Commentarii in Isaiam (page 2)

Jérôme de Stridon · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : local Spec (livres-gemini) · 2 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

3. Nam dum rector agenda quae novit despicit, agitur cum eo districto judicio, ut agenda non videat, quia implere noluit quod videbat. Manifesta namque visio negligentis pastoris non est, sed amantis. Unde et per seipsam Veritas dicit: Qui diligit me diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum (Joan. XIV, 21). Claritas namque manifestae visionis, est revelatio amatae veritatis. Quae profecto veritas si merito dilectionis ostenditur, iis qui torpent a bono opere dignissime occultatur, quia signum amoris non est in affectione animi, sed in studio bonae operationis. Unde et in Evangelio Dominus praemisit, dicens: Qui habet mandata mea, et facit ea, hic est qui me diligit (Ibid.). Quia ergo de negligentia operis caligo incurritur internae visionis, apte nimis, dum de contemptu mandatorum sacerdos arguitur, visio occultata memoratur. Sequitur: (Vers. 1.) Et sermo Domini erat pretiosus.

4. Quantum ad sacrae historiae veritatem pertinet, pretiosum pro raro posuit. Pretiosus itaque sermo erat, quia dum rarus esset qui summa contemplando cerneret, frequens esse non poterat qui bona loquendo praedicaret. Quod nunc quoque in sancta Ecclesia 97 fieri videmus, quia dum plerique de reverentia culminis gloriam affectant honoris, dum sacri ordinis ministeria negligunt, summa quae videre nequeunt subjectis plebibus praedicare non possunt, atque in eorum familia pretiosus sermo esse cognoscitur, quia raro bonae praedicationis hortamenta audiunt, quorum praelati ex desiderio non quaerunt superna quae dicant, sed terrena quae agant. Quos profecto sacra Scriptura notat, quae dicit: Canes muti non valentes latrare (Isa. LVI, 10). Non dixit non volentes, sed non valentes, quia certe dum mundi gloriam ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente et virtute diligunt, vellent populo sublimia dicere, ut etiam de sublimitate verbi possent gloriam habere. Canes ergo muti volentes latrare, non possunt, quia dum pravo corde terrena meditantur, occulta veritatis quae proferant revelatione nulla comprehendunt. Sed quia quod pretiosum est magna cum diligentia custodiri solet, potest hoc quod dicitur: Non erat visio manifesta, ad carnalium praelatorum negligentiam referri. 5. Quod vero additur: Et sermo Domini erat pretiosus, ad bonorum ardens studium subditorum, cum fideles subjecti etsi non habent qui eis frequenter de thesauro sacri eloquii superna praedicet, hoc tantum quod aliquando scire potuerunt mira devotione complectuntur, et velut rem ineffabiliter pretiosam custodiunt, dum per bona opera in coelo collocant, ubi fures qui id auferre valeant nequaquam appropinquant. Unde et in Evangelio de emptore bonae margaritae dicitur: Inventa una pretiosa margarita, dedit, omnia sua et comparavit eam (Matth. XIII, 46). Cum itaque in occultatae visionis tempore pretiosus sermo esse describitur electorum, subditorum laudes nuntiantur, quia tanto sublimiori gloria praedicandi sunt, quanto id bonum, quod de eminentiori loco periit, perfectione magnae charitatis in inferioribus remansit. Quorum profecto bona conversatione plerumque agitur, ut ea quae occultata fuerat visio, manifestetur, ut qui devote custodiunt minima, scire debeant quae faciant, et majora. Unde et subditur: (Vers. 2-4.) Factum est igitur in die quadam, Heli jacebat in loco suo, et oculi ejus caligaverant, nec poterat videre lucernam Dei, antequam exstingueretur. Samuel autem dormiebat in templo Domini, ubi erat arca Dei. Et vocavit Dominus Samuelem.

6. Samuel quippe puer a Domino vocatur quoties humilibus subjectis divini consilii arcana revelantur, et humilitatis suae merito lumen contemplationis acquirunt, quod superbiae suae retributione elati praedicatores perdunt. Sed notandum quia id quadam die factum ostenditur, qua videlicet Heli et in loco suo jacere, et videre non posse perhibetur. In die namque vocatur, qui pro sua et aliorum salute ad supernae sapientiae scienda secreta sustollitur. Quo contra et Salomon sapientiam in nocte percepit, ut caligo temporis indicaret quia eamdem sapientiam non perseveratus acciperet (III Reg. III, 5, 12). Quod intelligi et aliter potest, quia videlicet Heli caligo memoratur. Positione itaque diei, ejus ostenditur magnitudo caecitatis, quia profecto magnas tenebras habuit, qui in die non vidit. Nunc quoque si ad Ecclesiae statum respicimus, generalis gratia luminis est. Venit namque qui verae claritatis radios spargens, diceret: Ego sum lux mundi, qui sequitur me non ambulat in tenebris (Joan. VIII, 12). Et 98 quia interni splendoris ejus gloria ineffabilis est, non dicitur de die isto, vel illo, sed die quadam: cujus profecto diei claritas non est; claritatis vero [ Nonne melius, claritas est. Claritatis vero, etc.] magnitudo incognita. Magnas ergo tenebras Pastor sustinet, si is qui Ecclesiae oculus esse per officium noscitur in gratia tantae lucis visionem non habet. Quare et ejusdem oculi tenebras per semetipsam veritas magnas ostendit, dicens: Ipsae tenebrae quantae erunt (Matth. VI, 23)? Sed jam unde sibi tanta caligo oriatur insinuat, quia dicit: Jacebat in loco suo. Locus namque praedicatoris standi, non jacendi, officium habet. Unde et de seipso Dominus formam ejusdem praedicatoribus praebet, dicens: Ego autem in medio vestri sum, sicut qui ministrat (Luc. XXII, 27). Stare enim in medio fratrum est per laboriosam conversationem se in exemplum minoribus praebere. Stare itaque ad laborem operis pertinet, et ad pugnae necessitatem. Unde et agonotheta spiritualis certaminis praecipit, dicens: State ergo succincti lumbos in veritate (Ephes. VI, 14). Et quia jacere quiescentis est, in loco praelii et laboris quietis teporem sequi reprehenditur, qui in loco jacere memoratur. Stare etiam justi est. Unde et Paulus dicit: Fide enim statis (II Cor. I, 23). Jacere ergo etiam ad remissioris vitae negligentiam pertinet. Tunc itaque Heli jacet in loco suo, cum per lapsum pravitatis reprobus praedicator requiescit in sede justi. Jacentis ergo in loco suo oculi caligant, quia summa videre nequeunt, qui in arce pastoralis culminis non exsequuntur virtutis opera, sed remissioris vitae blanditiis immerguntur. Qui profecto lucerna Dei jam non veritate laudis, sed per improperium appellatur derisionis. Nam qui lucernae Dei appellatione fungitur, et videre non posse perhibetur, deridetur potius tanto nomine quo censetur. Nam in vera justi laude dicitur: Ipse erat lucerna ardens et lucens (Joan. V, 35). Nam veri luminis jubar quod amando hauserat loquendo fundebat. Praedicator etiam carnalis dicitur lucerna per officium, caeca per intentionem, quia dignitate fungitur praebendi luminis, sed mentem figit in tenebris vanitatis. 7. Cujus profecto consummata perversitas designatur, quia non dicitur non videbat, sed videre non poterat. Quare et malae arboris mentionem faciens Dominus, ait: Non potest arbor mala fructus bonos facere (Matth. VII, 18). Lucerna itaque Dei videri non potest, cum is qui pastorali dignitate praeeminet tanta spissitate saecularis amoris premitur, ut ad internae claritatis intuitum nulla gratiae inspiratione sublevetur; cum jam videlicet, justa Dei indignatione projectus, in caliginis suae caecitate relinquitur, ut ulterius per infusionem superni luminis nunquam visitetur. Bene autem dicitur: Antequam exstingueretur. Non videre enim poena peccatoris est in hoc tamen adhuc saeculo viventis, videre autem non posse est mortui impii in alio jam saeculo aeterna poena damnati. Unde et conditoris judicio in exterioribus tenebris claudi praecipitur, ut videlicet ad lucis intuitum nunquam reducatur. Cum ergo antequam exstingueretur videre non posse dicitur in isto adhuc saeculo vivens praedicator reprobus, damnato jam in perpetuum impio in caecitate similatur. Exstinguitur autem lucerna cum pastor moritur. Vel certe lucerna exstinguitur, quia cum reprobus praedicator per mortem carnis interit, quidquid in eo lucere videbatur, de gloria culminis amittit, et velut sola lucernae testa sine lumine remanet, cum ad aeternum judicium servari persona 99 cogitur, quae omni penitus saeculi fulgore spoliatur. Antequam igitur exstinguatur lucerna Dei, videre non potest, quia et meritum futurae damnationis per aeternitatem suae caecitatis possidet, et tamen adhuc coram hominibus per splendorem acceptae dignitatis fulget. (Vers. 3.) Samuel autem dormiebat in templo Domini, ubi erat arca Dei.

8. Bene autem reprobus praelatus non dormire, sed jacere dicitur, puer autem subditus et electus non jacere, sed dormire, quia dormire aliquando in bonam partem accipitur, jacere autem fere semper in malam. Unde et Sponsa in Cantico canticorum dicit: Ego dormio, et cor meum vigilat (Cant. V, 2). In somno itaque pueri perfecti uniuscujusque electi subditi a pravo opere requies designatur. In templo quippe et ubi est arca dormit, qui, in coelesti desiderio atque in sacrae Scripturae meditatione occupatus, ad ea quae ad perversitatem pertinent non intendit. Quidam namque in templo dormiunt, sed in loco ubi est arca Dei non dormiunt, quia nonnulli simplices in coelesti contemplatione per amorem requiescunt, sed sacri eloquii occulta meditari nesciunt. Samuel autem, qui non solum in templo, sed coram arca Dei dormire dicitur, eruditos pariter et electos subditos designat, quia dum amoris sui flammas de sacro eloquio frequentius meditando hauriunt, ad supernae patriae desiderium altius assumuntur, et velut intima templi ad somnum eligunt, dum eo longius separantur a publico terreni operis, quo secretius per meditationem reconduntur in sacrario internae visionis. (Vers. 4.) Et vocavit Dominus Samuelem.

9. Vocare etenim Dei per vim majoris gratiae excitare est. Dormientem namque Dominus vocat, quia a terrena intentione quiescentes ad augmentum supernae cognitionis excitat. Nam dum ad ea quae foris sunt per sollicitudinem vigilamus, interna et spiritualia non sentimus. Repulsio itaque terrenae curae praeparatio est nostra ad perceptionem supernae gratiae, quia in electis fit uberior infusio divini muneris, quo mens fuerit purior per custodiam internae meditationis. Sequitur: (Vers. 4-9.) Et vocavit, inquit, Dominus Samuelem. Qui respondens, ait: Ecce ego, et cucurrit ad Heli, et dixit: Vocasti enim me, qui dixit: Non vocavi te, fili mi, revertere et dormi. Et abiit et dormivit. Et adjecit Dominus vocare rursum Samuelem. Consurgensque abiit ad Heli, et dixit: Ecce ego, quia vocasti me. Qui respondit: Non vocavi te, fili, revertere et dormi. Porro Samuel non sciebat Dominum, neque revelatus ei fuerat sermo Domini. Et adjecit Dominus, et vocavit Samuelem tertio. Qui consurgens abiit ad Heli, et dixit: Ecce ego, quia vocasti me. Intellexit igitur Heli quia Dominus vocaret puerum, et ait ad Samuelem: Vade et dormi, et si deinceps vocaverit te, dices: Loquere, Domine, quia audit servus tuus.

10. Quid est ergo quod omnipotens Deus vocationem suam tanta arte insinuat, ut vocati mens teneatur, ne se vocantem cognoscat; Deum audiens, magistrum hunc esse hominem putet; vocationem emittat, et causam taceat; ire ad magistrum sinat, toties ad somni quietem redire, et tamen dormientem quiescere non permittat? Nunquid enim qui ad secreta sua cognoscenda vocavit quem voluit, voce tantum Heli simili, et non potuit voce qua voluit; et qui quando voluit vocavit, causam vocationis 100 statim indicare non potuit; et qui excitare voluit, ut audiret, nisi per magistrum eum docere non potuit quemadmodum audire debuisset? Sed hac in re magna omnipotens Deus dispensatione utitur, ut profecto electorum corda duplici eruditione doceantur, quatenus et in superficie historiae quod sequantur obedientiae bonum quique subjecti videant, et praelati intueantur occulta mysteria, quae ad lucem intelligentiae discutiendo perducant. Sed quod primo loco dicendum arbitror, puer qui loquentem Dominum esse magistrum putavit vocem corpoream audivit. Non itaque per semetipsum Deus, sed per evangelicum spiritum puero locutus est, quia qui non stringitur forma corporea, instrumento corporis non angustatur ad sonum vocis. Quod nimirum et puerili audientiae convenit. Nam etsi magna sunt merita inchoantis subditi, quia tamen adhuc non in perfectione esse, sed in profectu conversationis agnoscitur, ad eam locutionem qua omnipotens Deus per semetipsum loquitur non pertingit. Per se quidem omnipotens Deus, summus videlicet et incircumscriptus spiritus, magnis viris et spiritualibus spiritualiter loquitur, cum spirituali locutione eorum mentibus indicat, et agenda quae agant, et loquenda quae sciant. Exteriorem itaque vocem per evangelicum spiritum movit, sed gratiae suae praesentia Creator spiritus quae voluit indicavit. Vocans itaque voce, dum Heli putatus est, cognitione latuit, ut ad magistrum puer curreret, et dum se non fuisse vocatum audiret, deceptus ostenderet in quanto culmine virtutis staret. Puer ergo humiliter homini subjectus, atque obedientiae ardua arce sublimatus, dum vocatus accessit, jussus rediit, quid aliud nobis exemplo praebet, nisi altissimae formam obedientiae? 11. Vera namque obedientia nec praepositorum intentionem discutit, nec praecepta discernit, quia qui omne vitae suae judicium majori subdidit, in hoc solo gaudet, si quod sibi praecipitur operatur. Nescit enim judicare quisquis perfecte didicerit obedire, quia hoc tantum bonum putat, si praeceptis obediat. Sed in tanta perfectae conversationis ejus gloria vita nostra confunditur. Ecce etenim ad supernam patriam sub ducibus Christiani exercitus proficisci decrevimus, sed opera diversa etiamsi diversis temporibus jubemur agere, murmuramus. Quis enim sese a murmuratione compesceret, quis ab ira temperaret, si vocatum se bis et ter audiret, et tamen ex vocantis responso perciperet quia vocatus minime fuisset? Quam profecto desidiae nostrae caliginem patimur, quia tantae virtutis bonum qua praemii sui claritate respondeat non videmus. Unicum etenim bonum est ad recuperationem vitae, si inobedientiae culpa malum sufficiens fuit ad perpetrandam mortem. Si ergo in malo inobedientiae mors praevaluit, toties vitae reddimur, quoties obedimus. Puer itaque Samuel nec vocatus, nec repulsus offenditur, quia vocantis aut repellentis animum videre noluit, qui in hoc solo gaudere noverat quod obedivit. Et quia surgere ad laborem, redire autem ad dormiendum pertinet ad quietem, quid insinuat, nisi quia utrumque nobis vitam praeparat, si obedientis animus in eo quod agit nonnisi obedientiae bonum pensat? Praeceptum namque in hoc solo pensari debet, quod majoris praeceptum est; et qui obedientiae bonum exsequitur, non injunctum opus debet considerare, 101 sed fructum, quia ad promerenda aeternae vitae gaudia non exquiritur qualitas operis, sed mortificatio propriae, et exsecutio alienae voluntatis. Unde et Paulus ait: Circumcisio nihil prodest, et praeputium nihil est, sed observatio mandatorum Dei (I Cor. VII, 19). Jam ergo apud omnipotentem Deum nec ea quae ad laborem, neque ea quae ad quietem pertinent parva sunt, si aeternam vitam parare obedientibus possunt. Quisquis ergo alieno imperio subjectus est hoc solum consideret, quia quod sibi secundum Deum injungitur valde magnum et excelsum in lucro est menti, quod vitam praeparet in mercede retributionis. Quo contra inobedientes aspiciant quia primus humani generis parens a paradisi gaudiis nec furto, nec rapina, nec adulterio, nec homicidio, sed pomi vetiti inobedientia corruit (Gen. III, 6). Unde et apte colligitur quia si parva quae videntur majorum imperia contempta ab internis gaudiis separant, etiam minima quae perficiuntur vitam parant. 12. Operator itaque strenuus vitae socialis, et communiter secum Deo servientium pius aemulator, si aeterni meriti ampliorem retributionem per obedientiae bonum adipisci desiderat, in hoc solo se cognoscat excellere, si prae caeteris arbitrio majoris propriam subdiderit voluntatem. Nam nec magna lucra jejunii, nec asperae vitae studia devotis Christi militibus in majorum praecepto valde pensanda sunt. Majoris etenim est meriti charitatis injuncta refectio jejunio propria deliberatione suscepto. Qui enim jussus carnem reficit, invitus jejunii praemium devotione promeruit, et ampliorem mercedem obedientiae manducando conquisivit. Vocavit ergo Deus puerum, sed voce magistro simili, ut profecto modum suae locutionis indicaret. Causam vocationis tacuit, ut electus puer qua humilitate obedientiae esset sublimis ostenderet. Ire ad praeceptorem pertulit, ut devotionis suae munus offerret. Redire ad somni quietem sinitur, ut profecto nec ea quae sunt minima contemnamus. Iterato excitat, ut eum quem in forma electorum ponere volebat ostenderet, quia nec imperiorum instantia fatigaret. Per eum qui reprobandus erat audire quemadmodum debuisset didicit, ut profecto sciamus quia majorum imperia tunc etiam veneranda sunt, cum ipsi laudabilem non habent vitam, quia eorum doctrina, quae prava operatione potest superbis vilescere, humiles auditores facit ad divinae familiaritatis celsitudinem pervenire. 13. Sed quia sequitur: Porro Samuel necdum sciebat Dominum, et superius ministrare Domino perhibetur, valde contrarium videtur esse quod dicitur, quia nescire non poterat cui ministrabat. Quis enim ei serviat quem ignorat? Sed profecto per id quod subjunctum est liquet id quod sonat contrarium, qua intelligi convenientia rationis debeat. Neque revelatus ei fuerat sermo Domini. Per quod nimirum datur intelligi quia quem amore et ministerio noverat, sermonis ejus revelatione nesciebat. Nondum enim sic vocantem audierat, quem se cognovisse et devotione ministerii et virtute testabatur amoris. Sed in conversatione fidelium convenienter accipitur; nam plerique sub aliena institutione bene proficiunt, qui novitatis suae tempore omnipotenti Deo ministeria persolvunt, et tamen puritate contemplationis ad internae pulchritudinis ejus speciem non pertingunt. Qui cum subjectionis suae merito etiam donum divinae contemplationis accipiunt, et experientia internae visionis 102 intelligunt quia sic nondum sciebant cui ministrabant. Quod bene Jacob, ad accipiendam conjugem proficiscens, designat, qui post laborem itineris per soporem quietis Dominum vidit, sed a somno evigilans, ait: Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam (Gen. XXVIII, 16). Neque enim illic esse Dominum antequam dormiret dubitare poterat, qui esse hunc ubique sentiebat; sed quia tunc eum perfectius didicit, ignorasse se illum perhibuit cum familiarius non agnovit. Via namque qua ad conjugem pergitur intentio devotae obedientiae est, qua fecunditas internae charitatis consequi desideratur. Jacob itaque dormit in via, cum fidelis subjectus, maligni spiritus supplantator, per laborem obedientiae ad quietem suscipitur internae visionis. Qui profecto tunc Dominum se agnovisse fatebitur, quia dum eam ad quam noviter est assumptus internae lucis miratur speciem, quantum ante nescierit experientia revelatae pulchritudinis agnoscit. Fide etenim, velut fama, Deum cognoscimus, amore autem contemplationis is qui fama innotuit nobis velut ex ostensione praesentiae revelatur. Bene autem per obedientiam proficiscens subditus, dum ad contemplationis altitudinem ducitur, dudum ignorasse Dominum perhibetur, quia is quasi ex praesentiae veritate invenitur, qui fama velut incognitus, et non praesentia velut cognitus, ante videbatur. 14. Sed quia separatim dicitur: Nondum sciebat Dominum, neque revelatus ei fuerat sermo Domini, potest subtilius intelligi. Nam in una eademque interna Dei contemplatione et mira charitas contemplanti infunditur de fructu tantae gloriae, et stupor magnus in secreti verbi revelatione. Quidam ergo Dominum sciunt, et sermonis ejus revelationem percipiunt, quia et mira dulcedine replentur, ex ea quam ex consuetudine hauriunt infusione tantae charitatis, et magna crudiuntur sapientia revelatione verbi. A nonnullis vero scitur Dominus, quibus sermo Domini nequaquam revelatur; quia simplices quique, sed magna conversatione perfecti viri, de contemplationis divinae gloria ineffabilem quidem amoris dulcedinem contemplando percipiunt, sed tamen ad revelati verbi ejus altitudinem non pertingunt, quia ad amantium ordinem assumpti sunt, non ad celsitudinem praedicationis. Revelatur quidem ei verbum, ut ametur; et ne praedicetur, absconditur. Bene autem de eo qui ad ministerium praedicationis elevatur dicitur: Nondum sciebat Dominum, neque revelatus ei fuerat sermo Domini, ut dum ea quae nondum habet rudis insinuat quibus bonis ditari praedicator debeat patenter ostendat. Nam qui illam intimi amoris virtutem nondum percepit, profecto omnipotentem Dominum, quem fide velut fama novit, praesentia illius magna charitatis nescit. Et si ardenter diligit, et arcana mysteriorum discutere per spiritum nondum novit, jam quidem Dominum cognoscit, sed ad sermonis ejus revelationem non pervenit. De obediente autem puero statim subditur: (Vers. 9.) Abiit ergo Samuel, et dormivit.

15. Jam quippe ad divinae locutionis notitiam puer instructus mittitur, cum electus subditus majoris consilio ad spiritalia cognoscenda praeparatur. Et dormire quidem ei est in desiderio aeternae vitae quiescere, cum videlicet animae jam sola superna sitienti cuncta praesentia in dedignatione sunt, ut quo studiosius ab intentione sua corporeum omne 103 repellitur, amore invisibilium abundantius repleatur. Et notandum quia jam quater ad somni quietem redire praecipitur, quia dum negligenter utimur isto saeculo circa visibilia, opere, locutione et cogitatione vigilamus. Ter ergo dormire praecipimur, ut ad cognitionem supernorum per quietem operis, oris silentium et cogitationum superfluarum abjectionem praeparemur. Quarto autem loco ad somnum mittimur cum majorum nostrorum licentia ab utili etiam ministerio cessare praecipimur, ut dum nulla praepedimur cura sollicitudinis, totam se mens colligat ad intuitum supernae visionis. 16. Et notandum quia quiescentem puerum, nesciente Heli, Dominus excitat, sed tamen excitato, nisi eodem Heli praecipiente, vocationis suae causam nequaquam manifestat, quia electos subditos occulta inspiratione ad supernae patriae desiderium erigit, sed per quietem vocare eos ad eam quam diligunt patriam sine majorum licentia non permittit. Quia ergo quoties vocatur puer, toties ire ad magistrum sinitur, quid est aliud, nisi quia ipsa divinitus inspirata subjectorum desideria majorum judicio submittuntur? Opus namque subjecti divinitus inspiratum tunc Deo gratum esse cognoscitur, si majoris imperio aut permissione peragatur. Quater ergo vocatur puer a Domino, quater somni quies praecipitur a magistro, quia ad temperamentum operis, silentium oris, abjectionem internae sollicitudinis, cessationem ministerii, pro amore secretioris vitae per divinam inspirationem succendimur, et tamen amoris nostri desideria adimplere sine majorum nostrorum permissione prohibemur. Vocat itaque Dominus, et vocationis causam tacet, ut permittente magistro semetipsum vocato subjecto insinuet. Nam qui non jusso audire postquam vocavit siluit, ubi doctor homo praecepit, vocans Deus vocationis causam indicavit. Sequitur enim: (Vers. 9-11.) Abiit ergo Samuel, et dormivit in loco suo. Et venit Dominus, et stetit; et vocavit, sicut vocaverat secundo, Samuel. Et ait Samuel: Loquere, Domine, quia audit servus tuus. Et ait Dominus ad eum.

17. Quibus profecto verbis, quia de incorporea et invisibili divina substantia illud dicitur quod ad corpus pertinere cognoscitur, necesse est ut rationabiliter intelligatur. Nam quo veniat qui ubique est? quo pacto stare et loqui dicitur qui corporea substantia non formatur? Sed in illa omnia dictante substantia ponuntur verba inopiae nostrae, per quae surgere valeamus ad cognoscenda mysteria operationis suae. Nam venire Domino est praesentia gratiae suae corda electorum tangere, stare ejus est, manenti ejusdem gratiae suae dono eas quas tangit mentes inconcessae gratiae suae dono retinere. Vocare autem ejus est electam mentem ad augmentum majoris gratiae excitare. Venit namque Dominus, et non stat, cum corda negligentium tanguntur per gratiam, et tamen in affectu et amore tangentis gratiae nequaquam perseverant. Velut enim praesens est veniens, et non stans recedens, cum ex praesenti tactu divinae gratiae repente bona facere proponunt, et statim derelicti, ejusdem boni propositi intentionem deserunt. Quod si ad vim contemplationis refertur, venit et stat Dominus cum electorum corda et repente per gratiam tangit, et tacta repente non deserit, ut veniendo visitet, stando confirmet, et qui ad gaudium sibi dilectae mentis ostenditur, non recedat ipse prius 104 quam illa vivendo satietur. Sed quia stare dicitur, discessurus quandoque designatur, quia etsi aliquando electas animas in sua revelatione per aliquantulam moram satiat, praesentiae suae dulcedinem subtrahit, ut subtractam ardentius concupiscant. Venit ergo Dominus visitans, stat suaviter se demonstrans, vocat ad amorem ostensae suae gloriae per ardentissimum desiderium excitans. Unde et toties excitatus puer repetito nomine. Vocatur, quia vocatio ex nomine designat affectum magnae charitatis et familiaritatis. Unde et Moysi loquitur, dicens: Novi te ex nomine (Exod. XXXIII, 12, 17). Vocati igitur nomen iteratur, cum in magnam jam familiaritatem internae Majestatis mens videntis excipitur, et ferentibus desideriis ad amorem se vocantis elevatur, ut praeter id quod audit nil libeat, atque in laetitia auditus sui immorari perpetuo concupiscat. Unde et hic aperte subjungitur: Ait ergo Samuel: Loquere, Domine, quia audit servus tuus. Qui ergo loquere posuit, ex necessitate conclusit. Quasi enim verbis apertioribus dicat: Ego respondi Loquere, qui aliter respondere non potui. Nam quid aliud desiderare potest mens in illo gaudio loquentis Majestatis assumpta? Dicere enim menti Deo Loquere, illam ineffabiliter dulcem locutionem semper audire, desiderare est. Dicit ergo Loquere, qui vellet ut nunquam taceret. Unde et subditur quia audit servus tuus. Quasi dicat: quia hoc quod experientia interni affectus excipio aeterna frui perceptione concupisco. Petit ergo ut loquatur, qui hunc nunquam in internis suis affectibus silere desiderat, ne qui tam sublimi exsultatione Domino loquente sustollitur, ad proferendas damnatae humanitatis angustias, eo tacente, deponatur. Nam si a corruptionis nostrae tenebris, ipso loquente, assumimur, cum nobis per subtractionem gratiae tacet, eisdem tenebris subjugamur. Merito igitur tanto subvectus culmine Domino dicit Loquere, quia eo interni auditus gaudio sibi complacet, quo in exterioribus suis nihil placet; et manere cum colloquente secum tanto ardentius cuperet, quanto ad infirma sua libentius nunquam deponi voluisset. 18. Etiam, auctore Deo, cum Domino dicimus loquere, ipso donante dicimus, sed tamen quo affectu id ei perfectiores electi dicant dicere non valemus, quia quod desiderii est ineffabilis non exprimitur locutione rationis. Quem profecto affectum bene Petrus insinuat, qui cum transformato Domino in monte assisteret, refulgentemque faciem ejus sicut sol cerneret, et ad instar nivis albentia vestimenta ejus conspexisset, ait: Bonum est nos hic esse: si vis, faciamus hic tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Heliae unum (Matth. XVII, 4; Luc. IX, 33). Qui enim dicit: Bonum est nos hic esse, si posset, ab illa visione tantae gloriae nunquam deponi voluisset. Dum enim dicit Petrus, Domine, bonum est nos hic esse, et Samuel dicit: Loquere, Domine, quia audit servus tuus, voces quidem diversae sunt, affectiones aequales. Hoc enim significat Petrus in monte, transfigurato Domino, quod Samuel a veniente, a stante, et stante Domino secundo vocatur. Sed etsi quasi nesciens Petrus quid diceret ab evangelista reprehenditur, huic tamen sensui contrarium non videtur. Evangelista quippe non affectum Petri, sed rationem reprehendit, quia cum Domino assumptus in gloria seorsum, sic esse semper cupiebat, et pro redemptione communi eum ad ignominiam crucis descendere nolebat. Nesciebat ergo quid diceret, sed ardenter quod videbat amabat, quia 105 profecto tantum bonum videbat, quod sic non amari nullatenus poterat. Unde etsi juste Petrus reprehenditur, ei tamen rationabiliter indulgetur, quia amore tantae Majestatis per fruitionem vincebatur. Verumtamen cum de dicendi ignorantia Petrus arguitur, ejusdem ignorantiae causa memoratur. Nam subdens evangelista, ait: Erant enim timore exterriti. Illa enim internae Majestatis ineffabilis pulchritudo electam mentem cui se delectabiliter ostendit aliquando mirabili pavore concutit, ne de visionis magnitudine ad elationem prosiliat, si eam quam blanda contemplatio ad tam summa evehit provector suus spiritus timoris moderamine non refrenat. In una quidem et eadem revelatae gloriae visione, et bonitas Redemptoris aspicitur ineffabiliter blandiens, et aequitas illius ineffabiliter terrens, ut quo videntis animus de respectu Dei bonitate dulcius pascitur, consideratione aequitatis territus caveat, ne inaniter satietur. Unde et Samuel, cum ad divinae locutionis familiaritatem sustollitur, ei non laeta de electorum profectu, sed de magnorum defectu terribilia nuntiantur. Nam subditur: (Vers. 11.) Et ait Dominus ad Samuelem: Ecce ego facio verbum in Israel, quod quicunque audierit, tinnient ambae aures ejus.

19. Inter dona quippe sublimia electa mens eo cautius ab elatione compescitur, quo per omnipotentis Dei justitiam etiam illos repulsos aspicit, qui donis sublimioribus fulti esse videbantur. Quare et de verbo quod facturum se esse Dominus minatur, tinnire aures audientium praedicuntur. Aures quippe corporis tinniunt, quando intolerabili sonitu impetuntur. Nam cum ultra auditus capacitatem ei clamor infunditur, hunc quem officii angustia sonitum rejicit, in tinnitum convertit, quia dum per aurium antra vox sibilat, quae infusa simul, ad interiora non intrat. Ad aures vero mentium intolerabilis clamor est alicujus magni repulsio praedicatoris. Clamoris ergo effusi magnitudo non capitur, quia dum sublimia dona praedicatori reprobo concessa recoluntur, quo divinae aequitatis examine projicitur ignoratur. In tinnitum ergo aurium effusae vocis magnitudo convertitur, quia etsi quo Dei judicio fiat, mentis intentione non capitur, dum diu per considerationem pensatur, corda consideratione timore consternantur. Velut enim de clauso magnae vocis sonitu aures tinniunt, quando de diu considerata magnorum virorum reprobatione justorum corda pertimescunt. Sed ambae aures tinnire referuntur, dextera videlicet et sinistra. Et quia per dexteram aeterna vita, per sinistram vero praesens designatur, et per aurem ea quae dicuntur audimus, quid per sinistram aurem nisi intentionem piae operationis, et quid per aurem dexteram nisi intentionem supernae visionis accipimus? Ambae itaque audientis aures tinnient, quia cum summorum virorum ruina ostenditur, electorum intentio utraque turbatur, quia et paventi corde ad contemplanda aeterna se erigunt, et sine ingenti formidine temporalia non disponunt. Hunc namque aurium tinnitum passus fuerat, qui Domino loquebatur, dicens: Justitia tua sicut montes Dei, judicia tua abyssus multa (Psal. XXXV, 7). Montes quippe Dei summi et electi viri intelliguntur. Quibus profecto montibus Dei justitia aequatur, cum ardua ejus mandata opere perficiunt, sed tamen divina judicia abyssus multa sunt, quia etsi in sanctorum virorum oculis recta sunt ea 106 quae agunt, ante omnipotentis Dei oculos qualia sunt scire non possunt. Unde et bona quae praevalent incessanter agunt, et super se tonantem illam judiciorum abyssum pertimescunt, quia de facto Domini verbo quod audiunt tinnitu magni terroris eorum corda quatiuntur. Apte autem non nisi audientium aures tinnire praedicuntur. Nam et in Evangelio hoc admonet, dicens: Qui habet aures audiendi audiat (Luc. VIII, 8). Qui enim tota intentione ad ea quae foris sunt vigilant, hunc timoris tinnitum nesciunt, quia super se divinorum judiciorum altitudinem nequaquam pensant. Sed ecce qui subtilia Dei judicia super se pensare noluit, de eo judiciorum sententiae quam acutae replicantur. Nam subdens dicit: (Vers. 13 et 14.) Praedixi enim quod judicaturus essem domum ejus usque in aeternum propter iniquitatem, eo quod noverat filios suos indigne agere, et non corripuit eos. Idcirco juravi domui Heli quod non expietur iniquitas domus ejus victimis et muneribus in aeternum.

20. Quia enim plerumque justae severitatis sententia per clementiam temperatur, magnae districtionis hoc judicium est, ubi animadversionis sententia replicando asseritur. Praedixit enim superius Heli, cum per virum Dei, suppresso nomine, dejectionis ejus sententiam nuntiavit. Quia vero et nunc idem se acturum jurat, profecto damnationis judicium replicat. Qua in re etiam notandum est quia qui inique agentes filios non corripuit, iniquitatem fecisse reprehenditur quae in aeternum victimis et muneribus nequaquam expietur. Quae ergo erit districtio iniquitatis propriae, si irremediabilis culpa est negligentia curae alienae? Nam si subditorum peccata incorrepta perenni reatu nos obligant, audacia iniquitatis propriae quibus nos poenis ligat? Merito ergo audientis aures tinniunt, quia nimirum electorum mentes, quae hoc attente considerant, de tanta districtione contremiscunt. Merito audientis hoc aures tinniunt, quia profecto immensitatem clamoris habet, quam electa corda vix sustinent. Et dextera quidem audientis auris tinnit, quia etsi perfectionis suae merito se quisque ad superna contemplanda erigit, tamen de vitae suae celsitudine non confidit. Sinistra etiam auris tinnit, quia etsi dono scientiae habet, ut temporalia quis perfecte ordinet, tamen de perfectione ministerii sui fiduciam nullam habet. Inter dona quippe sublimia verbum audiunt, de cujus clamore auris utraque tinnitum patitur, sub quo, donec ista incertitudinis vita ducitur, pavere non desinit. Unde et apte subjungitur: (Vers. 15.) Dormivit Samuel usque mane.

21. Usque mane enim dormit qui quousque venturi Redemptori splendor appareat in incoeptae bonae operationis conversatione requiescit. Usque mane dormit, qui tota praesentis vitae nocte per propositum inchoatae justitiae exspectat, ut ad gaudium emeritae retributionis claritas sibi promissi Redemptoris effulgeat. Verbum enim promissum in Israel audivit, de quo aures ejus tinnire non desinunt, quia de conspecta districtione divinae justitiae timoris spiritum hausit, sub cujus pondere ad saeculi amorem evigilare non poterit. Sed fortasse usque mane dormire dicitur, pro tinnitu auris dexterae. Nam dextera auris tinnit, quia dum perfectus interioris vitae amator de perfectione contemplationis dubitat, magis ac magis proficere in ea qua coepit vitae sublimitate appetit. Sed quandiu in hac 107 mortali carne sumus, maligni spiritus ad summa tendentibus insidiantur; et ut eos ab internae gloriae visione retrahant, ineptarum cogitationum figmenta congregant, quae internis eorum oculis proponant. Bene itaque dicitur: Dormivit Samuel usque mane. Tentatio immundorum spirituum nox est; qui vero usque mane dormit oculos tota nocte non aperit. Dormit ergo in nocte qui figmenta daemonum dedignatur aspicere in tentatione. Tota nocte etiam dormit, quia caligine tentationis non vincitur, sed viriliter sustinet, donec per adventum gratiae claritatis supernae luce visitetur. Et tunc profecto velut mane evigilat, quia oblectamento refusi sibi post tenebras luminis hilarescit. Quasi evigilans quippe tunc oculos aperit, quia lucem qua respergitur laetanter aspicit, qui aspicere sibi illatas tenebras non curavit. De tinnitu quidem dexterae auris obtinet ut qui supernis innititur videre reproba dedignetur, et certitudinem sui profectus insinuat, dum quod pace proficit per aperta et violenta bella non perdit. Sequitur: (Vers. 15.) Et timuit indicare visionem Heli.

22. Illud namque ei indicare timuit quod sibi Dominus ostendit, ut temeritatem humanae audaciae refrenaret vigore disciplinae. Quidam namque adeo sunt praecipites, ut ad praelatorum suorum reprehensionem facile proruant, atque eorum erratibus minari futura supplicia non pavescant. Qui nimirum, quia sanctae Scripturae morem nesciunt, loquentem sibi Dominum nequaquam audierunt. Nam quibus omnipotens Deus loquens praelatorum suorum poenas insinuat, ea quae audierunt eis dicere formidant. Hinc ergo praepositorum suorum reprehensores colligant quanta se inconsideratione praecipitent, et lapsus sui profunda pertimescant. Si enim ii quibus omnipotens Deus loquitur praelatis suis loqui metuunt, ii quibus nequaquam locutus est Deus recondere se sub linguae suae silentio quanto terrore debuerunt? Timor ergo Samuelis non pavorem servilem insinuat, sed reverentiam debitam culmini pastorali. Nam etsi negligens praedicator reprehensionem et minas ex reatu meretur proprio, timorem reverentiae exigit ejus ordinis celsitudo. Sequitur: (Vers. 15.) Aperuitque ostia domus Domini.

23. Quidnam est quod is qui loqui timuit, domus Domini ostia reseravit, nisi quia obedire non erubuit, qui indicare tristia expavit? Nam superius dictum est: Samuel dormiebat in templo Domini, ubi erat arca Dei. Puer enim, qui in templo Domini dormisse et nunc ejusdem aperire ostia dicitur, injunctum ministerium habuisse ostenditur, ut horis congruentibus aperiret ostia, et obseraret. Qui ergo visionem indicare expavit, et ostia domus Domini aperuit, reverentiam magistro dupliciter impendit, videlicet cura ministerii, et custodia locutionis. Quam profecto loquendi custodiam quam districte tenuisset ostenditur, si ea quae sequuntur subtiliter attendantur. Nam repente subinfertur: (Vers. 16-18.) Venit ergo Heli ad Samuelem, et dixit: Samuel fili mi. Qui respondit: Praesto sum. Et interrogavit eum: Quis est sermo quem locutus est Dominus ad te: oro, ne celaveris mihi. Haec faciat tibi Deus, et haec addat, si absconderis a me sermonem ex omnibus quae dicta sunt tibi. Indicavit ergo ei Samuel universos sermones, et non abscondit ab eo.

24. Qui enim tanta imprecationis instantia ad loquendum 108 coactus asseritur, magna districtione silentii obligatus fuisse declaratur. Et quia non tam pro custodia puritatis quam obstinatione proterviae quidam tacere subjecti solent, Samuel electi subditi formam ostendit, qui reverenter tacuit, sed tacere loqui jussus expavit. Itaque gemina luce conversationis enituit, dum qui filialis timoris virtute siluit, loquendi utilitatem loquendo conquisivit. Sequitur: (Vers. 18.) Et ille respondit: Dominus est, quod bonum est in oculis suis faciat.

25. Qui simplicius quam debet istam Heli responsionem considerat, tam recte hunc respondisse quam humiliter putat. Nam sicut auditur exterius, quid humilius respondisse potuit, qui reprobationem suam audivit, et minanti Deo, imo reprobationis suae sententiam promulganti, quidquid de se facere vellet obtulit? Sed profecto ista responsionis humilitas si subtiliter inspiciatur, vera humilitas non est. Vera namque esse cognoscitur quae bonum obedientiae in majoris imperia consequenda comitatur. Vere itaque esset humilis, si sese ad emendationem culpae pro qua arguebatur obtulisset. Sed et fortasse verius esset humilis, si reprehensus nequaquam responderet, sed neglectam correptionem scelestis filiis adhiberet, si vel tunc pastorali zelo insisteret, et flagitiosorum sacerdotum scelera digna ultione vindicaret. Dum ergo dicit: Dominus est, quod bonum est in oculis suis faciat, electionis suae verbum apertius protulisse cognoscitur quam responsionem humilitatis, quia nimirum potius elegit minarum Dei causas incurrere quam de perpetratis iniquitatibus filios condemnare. O quanti sunt adhuc imitatores Heli, qui cum minantem sibi omnipotentem Deum quotidie de sacro eloquio sentiant, et tamen hominibus displicere trepidant, et divinae indignationis minas incurrere non formidant, et dum inimicitias hominum, velut implacabiles metuunt, de Dei misericordia etiam peccando confidunt! 26. Sed inordinata fiducia apud omnipotentem Deum vindictae locum habere potest, indulgentiam vero obtinere non potest. Incorrepto enim peccatori, et in culpae suae proposito perduranti, quid est de minanti sibi Deo dicere: Dominus est, quod bonum est in oculis suis faciat, nisi de ordinatissima Dei misericordia inordinate confidere? De omnipotentis etenim Dei misericordia ordinate confidit qui hoc quod peccando delinquit poenitendo corrigit, flendo tergit. Peccare ergo, et de Dei Creatoris clementia praesumere, pelago justitiae ejus exponi est. Sic nimirum peccata perpetrata non tergere poenitendo, et de Dei misericordia praesumere, in judicium districtionis ejus offendere est. Dum ergo Heli vita in reproborum praedicatorum forma describitur, non solum culpa lapsus ostenditur, sed etiam culpae in praecipitatione securitas. Nam qui timore poenitentiae divinae indignationis magnitudinem placare potuit, dum neglexit quod audivit, incurrit quod meruit. 27. Omnipotens enim Deus, etsi aequitate justus est, abundantior tamen creditur miseratione pius. Unde et per Prophetam dicitur: Miserationes ejus super omnia opera ejus (Psal. CXLIV, 9). Hinc est id quod per Jonam prophetam Ninivitis minas subversionis protulit, et tamen poenam evertendae civitatis poenitentibus indulsit (Joan. III, 1, 2, seq.). Hinc est enim quod Ezechiae regi (IV Reg. XX, 1, seq.) per prophetae oraculum mortis poena promittitur (Isa. XXXVIII, 1, seq.), sed quia rex, mori metuens, coram Domino se 109 poenitentiae lacrymis afflixit, mortem, qua moreretur, apud eum, quem timuit, non invenit. Et supra quidem se Dominus locutum fuisse asseruit, ut domus Heli et patris ejus in conspectu suo usque in sempiternum ministraret, sed qui de bono agente, bona locutus fuerat, de domo reproba jam effecta sententiam permutavit, dicens: Nunc autem absit hoc a me (I Reg. II, 30). Si ergo bona promissa revocat omnipotens Deus, quia ii quibus promiserat male permutantur, quanto magis minarum effectus retrahit, cum bene conversos eos aspicit quibus pro admissis iniquitatibus poenam animadversionis intimavit? Quid ergo ad haec dicimus, qui quotidie delinquimus, atque in reatus nostri obligatione securi sumus? Hoc igitur ipsum, quod districtionem divinae justitiae non tenemus, nobis valde timendum est, quia ecce qui divina indignatione projicitur pro culpa perpetratae negligentiae nullo timore sollicitus fuisse perhibetur. Sed quia ad timorem reprobi praedicatoris repulsionem novimus, electi profectum audiamus. Nam sequitur: (Vers. 19.) Crevit autem Samuel, et Dominus erat cum eo.

28. Hoc profecto si ad historiam legitur, crevisse puer Samuel aetate corporis designatur; si vero ut caetera spiritali investigatione ista perquirimus, cum eo Dominus esse describitur, qui crevisse memoratur. Crescit autem qui in virum perfectum mentis aetate proficit. Unde et per Prophetam de electis proficientibus dicitur: Ambulabunt de virtute in virtutem, videbitur Deus deorum in Sion (Psal. LXXXIII, 8). Hinc Paulus ait: Donec occurramus ei in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi (Ephes. IV, 13). Verum nonnulli sunt qui dum virtutibus crescunt, elatione corruunt. Hi nimirum crescere videntur, sed tamen cum eis Dominus non est, quia a se eum, alta sentiendo de se, ejiciunt, quem in profectu virtutum positi per humilitatem secum habere potuerunt. Vel si per exteriorem dignitatem crevisse intelligitur, Dominus cum eo esse memoratur, quia profecto plerique in humiliori ordine religiosi sunt; sed cum subito ad culmen dignitatis pervenerint, prima opera cum humilitate derelinquunt. Samuel igitur et proficit, et proficiens Dominum secum habuit, ut profecto electorum praedicatorum morem praeferret, qui cum dona, et dignitates, quibus prosint aliis, assequuntur, de semetipsis placere Deo non negligunt, et ex eo illa quae pro aliis acceperunt dona multiplicant, unde in semetipsis ostendunt bonum, quod in eis loquendo propagare concupiscunt. Quare et subditur: (Vers. 19.) Et non cecidit ex omnibus verbis ejus in terram.

29. In terra quippe verbum praedicatoris cadit, cum ex reproba praedicatoris conversatione vilescit. Unde et Veritatis voce dicitur: Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus (Matth. V, 13). Et notandum quia ex omnibus verbis ejus non cecidisse in terram dicitur, ut profecto praedicatori nihil agere liceat quod licet reprobare. Nam quidquid agi prohibet, is profecto si agit, verbum in terram cadit, quia dum a loquente contemnitur, hoc audientes nequaquam venerantur. Verbum namque aliquod in terram cadere prohibebat Dominus, cum negligentibus praedicatoribus negligentiae suae verbum exponebat, dicens: Quicunque solverit unum ex mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum; qui autem fecerit et docuerit, magnus vocabitur in regno coelorum (Ibid. V, 19). Mandatum namque nec minimum 110 praedicator solvit, cujus verbum ex verbis omnibus in terram non cadit. Dum autem ex omnibus verbis Samuelis verbum in terram non cecidisse dicitur, cujus mores insinuat Samuel, nisi qui merito et praedicationis et operis magni sunt in regno coelorum? Itaque ex omnibus verbis ejus in terram non cadit, quia omne quod altum sanctae Ecclesiae perfectus praedicator loquitur, ab eo etiam sublimi praedicatur conversatione, cum, velut in ardua specula positus, et sapientes verbo erudit, et simplicibus iter, per quod ad aeternam patriam ingredi debeant, operibus ostendit. Unde et subditur: (Vers. 20.) Et cognovit universus Israel a Dan usque Bersabee, quod fidelis Samuel propheta esset Domini.

30. Quid enim per Dan nisi simplices, et quid per Bersabee nisi sapientes designantur? A Dan usque Bersabee fidelis Samuel propheta Domini recognoscitur, quando electi praedicatoris vita simplicibus ad salutis exemplum proponitur, et sapientibus per doctrinam ejus sanctae Scripturae arcana revelantur. Quia vero Bersabee puteus septimus interpretatur, possunt per Bersabee non solum sapientes, sed etiam justi designari. Puteus enim septimus quid est, nisi gratia Spiritus septiformis? Per Dan peccatorum vita ostenditur, quia per veterem prophetam dicitur: Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulam equi, ut cadat ascensor ejus retro (Gen. XLIX, 17). A Dan itaque usque Bersabee Samuel Domini propheta cognoscitur, dum electi praedicatoris vita, atque doctrina, peccatoribus est venerabilis, et justis, ut in eo videlicet et lapsi bonum videant, in quo se poenitendo corrigant, et boni mirentur vitae celsitudinem, ad quam quotidie proficiendo convalescant. Sequitur: (Vers. 21.) Et addidit Dominus ut appareret in Silo.

31. Superius de tempore reprobi pastoris dicitur: In diebus illis non erat visio manifesta. Cum itaque ex sacro eloquio optimus praedicator ostenditur, apparere iterum Dominus perhibetur, quia nimirum cognitio divini consilii, quae absconditur reprobis, puritatis merito revelatur electis. Si enim et hominum consilia nisi familiaribus non creduntur, omnipotens Deus secreta suae dispositionis aestimandus est suis patefacere inimicis? Prius ergo justi doctoris vita praedicatur, deinde addidisse ut appareret Dominus dicitur, quia profecto divinae lucis ostensio reprobos et fictos fugit, quae se electis, et mundis cordibus aperit. Unde et per semetipsam vera lux loquendo, nos illuminat, dicens: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Igitur, ut appareret Dominus, addidit quia mundum praedicatoris sui oculum vidit. Sed cum addidit Ut appareret in Silo, in eodem loco illum apparuisse vice alia designatur. Quia autem dixit ubi apparuit, ne Heli apparuisse crederetur, subsequenter et personam ejus cui apparuit ostendit, dicens: (Vers. 21.) Quoniam revelatus fuerat Dominus Samueli in Silo, juxta verbum Domini.

32. Tunc namque se ei revelavit, cum ei secretum sui consilii de repulsione reprobi praedicatoris aperuit. Quod profecto juxta verbum Domini factum asseritur, ut hoc quod non valde superius per virum Dei ad Heli dictum fuerat, etiam secundum historiam impletum esse sentiatur: Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem qui juxta cor meum, et animam meam faciat, et ambulabit coram Christo meo omnibus diebus (I Reg. II, 35). Et item: Videbis aemulum tuum 111 in templo, in universis prosperis Israel (Ibid., 32). Quod si juxta spiritalem intelligentiam perscrutamur, quomodo addit Dominus ut electis appareat, nisi quia qui electos suos de contemplatione justitiae suae mirabiliter terret, etiam de ostensione gloriae ineffabiliter demulcet. Qui enim apparendo justus, corda sanctorum terrore concutit, ut appareat addit, quando cordi territo dulcedo refunditur suae pietatis. Hinc est enim quod Moysi non semper in igne apparuit, sed in igne aliquando, aliquando in nube. In igne quippe terror judicii est. Unde et de secundo Redemptoris nostri adventu per Psalmistam dicitur: Ignis ante eum praeibit, et in circuitu ejus tempestas valida (Psal. XLIX, 3). In nube autem protectio miserationis exprimitur, quia ejusdem protectionis suae blandimentum electis suis promittens Dominus, ait: Tunc videbunt Filium hominis venientem in nube (Marc. XIII, 26; Luc XXI, 27). In igne itaque et nube per deserta gradientibus Dominus apparet, quia mentes contemplantium se in hac exsilii peregrinatione, etsi aliquando terret de justitia, pavore dejectas erigit blandimento protectionis. Dominus itaque Samueli apparuit, et, ut appareret, addidit, quia qui ab electorum mentibus in igne terroris aspicitur, in nube etiam dulcedinis exhibetur. Ignis namque visionem intus viderat, qui nuntiabat foris, dicens: Sanctum et terribile nomen ejus (Psal. CX, 10). In igne item eum visum ostendere cupiens, ait: Venite et videte opera Domini, terribilis in consiliis super filios hominum (Psal. LXV, 5). Sed qui ei in igne apparuit, ut appareret addidit, quia suavitatem gloriae, et dulcedinis suae, ei etiam de nube propinavit. Quare et exhilaratus, qui territus fuerat, dixit: Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te (Psal. XXX, 20). Hinc item additam apparitionem admirans, ait: Quam bonus Israel Deus iis qui recto sunt corde (Psal. LXXII, 1). 33. Sed attente considerandum est quod subjungitur: Juxta verbum Domini. Verbum ergo Domini cognoscendum est, antequam ad apparitionem Domini pertingere mereamur, ne injusta et indiscreta visio ignis et nubis, non solum nobis perfectionem non ostendat coelestis itineris, sed ad submersionem erroris nos impellat. Origenes quippe 112 dum apparentem Dominum sine verbo Domini videre voluit, visionem nubis inordinate conspexit, quia ignis apparitionem horruit. Nam dum, abnegata vel minuta justitia Dei, superfluam ejus clementiam praedicaret, asseruit quod non solum omnibus damnatis hominibus parceret, sed etiam de aeterna poena reprobos angelos quandoque liberaret. Novatus autem ignis aspicere visionem amplius amavit, qui dum severam omnipotentis Dei justitiam implacabilem diceret, spe veniae consequendae et poenitentiae omne remedium peccatoribus abstulit. Nec Novato igitur, nec illi alii Dominus apparuit, quia uterque eorum juxta quod per veritatem sacri eloquii cernitur, omnipotentem Dominum non conspexit. Tunc ergo juxta verbum Dominus apparet, cum ea ostensione se menti revelat, quam sacrae Scripturae fides non reprobat. Unde et apte subjungitur: (Vers. 21.) Et venit sermo Samuelis in universo Israeli.

34. Haereticorum quippe sermo non venit. Novati enim sermo fuit, quia justus Deus semel lapsis fidelibus nequaquam parcit. Origenis sermo fuit quia misericors Dominus nullam creaturam rationalem perire per aeternam damnationem sinit. Sed quia conversi ad Dominum peccatores nequaquam pereunt, et semel lapsi angeli et in peccato suo mortui peccatores nunquam salvantur, haereticorum profecto sermo non venit. Sermo igitur Samuelis venit in universo Israeli, quia catholici viri praedicatio completur, quae in veritate sacri eloquii recte cognoscitur. Et notandum quia ejus sermo venisse dicitur, cui visionem suam Dominus addidisse perhibetur, quia nimirum ejus praedicatio vera est, cui sic divinae justitiae terror ostenditur, ut benignitatis ejus abundans gratia non celetur; videlicet ut mentem videntis sic conspecta veritas terreat, ut etiam ostensa benignitas mentem territam in desperationem cadere non permittat; ut sic de benignitate praesumat, quatenus ad praevaricationis ausum non proruat. Haec autem in secundo libello praesentis operis disputata sufficiant, ut dum ea quae sequuntur novo principio inchoare disponimus, dicendi etiam studium per devotionem renovetur.

Tous les livres