Commentarii in Isaiam
LIBER SECUNDUS.
CAPUT PRIMUM. 53 1. Superiori libro, dum sacrae historiae textum moraliter discuteremus, Annae fecunditatem in summae contemplationis perfectione posuimus, quia concipere menti est de summa Dei omnipotentis contemplatione ineffabiliter gaudere, parere autem in mente conceptae charitatis insignia occultare non posse. Nunc autem parienti canticum dicere quid est, nisi conditorem, quem ineffabiliter diligit, veris praeconiis praedicare? Dicit ergo: (I Reg. II, 1.) Exsultavit cor meum in Domino.
2. Sed ea quae manducavit et bibit, quae amarum animum habuit, quae flevit largiter, quae votum vovit, quia illa mens omnipotentem Deum digne laudare potest, quae dignis agonibus ad charitatis ejus summa pervenit, haec quidem diuturno usu contemnere omnia didicit; et dum cuncta creata ab intentione abjicit, tanto amplius in visione aeternae majestatis gaudet, quanto alicujus creaturae species in sui amore hanc retinere non praevalet. Haec ergo dicit: Exsultavit cor meum in Domino, quae eum, contemptis omnibus, solum amat. In hunc profecto affectum venerat, qui dicebat: Quid mihi restat in coelo, et a te quid volui super terram (Psal. LXXII, 25). Hinc in Deo exsultans, dicit: Vultum tuum, vultum tuum, Domine, requiram (Psal. XXVI, 3). Hinc sponsa in Canticis petit, dicens: Osculetur me osculo oris sui (Cant. I, 1). Dum ergo dicit: Exsultavit cor meum in Domino, quid aliud 54 quam in ejus se osculis inhaesisse quem ardenter diligit gloriatur? Et idcirco illa sola haec dicit, quae experta novit quae vis amoris sit in thalamo sponsi. Cunctis quippe passionum victoriis illustrata, et praelata virtutum culmine, ad illam sublimitatem pervenit ex qua per gaudium mirae devotionis exsultationisque cor suum in Deo posuit. Et quia cor suum dicit, quid aliud quam mentis suae libertatem asseruit? Reprobi quidem corda sua non habent, quia ea diabolus possidet. Unde et de proditore dicitur: Cum diabolus jam misisset in cor, ut traderet eum Judas Simonis Iscariotes (Joan. XIII, 2). Si enim Judas cor suum, et non diabolus, possideret, ipse potius in eo bonum quam diabolus malum poneret. Quo contra electus vir loquitur, dicens: Animam meam porto in manibus meis (Job. XIII, 14). Quid enim aliud manus electi est quam potestas internae libertatis? Quid ergo ei est, animam in manibus portare, nisi internae libertatis gloriam in potestate retinere? Quotiescunque ergo graviter delinquimus, cor nostrum nos non habemus. Quare et Jeremias Judaico populo graviter delinquenti improperans, ait: Audi, popule stulte, et qui non habes cor (Jerem. V, 21). Hinc item conversus alter propheta Deo confitetur, dicens: Invenit servus tuus cor suum (II Reg. VII, 27). Dicit ergo: Exsultavit cor meum in Domino, ut libertatem mentis assereret, sine qua Deum digne laudare non posset. Sequitur: (Vers. 1.) Exaltatum est cornu meum in Deo meo. 55
3. In cornu electae mentis intentio designatur, quae mirabiliter extollitur cum ad eum gaudendo pervenit qui super universa consistit. Unde et cornu suum non in alio aliquo exaltatum asserit, sed in Deo. Qui enim transeuntia bona diligit, hujus profecto intentio depressa, non exaltata est, quia in imo figitur ubi per desiderium locatur. Hinc est quod in Evangelio Dominus dicit: Ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum (Matth. VI, 21; Luc. XII, 34). Exaltare ergo cornu nostrum volebat Dominus, cum dicebat: Thesaurizate vobis thesauros in coelo (Matth. VI, 20, 33). Exaltatum cornu habebant ii quibus se Paulus conformabat, dicens: Nostra conversatio in coelis est (Philip. III, 20). Sed qui coelestia tantum diligit, si illam intimae dulcedinis suavitatem gustare non novit, quanquam valde exaltatus sit, ad hujus tamen exaltationis sublimitatem non pervenit. Ille ergo hac exaltatione sublimis est, qui per incrementa virtutum proficiens, sublimitatem summae contemplationis obtinuit, non solum ut perfecte coelestia diligat sed etiam ut amoris perfectione in sola omnipotentis Dei contemplatione requiescat. In Deo exaltatum cornu habet, qui interni luminis alta visione fruitur, in qua familiari quadam singularitate gloriatur. Quare non ait, In Deo nostro, sed in Deo meo. Meum namque de eo dicit quem familiariter ac singulariter diligit. Ad quam certe divinae familiaritatis dignitatem pervenerat, qui dicebat: Deus meus es tu, et confitebor tibi: Deus meus es tu, et exaltabo te (Psal. CXVII, 28). Hinc Isaias ait incredulos increpans: Nunquid parum est vobis molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo (Isai. VII, 13)? Quae ergo exaltatione cornu in Deo sustollitur, Deum suum singulariter fatetur, quia summa illa infusio divinae dulcedinis exaltatam mentem, et sui susceptibilem, et valde familiarem facit. Sequitur: (Vers. 1.) Dilatatum est os meum super inimicos meos.
4. Qui sunt inimici electae mentis, nisi spiritus maligni? Quid ergo est dilatatum os super inimicos habere, nisi omnes malignorum spirituum suasiones amplissima sibi infusae gratiae largitate reprobare? Angustum quippe os habet, qui cunctis fraudibus malignorum spirituum per considerationem rationis contraire non praevalet. Os quippe mentis ejus ratio est, et loqui deliberare. Os namque repletur cum mentis ratio per infusam sibi gratiam in contemplationem summae veritatis attollitur. Repleri quidem ei est illustratione summae veritatis imbui. Ibi quippe discit, et quod aeternaliter appetat, et quod temporaliter contemnat. Et quia summa veritas amor est, subtilitate veritatis attollitur electa anima, ejusque rei charitate, quam didicerit, inflammatur, et tanto strictius servat magisterium, quanto ferventius id sibi inviscerat vis amoris. Cui nimirum etsi maligni spiritus mala suggerunt, dilatati oris apertione confunduntur, quia, veritate summae sapientiae instructa, et summi amoris facibus accensa, habet jam contra suggestionem erroris immensam lucem sapientiae, habet et contra oblatam mundi hujus pompam ineffabilem charitatem. In immensitate lucis videt quae reprobet, sed per vim summae charitatis amat inepta reprobare quae novit. Per sapientiam mala suggesta reprehendit, sed in virtute charitatis deprehensa redarguit. Os ergo super inimicos dilatat, quia ex abundantia rationis contra daemones multa deliberat; et eo acutius eorum objecta destruit, quo id unde mala suggesta reprobet in sublimibus agnoscit. Unde protinus causam insinuans, ait: 56 Quia laetata sum in salutari tuo.
5. Quod profecto tale est ac si dicat: Quia exaltatum est cornu meum in Deo meo. Hoc certe est laetari in salutare Dei, quod exaltatum cornu habere in Deo suo. Quod non de qualibet laetitia salutaris accipitur, sed de illo perfectissimo gaudio, quo electa perfectaque anima more sponsae gaudet in sponso. De qua nimirum laetitia David obsecrat, dicens: Redde mihi laetitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me (Psal. L, 14). Quae ergo dilatatum os habere super inimicos suos se gloriatur, in salutare Dei prius laetata fuisse describitur, quia illa beata mens valide reprobare malignorum spirituum suasiones poterit, quae in Redemptoris divinitate per contemplationem sublimiter assumpta, ex eo et sapientiae accipit magnitudinem, et plenitudinem charitatis. Quem profecto dignis laudibus praedicat, dicens: (Vers. 2.) Non est sanctus ut est Dominus; neque enim est alius extra te, et non est fortis sicut Deus noster.
6. His namque Annae vocibus quaeque electa anima hoc Redemptori clamat in laude, quod ab ipso credit in munere. Sed ex hoc piae confessionis ordine ordo innuitur, quo eadem muneris bona quae seriatim protulit consequamur. Sanctus itaque Dominus et fortis asseritur, a quo sanctificamur, ad requiem ducimur, et glorificamur. Sanctificationem a Domino accipimus in virtute regenerationis; esse autem, id est quietem ab hujus mutabilitate corruptionis, in terminatione exsilii, fortitudinem in triumpho resurrectionis. Primum itaque horum munerum in ista vita consequimur, cum electi cujusque anima in carne est, sed utraque adhuc in agone operis posita; sequens autem in sola anima praeter carnem, post carnis vitam, et jam de hujus vitae laboribus assumpta; ultimum vero, in carne et anima, sed utraque jam per gloriam aeternitatis innovata. Prius itaque sanctus dicitur, quia regeneratis per salutis lavacrum charitas Dei cordibus nostris infunditur, per cujus gratiam ad aeternae patriae bona praeparamur, ut dum haec vita per decursionis suae tempus elabitur, ea nos vita suscipiat, cujus gaudio hinc electorum egredientes animae sine mortis pavore potiantur. Deinde esse ei ascribitur, quia securi consummationis nostrae diem, videlicet claritatem ultimae resurrectionis, exspectamus, dum in illo munere acceptae requiei discimus extremi examinis discussionem non metuere, sed promissae gloriae laetitiam exspectare. Ultimo autem loco fortis asseritur, quia in gaudio futurae resurrectionis infirma nostra roborantur, cum caro surgit de pulvere; sed idem carnis nostrae pulvis translatus in perpetuae incorruptionis gloriam, ad fragilitatis suae miseriam ultra non redit. Sed et notandum quia in his tribus ab altero ad alterum ducimur; sed cum habere non habitum coeperit, qui hoc accipit quod non habuit, quod ante habuerat non amittit. Nam cum de sanctificatione ad requiem perducimur, et de quiete animae perducimur ad robur aeternae incorruptionis, et sanctificatio charitatis augetur nobis in illa requie, et requies et amor excrescit valde in resurrectione. Conditorem namque suum unaquaeque anima per amorem conjuncta in tantis muneribus intuens, Annae vocibus dicat quam bene sapit sibi donum perfectae regenerationis et vis amoris. Dicat: Non est sanctus, ut est Dominus. Dicat quam melius munus sibi est promissio quietis in hora sui transitus: Neque est alius extra te. Dicat quam optimum sibi placens 57 praemium sit ultima renovatio sua, in gaudio perfecti spiritus sui et glorificatae carnis. Dicat: Et non est fortis, sicut Deus noster. Et notandum quia hoc in precis cantico Anna loquitur. Electae etenim menti haec in cantico poscere est, dona tam grandia cum gaudio desiderare. Petere quippe ei desiderare est, et gaudere cantare. Sed quae tam gaudenter dignitatis suae munera conspicit, quam fortiter occultis hostibus exprobret innotescit. Sequitur enim, et dicit: (Vers. 3.) Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes, recedant vetera de ore vestro.
7. Sublimia quippe et vetera spiritus maligni loquuntur, cum alta quae videntur hujus saeculi appetenda fidelibus suggerunt. Qui ergo cornu suum in Deo exaltare jam didicit, qui teneri in gaudio Majestatis novit, quidquid offertur sibi de blandimento saeculi labentis, exprobrando despicit, dicens: Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes, recedant vetera de ore vestro. Ac si aperte loquatur, et dicat: Eo mihi ea quae offeruntur displicent, quo per desiderium alia video quae valde placent. 8. Quod profecto dicere, quia ei competit qui jam idoneus ad ministerium praedicationis agnoscitur, apte quoque contra arrogantes sapientes, et contra negligentes sanctae vitae professores, ista prolata sentiuntur. Alta quippe glorians loquitur, qui per scientiam quam accepit se intelligere sublimiter gloriatur. Vetera vero loquitur, qui, postpositis sanctae Scripturae eloquiis, saecularibus verbis occupatur. Dicitur itaque arrogantibus: Nolite loqui sublimia gloriantes. Quibus profecto verbis ostenditur quia non modum locutionis prohibet, sed affectum intentionis. Quasi aperte dicat: sublimia loquimini, sed de eo quod altum dicitur gloriari refugite. Unde et Paulus pie discipulum admonet, dicens: Noli altum sapere, sed time (Rom. XI, 20). Non dixit Non altum loqui, sed Noli altum sapere; sicut et hic non dicitur Nolite loqui sublimia, sed Nolite gloriantes loqui, quia sacra eloquia altius exquirenda sunt, sed quo altius exquirens proficit, semetipsum cohibere a vanae gloriae fastu debet per custodiam humilitatis. Dicitur etiam otiose loquentibus: Recedant vetera de ore vestro. Vetera quippe sunt verba saeculi, quia dum in eis loquentis animus per intentionem figitur, devotionis suae decore spoliatur. Quare illi sublimia gloriantes loqui non debent, et cur ab eorum ore vetera debeant recedere, haec causa demonstrat, quae subjungitur: (Vers. 3.) Quia Deus scientiarum Dominus est.
9. Audiat itaque sciens et arrogans quia non ipse scientiarum dominus est, sed Deus. Nam recte glorians diceret, si ejus qua tumeret scientia, non omnipotens Deus, sed ipse dominus exstitisset. Audiamus et nos, quando loquimur verba saeculi, quia Deus scientiarum Dominus est. Jam quippe electorum mentes non solum Novi, sed etiam Veteris Testamenti scientia innovat; venit namque qui diceret: Ecce nova facio omnia (Isai. XLIII, 19). Cum ergo tot nova habeamus quae loqui possumus, vetera loqui sine culpa nullatenus valemus. Recedant igitur de ore nostro vetera, ut cum damnatae vetustatis culpa etiam a sermone compescitur, in novi hominis pulchritudinem transeamus. Quod profecto si contemnimus, audiamus: (Vers. 3.) Et ipsi praeparantur cogitationes.
10. Quasi a minori culpa, subintellecta comparatione, 58 nos terreat, dicens: Hinc otiosa loquentes cogitent quam metuere culpam locutionis debeant, si is cui loquendo delinquitur etiam cogitationum excessus ad judicii sui examen servat. Audiant item arrogantes quod sequitur: (Vers. 4.) Arcus fortium superatus est, et infirmi accincti sunt robore.
11. Jam quippe in allegorica expositione diximus quia immundi spiritus horum fortium appellatione designantur. Qui nimirum quia a coelesti gloria superbiendo ceciderunt, apte elatis doctoribus ad terrorem proponuntur, ut de se tanto jam humiliter sentiant quanto etiam angelos a superna gloria lapsos per appetitum vanae gloriae contemplantur. Quod etiam Redemptorem nostrum in elatis discipulis egisse recolimus, qui cum se subjecta daemonia habere jactarent, ab eo protinus audiere: Videbam Satanam, quasi fulgur de coelo cadentem (Luc. X, 18). Arcus itaque fortium superbia est spirituum malignorum. Dicuntur autem fortes, vel quia de se magna senserunt, vel quod humanum genus magnarum tentationum impetu vincant. Quem profecto arcum dum intentio impia tetendit, jacere malitiae jacula supra se in conditorem studuit. Ponam, inquit princeps eorum, sedem meam ad Aquilonem, similis ero Altissimo (Isa. XIV, 13, 14). Sed superatus est arcus fortium, quia Deus apostatarum spirituum superbiae restitit, de coelo praecipitavit, conditionali gloria virtutis exuit, ut in lapsis angelis homo disceret quid timeret. Nam quid de aereo vase fiet, si Deus nec aureis superbiae fetore plenis ignoscit? Unde et Petrus in Epistola sua loquitur, dicens. Deus peccantibus angelis non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit in judicium reservari (II Petr. II, 4). Quasi ergo electus et humilis praedicator superbientibus dicat: Ut cessetis ab elatione, in conformibus vobis angelis, videlicet lapsis, damnationis debitae poenas aspicite. 12. Et quos imitari debeant proponens, ait: Et infirmi accincti sunt robore. Si ob praesumptionem aestimationis mali angeli fortes vocantur, infirmorum appellatio recte beatis spiritibus convenit, qui de se nulla praesumentes, virtuti sui opificis perpetua humilitate subjecti sunt. Infirmi accincti sunt robore, quia, voluntariae subjectionis merito, sancti angeli interni amoris vinculo conditori suo conjuncti sunt. Quibus apte accinctionis nomen congruit, quia accinctus quilibet, eo quo cingitur cinctorio, ex omni parte retinetur, quia videlicet beatissimi illi spiritus sic sunt in aeternitate solidati, ne ab ea cadere unquam possint. Hinc est quod ad Danielem in Babylonia praedicantem angelus mittitur, qui accinctus obrizo perhibetur (Dan. X, 5). Hinc est quod angelum cum quo in Apocalypsi Joannes colloquium habuit aurea zona ad mammillas circumdatum conspexit. Quia vero iidem beati spiritus ab humilitatis merito in amoris gloriam surrexerunt, sed quia eamdem gloriam in complexu aeternitatis habent, et in timore amissionis non habent, gloriosi siquidem ineffabiliter sunt, sed ineffabilem illam gloriam amittere nunquam possunt. Ut itaque desinat gloriari, audiat arrogans: Arcus fortium superatus est. Et ut damnata culpa superbiae proficiant in humilitate, dicitur sibi: Infirmi accincti sunt robore. Robur namque infirmis impenditur, cum subjectionis merito mitibus infunditur virtus supernae charitatis. Accingimur etiam cum ad verbi ministerium praeparamur. Bene itaque accincti robore infirmi in alta locutione 59 gloriantibus praeponuntur, quia ii qui in ministerium mittuntur spiritus, propter eos qui haereditatem capiunt salutis, priusquam accingerentur ad ministerium humiles fuerunt. Ante enim memoratur infirmitas, post vero accinctio roboris. Hos profecto nobis accinctos Paulus insinuat, dicens: Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi, propter eos qui haereditatem capiunt salutis (Hebr. I, 14)? De quibus et propheta etiam loquitur, dicens: Millia millium ministrabant ei (Dan. VII, 40). Quasi ergo dicat: Prius vos agnoscite, et sic vos ad aliorum salutem praeparate, quia bonum praedicationis tunc bene impletur, cum praedicator qui sublimis est verbo humilis esse satagit ministerio. Sed quia superbos et arrogantes praedicatores loquendo redarguit, subdit, dicens: (Vers. 5.) Repleti prius, pro panibus se locaverunt, et famelici saturati sunt.
13. Repleti prius illi sunt qui, dum tumoris cibos in mentis refectione suscipiunt, delicias sanctarum virtutum, velut cibo jam pleni, capere non possunt. Sed tamen pro panibus se locant, quia in Scripturis quas intelligunt juxta magnitudinem sapientiae se percipere spiritualia munera virtutum putant. Sed saturari nequeunt, quia repletioni arrogantiae dona sancti Spiritus addere nequaquam possunt. Ipse namque spiritus disciplinae effugit fictum, et non habitat in corpore pleno peccatis (Sap. I, 5). Hinc etiam scriptum est: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (I Petr. V, 5). Frustra ergo quae Dei sunt accipere gestiunt, qui in eo quod superbiunt largitorem munerum sibi adversantem reddunt. Saturari ergo nequeunt, quia munera spiritualium gratiarum non adipiscuntur. Qui vero sunt famelici, nisi a cibis vitiorum vacui, a tumore jejuni? Famelici ergo saturati sunt, quia sancti viri humilitatis arce praediti, dum de se alta non sentiunt, alta virtutum dona promerentur. Nam per humilitatis bonum, sancti Spiritus sedes fiunt, quem dum in se manentem recipiunt, ejus donis plenius replentur. Unde et per Prophetam Dominus dicit: Super quem requiescit spiritus meus, nisi super humilem, et quietum, et trementem sermones meos (Isa. LXVI, 2)? Valde ergo saturantur famelici, quia in donorum plenitudine super humiles sanctus Spiritus requiescit. 14. Quod tamen contra negligentes sacri altaris ministros atque audaces dominici corporis susceptores dici non inconvenienter potest. Repleti vero prius sunt, vitiorumque cibo saturati, qui pro pane se locant, quia corpus ad susceptionem Eucharistiae praeparent. Qui nimirum comedunt, et saturari non possunt, quia etsi sacramentum ore percipiunt, virtute sacramenti nequaquam replentur. A virtute ergo illa sacramenti ideo jejunant, quia prius repleti fuerant. Salutis quippe fructum non percipiunt in comestione salutaris hostiae, qui ea quibus se repleverant flagitia portant in mente. Non saturantur ergo, nisi famelici, quia a vitiis perfecte jejunantes divina sacramenta percipiunt in plenitudine virtutis. Et quia sine peccato electi etiam viri esse non possunt, quid restat, nisi ut a peccatis quibus eos humana fragilitas maculare non desinit evacuari quotidie conentur? Nam qui quotidie non exhaurit quod delinquit, etsi minima sunt peccata quae congerit, paulatim anima repletur, atque ei merito auferunt fructum internae saturitatis. Hac repletione nos evacuare Paulus insinuans, ait: Probet seipsum homo, et sic de pane illo edat, et de calice bibat (I Cor. XI, 28). Quid enim est hoc loco 60 probare, nisi, evacuata peccatorum nequitia, se probatum ad dominicam mensam, et purum exhibere? De repletis etiam subdit: Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit. Qui ergo quotidie delinquimus, quotidie ad poenitentiae lamenta curramus, quia ipsa sola virtus est quae evacuat quod in ventre animae culpa coadunat. Et tunc vere famelici saturantur, quia quo studiosius mundamur lamento poenitentiae, eo uberiorem divinae gratiae fructum recipimus in spiritali refectione. Quae nimirum electorum saturitas, quia usque in mundi finem extenditur, subdit, atque ait: (Vers. 5.) Donec sterilis peperit plurimos, et quae multos habebat filios infirmata est.
15. Quae itaque hujus appellatione sterilis signatur, nisi ea de qua Paulus loquitur, dicens: Quae sursum est Jerusalem libera est, quae mater nostra est (Galat. IV, 26, 27)? Unde et paulo post Isaiae vaticinium ei coaptavit, dicens: Scriptum est enim: Laetare sterilis quae non paris; erumpe et clama, quae non parturis, quia multi filii desertae magis quam ei quae habet virum (Isa. LIV, 1). Sed quomodo Jerusalem sterilis, beatorum scilicet angelorum sancta societas, intelligitur, cum juxta vocis suae significatum de aeterna pacis visione perenni gaudio sit fecunda? Sed si mater est electorum hominum, sterilis profecto erat quando humanum genus in Adam perierat. Velut enim parturire non potuit, cum eum in quo fecunditatis suae extendere sinum debuit lapsi spiritus suasionibus amisit. Tandiu accinguntur infirmi donec sterilis pariat, quia angelorum humilium valido ministerio eo usque indigemus, donec quotquot ad vitam praedestinati sunt de humano genere, usque in mundi finem colligantur. Mittet namque Filius hominis angelos suos, et colligent electos suos a quatuor ventis (Matth. XXIV, 31; Marc. XIII, 27). Ad eos namque colligendos tunc mittendi sunt, in quorum salute quotidie mittuntur, quia ad regnum non colligent, nisi quibus per robur accinctionis suae nunc adjutorium praebent. Usque etiam in mundi finem famelici saturantur. Sed et bene plurimos haec sterilis parere dicitur, quia non omnes homines, sed electi solummodo ad aeterna gaudia perducuntur. Apte igitur etiam parere dicitur, quia angelorum ministerio docemur superna petere, ut ad eorum valeamus bona pervenire. Sed cum haec sterilis parit, ea quae multos habebat filios infirmatur, quia quo pleniora lucra electorum per angelorum ministeria superna regna percipiunt, hujus Babyloniae filii minuuntur. Velut enim infirma in partu suo est, quae inordinato amore rerum transeuntium, ut solet, filios gignere nequaquam potest. Ubique enim jam coelestia regna praedicant, quae profecto dum fidelium mentes audita diligunt, dum ea etiam bonis moribus inquirunt, velut in partu suo Babylonia stringitur, quia mater nostra Jerusalem eos per orbem Deo parturit, quos illa lasso perditionis utero parere gehennae consuevit. Quorum tamen accinctorum robur non ipsis, sed ei a quo accinguntur ascribitur. Apte itaque subditur: (Vers. 6.) Dominus mortificat, et vivificat.
16. In quibus profecto verbis etiam ordo notandus est. Prius quippe mortificare dicitur, deinde vivificare, quia nisi saeculum amare desistimus, Deo per amorem vivere non valemus, Joanne attestante, qui ait: Qui diligit mundum, non est charitas Patris in eo (I Joan. II, 15). Unde et is qui se mortificatum et vivificatum, qui se prostratum et erectum meminerat, 61 loquebatur, dicens: Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14). Vivebat, sed non mundi vita, quia dicebat: Vivo jam, non ego, vivit vero in me Christus (Ibid., II, 20). Non ergo accinctorum aliquis, sed Dominus mortificat et vivificat. Mortificatum quippe et vivificatum esse est praesentia nulla concupiscere, et aeterna desiderare. Cui itaque de his muneribus referendae sint gratiae exponit, dicens: Dominus mortificat et vivificat. Unde et saepe jam nominatus gentium praedicator dicit: Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7). Sed quo ordine omnipotens Deus ista in electis operetur, exponit, dicens: (Vers. 6.) Ducit ad inferos, et reducit.
17. Ut mortificet quippe, ducit ad inferos; et ut vivificet, reducit ab inferis. Omnipotenti etenim Deo ad inferos ducere est peccatorum corda aeternorum cruciatuum consideratione terrere. Ei quoque ab inferis reducere est territas poenitentium atque commissa lugentium mentes, spe vitae indeficientis attollere. Tunc quippe peccare desinimus cum, superna gratia mollitis cordibus, futura tormenta formidamus. Et ab inferis reducimur cum, interno visitati solatio, ad spem veniae de poenitentiae lamento respiramus. Apte itaque Dominus ducere ad inferos et reducere dicitur, quia humana duritia in hominis solius praedicatione, nec terrore concutitur, nec amore sublevatur. Nam si doctorum esset mortificare quotquot eorum praedicatio tangeret, peccare desinerent; et si eorum esset vivificare, quicunque ab eis coelestia audirent, ad ea nos protinus omni conatu perquirenda intimi affectus sui amor accenderet. Nunc autem, cum saepe peccatoribus aeterna supplicia minentur, cum ea quae possunt eis coelestia bona praedicent, et nec supplicia metuant, nec laeta concupiscant, clamemus Annae vocibus in laudibus Dei, et ei etiam illud, quod per eos quidam proficiunt imputantes, dicamus: Dominus mortificat et vivificat. Dominus itaque ducit ad inferos, et reducit, quia illi possunt futura tormenta metuere, illi superna gaudia diligere, in quibus per eas voces quas foris homo loquitur intus Dei pietas operatur. Est autem in quo sese quisque cognoscat, si jam ad inferos ductus et reductus sit, si mundo obiit, coelis vivit; nam si electus est, proficit. De eodem vero profectu subdit: (Vers. 7) Dominus pauperem facit et ditat.
18. Saeculi divites idcirco de larga facultate gloriantur, quia alto et incomprehensibili judicio Dei coelestia eis bona abscondita sunt. Dominus itaque facit pauperes, quia dum aeterna electis bona insinuat, eo se pauperiores tenent, quo a veris sese divitiis pulsos vident. Unde et rex ille qui saeculi possessione latissimus erat, quia ei veras divitias Dominus ostenderat, clamabat ad eum, dicens: Respice in me, et miserere mei, quia unicus et pauper sum ego (Psal. XXIV, 16). Hinc propheta Jeremias, electi cujusque illuminationem in se exprimens, ait: Ego vir videns paupertatem meam (Thr. III, 1). Pauperem itaque Domino facere est in contemplatione bonorum perennium electorum mentes ad contemptum rerum omnium visibilium excitare. Sed cui summa revelat, qui eadem summa diutius laboris pretio sint quaerenda insinuat, dicat quia qui pauperes facit, etiam ditat, quia nimirum dum ab omnipotenti Deo bonorum coelestium cognitionem percipimus, ab ipso etiam virtutem consequimur, ut digno 62 pro eis labore certemus. Bene autem subditur: (Vers. 7.) Humiliat et sublevat.
19. Quia in contemplatione coelestium quam abjecti sunt in terra conspiciunt, sed in eadem abjectione temporalis inopiae per Dei gratiam meritorum se pennis sublevant ad gaudia perennis vitae. Humilitatem ergo percipiunt in aestimatione exsilii, sublimitatem vero in praeparatione sanctae operationis. Sequitur: (Vers. 8.) Suscitat de pulvere egenum, et de stercore erigit pauperem, ut sedeat cum principibus.
20. Pulvis namque est subtilis deliberatio cogitationis illicitae, quae eam mentem cui insederit foedam reddit. Quid namque in stercore nisi foeda perpetratique flagitii audacia designatur? Unde et propheta vitam carnalium coeno foedi operis obrutam intuens, ait: Computruerunt jumenta in stercore suo (Joel I, 17). Apta igitur serie dona Dei in flagitiosorum conversione numerantur. Prius namque suscitatur de pulvere egenus quam pauper de stercore; quia a corde ante deliberatio immundae cogitationis abscinditur, et postmodum ab actione culpa resecatur. Apte quoque suscitari de pulvere egenus dicitur, pauper de stercore erigi, quia intus prava deliberans dormit a contemplatione justitiae, foris illicita perpetrans in iniquitate per actum jacet. Et quia jam cum fortibus de malignis spiritibus trophaea consequitur, suscitatus egenus et erectus pauper quid mereatur exponit, dicens: Ut sedeat cum principibus, et solium gloriae teneat. 21. Sedere quippe triumphantis est. Unde et in Apocalypsi Joannis victoriae nostrae dignitatem Dominus ostendit, dicens: Qui vicerit, faciam eum sedere in throno meo, sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus (Apoc. III, 21). Quod et Paulus intuens, suscitationis, atque sessionis nostrae dona in Dei laudibus numerans, ait: Conresuscitavit, et consedere nos fecit in coelestibus in Christo Jesu (Ephes. II, 6). Cum eo itaque principes sedent, quia qui ejus auxilio malignorum spirituum vires reprimunt, in eorum triumpho dignitatem sessionis habent quibus ex praesidentis sibi virtute dominantur. Cum eo item principes sedent, quia etsi stare per corpus in hac vitae labentis aerumna cernuntur, meritorum tamen sedem cum Redemptore in sublimibus habent, a cujus conformitate claritatis nec in ista foeditatis valle separantur. Egeni quoque rebus et pauperes sunt qui propter Evangelium ea quae in saeculo habere poterant, cuncta reliquerunt. Qui certe ut cum principibus possint sedere, de pulvere suscitari debent, et de stercore erigi. Quid enim favores linguae, quid sunt aliud labentium dignitatum infulae, nisi pulvis? Nam eam quam blandiendo sordidant a veris splendoribus mentem caecant. Et quid divitiae pereuntes, et transitoriae facultates, nisi stercora aeterna diligentibus sunt? Stercora quippe sunt quae sanctae animae in contemptu humilitatis habent, non in appetitu desiderii. Unde et Salomon in amissione bonorum temporalium contristatum saeculi divitem intuens, ait: De stercore boum lapidandus est piger (Eccli. XXII, 2). Quasi dicat: De eo verbera doloris sustinet, quod is qui pro aeterna vita laborare appetit velut stercora contemnit. Hinc Paulus ait: Omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam. De pulvere itaque egenus suscitatur, et de stercore pauper erigitur, cum mens, saeculo abrenuntians, quidquid sibi placere solebat 63 de linguae humanae favoribus, de honore dignitatum, et de abundantia rerum, calcat, dum ad sola aeterna respicit, quae sola ardenter amat. Ei namque suscitari, et erigi, est ea quae corpore derelinquit mentis sublimitate despicere. Et cum principibus ei sedere est, supernae patriae civibus per gaudium aeternae quietis interesse. Qui certe tunc gloriae solium tenet, quia qui tam sublimiter praesidet a conditoris sui laudibus nunquam silet. Hanc namque gloriae sedem Psalmista admirans Domino loquitur, dicens: Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5). Hanc sedem gloriae Isaias praedicat, dicens: Gaudium et laetitia invenietur in ea, gratiarum actio, et vox laudis (Isa. LI, 3). Hanc item sanctus Tobias ostendens, ait: Et omni lapide pretioso et mundo plateae ejus sternentur, et per omnes vicos ejus Alleluia cantabitur (Tob. XIII, 22). Sed ea quae sequuntur ereptus pauper aspiciat, quia ad principum sessionem, ad gloriae solium non statim ut fuerit erectus adducitur: (Vers. 8) Domini, inquit, sunt cardines terrae, et posuit super eos orbem.
22. Quia terrae nomine peccatores in sacro eloquio designantur, cardines terrae hi accipi convenienter possunt in quibus per inepta desideria saeculum circuit, et de alio ad alium ducit. Cum igitur conversos peccatores aspicimus, in laudem Creatoris his Annae verbis erumpamus. Quasi enim aliis verbis tunc dicimus: Jam Domini esse per ejus gratiam coeperunt, qui diu in rota rerum transeuntium per mundi concupiscentiam tenti sunt. Et cum, jam derelictis vitae saecularis blandimentis, fortia tentamenta fortiter tolerant, dicamus: Posuit super eos orbem. Orbem quippe super eos posuit, qui, antequam eis imponeretur, sub eis fuit. Nam eum jam in onere tentationum habent, qui eis blandiendo velut subjectus serviebat, cum in eo delicias et voluptates sequendo recumberent. Et quia magnas ex eo tentationes habent, qui magna in illo oblectamenta habuerunt, adjungitur: (Vers. 9.) Pedes sanctorum suorum servabit.
23. Quibus profecto verbis sic auxilium divinae protectionis propitiationisque ostenditur, ut pericula tentationum gravia designentur. Quasi etenim dicat: Tam grandia de eo cui adhaeserant saeculo tentamenta sustinent, ut solus ad adjuvandum ille sufficiat qui deesse fidelibus suis in tribulatione non potest. Pedes namque sanctorum suorum servare, est concussos in tentatione affectus electorum, ne corruant, per gratiam roborare. Unde et qui ad casum nutaverat, et tamen a Domino conservatus erat, propheta dixit: Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei (Psal. LXXII, 2). Hinc iterum: Pulsus sum; et eversus sum ut caderem, et Dominus suscepit me. Fortitudo mea, et laudatio mea Dominus, et factus est mihi in salutem (Psal. CXVII, 13, 14). Et de hostium infirmitate subjunxit, dicens: (Vers. 9.) Et impii in tenebris conticescent.
24. Quid est autem quod cum servare sanctorum pedes Dominus dicitur, silentium memoratur impiorum, nisi quia ad peccati lapsum nequaquam impellimur, nisi cum perversa nobis malignorum spirituum tentamenta suggeruntur? Cum ergo pedes nostros Dominus servat, in tenebris tacent impii, quia dum gratia divina protegimur, vocem qua nos praecipitent dare nobis immundi spiritus nequaquam possunt. In tenebris quippe tacent, quia caliginosa reproborum corda possident, a quorum 64 ad nos progredi obscuritate non audent. Quare autem sanctorum pedes servet exponit, dicens: (Vers. 9.) Quia non in fortitudine sua roborabitur vir.
25. Quasi dicat: Idcirco tenet, quia sine ipso stare non possent. Nam etsi vir virtutis agnoscitur, in fortitudine sua timorem lapsus habet, statum robur non habet, et toties illicita concupiscendo labitur, quoties interna ejus vestigia a Domino tenente deseruntur. An vero non vir erat cui in juvencularum choro cantabatur: Saul percussit mille, et David decem millia (I Reg. XVIII, 7)? Qui nimirum cum inter onera fortitudini suae relinquitur, in carnis suae culpam impulsus corruit, atque in se expertus est quia vir in se non habeat statum roboris, sed lapsum infirmitatis. Unde et relabi metuens, eum a quo teneri ad statum debeat exposcit, dicens: Non me derelinquas usquequaque (Psal. CXVIII, 8). Nemo ergo se fallat, quasi in se robur standi inveniat, quia etsi magna saepe occultorum hostium bella superamus, si digne eos in suis suasionibus reprobando velut in fugam versos insequimur, non nos tunc refugi spiritus, sed eum quem in nobis aspiciunt expavescunt. Vel certe si nos etiam timent, idcirco profecto timent, quia in divinae gratiae robur assumptos vident. Apte ergo subjungitur: (Vers. 10.) Dominum formidabunt adversarii ejus, et super ipsos in coelis tonabit.
26. Coeli namque tunc sumus, cum in altitudinem divinae gratiae praesidentis nobis sublevamur. Et tonitrua contra ejus adversarios habemus, cum validis sanctorum desideriorum vocibus omne quod nobis de eorum suggestione spirat elidimus. Quidquid enim tonitruum ferit, interficit. Tonitrua ergo coelorum sunt perfecta desideria electorum. Nam velut a coelorum altitudine terribiliter sonando prodeunt, cum ab eo mentis culmine malignos spiritus feriunt, cui omnipotens Deus sic praesidet, ut amore praesidentis facile superet omne quod ad pugnam moveri poterat hostis audacia mala suggerentis. Sed praemonente Redemptore novimus quia qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22). Eodem quoque Domino promittente, didicimus quia quacunque hora peccator convertitur, salvus erit (Ezech. XVIII, 21). In extremo itaque sui cantici addat Anna, et dicat unde peccantem terreat, dicat quo justum cautiorem reddat. (Vers. 10.) Dominus, inquit, judicabit fines terrae.
27. Non ait terram, sed fines terrae. Fines quippe terrae sunt, qui vitae sua ultima cum culpae perpetratione clauserunt. Nam qui peccat, et corrigit quod delinquit, terra est per peccatum, et finis terrae non est, quia delinquendo redemptionis suae alta deposuit, sed ab imo depositionis suae ante judicium resurrexit. Flevit namque quod fecit, et venturum judicem eo laetius sustinet, quo in damnatione terrenitatis per poenitentiam ipse in se flagella ultionis tenet. Quia ergo fines terrae Dominus judicat, conversus peccator ad Dominum priora, sive media, non expavescat. Quia item fines terrae Dominus judicat, justus, inchoata justitia, non praesumat. Nam si hunc ab ea qua cadere potest adhuc aequitate labentem subita mors intercipit, quia in suis extremis culpa clauditur, finium terrae lege judicatur. Sequitur: (Vers. 10.) Et dabit imperium regi suo, et sublimabit cornu Christi sui.
28. Hoc profecto superius, quia ad Redemptorem retulimus, in hujus quoque explanationis ordine 65 non mutamus. Ipse namque est pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. II, 14). Ipse quoque est lapis angularis (I Petr. II, 4, 5, 6), in quo dum electorum paries uterque copulatur, aeternae civitatis fructura disponitur. Teneat itaque morem suum locutio nostra, ut prolato jam sacri cantici et morali et allegorico intellectu, in eo uterque conveniat quem fide credimus, moribus promereamur. CAPUT II. Sequitur enim divinus sermo, et dicit:
(Vers. 11.) Et abiit Helcana in Ramatha, in domum suam. 1. Quem profecto virum, humani generis Redemptorem; Annam vero conjugem, ejus Ecclesiam; puerum Samuelem, credentium de gentibus populum; Ramatha quoque civitatem, coelestem patriam designare ostendimus. Quid ergo est quod post conjugis canticum abiisse in Ramatham civitatem suam Helcana dicitur, cum post natum puerum Deo canticum Anna dixerit, atque ante ad coelos Redemptor ascenderit, quam gentilem populum sancta Ecclesia in fide genuisset? Quod profecto ab eis solummodo quaeritur qui tantum Domini nostri corporalem praesentiam scire noscuntur. Nunquid enim tunc non eum secum Paulus habebat qui ad Patrem ascenderat, cum dicebat: An experimentum quaeritis ejus qui in me habitat Christus (II Cor. XIII, 3)? qui item fatetur dicens: Sicut ex Deo, coram Deo et Christo loquimur (II Cor. II, 17). Quid est ergo quod sanctae Ecclesiae aliquando adfuit per gratiam muneris, aliquando ei se subtraxit per dispensationem probationis? Adfuit namque, ut in acquisitione Gentium vitae verba abundanter effunderet; sed aliquando ei velut absens se abscondit, ut, verbi munere sublato, cognosceret sine ejus praesentia qualis esset. Post finem itaque cantici dicitur: Abiit Helcana in domum suam, quia sancta Ecclesia ex ejus praesentia alta praedicat, qui cum mortalibus per dispensationem se subtrahit, aeternis se civibus jugiter repraesentat. Domus namque sua illa supernorum civium, quam amando, replendo et sociando Dominus inhabitat, aeterna societas est. In eam igitur vadit cum Annam deserit, quia qui se nobis adhuc proficientibus salubriter subtrahit, perfectis atque consummatis aeternae patriae civibus eo se incessanter jungit atque exhibet, quo probari jam probatos ejus absentia ulterius non oportet. Apte itaque post Annae canticum dicitur: Abiit Helcana in domum suam, quia sancta Ecclesia, quae tam sublimia electos edocet, sicut pia semper Domini dispensatione deseritur, ita et eadem alta quae doceat non semper habet. Sed plerique verba audiunt, praeteritam malitiam detestantur, et correctionis vitae opera proponunt; sed cum audire desierint, ac si nunquam eadem vitae verba audissent, ad iniquitatem redeunt. Auditor sanctae Ecclesiae gentilis populus devotus ad audiendum fuit, et ad operandum promptus. Apte itaque subditur:
(Vers. 11.) Puer autem Samuel erat minister in conspectu Domini, ante faciem Heli sacerdotis.
2. Ac si aperte diceretur: Ex eo quod audivit, omnipotenti Deo placere studuit. Qui apte puer dicitur, quia etsi grandia pro defensione fidei nostrae agenda susceperat, tamen in eadem fidei generatione adhuc novus erat. Et quia placidum omnipotenti Deo ministerium praebuit, minister in conspectu conditoris fuit. In conspectu etenim Domini est, quem in oblatione obsequiorum divina dignatio 66 libenter aspicit. A quo nimirum Domini conspectu expelli valde metuens quis, orat, dicens: Ne projicias me a facie tua (Psal. L, 13). In quo item recipi vehementer cupiens, dilationis suae moram secum reputat, dicens: Quando veniam, et apparebo ante faciem Dei (Psal. XLI, 3)? Hinc Elias gloriatur; et ait: Vivit Dominus, in cujus conspectu sto (III Reg. XVII, 1). Minister itaque erat Samuel in conspectu Domini, quia in novae religionis obsequiis omnipotenti Deo gentilis populus valde acceptus fuit. Quo nimirum verbo Judaeae quoque repulsio latenter innuitur, dum solus Samuel, in quo gentium fidelis populus exprimitur, ante Dominum ministrare perhibetur. Solus itaque in ejus conspectu erat, quia profecto ei Judaicus populus placere desierat. Quod utrumque per Malachiam Dominus loquitur. Nam Judaeae repulsionem insinuans, ait: Non est mihi voluntas in vobis, et sacrificium non suscipiam de manu vestra (Malach. I, 10). Sed qui a facie sua Judaicam perfidiam expulit, quem libenter intueatur, subjungens, ait: Ab ortu solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco offertur nomini meo oblatio munda (Ibid., 11). Sed subtiliter est videndum quod dicitur: Ante faciem Heli Samuel Domino ministravit, quia praedicatorum sanctae Ecclesiae ministerium gentilis populi conversionem, amorem et reverentiam circa Redemptoris obsequium, veterum ordo doctorum longe ante videndo cognovit, et prophetando praedicavit. Hunc namque pronum in Domini ministerio noverat, qui dicebat: Adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient ei (Psal. LXXI, 11). Hinc Aggaeus loquitur, dicens: Veniet desideratus cunctis gentibus, et replebitur gloria domus Domini (Aggaei II, 8). Hinc Isaias dicit: Erit radix Jesse, qui exsurget regere gentes; in ipsum gentes sperabunt (Isa. XI, 10; Rom. XV, 12). Hinc Psalmista ait: Laudate, omnes gentes, Dominum et collaudate eum, omnes populi (Psal. CXVI, 1). Hinc patriarcha Jacob ait: Ipse erit exspectatio gentium (Gen. LIX, 10). Ante faciem ergo Heli minister Domini Samuel puer fuit, quia quod dignum Deo postmodum gentilis populus habuit, doctorum ordo veterum per prophetiae spiritum praevidit. Et statim de projectis subditur: (Vers. 12, 13.) Porro filii Heli nescientes Dominum, et officium sacerdotis ad populum.
3. Subaudis erant. Qui namque filii Heli sunt alii, nisi Israelitae secundum carnem, qui Scripturam sacram noverant a patribus editam, et tamen quem Scriptura promiserat nesciebant? Quos nimirum per semetipsam Veritas in Evangelio increpat, dicens: Abraham exsultavit ut videret diem meum; vidit, et gavisus est (Joan. VIII, 56). Et item: Si crederetis Moysi, crederetis utique et mihi, de me enim ille scripsit (Ibid. V, 46). Nescierunt ergo Dominum, qui venientem in carne nostra Redemptorem spreverunt. Unde per Isaiam queritur, dicens: Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe Domini sui; Israel autem me non cognovit (Isai. I, 3). Quasi dicat: Et incarnationis meae vias ei longe ante per prophetas aperui, et tamen id quod promiseram exhibitum non accepit. Quare et officium sacerdotum ad populum nesciit. Officium sacerdotale quippe cognosceret, si ad redemptionem humani generis eum qui a lege et prophetis fuerat promissus jam venisse praedicaret. In quem profecto quia non solum non credidit, sed etiam persequendo insanivit, et Dominum nesciit, et ad populum officium sacerdotum. Cujus tamen malitia minor esset, si qui prodesse minoribus Redemptoris adventum praedicando noluit, nocere timuisset. Sequitur ergo, et dicit: 67 (Vers. 13, 14.) Sed quicunque immolasset victimam, veniebat puer sacerdotis, dum coquerentur carnes, et habebat fuscinulam tridentem in manu sua, et mittebat in lebetem, vel caldarium, aut in ollam, sive in cacabum, et omne quod levabat fuscinula, tollebat sacerdotibus.
4. Quid enim est immolare victimam, nisi verae fidei omnipotenti Deo offerre confessionem? Et quid vasa in quibus immolando caro coquitur, nisi fidelium mentes sunt? Quae dum Mediatorem Dei et hominum hominem Christum Jesum esse verum summi Patris Unigenitum credunt, nimirum in his caro coquitur quae Deo per devotionis intimae obsequium immoletur. Quis puer sacerdotis est alius quam perfidis Synagogae pastoribus per obsequium subjectus populus? Qui apte puer dicitur, quia dum infirma legis ad litteram tenere maluit, in virum perfectum crescere per Evangelium recusavit. Quid vero est quod ad inferendos ciborum raptus destinatur? Quid est iterum quod in illata violentia tenere tridentem fuscinulam dicitur? Sed cibus electae animae persona est Redemptoris. Qui profecto cibus in sacris vasis coquitur, dum per calorem sancti Spiritus ad suavitatem refectionis in electis mentibus praeparatur. Caro etenim coquitur, dum per Spiritus sancti gratiam humanitatem Dominicam in divinitatis naturam assumptam, et firmiter credimus, et efficaciter confitemur. Unde et per Moysen Agni paschalis carnes comedendas insinuat, dicens: Non comedetis ex eo crudum quid, aut coctum aqua (Exod. XII, 9). Crudum quippe ex eo manducare est, praeter Spiritus sancti gratiam, Redemptorem nostrum purum hominem credere. Aqua vero coquitur cum Redemptoris essentia per humanam sapientiam ventilatur. Crudum ergo Judaei comedunt, aqua coctum haeretici, quia illi ejus divinitatem negant, isti per humanam sapientiam et divinitatis et humanitatis ejus sacramenta evacuant. Puer itaque sacerdotis ad tollendum fidelium cibos mittitur, quia Judaeorum populus, a fide Redemptoris expulsus, amorem fidei ejus a corde fidelium auferre vehementer studuit. Qui apte fuscinulam tridentem in manu habuisse perhibetur, quibus carnis partem quam posset infigere eductam coqui prohiberet. Fuscinula quippe in manu pueri illata sanctae Ecclesiae Judaici populi persecutio est. Et quia blandimentis, poenis atque terroribus nocere fidelibus tentavit, tres utique fuscinula dentes habuit. Bene autem dicitur quia quod levabat fuscinula tollebat puer sacerdotibus, quia magna epulatio iniquorum praelatorum erat, si eum blandientium sive furentium satellitum turba subverteret, quem in fidei nostrae sublimitate stare per confessionem cognovissent. Sequitur: (Vers. 14, 15.) Sic faciebant universo Israeli venienti in Silo, etiam antequam adolerent adipem.
5. Adeps quidem interna pinguedo est, in qua nimirum illa devotio mentis exprimitur, qua electorum mentes conditori suo in perfectiori charitate copulantur. Qui recte jam cocta carne immolant, quia assurgere quis ad sublimitatem charitatis non poterit, nisi prius quae credit amet mysteria incarnatae divinitatis. Humanitatem quippe Domini Jesu in divinitatem assumptam per sanctum Spiritum credere, quae immoletur Deo carnem coquere est. Ante igitur quam adoleretur adeps, 68 puer carnem praeripere studuit in universo Israele, quia apparitores Synagogae novos Christi confessores putaverunt evertere prius quam eos omnipotenti Deo charitas perfecta sociaret. Quod apertius ipsa sacrae historiae verba indicant, quibus dicitur: Dum coquerentur carnes. Per quae nimirum verba non perfectio coctionis, sed apparatus innuitur. Sed ordo nefariae hujus exactionis ostenditur per ea quae sequuntur: (Vers. 15.) Veniebat puer sacerdotis et dicebat immolanti: Da mihi carnem, ut coquam sacerdoti; non enim accipiam a te carnem coctam, sed crudam.
6. Carnem crudam puero daret, qui coram persecutoribus humanitatem Christi puram assereret, et eam puer sacerdoti coqueret, quia perignem malitiae Judaicus populus hoc putaret, quod ejus praelati in mentis suae refectione libenter exciperent. Venit ergo puer sacerdotis, et crudam carnem petiit, quando Judaicus populus litterae legis serviens, divinitatem Redemptoris negare fidelibus suggessit. Veniens ergo dicit: Non accipiam a te carnem coctam, sed crudam. Quia quem purum hominem fidelis compulit confiteri, esse Deum nec audire voluit. Cujus profecto populi importunitas ostenditur, cum verba sacrilega in nefaria exactione geminantur. Nam sequitur: Non enim accipiam a te carnem coctam, sed crudam. Quia Jesum Dominum ac Redemptorem nostrum, non Dominum et hominem, sed purum tantum hominem audire valde desideravit. Sed quos quasi imperfectos in carne tentavit, perfectos reperit. Nam qui divinitatem Redemptoris negare compulsi sunt, non solum Redemptorem noluerunt negare, sed compulsores suos curabant ad vitam trahere. Unde et sequitur: (Vers. 16.) Dicebatque illi immolans: Incendatur primum juxta morem hodie adeps, et tolle tibi quantum desiderat anima tua.
7. A bestiali siquidem appetitu cruda postulantem avertere nititur, qui ei ad libitum cocta pollicetur. Quasi male esurientibus Judaeis sancta Ecclesia responsum praebeat, et pro humanitate simplici, quam vorare per desiderium cupiunt, divinitatis cibum repromittat, dicens: Prius coqui sinite quod ad refectionem vitae habeatis in Spiritu sancto intellectum. An non tunc puer sacerdotis crudam carnem petiit, cum illuminato a Domino ei qui caecus fuerat natus diceretur: Da gloriam Deo; nos scimus quia hic homo peccator est (Joan. IX, 24)? Quid est dicere, da gloriam Deo, nisi non huic curationis tuae laudes tribuas, quia Deus non est? et qui peccator asseritur, non solum Deus esse negatur, sed etiam homo justus. Cui profecto crudam quam petebat carnem praebere noluit, coctam obtulit, quia quem salutis suae auctorem instanter asseruit, ex ostenso tantae admirationis signo, non solum hominem sanctum, sed verum Deum esse monstravit. Qui autem sequi bestias, amissa ratione, populus coeperat, crudam sibi carnem exhiberi importune postulabat. Nam sequitur: (Vers. 16.) Nunc dabis, alioquin tollam tibi vi.
Sequitur:
(Vers. 17.) Erat enim peccatum puerorum grande nimis coram Domino.
Et causam qua grande fore hoc peccatum demonstraretur adjungit, dicens:
(Vers. 17.) Quia de trahebant homines a sacrificio Domini. 69
8. Grande nimis peccatum esse cognoscitur, quod poenitentiae lacrymis non deletur. Hoc namque nimis grande peccatum Synagogae propheta intuens, ait: Peccatum Judae scriptum est stylo ferreo, in ungue adamantino (Jerem. XVII, 1). Vel certe grande nimis coram Domino peccatum erat, quia ad peccandum alios pertrahebat. Quare et subditur: Quia detrahebant homines a sacrificio Domini. Detrahebant quippe a sacrificio homines, quia ad confessionem rectae fidei progredi infirmorum corda prohibebant. Et notandum quia qui detrahuntur a sacrificio homines dicuntur, quia nimirum si in fidei nostrae vera confessione persisterent, hos divinus sermo filiorum Dei appellatione signaret. Quibus profecto per Psalmistam Dominus dicit: Ego dixi dii estis, et filii excelsi omnes, vos autem sicut homines moriemini (Psal. LXXXI, 6, 7). Sequitur autem: (Vers. 18.) Samuel autem erat minister in conspectu Domini, puer accinctus ephod lineo.
9. Subtilior quam lanea vestis linea esse cognoscitur. Apte autem Samuel lineo ephod indutus asseritur, per quem sacerdotum ordo electus ex gentibus designatur. Nam in comparatione legalis vitae nova Evangelii conversatio lini subtilitas est. Ibi enim aliquid animale praeceptum est, ibi omnis maledicitur a quo semina propaginis in Sion nulla relinquuntur. In Novo autem Testamento, quia subtiliora sunt omnia, quisquis ejus praeceptis utitur, velut delicatiori lini veste decoratur: ibi quippe connubii abstinentia damnatur, hic miris laudibus colitur; illic sacerdotes carnaliter generant, hic fructum spiritalis propaginis tanto copiosius afferunt, quanto etiam per conjugale bonum pudicitiae detrimenta sentire non possunt. Bene autem dum Samuelis vestis exponitur linea fuisse perhibetur, ut novi sacerdotii gloriam aperte ostenderet, quod novae pudicitiae nitoribus splenderet. Sed dum in conspectu Domini esse minister Samuel dicitur, ephod lineo accinctus memoratur, quia divina obsequia tunc bene exhibentur, cum exhibentis persona carnalis voluptatis sordibus non foedatur; et acceptum Deo tunc est munus ministerii, cum per sanctae conversationis munditiam Deo placita est persona ministri. Et quia inter primordia novitatis suae proficiebat, adhuc sequitur: (Vers. 19.) Et tunicam parvam faciebat ei mater sua, quam afferebat ei, cum ascendebat cum viro suo, ut immolaret Domino hostiam solemnem.
10. Sanctae Ecclesiae hostiam immolare est per eloquia praedicationis auditorum suorum corda in amorem conditoris accendere. Tunc itaque Samueli parva vestis delata perhibetur, quia dum adhuc per novitatis suae incrementa proficeret, ab Ecclesia apta suae parvitati accepit monumenta justitiae, cujus splendore radiaret. Sequitur: (Vers. 20.) Et benedixit Heli Helcanae, et uxori suae, dicens: Reddat tibi Dominus semen de muliere hac, pro femore quod commendasti Domino.
11. Quia in persona Heli sacerdotis etiam boni doctores populi veteris designantur, Helcanae et uxori ejus benedixisse cognoscitur, quia nimirum eorumdem veterum doctorum ordo Christi et sanctae Ecclesiae spiritalem copulam praevidit, et eorum electorum prolem futuram coelo dignam, cum devotione praedicavit. Quod quamvis longe ante actum fuerit, tamen tunc se eis sic benedixisse innotuit, cum, revelata jam nostrae redemptionis gratia, credere unusquisque fidelis poterat, quia tot bona 70 patres nostri veteres de hac renovatione praecinebant. Et ut ordo quo fiebat agnoscatur, subjunctum est: (Vers. 20.) Et abierunt in locum suum.
12. In locum suum cum viro suo sanctae Ecclesiae abire, est vitae activae molestias interdum fugere, et supernae vitae gaudiis per contemplationem vacare. Puerum quippe ad horam reliquerat mater illa, quae dicebat: Cupio dissolvi et esse cum Christo (Philip. I, 23). Si cum puero erat, quando eumdem egregium doctorem usque ad tertium coelum vis amoris extulerat (II Cor. XII, 2-4)? Si tunc erat cum puero, quando in paradiso exceptus, verba quae non licet homini loqui audiebat, et in locum suum rapiebatur, quia ostendit, dicens: Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus (Hebr. XIII, 14)? Sed quae cum viro abibat in locum suum, reverti hanc materna viscera cogebant ad filium. Nam loquebatur et dicebat: In carne manere est mihi necessarium propter vos (Philip. I, 24). Sequitur: (Vers. 21.) Visitavit ergo Dominus Annam, et concepit, et peperit tres filios et duas filias.
13. In tribus filiis perfectiores quique sanctae Ecclesiae designati sunt, qui pro fide Trinitatis fortia semper egisse cognoscuntur. Sed si solos perfectos sancta Ecclesia gigneret, nostra infirmitas ad aeternae vitae praemia pervenire non posset. Robur ergo filiorum duarum filiarum fragilitas sequitur, quia sancta Ecclesia etsi contra superbientem hostem humani generis fortes protulit, tamen ad aeternae patriae gaudia etiam infirma ejus membra per duo charitatis praecepta perducuntur. Et quia in inchoationis suae initiis non semper mansit quisquis eo tempore erudiri ad sacerdotale ministerium coeperat, sequitur: (Vers. 21.) Et magnificatus est puer Samuel in conspectu Domini.
14. Quo in loco valde notandum est quod puer Samuel dicitur et magnificatus. Sed et cum magnificatus asseritur, hoc virtutis suae praeconium non in conspectu hominum, sed in conspectu Domini habere perhibetur. Cur ergo puer, nisi quia ad perfectionis erat celsitudinem sublimatus? Puer itaque et magnificatus in conspectu Domini Samuel dicitur, quia novus ordo praedicatorum, etsi ad magnae conversationis celsitudinem pervenit, humilitatis suae virtutem non perdidit. Magnificari quippe ante Deum non prodesset, si puer esse desisteret, quia amissa humilitate, placere omnipotenti Deo de conversationis altitudine non valeret. Denique magnificati jam fuerant, qui in nomine Jesu ab obsessis daemonia ejiciebant; sed quia pueritiae suae bonum perdiderant, hos veritas arguit, dicens: Videbam Satanam, quasi fulgur de coelo cadentem (Luc. X, 18). Hinc iterum denuntians, ait: Nisi conversi eritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. XVIII, 3). Quia ergo novorum praedicatorum vita et sublimis est merito, et plana per humilitatem, Samuel apte magnificatus et puer asseritur. Et quia ex utroque valde accepti Deo sunt, magnificatus non simpliciter, sed in conspectu Domini fuisse perhibetur. Sequitur: (Vers. 22.) Heli autem erat senex valde, et audivit omnia quae faciebant filii sui in universo Israel, et quomodo dormiebant cum mulieribus quae observabant ad ostium tabernaculi.
15. In persona Heli non solum vetus sacerdotium, sed etiam antiquorum patrum doctrinae figurantur, 71 quia ex hoc quod spiritali dignitate praefuit, hoc suscepit officii, ut salutari praedicatione instrueret pro quibus placabiles hostias Domino offerret. Quid est ergo quod Heli senex asseritur, nisi quia in reproborum Judaeorum cordibus vis infirmatur coelestium mandatorum? Juvenis quidem fuit Heli quandiu sacra Scriptura in electis Synagogae vim magnae auctoritatis obtinuit, quia videlicet promissiones venturi Redemptoris acceperat, et eum cum magno desiderio exspectabat. Tunc ergo Heli senuit, quando Judaea devotionem observandae promissionis amisit, ut desideratum a patribus suis Redemptorem coram se miraculis se probantem cerneret, et omnino caeca in tanta ejus luce de veritatis praesentia dubitaret. Valde etiam fuisse senex dicitur, ut profecto omnis vis fidei in Synagoga emarcuisse doceatur. Vere autem dicimus quia si valde senex erat Heli, omnino debilis vivebat. Quid enim tunc erat seni Scripturae vivere, nisi debilem valde aspirationem fidei Synagogae ministrare? Senex quidem valde esse et vivere poterat, cum Judaeorum corda nutabant ut Dominum Jesum nec Redemptorem verum esse crederent, nec quasi blasphemum aperte damnarent. Hujus namque senectutis debilitatem evangelista Joannes ostendit, dicens: Alii dicebant, quia bonus est, alii vero, non, sed seducit turbas (Joan. VII, 12). Hinc Judaei ipsi calliditatis suae versutiam proferentes, dicunt: Usquequo animas nostras tollis? si tu es Christus, dic nobis palam (Ibid. X, 24). Hinc item dicunt: Magister, volumus a te signum videre (Matth. XII, 38). 16. Sed Heli valde senex audivit omnia quae faciebant filii sui universo Israeli. Audivit certe haec, quia novit. Quod autem cognovimus, intra aulas memoriae clausum tenemus. Consulta vero sacra eloquia, intra se omnem Judaeorum perfidiam scriptam foris proferunt, et velut diu servatam memoriter ostendunt. Hujus profecto auditus notitiam Amos, velut Heli ascribens, ait: Non faciet Dominus verbum super terram, quod non revelaverit servis suis prophetis (Amos III, 7). Hinc Habacuc Deo unigenito confitetur, dicens: Domine, audivi auditum tuum, et timui; consideravi opera tua, et expavi; in medio duorum animalium innotesceris (Hab. III, 1, ex interpret. LXX). Veteribus quippe Synagogae doctoribus filiorum scelera audire, praecognoscere est. Sed quid praecognoverit, exponit, quia dicit: Omnia, quae faciebant filii sui universo Israeli, et quomodo dormiebant cum mulieribus, quae observabant ad ostium tabernaculi. Cum mulieribus quippe Judaeis dormire est variis haeresibus pollui. Bene autem ipsae mulieres ad ostium tabernaculi observare referuntur. Quid enim est ostium tabernaculi, nisi littera legis spiritalis? Judaei autem dum sacram Scripturam juxta litteram solam intelligunt, ibi haereses statuerunt, unde ad secretum verae fidei intrare potuere. Nam sicut per ostium ad interiora tabernaculi, ita per litteram sacrae Scripturae ad spiritalem intratur cognitionem Redemptoris. Quia ergo per observantiam litterae Judaea decipitur, mulieres ad ostium, non intra tabernaculum, observare referuntur. Et quia in omnibus Scripturis Judaei Redemptori nostro contradicunt, non una mulier fuisse dicitur, sed plures. Haec quidem sibi filii Heli faciunt, quia juxta prophetae vocem: Anima, quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 4, 20); sed universo Israeli ea facere dicuntur, quia dum in erroris sui nocte praelati intereunt, caliginis suae minores caecitate involvuntur. Cum mulieribus ergo 72 filii Heli dormiunt, quia reprobi Judaei haeresum suarum admistione usque in mundi finem polluuntur. Dormiunt etiam, quia etsi gravissima sunt erroris sui nocte obruti, per Heliam tamen sunt in fine mundi ad fidem Redemptoris excitandi (Matth. XVII, 11). Sequitur: (Vers. 23.) Et ait ad eos: Quare facitis res hujusmodi, quas ego audio res pessimas ab omni populo?
17. Ecce senex erat Heli, et acuta loquebatur, quia virtus sacri eloquii, etsi in reproborum corde deficit, tamen coram recte intelligentibus, Judaeorum culpas subtiliter exquirit. Districte enim discutiens, dicit: Quare facitis res hujuscemodi, quas ego audio res pessimas ab omni populo? Sed qui exquirens interrogat Quare facitis? profecto ostendit eos impingere noctem haeresis sine discretione rationis. Ipsos autem fecisse res pessimas, quas audiebat, dicit, et ipsas res pessimas ab omni populo esse asserit. Quid est hoc, nisi quia universitas Judaici populi in haeresum profunda corruerat? Sed ipsius ruinae causa reprobi sacerdotes erant. Unde et Oseas prophetans, ait: Causa ruinae populi sacerdotes mali (Osee V, 1). Nam ideo subjectus populus cecidit, quia ruentes praelatos studuit imitari. Cum ergo dicit: quas ego audio res pessimas ab omni populo, ipsae res a populo agi debent intelligi, non referri. Quod tale est, ac si dicat: Res pessimas, quas fieri ab omni populo audio, quare facitis? Unde et statim quid dixerit apertius insinuans, ait: (Vers. 24.) Nolite, filii; non est bona fama, quam ego audio de vobis, ut transgredi faciatis populum Domini.
18. In quo autem populus Domini mandata transgrederetur, si ipsi dormirent cum mulieribus? Sed quia hoc in figura contingebat illis, hoc profecto, quod dominicae Incarnationis tempore debebat fieri praesignabat. Nam quando sacerdotes cum mulieribus dormiunt subditi mandata Domini transgrediuntur, quia dum praelati haeresum admistione maculantur, reproba subjectae Synagogae multitudo in eisdem fetoribus mergitur. Ait ergo: Quare facitis res hujusmodi, quas ego audio, res pessimas ab omni populo? Quod tale est ac si dicat: Tanto gravius delinquitis, quanto foedius universum populum vestro crimine maculatis. Simile etiam aliquid per prophetam dicitur: A Dan, inquit, auditus est fremitus curruum et equorum ejus (Jerem. VIII, 16). In quo nimirum loco non est intelligendum quod a Dan auditum sonitum referat, sed quod ipse curribus, et equis saeviens, eumdem sonitum qui audiatur agat. Quo in loco hoc etiam notandum est, quia qui res pessimas ab omni populo se audisse retulit, mansuetae affectionis verba subjunxit, dicens: Nolite, filii; non est bona fama quam audio de vobis, ut transgredi faciatis populum Domini. Et acute quidem reprehendit Heli, et mansuete admonuit, quia Scriptura patrum veterum et errorem Judaici populi denuntians, increpat, et ab ejusdem erroris sui nocte, benigno affectu, ad verae fidei diem vocat. Filios quidem eos appellat, ut se debere esse haeredes paternae promissionis agnoscant; et tanto devotius mundi Salvatorem recipiant, quanto promissionem ejus fuisse factam patribus non ignorant. Sed et de peccati audacia eos revocare gestiens, rationem subjungit, dicens: (Vers. 25.). Si peccaverit vir in virum, pacari ei potest Deus; si autem in Deum peccaverit, quis orabit pro eo.
19. Vir in virum peccare est homo in hominem perversa agere. Quid est ergo quod dicit: Pacari ei 73 potest Deus, nisi quia talia peccata levia erant in illorum comparatione quae Judaei committere in Dei Filium cogitabant? In Deum quippe peccabant, quia eum quem moliebantur occidere Deum se esse apertissima miraculorum luce monstraverat. Hoc quippe per semetipsum Dominus ostendit, dicens: Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent (Joan. XV, 24). Et ut ostenderet implacabilitatem Dei Patris, subjungit dicens: Nunc autem excusationem non habent de peccato suo, quia viderunt et oderunt me, et Patrem meum (Ibid.). Tale est ergo, ac si dicat: Cujus prece illud peccatum indulgetur, quod in ipsum indultorem committitur: quis pro eo omnipotentem Patrem obsecrat, qui coaeternum Unigenitum in mortem damnat? Nihil enim apertius diceret, si fateretur, dicens: Hic, quem velut purum hominem persequimini, etiam Deus est. Rationis ergo lex exigit ut qui conditorem persequitur venia defraudetur. Sed ducit divina pietas districtionem rationis; legis enim aequitatem ostendit, sed prolatae assertionis vigorem in promulgati juris exsecutione non tenuit. Aequitatis enim rigore decretum est ut ad indulgentiae obtentum nulla prece pertingeret; sed quibus oratio hominis nulla suffecit, pietas Redemptoris non defuit. Omnis homo qui pro transgressionibus oret tollitur; sed quibus homo sufficiens erat nullus, ipse Deus homo factus est intercessor pius. Nam in cruce suspensus oravit, dicens: Pater, dimitte illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXII, 34). Pacatus est ergo Deus iis qui in Deum peccaverunt, non aliena prece, sed sua. Sed pacatus est Deus non omnibus, sed quibusdam. Quidam namque persecutores Domini praedicantibus apostolis conversi sunt, caeteri vero periere. De istis enim Lucas meminit, dicens: Factus est numerus eorum quinque millia (Act. IV, 4). De reprobis vero subjungitur: (Vers. 25.) Et non audierunt vocem patris sui, quia voluit Dominus occidere eos.
20. Per prophetam Dominus denuntians, ait: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. XVIII, 23; et XXXIII, 11). Quomodo ergo ei competit velle occidere peccatorem, et mortem peccatoris nolle? Sed in praefato testimonio sequitur unde veritas agnoscatur; ait enim: Sed ut convertatur et vivat. Qui enim peccatorem vult vivere ut convertatur, si hunc inconvertibilem divina praescientia noscit, occidit. Vult ergo Dominus occidere, sed eos quos praenoscit converti nolle. Misericors enim et justus asseritur dum a Propheta flagitatur: Domine, inquit, libera animam meam, misericors et justus Deus noster (Psal. CXIV, 5). Per misericordiam vero conversionem peccatorum exspectat; per justitiam non conversos damnat. Per misericordiam converti vult peccatores et vivere, sed per justitiam eos qui converti noluerunt vult punire; misericorditer non salvat nisi volens, per justitiam nolens damnat. Dum ergo occidere velle dicitur, peccatorum impietas maxima et inemendabilis ostenditur, quae voluntarie divinae justitiae exsecutione puniatur. Sic utique et piissimos saecularium negotiorum judices agere videmus, qui vellent ut nemo delinqueret, ut ipsi punire neminem deberent; sed dum ab iniquis audacter scelera committuntur, voluntarie eos puniunt, quos libentius non commisisse punienda voluerunt. Quo contra illud hoc in loco cernitur, quia non dicit: Quia corrigentis patris vocem audire 74 noluerunt, sed: Non audiere, quia voluit eos Dominus occidere. Sed qui divini examinis aequitatem recte considerat, interesse nihil putat an occidatur aliquis, an illo in scelere dimittatur in quo aeterna reprobatione perimatur. Tale est ac si dicat: Tanta fuit magnitudo culpae, ut et conversionis monumenta susciperent, et a mortis suae fovea surgere nequaquam possent; et qui irae Dei pelagus biberant, in damnationis suae cumulum haberent non solum poenam commissi sceleris, sed etiam additam vindictam contemptae praedicationis. Sed cur hoc de praeterito miramur, quod nunc usque fieri cernimus: Heli videlicet monentem filios contemnentes, Dominum occidere volentem? Quid enim sacra Scriptura quotidie Judaeis aliud quam caliginem sui erroris insinuat? Non equidem sic per latentes et spiritales intellectus Redemptorem praedicat, ut ejus incarnationem, nativitatem, passionem, resurrectionem, et ad coelos ascensionem non patenter ostendat. Nec ipsi tam irrationabiles sunt, ut tam excellentia bona Redemptori convenire non videant; sed tamen caeci sunt, ut promissa patribus suis signa in Redemptorem effulsisse audiant, et non credant, Caeci ergo sunt non modo videndo promissa, sed non credendo exhibita. Cur vocem Scripturae monentis non audiunt, nisi quia eos Dominus occidere vult? Nec mirum tamen, si ejus judicio pereunt, cujus Unigenitum occidere. Intimae enim aequitatis districtione cum Judaeorum populo agitur, ut monita vitae quotidie, Scripturis loquentibus, audiant, et ipsi Scripturis monentibus nequaquam credant. Sed, repulsa Judaeorum perfidia, quibus successibus sanctorum praedicatorum ordo potiatur in gentibus exponit, dicens: (Vers. 26.) Puer autem Samuel proficiebat atque crescebat, et placebat tam Deo quam hominibus.
21. Proficiebat quidem lucro praedicationis, crescebat numero ministrorum. Nam de profectu ejus Apostolus gloriatur, dicens: A Jerusalem usque Illyricum replevi Evangelium Christi (Rom. XV, 19). Crescendi quoque modum Lucas meminit, dicens: Crescente numero discipulorum, factum est murmur Graecorum adversus Hebraeos, eo quod despicerentur in ministerio viduae eorum (Act. VI. 1). Et paulo post: Elegerunt, inquit, Stephanum plenum fide et Spiritu sancto, et Procorum, et reliquos (Ibid., 5). Hos statuere ante conspectum apostolorum, et orantes imposuerunt eis manus. Item de profectu isto novorum praedicatorum scriptum est: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 5). 22. Sed subtiliter est intuendum quod dicitur: Placebat tam Deo quam hominibus. Hominibus placet doctor cum se subditis venerabilem et bonis moribus ornatum praebet: Deo autem placet cum de bona conversatione inaniter gloriari refugit, et solius Dei laudem promereri concupiscit. Dicit ergo: Placebat tam Deo quam hominibus, quia nonnulli praedicatores praetextum sanctitatis praeferunt, quam non habent. Hi ergo, quia etsi hominibus placent, Deo displicent, in typo novi et electi praedicatoris de Samuele nunc dicitur: Placebat tam Deo quam hominibus. Venerabiles quidem se exhibent subditis, et Deo offerunt puritatem intentionis. Hominibus quidem placere studuerat, qui dicebat: Christi bonus odor sumus in omni loco (II Cor. II, 15), Et item: Omnia omnibus factus sum, ut 75 omnes facerem salvos (I Cor. IX, 22). Hominibus etiam placere auditores suos docebat, dicens: Sine offensione estote Judaeis et gentibus, sicut et ego omnibus per omnia placeo, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis (I Cor. X, 32, 33). Sed qui se hominibus placuisse insinuaverat, puritatem cordis commendat, dicens: Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I, 12). PLACEBAT tam Deo quam hominibus. Qui novus ordo praedicatorum venerabilem se suis auditoribus ad imitationem foris praebuit, et intus acceptum Deo per innocentiam voluntatis. Sequitur: (Vers. 27.) Venit vir Dei ad Heli.
23. Quid per hunc virum Dei, nisi sanctorum apostolorum ille coetus venerandus exprimitur? Qui certe vir Dei dicitur, pro excellentia sanctitatis, quia culmen ordinis, quod in universi orbis praelatione conscenderat, aequali sublimitate virtutis disponebat. Qui profecto ad Heli tunc venit, quando ad annuntiandam repulsionem Synagogae ejus pontificibus accessit. Sequitur: (Vers. 27, 28.) Et ait ad eum: Nunquid non aperte revelatus sum domui patris tui, cum esset in Aegypto in domo Pharaonis, et elegi eum ex omnibus tribubus Israel mihi sacerdotem, ut ascenderet ad altare meum, et adoleret mihi incensum, et portaret ephod coram me, et dedi domui patris tui cuncta de sacrificiis filiorum Israel?
24. Quia divino judicio Judaea repellitur, ipsius judicii districtio quam mira aequitatis dispositione illata sit demonstratur. Prius enim collata Heli dona numerantur, ut dum tam benignus dator omnipotens Deus ostenditur, contemptorem suum quam juste feriat cognoscatur. Revelatum se domni patris ejus asseruit, ut ignoratiae excusationem habere non possit. Eamdem vero suae revelationis cognitionem se ei in Aegypto exhibuisse edocet, ut se ei suis meritis Heli obtinuisse nequaquam putet. Quasi aperte dicat: Illic me ei cognoscendum praebui, ubi mei oblivisci poterat, reminisci nesciebat. Et ne ipsa cognitionis divinae dona reprobo parva fortasse viderentur, de caeteris tribubus Israel ad culmen sacerdotii assumptus asseritur. Quasi dicat: Eis eum praetuli, quibus non superior, sed aequalis fuit. 25. Notandum vero est quod in officio ipsius sacerdotii tria denotantur. Ut ascinderet, inquit, ad altare meum, et adoleret mihi incensum, et portaret ephod coram me. Quid vero in hoc altari, nisi ille lapis ostenditur, quem patriarcha Jacob in titulum erexit (Gen. XXVIII, 18)? Et quis lapis iste alius nisi ille exprimitur quem Paulus in laude fidelium praedicat, dicens: Aedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu (Ephes. II, 20)? Pater ergo Heli ideo in sacerdotium electus a Domino est, ut ad altare ascenderet, quia ordo doctorum veterum ad hoc subjecto sibi populo praefuit, ut humani generis reparationem in Redemptoris adventu futuram praedicaret. Et incensum adolevit, quia ei quem futurum Redemptorem praedicat, per desiderium auditorum corda conjunxit. Ephod quoque portavit, quia desiderio tantae exspectationis dignae conversationis ornatum praebuit. Adoleret utique incensum, et ephod non portaret, si auditorum corda in desiderium venturi Redemptoris accenderet, a quo ipse foedae conversationis inaequalitate differret. Et quia omnipotens Deus veritatem religionis, et non praetextum quaerebat coram se, et non coram populo, 76 ephod se ei portare praecepisse perhibuit. Coram Domino quidem ephod portare est de vitae innocentia solius divinae bonitatis retributionem quaerere. Aperte autem ista contra Heli per improperium dicuntur. Ad altare quippe non ascendit qui sacerdotium illud, quod manifestatae veritatis tempore Synagogae praefuit, eum qui tanta signorum magnitudine Redemptor humani generis claruit, subjectis plebibus nequaquam praedicavit. Et incensum Deo non adolevit, quia in persecutionem ejus populum, et non in amorem concitavit. Ephod etiam coram Domino portare contempsit, quia nulla religionis veritate resplenduit. Nam etsi nonnulla honestatis insignia praeferebat ornatus ille vitae, ex praetextu fallaciae erat, non ex intentione charitatis. Unde et hoc ipsum in eis Dominus reprehendit, dicens: Vae vobis, Scribae et Pharisaei, quia similes estis sepulcris dealbatis, quae foris videntur hominibus speciosa; intus autem plena sunt ossibus mortuorum (Matth. XXIII, 27). Sed cui tam multa et spiritalia praebuit, minus contulisse videretur, nisi etiam temporalia exhiberet. Unde et subditur: Et dedi domui patris tui cuncta de sacrificiis filiorum Israel. Quasi ei aperta objectione reputet [ Forte repetat], dicens: In nullo ei defui; spiritualis honoris potestatisque culmina praebui, et ad temporales usus terrenae abundantiae copiam ministravi. Sed qui tam rationabiliter collata dona enumerat, audiamus jam transgressionis ejus audaciam qua instantia discussionis exquirat. Nam sequitur: (Vers. 29.) Quare calce abjicitis victimam meam, et munera mea, quae praecepi ut offerrentur in templo?
26. Quare enim non dicit judex, nisi qui instanter discutit. Et qui calce repulisse victimam Dei et munera reprehenditur, ei injuriam sine consilio rationis fecisse judicatur. Notandum vero est quia plurali numero dicit: Quare calce abjecistis victimam meam, ut non tantum ad Heli, sed ad filios quod dicitur pertinere videatur. Fera quippe animalia solent sibi adhaerentia calce repellere. Quae enim fidelibus victimae aliae fuerunt, quam Redemptoris sui laudibus insistere, Christum Jesum pro salute mundi in mortem occubuisse praedicare, et resurgendo humani generis vitam reparasse? Et quae alia eorum munera erant, nisi pro tantis sibi collatis beneficiis gratiarum actiones omnipotenti Deo incessanter offerre? Quae profecto Heli filii calce repulerunt, quia in repulsione novae praedicationis, non consilium rationis per sacra eloquia secuti sunt, sed impetum feritatis. Ab irrationabili namque saevitia ad rationalis consilii intentionem eos Veritas revocare cupiebat, dicens: Scrutamini Scripturas, quia vos in ipsis putatis vitam aeternam habere; et illae testimonium perhibent de me (Joan. V, 39). Unde et hic quoque dicitur: Quae praecepi ut offerentur in templo. In lege namque, psalmis, et prophetis scriptum de passione, resurrectione Domini, et universalis Ecclesiae statu fuerat. Calce ergo Synagogae praepositi victimam et munera Domini in templo Domini offerri jussa repulerunt, quia profecto praedicationem sanctae Ecclesiae, non Scripturae sanctae auctoritate discutere, sed solo feritatis suae impetu reprobare atque abjicere conati sunt. Nam si praecepta Dei in sacro eloquio illuminata mente consulerent, sanctos praedicatores, quos ferociter abjecere, quasi ad se missos divinitus recepissent. Sed qui Heli filios, id est veteres doctores minoris ordinis, de irrationabili feritate 77 reprehendit, ipsum etiam patrem de negligentia arguit, dicens: (Vers. 29.) Honorasti filios tuos magis quam me.
27. Quasi aperte reprehendens dicat: Illi repulerunt, et tu repulsores honorasti. Magis quam Deum filios honoravit, quia dum aperta eorum opera ostensa contemneret, lucra temporalia iisdem providebat. Unde et subdit: (Vers. 29.) Ut comederetis primitias omnis sacrificii mei.
28. Quibus nimirum verbis arguere majorem ordinem doctorum videtur, qui idcirco in Redemptoris morte consensit, quod oblationum veterum lucra amittere formidavit. Unde et inito consilio cum Pharisaeis, dicebant: Quid facimus, quia hic homo multa signa facit? Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum locum et gentem (Joan. XI, 47, 48). Et iterum: Videte quia nihil proficimus; ecce mundus totus post eum vadit (Ibid. XII, 19). Ideo igitur filios honoravit, ut comederent, quia a praedicationis intentione conticuit, ne dum veritatem novae oblationis assereret, habere ulterius ad voluptatis suae luxuriam vetera non valeret. Quia ergo magnitudinem qualitatemque reatus exposuit, videamus jam quanta aequitate examinis modum insinuet ultionis. Nam subdens ait: (Vers. 30.) Propterea ait Dominus Deus Israel: Loquens locutus sum, ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo, amodo et usque in sempiternum. Nunc autem absit hoc a me.
29. Quasi aperta congruaque sententia feriens, dicat: Tu filios tuos honorasti, ut omnis sacrificii primitias ederetis; sed ideo vobis primitiarum jura auferuntur, quia indigne honorati sunt. Quid enim est dicere: Absit a me ut domus tua ministret in conspectu meo, nisi: ab illo vos dejicio culmine cui primitiarum jura debebantur? Mira igitur aequitatis exsecutione comprehensus est, qui unde primitiarum esum inhianter appetiit, inde a primitiarum perceptione jejunavit. Nam Redemptorem mori pertulit, ne sacerdotalia lucra perderet, sed ille de triumpho mortis accepit, unde sacrificii veteris emolumenta destruxit. Dicit autem: Loquens locutus sum, ut domus tua, et patris tui ministraret in conspectu meo; nunc autem absit hoc a me. Quasi verbis apertioribus dicat: Ut in tanto culmine dignitatis stares, te frequenter admonui, sed modo talis non es qualem esse desideravi. Quod quia in Judaici populi reprobatione dicitur, de ordine novorum praedicatorum subjunctum est: (Vers. 30.) Sed qui glorificaverit me, glorificabo eum.
30. Jam quippe glorificantis gloriam cernimus, quia praedicatores sanctae Ecclesiae magno splendore vitae omnipotentis Dei laudes concinunt, atque in universali orbis praelatione gratulantur. Ecce jam sacerdotum vestigiis gentilitas universa substernitur, et eos quibus se gaudet obediendo subjicere patronos gloriatur in coelestibus possidere. Glorificantem se ergo Dominus glorificat, quia a quibus devotas quotidie laudes accipit, ad universi orbis honorem sustollit. An non glorificati gloria est, in terra manere, et coelum claudere? Vitam communiter homines vivere, atque supernas coelorum sedes subditis auctoritate potestatis exhibere? Glorificabat quippe Dominum, qui dicebat: Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI, 16). Sed glorificantem se Dominus glorificavit, quia ei respondit, dicens: Tibi dabo claves regni coelorum, et quodcunque ligaveris super terram erit ligatum et in coelis, et quodcunque 78 solveris super terram erit solutum et in coelis (Ibid., 19). Sed de projectis Judaeorum reprobis subditur: (Vers. 30.) Qui autem contemnunt me erunt ignobiles.
31. Ipsi quidem contemnunt, qui nequaquam hunc esse mundi Redemptorem credunt: de quibus profecto ipsa Veritas in Evangelio queritur, dicens: Cives autem ejus oderant illum, et miserunt legationem post eum, dicentes: Nolumus hunc regnare super nos (Luc. XIX, 14). Sed eorum jam ignobilitatem cernimus, quia et genere et conditione proscribuntur. Genere quidem ignobiles sunt, quia ab ipsa Veritate audierunt: Vos ex patre diabolo estis (Joan. VIII, 44). Conditione etiam ignobiles sunt, quia amissa libertate, et regno, perpetua gentium servitute deprimuntur. Sed poenarum ordinem clarius ostendit, dicens: (Vers. 31.) Ecce dies veniunt, et praecidam brachium tuum, et brachium domus patris tui, ut non sit senex in domo tua.
32. Jam quidem sine brachio est, quia qui templum et tabernaculum perdidit, manum ad oblationem sacrificii veteris non extendit. Et quia Heli, id est majoribus Synagogae sacerdotibus, loquebatur, non solum brachium ejus, sed etiam domus ejus se praecidere minatur, ut profecto universalem ritus veteris destructionem insinuet, et hoc quod novo tempore jam factum cernimus antiquitus fuisse dispositum sentiamus. Et brachium itaque ejus, et domus ejus Dominus praecidit, quia et summos Judaeae pontifices, et minores sacerdotes ab immolatione veteri penitus amovit. Unde et convenienter adjungitur: Ut non sit senex in domo tua. Senes quippe intelligendi sunt sacerdotes, quorum officium, quia gravitate magnae honestatis impenditur, a religionis pondere nulla puerili levitate vacuatur. Brachium igitur ejus, et domus patris ejus ita praecisum est, ut in domo sua senex non sit, quia sic veteris sacerdotii ritus evanuit, ut omnino nemo remanserit, qui veteri more immolare jam possit. Nam postquam Redemptor humani generis pro peccatis nostris novo sacrificii more se obtulit, esse sacerdos consuetudine antiqua cessavit. Sed qui amissi sacerdotii damna sustinet, habet tormentum majoris poenae de dolore invidiae. Quare et subditur: (Vers. 32.) Et videbis aemulum tuum in templo, in universis prosperis Israel.
33. Intra templum quippe aemulum suum videt, quia ipse jam foras expulsus est. Nam quis aemulus sacerdotii veteris alius est, quam ordo novorum praedicatorum? Qui profecto dum veterum et electorum patrum studia vivendo atque docendo adaequare nititur, bona Heli nimirum in bono aemulatur. Hinc Paulus admonet, dicens: Bonum aemulamini in bono omnes (Gal. IV, 18). Quae autem Israel prospera, nisi felicitates hujus transeuntis temporis intelliguntur, in quibus Israel secundum carnem valde laetabatur? In universis ergo Israel prosperis aemulum suum videt, qui in sancta Ecclesia praedicatores veritatis felices aspicit, et rerum opulentia et celsitudine dignitatis. Hoc etiam quod in templo videndus asseritur perfectiori intelligentia declaratur. In omnibus quippe prosperis in templo est aemulus, quia ordo praedicatorum omne quod sibi famulatur de felicitate temporis, in contemplatione disponit aeternitatis. Sequitur: (Vers. 33.) Verumtamen non auferam penitus ex te virum ab altari meo. 79
34. Penitus namque ab altari suo virum auferret, si ad fidei nostrae unitatem nullum admitteret. Penitus ergo non abstulit, quia etsi reprobos Synagogae sacerdotes repulit, plures tamen ex eis ad sui cognitionem misericorditer adduxit. Quorum profecto in apostolorum Actibus Lucas meminit, dicens: Plurima turba sacerdotum obediebat fidei (Act. VI, 7). Digni namque tanto et novo ministerio inventi sunt, qui remanere cum perditis in vetustate noluere. Sed quia non solum electos praedicatores de gentibus, verumetiam illos qui de Judaea credidere ad tormentum invidiae Judaicum sacerdotium habuit, sequitur: (Vers. 33.) Sed ut deficiant oculi tui, et tabescat anima tua.
35. Vel idcirco virum penitus ex eo ab altari suo non abstulit, ut Heli oculi deficerent, et anima ejus tabesceret, quia videlicet electos de Judaea noluit ad ministerium novae praedicationis assumere, ut, remotis eis, culpa ad poenam reprobos teneret. Defecerunt namque oculi Heli cum summum sacerdotium veritatem fidei per ora praedicatorum in auditu habuit, et non cognovit. Anima quoque ejus tabescit, quia videlicet per repulsionis suae poenam emarcuit, dum sancti spiritus gratiam amisit. Sequitur: (Vers. 33.) Et pars magna domus tuae morietur, cum ad virilem aetatem pervenerit.
36. Aetas virilis tempus est dominicae Incarnationis, quod profecto Apostolus insinuat, dicens: Quando venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret, et adoptionem filiorum perciperemus (Gal. IV, 4, 5). Quid igitur praecepta Judaeae fuerunt, nisi quaedam eruditiones infantiae? Hujus item pueritiae tempus idem Apostolus insinuat, dicens: Cum essemus parvuli, sub elementis mundi hujus eramus servientes (Ibid., 3). In virili ergo aetate mortua est, quia in plenitudine temporis in mundi Redemptorem saeviit, et semetipsam infidelitatis mucrone transfixit. Bene autem non tota domus, sed pars magna domus ejus moritura praedicitur, quia ex eis quidam in Redemptorem crediderunt. Et causam majoris doloris adjiciens, ait: (Vers. 34.) Hoc autem tibi signum, quod venturum est duobus filiis tuis, Ophni et Phinees. In una die morientur ambo.
37. In duobus filiis Heli geminum sacerdotii veteris ordinem supra ostendimus designari. Qui certe una die mortui sunt, quia simul in Redemptoris morte convenerunt. Bene autem sacerdotum mors in signum moriturae domus posita memoratur, quia cum pastores intereunt, necesse est ut ad eumdem interitum grex sequatur. Et quia ex falsa ratione decepti sunt, in die mori perhibentur. De cujus falsitate lucis beatus Job loquitur, dicens: Sic in tenebris, sicut in luce ambulant (Job. XXIV, 17). Sed qui vetus expulit, novum sacerdotium praeparavit. Unde et subditur: (Vers. 35.) Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem.
38. Mortuis namque filiis Heli, fidelem sacerdotem sibi Dominus suscitavit, quia exstinctis in perfidia praelatis veteris populi, electos ad exhibendum redemptionis nostrae ministerium ascivit. Qui nimirum fidelis assumptus dicitur, quia vetus, cui successit, per infidelitatem fuit reprobatus. Et quia ea fides ejus sacerdotis laudibus ascribitur, quae per dilectionem operatur, ipsa dilectionis opera per sequentia verba designantur. Nam sequitur: 80 (Vers. 35.) Qui juxta cor meum et animam meam faciat.
39. Hoc namque ineffabilis divina substantia signari per partes hominis voluit, quod in se juxta litteram intelligi non oportet. Dixit itaque: Qui juxta cor meum, et animam meam faciat. Non quod incorporea et incircumscripta Dei substantia cor et animam habeat, sed sic loquitur homini ut homo homini loqui solet, ut per hoc quod ex verbo suo audiens homo cognoscit, aperte sciat quid etiam velit Deus. Quod profecto dici simplicius potuisset: Qui faciat voluntatem meam. Et praemia operis exponit, dicens: (Vers. 35.) Et aedificabo ei domum fidelem.
40. Quae namque ista domus alia, nisi aeterna patria intelligitur? Quam profecto domum Dominus commendans, ait: In domo patris mei mansiones multae sunt (Joan. XIV, 2). Sed haec domus aedificari nunc dicitur, quia ex piae vitae actionibus praeparatur. Verumtamen ad eam promerendam indignum est opus hominis, si non hoc agat gratia misericordis Dei. Bene itaque, cum domus aedificium ponitur, Dominus ei eam aedificare pollicetur, quia nimirum vires humanae a tanta operatione deficiunt, si non divinitus adjuventur. Hinc Paulus ait: Deus est qui operatur in me velle et perficere (Philip. II, 13). Hinc iterum dicit: Non est volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. II, 16). Hanc domum se aedificare promittebat, cum diceret: Vado parare vobis locum, et iterum veniam, et accipiam vos ad meipsum, ut ubi ego sum, et vos sitis (Joan. IV, 2, 3). Quia vero vocantem se gratiam ex arbitrii libertate devote secuturus erat, adjungitur: (Vers. 35.) Et ambulabit coram Christo meo cunctis diebus.
41. Unicuique enim electorum coram Christo ambulare est se semper in conspectu Redemptoris aspicere, et ea quae ei accepta cognoscit operari. Vel certe coram Christo ambulat, qui in omni quod agit semper ad ipsum respicit, et vitae suae rectitudinem in eo dirigit, quem per assumptam humanitatem ad componendum electorum speciem venisse recognoscit. Sed in caecitatis suae tenebris Judaea non semper deserenda est, quia per prophetam dicitur: Si fuerit numerus filiorum Israel, sicut arena maris, tamen reliquiae salvae fient (Isai. X, 22). Hinc Paulus ait: Caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium introeat, et sic omnis Israel salvus fiat (Rom. XI, 25, 26). Hanc ergo Judaeae visitationem subsequenter ostendit, quia dicit: (Vers. 33.) Futurum est autem ut quicunque remanserit in domo tua, veniat, ut oretur pro eo.
42. Tunc certe Judaea pro se orari Dominum postulat, quando, collectis jam electis de gentibus, caecitatis suae tenebras non ignorat, cum per sacerdotes omnipotentis Dei ei offerri per confessionem sanctae Trinitatis appetit, quia in vetustate pristina, superna promereri gaudia non praesumit, sed et fidem Redemptoris, quam conversa recepit, praedicando etiam convertendis aliis impendit. Bene etiam subditur: (Vers. 33.) Ut offerret nummum argenteum.
Argento quippe eloquia divina signantur, quia per Prophetam dicitur: Eloquia Domini igne examinata, argentum igne probatum (Psal. XI, 7). Quod profecto argentum tunc Judaea in Dei laudibus impendit, cum aperte fidem nostram praedicat, cui in infidelitate posita ante contradixit. Et quia eumdem Redemptorem, quem amando praedicat, etiam compatiendo imitatur, adjungitur:
(Vers. 33.) Et tortam panis.
81 Panis namque nomine ille exprimitur qui de semetipso ait: Ego sum panis vivus qui de coelo descendi (Joan. VI, 51). Torta itaque panis Redemptoris caro est affecta supplicis. Hunc namque tortum panem propheta intuens, ait: Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit (Isai. LIII, 4). Et quia per quemdam sapientem dicitur: Si sederis ad mensam potentis, sapienter attende quae apponuntur tibi, quia similia oportet te praeparare (Prov. XXIII, 1, 2, sec. LXX), tortam panis et nummum argenteum Judaea tunc offert, cum Redemptorem nostrum aperta confessione praedicat, et pro ejus amore, quem praedicat, sustinere tormenta a perfidis non recusat. In qua nimirum imitatione passionis et refectione dulcedinis quia valde delectatur, sequitur:
(Vers. 33.) Dicatque dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem.
44. Dimitte me, ait, quasi dicat: Noli me, quasi infamem et morte Redemptoris cruentatam, repellere. Unam quoque partem sacerdotalem sibi concedi obsecrat, quia veris sacerdotibus sociari desiderat, ut eorum valeat admisceri gaudiis, quorum oblationes appetit, seipsam offerens, imitari. Unde et refectionis suae exponens desiderium, dicit: (Vers. 33.) Ut comedam buccellam panis.
Qua in re notandum est quia tortam panis in devotione oblationis habitura praedicitur, et buccellam in appetitu comestionis. Cur ergo ad comedendum non torta panis, sed buccella concupiscitur? Et cur non buccella, sed torta offerenda perhibetur? Sed quia in rotunditate buccella conficitur, rotunditas autem ipsa quodam modo nec principio, nec fine dignoscitur, recte per panis buccellam Redemptoris aeternitas designatur. Torta igitur panis a nobis offerri, et non buccella potest, quia qui passionem dominicam imitari moriendo, sive carnem affligendo, possumus, aeternitatem in nobis, quam praesentemus ejus conspectui, non habemus. Et buccella nobis in perfectione desiderii esse, non torta panis, debet, quia qui humani generis Redemptorem compatiendo temporaliter sequimur, in superna patria non mortalem jam, nec patientem, sed aeternum atque regnantem possidere desideramus. Eam igitur quam offerre tortam panis desiderat dicit: Ut comedam buccellam panis, quia conversi de Judaea Redemptorem nostrum in aeternitate refectionis possidere desiderant, cujus passionem imitati hic sunt ad strenuitatem militiae, non ad praemium retributionis.
CAPUT III. 1. Haec de sacra historia typica explanatione percurrimus, ut in eisdem sacrae historiae verbis moralis intelligentiae aliquid perquiramus. Itaque puer Samuel in conspectu Domini minister asseritur; quod tamen ministerium non absolute, sed ante faciem Heli Domino exhiberi memoratur. His igitur verbis non ostenditur perfectio ministerii, sed humilitatis. Facies namque Heli uniuscujusque institutoris ratio est arbitrii. Illi namque ante praeceptoris sui faciem Domino ministrat, qui in exhibitione ministerii sui proprii arbitrii rationem non sequitur, qui eo operis itinere graditur quod ei magistri sui cognitione praevidetur. Nam perfecti quique viri, et docibiles Dei (Joan. VI, 45; Isai. LIV, 13), ministri quidem in conspectu Domini sunt, sed ante faciem hominis ministri ejus non sunt, quia ipsa eos intus divinitas erudit qualiter foris etiam vita et moribus ac doctrina disponantur; unde et praecursori Redemptoris 82 paterni oraculi laude promittitur: Tu quidem, puer, propheta Altissimi vocaberis; praeibis enim ante faciem Domini parare vias ejus (Luc. I, 76). Ante faciem quidem Domini praeire describitur, qui in ministerio suo non erat secuturus arbitrium superioris hominis, sed inspirationem divinitatis. Ante faciem ergo Heli Samuel Domino ministrare dicitur, ut subjecti quique ejus exemplo doceantur, quatenus de ministerio suo sic placere conditori studeant, ut praeter praelatorum suorum arbitrium agere aliquid non praesumant. Nam qui ante institutoris sui faciem Domini minister asseritur, si ejus faciem praeire per tumorem despicit, minister in conspectu Domini non existit, quia omnipotentem ignorare convincitur, cui per ejus arbitrium placere despicit, cujus se imperio ut ei placeret subjugavit. Unde et Heli, et filii Belial esse, et nescire Dominum dicuntur, et ad populum officium sacerdotum. Filii namque sunt qui spiritualibus patribus ad eruditionem subiguntur. Qui profecto cum eorumdem patrum sequi consilia superbiendo despiciunt, Belial filii recte nominantur, quia ejus, qui per superbiam de coelo cecidit, apostatae spiritus imitatores fiunt. Qui certe tanto deterius Dominum nesciunt, quanto ejus sibi cognitionem arrogantius ascribunt. Eo namque agitur ut quod scire debent periculosius nesciant, quo id quod se scire existimant nescientes discere non curant. Et quia invisibilem conditorem amare nequeunt, quem ignorant, in appetitu visibilium ipsa quae sibi usurpant Dei ministeria dissipant. Unde et ii qui ignorare Dominum sacerdotes relati sunt, et sacerdotum quoque officium ad populum nescire perhibentur. 2. Et ut reprehensionis ejus causas aperiat, ad omnem immolantem ignorantis sacerdotis puer cum tridente fuscinula venire memoratur, et crudam carnem violenter exigere. Quibus profecto verbis in aviditate suae rapacitatis tres gulae species notantur. Nam is cujus puer, antequam coquerentur carnes, ad inferendam pro eis violentiam veniebat, legitimam refectionis horam sustinere non poterat; et cui carnes quaerebantur, simplicibus cibis uti nesciebat et quia, coctam renuens, crudam carnem exigebat, communi praeparatione eamdem carnem edere fastidiebat. Verum cum sacerdotum voluptati servierit perversitas famulorum, quid est quod non ipsorum sacerdotum, sed puerorum peccatum grande nimis, etiam coram Domino, fuisse memoratur? Sed eisdem verbis sacerdotum culpa major ostenditur; nam qui minorum peccatum grande nimis coram Domino fuisse asserit, majorum inquitatem in quem damnationis cumulum excrevisse cognovit. Quae tamen magnitudo reatus asseritur, non solum pro appetitu illicitae comestionis, sed etiam pro violentia rapacitatis. 3. Sed ad electi pueri narrationem divinus sermo regreditur, ut in eo, non quod reprobandum, sed quod imitandum est, attentius consideremus. Itaque ephod lineo accinctus, et in conspectu Domini esse perhibetur. Quid ergo in ephod lineo nisi continentiae candor ostenditur? quo nimirum ephod accingimur, cum ad nitorem pudicitiae ex omni parte retinemur, cum animae et carnis pars nulla a districtionis lege absolvitur, per quam ad luxuriae caliginem diffluamus. Talis itaque minister in conspectu Domini est, quia de omnipotentis Dei sperata visione non fallitur, cui cum tanto accinctionis suae nitore famulatur. Cui profecto puero 83 ascendens mater cum viro ad immolandum solemnem hostiam attulisse parvam tunicam dicitur. Mater quidem cum viro ascendit quando mens praedicatoris per praescientiam interni sponsi sese ad contemplanda sublimia illa aeternitatis gaudia erigit. Tunc quippe immolat solemnem hostiam, quia dum per illius amoris ineffabilem suavitatem conditori conjungitur, supernis altaribus devotio festiva praesentatur. Et tunc quidem parvam tunicam defert, quia, etsi per magnam internae visitationis gratiam pastoris anima ad superna sustollitur, parvulus tamen non ad modum subtilitatis suae, sed pro eorum viribus imponere praecepta conversationis debet. Unde et Moyses a monte in immenso vultus sui splendore regrediens faciem velavit, ut in eum populus intendere visum potuisset (Exod. XXXIV, 33). Parvam itaque tunicam ea quae spiritalis mater est filio deferat, ut parvulis adhuc initia quaedam et plana praecipiat, et non fortitudinis suae onus imponat. Nam saepe inter magna opera corruunt, qui per minora vincere hostem possunt. Unde et David contra Allophylorum fortissimum in pugnam progrediens, loricam, clypeum et militaria quaeque instrumenta deposuit; et qui se in eorum pondere contra hostem exercere non potuit, in uno eum fundae lapide prostravit (I Reg. XVII, 39, 40, seq.). Ad immolandam solemnem hostiam mater illa ascenderat, quae dicebat: Scio hujusmodi hominem, qui raptus est in paradisum (II Cor. XII, 4). Sed de tanta magnitudine magnam vestem parvulis non adduxit, quia dicit: Audivit arcana verba, quae non licet homini loqui (Ibid.). Item: Lac vobis potum dedi, non escam (I Cor. III, 2). Parvam itaque parvo filio tunicam mater deferat, et pro modo corporis mensura indumenti tendatur, quatenus dum temperatae conversationis virtute dimicat, hunc hostis inaequali armorum sarcina non substernat. 4. Et quia ex discreto curae pastoralis studio praedicatori Deus conversorum lucra multiplicat, visitata a Domino Anna perhibetur, atque per gratiam divini muneris in filiis et filiabus meruisse gratiam fecunditatis. Quae filios quidem parit, cum eos verbo lucratur per quos praedicationis semina aliis tribuit. Filias vero parit cum eas mentes ad omnipotentis Dei servitium revocat, quae etsi ad praedicationem idoneae non sunt, verbi Dei tamen semen diligenter a praedicatoribus acceptum nutriunt, quod velut parturientes postmodum filiae per bona opera in exemplum proximorum gignunt. Sed quia prius Samuel lineo ephod accinctus asseritur, dehinc fecunditas matris in pluralitate liberorum potest rationabiliter intelligi hoc quod fieri quotidie cernimus, quia videlicet ex bona opinione electi discipuli magistro succrescunt lucra conversorum. Unde et post ortum fratrum et sororum, magnificatus Samuel apud Dominum fuisse perhibetur, quia profecto coram Domino jam magni sunt qui per exempla piae conversationis proximorum corda ad omnipotentis Dei servitium convertunt. 5. Magnus vero nobis timor incutitur, quia Heli filiorum culpa damnatur, cujus peccata propria nulla referuntur. Nam bonis subditis bene vivere ad salutem sufficit, praelatis vero propria vita non sufficit. Valde etenim senex est, qui vivere irreprehensibiliter semper studet. Unde etiam scriptum est: Senectus enim venerabilis est, non diuturna, neque annorum numero computata; cani enim sunt sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata (Sap. IV, 8). Sed quidam bene vivendo praeeminent, qui auctoritatem 84 quam praelatio exigit nullam habent. Nam etsi ad agenda bona excitare subditos satagunt, tamen contraire delinquentibus per zelum rectitudinis erubescunt. Qui nimirum etsi ad redarguendos eos aliquando exeunt, nocent potius loquendo quam prosunt, quia eorum obstinationem non digna severitate confundunt. Nam idem Heli filiorum scelera, et quomodo ad tabernaculi ostium cum mulieribus dormirent, audivit; qui, velut ab aspera invectione auctoritatis incipiens, res pessimas ab omni populo se audisse perhibuit. Sed qui insequi eas quas exposuit culpas debuit, per subsequentia verba laevigavit, dicens: Nolite, filii. In qua nimirum propinquitatis appellatione quantum a Domini voluntate dissentiat liquet, quia illos filios appellavit quos divinus sermo supra Belial, id est spiritus nequam, filios esse perhibuit, dicens: Porro filii Heli filii Belial. Cum mulieribus quippe dormire est secure et sine metu futurae vindictae peccare. Mulieres quippe meretrices sunt concupiscentiae saeculares. Quae bene ad tabernaculi ostium observare perhibentur, quia ad introitum regni coelestis tendentibus insidiantur. Qui vero sic mundi concupiscentias sequitur, ut saepe divini metus consideratione terreatur, polluitur quidem cum mulieribus, sed non dormit, quia etsi transgrediendo labitur, in perpetratis tamen facinoribus per securitatem nequaquam requiescit. Dormiens itaque cum mulieribus nomine propinquitatis honorandus non est, quia qui, projecto jam Dei timore, in suis sceleribus obstinati sunt, leviori increpatione arguendi non sunt, ne leve pondus peccati esse putent id in quo corruunt, dum grave eis illud non sonat quod ex auctoritate praedicatur. Sed remissi pastores inter fomenta verborum quaedam proferre solent argumenta rationis. Unde et Heli voce dicitur: (Vers. 25.) Si peccaverit vir in virum, pacari ei potest Deus; si autem in Deum peccaverit, quis orabit pro eo?
6. Vir in virum peccare est de rebus labentibus alterutrum sibi homines nocere. In Deum vero peccare est ea ei quae ad aeternitatem condidit auferre. Quicunque igitur aut suam aut alterius fidelis hominis animam ad peccandum pertrahit, in Deum peccare convincitur, quia sua ei auferre propria nititur. Quod nimirum tanto gravius peccatum esse ostenditur, quanto et qui pro ejus absolutione dignus intercessor existat rarius invenitur. Nam sub interrogatione: Quis orabit pro eo? non dicitur ut talibus etiam poenitentiae remedia denegentur, sed quia altiora peccatorum vulnera difficilius curantur. 7. Quod tamen idcirco dictum potest intelligi, quia sacerdotes arguuntur. Vir enim in virum peccat, cum ille delinquit cujus culpa corrigenda ad hominis superioris judicium respicit. Quia igitur peccata subditi populi, quae ad sacerdotes respiciunt, ipsorum sacerdotum precibus delentur, cum sacerdos in culpam labitur, superior persona non est cujus precibus expietur. Quod et ipsa Veritas per se insinuat, dicens: Si sal evanuerit, in quo salietur (Matth. V, 13)? Dicat ergo: Quis orabit pro eo? Quasi dicat, quis ei intercessor remanet, cum ille se transgrediendo praecipitat, qui ad intercedendum pro aliis ordinatus est? Quo profecto culpae magnitudo monstratur, quia plerique eorum a Domino in impoenitentis cordis caliginem projiciuntur, et nulla hominis adhortatione resipiscunt. Quare apte subjunctum est: (Vers. 25.) Non audierunt vocem patris sui, quia voluit eos Dominus occidere. 85
8. Puer autem Samuel et proficere et crescere memoratur, et tam Deo quam hominibus placere, ut electi auditoris studium designetur, qui rectae vitae itinere suos conatus ad supernam patriam dirigit, dum ad majora convalescit. Unde et per Psalmistam dicitur: Ambulabunt de virtute in virtutem, videbitur Deus deorum in Sion (Psal. LXXIII, 8). Profectus itaque conversationis est crescere meritis, placere Deo et hominibus consummatae perfectionis. Et quia ad opera conversatio pertinet, meritumque provenit ex charitate, illi auditores proficiunt, et non crescunt, qui bona opera pro studio vanitatis exhibent, et charitatem non habent. Proficimus ergo, et crescimus, si cum sublimiori conversatione per opera meliora sustollimur, ex eadem sublimitate operis ad sola intendimus gaudia aeternitatis. Placere autem tam Deo quam hominibus magnae virtutis est, quia plerumque de bono opere nostro proximos nostros offendimus, si eadem bona opera non cum magna cautela faciamus. Tam Deo igitur quam hominibus placet, qui in bono opere quod omnipotentis Dei obsequiis impendit cautus est; qui sic Deo placere curat, ut de Dei ministerio aliquem non offendat. 9. Et quia de Samuele adhuc puero et sub aliena instructione posito dicitur, communiter viventium per hoc vita eruditur. Nam quidam in sacris locis communiter viventes fervore novitio sub colore magnae operationis sibi vacare appetunt, qui contubernalibus fratribus quo minus sunt utiles, hoc minus placent. Electus itaque per Samuel communiter viventibus forma proponitur, cui imprimuntur. Deo itaque et hominibus quisque eorum placet, cum fratribus utilis est, Deo devotus. Sic ergo agant curam sui, ut ea quae sunt proximi non omittant, quatenus ex benignitate his placeat qui secum in imo sunt, supernis vero oculis ex devotione fortitudinis suae robur caute exhibeat, ut infirmorum corda non atterat, dum fortitudinis suae impetu ad superna festinat. 10. Vir autem Dei ad Heli venisse describitur, qui profecto divinae sententiae severitatem prolaturus, quanta ei dona contulerat diligenter enumeravit. Et quia tandem vindictae quam mereretur poenam denuntiat, quid dat intelligi, nisi quia pastorum culpae subtilius judicantur? et non solum peccata eis poenam ultionis aggravant, sed etiam munera concessa. Item quia sigillatim eadem dona replicat, aliquid gravius designat, quia singula ad tormentum veniunt, quae male fuisse servata comprobantur. Male namque in se omnipotentis Dei munera custodit, qui nitorem pastoralis culminis per maculas polluit pravae actionis. Unde et apte Heli domus munera et victimas Domini calce abjecisse reprehenditur. Calx quidem ea pars corporis est qua terram tangimus. In hac igitur inferiori parte corporis animae affectus ostenditur quo terrena concupiscuntur. 11. Et quia, ut quibusdam visum est, pro consecuta vel consequenda victoria victimae offerri consueverant et munera amicis dari, quid in victimis et muneribus nisi proficientium adhuc vota et perfectorum devotiones in omnipotentis Dei laudibus designantur? Qui enim per occultorum hostium tentamenta proficimus, cum ad eorum conflictum virtutem praeparamus, profecto victimas in omnipotentis Dei laudibus tenemus. Sed devictis jam iis quae ingeruntur nobis praeliis, cum de victoria consecuta omnipotenti Deo gratias agimus, 86 eidem Domino nimirum victimas immolamus. Qui autem ei familiaris amoris affectum offerunt, quasi amico munera impendunt. Munera igitur sunt affectiones charitatis, quibus corda electorum in desiderium sui conditoris inardescunt. Et quia cum rector terrena sequitur, plerisque in spirituali conflictu positis, plerisque etiam jam anhelare incipientibus nocet, calce nimirum Dei victimas et munera abjicit, quia exemplo suae pravitatis eorumdem utrorumque studia expellit. Abjiciuntur itaque victimae, quia saepe a rudibus Christi militibus pugnae spiritualis labor relinquitur, cum principes Christianae expeditionis in terrenorum blandimentorum requie sequi corporis otia videntur. Calce abjiciuntur munera, quia affectiones charitatis a plurimorum jam superna diligentium mente frigescunt, dum praelatos suos aspiciunt supernam patriam per nulla amoris desideria quaerere, sed corporis frigore constrictos infimis delectationibus jacere. Quorum profecto nonnulli sunt, qui ipsos spiritales honores carnaliter exhibent, et quod meritis debetur, propinquitati tribuunt. Qui profecto praesumptionis suae reatum expavescerent, si hoc, quod de Heli sacerdote Dominus queritur, attente pensarent. (Vers. 29.) Honorasti, inquit, filios tuos, magis quam me, ut comederetis primitias omnis sacrificii populi mei Israel.
12. Filios quippe et propinquos magis quam Dominum honorat, qui ad sacros ordines personas eligit non ex conversationis honestate, sed amore propinquitatis. Idcirco filii honorati referuntur, ut sacrificii primitias ederent, quia carnales praelati spiritualis honoris culmina carnalibus propinquis ideo tribuunt, ut ecclesiasticis facultatibus ditentur, et in altitudine ordinis cumulentur abundantia ubertatis. Nec curant quales sunt qui ad spirituale ministerium veniunt, sed tantum ut temporali dignitate praeferant quos carnali affectione complectuntur. Queritur ergo honorasse filios, sed scelestos, qui et carnali propinquitate proximi habendi non sunt, si ecclesiasticae doctrinae conversatione nequaquam fulgescunt. Sed qui reprobos provehunt ipsum promotionis ordinem confundere designantur, cum idcirco honoratos filios refert, ut sacrificii primitias ederent. Non enim praedicat sacerdos ut comedat, sed ideo, ut praedicet, manducare debet. Quod et Paulus insinuat, dicens: Qui Evangelium annuntiat, de Evangelio vivat (I Cor. IX, 14). Hinc iterum dicit: Bovi trituranti non claudatur os (I Cor. IX, 9; I Tim. V, 18; Deut. XXV, 4), ut videlicet praedicator sanctae Ecclesiae ideo comestionem subministret corpori, ut ferre valeat laborem praedicationis. Rectum itaque promotionis ordinem pervertere comprobantur, qui propinquos provehunt, non ad intentionem ministerii, sed ad propositum dignitatis. Quod profecto non facerent, si se et eos in spiritali culmine carnaliter non amarent. Sed si Heli repulsionem intelligunt, sui quoque reatus judicia pertimescant. Nam divina voce dicitur: Honorasti filios tuos magis quam me, ut comederetis omnes primitias populi mei Israel. (Vers. 30.) Propterea ait Dominus Deus Israel: Loquens locutus sum, ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem absit hoc a me.
13. Ecce Heli celsitudine dignitatis sententia divina deponitur, qui pro primitiarum esu scelestos filios honorasse convincitur, ut profecto sanctae Ecclesiae praedicatores 87 intelligant quia si carnali amore reprobis spiritalia ministeria scienter committunt, ab illo in quo foris stare videntur culmine interni arbitri aequitate ceciderunt. Et quia subsequenter adjunxit: (Vers. 30.) Sed quicunque glorificaverit me, glorificabo eum.
14. Etiam inhonoratum fuisse eorum audacia latenter innuit. Quibus profecto et Paulus idipsum improperans ait: Nomen Dei per vos blasphematur inter gentes (Rom. II, 24). Quia enim decorem acceptae dignitatis per miserae famae sordes maculant, profecto Dominum inhonorant. Digne enim ab honoris arce repellitur, qui ei facit injuriam a quo honoratus fuisse comprobatur. Quo contra generali promissione affirmat, dicens: Sed qui me glorificaverit, glorificabo eum. Deum quippe pastor glorificat qui exemplo bonorum operum ad imitationem fidelium corruscat, qui de sublimitate regiminis ingenti lumine radiat magnae conversationis, qui ad speculum sacrorum ordinum reproborum ministrorum personas non accipit, sed eos ad formam subjecti gregis eligit quos omnis qui imitationem respicit, quia verum in eis lumen sequitur, non offendit. Quibus nimirum per semetipsum Veritas loquitur, dicens: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona opera, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est (Matth. V, 16). Glorificantes quidem se Dominus glorificat, quia quod electi pastores sanctae Ecclesiae exterius portant de gloria culminis, hoc intus accipiunt ex gratia divinae bonitatis, et honorem quo sublimes sunt in oculis hominum, digno studio in interiori ab internae majestatis largitate promerentur. Quo contra inhonorantium se gloriam a se non esse eis impensam queritur, dicens: Ipsi regnaverunt, et non ex me; principes exstiterunt, et ego ignoravi (Osee VIII, 4). Ex se namque, et non ex electione summae ordinationis, regnant, quia ad gloriam ecclesiastici culminis non vocantur divinitus, sed per cupiditatem perducuntur. Quos profecto Dominus ignorat, quia eos per internae aequitatis judicium reprobat. Tale est ergo ac si dicat: Et si meus esse videtur honor quem habent, non illum meruerunt obsequio, sed per cupiditatem rapuerunt. Unde et subsequenter adjungit. (Vers. 30.) Qui autem contemnunt me erunt ignobiles.
15. Quasi aperte loquatur, dicens: Etsi nobilitatem dignitatis praeferunt praetextu religionis, ignobiles tamen sunt, quia excellentiae ejus quam habent gloriae non concordant per sublimitatem vitae. Sed quia hoc totum expressione futuri temporis promittitur, potest non inconvenienter ad venturae retributionis meritum referri. De qua nimirum Joannes dicit: Cum apparuerit, similes ei erimus (I Joan. III, 2). Hinc evangelista Marcus asserens ait: Tunc videbunt Filium hominis cum potestate multa, et gloria (Marc. XIII, 26). Cum autem glorificantem se glorificaturum asserit, profecto ei suae similitudinis gloriam repromittit. Glorificantem quippe se Dominus glorificat, quia eos aeterna sublimitate remunerat, qui nunc intra sanctam Ecclesiam per exempla bonorum operum in electorum oculis coruscant. Contemptores autem erunt ignobiles, quia in electorum gloria recipi non merentur. Nam quia modo per conversationem reprobam lapsi angeli imaginem vestiunt, ignobiles cum eo tunc erunt, quando ei in interna poena sociantur. Horum namque glorificationem atque illorum ignobilitatem Propheta intuens, 88 ait: Exsultabunt sancti in gloria, laetabuntur in cubilibus suis. Exsultationes Dei in faucibus eorum, et gladii ancipites in manibus eorum. Ad faciendam vindictam in nationibus, increpationes in populis. Ad alligandos reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis. Glorificantem se quippe Dominus glorificat, quia humiles electi cum eo in aeterna gloria exsultant. Qui nimirum, quia glorificationis claritatem ex modo propriae conversationis accipiunt, in cubilibus suis laetari de gloria consecuta perhibentur. Contemptores autem ejus perpetua ignobilitate feriuntur, quia nationum reges et nobiles ferreis, aeternis videlicet, vinculis ad poenam vinciuntur. Reges autem nationum, et principes, sunt superbi et gloriosi praelati carnalium. Ignobiles autem tunc erunt, quando ferreis vinculis ligantur, quia qui modo se adversus parvulos temporaliter erigunt, a fulgore honoris, et ausu suae tyrannidis aeterna poena cohibentur. Unde et hic quoque subditur: (Vers. 31.) Ecce dies veniunt, et praecidam brachium tuum, et brachium domus patris tui.
16. Brachium quippe contemptoris est fortitudo temporalis. Et quia de summi patris familia transgrediendo exiit, lapsum angelum a coelesti gloria habere jam patrem coepit. Domus itaque patris ejus est ea quae sibi favet in malo societas subditorum. De quibus profecto superius dicit: Honorasti filios tuos magis quam me. Brachium ergo contemptoris, et domus patris ejus praeciditur, cum, interveniente morte carnis, praelatus et subditi violentiam suae tyrannidis pariter amittunt. Tunc quippe sine brachio est, cum in oppressione parvulorum exercere violentiam nequaquam potest. Unde et aeterni judicis aequitate decernitur: Ligatis, inquit, manibus et pedibus, projicite in tenebras exteriores (Matth. XXII, 13). In cujus etiam domo senex non erit. Damnati quippe hominis domus infernus est. Senectus autem vera est maturitas sapientiae. In domo itaque ejus senex non erit, quia in inferno nulla inveniri poterunt consilia salutis. Unde et ad verae sapientiae opera sacra Scriptura excitat, dicens: Quodcunque potest manus tua, instanter operare, quia nec ratio, nec sapientia, nec scientia est apud inferos, quo tu properas (Eccle. IX, 10). Hinc Paulus ait: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (II Cor. VI, 2). In domo itaque contemptoris senex non erit, quia quisque recte sapit, non in inferno, sed in coelo sibi mansionem paravit. Qui etiam contemptor ad augmentum poenae suae aemulum suum videt in templo in universis prosperis Israel. Templum etenim Dei superna patria est, de qua etiam per Prophetam dicitur: Dominus in templo sancto suo, Dominus in coelo sedes ejus (Psal. X, 4). Israel autem, qui videns Deum interpretatur, angelorum illa felix multitudo signatur, de qua Dominus in Evangelio dicit: Angeli eorum semper vident faciem Patris mei, qui in coelis est (Matth. XVIII, 10). Israel autem prospera sunt beatorum illorum spirituum gaudia sempiterna. In templo igitur aemulum suum contemptor aspiciet, quia praedicator reprobus jam damnatus ordinem humilium jam gaudere in coelestibus recognoscit. Cui nimirum aemulo universa Israel prospera tribuuntur; scriptum quippe est: Erit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 28). Cuncta igitur Israel prospera omnia quae Deus est illis beatissimis civibus designantur. Nam cum aeterna illa essentia summum videlicet et simplex bonum in semetipso sit, tamen quia revelatione Majestatis suae 89 omnia illorum beatorum spirituum desideria satiat, hanc esse Doctor egregius demonstrat. Unde et caute non in semetipso Deus omnia, sed in omnibus omnia esse praedicat, quia qui in natura sua unum et simplex bonum ineffabiliter existit, tot bona est bonis omnibus, quot ipsi omnes de contemplatione gloriae adimplentur gaudiis. Universa igitur Israel prospera aemulo tribuuntur, quia ordo humilium electorum inter angelorum choros excipitur, ut divinae contemplationis gaudiis aeterna perceptione satietur. Qui recte aemulus contemptoris esse perhibetur, quia electi Dei etiam superborum atque negligentium praedicatorum bonae admonitionis hortamenta suscipiunt. Unde et Dominus praecipit, dicens: Quaecunque dixerint vobis facite, secundum opera illorum facere nolite (Matth. XXIII, 3). Hinc Paulus ait: Bonum aemulamini in bono omnes (Gal. IV, 18). Sed cum Scriptura dicat: Tollatur impius, ne videat gloriam Domini (Isai. XXVI, 10), contrarium videtur ut ii qui in inferno damnati sunt eos qui in coelo gaudent videre intelligantur. Sed quia videre etiam ad cognitionem pertinet, in templo aemulum videt, quia etsi inferni poenis constrictus tenetur impius, electos humiles, quos oculis non videt, in coelo non dubitat angelorum gaudiis interesse. Et notandum quia bis dicitur: Non erit senex in domo tua, quia nec de poenarum experientia, quam damnatus habet, nec de scientia alienae felicitatis, nec de poenarum experientia, quam non habet, ad salutem eruditur. Aliquando autem a pastoribus reprobis electi per doctrinam filii nascuntur. Quos nimirum obligatos pastorum culpa non retinet, quia bonae praedicationis ejus hortamenta sequuntur quae audiunt, et non perversa opera quae vident. Unde et subditur: (Vers. 33.) Verumtamen non auferam penitus ex te virum ab altari meo.
17. Viri namque sunt qui ardua rigidae conversationis arce fulgescunt. Quasi ergo dicat. Idcirco eos ab altari meo non aufero, quia viri sunt. Nam pro merito conversationis servatur eis fortitudo et celsitudo potestatis. Unde et per prophetam Dominus aequitatis edicta promulgat, dicens: Anima quae peccaverit, ipsa morietur. Filius non portabit iniquitatem patris, nec pater filii (Ezech. XVIII, 20). Ab altari itaque suo ex eo virum Dominus juste auferret, si filius patris iniquitatem portaret. Sed ex eo ipso quod electus auditor in gloria cernitur, reprobo doctori poena cumulatur. Quare et subditur: (Vers. 33.) Sed ut deficiant oculi tui, et tabescat anima tua.
18. Oculi namque ejus deficiunt, quia ex ejus vita qui sua perfecit exhortatione confunduntur. Anima quoque ejus tabescit, quia abundantius dolere compellitur, dum bonum quod docuit per gloriam retributionis florere noscit in subditis, et ipse hoc agere non curavit. In quibus etiam verbis notandum est quia qui penitus ex eo virum ab altari suo se non ablaturum promittit, rarus invenitur esse quem recipit, quia profecto doctoris reprobi plures auditores sunt qui sequantur prava quae agunt, quam recta quae docent. Unde et hic quoque magna pars domus ejus in virili aetate moritura perhibetur. 19. Aetas namque virilis tempus est administrandi sacerdotii. Imitatoritaque doctoris reprobi ad virilem aetatem ducitur cum ad sacri ordinis celsitudinem promovetur. Ad quam profecto aetatem cum pervenerit, moritur, quia ad tantum ministerium 90 quisquis indignus accesserit, vel in eo indigne vixerit, condemnatur. Unde et Paulus dominici corporis et sanguinis mentionem faciens, ait: Qui manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit (I Cor. XI, 29). In virili ergo aetate moriuntur, quia de praesumptione et ausu ministerii sublimioris intereunt. Hinc ergo, hinc jam quippe praecipites colligant, et tanti ministerii subire onera non ambiant sed expavescant. Nam qui mori praedicitur quando ad virilem, aetatem pervenerit, donec ad eam perveniat vivit, quia nimirum infirmi quique, et illi tanto ministerio impares, si pusillitatis suae modum considerant, habent in sancta Ecclesia locum in quo se custodientes vivant. Unde et per Moysen Dominus denuntiat, dicens: Bestia, si montem tetigerit, lapidetur (Exod. XIX, 12; Hebr. XII, 20). Hinc est etiam quod cum Loth exiret de Sodomis, ab ascensu montis abstinuit, et in Segor parvulam civitatem declinavit (Gen. XIX, 20, seq.) ne dum parvulus adhuc ad altiora nititur, virilem aetatem impingens moriatur. Sodomam quippe eximus cum ardentis concupiscentiae incendia declinamus. Qui statim ad sublimia non ascendimus, quia superioris ministerii summa non tangimus, dum infirmitatem propriam metiendo consideramus, ne si infirmae aetatis nostrae tenere modum contemnimus, qui parvuli viximus, in virili aetate moriamur. In signum vero moriturae domus ambo Heli filii una die mori praedicuntur. Quos nimirum filios illos signare diximus qui ad sacros ordines a propinquis carnalibus promoverentur, non ad intentionem administrandi ordinis, sed ad gloriam mundanae dignitatis. In una ergo die ambo moriuntur, quia in appetitu mundanae felicitatis intereunt. Gloria saecularis, honoris reverentia, potestas culminis, claritas dignitatis, frequentia obsequentium, affluentia rerum saeculariter amata, dies est, sed quae interficit. 20. Audiant ergo filii Heli quia in una die ambo moriuntur. Qui enim de accepto pastorali culmine labentis vitae felicitatem diligunt, intentionem quidem habent gaudii, fructum vero lamenti, propositum in exsultatione vitae, et perventionem in mortis moerorem. Ad mortem itaque properant, quoties vane de temporali felicitate gratulantur. Quod et Apostolus probat, cum apostatantis viduae meminit, dicens: Quae autem in deliciis est, vivens mortua est (I Tim. V, 6). In die namque hac mori perhibuit, qui causam mortis viduae esse delicias ostendit. Sed mors filiorum minus pessima esset, si ipsa causa mortis alienae non fieret. Unde et non simpliciter mori, sed in signum moriturae domus mori praedicuntur, quia cum ii qui de vicino doctorem reprobum imitantur in eodem praecipitio corruunt, et secutores sequentium in ruina cumulantur. Hoc itaque de officio suscepti culminis temporalem felicitatem amantes audiant, et reatus sui magnitudinem pertimescant. Tanto denique graviori poena digni sunt, quanto aperte conspiciunt quia de vanitate quam diligunt non soli moriuntur, quia dum in praetextu mundanae laetitiae mortem ebibunt, potus sui pestem ad sequentium se multitudinem transmittunt. Quibus tamen verbis potest doctoribus reprobis praesentis vitae brevitas intimari. In una quippe die moriuntur, quia cum ad terminum hujus vitae perveniunt, breve eis omnino fuisse cernitur quod vixerunt. Unde per quemdam sapientem dicitur: Gaudium hypocritae ad instar puncti (Job. XX, 5). Hinc iterum de hujus mundi amatoribus beatus Job loquitur, dicens: Ducunt in bonis dies suos, 91 et in puncto ad inferna descendunt (Ibid. XXI, 13). Sed raptis ad poenam reprobis, ad gregis dominici curam sapientes et electi pastores excitantur. Quare et subsequenter adjungit: (Vers. 35.) Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem.
21. Fidelem namque sacerdotem sibi Dominus excitat, quia videlicet eum summus locus ad sui curam exigit qui non solum recte intelligat, sed qui fideliter ministret. Ministrare autem tunc recte poterit, cum ministerii sui modum de sacro eloquio recognoscit. Unde et cum fidelis sacerdos promittitur, juxta cor et animam omnipotentis Dei facturus esse perhibetur. Quid enim cor et animam Dei, nisi sacram ejus Scripturam accipimus? Nam corde cogitamus ad deliberationem, anima vero afficimur ad amorem. Quia ergo in sacro eloquio consilia omnipotentis Dei agnoscimus, ibique amorem quo humanum genus dilexit invenimus, ipsum eloquium cor et anima ejus rationabiliter designant. Illum itaque omnipotens Deus ad suum ministerium sacerdotem eligit, qui juxta cor ejus et animam facit, quia profecto non alius tanto ordine dignus est, nisi qui voluntatem ejus de sacro eloquio didicit, et hoc quod didicit proximorum utilitatibus per studium charitatis impendit. Sed vigilanter est adhuc intuendum quod dicitur: (Vers. 35.) Juxta cor et animam meam.
22. Nam quaedam in Scriptura sacra inveniuntur praecepta quae dispensatione quidem Dei praecepta sunt, et non amore Dei. Quae profecto si sacerdos qui excitandus promittitur adimpleret, juxta cor quidem Dei, et non juxta animam, faceret, dum consilium divinae dispensationis, et non amoris praeceptum operibus reddidisset. An non de dispensatione Dei illa mandata ejus fuerant, de quibus loquitur, dicens: Dei eis mandata non bona (Ezech. XX, 25)? Et cum Pharisaei de dando repudii libello cum ipsa veritate disputarent, audierunt: Ad duritiam vestram dedit vobis legem Moyses (Matth. XIX, 8). Quia itaque de dispensatione consilii ejus illa fuere, quisquis eisdem praeceptis usus est, juxta cor quidem Domini, et non juxta animam fecit. Nam cordis et animae praeceptum illud est de quo dicitur: Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos (Joan. XV, 12). Quia hoc quod per consilium praecipit per amplexum charitatis apprehendit. Hinc item dicit: Diligite inimicos vestros, benefacite iis qui oderunt vos (Luc. VI, 27). Hinc item praecipit, dicens: Quae vultis ut faciant vobis homines, haec facite eis. Haec itaque et hujusmodi cordis et animae Dei praecepta sunt, quia hoc revelatione ostenditur secreti ejus consilii quod in ejus conspectu suscipitur probatione charitatis. Sacerdos ergo fidelis per hoc indicium noscitur. Si videlicet juxta cor et animam ejus operatur, quia profecto tunc vere fidelis est, si non dispensationis ejus licentiam, sed praecepta sequatur amoris. Sed quia non frustra, sed ad lucrum subjectae plebis eligitur, subdit, atque ait: (Vers. 35.) Et aedificabo ei domum fidelem.
23. Domus namque sacerdotis est amplitudo in qua conversantur populi subjecti. Quae profecto domus ei fidelis a Domino aedificatur, quia ad obedientiae studium divina inspiratione erigitur. Infidelis namque domus est ea subditorum societas quae boni rectoris quotidie praedicationem suscipit, cui tamen obedire per studium boni operis non intendit. Infidelis enim domus esse cognoscitur, quia verbi Dei pecunia quae ei praedicatoris sui ministerio creditur per negligentiam prodigae vitae dissipatur, 92 et quod sibi ad negotii lucrum committitur nequaquam in tempore reddendae rationis invenitur. Bono itaque praedicatori fidelis a Domino domus construitur cum ad obediendum voci ejus subjectae plebis divinitus corda praeparantur, ut non solum id quod in ea reconditur de verbi talento custodiat, sed lucro multiplici cumulatum ad mensam aeternae susceptionis ducat. Et notandum quia fidelis domus a Domino aedificari dicitur, ut de bona conversatione subjecti populi praedicator nequaquam inaniter glorietur. Notandum quoque quia sacerdotem fidelem sibi Dominus excitat, ut subjectorum corda hoc ipsum, quod optimo rectore reguntur, tribuere suis meritis non praesumant. Notandum etiam quod sacerdotem quem excitat Dominus dicit fidelem sibi, domum autem quam ei aedificat fidelem ipsi sacerdoti dicit futuram; quia profecto praedicator Deo obedientiam debet, subjectus praelato. Sed ante subjectum tunc recte praelatus graditur, si ad omnia dirigenda vitae suae itinera veritas ipsa videatur. Sequitur ergo: (Vers. 35.) Et ambulabit coram Christo meo omnibus diebus.
24. Christus autem Domini Redemptor est generis humani. Qui nimirum, quia jam ad coelos ascendisse creditur, a fidelibus suis nunc non oculis corporeis, sed mente, videtur. Coram ipso itaque omnibus diebus ambulat qui cogitatione subita nihil operatur. Nam ut rectos gressus foris ponat in opere, intus ad Christum respicit, quem per considerationem portat in corde. Sed quia adhuc reprobo pastori loquitur, subjungens, ait: (Vers. 36.) Futurum est autem ut quicunque remanserit de domo tua veniat ut oretur pro eo.
25. Remansurus namque de ejus domo aliquis dicitur, quia magna pars illius moritura perhibetur. De domo namque reprobi pastoris remanet quem conscientia peccati a spe consequendae veniae non exstinguit. Remanet ergo quia pondus conscientiae per poenitentiae propositum laevigatur spe consequendae vitae. Qui profecto ut oretur pro eo venit, et ad Deum poenitendo properat, a quo peccando recessit. Ut oretur itaque pro eo venit, quia qui indignum Deo se fecit, dignum intercessorem exigit, ut alienis precibus expietur, qui propriis mundari non posse cognoscitur. Unde et pie Jacobus admonet, dicens: Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem, ut salvemini (Jac. V, 16). Hinc iterum: Multum valet oratio justi assidua. Sed pro eo oratio valet, qui dum se a peccati immunditia cohibet, ad Dei se similitudinem redigit, qua se peccando spoliavit. Unde et hic quoque subditur: (Vers. 36.) Ut offerat nummum argenteum.
26. In nummo igitur imago Domini sculpitur, ut ejus esse cognoscatur a quo formari praecipitur. Nummus itaque Dei similitudo ejus accipitur. Unde in Genesi loquitur, dicens: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Genes. I, 26). Et quia de sacro eloquio Dei imaginem et similitudinem ad quam redigamur agnoscimus, argenteus nummus esse perhibetur. Qui ergo a peccati via ut pro se oretur venit, nummum argenteum offerre debet, quia nihil ei prodest quod poenitendo compungitur, nec quod flendo confitetur, si, inemendata et incorrepta, interius pulchritudine bonae voluntatis, luce Dei imaginis nequaquam radiare cognoscitur. Imago etenim et similitudo Dei est inclyto odio malum odire, et amore perfecto Deum diligere. Unde et Propheta claritatem divinae similitudinis ab humano genere periisse intuens, ad eum 93 qui cum inclyta reparationis nostrae luce de coelo venit respicit, dicens: Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem (Psal. XLIV, 8). Hinc se jam de ejus contemplatione in perfectionis formam renovatum considerans, ait: Iniquos odio habui, et legem tuam dilexi (Psal. CXVIII, 113). Qui ergo de domo reprobi per confessionem venit, qui per humilitatem pro se orari Dominum petit, curet omnino necesse est ut nummum argenteum offerat, quatenus, sumpto splendore bonae voluntatis, perfecte oderit malum quod fecit, et bonum integro amore diligat quod neglexerit. Unde et justi judicis examine propitiationis edicta promulgantur. In quacunque die, vel hora, ait, peccator convertitur, vita vivet, et non morietur (Ezech. XVIII, 21, 27). Conversio autem peccatoris non est in humilitate confessionis, sed in renovatione interioris hominis, cum peccatori, jam divina inspiratione correcto, et malum displicet quod amavit, et bonum placet quod odit. Nam sunt nonnulli qui se et de nequitia accusant criminis, et pravitatem non corrigunt voluntatis. Qui profecto converti ad Dominum non creduntur, quia vera conversio in ore non accipitur, sed in corde. Converti etenim simul verti est. Conversio itaque peccatoris vera tunc est, cum ad Creatoris nostri beneplacitum uterque noster homo reducitur, cum et caro nostra per iniquitatis odium cohibetur a perpetratione facinoris, et per amorem justitiae mens se extendit ad intentionem bonae operationis. Sed quia nonnulli intra Ecclesiam sunt, qui tantum in vitae suae terminum ad poenitentiae satisfactionem veniunt, et judicio Veritatis dicitur: Quacunque hora peccator convertitur, vivit, a nonnullis valde quaeri solet si statim vitam post carnis mortem inveniant qui magnae vitae tempore peccata perpetrant, et tantum in vitae exitu se nequiter egisse accusant. Ad quod dicendum est quia ex vi conversionis magnitudo deletur criminis. Vis autem conversionis est affectio charitatis cordi infusae visitatione sancti Spiritus. Et scriptum est de eodem Spiritu: Quia ipse remissio peccatorum est. Nam cum electorum corda dignanter visitat, ab omni peccatorum immunditia potenter purgat, quia ut se menti infuderit, eam protinus in peccatorum et vitiorum odia et in virtutum amorem ineffabiliter excitat. Facit eam statim odisse quod amabat, et quod odio habuerat ardenter diligere, atque in utroque valde ingemiscere, quia et mala quae odit se damnabiliter amasse recolit, et bona quae diligit odisse. Quis enim audeat dicere, licet omnimoda peccatorum sarcina praegravetur, quod perire possit aliquis visitatus gratia Spiritus sancti? Quia ergo peccator nulla hora convertitur, nisi qua a sancto Spiritu illustratur, quid restat, nisi quia sicut peccati mortem exsecrando descrit, ita vita justitiae ad quam se desideranter convertit vivat? Qui statim post mortem in vita recipitur, si tantum amoris ignem recipit in conversione qui consumere in anima possit omnem congestam peccati rubiginem. Unde et de peccatrice muliere dicitur: Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum (Luc. VII, 47). Hinc ab eadem Veritate in cruce pendente dicitur: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Ibid., XXIII, 43). In vitae igitur exitu hi solummodo salubriter resipiscunt, qui et per internam visitationem perfecte bona diligunt, et mala oderunt quae amaverant. Qui tamen si sufficienter pro admissis iniquitatibus dolere non possunt, nihilominus et isti in hora qua convertuntur vivunt. 94 Nam qui perfectionem bonae voluntatis habuerunt in confessione peccati, post mortem purgatoria poena peccati ad vitam transeunt, si ad delenda peccata sufficientem vim amoris nequaquam habuerunt. Unde et Paulus dicit: Sic salvi fient, quasi per ignem (I Cor. III, 15). Sed peccator, qui ibi salvari per ignem meruit, hic per afflictionem carnis adimpleat hoc quod sibi de vi amoris deesse cognoscit. (Vers. 36.) Et tortam panis.
27. Panis namque nomine aliquando terrenae delectationis refectio designatur. Quare et propheta Jeremias in appetitu saeculari corruptae Judaeae populum memorans, ait: Omnis populus ejus gemens (Thren. I, 11), et quaerens panem. Panem itaque peccator conversus torquet cum praeteritam delectationem cruciat per afflictionem poenitentiae. Panem namque torquere est carnem pro perpetrata delectatione affligere. Qui ergo sine tormento ignis ad salutem transire desiderat, cum nummo argenteo tortam panis offerat, ut qui per bonam voluntatem peccata deserit, ea nimirum valida carnis afflictione penitus exstinguat. Nummum namque argenteum offerebat, qui, recepta jam Dei similitudine, confitendo exsecrabatur quod fecerat, dicens: Computruerunt cicatrices meae a facie insipientiae meae (Psal. XXXVII, 6). Et item: Incurvatus sum, et humiliatus usquequaque. Sed qui nummum argenteum sibi non sufficere ad oblationem timuit, panis tortam addere curavit. Nam confitetur, et dicit: Rugiebam a gemitu cordis mei (Ibid., 9). Rugitus enim fletum magni doloris insinuat in afflictione poenitentis. Hunc tortum panem argenteo nummo socians idem ipse loquitur, dicens: Quoniam iniquitatem meam annuntiabo, et cogitabo pro peccato meo (Ibid., 19). Pro peccato etenim cogitare est delectationi praeteritae dignam carnis afflictionem proponere. Offerendum ergo panem torquebat, qui et flagitia perpetrata pronuntians, qualiter ea delere posset cogitabat. Et quia de austeritate conversationis poenitentibus subrepere aliquando solet cupido laudis, intentio vere conversi peccatoris insinuatur per hoc quod subditur: (Vers. 36.) Dicatque: Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem.
28. Pars namque sacerdotalis uniuscujusque est in aeterna vita retributio electi. Sacerdotes etenim Dei omnes electi ejus sunt, quia cui per oblationem ministerii sui incessanter serviunt sacra semper offerre munera non desistunt. Unde etiam illi in regno tripudiantes, dicunt: Redemisti nos Deo in sanguine tuo, et fecisti nos Deo nostro regnum, et sacerdotes (Apoc. V, 9, 10). Dicere ergo peccatori converso: Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, est de austeritate vitae et poenitentiae solam partem aeternae beatitudinis exspectare, ut videlicet securitatem delectationis inveniat, quam et perenni perfruitione possideat, et post se tortiones poenitentiae nunquam trahat. Quare et subditur: (Vers. 36.) Ut comedam buccellam panis.
29. Si enim panis in sacro eloquio pro delectatione accipitur, buccella panis est indeficiens delectamentum aeternae vitae. De quo nimirum oblectamento per prophetam dicitur: Gaudium et laetitia invenietur. in ea, gratiarum actio, et vox laudis (Isai., LI, 3). Hinc item jam ad mensam non tortae panis, sed buccellae invitatos convivas intuens, ait: Laetitia sempiterna super capita eorum, gaudium et exsultationem obtinebunt (Ibid., XXXV, 10). Hinc Psalmista voce correpti poenitentis pronuntians, dicit: Notas mihi fecisti vias vitae, adimplebis 95 me laetitia cum vultu tuo, delectationes in dextera tua usque in finem (Psal. XV, 10). Viae etenim vitae sunt afflictiones poenitentiae, quibus nimirum a damnationis suae barathro peccator ad supernam patriam ducitur, dum pro commissis iniquitatibus sponte cruciatur. Unde et cum correptum se esse peccatorem insinuat, praesumit, dicens: Tu es, Domine, qui restituisti haereditatem meam mihi (Psal. XV, 5). Et item confidens, ait: Quoniam non derelinques animam meam in inferno (Ibid., 10). Viae namque vitae peccatori notae fiunt quando afflictiones poenitentiae ei divinitus insinuantur, quando videlicet illuminata mente considerat quam vitae amaritudinem singulis praeteritae culpae delectationibus apponat. Qui nimirum cum vultu omnipotentis Dei jucunda laetitia adimpleri gloriatur, quia de manifesta divinae contemplationis satietate reficitur, et qui in laeva vitae praesentis ad tempus poenitendo compungitur, in dextra aeternae vitae usque in finem delectationibus satiatur. Qui ergo tortam panis obtulit, ad buccellae comestionem perducitur, quia qui amore supernae vitae noxias delectationes cruciat, in discubitu aeterni gaudii sibi perpetuam refectionem parat. Sequitur: CAPUT IV. (I Reg. III, 1.) Puer autem Samuel ministrabat Domino coram Heli. 1. Illud autem hoc in loco repetiisse ostenditur, quod de electo puero superius memoratur, ubi dicit: Puer autem Samuel erat minister in conspectu Domini ante faciem Heli. Hoc quidem est ministrare Domino coram Heli, quod esse ministrum Domini ante faciem Heli. Et quia ibi istud, Domino adjuvante, plenius exposuimus, in iteranda ejus expositione penitus non moramur. Verum quia divinus sermo est, qui hoc in isto loco, et in illo loquitur, sine utilitate rationis nequaquam hoc egisse monstratur. Pro fastidio itaque lectoris explanationem tacemus, repetitionis vero causam dicimus ad ejus utilitatem. Quidam namque praelatorum sanctae Ecclesiae magisterio subditi rudes obediunt; sed cum paulo altius per conversationem proficiunt, in eadem obedientiae humilitate nequaquam persistunt. Quos bene Agar Sarae ancilla spiritaliter designat, quae cum de Abraham viro ejus concepisse se vidit, dominam despexerit (Gen. XVI, 5). Agar quippe concipit quando reproba mens subditi, aut per eruditionem scientiae se proficere, aut per vitae conversationem, credit. Quae profecto praegnans dominam suam despexisse dicitur, quia jam praesidenti sibi praepositi sui voluntati per obedientiam subdi dedignatur. Sed quae dominam despicit, ancilla esse perhibetur, quia superbi subjecti et infirmi sunt per elationem, et ad filiorum Dei numerum non pertingunt. Samuelis autem profectus exponitur, quia superius dictum est: Puer autem Samuel proficiebat et crescebat et placebat tam Deo quam hominibus (I Reg. II, 18). Quae profecto tria qua sublimitate conversationis percurrerit, supra expositum est. Quia ergo etiam nunc coram magistro ministrare memoratur, quid est, nisi quia electis auditoribus formam praebet, ut quo altiori vita proficiunt, servare bonum obedientiae nunquam obliviscantur? Nam tunc vere proficiunt, si ad altitudinem meritorum et fortitudine conantur operis, et virtute humilitatis.
2. Quo in loco est aliud quod notari debeat: 96 quia tunc Samuel coram Heli Domino ministrare ostenditur, quando ipse de filiorum negligentia a Domino objurgatur. Nonnulli namque subjecti, dum fortitudinis suae modum considerant, praelatorum suorum malunt esse severi judices quam auditores pii. Qui nimirum quia exaggerare et discutere eorum vitas consueverunt, si in eorum conversatione vel levioris delicti maculas intuentur, subdi eorum praecepto obediendo renuunt. Sed vere fortes existerent, si majorum quae infirma existimant humiliter sustinerent. Nam ante Deum ille magnus per meritum noscitur, qui ei in bono praecepto subjicitur qui ex parte aliqua venerabilis non videtur. Ecce enim Heli aperta Dei sententia de negligentiae suae perpetrata culpa reprehenditur, sed puer Domini Samuel coram eo ministrare Domino memoratur, ut profecto apud se colligat qualis sit qui in leviori culpa sibi praelatum despicit, si ei se Samuel obediendo subdidit quem omnipotens Deus sui examinis tanta districtione reprobavit. Sed quia Heli non valde supra peccantes subditos honorasse reprehenditur, ipsae sacrorum ordinum dignitates pensandae sunt. Nam rector peccantem subditum nisi correptum honorare debet, subjectus autem nec tunc praelatum despicere, cum se justum et illum agnoverit peccatorem, quia aeternus judex subditorum judicium sanctae Ecclesiae rectoribus tribuit, sed eosdem rectores discutiendos suo examini reservavit. Hoc tamen ipsum rectoribus valde timendum est, quod Dei servantur examini, quia tanto subtiliores rationes vitae et doctrinae suae parare debent, quanto sapientior est judex quem sustinent. Nec tantum ejus futurum judicium in futura vita, quasi in longinquo positum, timeant, ne qui ubique praesens est incautum feriat de vicino. Negligentes namque pastores ad evadendam futurae vindictae poenam longa vitae praesentis spatia ad poenam cogitant; sed judex, qui ubique est, de vicino poenitentiam irrogat, quia prius eis lumen contemplationis subtrahit, deinde ad tormenta per mortem rapit. Unde et de eodem Heli, qui de paulo inferius, fracta cervice, moritur, subjunctum est: (Vers. 1.) In diebus illis non erat visio manifesta.