorum repromissorum. Quo modo autem eveniet istud, dilecti? Si mens nostra in Deum fide stabilita fuerit, si placita illi et accepta exquisiverimus, si perfecerimus qua ad inculpatam ejus voluntatem pertinent, et secuti fuerimus viam veritatis; abjicientes a nobis omnem injustitiam et iniquitatem, avaritiam, contenliones, malignitates et fraudes, susurros et obtrectationes, odium Dei, superbiam et ostentationem, inanem gloriam aique amorem vanitatis. Qui enim ista faciunt, odiesi Deo sunt: neque solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt illis[92]. Dicit enim Scriptura: Peccatori autem. dixit Deus: Quare tu enarras justilias meqs, et qssumis lestamentum meum per os tuum? Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos retrorsum. Si videbas furem, currebas cum eo: el cum. adulleris portionem tuam ponebus. Os tuum abundavit malitia; et lingua tua concinnabat dolum. Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tum ponebas scandalum. Hoc fecisti, et tacui; existimasti, inique, quod ero tibi similis. Arguam te, et statuam te contra faciem tuam. Intelligite utique hec, qui obliviscimini Deum; ne quando rapiat sicut leo, et non sit qui eripiat. Sacrificium laudis honorificabit me; et illic iter quo ostendam illi salutare Dei[93].
CAPUT XXXVI.
Haec est via, oharissimi, in qua salutare nostrum invenimus, esum Cbristum, pontificem oblationum nostrarum, inürmitatis nostrae patronum et auxilia torem[94]. Perbunc coelorum altitadinem aspicimus, per bunc immaculatum et supremum illius vultam speculamur, per hune oculi cordis nostri aperti sunt, per hunc insipiens ct obscuralg mens nosira in admirabilein ejus lucem ssurgit, per bunc voInit Boniinus ut immortalem cognitionem gustaremus: qui eum a splendor majestatis ejus, tanto wajor est angelis, quanto excellentius nomen hereditavit[95]. Ita quippe scriplum est: Qui facit angelos Bwos spirilus, el ministros suos flammam ignis[96]. De Filio. 3ntem suo sic dixit Dominus: Filius meus es iu; ego hodie genui te. Postula a me, c dabo tibi gentes hareditatem tuam, el. possessionem (Xam terminos terrae[97]. Et iterum. dicit ad eum: Sedea ) deaeiris meis, donec ponam inimicos (pos scabellum pedum (uorum[98]. Quinam igitur sunt iaimiici Domini? Qui pravi sunt, quique divina: voluntati suam voluntatem opponunt.
CAPUT XXXVII.
Militemus igitur, viri fratres, omnibus viribus in inculpatis ejus preceptis. Consideremus. eos qui sub ducibus nosiris merent, quemadmodum ordinate, quam strenue, quo modo submisse imperata exsequaniur. Non omnes sunt praefecti. neque irilbuni, neque centuriones, aeque quinquagenarii, et sie deinceps; sed unusquisque in sua slatione, qux a rege ac ducibus imperantur peragit. Magni sine parvis, neque parvi sine maghis consistere nequeunt. Mutua quaedam in omnibus necessitudo est, et in his usus, Exemplo nobis sit corpus tostrum: eaput absque pedibus nihil est, sic neque pedes absque ca, ile: minima autem corporis nostri membra, necessaria et utilia sunt toti corpori: tum universa conspirant, et ad conservalionem totius corporis una subjectione utuntur[99].
Servetur itaque tolum corpus nostrum in Chrisló Jesu; et unusquisque proximo suo suwbjicialur secundum donum quod per gratiam illius obtinuit. Fortis ne negligat quidem imbecillem; imbecil! is vero forem revereatur: dives pauperi largiatur; pauper vero gratias agat Deo, quod ei dederit per quem inopia ejus suppleatur: sapiens ostendat sapientiam suam, non in verbis, sed in bonis operilus: liumilis non sibi testimonium ferat; sed ab aliero sibi ferri sinat * qui carne castus est, ne insolescat, sciens aliu esse qui ei continentiam donat. Reputemus ergo, fratres, ex qua materia facti simus; qui et quales in mundum ingressi simus, tanquam e sepulcro et tenebris: auctor et opifex noster in mundum suum nos introduxit, preparatis ante quam nasceremur benefactis suis. Haec igitur omnia ab eo habentes, in omnibus gratias ipsi agere debemus; cui gloria in secula seculorum. Amen.
CAPUT XXXIX.
Stulti et insipientes, et fatui, et imperiti derident nos ac subsannant, dum cogitationibus suis se extollere cupiunt. Quid enim potest mortalis? aut quale robur terrigenae? Scriptum est enim: Non erat figura ante oculos meos; sed auram et vocem audiebam. Quid enim? nunquid homo coram Domino mundus erii? vel de operibus suis inculpabilis vir? Si in servis. suis non credit, et adversus angelos suos pravum quid advertit[100]; caelum autem nox est mundum coram eo[101]; hem vero, qui habitant domos luteas, ex quibus et ipsi de eodem luto sumus. Percussit illos tanquam tinea, et a mane usque ad vesperam wlira non sunt: eo quod. non possent sibi. ipsis subvenire, perierunt: insufflavit. eis, et interierunt; quia non habebant sapientiam[102]. Invoca autem, si quis tibi respondeat; vel si quem. sanctorum angelorum aspicias: etenim stultum perimit ira; errantem autem occidit zelus, Ego autem vidi stultos radices mittentes; sed statim absumpta est illorum habitatio. Longe fiant. filii eorum a salule; conterantur super januas minoram; et non. erit qui eripiat. Qua enim ab illis parata suni, justi comedent; ipsi vero de malis nom liberabuntur[103].
CAPUT XL.
Cum[104] ergo haec nobis manifesta sint, etiam in divinae cognitionis profunda introspicientes, cuncta ordine debemus facere, quae nos Dominus statutis lemporibus peragere jussit: oblationes scilicet el officia perfici, neque temere vel inordinate fieri, precepit, sed prafinitis temporibus et horis: ubi etiam el a quibus celebrari vult, ipse excelsissima sua voluntate definivit: ut pure. et. «arcte omnia facta in beneplacito, accepta essent voluntati ejus. Qui ergo assignatis temporibus oblationes suas faciunt, accepti et beati sunt: nam qui sequuntur leges Domini, non aberrant. Summo quippe sacerdoti sua munia tributa sunt; et sacerdotibus locus proprius assignatus cst; et levitis sua ministeria incumbunt: homo laicus praceptis laicis constringitur.
CAPUT XLI.
Unusquisque vestrum, fratres, in suo statu gratias Deo babeat, in bona conscientia degens, non trausgrediens prescripiam muneris sui regulam, in honestate, Non ubique, fratres, offeruntur sacrilicia jugia[v 13], vel votiva, vel pro peccato et delicto, sed Hierosolymis tantam; neque illic in quovis loco fit oblatio, sed ante templum ad altare; prius facta a summo sacerdote et pradictis ministris oblati inspectione ac probatione. Qui ergo praeter id quod voluntati ejus conscntaneum est, aliquid faciunt, morte multantur[105]. Videtis, fratres: quo majori cognitione digni habiti sumus, eo graviori periculo sumus obnoxii.
CAPUT XLII.
Apostoli nobis evangeliaearunt a Domino Jesu Christo, Jesus Christus a Deo. Missus igitur est Christus a Deo, et apostoli a Christo: et factum est utrumque ordinatim ex voluntate Dei. lta. que acceptis mandatis, el certo persuasi per resurrectionem Domini nostri Jesu Christi, et in fide confirmati per verbum Dei[106] cum Spiritus sancti plenitudine ac securilale, egressi sunt, annuntiantes adventurum esse regnum Dei. Pr: edicantes igitur per regiones ac urbes, primitias earum, spipiu cum probassent, in episcopos et diaconos eorum qui credituri erant, constituerunt. Neque hoc 0294A nove: a multis enim temporibus de episcopis et diaconis scriptum fuerat. Sic enim alicubi dicit Scriptura: Constituam episcopos eorum in justitia et diaconos eorum in fide[107].
CAPUT XLIII.
Et quid mirum, si quibus in Christo commissum est a Deo hoc munus, praedictos constituerint? quandoquidem et beatus Moyses, fidelis famulus in tota domo[108], omnia qui ipsi mandata erant, in sacris libris adnotavit; quem et secuti sunt reliqui prophetae, iis qux& ab ipso sancita erant testimonium — pariter perhibentes. lle nemque[109] cum: aemulatio pro sacerdotio incidisset, ac tribus inter se dissentirent, quae tam illarum glorioso eo nomine ornata esset; jussit ut — duodecim principes tribuum afferrent sibi virgas quibus uniuscujusque tribus nomen esset superscriplum: hasque acceptas ligavit, et annulis eorum principum obsignavil; * atque illas deposuit in tabernaculo testimonii super mensam Dei: et clauso tabernaculo, claves juxta et virgas signavit: ac dixit illis [v 14]: «Viri fratres, cujus tribus virga germinaverit, hanc elegit Deus ut sacerdólio fungatur eique ministret, » Mane autem facto, convocavit universum sraelem, sexcenta milia virorum; e& sigilla principibus tribuum estendit, aperuitque tabernaculum testimonii, ac protulit virgas: et inventa est virga Aaron nori iantum germinasse, sed et fructum habere. Quid vobis videtur, dilecti? Annon id futurum prasciverat Moyses? Maxime noverat; verum ne seditio Inter Israelitas oriretur, ita se gessit ut glorificaretur nomen veri et solius Dei, cui gloria in saecula seculorum, Amen.
CAPUT XLIV.
Ei apostoli nostri cognoverunt per Dominum nostrum Jesum Christum, quod futura esset contentio de nomine episcopatus: ob eam ergo causam, perfectam praecognitionem adepti constituerunt predictos, et deinceps future successionis regulam tradiderunt; ut cum illi decessissent, ministerium eorum ac munus alii viri probati exciperent. Constitutos itaque ab illis, vel deinceps ab aliis viris eximiis, consentiente universa Ecclesia; qui ineulpate ovili Christi ministraverunt cum humilitate, quiele, nec illiberaliter; quique longo tempore ab omnibus testimonium praeclarum deportarunt; hos putamus officio injuste dejici. Neque enim leve erit nostrum peccatur, si eos qui citra querelam et sancte offerunt dona, ab episcopatu removerimus, Beati presbyteri, viam prius emensi, qui fructuosam perfectamque consecuti sunt dissolutionem; non enim verentur, ne quis eos transferat de loco ipsis constituto. Videmus enim, quód vos, nonnullos honeste viventes, ex administratione quam inculpate ac honorifice exsequebantur, dimovistis.
CAPUT XLV.
Contentiosi estis, fratres, el in rebus quam ad salutem non pertinent aemulatores. Diligenter inspicite Scripturas, Spiritus sancti vera oracula. 0302A Attendite, nihil injustum, neque perversum in illis scriptum esse. Non enim invenietis justos ab hominibus sanctis depulsos. Persecutionem passi sunt justi, sed ab iniquis: in carcerem sunt conjecti, sed ab impiis, lapidati sunt a nefariis; occisi a scelestis et injusto zelo abreptis, Haec passi, bono animo tulerunt. Quid emim dicemus, fratres? Daniel[110] in specum leonum ab hominibus Deum timentibus conjectus est? An Ananias, Azarias et Misael[111], ab eis qui magnificum el nobilem Altissimi cultum observabant, conclusi sunt in fornacem ignis? Absit prorsus. Quinam igitur haec patrarunt? Homines odio ac exsecratione digni, et omni malitia pleni, eo furoris proruperunt, ut viros in sancto et inculpato proposito Deo servientes, 0302B contumeliis ac tormentis affecerint; nescientes, Altissimum esse propugnatorem et protectorem eorum, qui in pura conscientia potentissimo nomini ejus inserviunt: cui gloria in saecula saeculorum. Amen. Ni vero in fiducia sustinentes, gloriae et honoris haeeredes facti sunt; atque exaltati sunt beatique effecti a Deo in memoria ipsorum, in saecula saeculorum. Amen.
CAPUT XLVI.
Talibus itaque exemplis et nos adhaeerere oportet, fratres. Scriptum enim est: Sanctis vos adjungite; quia qui illis adherent, sanctificabuntur. Et rursus in alio loco dicil: Cum viro innocente innocens eris, et cum electo electus eris, et cum perverso perverteris[112]. Quare innocentibus et justis jungamus nos: ii quippe sunt electi Dei. litquid inter vos sunt contentiones. irae, dissensiones, schismata et bellum? Nonne nobis unus est lleus, et unus Christus, et unus Spiritus gratix qui effusus est super nos, et una vocatio in Christo? Cur diducimus et distrabimus meinbra Christi[113], et contra proprium corpus seditionem movemus; eoque vesanis devenimus, ut alios aliorum membra esse obliviscamur? Recordamini verborum Jesu Domini nostri. Dixit enim: Vae honum illi: bonum erat ei, si natus non fuisset[114], quam ut unum ex electis meis scandalizaret[115]; melius erat, ut ei mola circumponerelur, et in mare demergeretur, quam ul unum de pusillis meis scandalizaret[116]. Schisma vestrum nultos. pervertit; multos in animi dejectionem, multos in vacillationem, omnes nos in tristitiam eonjecit: el adbue seditio vestra persistit.
CAPUT XLVII.
Sumite Epistolam beati Pauli apostoli. Quid primum vobis in principio Evangelii scripsit? Profecto in Spiritu ad vos litteras dedit de seipso et Cepha et Apollo[117][v 15], quia etiam tum. diversa in studia scissi eratis. Sed varia illa animorum inclinatio minus peccatum vobis intulit: propendebatis enim in apostolos testate samctitatis, et in virum ab illis probatum. Nunc vero quinam vos perverterint, et nominatissimi vestri fraterni amoris imminuerint decus, animadvertite, Turpia sunt, dilecti, 2c valde turpia, et Christiana conversatione indigna. audiri firmissimam et antiquam Corinthiorum Ecclesiam propter unum aut alterum hominem contra presbyteros seditionem movere. Atque is rumor non tantum ad nos pervenit; sed ad eos quoque qui a nobis alieni sunt animo et sententia; adeo ut propter vestram insipientiam[118], etiam blasphemiae nomini Domini inferaniur, vobis autem perieulum creetur.
CAPUT XLVIII.
Auferamus igitur hoc celeriter, et Domino acciflamus, et plangamus orantes eum, ut propitius factus nobis reconcilietur, nosque decore et caste fraterni awworis conversatipni nostre restituat. Haec enim est porta justitiae ad vitam aperta, sicut scriptum est: Aperite mihi portas justitie; ingressus in eas, confitebor Domino. Hac porta Domini; justi intrabunt in eam[119]. Cum ergo multe portae apertae sint; quae in justitia est, eadeg et in Christo est: in quam beati sunt omnes qui intrarint, et iter &uum in sanctitate ac justitia direxerint, omnia imperturbate peragentes. Sit aliquis fidelis, sit potens in enarranda cognitione, sit sapiens in sermonum dijudicatione, sit in operibus purus; tanto enim humilior esse debet, quo major esse videtur; et quarere quod omnibus utile est, non autem sibi,
CAPUT XLIX.
Qui charitatem jn Christo habet, servet Christi mandata.[120][v 16] Vinculum charitatis Dei quis potest enarrare? Magnificentiam benitatis ejus quis, prout oportet, eloqui valet? Altitudo ad quam evehit claritas, inenarrabilis est. Charitas nos Deo agglutinat: charitas operit multitudinem peccatorum[121]: charitas omnia sustinet[122], omnia sequo animo fert; , in charitate nihil sordidum, nihil superbum; charitas schisma non habet; charitas seditionem non concitat; charitas omnia facit in concordia; in charitate omaes Dei electi, perfecti sunt facti. Sine charitate nihil acceptum est Deo. In charitate nos assumpsit Dominus; propter charitatem quam erga nos habuit Jesus Christus Dominus noster ex voluntate Dei, sanguinem suum pro nobis tradidit, et carnem pro carne nostra, et. animam pro animabus nostris[v 17]
CAPUT L.
Videtis, charissimi, quam magna et admiranda res Sit charitas, et quod perfectio ejus nequeat expli (hri. Quis idoneus est ut in ipsa inveniatur, praeeter eos ques Deus dignos esse voluerit? Oremus igitur el petamus a misericordia ejus, ut in charitate vivamus[123], citra humanam propensionem, et inculpati. Generationes omnes ab Adam usque in hodier num diem praeterierunt: at qui per Dei gratiam consummati sunt in charitate, habent sedem piorum; qui manifestabuntur in visitatione regni Christi. Scriptum enim est: fngredere in cubicula tua paululum quantulumcunque, donecperiranseat i» aet (uror meus. Et recordabor diei boni[124], et suscitabo vos e sepulcris vestris[125]. Beati sumus, dilecti, si precepta Domini in charitatis concordia fecerimus, ut per charitatem remittontur nobis peccata. Scriptum quippe est: Beati, quorum remissa sunt iniquitates, et quorum tecla sunt peccata. Beatus vir cui non imputabit Dominus peccatum, nec est in ore ejus dolus[126] Haec beatitudo contigit electis a Deo per Jesum Christum Dominum nostrum; cui gloria in saecula saculorum. Amen.
CAPUT LI.
Quaecunque igitur per quemdam adversarii, psum deliquimus, veniam postulemus: illi ve qui seditionis ac dissensionis duces et principes fuerunt, debent communem spem contemplari. Qu: enim cum timore et charitate vivunt, se fpsos in contumelias incidere malunt, quam proximos; scqne ipsos potius improbari sustinent, quam pulchre et juste traditam nobis consensionem. Nam melius est l; omini, confiteri de lapsibus et peccatis, quam indurare cor suum; prout induratum est cor eorum qui contra famulum Dei Moysen seditionem fecerunt[127]: quorum condemnatio manifesta fuit; descenderunt enim in infernum vivi, et mors absorpsit eos. PlaTao et exercitus ejus et omnes praefecti AEgypti[128], currus etiam et equites eorum, non aliam ob causam maris Rubri. profundo iinmersi sunt, et perierunt, quam qued stulta eorum corda indurata fuerint, post signa et miracula per famulum Dei Moysen facta in terra AEgypti.
CAPUT LII.
Nullius rei, fratres, indigus est Dominus omnium, nec quidquam desiderat, preterquam ut ei fiat confessio. Ait enim electus David: Confitebor Domino, ei placebit ei super vitulum novellum, cornua producentem et ungulas. Vídeant pauperes, et la: tentur[129]. Et iterum dicit Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua. Et invoca me in die tribulationis (ug: et eruam te, et honorificabis me[130]. Nam sacrificium Deo, epivitus contribulatus[131].
CAPUT LIII.
Nostis enim et probe nostis sacras Scripturas, djlecti; et penitius in Dei eloquia introspexistis: illo igilgr in memoriam revocate. Cum Moyses in montem asceridisset, et quadraginta dies noctesque quadraginta in jejunio ac humilitate transegisset, dixit ad eum Deus: Moyses, Moyses, descende velociter hinc; quia iniquitatem fecit populus tuus, quos eduxisii de terra. Egypti: transgressi sunt cito de tia quam mandasti eis, et fecerunt sibi fusilia. Et dixit Dominus ad eum: Locutus sum ad te semel et iterum, dicens: Vidi populum hunc; et ecce populus dura cervice est: dimitte me exterminare eos, et delebo nomen eorum de snb celo; et faciam te in gentem magnam et mirabilem, et meltam magis quam hanc. Dixit autem. Moyses:. Neutiquam, Domine; remitte peccata huic populo; vel etiam me dele de libro viventium[132]. O charitatem magnam! o insuperabilem perfectionem! Libere ad Dominum loquitur famulus, remissionem pro plebe postulat, vel se ipsum quoque cum eis deleri petit.
CAPUT LIV.
Quis ergo inter vos generosus? quis misericors? quis charitatis plenus? Dicat: Si propter me sedifio, et discordia, et schiemata; discedo, abeo, quocunque volueritis; e qux multitudo jusserit facio: tantum ovile Christi in pace degaf, cum constifutis presbyteris. Qui hoc fecerit, sibi magnum decus in Domino comparabit; eLomnis locus eum excipiet.
Domini enim est terra, et plenitudo ejus[133]. Haec, qui divinam, eujus nunquam poenitet vitam vivunt, fecerunt et facient.
CAPUT LV.
Ut autem etiam gentium exempla proferamus: wiulü reges et principes, pestifero tempore sae eviente, cum oraculo admoniti essent, se ipsos morti tradiderunt, ut cives suo sanguine liberarent. Multi 2 suis civitatibus, ne seditio amplius duraret, secesserunt. Multos e nostris cognovimus, qui se ipsos in vincula conjecerunt, ut alios redimerent, Multi se ipsi in servitutem dederunt, et accepto pretio sui, alios cibarunt. Mulieres complures per gratiam Dei corroboratae, strenua et virilia multa gesserunt. Beata Judith[134], cum urbs obsideretur, rogavit seniores ut sibi liceret in alienigenarum castra. transire: ac se ipsam periculo tradens, propter charitatem patriae populique obsessi egressa est; et Dominus tradidit Olophernem in manu feminae. Nec minus perfecta secundum fidem Esther[135] periculo se objecit, ut duodecim tribus Israel jam perituras liberaret. Nam in jejunio et humilitate preeata est omnium inspectorem Dominum, Deum saxulorum; qui animi ejus humilitatem cernens, populum liberavit, cujus gratia periculis sese illa obtulerat.
CAPUT LVI.
Et nos igitur oremus pro eis, qui in aliquod peccatum lapsi sunt, ut detur illis moderatio et humilitas; quo non: nobis, sed voluntati Dei cedant; sic enim erit ipsis fructuosa et. perfecta quae est apud Deum et sanctos, cum misericordia recordatio. Assumamus disciplinam, juxta quam nemo debet indignari, dilecti. Admonitio gum invicem facimus, bona est et perquam utilis: siquidem nos voluntati Dei agglutinat. Sic enim ait sacer sermo: Castigans castigavit me Dominus; et morti non tradidit me[136]. Quem enim diligit Dominus, corripit; flagellat autem omnem filium quem suscipit[137]. Corripiet enim me, inquit, justus in misericordia, el arguet me: oleum auiem peccatorum nom impinguet. caput meum[138]. Et iterum dicit: Beatus homo, quem arguit Dominus; monitionem — vero Omnipotentis ne renuas. Ipse enim dolere facit, et rursus restituit: percussit, et manus ejus. sanaterunt. Sexies de necessi. atibus eruet te; et in septimo non langel te malum? In. fame liberabit te a morte: in prelio vero, de manu ferri solvet te: et a flagello. lingua abscondet te, el non timebis a malis ingruentibus: injustos et iniquos deridebis; et (eroce. be&lias non timebis: bestie enim fere pacato erunt tibi. Deinde scies, quod in pace erit domus war habitatio autem tabernaculi tui non peccabit. Scies. auiem, quod multum semen. tuum, et filii tui quasi omnis herba Campi: et. venies in sepulcrum, tanquam (rumentum maturum, quod in tempore messuefun; vel sicut acereus are? in tempore comportatur [139]. Videtis, dilecti, protegi eos qui a Domino castigantur: cum enim bonus sit castigat nos Deus, ut sancta ejus disciplina commonefiamus,
CAPUT LVII.
Vos ergo qui seditionis fundamenta jecistis, subditi estote[140] presbyteris, e correptionem suscipite in penitentiam: flectentes genua cordis vestri, discite subjici, deponentes arrogantem et superbam linguae vestre jactantiam; melius enim vobis est, in ovili Christi parvos et probatos inveniri, quam. altum sapientes e spe illius dejici. lta siquidem dicit Sapientia, omnem virtutem complectens: Ecce proferam vobis mei spiritus dictionem; docebo autem 0326A vos meum sermonem. Quoniam vocabam, et non obedistis; ei exlendebam verba, et non attendistis; sed irrita fecistis mea consilia; et meis increpationibus rebelles fuistis. Itaque et ego vestra perditione ridebo: gaudebo autem cum venerit vobis interitus, et cum advenerit vobis subito tumultus; eversio autem similis procellae adfuerit; vel cum venerit vobis tribulatio et oppressio. Erit enim cum invocabitis me; ego autem non exaudiam vos: quaerent me mali, et non invenient. Oderunt enim sapientiam; timorem autem. Domini non assumpserunt; neque volebant meis attendere consiliis: subsannabant autem meas redargutiones. Ergo comedent viae suae fructus, ef sua ipsorum impietate saturabuntur[141]. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
0327A CAPUT LVIII.
Inspector omnium Deus, spirituum Dominus et herus universae carnis; qui elegit Dominum Jesum Christum, et per eum nos in populum peculiarem[142] omni animae quae invocaverit magnificum et sanctum nomen ejus, det fidem, timorem, pacem, patientiam, aequanimitatem, continentiam, puritatem et temperantiam; ut nomini ejus grata sit, per summum sacerdotem ei patronum nostrum Jesum Christum: per quem illi gloria, majestas, imperium, honor, et nunc, et in omnia saecula saeculorum. Amen.