Commentarii in Matthaeum (page 2)

Jérôme de Stridon · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : Corpus Corporum (mlat.uzh.ch) — Commentaria in Matthaeum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne · 3 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Non sit molestum lectori, si totas parabolas proponimus.

Quae enim obscura sunt, plenius disserenda sunt, ne brevitate nimia involvantur magis sensus, quam exponantur.

Regnum coelorum, praedicatio Evangelii est, et notitia Scripturarum quae ducit ad vitam; et de qua dicitur ad Judaeos: Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus (Infra XXI, 43).

Simile est ergo hujuscemodi regnum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo.

Homo qui seminat in agro suo, a plerisque Salvator intelligitur, quod in animis credentium seminet.

Ab aliis, ipse homo seminans in agro suo, hoc est, in semetipso et in corde suo.

Quis est iste qui seminat, nisi sensus noster et animus, qui suscipiens granum praedicationis, et fovens sementem humore fidei, facit in agro sui pectoris pullulare?

Praedicatio Evangelii minima est omnibus disciplinis.

Ad primam quippe doctrinam fidem non habet veritatis, hominem Deum, Deum mortuum, et scandalum crucis praedicans.

Confer hujuscemodi doctrinam dogmatibus philosophorum, et libris eorum, splendori eloquentiae, et compositioni sermonum, et videbis quanto minor sit caeteris seminibus sementis Evangelii.

Sed illa cum creverit, nihil mordax, nihil vividum, nihil vitale demonstrat, sed totum flaccidum marcidumque et mollitum ebullit in olera, et in herbas, quae cito arescunt et

corruunt.

Haec autem praedicatio, quae parva 93 videbatur in principio, cum vel in anima credentis, vel in toto mundo sata fuerit, non exsurgit in olera, sed crescit in arborem: ita ut volucres coeli (quas vel animas credentium, vel fortitudines Dei servitio mancipatas, sentire debemus) veniant et habitent in ramis ejus.

Ramos puto Evangelicae arboris, quae de grano sinapis creverit, dogmatum esse diversitates, in quibus supradictarum volucrum unaquaeque requiescit.

Assumamus et nos pennas columbae * , ut volitantes ad altiora, possimus habitare in ramis hujus arboris, et nidulos nobis facere doctrinarum, terrenaque fugientes, ad coelestia festinare.

Multi legentes granum sinapis minimum omnibus seminibus, et illud quod in

Evangelio a discipulis dicitur: Domine, adauge nobis fidem * ; et respondetur eis a Salvatore: Amen dico vobis, si habueritis fidem quasi granum sinapis, et dixeritis monti huic, migra de loco isto, migrabit, putant apostolos vel parvam fidem petere, vel Dominum de parva fide dubitare; cum apostolus Paulus fidem grano sinapis comparatam maximam judicet.

Quid enim dicit?

Si habuero?

totam fidem, ita ut montes transferam; charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest * .

Ergo

quod Dominus dixit fide fieri, quae grano sinapis comparetur, hoc Apostolus docet tota fide posse fieri.

* Aliam parabolam locutus est eis.

Simile est regnum coelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus, donec fermentatum est totum.

Diversus est hominum stomachus: alii amaris, alii dulcibus, alii [ Al. hi .

. . illi] austerioribus, alii lenibus delectantur cibis.

Proponit itaque Dominus, ut jam supra diximus, diversas parabolas, ut juxta vulnerum varietates et medicina diversa sit.

Mulier ista, quae fermentum accepit, et abscondit illud in farinae satis tribus, donec fermentaretur totum, vel praedicatio mihi videtur apostolica vel

Ecclesia, quae de diversis gentibus congregata est.

Haec tollit fermentum, notitiam scilicet et intelligentiam Scripturarum, et abscondit illud in farinae satis tribus, ut spiritus, anima, et corpus in unum redacta, non discrepent inter se; sed cum duobus et tribus convenerint, 94 impetrent a Patre quodcumque postulaverint * .

Disseritur locus iste, et aliter.

Legimus in Platone, et philosophorum dogma [ Al. dogmate] vulgatum est, tres esse in humana anima passiones, τὸ λογικὸν quod nos possumus interpretari rationabile: τὸ θυμικὸν quod dicamus, plenum irae, vel irascibile: τὸ ἐπιθυμητικὸν quod appellamus, concupiscibile: et putat ille philosophus rationabile nostrum in cerebro, iram

in felle, desiderium in jecore commorari.

Et nos ergo si acceperimus fermentum Evangelicum sanctarum Scripturarum, de quo supra dictum est, tres humanae animae passiones in unum redigentur, ut in ratione possideamus prudentiam: in ira, odium contra vitia: in desiderio, cupiditatem virtutum; et hoc totum fiet per doctrinam Evangelicam, quam nobis mater Ecclesia praestitit.

Dicam et tertiam quorumdam intelligentiam, ut curiosus lector e pluribus quod placuerit, eligat: Mulierem istam et ipsi Ecclesiam interpretantur, quae fidem hominis farinae satis tribus commiscuerit credulitati Patris, et Filii, et Spiritus sancti.

Cumque in unum fuerit fermentata, non nos ad triplicem Deum, sed

ad unius divinitatis perducit notitiam.

Farinae quoque [ Al. quippe] sata tria, dum non est in singulis diversa natura, et ad unitatem trahunt substantiae.

Pius quidem sensus, sed numquam parabolae et dubia aenigmatum intelligentia, potest ad auctoritatem dogmatum proficere.

Satum autem genus est mensurae, juxta morem provinciae Palaestinae, unum et dimidium modium capiens.

Dicuntur et alia de hac parabola, sed non est praesentis materiae totum de omnibus dicere.

* Haec omnia locutus est Jesus in parabolis ad turbas, et sine parabolis non loquebatur eis.

Non discipulis, sed turbis per parabolas loquitur; et usque hodie turbae in parabolis audiunt: discipuli

domi interrogant Salvatorem.

* Ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem: Aperiam in parabolis os meum, eructabo abscondita a constitutione mundi.

Hoc testimonium de septuagesimo septimo psalmo * sumptum est.

Legi in nonnullis codicibus, et studiosus lector forte reperiet idipsum, in eo loco 95 ubi nos posuimus, et Vulgata habet editio: Ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem, ibi scriptum, per Isaiam prophetam dicentem.

Quod quia minime inveniebatur in Isaia, arbitror postea a prudentibus viris esse sublatum.

Sed mihi videtur in principio ita editum: Quod scriptum est per Asaph prophetam, dicentem.

Septuagesimus enim septimus psalmus, de quo hoc sumptum est testimonium,

Asaph prophetae titulo inscribitur.

Et primum scriptorem non intellexisse Asaph, et putasse scriptoris vitium, atque emendasse nomen Isaiae, cujus vocabulum manifestius erat.

Sciendum est itaque, quod in psalmis et hymnis et canticis Dei, non solum David, sed et caeteri, quorum praescripta sunt nomina, prophetae sint appellandi: Asaph videlicet et Idithum, et Eman Ezraites, et Aethan, et filii Chore, et reliqui quos Scriptura commemorat.

Quodque ex persona Domini dicitur: Aperiam in parabolis os meum: eructabo abscondita a constitutione mundi, considerandum attentius et inveniendum describi egressum Israelis ex Aegypto, et

omnia signa narrari, quae in Exodi continentur historia.

Ex quo intelligimus universa illa quae scripta sunt, parabolice sentienda: nec manifestam tantum sonare litteram, sed et abscondita sacramenta; hoc enim se Salvator edicturum esse promittit, aperiens os suum in parabolis, et eructans abscondita a constitutione mundi.

* Tunc dimissis turbis venit in domum, et accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes: Edissere nobis parabolam zizaniorum agri.

Dimittit turbas Jesus, et domum revertitur, ut accedant ad eum discipuli, et secreto interrogent quae populus nec merebatur audire, nec poterat.

Edissere nobis parabolam zizaniorum agri.

* Qui respondens, ait: Qui seminat bonum semen, est Filius hominis.

Ager autem 96 est mundus.

Bonum vero semen, hi sunt filii regni: zizania autem filii sunt nequam.

Inimicus autem qui seminavit ea, est diabolus.

Messis vero, consummatio saeculi est.

Messores autem Angeli sunt.

Sicut ergo colliguntur zizania, et igni comburuntur: sic erit in consummatione saeculi.

Mittet ergo Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem, et mittent eos in caminum ignis, ibi erit fletus et stridor dentium.

Perspicue exposuit quod ager mundus sit: sator, Filius hominis; bonum semen, filii regni; zizania, filii pessimi; zizaniorum sator, diabolus; messis, consummatio mundi; messores, angeli.

Omnia scandala referuntur ad zizania; justi reputantur in filios regni.

Ergo, ut supra dixi, quae exposita sunt a Domino, his debemus accommodare fidem.

Quae autem tacita, et nostrae intelligentiae derelicta, perstringenda sunt breviter.

Homines qui dormiunt, magistros Ecclesiarum intellige.

Servos patrisfamilias, ne alios accipias quam angelos, qui quotidie vident faciem Patris * .

Diabolus autem propterea inimicus homo appellatur; quia Deus esse desivit.

Et in nono psalmo scriptum est de eo: Exsurge, Domine, non confortetur homo * .

Quamobrem non dormiat, qui Ecclesiae praepositus est, ne per illius negligentiam inimicus homo superseminet zizania, hoc est, haereticorum dogmata.

Quod autem dicitur: Ne forte colligentes zizania, eradicetis

simul et frumentum, datur locus poenitentiae, et monemur ne cito amputemus fratrem: quia fieri potest, ut ille qui hodie noxio depravatus est dogmate, cras resipiscat et defendere incipiat veritatem.

Illud quoque quod sequitur: Sinite utraque crescere usque ad messem * , videtur illi praecepto esse contrarium: Auferte malum de medio vestrum * ; et nequaquam societatem habendam

cum his qui fratres 97 nominentur, et sunt adulteri et fornicatores.

Si enim prohibetur eradicatio, et usque ad messem tenenda est patientia, quomodo ejiciendi sunt quidam de medio nostrum?

Inter triticum et zizania, quod nos appellamus lolium, quamdiu herba est, et nondum culmus venit ad spicam, grandis similitudo est, et in discernendo aut nulla, aut perdifficilis distantia [ Al. substantia]. Praemonet ergo Dominus, ne ubi quid ambiguum est, cito sententiam proferamus; sed Deo judicii terminum reservemus: ut cum dies judicii venerit, ille non suspicionem criminis, sed manifestum reatum de sanctorum coetu ejiciat.

Quod autem dixit, zizaniorum fasciculos ignibus tradi, et triticum congregari

in horrea, manifestum est haereticos quosque et hypocritas fidei gehennae ignibus concremandos; sanctos vero qui appellantur triticum, horreis, id est, mansionibus coelestibus suscipi.

* Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum [Al. sui]. Qui habet aures audiendi, audiat.

In praesenti saeculo fulget lux sanctorum coram hominibus; post consummationem autem mundi ipsi justi fulgebunt sicut sol in regno Patris sui.

* Simile est regnum coelorum thesauro abscondito in agro, quem qui invenit homo abscondit: et prae gaudio illius vadit, et vendit universa quae habet, et emit agrum illum.

Crebris parabolarum obscuritatibus retardati, commaticam interpretationem excedimus, ut prope de alio interpretationis genere ad aliud transisse videamur.

Thesaurus iste in quo

sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi, aut Deus Verbum est, qui in carne Christi videtur absconditus * , aut sanctae Scripturae, in quibus reposita est notitia Salvatoris: quem cum quis in eis invenerit, debet omnia istius mundi emolumenta contemnere, ut illum possit habere quem reperit.

Quod autem sequitur: Quem cum invenerit homo 98 abscondit: idcirco dicitur, non quod hoc de invidia faciat, sed quod timore servantis, et nolentis perdere, abscondat in corde suo, quem pristinis praetulit facultatibus.

* Iterum simile est regnum coelorum homini negotiatori, quaerenti bonas margaritas.

Inventa autem una pretiosa [Al. pretiosissima] margarita,

abiit et vendidit omnia quae habuit, et emit eam.

Aliis verbis idipsum quod supra dicitur.

Bonae margaritae, quas quaerit institor, Lex et prophetae sunt.

Audi, Marcion; audi, Manichaee: bonae margaritae sunt Lex et prophetae, et notitia veteris Instrumenti.

Unum autem est pretiosissimum margaritum, scientia Salvatoris, et sacramentum passionis illius, et resurrectionis arcanum.

Quod cum invenerit

homo negotiator, similis Pauli apostoli, omnia legis prophetarumque mysteria, et observationes pristinas, in quibus inculpate vixerat, quasi purgamenta contemnit et quisquilias, ut Christum lucrifaciat * .

Non quo inventio novae margaritae condemnatio sit veterum margaritarum: sed quo comparatione ejus omnis alia gemma vilior sit.

* Iterum simile est regnum coelorum sagenae missae in mare, et ex omni genere piscium congreganti.

Quam cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonos in vasa: malos autem foras miserunt: Sic erit in consummatione saeculi, exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis, ibi erit fletus et

stridor dentium.

Impleto Jeremiae vaticinio, dicentis: Ecce ego mittam ad vos piscatores multos (Jerem XVI, 16): postquam audierunt Petrus et Andreas, Jacobus et Joannes, filii Zebedaei: Sequimini me, et faciam vos piscatores hominum * , contexuerunt sibi ex veteri et novo testamento sagenam Evangelicorum dogmatum; et miserunt eam in mare hujus saeculi: quae usque hodie in mediis fluctibus tenditur, capiens de salsis et amaris gurgitibus quidquid inciderit, id est, et bonos homines et malos, et 99 optimos pisces et pessimos.

Cum autem venerit consummatio et finis mundi, ut ipse infra manifestius disserit, tunc sagena extrahetur ad littus: tunc verum secernendorum piscium judicium

[ Al. signum] demonstrabitur, et quasi in quodam quietissimo portu, boni mittentur in vasa coelestium mansionum: malos autem torrendos et exsiccandos gehennae flamma suscipiet.

* Intellexistis haec omnia?

Dicunt ei: Etiam.

Ait illis.

Ad apostolos proprie sermo est; et illis dicitur: Intellexistis haec omnia; Quos non vult audire tantum ut populum, sed intelligere ut magistros futuros.

* Ideo omnis Scriba doctus in regno coelorum similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera.

Instructi erant apostoli, Scribae et notarii Salvatoris, qui verba illius et praecepta signabant in tabulis cordis carnalibus, regnorum coelestium sacramentis, et pollebant opibus

patrisfamiliae, ejicientes de thesauro doctrinarum suarum nova et vetera: ut quidquid in Evangelio praedicabant, legis et prophetarum vocibus comprobarent.

Unde et sponsa dicit in Cantico canticorum: Nova et vetera, fratruelis meus, servavi tibi * .

* Et factum est cum consummasset Jesus parabolas istas, transiit inde.

Et veniens in patriam

[Al. terram] suam, docebat eos in synagoga eorum, ita ut mirarentur et dicerent.

Post parabolas, quas locutus est ad populum, et quas soli apostoli intelligunt, transit in patriam suam, ut ibi apertius doceat.

Unde huic sapientia haec, et virtutes?

Mira stultitia Nazaraenorum: mirantur unde habeat sapientiam sapientia, et virtutes virtus; sed error in promptu est, quod fabri filium suspicantur.

* Nonne hic est fabri filius?

nonne mater ejus dicitur Maria, et fratres ejus Jacobus et Joseph et Simon et Judas?

et sorores ejus nonne omnes apud nos sunt?

Unde ergo huic omnia ista?

Et scandalizabantur in eo.

Error Judaeorum salus nostra

est, et haereticorum condemnatio.

Intantum enim cernebant hominem Jesum Christum, ut fabri putarent 100 filium: Nonne hic est fabri filius?

Miraris si errent in fratribus, cum errent in patre?

Locus iste plenius in supradicto contra Helvedium libello expositus est.

* Jesus autem dixit eis: Non est Propheta sine honore, nisi in patria sua et in domo sua.

Propemodum naturale est cives semper civibus invidere.

Non enim considerant praesentia viri opera, sed fragilis recordantur infantiae, quasi non et ipsi per eosdem aetatum gradus ad maturam aetatem venerint.

* Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem eorum.

Non quod etiam illis incredulis facere non potuerit virtutes multas; sed quod

ne multas faciens virtutes, cives incredulos condemnaret.

Potest autem et aliter intelligi, quod Jesus despiciatur in domo et in patria sua, hoc est, in populo Judaeorum.

Et ideo ibi pauca signa fecerit; ne penitus inexcusabiles fierent.

Majora autem signa quotidie in gentibus per apostolos facit, non tam in sanatione corporum, quam in animarum salute.

* In illo tempore audivit Herodes Tetrarcha famam Jesu, et ait pueris suis: Hic est Joannes Baptista, ipse surrexit a mortuis: et ideo virtutes operantur in eo.

Quidam Ecclesiasticorum interpretum causas quaerit, quare Herodes ista sit suspicatus, ut putet a mortuis Joannem resurrexisse, et ideo virtutes operari in eo, quasi erroris

alieni nobis reddenda sit ratio, aut μετεμψυχώσεως facta ex his verbis habeat occasionem, cum utique eo tempore quo Joannes decollatus est, Dominus triginta esset annorum: μετεμψυχώσις autem post multos annorum circulos, in diversa corpora dicat animas insinuari.

* Herodes enim tenuit Joannem, et alligavit eum, et posuit in carcerem propter Herodiadem,

uxorem Philippi fratris sui.

Dicebat enim illi Joannes: Non licet tibi habere eam.

Vetus narrat historia, Philippum Herodis majoris filium (sub quo Dominus fugit in Aegyptum), fratrem hujus Herodis, sub quo passus est Christus, duxisse uxorem Herodiadem filiam Aretae regis; postea vero 101 socerum ejus, exortis quibusdam contra generum simultatibus, tulisse filiam suam, et in dolorem prioris mariti, Herodis inimici ejus nuptiis copulasse.

Quis sit autem hic Philippus, evangelista Lucas plenius docet: Anno quintodecimo imperii Tiberii Caesaris, procurante Pontio Pilato Judaeam; tetrarcha autem Galilaeae Herode; Philippo vero fratre ejus tetrarcha Ituraeae et Traconitidis regionis * .

Ergo Joannes Baptista qui venerat in spiritu et virtute Eliae, eadem auctoritate qua ille Achab corripuerat, et Jezabel

* , arguit Herodem et Herodiadem, quod illicitas nuptias fecerint, et non liceat, fratre vivente germano, uxorem illius ducere: malens periclitari apud regem, quam propter adulationem esse immemor praeceptorum Dei.

* Et volens illum occidere, timuit populum: quia sicut prophetam eum habebant: Seditionem quidem [ Al. quippe] populi verebatur propter Joannem, a quo sciebat turbas in Jordane plurimas baptizatas; sed amore vincebatur uxoris, ob cujus ardorem etiam Dei praecepta neglexerat * .

* Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi.

Nullum alium invenimus observasse diem natalis sui, nisi

Herodem, et Pharaonem, ut quorum erat par impietas, esset et una solemnitas.

* Unde cum juramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo.

At illa praemonita a matre sua.

Ego non excuso Herodem, quod invitus et nolens propter juramentum homicidium fecerit, qui ad hoc forte juravit, ut futurae occisioni machinas praepararet.

Alioquin si ob jusjurandum fecisse se dicit, si patris, si matris postulasset interitum, facturus fuerat, an non?

Quod in se ergo repudiaturus [ Al. repudiatus] fuit, contemnere debuit et in propheta.

* Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.

Herodias timens ne Herodes aliquando resipisceret, vel Philippo 102 fratri amicus fieret, atque illicitae nuptiae repudio solverentur, monet filiam, ut in ipso statim convivio, caput Joannis postulet: digno operi saltationis, dignum sanguinis praemium.

Et contristatus est rex.

Consuetudinis Scripturarum est, ut opinionem multorum sic narret historicus, quomodo eo tempore ab omnibus credebatur.

Sicut Joseph ab ipsa quoque Maria appellabatur pater Jesu, ita et nunc Herodes dicitur contristatus, quia hoc discumbentes putabant * .

Dissimulator enim mentis suae et artifex homicidii, tristitiam praeferebat in facie, cum laetitiam haberet in mente.

* Propter jusjurandum autem et propter eos qui pariter discumbebant, jussit dari.

Misitque, et decollavit Joannem in carcere.

Scelus excusat juramento, ut sub occasione pietatis impius fieret.

Quod autem subjecit: Et propter eos qui pariter discumbebant, vult omnes sceleris sui esse consortes, ut in luxurioso impuroque convivio cruentae epulae deferrentur.

* Et allatum est caput ejus in disco, et datum est puellae, et attulit matri suae.

Legimus in Romana historia, Flaminium ducem Romanum, quod accumbenti [ Al. accubanti] juxta meretriculae latus quae numquam se vidisse diceret hominem decollatum, assensus sit ut reus quidam capitalis criminis in convivio truncaretur, a censoribus pulsum

curia, quod epulas sanguini miscuerit, et mortem, quamvis noxii hominis, in alterius delicias praestiterit, ut libido et homicidium pariter miscerentur.

Quanto sceleratior Herodes et Herodias ac puella, quae saltavit, in pretium sanguinis caput postulat prophetae, ut habeat in potestate linguam, quae illicitas nuptias arguebat.

Hoc juxta litteram factum sit; nos autem usque hodie cernimus in capite Joannis prophetae, Judaeos Christum, qui caput 103 est prophetarum, perdidisse.

Et accedentes discipuli ejus, tulerunt corpus ejus, et sepelierunt illud.

Refert Josephus in quodam

Arabiae oppido Joannem capite truncatum.

Et quod sequitur: Accedentes discipuli ejus, tulerunt corpus, et ipsius Joannis, et Salvatoris discipulos possumus intelligere.

* Et venientes nuntiaverunt Jesu.

Quod cum audisset Jesus, secessit inde in naviculam in locum desertum seorsum.

Necem Baptistae nuntiant Salvatori, qua audita, secessit in locum desertum.

Non, ut quidam arbitrantur, timore mortis, sed parcens inimicis suis, ne homicidio homicidium jungerent.

Vel in diem Paschae suum interitum differens, in quo propter sacramentum immolandus est agnus, et postes credentium sanguine respergendi * .

Sive ideo recessit, ut nobis praeberet

exemplum vitandae ultro tradentium se temeritatis: quia non omnes eadem constantia perseverant in tormentis, qua se torquendos offerunt.

Ob hanc causam et in alio loco praecipit: Cum vos persecuti fuerint in ista civitate, fugite in aliam * .

Eleganter quoque evangelista non ait, fugit in locum desertum, sed secessit, ut persecutores vitaverit magis quam timuerit.

Aliter: Postquam a Judaeis et rege Judaeorum prophetae truncatum est caput, et linguam ac vocem apud eos perdidit prophetia, Jesus transit in desertum Ecclesiae locum, quae virum ante non habuerat.

Et cum audissent turbae, secutae sunt eum pedestres de civitatibus.

Potest et aliam ob causam, audito

Joannis interitu, secessisse in desertum locum, ut credentium probaret fidem.

Denique turbae secutae sunt eum pedestres, non in jumentis, non in diversis vehiculis, sed proprio labore pedum, ut ardorem mentis ostenderent.

Si volumus singulorum verborum aperire rationes, propositi operis brevitatem excedimus [ Al. excedemus]. Attamen dicendum est transitorie, quod postquam Dominus venerit in desertum, secutae sunt eum turbae plurimae.

Nam antequam veniret in solitudines gentium, ab uno tantum populo colebatur.

* 104 Et exiens vidit turbam multam, et misertus est ejus, et curavit languidos eorum.

In evangelicis sermonibus semper litterae junctus est

spiritus, et quidquid primo frigere videtur aspectu, si tetigeris, calet.

In loco deserto erat Dominus; secutae sunt eum turbae, relinquentes civitates suas, hoc est, pristinas conversationes et varietates dogmatum.

Egressus autem Jesus, significat quod turbae habuerint quidem eundi voluntatem, sed vires perveniendi

non habuerint: ideo Salvator egreditur de loco suo, et pergit obviam: sicut et in alia parabola filio poenitenti occurrerat * .

Visaque turba, miseretur et curat languores eorum, ut fides plena statim praemium consequatur.

* Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes: Desertus est locus, et hora jam praeteriit: dimitte turbas, ut euntes in castella, emant sibi escas.

Omnia plena mysteriis sunt.

Recedit de Judaea, venit in desertum locum: sequuntur eum turbae, relictis civitatibus suis; egreditur ad eos Jesus, miseretur turbis, curat languidos eorum: et hoc facit non mane, non crescente die, non meridie, sed vespere, quando sol justitiae occubuit.

* Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.

Non habent necesse diversos cibos quaerere, et emere sibi ignotos panes, cum secum habeant coelestem panem.

Date illis vos manducare.

Provocat apostolos ad fractionem panis, ut illis se non habere testantibus, magnitudo signi notior fiat.

* Responderunt ei: Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces.

In alio evangelista legimus: Est hic quidam puer, qui habet quinque panes * ; qui mihi videtur significare Mosen: Duos autem pisces, vel utrumque intelligimus Testamentum, vel quia par numerus refertur ad Legem.

Igitur apostoli ante passionem Salvatoris et coruscationem

Evangelii fulgurantis, non habebant nisi quinque panes et duos pisciculos, qui in salsis aquis et in maris fluctibus versabantur.

* Qui ait eis: Afferte mihi illos huc.

105 Audi, Marcion, audi, Manichaee, quinque panes et duos pisciculos ad se afferri jubet Jesus, ut eos sanctificet atque multiplicet.

* Et cum jussisset turbam discumbere super fenum.

Juxta litteram manifestus est sensus: spiritualis interpretationis sacramenta pandamus.

Discumbere jubentur supra fenum, et secundum alium Evangelistam * , supra terram, per quinquagenos aut centenos, ut postquam calcaverint carnem suam, et omnes flores illius, et

saeculi voluptates quasi arens fenum sibi subjecerint, tunc per quinquagenarii numeri poenitentiam ad perfectum centesimi numeri culmen ascendant.

Acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens

in coelum, benedixit et fregit, et dedit discipulis panes.

Aspicit in coelum, ut illic oculos dirigendos doceat.

Quinque panes et duos pisciculos sumpsit in manus, et fregit eos, tradiditque discipulis.

Frangente Domino, seminarium fit ciborum.

Si enim fuissent integri, et non in frusta discerpti, nec divisi in multiplicem segetem, turbas, et pueros, et feminas, tantam multitudinem alere non poterant.

Frangitur ergo lex cum prophetis, et in frusta discerpitur, et ejus in medium mysteria proferuntur, ut quod integrum et permanens in statu pristino non alebat, divisum in partes alat gentium multitudinem.

* Discipuli autem dederunt turbis.

Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.

Turbae a Domino

per apostolos alimenta suscipiunt.

Et tulerunt reliquias duodecim cophinos fragmentorum plenos.

Unusquisque apostolorum de reliquiis Salvatoris implet cophinum suum, ut vel habeat unde postea gentibus cibum praebeat, vel ex reliquiis doceat veros fuisse panes, qui postea multiplicati sunt.

Et simul quaere, quomodo in eremo et in tam vasta solitudine panes non inveniantur, nisi quinque tantum, et duo pisciculi, 106 et tam facile duodecim cophini reperiantur.

* Manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum, exceptis mulieribus et parvulis.

Juxta numerum quinque panum, et comedentium virorum quinque millium multitudo est.

Necdum enim secundum alterius loci narrationem ad septenarium

numerum venerat, quem qui comedunt, quatuor millia sunt, vicina Evangeliorum numero.

Comedunt autem quinque millia virorum qui in perfectum virum creverant, et sequebantur eum, de quo dicit Zacharias: Ecce vir, Oriens nomen ejus.

*

Mulieres autem, et parvuli, sexus fragilis et aetas minor, numero indigni sunt.

Unde et in Numerorum libro quoties sacerdotes atque Levitae, et exercitus vel turbae pugnantium describuntur, servi et mulieres, et parvuli, et vulgus ignobile absque numero praetermittitur.

* Et statim compulit Jesus discipulos suos ascendere in naviculam, et praecedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas.

Discipulis praecepit transfretare, et compulit ut ascenderent naviculam:

quo sermone ostenditur invitos eos a Domino recessisse: dum amore praeceptoris ne punctum quidem temporis ab eo volunt separari.

* Et dimissa turba, ascendit in montem

solus orare.

Vespere autem facto solus erat ibi.

Si fuissent cum eo discipuli Petrus, et Jacobus, et Joannes, qui viderant gloriam transformari, forsitan ascendissent in montem cum eo; sed turba ad sublimia sequi non potest, nisi docuerit eam juxta mare in littore, et aluerit in deserto.

Quod autem ascendit solus orare, non ad eum referas qui de quinque panibus quinque millia saturavit hominum, exceptis parvulis et mulieribus; sed ad eum qui, audita morte Joannis, secessit in solitudinem, non quod personam Domini separemus, sed quod opera ejus inter Deum et hominem divisa sint.

107 * Navicula autem in medio mari jactabatur fluctibus: erat enim contrarius ventus.

Recte quasi inviti, et retractantes apostoli a Domino recesserant,

ne illo absente, naufragia sustinerent.

Denique Domino in montis cacumine commorante, statim ventus contrarius oritur, et turbat mare, et periclitantur apostoli, et tamdiu imminens naufragium perseverat, quamdiu Jesus veniat.

* Quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare.

Stationes et vigiliae militares in terna horarum spatia dividuntur.

Quando ergo dicit, quarta vigilia noctis venisse ad eos Dominum, ostendit tota nocte periclitatos, et extrema parte noctis, atque in consummatione mundi eis auxilium praebiturum.

* Et videntes eum supra mare ambulantem, turbati sunt, dicentes: quia phantasma est.

Si juxta Marcionem et Manichaeum, Dominus noster

non est natus ex Virgine, sed visus in phantasmate: quomodo nunc apostoli timent ne phantasma videant?

Et prae timore clamaverunt.

Confusus clamor et incerta vox, magni timoris indicium est.

* Statimque Jesus locutus est eis, dicens: Habete fiduciam, ego sum, nolite timere.

Quod primum versabatur in causa, hoc curat, et timentibus praecipit, dicens: Habete fiduciam, nolite timere.

Et quod sequitur, Ego sum, nec subjungit quis sit, vel ex voce sibi nota poterant eum intelligere, qui per obscurae noctis tenebras loquebatur, vel ipsum esse repetebant, quem locutum ad Moysen noverant: Haec dices filiis Israel: qui est, misit me ad vos * .

* Respondens autem Petrus, dixit: Domine, si tu es, jube me venire ad te super aquas.

At ipse ait: Veni.

In omnibus locis ardentissimae fidei invenitur Petrus.

Interrogatis discipulis, quem

homines dicerent Jesum Dei Filium confitetur.

Volentem ad passionem pergere, prohibet: et licet erret in sensu, tamen non errat in affectu: nolens eum mori, quem Filium Dei fuerat paulo ante confessus.

In montem cum Salvatore inter primos primus ascendit, et in passione solus sequitur, 108 peccatum negationis quod ex repentino timore descenderat, amaris statim abluit lacrymis.

Post passionem cum essent in lacu Genesareth, et piscarentur, et Dominus staret in littore, aliis paulatim navigantibus, ille non patitur moras, sed accinctus ependyte suo, statim praecipitatur in fluctus.

Eodem igitur fidei ardore quo semper, nunc quoque, caeteris tacentibus, credit se posse facere per voluntatem magistri, quod ille poterat per naturam.

Jube me

venire ad te super aquas.

Tu praecipe, et illico solidabuntur undae: et leve fiet corpus quod per se grave est.

Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam, ut veniret ad Jesum.

Qui putant Domini corpus ideo non esse verum, quia super molles aquas, molle et aereum incesserit, respondeant quomodo ambulaverit Petrus, quem utique verum hominem non negabunt.

* Videns vero ventum validum, timuit.

Et cum coepisset mergi, clamavit, dicens: Domine, salvum me fac.

Ardebat animi fides, sed humana fragilitas in profundum trahebat: paululum ergo relinquitur tentationi, ut augeatur fides, et intelligat se non facilitate postulationis, sed potentia Domini

conservatum.

* Et continuo Jesus extendens manum,

apprehendit eum, et ait illi: Modicae fidei, quare dubitasti?

Et cum ascendisset in naviculam, cessavit ventus.

Si apostolo Petro, de cujus fide et ardore mentis supra diximus, qui confidenter rogaverat Salvatorem, dicens: Domine, si tu es, jube me venire ad te super aquas, quia paululum timuit, dicitur: Modicae fidei, quare dubitasti?

quid nobis dicendum est, qui hujus modicae fidei, nec minimam quidem habemus portiunculam?

* Qui autem in navicula erant, venerunt et adoraverunt eum, dicentes: Vere Filius Dei es.

Ad unum signum tranquillitate maris reddita, quae post nimias procellas interdum et casu fieri solet, nautae atque vectores vere Filium Dei confitentur, et Arius in Ecclesia praedicat creaturam.

* Et cum transfretasset, venerunt in 109 terram Genesareth.

Si sciremus quid in nostra lingua resonaret Genesareth, intelligeremus quomodo Jesus per typum apostolorum et navis, Ecclesiam de persecutionis naufragio liberatam transducat ad littus, et in tranquillissimo portu faciat requiescere.

* Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam.

Cognoverunt eum rumore, non facie, vel certe pro signorum magnitudine, quae patrabat in populis, etiam vultu plurimis notus erat.

Et vide quanta sit fides hominum terrae Genesareth, ut non praesentium tantum salute contenti sint, sed mittant ad alias per circuitum civitates, quo omnes currant ad medicum.

* Et obtulerunt ei omnes male habentes, et rogabant eum, ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent.

Et quicumque tetigerunt, salvi facti sunt.

Qui male se habent, non tangant corpus Jesu, neque totum vestimentum ejus, sed extremam fimbriam, et quicumque tetigerint, sanabuntur.

Fimbriam vestimenti ejus, vel minimum intellige mandatum: quod qui transgressus fuerit, minimus vocabitur in regno coelorum (Supra, III).

Vel assumptionem corporis, per quam venimus ad Verbum Dei, et illius postea fruimur majestate.

* Tunc accesserunt ad eum ab Jerosolymis Scribae et Pharisaei, dicentes: 110 Quare discipuli tui transgrediuntur traditiones seniorum?

Mira Pharisaeorum Scribarumque stultitia, Dei Filium arguunt, quare hominum traditiones et praecepta non servet?

* Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.

Manus, id est, opera, non corporis utique, sed animae lavandae sunt, ut fiat in illis verbum Dei.

* Ipse autem respondens, ait illis: Quare et vos transgredimini mandatum Dei, propter traditionem vestram?

Falsam calumniam vera responsione confutat.

Cum, inquit, vos propter traditionem hominum praecepta Domini negligatis, quare discipulos meos arguendos putatis, quod seniorum jussa parvipendant, ut Dei scita custodiant?

* Nam Deus dixit: Honora patrem et matrem, et qui maledixerit patri vel matri, morte moriatur.

Vos autem dicitis: Quicumque dixerit patri vel matri: munus quodcumque est ex me, tibi proderit,

et non honorificabit patrem suum, aut matrem suam, et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram.

Hypocritae, bene prophetavit de vobis Isaias, dicens: Populus hic labiis me honorat; cor autem eorum longe est a me * .

Sine causa autem colunt me, docentes doctrinas et mandata hominum.

Et convocatis ad se turbis, dixit eis: Audite et intelligite.

Honor in Scripturis non tantum in salutationibus

et officiis deferendis, quantum 111 in eleemosynis ac munerum oblatione sentitur * .

Honora, inquit Apostolus, viduas, quae vere viduae sunt * ; hic honor donum intelligitur.

Et in alio loco: Presbyteri duplici honore honorandi, maxime qui laborant in verbo et doctrina Dei * .

Et per hoc mandatum jubemur, ut bovi trituranti os non claudamus * .

Et dignus sit operarius mercede sua * .

Praeceperat Dominus, vel imbecillitates, vel aetates, vel penurias parentum considerans, ut filii honorarent, etiam in vitae necessariis ministrandis, parentes suos.

Hanc providentissimam Dei legem volentes Scribae et Pharisaei subvertere, ut impietatem sub nomine pietatis inducerent, docuerunt pessimos filios, ut si quis ea quae parentibus

offerenda sunt, Deo vovere voluerit (qui verus est Pater), oblatio Domini praeponatur parentum muneribus: vel certe ipsi parentes, quae Deo consecrata cernebant, ne sacrilegii crimen incurrerent, declinantes, egestate conficiebantur.

Atque ita fiebat ut oblatio liberorum, sub occasione templi Dei, in sacerdotum lucra cederet.

Haec pessima Pharisaeorum traditio, de alia veniebat occasione.

Multi habentes obligatos aere alieno, et nolentes sibi creditum reddere, delegabant sacerdotibus, ut exacta pecunia ministeriis templi et eorum usibus deserviret.

Potest autem et hunc breviter habere sensum.

Manus quod ex me est, tibi proderit: Compellitis, inquit, filios, ut dicant parentibus suis: quodcumque donum

oblaturus eram Deo, in tuos consumo cibos, tibique prodest, o pater, et mater, ut illi timentes accipere quod Deo 112 mancipatum videant, inopem magis velint vitam ducere, quam comedere de consecratis.

* Non quod intrat in os communicat hominem: sed quod procedit ex ore, hoc communicat hominem.

Vebum communicat, proprie Scripturarum

est, et publico sermone non teritur.

Populus Judaeorum partem Dei esse se jactitans communes cibos vocat, quibus omnes utuntur homines.

Verbi gratia, suillam carnem, ostreas, lepores, et istiusmodi animantia quae ungulam non findunt; nec ruminant, nec squamosa in piscibus sunt.

Unde et in Actibus Apostolorum scriptum est: Quod Deus sanctificavit, tu ne commune dixeris * .

Commune ergo, quod caeteris hominibus patet, et quasi non est de parte Dei, pro immundo appellatur.

Non quod intrat in os communicat hominem: sed quod procedit ex ore hoc coinquinat hominem.

Opponat prudens lector, et dicat: Si quod intrat in os non coinquinat hominem, quare idolothytis non vescimur?

Et Apostolus scribit: Non potestis calicem

Domini bibere, et calicem daemoniorum * .

Sciendum igitur quod ipsi quidem cibi, et Dei creatura per se omnis munda sit: sed idolorum ac daemonum invocatio ea faciat immunda.

* Tunc accedentes discipuli ejus, dixerunt ei: Scis quia Pharisaei, audito verbo hoc, scandalizati sunt?

Ex uno sermone omnis superstitio observationum Judaicarum fuerat elisa; qui in cibis sumendis abominandisque, religionem suam sitam arbitrabantur [ Al. arbitrantur]. Et quia crebro teritur in Ecclesiasticis Scripturis, scandalum, breviter dicamus quid 113 significet.

Σκῶλον et scandalum, nos offendiculum, vel ruinam et impactionem pedis possumus dicere.

Quando ergo legimus: Quicumque de minimis istis scandalizaverit quempiam, hoc intelligimus,

qui dicto factove occasionem ruinae cuiquam dederit.

* At ille respondens, ait: Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus coelestis, eradicabitur.

Etiam quae plana videntur in Scripturis, plena sunt quaestionibus.

Omnis, inquit, plantatio quam non plantavit Pater meus coelestis, eradicabitur.

Ergo eradicabitur et illa plantatio, de qua Apostolus ait: Ego plantavi, Apollo rigavit * .

Sed solvitur quaestio ex eo quod sequitur: Deus autem incrementum dedit * .

Dicit et ipse: Dei agricultura, Dei aedificatio estis * .

Et in alio loco: Cooperatores Dei sumus.

Si autem cooperatores: igitur plantante Paulo, et rigante Apollo, Deus cum cooperatoribus [ Al. operatoribus] suis

plantat et rigat.

Abutuntur hoc loco qui diversas naturas

introducunt, dicentes: Si plantatio quam non plantavit Pater, eradicabitur: ergo quam plantavit ille, non potest eradicari.

Sed audiant illud Jeremiae; Ego vos plantavi vineam veram, quomodo versi estis in amaritudinem vitis alienae * ?

Plantavit quidem Deus, et nemo potest eradicare plantationem ejus.

Sed quoniam ista plantatio in voluntate proprii arbitrii est, nullus alius eam eradicare poterit, nisi ipsa praebuerit assensum.

* Sinite illos, caeci sunt, duces caecorum.

Caecus autem si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt.

Hoc est quod Apostolus praeceperat: Haereticum hominem post unam et alteram correptionem devita, sciens quod perversus sit hujuscemodi, et a semetipso damnatus * .

In hunc sensum et

Salvator praecepit doctores pessimos dimittendos arbitrio suo, sciens eos difficulter ad veritatem posse trahi, et caecos esse, et caecum populum in errorem trahere.

* 114 Respondens autem Petrus, dixit ei: Edissere nobis parabolam istam.

At ille dixit: Adhuc et vos sine intellectu estis?

Quod aperte dictum fuerat, et patebat auditui, apostolus Petrus per parabolam dictum putat, et in re manifesta mysticam quaerit intelligentiam.

Corripiturque a Domino, quare parabolice dictum putet, quod perspicue locutus est.

Ex quo animadvertimus vitiosum esse auditorem, qui aut obscura manifeste, aut manifeste dicta obscure velit intelligere.

* Non intelligitis, quia omne quod in

os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur?

Quae autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem.

Omnia Evangeliorum loca apud haereticos et perversos plena sunt scandalis.

Et ex hac sententiola quidam calumniantur, quod Dominus physicae disputationis ignarus, putet omnes cibos in ventrem ire, et in secessum digeri [ Al. dirigi]: cum statim infusae escae per artus et venas ac medullas, nervosque fundantur.

Unde et multos, qui vitio stomachi perpetem sustinent vomitum, post coenas et prandia, statim evomere quod ingesserint, et tamen corpulentos esse: quia ad primum tactum liquidior cibus et potus per membra fundantur.

Sed istiusmodi homines dum volunt alterius imperitiam reprehendere, ostendunt suam.

Quamvis enim tenuis

humor et liquens esca, cum in venis et artubus

concocta fuerit et digesta, per occultos meatus corporis, quos Graeci πόρους vocant, ad inferiora dilabitur, et in secessum vadit.

* De corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae: haec sunt quae coinquinant hominem.

Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem.

De corde, inquit, exeunt cogitationes malae.

Ergo animae principale non secundum Platonem in cerebro, sed juxta Christum in corde est: et arguendi ex hac sententia sunt, qui 115 cogitationes a diabolo immitti putant, et non ex propria nasci voluntate.

Diabolus adjutor et incentor malarum cogitationum potest esse, auctor esse non potest.

Sin autem semper in insidiis

positus, levem cogitationum nostrarum scintillam suis fomitibus inflammarit, non debemus opinari eum cordis quoque occulta rimari, sed ex corporis habitu, et gestibus aestimare quid versemus intrinsecus.

Verbi gratia: Si pulchram mulierem nos crebro viderit inspicere, intelligit cor amoris jaculo vulneratum.

* Et egressus inde Jesus, secessit in partes Tyri et Sidonis.

Et ecce mulier Chananaea a finibus illis egressa clamavit, dicens ei.

Scribis et Pharisaeis calumniatoribus derelictis, transgreditur in partes Tyri et Sidonis, ut Tyrios, Sidoniosque curaret.

Mulier autem Chananaea egreditur de finibus pristinis, ut clamans filiae impetret sanitatem.

Observa quod in quinto decimo loco filia Chananaeae sanetur.

Miserere mei, Domine, fili David.

Inde novit vocare filium David, quia egressa jam fuerat de finibus suis, et errorem Tyriorum ac Sidoniorum loci ac fidei commutatione dimiserat.

Filia mea male a daemonio vexatur.

Ego filiam Chananaeae, puto animas esse credentium, quae male a daemonio vexabantur, ignorantes Creatorem, et adorantes lapidem.

* Qui non respondit ei verbum.

Non de superbia Pharisaica, nec de Scribarum supercilio; sed ne ipse sententiae suae videretur esse contrarius, per quam jusserat: In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis (Supra, X, 5).

Nolebat enim occasionem calumniatoribus dare perfectamque salutem gentium, passionis et resurrectionis tempori reservabat.

Et accedentes discipuli ejus rogabant eum, dicentes: Dimitte eam, quia clamat post nos.

Discipuli illo adhuc tempore mysteria Domini nescientes, vel misericordia commoti, rogabant pro 116 Chananaea muliere, quam alter Evangelista Syrophoenissam appellat * , vel importunitate ejus carere cupientes; quia non ut clementem, sed ut durum medicum crebrius inclamaret.

* Ipse autem respondens ait: Non sum missus nisi ad oves, quae perierunt [Al. perditas] domus Israel.

Non quo et ad gentes non missus sit; sed quo primum missus sit ad Israel, ut illis non

recipientibus Evangelium, justa fieret ad gentes transmigratio.

Et significanter dixit, ad oves perditas domus Israel; ut ex hoc loco etiam unam erroneam ovem de alia parabola intelligamus.

* At illa venit et adoravit eum, dicens: Domine, adjuva me.

Qui respondens ait: Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.

Mira sub persona mulieris Chananitidis Ecclesiae fides, patientia et humilitas praedicatur.

Fides, qua credidit sanari posse filiam suam.

Patientia, qua toties contempta, in precibus perseverat.

Humilitas, qua se non canibus, sed catulis comparat.

Canes autem ethnici propter idololatriam dicuntur, qui esui sanguinis dediti, et cadaveribus mortuorum, feruntur in rabiem.

Nota quod ista Chananitis perseveranter

primum filium David, deinde Dominum vocet, et ad extremum adoret ut Deum.

* At illa dixit: Etiam, Domine.

Nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum.

Tunc respondens Jesus, ait illi: O mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis.

Et sanata est filia ejus ex illa hora.

Scio me, inquit, filiorum panem non mereri, nec integros posse capere cibos; nec sedere ad mensam cum patre; sed contenta sum reliquiis catulorum; ut per humilitatem micarum, ad panis integri veniam magnitudinem.

O mira rerum conversio!

Israel quondam filius, nos canes.

Pro diversitate fidei, ordo nominum commutatur.

De illis postea dicitur: Circumdederunt me canes multi * .

Et: Videte canes, videte 117 malos operarios, videte concisionem * .

Nos audivimus cum Syrophoenissa, et muliere quae sanguine fluxerat: Magna est fides tua, fiat tibi sicut vis.

Et: Filia, fides tua te salvam fecit.

* Et cum transisset inde Jesus, venit secus mare Galilaeae: et ascendens in montem, sedebat ibi.

Et accesserunt ad eum turbae multae, habentes secum mutos, caecos, claudos, debiles, et alios multos.

Et projecerunt eos ad pedes ejus.

In eo loco ubi Latinus interpres transtulit, debiles, in Graeco scriptum est, κυλλοὺς, quod non generale debilitatis, sed unius infirmitatis est nomen: ut quomodo claudus dicitur, qui uno claudicat pede: sic κυλλὸς appelletur

qui unam manum debilem habet.

Nos proprietatem hujus verbi non habemus.

Unde et in consequentibus evangelista caeterorum debilium exposuit sanitates, horum tacuit.

Quid enim sequitur.

* Et curavit eos: ita ut turbae mirarentur, videntes mutos loquentes, claudos ambulantes, caecos videntes: et magnificabant Deum Israel.

De κυλλοῖς tacuit, quia quid econtrario diceret, non habebat.

Hoc de uno verbo.

Intueamur autem quod sanata Chananaeae filia revertatur ad Judaeam, et ad mare Galilaeae, et ascendat in montem: et quasi avis teneros fetus provocet ad volandum; ibique sedeat, et turbae concurrant ad eum, deducentes sive portantes secum variis oppressos infirmitatibus: quos postquam curavit, dedit eis cibos; et hoc opere

completo, ascendit in naviculam, et venit in fines Magedan.

Et ascendens in montem, sedebat ibi: et accesserunt ad eum turbae.

Observa quod muti, claudi, et caeci ducuntur ad montem, ut ibi curentur a Domino.

* Jesus autem convocatis discipulis suis, dixit: Misereor turbae, quia triduo jam perseverant mecum, et non habent quod manducent.

Et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via.

Vult pascere quos curavit, prius aufert debilitates, ut postea sanis offerat cibos.

Convocat quoque discipulos suos, et quod facturus est, loquitur, ut vel magistris exemplum tribuat, cum minoribus atque discipulis communicanda esse consilia, vel ex confabulatione intelligant signi 118 magnitudinem, respondentes se

panes in eremo non habere.

Misereor, inquit, turbae, quia triduo jam perseverant mecum.

Miseretur turbae, quia in trium dierum numero, Patri, Filio, Spirituique sancto credebant.

Et non habent quod manducent.

Turba semper esurit, et cibis indiget, nisi saturetur a Domino.

Et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via.

Esuriebant post magnas debilitates, et per patientiam futuros exspectabant cibos.

Non vult eos Jesus dimittere jejunos, ne deficiant in via.

Periclitatur ergo, qui sine coelesti pane ad optatam mansionem pervenire festinat.

Unde et angelus loquitur ad Eliam: Surge, et manduca, quia grandem viam ambulaturus es * .

* Et dicunt ei discipuli: Unde ergo nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam?

Et ait illis Jesus: Quot habetis panes?

At illi dixerunt: Septem, et paucos pisciculos, et praecepit turbae ut discumberent super terram.

Et accipiens septem panes et pisces, et gratias agens fregit, et dedit discipulis suis: et discipuli dederunt populo.

Et comederunt omnes, et saturati sunt.

Et quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas.

Erant autem qui manducaverunt quatuor millia hominum, extra

parvulos et mulieres.

Et dimissa turba, ascendit in naviculam, et venit in fines Magedan [ Μαγδαλά].

De hoc signo jam supra diximus, et eadem repetere otiosi est: tantum in his quae discrepant, immoremur.

Supra legimus: Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli, dicentes: Desertus est locus (Supra, XIV, 15), et reliqua.

Hic discipulis convocatis, ipse Dominus loquitur: Misereor turbae, quia triduo jam perseverant mecum.

Ibi quinque panes erant et duo pisces: hic septem panes et pauci pisciculi.

Ibi super fenum discumbunt: hic super terram.

Ibi qui comedunt quinque millia sunt, juxta panum numerum quos comedunt: hic quatuor millia.

Ibi duodecim cophini replentur de reliquiis fragmentorum: hic septem sportae.

In superiori ergo signo, quia

propinqui erant et vicini quinque sensuum, non ipse Dominus eorum recordatur, sed discipuli: et recordantur vespere vicina nocte, et inclinante 119 jam sole.

Hic autem ipse Dominus recordatur, et misereri se dicit, et causam miserationis exponit: quia triduo jam perseverant mecum [Al. cum eo, et secum ], et dimittere eos jejunos non vult, ne deficiant in via.

Isti qui de septem panibus, hoc est, in sacrato aluntur numero atque perfecto, non sunt quinque millia, sed quatuor millia: qui numerus semper in laude ponitur, et quadrangulus lapis non fluctuat, et non est instabilis; et ob hanc causam etiam Evangelia in eo numero consecrata sunt.

* Et accesserunt ad eum Pharisaei et Sadducaei tentantes, et rogaverunt

eum, ut signum de coelo ostenderet eis.

At ille respondens, ait illis: Facto vespere, dicitis, serenum erit; rubicundum est enim coelum: et mane, hodie tempestas; rutilat enim triste coelum.

Faciem ergo coeli dijudicare nostis, signa autem temporum non potestis scire.

Generatio mala et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae.

Hoc in plerisque codicibus non habetur: sensusque

manifestus est, quod ex elementorum ordine atque constantia, possint et sereni, et pluviae dies praenosci.

Scribae autem et Pharisaei, qui videbantur legis esse doctores, ex prophetarum vaticinio non potuerunt intelligere Salvatoris adventum.

* Et relictis illis, abiit, et cum venissent discipuli ejus trans fretum, obliti sunt panes accipere.

Qui dixit illis.

Relictis Scribis et Pharisaeis, quibus dixerat: Generatio mala et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae, recte abiit trans fretum, et gentium secutus est populos.

Quid autem sibi velit signum Jonae, jam supra dictum est.

* Intuemini, et cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum.

At illi cogitabant inter se,

dicentes: Quia panes non accepimus.

Qui cavet a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum, Legis ac litterae praecepta non servat, traditiones 120 hominum negligit, ut faciat mandatum Dei.

* Sciens autem Jesus, dixit eis: Quid cogitatis inter vos, modicae fidei, quia panes non habetis?

Nondum intelligitis, neque recordamini quinque panum, et quinque millium hominum, et quot cophinos sumpsistis?

Neque septem panum, quatuor millium hominum, et quot sportas sumpsistis?

Quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis: Cavete a fermento Pharisaeorum, et Sadducaeorum.

Tunc intellexerunt, quia non dixerit, cavendum a fermento panum, sed a doctrina Pharisaeorum et Sadducaeorum.

Per occasionem praecepti, quod Salvator jusserat, dicens: Cavete

a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum, docet eos quid significent quinque panes, et septem: quinque millia hominum, et quatuor millia, quae pasta sunt in eremo; quod licet signorum magnitudo perspicua sit, tamen et aliud in spirituali intelligentia demonstretur.

Si enim fermentum Pharisaeorum et Sadducaeorum non corporalem panem, sed traditiones perversas, et haeretica significat dogmata; quare et cibi, quibus nutritus est populus Dei, non veram doctrinam integramque significent?

Quaerat aliquis et dicat: Quomodo panes non habebant, qui statim impletis septem sportis, ascenderunt in naviculam, et venerunt in fines Magedan: ibique audiunt navigantes, quod cavere debeant a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum?

Sed Scriptura testatur

quod obliti sint eos secum tollere.

Hoc est fermentum, de quo et Apostolus loquitur; Modicum fermentum totam massam corrumpit * .

Istiusmodi fermentum, quod omni ratione vitandum est, habuit Marcion, et Valentinus, et omnes haeretici.

Fermentum hanc vim habet, ut si farinae mixtum fuerit, quod parvum videbatur, crescat in majus, et ad saporem suum universam conspersionem [ Al. conversionem] trahat: ita et doctrina haeretica, si vel modicam scintillam in tuum pectus jecerit, in brevi ingens flamma succrescit, et totam hominis possessionem ad se trahit.

Denique sequitur: Tunc intellexerunt, quia non dixisset cavendum a fermento panum, sed a doctrina Pharisaeorum et Sadducaeorum.

LIBER TERTIUS.

* 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi.

Philippus iste est frater Herodis, de quo supra diximus, tetrarcha Ituraeae et Trachonitidis regionis, qui in honorem Tiberii Caesaris Caesaream, quae nunc Paneas dicitur, construxit, et in honorem Caesaris, pariterque sui nominis appellavit

eam Caesaream Philippi, et est in provincia Phoenicis: imitatus Herodem patrem, qui in honorem Augusti Caesaris appellavit Caesaream, quae prius turris Stratonis vocabatur: et ex nomine filiae ejus Juliadem trans Jordanem exstruxit.

Iste [ Al. ille] locus est Caesareae Philippi, ubi Jordanis 122 oritur

ad radices Libani, et habet duos fontes, unum nomine Jor, et alterum Dan, qui simul mixti, Jordanis nomen efficiunt.

Et interrogabat discipulos suos, dicens: Quem dicunt homines esse Filium hominis?

Non dixit, quem me dicunt esse homines, sed Filium hominis: ne jactanter de se quaerere videretur.

Et nota, quod ubicumque scriptum est in veteri Testamento, filius hominis, in Hebraeo positum sit, filius Adam.

Ut est illud [ Al. illud quoque], quod in psalmo legimus: Filii hominum usquequo gravi corde * , quod in Hebraeo dicitur, filii Adam.

Pulchre autem interrogat: Quem dicunt 123 homines esse Filium hominis?

quia qui de Filio hominis loquuntur, homines sunt: qui vero divinitatem ejus intelligunt,

non homines, sed dii appellantur.

* At illi dixerunt: Alii Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum

ex prophetis.

Dicit illis Jesus.

Miror quosdam interpretes causas errorum inquirere singulorum, et disputationem longissimam texere, quare Dominum nostrum Jesum Christum alii Joannem putaverint, alii Eliam, alii Jeremiam, aut unum ex prophetis: cum sic potuerint errare in Elia et Jeremia, quomodo Herodes erravit in Joanne, dicens: Quem ego decollavi Joannem, ipse surrexit a mortuis, et virtutes operantur in eo * .

* Vos autem quem me esse dicitis?

Respondens Simon Petrus, dixit: Tu es Christus Filius Dei vivi.

Prudens lector, attende, quod ex consequentibus textuque sermonis, apostoli nequaquam homines, sed dii appellantur.

Cum enim dixisset: Quem dicunt homines esse Filium hominis, subjecit:

Vos autem quem me esse dicitis?

Illis quia homines sunt, humana opinantibus; vos qui estis dii, quem me esse existimatis?

Petrus ex persona omnium

apostolorum profitetur: Tu es Christus Filius Dei vivi.

Deum vivum appellat, ad distinctionem eorum deorum, qui putantur dii, sed mortui sunt: Saturnum, Jovem, Venerem, Minervam [ Al.

Cererem], Liberum, Herculem, et caetera idolorum portenta significans.

* Respondens autem Jesus, dixit ei: Beatus es, Simon Barjona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in coelis est.

Testimonio de se Apostoli reddit vicem.

Petrus dixerat: Tu es Christus Filius Dei vivi; mercedem recepit vera confessio: Beatus es, Simon Barjona.

Quare?

quia non revelavit tibi caro et sanguis, sed revelavit Pater.

Quod caro et sanguis revelare non potuit, Spiritus sancti gratia revelatum est.

Ergo ex confessione

sortitur vocabulum, quod revelationem ex Spiritu sancto habeat, cujus et filius appellandus sit.

Siquidem Barjona in nostra lingua sonat, 124 filius columbae.

Alii simpliciter accipiunt, quod Simon, id est, Petrus, sit filius Joannis, juxta alterius loci interrogationem: Simon Joannis, diligis me * ?

Qui respondit: Domine, tu scis.

Et volunt Scriptorum vitio depravatum, ut pro Bar Joanna, hoc est, filius Joannis, Barjona scriptum sit, una detracta syllaba.

Joanna autem interpretatur, Domini gratia.

Utrumque autem nomen mystice intelligi potest, quod et columba, Spiritum sanctum; et gratia Dei, donum significet spirituale.

Illud quoque quod ait: Quia caro et sanguis non revelavit tibi, Apostolicae narrationi comparatur, in qua ait: Continuo

non acquievi carni et sanguini * , carnem ibi et sanguinem, Judaeos significans, ut hic quoque sub alio sensu demonstretur, quod ei non per doctrinam Pharisaeorum, sed per Dei gratiam Christus Dei Filius revelatus sit.

* Et ego dico tibi.

Quid est quod ait: Et ego dico tibi?

Quia tu mihi dixisti: Tu es Christus Filius Dei vivi: et ego dico tibi, non sermone casso, et nullum habente opus, sed dico tibi: quia meum dixisse, fecisse est.

Quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam.

Sicut ipse lumen apostolis donavit, ut lumen mundi appellarentur, caeteraque ex Domino sortiti sunt vocabula: ita et Simoni, qui credebat in petram Christum, Petri largitus est nomen.

At secundum metaphoram petrae, recte dicitur ei: Aedificabo Ecclesiam meam super te.

Et portae inferi non praevalebunt adversus eam.

Ego portas inferi reor vitia atque peccata: vel certe haereticorum doctrinas, per quas illecti homines ducuntur ad tartarum.

Nemo itaque putet de morte dici, quod apostoli conditioni mortis subjecti non fuerint, quorum martyria videat coruscare.

* Et dabo tibi claves regni coelorum.

Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum in coelis: et quodcumque solveris super terram, erit solutum in coelis.

Istum locum episcopi et presbyteri non intelligentes, aliquid sibi de Pharisaeorum assumunt supercilio, ut vel damnent innocentes, vel solvere se noxios arbitrentur; cum apud Deum 125 non sententia sacerdotum, sed reorum vita quaeratur.

Legimus in Levitico * de leprosis,

ubi jubentur, ut ostendant se sacerdotibus, et si lepram habuerint, tunc a sacerdote immundi fiant: non quo sacerdotes leprosos faciant et immundos; sed quo habeant notitiam leprosi, et non leprosi, et possint discernere qui mundus, quive immundus sit.

Quomodo ergo ibi leprosum sacerdos mundum vel immundum facit: sic et hic alligat, vel solvit episcopus et presbyter, non eos qui insontes sunt, vel noxii; sed pro officio suo, cum peccatorum audierit varietates, scit qui ligandus sit, quive solvendus.

* Tunc praecepit discipulis suis ut nemini dicerent, quia ipse esset Jesus Christus.

Supra mittens discipulos ad praedicandum, jusserat eis ut annuntiarent adventum suum: hic praecepit, ne se dicant

esse Jesum Christum.

Mihi videtur aliud esse Christum praedicare, aliud Jesum Christum.

Christus commune dignitatis est nomen: Jesus proprium vocabulum Salvatoris.

Potest autem fieri, ut idcirco ante passionem et resurrectionem se noluerit praedicari; ut completo postea sanguinis sacramento, opportunius apostolis diceret: Euntes docete omnes gentes * , etc. Quod ne quis putet nostrae tantum esse intelligentiae, et non sensus Evangelici, quae sequuntur, causas prohibitae tunc praedicationis exponunt.

* Exinde coepit Jesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Jerosolymam, et multa pati a senioribus et scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere.

Et est sensus: Tunc

me praedicate, cum ista passus fuero, quia non prodest Christum publice praedicare, et ejus vulgare in

populis majestatem, quem post paululum flagellatum visuri sint et crucifixum, 126 et multa pati a senioribus, et scribis, et principibus sacerdotum.

Et nunc Jesus multa patitur ab his, qui rursum sibi crucifigunt Filium Dei * : et cum seniores putentur in Ecclesia, et principes sacerdotum, simplicem sequentes litteram, occidunt Filium Dei, qui totus sentitur in spiritu.

* Et assumens eum Petrus, coepit increpare illum, dicens: Absit a te, Domine, non erit tibi hoc.

Qui conversus dixit Petro: Vade post me, Satana, scandalum es mihi: quia non sapis ea quae Dei sunt, sed ea quae hominum.

Saepe diximus nimii ardoris amorisque quam maximi fuisse Petrum in Dominum Salvatorem.

Quia ergo post confessionem

suam, qua dixerat: Tu es Christus Filius Dei vivi; et praemium Salvatoris, quod audierat: Beatus es, Simon Barjona, quia caro et sanguis non revelavit tibi; sed Pater meus qui in coelis est, repente audit a Domino, oportere se ire Jerosolymam, ibique multa pati a senioribus et scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere, non [ Vict. tacet non] vult destrui confessionem suam; nec putat fieri posse ut Filius Dei occidatur: assumitque eum in affectum suum, vel separatim ducit, ne praesentibus caeteris condiscipulis magistrum videatur arguere, et coepit increpare illum amantis affectu, et optantis dicere: Absit a te, Domine: vel ut melius habetur in Graeco, ἵλεώς σοι, Κύριε, οὐ μὴ ἔσται σοι τοῦτο, hoc est, propitius sis tibi, Domine,

non erit tibi hoc: non potest fieri, nec recipiunt aures meae, ut Dei Filius occidendus sit.

Ad quem Dominus conversus, ait: Vade retro [Vict. addit me], Satana, scandalum mihi es.

Satanas interpretatur, adversarius, sive contrarius.

Quia contraria, inquit, loqueris voluntati meae, debes adversarius appellari.

Multi putant quod non Petrus correptus sit, 127 sed adversarius spiritus, qui haec dicere Apostolo [ Al.

Apostolum] suggerebat.

Sed mihi hic error Apostolicus, et de pietatis affectu veniens, numquam incentivum diaboli videbitur: Vade retro me, Satana.

Diabolo dicitur: Vade retro.

Petrus audit: Vade retro me, hoc est, sequere sententiam meam:

quia non sapis ea quae Dei sunt, sed quae hominum.

Meae voluntatis est, et Patris (cujus veni facere voluntatem * ut pro hominum salute moriar, tu tuam tantum considerans voluntatem, non vis granum tritici in terram cadere, ut multos fructus afferat * .

Prudens lector inquirat quomodo post tantam beatitudinem: Beatus es, Simon Barjona; et: Tu es Petrus; et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; et portae inferi non praevalebunt adversus eam; et: Tibi dabo claves regni coelorum; et: Quod ligaveris vel solveris super terram, erit ligatum vel solutum in coelo; nunc audiat: Vade retro me, Satana, scandalum mihi es?

Aut quae sit tam repentina conversio, ut post tanta praemia, Satanas appelletur?

Sed si consideret qui hoc quaerit,

Petro illam benedictionem et beatitudinem, ac potestatem, et aedificationem super eum Ecclesiae, in futuro promissam, non in praesenti datam intelliget.

Aedificabo, inquit, super te Ecclesiam meam et portae inferi non praevalebunt adversus eam.

Et: Dabo tibi claves regni coelorum.

Omnia de futuro, quae si statim dedisset ei, numquam in eo pravae opinionis error invenisset locum.

* Tunc Jesus dixit discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum; et tollat crucem suam, et sequatur me.

Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam.

Qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.

Quid enim prodest homini si universum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur?

Qui deponit veterem hominem cum operibus suis * , denegat semetipsum dicens: Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus * : 128 tollitque crucem suam, et mundo crucifigatur.

Cui autem mundus crucifixus est, sequitur Dominum crucifixum.

Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua?

Pro Israel datur commutatio Aegyptus et Aethiopia, et Syene * : pro anima humana illa sola est retributio, quam Psalmista canit: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi?

Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo * .

* Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis: et tunc reddet unicuique secundum opus ejus.

Petrus ad praedicationem Dominicae mortis scandalizatus, sententia Domini fuerat increpatus: provocati discipuli, ut abnegarent se, et tollerent crucem suam, et morientium animo sequerentur magistrum.

Grandis terror audientium, et qui possit, principe apostolorum perterrito, etiam aliis metum injicere: idcirco tristibus laeta succedunt, et dicit: Filius hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis.

Times mortem, audi gloriam triumphantis.

Vereris crucem, ausculta angelorum ministeria.

Et tunc, inquit, reddet unicuique secundum opera ejus * .

Non est distinctio Judaei et ethnici, viri et mulieris, pauperum

et divitum, ubi non personae, sed opera considerantur.

* Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo.

Terrorem apostolorum spe medicari voluerat promissorum, dicens: Filius hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis.

Insuper auctoritate judicis addita: et reddet unicuique secundum opera sua.

Poterat apostolorum tacita cogitatio, istiusmodi scandalum sustinere: occisionem et mortem nunc dicis esse venturam: quod autem promittis te affuturum in gloria Patris cum angelorum ministeriis, et judicis potestate, hoc in dies erit, et in tempora longa 129 differetur [ Al. differtur]. Praevidens ergo occultorum

cognitor quid possent objicere, praesentem timorem praesenti compensat praemio.

Quid enim dicit: Sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo; ut qualis est postea venturus, ob incredulitatem vestram praesenti tempore demonstretur.

* Et post dies sex, assumens Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem ejus.

Quare Petrus, et Jacobus, et Joannes in quibusdam Evangeliorum locis separentur a caeteris; aut quid privilegii habeant extra alios apostolos, crebro diximus.

Nunc quaeritur quomodo post dies sex assumpserit eos, et duxerit in montem excelsum seorsum: cum Lucas evangelista octonarium numerum ponat * .

Sed facilis responsio est, quia

hic medii ponuntur dies, ibi primus additur et extremus.

Non enim dicitur: Post dies octo assumpsit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem; sed die octavo.

Ducit illos in montem excelsum seorsum.

Ducere ad montana discipulos, pars regni est.

Ducuntur seorsum, quia multi vocati, pauci vero electi * .

* Et transfiguratus est ante eos.

Qualis futurus est tempore judicandi, talis apparuit apostolis.

Quod autem dicit: Transfiguratus est ante eos, nemo

putet pristinam eum formam et faciem perdidisse, vel amisisse corporis veritatem, et assumpsisse corpus vel spirituale, vel aereum; sed quomodo transformatus sit, evangelista demonstrat, dicens.

Et resplenduit facies ejus sicut sol, vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix.

Ubi splendor faciei ostenditur, et candor describitur vestium, non substantia tollitur, sed gloria commutatur.

Resplenduit facies ejus sicut sol.

Certe transformatus est Dominus in eam gloriam, qua venturus est postea in regno suo.

Transformatio splendorem addidit, faciem non subtraxit.

Esto corpus spirituale fuerit, num et vestimenta mutata sunt, quae intantum fuere candida, ut alius evangelista dixerit: Qualia fullo super terram non potest facere * .

Quod autem fullo

super terram potest facere, corporale est, 130 et tactui subjacet, et non spirituale et aereum, quod illudat oculis, et tantum in phantasmate conspiciatur.

* Et ecce apparuerunt illis Moyses et Elias, cum eo loquentes.

Scribis et Pharisaeis tentantibus se, et de coelo signa poscentibus, dare noluit, sed pravam postulationem confutavit responsione prudenti.

Hic vero, ut apostolorum augeat fidem, dat signum de coelo, Elia inde descendente quo conscenderat; et Moyse ab inferis resurgente: quod et Achaz per Isaiam praecipitur, ut petat sibi signum de excelso, aut de inferno * .

Nam quod dictum est: Apparuerunt illis Moyses et Elias, cum eo loquentes; et in alio refertur Evangelio, nuntiasse

ei quae Jerosolymis passurus esset * : Lex ostenditur et prophetae, qui et passionem Domini, et resurrectionem crebris vocibus nuntiarunt.

* Respondens autem Petrus, dixit ad Jesum: Domine, bonum est nos hic esse.

Qui ad montana conscenderat, non vult ad terrena descendere; sed semper in sublimibus perseverare.

Si vis, faciamus hic tria tabernacula: Tibi unum, Moysi unum, et Eliae unum.

Erras, Petre, sicut et alius evangelista testatur.

Nescis quid dicas * .

Noli tria tabernacula quaerere, cum unum sit tabernaculum Evangelii, in quo Lex et Prophetae recapitulanda sunt.

Si autem quaeris tria tabernacula, nequaquam servos cum Domino conferas, sed fac tria tabernacula: immo unum Patri, et Filio, et

Spiritui sancto; ut quorum est una divinitas, unum sit et in pectore tuo tabernaculum.

* Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos.

Et ecce vox de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui: ipsum audite.

Quia imprudenter interrogaverat, propterea responsionem Domini non meretur, sed Pater respondet pro Filio, ut verbum Domini compleretur: Ego testimonium non dico pro me, sed Pater qui me misit, ipse pro me dicit testimonium * .

Nubes autem videtur lucida, et obumbrat

eos: ut qui carnale e frondibus, aut tentoriis quaerebant tabernaculum, nubis lucidae operirentur umbraculo.

131 Vox quoque de coelo Patris loquentis auditur, quae et testimonium perhibeat Filio; et Petrum [ Al.

Petri], errore sublato, doceat veritatem: immo per Petrum caeteros apostolos.

Hic est, ait, Filius meus dilectus: huic figendum est tabernaculum, huic obtemperandum.

Hic est filius, illi servi sunt: Moyses et Elias debent et ipsi vobiscum in penetralibus cordis sui Domino tabernaculum praeparare.

* Et audientes discipuli, ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde.

Triplicem ob causam pavore terrentur, vel quia se errasse cognoverant, vel quia nubes lucida operuerat eos, aut quia Dei Patris vocem loquentis audierant: quia humana

fragilitas conspectum majoris gloriae ferre non sustinet, ac toto animo et corpore contremiscens, ad terram cadit.

Quanto quis ampliora quaesierit, tanto magis ad inferiora collabitur, si ignoraverit mensuram suam.

* Et accessit Jesus, et tetigit eos.

Quia illi jacebant, et surgere non poterant, ipse clementer accedit, et tangit eos, ut tactu timorem fuget, et debilitata membra solidentur.

Dixitque eis: Surgite, et nolite timere.

Quos manu sanaverat, sanat imperio.

Nolite timere.

Primum timor expellitur, ut postea doctrina tribuatur.

* Levantes autem oculos suos, neminem viderunt, nisi solum Jesum.

Rationabiliter postquam surrexerunt, non viderunt nisi solum Jesum: ne si

Moyses et Elias perseverassent cum Domino, Patris vox videretur incerta, cui potissimum daret testimonium.

Vident ergo Jesum stantem, ablata nube, et Moysen et Eliam evanuisse: quia postquam Legis et Prophetarum umbra discesserit, quae velamento suo apostolos texerat, utrumque lumen in Evangelio reperitur.

* Et descendentibus illis de monte praecepit 132 Jesus, dicens: Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat.

Futuri regni praemeditatio, et gloria triumphantis demonstrata fuerat in monte.

Non ergo vult hoc in populos praedicari, ne et incredibile esset pro rei magnitudine,

et post tantam gloriam apud rudes animos sequens crux scandalum faceret.

* Et interrogaverunt eum discipuli, dicentes: Quid ergo Scribae dicunt, quod Eliam oporteat primum venire?

Nisi causas noverimus, quare interrogaverint discipuli super Eliae nomine, stulta videtur, et extraordinaria eorum interrogatio.

Quid enim pertinet ad ea, quae supra scripta sunt, de Eliae adventu quaerere?

Traditio Pharisaeorum est, juxta Malachiam prophetam (qui est novissimus in duodecim) quod Elias veniat ante adventum Salvatoris, et reducat cor patrum ad filios, et filiorum ad patres, et restituat omnia in antiquum statum * .

Aestimant ergo discipuli transformationem gloriae hanc esse, quam in monte videant, et dicunt:

Si jam venisti in gloria, quomodo praecursor tuus non apparet, maxime quia Eliam viderant recessisse.

Quando autem adjiciunt: Scribae dicunt quod Eliam oporteat primum venire: Primum dicendo, ostendunt quod nisi Elias venerit, non sit secundum Scripturas Salvatoris adventus.

* At ille respondens, ait illis: Elias quidem venturus est, et restituet omnia.

Dico autem vobis, quia Elias jam venit.

Ipse qui venturus est in secundo Salvatoris adventu, juxta corporis fidem, nunc per Joannem venit in virtute et spiritu.

Et non cognoverunt eum; sed fecerunt in eo quaecumque voluerunt: Hoc est, spreverunt, et decollaverunt eum.

* Sic et Filius hominis passurus est ab eis.

Tunc intellexerunt discipuli, quia de Joanne Baptista dixisset eis.

Quaeritur autem cum Herodes et Herodias Joannem 133 interfecerint, quomodo ipsi Jesum quoque crucifixisse dicantur: cum legamus eum a Scribis et Pharisaeis interfectum?

Et breviter respondendum, quod et in Joannis nece Pharisaeorum factio consenserit, et in occisione Domini Herodes junxerit voluntatem suam: qui illusum atque despectum remiserit ad Pilatum, ut crucifigerent eum.

* Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est, et male patitur: nam saepe cadit in

ignem, et crebro in aquam.

Et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum.

Quam ob causam daemon observans lunae cursum, corripiat homines, et per creaturas infamare studeat Creatorem, supra diximus.

Mihi autem videtur juxta tropologiam lunaticus esse, qui per horarum momenta mutatur ad vitia, nec persistit in coepto, sed crescit atque decrescit: et nunc in ignem fertur, quo adulterantium corda succensa sunt * : nunc in aquas, quae non valent exstinguere charitatem.

Quod autem dicit: Obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum, latenter accusat apostolos, cum impossibilitas curandi, interdum non ad imbecillitatem curantium, sed ad eorum qui curandi sunt fidem referatur, dicente Domino.

Fiat tibi secundum fidem

tuam * .

* Respondens autem Jesus, ait: O generatio incredula et perversa, quousque ero vobiscum?

Usquequo patiar vos?

afferte huc illum ad me.

Non quod taedio superatus sit, et mansuetus ac mitis, qui non aperuit sicut agnus coram tondente os suum * , nec in verba furoris eruperit; sed quod in similitudinem medici, si aegrotum videat contra sua praecepta se gerere, dicat: Usquequo accedam ad domum tuam, quousque artis 134 perdam industriam, me aliud jubente, et te aliud perpetrante?

Intantum autem non est iratus homini, sed vitio; et per unum hominem Judaeos arguit infidelitatis, ut statim intulerit: Afferte eum huc ad me.

* Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo

daemonium, et curatus est puer ex illa hora.

Non ille qui patiebatur, sed daemon debuerat increpari.

Sive increpavit puerum, et exivit ab eo daemon: quia propter peccata sua a daemone fuerat oppressus.

* Et dixerunt: quare nos non potuimus ejicere illum?

Dicit illis Jesus: Propter incredulitatem vestram.

Amen quippe dico vobis.

Hoc est quod in alio loco dicit: Quaecumque in nomine meo petieritis, credentes accipietis * .

Ergo quoties non accipimus, non praestantis est impossibilitas, sed culpa deprecantium.

* Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: Transi hinc, et transibit: et nihil impossibile erit vobis.

Putant aliqui fidem grano sinapis comparatam, parvam dici, quod regnum coelorum grano sinapis conferatur; cum apostolus dicat: Et si totam fidem habuero, ita ut montes transferam * .

Ergo magna est fides, quae grano sinapis coaequatur.

Montis translatio non ejus significatur, quem oculis carnis aspicimus, sed illius qui a Domino translatus fuerat ex lunatico.

Quod enim ait: Dicetis monti huic, transi hinc, et transibit, de daemone intelligitur.

Ex quo stultitiae coarguendi sunt, qui contendunt, apostolos, omnesque credentes, ne parvam quidem habuisse fidem: quia nullus eorum montes transtulerit.

Neque enim tantum

prodest montis de alio in alium locum translatio: et vana signorum quaerenda ostentatio; quantum in utilitatem omnium iste mons 135 transferendus est, qui per prophetam dicitur corrumpere omnem terram * .

* Hoc autem genus non ejicitur, nisi per orationem et jejunium.

Dum docet quomodo nequissimus daemon possit expelli, omnes instituit ad vitam.

* Conversantibus autem eis in Galilaea, dixit illis Jesus: Filius hominis tradendus est in manus hominum, et occident eum; et tertia die resurget.

Et contristati sunt vehementer.

Semper prosperis miscet tristia, ut cum repente venerint, non terreant apostolos; sed a praemeditatis ferantur animis: Si enim contristat eos quod occidendus est,

debet laetificare quod die tertio dicitur resurrecturus.

Porro quod contristantur, et contristantur vehementer, non de infidelitate venit * verum quia pro dilectione magistri nihil de eo sinistrum, et humile patiuntur audire.

* Et cum venissent Capharnaum, accesserunt qui didrachma accipiebant, ad Petrum, et dixerunt: Magister vester non solvit didrachma?

Ait: Etiam.

Post Augustum Caesarem Judaea facta est

tributaria, et omnes censi capite ferebantur.

Unde et Joseph cum Maria cognata sua professus [ Al. profectus] est in Bethleem.

Rursum quoniam nutritus erat in Nazareth (quod est oppidum Galilaeae Capharnaum urbi subjacens) ex more poscunt tributa: et pro signorum magnitudine hi qui exigebant, non audent ipsum repetere, sed discipulum conveniunt, sive malitiose interrogant: utrum reddat tributa, an contradicat Caesaris voluntati; juxta quod in alio loco legimus: Licet Caesaris tributa solvere, an non *

?

Et cum intrasset in domum, praevenit eum Jesus, dicens.

Qui didrachma exigebant, seorsum convenerant Petrum.

Cumque intrasset domum, antequam Petrus suggereret, interrogat Dominus, ne scandalizentur

discipuli ad postulationem tributi; cum videant eum nosse quae absente se gesta sunt.

* Quid tibi videtur, Simon?

Reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum, a filiis suis, an ab alienis?

Et ille dixit: Ab alienis.

Dixit illi Jesus: Ergo liberi sunt filii.

Dominus 136 noster, et secundum carnem, et secundum spiritum filius regis erat, vel ex David stirpe generatus, vel omnipotentis Verbum Patris.

Ergo tributa quasi regum filius non debebat, sed qui humilitatem carnis assumpserat, debuit adimplere omnem justitiam.

Nosque infelices qui Christi censemur nomine, et nihil dignum tanta facimus majestate: ille pro nobis et crucem sustinuit, et tributa reddidit, nos pro illius honore tributa non reddimus, et quasi filii regis

a vestigalibus immunes sumus.

* Ut autem non scandalizemus eos: vade ad mare, et mitte hamum, et eum piscem qui primus ascenderit, tolle.

Et aperto ore ejus, invenies staterem: illum sumens, da eis pro me et te.

Quid primum mirer in hoc loco, nescio, utrum praescientiam, an magnitudinem Salvatoris.

Praescientiam quod noverat piscem habere in ore staterem, et quod primus ipse capiendus esset.

Magnitudinem atque virtutem, si ad verbum ejus statim stater in ore piscis creatus est, et quod futurum erat, ipse loquendo fecerit.

Videtur autem mihi secundum mysticos intellectus, iste esse piscis qui primus captus est, qui in profundo maris erat, et in salsis amarisque gurgitibus morabatur, ut per secundum Adam liberaretur primus

Adam: et id quod in ore ejus, hoc est in confessione fuerat inventum, pro Petro et Domino redderetur.

Et pulchre idipsum quidem datur pretium, sed divisum est, quia pro Petro quasi pro peccatore pretium reddebatur: Dominus autem noster peccatum non fecerat, nec dolus inventus est in ore ejus * .

Stater dicitur, qui duo habet didrachmata, ut ostenderetur similitudo carnis, dum eodem et servus et Dominus pretio liberantur.

Sed et simpliciter intellectum aedificat auditorem: dum tantae

Dominus fuerit paupertatis, ut unde tributa pro se et apostolo redderet, non habuerit.

Quod si quis objicere voluerit: et quomodo Judas in loculis portabat pecuniam?

Respondebimus, rem pauperum in usus suos convertere nefas putavit, nobisque idem tribuit exemplum.

* In illa hora accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Quis putas major est in 137 regno coelorum?

Quod saepe monui, etiam nunc observandum est.

Causae quaerendae sunt singulorum Domini dictorum atque factorum.

Post inventum staterem, post tributa reddita, quid sibi vult apostolorum repentina interrogatio?

In illa hora accesserunt discipuli ad Jesum dicentes, Quis putas major est in regno coelorum?

Quia viderant pro Petro et Domino

idem tributum redditum, ex aequalitate pretii, arbitrati sunt Petrum omnibus apostolis esse praelatum, qui in redditione tributi Domino fuerat comparatus, ideo interrogant, quis major sit in regno coelorum?

Vidensque Jesus cogitationes eorum, et causas erroris intelligens, vult desiderium gloriae, humilitatis contentione sanare.

* Et advocans Jesus parvulum, statuit eum in medio eorum, et dixit.

Vel simpliciter quemlibet parvulum, ut aetatem quaereret, et similitudinem innocentiae demonstraret.

Vel certe parvulum statuit in medio eorum seipsum, qui non ministrari, sed ministrare venerat, ut eis humilitatis tribueret exemplum.

Alii parvulum interpretantur Spiritum sanctum, quem posuerit in cordibus discipulorum, ut

superbiam in humilitatem mutaret.

* Amen dico vobis, nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum coelorum.

Non praecipitur apostolis, ut aetatem habeant parvulorum, sed ut innocentiam, et quod illi per annos possident, hi possideant per industriam: ut malitia, non sapientia parvuli sint.

* Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est major in regno coelorum.

Sicut iste parvulus, cujus vobis exemplum tribuo, non perseverat in iracundia, non laesus meminit, non videns pulchram mulierem delectatur, non aliud cogitat, et aliud loquitur; sic et vos nisi talem habueritis innocentiam, et animi puritatem, non poteritis regna coelorum intrare.

Sive aliter: Quicumque humiliaverit

se sicut parvulus iste, hic est major in regno coelorum.

Qui imitatus fuerit me, et se in exemplum mei humiliaverit, ut tantum se dejiciat, quantum ego dejeci [ Supp. me], 138 formam servi accipiens, hic intrabit in regnum coelorum * .

* Et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit.

Qui talis fuerit, ut Christi imitetur humilitatem et innocentiam, in eo Christus suscipitur.

Et prudenter, ne cum delatum fuerit apostolis, se putent honoratos, adjecit, non illos sui

[ Al. suo] merito, sed magistri honore suscipiendos.

* Qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt.

Nota quod qui scandalizatur, parvulus est: majores enim scandala non recipiunt.

Expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris.

Quamquam haec generalis possit esse sententia adversus omnes qui aliquem scandalizant, tamen juxta consequentiam sermonis etiam contra apostolos dictum intelligi potest, qui interrogando, quis major esset in regno coelorum, videbantur inter se de dignitate contendere, et si in hoc vitio permansissent, poterant eos quos ad fidem vocabant, per suum scandalum perdere, dum apostolos viderent inter se de honore pugnare.

Quod autem dixit: Expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, secundum ritum provinciae loquitur, quo majorum criminum ista apud veteres Judaeos poena fuerit, ut in profundum ligato saxo demergerentur.

Expedit autem ei, quia multo melius est pro culpa brevem recipere poenam, quam aeternis servari cruciatibus.

Non enim vindicabit [ Al. judicabit] Dominus bis in idipsum * .

* Vae mundo a scandalis.

Necesse est enim ut veniant scandala.

Verumtamen vae homini per quem scandalum venit.

Non quod necesse sit venire scandala, alioquin sine culpa essent, qui scandalum faciunt, sed cum necesse sit in isto mundo fieri scandala, unusquisque suo vitio scandalis patet.

Simulque per generalem

sententiam percutitur Judas, qui proditioni animum praeparaverat.

* Si autem manus tua, vel pes tuus scandalizat te, abscinde eum et projice abs te.

Bonum est tibi ad vitam ingredi debilem vel claudum, quam duas manus, 139 vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternum.

Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et projice abs te.

Bonum est tibi cum uno oculo in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis.

Necesse est quidem venire scandala: Vae tamen ei est homini, qui quod necesse est ut fiat in mundo, vitio suo facit, ut per se fiat.

Igitur omnis truncatur affectus, et universa propinquitas amputatur, ne per occasionem pietatis unusquisque credentium scandalis pateat.

Si, inquit, ita est quis tibi conjunctus,

ut manus, pes, oculus, et est utilis atque sollicitus, et acutus ad perspiciendum: scandalum autem tibi facit, et propter dissonantiam morum te pertrahit in gehennam: melius est, ut et propinquitate ejus, et emolumentis carnalibus careas, ne dum vis lucrifacere cognatos et necessarios, causam habeas ruinarum.

Itaque non frater, non uxor, non filii, non amici, non omnis affectus qui nos excludere potest a regno coelorum, amori Domini praeponatur.

Novit unusquisque credentium, quid sibi noceat, vel

in quo sollicitetur animus, ac saepe tentetur.

Melius est vitam solitariam ducere, quam ob vitae praesentis necessaria, aeternam vitam perdere.

* Videte ne contemnatis unum ex his pusillis.

Dico enim vobis: quia angeli eorum in coelis semper vident faciem Patris mei qui in coelis est.

Venit enim Filius hominis salvare quod perierat.

Supra dixerat per manum, et pedem, et oculum, omnes propinquitates et necessitudines, quae scandalum facere poterant, amputandas: austeritatem itaque sententiae, subjecto praecepto temperat, dicens: Videte ne contemnatis unum ex pusillis istis.

Sic, inquit, praecipio severitatem, ut, commisceri clementiam doceam.

Quantum in vobis est, nolite contemnere, sed per vestram salutem etiam illorum quaerite sanitatem.

Sin autem perseverantes in peccatis videritis, et vitiis servientes, melius est vos solos salvos fieri, quam perire cum pluribus.

Quia angeli eorum in coelis vident semper faciem Patris.

Magna dignitas animarum, ut unaquaeque habeat ab ortu nativitatis in custodiam sui angelum delegatum.

Unde legimus in Apocalypsi Joannis: Angelo 140 Ephesi, Thyatirae, et angelo Philadelphiae, et angelis quatuor reliquarum Ecclesiarum scribe haec * .

Apostolus quoque praecipit velari capita in ecclesiis feminarum, propter angelos * .

* Quid vobis videtur?

Si fuerint alicui centum oves, et erraverit una ex eis: nonne relinquit nonaginta novem in montibus, et vadit quaerere eam quae erravit?

Et si contigerit ut inveniat eam: amen

dico vobis, quia gaudebit super ea magis quam super nonaginta novem, quae non erraverunt.

Consequenter ad clementiam provocat, qui praemiserat, dicens: Videte ne contemnatis unum ex pusillis istis, et subjungit parabolam nonaginta novem ovium in montibus relictarum, et unius errantis, quam pastor bonus, quia propter nimiam infirmitatem ambulare non poterat, humeris suis ad reliquum gregem reportavit.

Quidam putant istum esse pastorem, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est se esse aequalem Deo; sed exinanivit se, formam servi accipiens, factus obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis * : et ob id ad terrena descenderit, ut salvam faceret unam oviculam quae perierat, hoc est, humanum genus.

Alii vero

in nonaginta novem ovibus, justorum putant numerum intelligi; et in una ovicula, peccatorem, secundum quod in alio loco dixerat: Non veni justos vocare, sed peccatores: non enim opus habent sani medico, sed hi qui se male habent * .

Ista parabola in Evangelio secundum Lucam cum aliis duabus parabolis decem drachmarum et duorum filiorum scripta est * .

* Sic non est voluntas ante Patrem vestrum qui in coelis est, ut pereat unus de pusillis istis.

Refert

ad superius propositum, de quo dixerat: Videte ne contemnatis unum ex pusillis istis; et docet idcirco parabolam positam, ut pusilli non contemnantur.

In eo autem quod dicit: Non est voluntas ante Patrem vestrum, ut pereat unus de pusillis istis: quoties aliquis perierit de pusillis istis, ostenditur quod non voluntate Patris perierit.

* Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te et ipsum solum.

Si te audierit, lucratus eris fratrem tuum.

Si autem te non audierit, 141 adhibe tecum adhuc unum vel duos, ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum.

Quod si non audierit eos, dic Ecclesiae.

Si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus.

Si peccaverit in nos frater noster, et in qualibet causa

nos laeserit, dimittendi habemus potestatem, immo necessitatem, qua [ Al. quia] praecipitur, ut debitoribus nostris debita dimittamus.

Si autem in Deum quis peccaverit, non est nostri arbitrii.

Dicit enim Scriptura divina: Si peccaverit homo in hominem, rogabit pro eo sacerdos.

Si autem in Deum peccaverit, quis rogabit pro eo?

Nos econtrario in Dei injuria benigni sumus, in nostris contumeliis exercemus odia.

Corripiendus est autem frater seorsum, ne si semel pudorem, ac verecundiam amiserit, remaneat in peccato.

Et siquidem audierit, lucrifacimus animam ejus, et per alterius salutem, nobis quoque acquiritur salus.

Sin autem audire noluerit, adhibeatur frater.

Quod si nec illum audierit, adhibeatur et tertius, vel corrigendi studio, vel conveniendi sub testibus.

Porro si nec illos audire voluerit, tunc multis dicendum est, ut detestationi eum habeant, et qui non potuit pudore salvari, salvetur opprobriis.

Quando autem dicitur: Sit tibi sicut ethnicus et publicanus, ostenditur majoris esse detestationis, qui sub nomine fidelis agit opera infidelium, quam hi qui aperte Gentiles sunt.

Publicani enim vocantur secundum tropologiam, qui saeculi sectantur lucra, et exigunt vectigalia per negotiationes et fraudes, ac furta, scelerataque perjuria.

* Amen dico vobis: quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in coelo: et quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in coelo.

Quia dixerat: Si autem Ecclesiam non audierit, sit

tibi sicut ethnicus et publicanus, et poterat contemptoris fratris haec occulta esse responsio, vel tacita cogitatio, si me despicis, et ego te despicio, si tu me condemnas, et mea sententia condemnaberis: potestatem tribuit apostolis, ut sciant qui a talibus condemnantur, humanam sententiam divina sententia roborari, et quodcumque ligatum fuerit in terra, ligari pariter et in coelo.

* Iterum dico vobis: quia si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re 142 quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo qui in coelis est.

Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum.

Omnis supra sermo nos

ad concordiam provocarat.

Igitur et praemium pollicetur, ut sollicitius festinemus ad pacem, cum se dicat inter duos et tres medium fore.

Juxta illud exemplum tyranni, qui duos amicos captos (cum unus ad visendam matrem revertisset, et amicum pro se vadem dedisset) sic probare voluit, ut uno tento, alterum dimitteret.

Cumque revertisset ad condictam diem, admirans amborum fidem, rogavit ut se haberent tertium.

Possumus et hoc spiritualiter intelligere, quod ubi spiritus et anima corpusque consenserint, et non inter se bellum diversarum habuerint voluntatum [ Al. voluptatum]; carne concupiscente adversus spiritum, et spiritu adversus carnem, de omni re quam petierint, impetrent a Patre.

Nullique dubium quin bonarum rerum

postulatio sit, ubi corpus ea vult habere quae spiritus.

* Tunc accedens Petrus ad eum, dixit: Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei?

usque septies?

Dicit illi Jesus: Non dico tibi usque septies?

sed usque septuagies septies.

Haeret sibi sermo Dominicus, et in modum funiculi triplicis rumpi non potest.

Supra dixerat: Videte ne contemnatis unum ex pusillis istis; et adjecerat: Si peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te et ipsum solum; et praemium repromiserat, dicens: Si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re impetrabunt quam petierint; et ego ero in medio eorum.

Provocatus apostolus Petrus interrogat, quoties fratri in se peccanti dimittere debeat, et cum interrogatione

profert sententiam, usque septies?

Cui respondit Jesus: Non usque septies, sed usque septuagies septies, id est, quadringentis nonaginta vicibus, ut toties peccanti fratri dimitteret in die, quoties ille peccare non possit.

* Ideo assimilatum est regnum coelorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis.

Familiare est Syris et maxime Palaestinis ad omnem sermonem suum parabolas jungere: ut quod per simplex praeceptum teneri ab auditoribus non potest, per similitudinem exemplaque teneatur.

Praecepit itaque Petro sub comparatione regis et domini, et servi, qui debitor decem millium 143 talentorum, a domino rogans, veniam impetraverat; ut ipse quoque dimittat conservis suis minora peccantibus.

Si

enim ille rex et dominus servo debitori decem millia talentorum tam facile dimisit, quanto magis servi conservis suis debent minora dimittere?

Quod ut manifestius fiat, dicamus sub exemplo: Si quis nostrum commiserit adulterium, homicidium, sacrilegium, majora crimina decem millium talentorum, rogantibus dimittuntur, si et ipsi dimittant minora peccantibus.

Sin autem ob factam contumeliam simul implacabiles, et propter amarum verbum perpetes habeamus discordias: nonne nobis videmur recte redigendi in carcerem: et sub exemplo operis nostri hoc agere, ut majorum nobis delictorum venia non relaxetur?

* Et cum coepisset rationem ponere, oblatus est ei unus qui debebat decem millia talenta.

Cum autem non haberet unde redderet, jussit eum dominus venundari, et uxorem ejus, et filios, et omnia quae habebat, et reddi.

Procidens autem servus ille, rogabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.

Misertus autem dominus servi illius, dimisit eum: et debitum dimisit ei.

Egressus autem servus ille, invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios: et tenens suffocabat eum, dicens: Redde quod debes.

Et procidens conservus ejus rogabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.

Ille autem noluit: sed abiit, et misit eum in carcerem, donec redderet debitum.

Videntes autem conservi ejus quae fiebant, contristati sunt valde: et venerunt,

et narraverunt domino suo omnia quae facta fuerant.

Tunc vocavit illum dominus suus, et ait illi: Serve nequam, omne debitum dimisi tibi, quoniam rogasti me.

Nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum?

Et iratus dominus ejus, tradidit eum tortoribus quoadusque redderet universum debitum.

Scio quosdam istum qui debebat decem millia talenta, diabolum interpretari, cujus uxorem et filios venundandos perseverante illo in malitia, insipientiam et malas cogitationes intelligi volunt.

Sicut enim justi uxor, dicitur sapientia: sic uxorem 144 injusti et peccatoris, appellari stultitiam.

Sed quomodo ei dimittat dominus decem millia talenta; et ille nobis conservis suis centum denarios non dimiserit, nec Ecclesiasticae interpretationis

est, nec a prudentibus viris recipiendae.

* Sic et Pater meus coelestis faciet vobis, si non remiserit unusquisque fratri suo de cordibus vestris.

Formidolosa sententia, si juxta nostram mentem sententia Dei flectitur atque mutatur.

Si parva fratribus non dimittimus, magna nobis a Deo non dimittentur.

Et quia potest unusquisque dicere: nihil habeo contra eum, ipse novit: habet Deum judicem, non mihi curae est, quid velit agere, ego ignovi ei; confirmat sententiam suam, et omnem simulationem fictae pacis evertit, dicens: Si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris.

* Et factum est cum consummasset Jesus sermones istos, migravit a Galilaea; et venit in fines Judaeae trans Jordanem: et secutae sunt

eum turbae multae et curavit eos ibi.

Et accesserunt ad eum Pharisaei tentantes eum, et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa?

De Galilaea venerat ad Judaeam: idcirco Pharisaeorum Scribarumque factio interrogat eum: utrum liceat homini dimittere uxorem suam qualibet causa, ut quasi cornuto teneant eum syllogismo: et quodcumque responderit, captioni pateat.

Si dixerit, dimittendas

esse uxores qualibet ex causa, et ducendas alias, pudicitiae praedicator sibi videbitur docere contraria.

Si autem responderit, non omnem ob causam debere dimitti, quasi sacrilegii reus tenebitur; et adversus doctrinam Moysi ac per Moysen Dei, facere judicabitur.

Igitur Dominus sic responsionem temperat, ut decipulam eorum transeat, Scripturam sanctam adducens in testimonium, et naturalem legem, primamque Dei sententiam secundae opponens; quae non voluntate Dei, sed peccantium necessitate concessa est.

* Qui respondens ait eis: Non legistis, quia qui fecit ab initio, masculum et feminam fecit eos?

Hoc in exordio Geneseos scriptum est.

Dicendo autem, masculum 145 et feminam, ostendit secunda

vitanda conjugia.

Non enim ait, masculum et feminas, quod ex priorum repudio quaerebatur: sed masculum et feminam, ut unius conjugis consortia necterentur.

* Et dixit: propter hoc dimittet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae: et erunt duo in carne una.

Itaque jam non sunt duo, sed una caro.

Similiter ait, adhaerebit uxori suae, non uxoribus.

Et erunt duo in carne una.

Praemium nuptiarum, e duabus unam carnem fieri.

Castitas juncta spiritui, unus efficitur spiritus.

Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet.

Deus conjunxit, unam faciendo carnem viri et feminae: hanc homo non potest separare, nisi forsitan solus Deus.

Homo separat, quando propter desiderium secundae

uxoris, primam dimittit.

Deus separat, qui et conjunxerat, quando ex consensu propter servitutem Dei (eo quod tempus in arcto sit) sic habemus uxores, quasi non habentes * .

* Dicunt illi: Quid ergo Moyses mandavit dari libellum repudii, et dimittere?

Aperiunt calumniam quam paraverant.

Et certe Dominus non propriam sententiam protulerat, sed veteris historiae et mandatorum Dei fuerat recordatus.

* Ait illis: quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras: ab initio autem non fuit sic.

Quod dicit istiusmodi est: Numquid potest Deus sibi esse contrarius, ut aliud ante jusserit, et sententiam suam novo frangat imperio?

Non ita sentiendum est: sed Moyses cum videret,

propter desiderium secundarum conjugum, quae vel ditiores, vel juniores, vel pulchriores essent, primas uxores interfici, aut malam vitam ducere, maluit indulgere discordiam, quam odia et homicidia perseverare * .

Simulque considera, quod non dixit: Propter duritiam cordis vestri permisit vobis Deus, sed Moyses: ut juxta Apostolum * consilium sit hominis, non imperium Dei.

* Dico autem vobis, quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur.

Et qui dimissam duxerit, moechatur.

Sola fornicatio est quae uxoris vincat affectum: immo cum illa unam carnem in aliam diviserit, et se fornicatione separaverit 146 a marito, non debet teneri: ne virum quoque sub maledicto faciat, dicente Scriptura: Qui adulteram tenet, stultus et impius est.

Ubicumque est igitur fornicatio, et fornicationis suspicio, libere uxor dimittitur.

Et quia poterat accidere, ut aliquis calumniam faceret innocenti, et ob secundam copulam nuptiarum, veteri crimen impingeret, sic priorem dimittere jubetur uxorem, ut secundam, prima vivente, non habeat.

Quod enim dicit, tale est: Si non propter libidinem,

sed propter injuriam dimittis uxorem: quare expertus infelices priores nuptias, novarum te immittis periculo?

Necnon quia poterat evenire, ut juxta eamdem legem uxor quoque marito daret repudium, eadem cautela praecipitur, ne secundum accipiat virum.

Et quia meretrix, et quae semel fuerat adultera, opprobrium non timebat, secundo praecipitur viro, quod si talem duxerit, sub adulterii sit crimine.

* Dicunt ei discipuli ejus: Si ita est causa homini cum uxore, non expedit nubere.

Grave pondus uxorum est, si excepta causa fornicationis, eas dimittere non licet.

Quid enim si temulenta fuerit, si iracunda, si malis moribus, si luxuriosa, si gulosa, si vaga, si jurgatrix, si maledica, teneda erit istiusmodi?

Volumus nolumus [ Al. nolimus velimus], sustinenda est.

Cum enim essemus liberi, voluntarie nos subjecimus servituti.

Videntes ergo apostoli grave uxorum jugum, proferunt motum animi sui, et dicunt: si ita est causa homini cum uxore non expedit nubere.

* Qui dixit illis: Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est.

Nemo putet sub hoc verbo, vel fatum, vel fortunam introduci: quod hi sunt virgines, quibus a Deo datum sit, aut quos quidam ad hoc casus adduxerit, sed his datum est qui petierunt, qui voluerunt, qui ut acciperent, laboraverunt.

Omni enim petenti dabitur, et quaerens inveniet, et pulsanti aperietur * .

* Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt: et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus: et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum coelorum.

Qui potest capere, capiat.

Triplex genus est eunuchorum: duorum carnalium, et tertii spiritualis.

Alii sunt qui de matris utero sic nascuntur.

147 Alii quos vel captivitas facit, vel deliciae matronales.

Tertii sunt qui seipsos castraverunt

propter regnum coelorum; et qui cum possint esse viri, propter Christum eunuchi fiunt.

Istis promittitur praemium: superioribus autem quibus castimoniae necessitas, non voluntas est, nihil omnino debetur.

Possumus et aliter dicere.

Eunuchi sunt ex matris utero, qui frigidioris naturae sunt, nec libidinem appetentes.

Et alii, qui ab hominibus fiunt: quos aut philosophi faciunt, aut propter idolorum cultum emolliuntur in feminas: vel persuasione haeretica simulant castitatem, ut mentiantur religionis veritatem.

Sed nullus eorum consequitur regna coelorum, nisi qui se castraverit propter Christum.

Unde et infert: Qui potest capere capiat; ut unusquisque consideret vires suas, utrum possit virginalia et pudicitiae implere praecepta.

Per se enim

castitas blanda est, et quemlibet ad se alliciens.

Sed considerandae sunt vires, ut qui potest capere, capiat.

Quasi hortantis vox Domini est, et milites suos ad pudicitiae praemium concitantis.

Qui potest capere, capiat; qui potest pugnare, pugnet, superet ac triumphet.

* Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret et oraret.

Discipuli autem increpabant eos.

Jesus vero ait eis.

Non quo nollent eis Salvatoris et manu et voce benedici; sed quo necdum habentes plenissimam fidem, putarent eum in similitudinem hominum offerentium importunitate lassari.

* Sinite parvulos, et nolite prohibere eos ad me venire: talium est enim regnum coelorum.

Et cum

imposuisset eis manus, abiit inde.

Significanter dixit, talium, non istorum: ut ostenderet non aetatem regnare sed mores; et his qui similem haberent innocentiam et simplicitatem, praemium repromitti.

Apostolo quoque in eamdem sententiam congruente: Fratres nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote: sensu autem ut perfecti sitis * .

* Et ecce unus accedens ait illi: Magister bone, quid boni faciam, ut habeam vitam aeternam?

Qui dicit ei.

Iste qui 148 interrogat quomodo vitam consequatur aeternam, et adolescens, et dives est [ Al. erat], et superbus; et juxta alium evangelistam, non voto discentis, sed tentantis interrogat * .

* Quid me interrogas de bono.

Unus est bonus Deus.

Quia [ Al.

Qui] magistrum vocaverat bonum, et non Deum, vel Dei Filium confessus erat, discit quamvis sanctum hominem comparatione Dei non esse bonum, de quo dicitur: Confitemini Domino, quoniam bonus * .

Ne quis autem putet in eo quod bonus Deus dicitur, excludi a bonitate Filium Dei, legimus in alio loco: Pastor bonus ponit

animam suam pro ovibus suis * .

Et in Propheta, Spiritum bonum terramque bonam.

Igitur et Salvator non bonitatis testimonium renuit.

Sed magistri absque Deo exclusit errorem.

* Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata.

Dicit illi: Quae?

Jesus autem dixit: Non homicidium facies.

Non adulterabis.

Non facies furtum.

Non falsum testimonium dices.

Honora patrem tuum et matrem: et diliges proximum tuum sicut teipsum.

Adolescentem istum tentatorem esse, et ex eo probare possumus, quod dicente sibi Domino, Si vis ad vitam ingredi, serva mandata, rursum fraudulenter interrogat quae sint illa mandata: quasi aut non ipse legerit, aut Dominus possit Deo jubere contraria.

* Dicit illi adolescens: Omnia haec custodivi

a juventute mea, quid adhuc mihi deest?

Ait illi Jesus.

Mentitur adolescens.

Si enim hoc quod positum est in mandatis: Diliges proximum tuum sicut teipsum, opere complesset, quomodo postea audiens: Vade, et vende quae habes, et da pauperibus, tristis recessit, quia habebat possessiones multas?

* Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni, sequere me.

In potestate nostra est, utrum velimus esse perfecti.

Tamen quicumque perfectus esse voluerit, debet vendere quae habet: et non ex parte vendere, sicut Ananias fecit et Sapphyra * ; sed totum vendere: et cum vendiderit, omne dare pauperibus, et sic sibi praeparare thesaurum in regno coelorum.

149 Et hoc ad perfectionem non sufficit,

nisi post contemptas divitias Salvatorem sequatur, id est, relictis malis, faciat bona.

Facilius enim sacculus contemnitur, quam voluptas.

Multi divitias relinquentes, Dominum non sequuntur.

Sequitur autem Dominum, qui imitator ejus est, et per vestigia illius graditur.

Qui enim dicit se in Christo credere, debet quomodo ille ambulavit, et ipse ambulare * .

* Abiit tristis, erat enim habens multas possessiones.

Haec est tristitia quae ducit ad mortem.

Causaque tristitiae redditur, quod habuerit multas possessiones, id est, spinas et tribulos, quae sementem Dominicam suffocaverint.

* Jesus autem dixit discipulis suis: Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regno coelorum.

Et quomodo Abraham, Isaac, et Jacob divites

intrarunt in regnum coelorum * , et in Evangelio Matthaeus et Zachaeus, divitiis derelictis, Domini testimonio praedicantur?

Sed considerandum, quod eo tempore quo intraverunt, divites esse desierunt.

Tamdiu ergo non intrabunt, quamdiu divites fuerint.

Et tamen quia difficulter divitiae contemnuntur, non dixit: Impossibile est divites intrare in regnum coelorum, sed difficile.

Ubi difficile ponitur, non impossibilitas praetenditur; sed raritas demonstratur.

* Et iterum dico vobis: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum coelorum.

Auditis autem his, discipuli mirabantur valde, dicentes: Quis ergo poterit salvus esse?

Aspiciens autem Jesus, dixit illis: Apud

homines hoc impossibile est, apud Deum autem 150 omnia possibilia sunt.

Hoc dicto ostenditur non difficile esse, sed impossibile.

Si enim quomodo camelus non potest intrare per foramen acus, sic dives intrare non potest in regna coelorum, nullus divitum salvus erit.

Sed si legamus Isaiam, quomodo cameli Madian et Epha veniant Jerusalem cum donis atque muneribus * : et qui prius curvi erant, et vitiorum pravitate distorti, ingrediantur portas Jerusalem, videbimus quomodo et isti cameli, quibus divites comparantur, cum deposuerint gravem sarcinam peccatorum, et totius corporis pravitatem, intrare possint per angustam portam, et arctam viam, quae ducit ad vitam (Supra VII).

Interrogantibus autem discipulis, et admirantibus austeritatem

dicti, Quis ergo salvus fiet?

clementia sua severitatem sententiae temperavit, dicens: Quae apud homines impossibilia, apud Deum possibilia sunt.

* Tunc respondens Petrus, dixit ei: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te: Quid ergo erit nobis?

Grandis fiducia: Petrus piscator erat, dives non fuerat, cibos manu et arte quaerebat: et tamen loquitur confidenter, Reliquimus omnia.

Et quia non sufficit tantum relinquere, jungit quod perfectum est: et secuti sumus te.

Fecimus quod jussisti, quid igitur nobis dabis praemii?

* Jesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis me in regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus

Israel.

Non dixit: qui reliquistis omnia, hoc

enim et Crates fecit philosophus, et multi alii divitias contempserunt; sed qui secuti estis me: 151 quod proprie apostolorum est atque credentium.

In regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, quando ex mortuis de corruptione resurgent incorrupti, sedebitis et vos in soliis judicantium, condemnantes duodecim tribus Israel: quia vobis credentibus, illi credere noluerunt.

* Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit.

Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.

Locus iste cum illa sententia congruit, in qua Salvator loquitur: Non veni pacem mittere, sed gladium.

Veni

enim separare hominem a patre suo, et matrem a filia, et nurum a socru: et inimici hominis domestici ejus (Supra X, 34).

Qui ergo propter fidem Christi, et praedicationem Evangelii, omnes affectus contempserint, atque divitias et saeculi voluptates: isti centuplum recipient, et vitam aeternam possidebunt.

Ex occasione hujus sententiae, quidam introducunt mille annos post resurrectionem, dicentes tunc nobis centuplum omnium rerum quas dimisimus, et vitam aeternam esse reddendam: non intelligentes quod si in caeteris digna sit repromissio, in uxoribus appareat turpitudo; ut qui unam pro Domino dimiserit, et centum recipiat in futuro.

Sensus ergo iste est: Qui carnalia pro Salvatore dimiserit, spiritualia recipiet: quae comparatione et merito sui

ita erunt, quasi si parvo numero centenarius numerus comparetur.

Unde dicit et Apostolus, qui unam tantum domum, et unius provinciae parvos agros

dimiserat: Quasi nihil habentes, et omnia possidentes * .

* Simile est regnum coelorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam.

Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam.

Et egressus circa horam tertiam, vidit alios stantes in foro otiosos, et dixit illis: Ite et vos in vineam meam, et quod justum fuerit dabo vobis.

Illi autem abierunt.

152 Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam, et fecit similiter.

Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis: Quid hic statis tota die otiosi?

Dicunt ei: Quia nemo nos conduxit.

Dicit illis: Ite et vos in vineam meam.

Cum sero autem factum esset, dicit dominus

vineae procuratori suo: Voca operarios, et redde illis mercedem; incipiens a novissimis usque ad primos.

Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios.

Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi: acceperunt autem et ipsi singulos denarios.

Et accipientes, murmurabant adversus patrem familias, dicentes: Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei et aestus?

At ille respondens uni eorum, dixit.

Parabola ista, vel similitudo regni coelorum, ex his quae praemissa sunt, intelligitur.

Scriptum est enim ante eam: Multi erunt primi novissimi, et novissimi primi.

Non tempori deferente Domino, sed fidei.

Dicitque patremfamilias primo mane exisse, ut conduceret operarios in

vineam suam, et pretium operis constituisse denarium.

Deinde egressum circa horam tertiam, vidisse alios stantes in platea otiosos: et illis nequaquam

denarium, sed quod justum est fuisse pollicitum.

Sexta quoque hora et nona fecisse similiter.

Undecima autem invenisse alios stantes, qui tota die otiosi fuerant, et misisse eos in vineam.

Cum autem sero factum esset, praecepisse procuratori suo, ut a novissimis inciperet reddere, hoc est, ab operariis horae undecimae usque ad operarios horae primae; omnesque pariter contra novissimos invidia concitatos, iniquitatem arguisse patrisfamilias.

Non quod minus acceperint quam fuerat constitutum, sed quod plus accipere voluerint his, in quos se clementia conductoris effuderat.

Mihi videntur primae horae esse operarii Samuel, et Jeremias, et Baptista Joannes, qui possunt cum Psalmista dicere: Ex utero matris meae Deus meus es tu * .

Tertiae vero horae operarii sunt, qui a pubertate servire Deo coeperunt.

153 Sextae horae, qui matura aetate susceperunt jugum Christi.

Nonae, qui jam declinante [ Al. declinant] ad senium.

Porro undecimae, qui ultima senectute: et tamen omnes pariter accipiunt praemium, licet diversus labor sit.

Sunt qui hanc parabolam aliter edisserant.

Prima hora volunt missum esse in vineam Adam et reliquos patriarchas usque ad Noe; tertia, ipsum Noe usque ad Abraham et circumcisionem ei datam; sexta ab Abraham usque ad Moysen, quando Lex data est; nona, ipsum Moysen et prophetas; undecima, apostolos et gentium populum, quibus omnes invident.

Unde hoc ipsum intelligens post horam jam undecimam, cum esset prope solis occasum et ad

vesperam, Joannes Evangelista loquitur: Filioli mei, novissima hora est * .

Et simul considera, quod injustitiam patrisfamilias, quam in undecimae horae operariis omnes pariter accusant, in seipsis non intelligunt.

Si enim iniquus est paterfamilias, non in uno iniquus est, sed in omnibus: quia non sic laboravit tertiae horae operarius, quomodo ille qui a prima hora est missus in vineam.

Similiter et sextae horae operarius minus laboravit tertiae horae operario; et nonae, sextae horae operario.

Omnis itaque retro vocatio gentibus invidet, et in Evangelii torquetur gratia.

Unde et Salvator concludens parabolam: Erunt, inquit primi novissimi, et novissimi primi.

Quod Judaei de capite vertantur in caudam: et nos de cauda mutemur in caput.

* Amice, non facio tibi injuriam.

Legi in cujusdam libro, amicum istum qui increpatur a patrefamilias, primae horae operarium, protoplastum intelligi, et eos qui illo tempore crediderunt.

Nonne ex denario convenisti mecum?

Denarius figuram regis habet.

Recepisti ergo mercedem quam tibi promiseram, hoc est, imaginem et similitudinem 154 meam: quid quaeris amplius; et non tam ipse plus accipere, quam alium nihil accipere desideras, quasi alterius consortio minuatur praemii meritum?

* Tolle quod tuum est, et vade.

Volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi: Aut non licet mihi quod volo, facere?

Judaeus in Lege non gratia, sed opere salvatur.

Qui enim fecerit eam, vivet in ea.

Unde dicitur ad eum:

* An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum?

Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi.

Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.

Idipsum sonat et illa Lucae parabola, ubi major filius minori

invidet, et non vult eum recipi poenitentem, et patrem accusat injustitiae.

Et ut sciamus hunc esse sensum quem diximus, titulus parabolae hujus finisque consentiunt.

Sic erunt, inquit, novissimi primi, et primi novissimi.

Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.

* Et ascendens Jesus Jerosolymam, assumpsit duodecim discipulos suos secreto, et ait illis: Ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et Scribis: et condemnabunt eum morte, et tradent eum gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum, et tertia die resurget.

Crebro hoc ipsum discipulis dixerat: sed quia multis in medio disputatis, poterat labi de memoria quod audierant, iturus Jerosolymam, et secum

ducturus apostolos, ad tentationem eos parat: ne cum venerit persecutio et crucis ignominia, scandalizentur.

* Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo.

Qui dixit ei: Quid vis?

Ait illi: Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo.

Unde opinionem regni habet mater filiorum Zebedaei, ut cum Dominus dixerit: Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et Scribis, et condemnabunt eum morte, et tradent gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum; et ignominiam 155 passionis timentibus discipulis annuntiaret, illa postulet gloriam triumphantis?

hac, ut reor, ex causa, quia post omnia dixerat Dominus:

et tertia die resurget, putavit eum mulier post resurrectionem illico regnaturum; et hoc quod in secundo adventu promittitur, in primo esse complendum, et aviditate feminea praesentia cupit, immemor futurorum.

Quod autem interrogat Dominus, et, illa petente, respondit: Quid vis?

non venit de ignorantia: sed ex ejus persona dicitur, qui flagellandus et crucifigendus erat: quomodo et in Hemorrhousa: Quis me tetigit * ?

Et de Lazaro: Ubi posuistis eum * ?

In veteri quoque Testamento: Adam, ubi es * ?

Et: Descendens videbo si juxta clamorem, qui venit ad me, perficiant: sin autem non est, ut sciam * .

Postulat autem mater filiorum Zebedaei errore muliebri et pietatis affectu, nesciens quid peteret.

Nec mirum si ista arguatur imperitiae; cum de Petro dicatur, quando tria vult facere tabernacula, nesciens quid diceret * .

* Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis

quid petatis.

Mater postulat, et Dominus discipulis loquitur, intelligens preces ejus ex filiorum descendere voluntate.

Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum?

Dicunt ei: Possumus.

Calicem in Scripturis divinis passionem intelligimus, juxta illud: Pater, si possibile est, transeat a me calix iste * .

Et in psalmo: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi?

Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo * ; statimque infert quis iste sit calix: Pretiosa in conspectu Domini mors Sanctorum ejus.

* Ait illis: Calicem quidem meum bibetis: sedere autem ad dexteram meam et sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo.

Quaeritur quomodo calicem martyrii filii Zebedaei, Jacobus videlicet et Joannes biberint, cum Scriptura narret Jacobum tantum Apostolum ab Herode capite truncatum * : Joannes autem propria morte vitam finierit.

Sed si legamus ecclesiasticas historias, in quibus 156 fertur, quod et ipse propter martyrium sit missus in ferventis olei dolium, et inde ad suscipiendam coronam Christi athleta processerit, statimque relegatus in Pathmos insulam sit, videbimus martyrio animum non defuisse, et bibisse Joannem calicem confessionis: quem et tres pueri in camino ignis biberunt * , licet persecutor non fuderit sanguinem.

Quod autem dicit: sedere ad dextram meam et sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo, sic

intelligendum est: Regnum coelorum non est dantis, sed accipientis.

Non est enim acceptio personarum apud Deum * : sed quicumque talem se praebuerit ut regno coelorum dignus fiat, hic accipiet, quod non personae, sed vitae paratum est.

Si itaque tales estis qui consequamini regnum coelorum, quod Pater meus triumphantibus et victoribus praeparavit, vos quoque accipietis illud.

Alii de Moyse et Elia dictum volunt: quos paulo ante in monte cum eo viderant loquentes: sed mihi nequaquam videtur.

Ideo enim sedentium in regno coelorum vocabula non dicuntur; ne paucis nominatis, caeteri putarentur exclusi.

* Et audientes decem, indignati sunt de duobus fratribus.

Decem apostoli non indignantur

matri filiorum Zebedaei, nec ad mulieris audaciam referunt postulantis; sed ad filios, quod ignorantes mensuram suam, immodica cupiditate exarserent, quibus et Dominus dixerat: Nescitis quid petatis.

Subintelligitur autem vel ex responsione Domini, vel ex indignatione apostolorum, quod filii matrem immiserint ad grandia postulanda.

* Jesus autem vocavit eos ad se, et ait: Scitis quia principes gentium dominantur eorum; et qui majores sunt, potestatem exercent in eos.

Non ita erit inter vos: sed quicumque voluerit inter vos major fieri, sit vester minister.

Et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus.

Humilis magister et mitis, nec cupiditatis immodicae duos [ Al. suos] arguit postulantes; nec decem reliquos indignationis

increpat et livoris, sed tale ponit 157 exemplum, quo doceat eum majorem esse, qui minor fuerit, et illum dominum fieri, qui omnium servus sit.

Frustra igitur aut illi immoderata quaesierint: aut isti dolent super majorum desiderio: cum ad summitatem virtutum non potentia, sed humilitate veniatur.

Denique sui proponit exemplum, ut si dicta parvipenderent, erubescerent ad opera, et dicit:

* Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare.

Nota, quod crebro diximus, eum qui ministrat, appellari Filium hominis.

Et dare animam suam redemptionem pro multis.

Quando formam servi accepit, ut pro mundo sanguinem funderet * .

Non dixit animam suam redemptionem dare pro omnibus, sed pro

multis, id est, pro his qui credere voluerint.

* Et egredientibus illis ab Jericho, secuta est eum turba multa.

Et ecce duo caeci sedentes secus viam, audierunt quia Jesus transiret; et clamaverunt, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David.

Turba autem increpabat eos ut tacerent.

At illi magis clamabant, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David.

Multi latrones erant in Jericho, qui egredientes et descendentes de Jerusalem, interficere et vulnerare consueverant: idcirco Dominus venit Jericho cum discipulis suis, ut liberet vulneratos, et multam turbam secum trahat.

Denique postquam egredi volunt ab Jericho, secuta est eum turba multa.

Si mansisset Jerosolymis, et numquam ad humilia descendisset, turba usque hodie sederet in tenebris,

et in umbra mortis.

158 Sed et duo caeci erant juxta viam.

Caecos appellat qui necdum dicere poterant: In lumine tuo videbimus lumen * .

Secus viam, quia videbantur quidem Legis habere notitiam: sed viam, quae Christus est, ignorabant: quos plerique Pharisaeos intelligunt et Sadducaeos, alii vero utrumque populum, et veteris Testamenti et novi: quod alter scriptam Legem, alter naturalem sequens, sine Christo caecus erat.

Hi quia per se videre non poterant, audierunt praeconia Salvatoris, et confessi sunt filium David.

Sin autem uterque caecus refertur ad populum Judaeorum, hoc quod sequitur, Increpabat eos turba, super ethnicis intelligendum est: quos Apostolus monet ne glorientur, et superbiant contra radicem suam * ; sed cum

ipsi errore priorum inserti fuerint ex oleastro in bonam olivam, nequaquam debeant invidere priorum saluti.

Miserere nostri, fili David.

Increpantur a turbis, et nihilominus non tacent: sed crebrius idipsum ingeminant, ut desiderium plenum verae lucis ostendant.

* Et stetit Jesus, et vocavit eos, et ait:

Quid vultis ut faciam vobis?

Dicunt illi: Domine, ut aperiantur oculi nostri.

Caeci erant, quo pergerent ignorabant, et sequi non poterant Salvatorem.

Multae foveae in Jericho, multae rupes et praerupta in profundum vergentia: idcirco Dominus stat, ut venire possint et vocari jubet, ne turbae prohibeant: et interrogat quasi ignorans quid velint, ut ex responsione caecorum manifesta 159 debilitas pateat, et virtus ex remedio cognoscatur.

* Misertus autem eorum Jesus, tetigit oculos eorum: et confestim viderunt, et secuti sunt eum.

Tangit oculos, et praestat artifex quod natura non dederat.

Aut certe quod debilitas tulerat, donat misericordia.

Statimque viderunt, et secuti sunt eum.

Qui ante in Jericho contracti sedebant, et clamare

tantum noverant, postea sequuntur Jesum, non tam pedibus quam virtutibus.

* Et cum appropinquasset Jerosolymis, et venisset Bethphage ad montem Oliveti, tunc Jesus misit duos discipulos, dicens eis: Ite in castellum quod contra vos est: et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea: solvite et adducite mihi.

Et si quis vobis aliquid dixerit, dicite: Quia Dominus his opus habet: et confestim dimittet eos.

Egreditur de Jericho, turbis eductis inde quamplurimis, et caecis reddita sanitate, appropinquat Jerosolymis, magnis ditatus mercibus: salute credentium reddita, ingredi cupit urbem pacis, et locum visionis Dei, et arcem speculatorii.

Cumque appropinquaret Jerosolymis, et venisset Bethphage ad domum

maxillarum (qui sacerdotum viculus erat, et confessionis portabat typum; et erat situs in monte Oliveti, ubi lumen scientiae, ubi laborum et dolorum requies), misit duos discipulos suos, θεωρητικὸν καὶ ἐργαστικὸν, id est, scientiam et operam, ut ingrederentur castellum.

Dixitque eis: Ite in castellum quod contra vos est.

Contra apostolos enim erat, nec jugum

doctrinarum volebat accipere.

Et statim, inquit, invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea: solvite et adducite mihi.

Alligata erat asina multis vinculis peccatorum.

Pullus quoque lascivus, et frenorum impatiens 160 cum matre, secundum Evangelium Lucae * , multos habebat dominos, non uni errori et dogmati subditus: et tamen multi domini qui sibi potestatem illicitam vindicabant, videntes verum Dominum, et servos ejus venisse, qui ad solvendum missi fuerant, non audent resistere.

Quae sit autem asina, et pullus asinae, dicemus in subditis.

* Hoc autem factum est, ut adimpleretur quod dictum est per prophetam, dicentem: Dicite filiae Sion, Ecce rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super

asinam et pullum filium subjugalis.

Hoc in propheta Zacharia scriptum est: de quo plenius, si vitae spatium fuerit, in suo dicetur loco.

Nunc stringendum breviter, quod secundum litteram in parvo itineris spatio super utrumque animal sedere non quiverit.

Aut enim sedit asinae, et pullus absque sessore fuit: aut si pullo, quod magis competit, usus est ad sedendum, asina ducta est libera.

Ergo cum historia vel impossibilitatem habeat, vel turpitudinem, ad altiora transmittimur: ut asina ista quae subjugalis fuit, et edomita, et jugum legis traxerat, Synagoga intelligatur; pullus asinae, lascivus et liber, Gentium populus, quibus sederit Jesus, et missis ad eos duobus discipulis suis, uno in Circumcisionem, et altero in Gentes.

* Euntes autem discipuli, fecerunt sicut praecepit illis Jesus.

Et adduxerunt asinam et pullum: et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt.

Pullus iste et asina, quibus apostoli sternunt vestimenta sua, ut Jesus mollius sedeat, ante adventum Salvatoris nudi erant, multisque sibi in eos dominatum vindicantibus, absque operimento frigebant.

Postquam vero suscepere apostolicas vestes, pulchriores effecti, Dominum habuere sessorem.

Vestis autem apostolica, 161 vel doctrina virtutum, vel edissertio Scripturarum intelligi potest, sive Ecclesiasticorum dogmatum varietates:

quibus nisi anima instructa fuerit et ornata, sessorem habere Dominum non meretur.

* Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via.

Videte differentiam uniuscujusque personae.

Apostoli vestimenta sua super asinum ponunt, turba quae vilior est, substernit pedibus asini; necubi offendat in lapidem, ne calcet spinam, ne labatur in foveam.

Alii autem caedebant ramos de arboribus, et sternebant in via.

De arboribus frugiferis, quibus mons Oliveti consitus est, caedebant ramos, sternebantque in via: ut prava recta facerent, et aequarent inaequalia: quo rectius atque securius in corde credentium, Christus, daemonum atque vitiorum victor incederet.

* Turbae autem quae praecedebant, et quae sequebantur, clamabant, dicentes: Osanna filio David: benedictus qui venit in nomine Domini; osanna in excelsis.

Quia manifesta est historia, spiritualem sequamur ordinem disserendi.

Turbae quae egressae fuerant de Jericho, et secutae sunt Salvatorem ac discipulos ejus, postquam pullum asinae solutum viderunt (qui ante ligatus fuerat) et apostolorum vestibus exornatum, et sedentem super eum Dominum Jesum, supposuerunt vestimenta sua, et straverunt viam ramis arborum.

Cumque opere cuncta fecissent, vocis quoque tribuunt testimonium: et praecedentes atque sequentes non brevi atque silenti confessione, sed clamore plenissimo resonant: Osanna filio David, benedictus qui venit in nomine

Domini.

Quod autem dicit: Turbae quae praecedebant et quae sequebantur, utrumque ostendit populum, et qui ante Evangelium, et qui post Evangelium Domino crediderunt, consona Jesum confessionis voce laudare: et secundum superioris parabolae exemplum diversarum horarum operarios, unum fidei accipere praemium.

Porro quod sequitur: Osanna filio David, quid significet, 162 et ante annos plurimos in brevi epistola ad Damasum, tunc Romanae urbis episcopum, dixisse memini; et nunc perstringam breviter.

In centesimo decimo septimo psalmo, qui manifeste de adventu Salvatoris scriptus

est, inter caetera hoc quoque legimus: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli.

A Domino factum est istud [Al. et] hoc est mirabile in oculis nostris.

Haec est dies quam fecit Dominus, exsultemus, et laetemur in ea.

Statimque jungitur: O Domine, salvum me fac: O domine, bene prosperare.

Benedictus qui venit in nomine Domini: benediximus vobis de domo Domini, et caetera * .

Pro eo quod habetur in Septuaginta interpretibus; ὦ Κύριε, σῶσον δὴ, id est, o Domine, salvum fac; in Hebraeo legimus: ANNA ADONAI OSIANNA ( ), quod manifestius interpretatus est Symmachus dicens: Obsecro, Domine, salvum, fac, obsecro.

Nemo ergo putet ex duobus verbis, Graeco videlicet, et Hebraeo, sermonem

esse compositum, sed totum Hebraicum: et significare quod adventus Christi salus mundi sit.

Unde et sequitur: Benedictus qui venit in nomine Domini.

Salvatore quoque id ipsum in Evangelio comprobante: Ego veni in nomine Patris mei, et non me recepistis.

Alius veniet in nomine suo, et recipietis eum * .

Necnon quod jungitur, Osanna, id est, salus in excelsis, perspicue ostenditur, quod adventus Christi non tantum hominum salus, sed totius mundi sit: terrena jungens coelestibus: Ut omne genu ei flectatur [Al. flectat], coelestium, terrestrium, et infernorum * .

* Et cum intrasset Jerosolymam, commota est universa civitas, dicens: Quis est hic?

Populi [Al.

Multi] autem dicebant.

Introeunte Jesu cum

turba tota, Jerosolymorum civitas commovetur, mirans frequentiam, nesciens veritatem, et dicens: Quis est hic?

Quod quidem in alio loco dicentes angelos legimus: Quis est iste rex gloriae * ?

Aliis autem vel ambigentibus, vel interrogantibus, vilis plebecula confitetur: a minoribus incipiens, ut ad majora perveniat, et dicit:

163 Hic est Jesus propheta a Nazareth Galilaeae.

Propheta, quem et Moyses similem sui dixerat esse venturum, et qui proprie apud Graecos cum arthro scribitur.

A Nazareth autem Galilaeae, quia ibi

educatus fuerat: ut flos campi nutriretur in flore virtutum.

* Et intravit Jesus in templum Dei: et ejiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas nummulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit.

Et dixit eis: Scriptum est: Domus mea, domus orationis vocabitur: vos autem fecistis illam speluncam latronum.

Comitatus Jesus turba credentium (quae vestimenta sua ut illaeso pede pullus incederet, straverat), ingreditur templum, et ejicit omnes qui vendebant et emebant in templo: mensasque nummulariorum subvertit, et cathedras vendentium columbas dissipavit, dixitque eis, de Scripturis sanctis testimonium proferens * : quod domus Patris ejus, orationis domus esse deberet,

non spelunca latronum, vel domus negotiationis * : sicut in alio Evangelista scriptum est * .

Ex hoc primum sciendum, quod juxta mandata Legis augustissimo in toto orbe templo Domini, et de cunctis pene regionibus Judaeorum illuc populo confluente, innumerabiles immolabantur hostiae, maxime festis diebus, taurorum, arietum, hircorum: pauperibus ne absque sacrificio essent, pullos columbarum, et turtures offerentibus: accidebat plerumque, ut qui de longe venerant, non haberent victimas.

Excogitaverunt igitur sacerdotes, quomodo praedam de populo facerent, et omnia animalia quibus opus erat ad sacrificia, vendebant, ut et venderent non habentibus, et ipsi rursum empta susciperent.

Hanc stropham eorum crebra venientium

inopia dissipabat, qui indigebant sumptibus, et non solum 164 hostias non habebant, sed ne unde emerent quidem aves et vilia munuscula.

Posuerunt itaque et nummularios qui mutuam sub cautione darent pecuniam.

Sed quia erat Lege praeceptum * , ut nemo usuras acciperet, et prodesse non poterat pecunia fenerata, quae commodi nihil haberet, et interdum sortem perderet, excogitaverunt et aliam technam, ut pro nummulariis, Collybistas facerent, cujus verbi proprietatem Latina lingua non exprimit.

Collyba

dicuntur apud eos, quae nos appellamus tragemata, vel vilia munuscula.

Verbi gratia, frixi [ Al. fricti] ciceris, uvarumque passarum, et poma diversi generis.

Igitur quia usuras accipere non poterant Collybistae, qui pecuniam fenerati erant, pro usuris accipiebant varias species, ut quod in nummo non licebat, in his rebus exigerent quae nummis coemuntur, quasi non hoc ipsum Ezechiel praedicaverit, dicens: Usuram et superabundantiam non accipietis * .

Istiusmodi Dominus cernens in domo Patris negotiationem seu latrocinium, ardore spiritus concitatus (juxta quod scriptum est in sexagesimo octavo psalmo * : Zelus domus tuae comedit me ), fecit sibi flagellum de funiculis, et tantam hominum multitudinem ejecit de templo,

dicens: Scriptum est: Domus mea, domus orationis vocabitur: vos autem fecistis eam speluncam latronum.

Latro enim est, et templum Dei in latronum convertit specum, qui lucra de religione sectatur, cultusque ejus non tam cultus Dei quam negotiationis occasio est.

Hoc juxta historiam: caeterum secundum mysticos intellectus, quotidie Jesus ingreditur templum Patris, et ejicit omnes tam episcopos et presbyteros et diaconos, quam laicos, et universam turbam de Ecclesia sua, et unius criminis habet vendentes pariter et ementes.

Scriptum est enim: Gratis accepistis, gratis date.

165 Mensas quoque nummulariorum subvertit.

Observa, propter avaritiam sacerdotum, altaria Dei nummulariorum mensas appellari.

Cathedrasque vendentium columbas

evertit, qui vendunt gratiam Spiritus sancti, et omnia faciunt, ut subjectos populos devorent, de quibus dicit [ Al. dicitur]: Qui devorant populum meum sicut escam panis * .

Juxta simplicem intelligentiam, columbae non erant in cathedris, sed in caveis, nisi forte columbarum institores sedebant in cathedris.

Quod penitus absurdum est, quia in cathedris, magistrorum magis dignitas indicatur, quae ad nihilum redigitur, cum mixta fuerit lucris.

Quod de Ecclesiis diximus, unusquisque de se intelligat.

Dicit enim Apostolus: Vos estis templum Dei, et Spiritus sanctus habitat in vobis * .

Non sit in domo pectoris nostri negotiatio, non ementium vendentiumque commercia,

non donorum cupiditas, ne ingrediatur Jesus iratus et rigidus, et non aliter mundet templum suum, nisi flagello adhibito, ut de spelunca latronum, et de domo negotiationis, domum faciat orationis.

* Et accesserunt ad eum caeci et claudi in templo, et sanavit eos.

Nisi mensas nummulariorum evertisset, cathedrasque columbas vendentium, caeci et claudi lucem pristinam, et concitum gradum non meruissent recipere.

* Videntes autem principes sacerdotum et Scribae mirabilia quae fecit, et pueros clamantes in templo, et dicentes: Osanna filio David, indignati sunt, et dixerunt ei: Audis quid isti dicunt?

Plerique arbitrantur maximum esse signorum, quod Lazarus

suscitatus est * , quod caecus ex utero lumen acceperit * , quod ad Jordanem vox audita sit Patris * , quod transfiguratus in monte gloriam ostenderit triumphantis * .

Mihi inter omnia signa quae fecit hoc videtur mirabilius esse, quod unus homo, et illo tempore contemptibilis, et intantum vilis 166 ut postea crucifigeretur, Scribis et Pharisaeis contra se saevientibus, et videntibus lucra sua destrui, potuerit ad unius flagelli verbera tantam ejicere multitudinem, mensasque subvertere, et cathedras confringere, et alia facere, quae infinitus non fecisset exercitus.

Igneum enim quiddam atque sidereum radiabat ex oculis ejus, et divinitatis majestas lucebat in facie.

Cumque manum non audeant injicere sacerdotes,

tamen opera calumniantur, et testimonium populi atque puerorum qui clamabant, Osanna filio David, vertunt in calumniam: quod videlicet hoc non dicatur nisi soli Filio Dei.

Videant ergo episcopi, et quantumlibet sancti homines, cum quanto periculo dici ista sibi patiantur [ Al. patiuntur], si Domino cui vere hoc dicebatur, quia necdum erat solida credentium fides, pro crimine impingitur.

* Jesus autem dicit eis: Utique.

Numquam legistis, quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem?

Quam moderate sententiam temperat, et responsio utrimque vergens, et calumniae non patens?

Non dixit quod Scribae audire cupiebant, bene faciunt pueri, ut mihi testimonium perhibeant,

nec rursum, errant: pueri sunt, debetis aetati ignoscere; sed profert exemplum de octavo psalmo, ut, tacente Domino, Scripturarum testimonium puerorum dicta firmaret.

* Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam, ibique mansit.

Reliquit incredulos, et urbem egressus contradicentium, ivit Bethaniam, quod interpretatur domus obedientiae, jam tunc vocationem gentium praefigurans, ibique mansit, quia in Israel permanere non potuit.

Hoc quoque intelligendum est, quod tantae fuerit paupertatis, et ita nulli adulatus sit, ut in urbe maxima nullum hospitem, nullam invenerit mansionem, sed in agro 167 parvulo apud Lazarum sororesque ejus habitaret: eorum quippe vicus Bethania est.

* Mane autem revertens in civitatem, esuriit.

Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam, et nihil invenit in ea, nisi folia tantum.

Et ait illi: Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum, et arefacta est continuo ficulnea.

Et videntes discipuli mirati sunt, dicentes: Quomodo continuo aruit?

Discussis noctis tenebris, matutina luce radiante, et vicina meridie, in qua Dominus passione sua illustraturus erat orbem, cum in civitatem reverteretur, esuriit, vel veritatem humanae carnis ostendens, vel esuriens salutem credentium, et aestuans ad incredulitatem Israelis.

Cumque vidisset arborem unam (quam intelligimus Synagogam, et conciliabulum Judaeorum) juxta viam: habebat enim Legem, et ideo juxta viam erat, quia non credebat in viam,

venit ad eam, stantem scilicet et immobilem, et non habentem Evangelii pedes: nihilque invenit in ea, nisi folia tantum, promissionum strepitum, traditiones Pharisaicas, et jactationem Legis, et ornamenta verborum absque ullis fructibus veritatis.

Unde et alius evangelista dicit: Nondum enim erat tempus * ; sive quod tempus nondum venerat salvationis Israel, eo quod nondum Gentilium populus subintrasset, sive quod praeterisset tempus fidei, quia ad illum primum veniens, et spretus, transisset ad nationes.

Et ait illi: Numquam ex te fructus nascatur, vel in sempiternum, vel in saeculum: utrumque enim αἰὼν [ Al. αἰῶνα] Graecus sermo significat.

Et arefacta est liculnea, quae esuriente Domino, cibos quos ille cupierat, non habebat.

Sic

autem aruerunt folia, ut truncus ipse remaneret, et fractis ramis, vireret [ Al. viveret] radix, quae in novissimo tempore si credere voluerit, virgulta fidei pullulet, impleaturque Scriptura, dicens: Est arbori spes [Job XIV, 7]. Juxta litteram autem Dominus passurus in populis, et bajulaturus scandalum crucis, debuit discipulorum animos signi anticipatione firmare.

Unde et discipuli mirantur, dicentes: Quomodo continuo aruit?

168 Potuit ergo Salvator

eadem virtute etiam inimicos siccare suos, nisi eorum per poenitentiam exspectasset salutem.

* Respondens autem Jesus, ait eis: Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis; sed et si monti huic dixeritis: Tolle et jacta te in mare, fiet.

Et omnia quaecumque petieritis in oratione credentes, accipietis.

Latrant contra nos Gentilium canes in suis voluminibus, quae in impietatis propriae memoriam reliquerunt, asserentes apostolos non habuisse fidem, quia montes transferre non potuerint.

Quibus nos respondebimus, multa facta esse signa a Domino, juxta Joannis Evangelistae testimonium, quae scripta essent, mundus capere non posset * .

Non quo mundus volumina capere non

potuerit, quae potest, quamvis multiplicia sint, unum armariolum, vel unum capere scrinium: sed quod magnitudinem signorum prae miraculis et incredulitate ferre non possit.

Igitur et haec credimus fecisse apostolos, sed ideo scripta non esse, ne infidelibus contradicendi major daretur occasio.

Alioquin interrogemus eos, utrum credant his signis, quae scripta narrantur, an non.

Et cum incredulos viderimus, consequenter probabimus, nec majoribus eos credituros fuisse, qui minoribus non crediderint.

Hoc adversum illos.

Caeterum nos, ut ante jam diximus, montem diabolum intelligamus superbientem, et jactantem se contra Creatorem suum, qui a propheta mons corruptus appellatur.

Et cum animam hominis possederit, et in ea fuerit radicatus, ab

apostolis, et his qui similes apostolorum sunt, transferri potest in mare, hoc est, in loca salsa, et fluctuantia, et amara, quae nullam habent dulcedinem Dei.

Idipsum et in Psalmis legitur: Non timebimus dum turbabitur terra, et transferentur montes in cor maris * .

* Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi, dicentes: In qua potestate haec facis?

Et quis tibi dedit hanc potestatem?

Diversis verbis eamdem quam supra calumniam struunt, quando 169 dixerunt: In Beelzebub principe daemoniorum ejicit hic daemonia.

Quando enim dicunt: In qua potestate haec facis?

de Dei dubitant potestate, et subintelligi volunt diaboli esse quod faciat.

Addentes quoque:

Quis tibi dedit hanc potestatem?

manifestissime Dei Filium negant, quem putant non suis viribus, sed alienis signa facere.

* Respondens autem Jesus, dixit eis: Interrogabo vos et ego unum sermonem, quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate haec facio.

Baptismus Joannis unde erat, e coelo an ex hominibus?

At illi cogitabant inter se, dicentes: Si dixerimus, E coelo, dicet nobis: Quare ergo non credidistis

illi?

Si autem dixerimus, Ex hominibus, timemus turbam.

Omnes enim habebant Joannem sicut prophetam.

Et respondentes Jesu, dixerunt: Nescimus.

Hoc est quod vulgo dicitur: Malo arboris nodo, malus clavus aut cuneus infigendus est.

Poterat Dominus aperta responsione tentatorum calumniam confutare, sed prudenter interrogat, ut suo ipsi, vel silentio, vel sententia condemnentur.

Si enim respondissent baptisma Joannis esse de coelo (ut ipsi sapientes in malitia pertractarunt), consequens erat responsio: Quare ergo non estis baptizati a Joanne?

Si dicere voluissent, humana deceptione esse compositum, et nihil habuisse divinum, seditionem populi formidabant.

Omnes enim gregatim multitudines Joannis receperant baptisma, et sic eum habebant ut prophetam.

Respondit itaque impiissima factio, et humilitatis verbo, quo nescire se diceret, usa est ad insidias coaptandas.

* Ait illis et ipse: Nec ego dico vobis in qua potestate haec facio.

Illi in eo quod nescire se responderant, mentiti sunt: consequens ergo erat juxta responsionem eorum Dominum quoque dicere, Nec ego scio; sed mentiri Veritas non potest, et ait: Nec ego dico vobis.

Ex quo ostendit et illos scire, sed respondere nolle, et se nosse, et ideo non dicere, quia illi quod sciunt taceant, et statim infert parabolam, quae et illos impietatis arguat, et ad gentes regnum Dei doceat transferendum.

* 170 Quid autem vobis videtur?

Homo quidam habebat duos filios; et accedens ad primum,

dixit: Fili, vade hodie operare in vinea mea.

Ille autem respondens, ait: Nolo.

Postea autem poenitentia motus, abiit.

Accedens autem ad alterum, dixit similiter.

At ille respondens, ait: Eo, domine, et non ivit.

Quis ex duobus fecit voluntatem patris?

Et dicunt ei: Primus.

Dicit illis Jesus * .

Hi sunt duo filii, qui et in Lucae parabola describuntur, frugi et luxuriosus, et de quibus Zacharias propheta loquitur: Assumpsi mihi duas virgas: unam vocavi decorem, et alteram vocavi funiculum, et pavi gregem * .

Primo dicitur Gentilium populo per naturalis legis notitiam: Vade, et operare in vinea mea: hoc est, quod tibi non vis fieri, alteri ne feceris * .

Qui superbe respondit: Nolo.

Postea vero in adventu Salvatoris, acta poenitentia, operatus

est in vinea Dei, et sermonis contumaciam labore correxit.

Secundus autem filius, populus Judaeorum est, qui respondit Moysi: Omnia quaecumque

dixerit Dominus faciemus * , et non ivit in vineam, quia, interfecto patrisfamilias filio, se putavit haeredem.

Alii vero non putant Gentilium et Judaeorum esse parabolam, sed simpliciter peccatorum et justorum: ipso quoque Domino propositionem suam postea disserente.

Amen dico vobis, quia publicani et meretrices praecedent vos in regno Dei.

Eo quod illi qui per mala opera Deo se servire negaverant, postea poenitentiae baptismum acceperint a Joanne.

Pharisaei autem, qui justitiam praeferebant, et legem se Dei facere jactabant, Joannis contempto baptismate, Dei praecepta fecerunt.

Unde dicit:

* Venit enim ad vos Joannes in via justitiae, et non credidistis ei: publicani autem et meretrices

crediderunt ei: vos autem videntes, nec poenitentiam habuistis postea ut crederetis ei.

Porro quod dicitur: Quis ex duobus fecit voluntatem patris?

Et illi dicunt: Novissimus.

Sciendum est in veris exemplaribus non haberi 171 novissimum, d sed primum, ut proprio judicio condemnentur.

Si autem novissimum voluerimus legere, manifesta est interpretatio: ut dicamus intelligere quidem veritatem Judaeos; sed tergiversari, et nolle dicere quod sentiunt: sicut et baptismum Joannis scientes esse de coelo, dicere noluerunt.

* Aliam parabolam audite: Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et aedificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.

Hoc est,

quod Dominus sumptum de proverbio significavit: Durum est adversus stimulum calcitrare * .

Principes sacerdotum, et seniores populi, qui interrogaverant Dominum, In qua potestate haec facis: et quis tibi dedit hanc potestatem?

et voluerant in verbo capere sapientiam, sua arte superantur; et audiunt in parabolis, quod aperta facie non merebantur audire.

Homo iste paterfamilias, ipse est qui habebat duos filios; et qui in alia parabola conduxit operarios in vineam suam; qui plantavit vineam, de qua et Isaias plenissime per Canticum loquitur, ad extremum inferens: Vinea Domini sabaoth, domus Israel est * .

Et in Psalmo: Vineam de Aegypto, inquit, transtulisti: ejecisti gentes, et plantasti eam * .

Et sepem circumdedit ei, vel murum

urbis, vel angelorum auxilia: et fodit in eu torcular, aut altare, aut illa torcularia, quorum et tres Psalmi titulo praenotantur: octavus et octogesimus,

et octogesimus tertius.

Et aedificavit turrim: haud dubium quin templum, de quo dicitur per Michaeam: Et tu, turris nebulosa, filia Sion * .

Et locavit eam agricolis, quos alibi vineae operarios appellavit: qui conducti fuerant hora prima, tertia, sexta, nona et undecima * .

Et peregre profectus est: est, non loci mutatione; nam Deus unde abesse potest, quo complentur omnia?

et qui dicit per Jeremiam: Ego Deus appropinquans et non de longinquo, dicit Dominus * .

Sed abire videtur a vinea ut vinitoribus liberum operandi arbitrium derelinquat.

* Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus ejus.

Et agricolae apprehensis servis ejus, alium

ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt.

Iterum misit alios servos plures prioribus, 172 et fecerunt illis similiter.

Dederat eis Legem, et in hac eos vinea operari jusserat, ut fructum Legis in operibus exhiberent.

Postea misit ad eos servos, quos illi apprehensos vel ceciderunt, ut Jeremiam; vel occiderunt, ut Isaiam; vel lapidaverunt, ut Naboth * , et Zachariam, quem interfecerunt inter templum et altare * .

Legamus epistolam Pauli ad Haebreos * ; et ex ea plenissime discemus qui servorum Domini quanta perpessi sint.

* Novissime autem misit ad eos filium suum, dicens: Verebuntur filium meum.

Agricolae autem videntes filium, dixerunt intra se: hic est

haeres; venite, occidamus eum, et habebimus haereditatem ejus.

In eo quod supra legimus: Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter, patientiam ostendit patrisfamilias, quod frequentius miserit, ut malos colonos ad poenitentiam provocaret: illi autem thesaurizaverunt sibi iram in die irae * .

Porro quod jungitur: Verebuntur filium meum, non de ignorantia venit.

Quid enim nesciat paterfamilias, qui hoc loco Deus Pater intelligitur?

Sed semper ambigere dicitur Deus, ut libera voluntas homini reservetur.

Interrogemus Arium et Eunomium.

Ecce pater dicitur ignorare, et sententiam temperat, et quantum in vobis est, probatur esse mentitus.

Quidquid pro Patre responderint, hoc intelligant pro Filio, qui se dicit ignorare consummationis

diem.

* Et apprehensum eum, ejecerunt extra vineam, et occiderunt.

Et Apostolus loquitur, quod extra portam Jesus crucifixus sit * .

Possumus et aliter intelligere; quod ejectus sit extra vineam, et ibi occisus: ut suscipientibus se gentibus, aliis vinea locaretur.

* Cum ergo venerit Dominus vineae, quid faciet agricolis illis?

Aiunt illi: Malos male perdet,

et vineam suam locabit aliis agricolis qui reddent ei fructum temporibus suis.

Interrogat eos Dominus non quod ignoret quid responsuri sint, sed ut propria responsione damnentur.

Locata est autem nobis vinea, et locata ea conditione, ut reddamus Domino fructum temporibus suis, et sciamus unoquoque tempore quid oporteat nos vel loqui, vel facere.

* Dicit illis Jesus: Numquam legistis in Scripturis: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli.

173 A Domino factum est illud, et est mirabile in oculis nostris * .

Variis parabolis diversisque sermonibus res eaedem contexuntur.

Quos enim supra operarios, et vinitores, et agricolas appellarat, nunc aedificatores, id est, caementarios vocat.

Unde dicit Apostolus:

Dei agricultura, Dei aedificatio estis * .

Hi ergo caementarii quomodo et vinitores accipiunt vineam, sic acceperunt lapidem, quem vel in fundamentis ponant, juxta architectum Paulum * ; vel in angulo, ut duos parietes, id est, populum utrumque consociet * , qui reprobatus ab eis, factus est in caput anguli.

Et hoc a Domino factum est, non humanis viribus, sed Dei potentia.

De hoc lapide adjutorii Petrus quoque loquitur confidenter: Iste lapis qui reprobatus est a vobis aedificantibus, hic factus est in caput anguli * .

Et Isaias: Ecce, ait, immittam in fundamenta Sion lapidem electum, pretiosum, angularem: et qui crediderit in eum, non confundetur * .

* Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis

regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus.

Aliquoties dixi, regnum Dei Scripturas sanctas intelligi, quas Dominus abstulit a Judaeis, et nobis tradidit, ut faciamus fructus earum.

Ista est vinea quae traditur agricolis et vinitoribus, in qua qui operati non fuerint, nomen tantum habentes Scripturarum, fructus vineae perdituri sunt.

* Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur: super quem vero ceciderit, conteret eum.

Aliud est offendere Christum per mala opera, aliud negare.

Qui peccator est, et tamen in illum credit, cadit quidem super lapidem, et confringitur, sed non omnino conteritur: reservatur enim per poenitentiam ad salutem.

Super quem vero ille ceciderit, hoc est, cui lapis ipse irruerit, et qui Christum penitus negaverit,

sin conteret eum, ut nec testa quidem remaneat, in qua hauriatur aquae pusillum.

* Et cum audissent principes sacerdotum et Pharisaei parabolas ejus, cognoverunt 174 quod de ipsis diceret.

Et quaerentes eum tenere, timuerunt turbas: quoniam sicut prophetam eum habebant.

Quamvis duro corde essent, et propter incredulitatem, et impietatem in Filium Dei hebetes, tamen apertas propositiones, negare non poterant: et intelligebant

contra se omnes Domini sententias dirigi.

Unde volebant quidem eum interficere, sed timebant turbas: quia sicut prophetam eum habebant.

Semper turba mobilis est, nec in proposita voluntate persistens: atque in morem fluctuum, diversorum ventorum impetu huc illucque trahitur.

Quem nunc quasi prophetam venerantur et colunt: postea contra eum clamant: Crucifige, crucifige talem * .

* Et respondens Jesus dixit iterum in parabolis eis, dicens: Simile factum est regnum coelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo.

Pharisaei intelligentes de se dici parabolas, quaerebant eum tenere et occidere.

Hanc eorum sciens Dominus voluntatem, nihilominus increpat saevientes,

nec timore superatur, quo minus arguat peccatores.

Rex iste qui fecit nuptias filio suo, Deus omnipotens est.

Facit autem nuptias Domino nostro Jesu Christo et Ecclesiae, quae tam ex Judaeis, quam ex gentibus, congregata est.

* Et misit servum suum vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire.

Haud dubium quin Moysen, per quem Legem invitatis dedit.

Si autem servos legerimus, ut pleraque habent exemplaria, ad prophetas referendum est, quod invitati per eos venire contempserint.

* Iterum misit alios servos, dicens: Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi: tauri mei, et altilia occisa sunt, et omnia parata: venite ad nuptias.

Illi autem neglexerunt.

Servi qui secundo missi sunt,

melius est ut prophetae intelligantur, quam apostoli: ita tamen si supra, servus, scriptus fuerit.

Sin autem servos, ibidem legas, hic secundi servi, apostoli intelligendi sunt.

Prandium paratum, et tauri, et altilia occisa, vel per metaphoram 175 opes regiae describuntur, ut ex carnalibus intelligantur spiritualia; vel certe dogmatum magnitudo, et doctrina Dei lege plenissima sentiri potest.

* Et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam.

Reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumeliis affectos, occiderunt.

Inter eos, qui non recipiunt Evangelii veritatem, multa diversitas est.

Minoris enim criminis sunt qui occupati aliis rebus venire noluerunt, his qui, contempto invitantis affectu, verterunt humanitatem in crudelitatem,

et tentos servos regis, vel contumeliis affecerunt, vel occiderunt.

In hac parabola sponsi siletur

occisio: et per servorum mortes, contemptus ostenditur nuptiarum.

* Rex autem cum audisset, iratus est.

De quo dictum supra fuerat: Simile factum est regnum coelorum homini regi, quando invitabat ad nuptias, et agebat opera clementiae, hominis nomen appositum est, nunc quando ad ultionem venit, homo siletur, et rex tantum dicitur.

Et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit.

Exercitus, seu ultores angelos, de quibus in Psalmis scribitur: Immissiones per angelos pessimos [Al. malos ] * ; seu Romanos intelligamus, sub duce Vespasiano et Tito, qui occisis Judaeae populis, praevaricatricem succenderint civitatem.

* Tunc ait servis suis: Nuptiae quidem paratae sunt; sed qui invitati erant non fuerunt digni.

Ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias.

Et egressi servi ejus in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos, et impletae sunt nuptiae discumbentium.

Gentilium populus non erat in viis, sed in exitibus viarum.

Quaeritur autem quomodo in his qui foris erant inter malos, et boni aliqui sint reperti?

Hunc locum plenius tractat Apostolus ad Romanos [ Al. additur dicens] * : quod gentes naturaliter facientes ea quae legis sunt, condemnent Judaeos, qui scriptam legem non fecerint.

Inter ipsos quoque ethnicos est diversitas infinita; cum sciamus alios esse proclives ad vitia et 176 ruentes ad mala: alios ob honestatem

morum virtutibus deditos.

* Intravit autem rex, ut videret discumbentes: et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali, et ait illi: Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem?

At ille obmutuit.

Hi qui invitati fuerant ad nuptias, de sepibus et angulis, et plateis, et diversis locis, coenam regis impleverant.

Sed postea cum venisset rex, ut videret discumbentes in convivio suo (hoc est, in sua quasi fide requiescentes; ut in die judicii visitare convivas, et discerneret merita singulorum), invenit unum qui veste indutus non erat nuptiali.

Unus iste, omnes qui sociati sunt malitia intelliguntur.

Vestis autem nuptialis, praecepta sunt Domini, et opera quae complentur ex lege et Evangelio, novique hominis efficiunt

vestimentum.

Si quis igitur in tempore judicii inventus fuerit sub nomine Christiano non habere vestem

nuptialem, hoc est, vestem supercoelestis [ Al. coelestis] hominis; sed vestem pollutam, id est, veteris hominis exuvias, hic statim corripitur, et dicitur ei: Amice, quomodo huc intrasti?

Amicum vocat, quod invitatus ad nuptias est: arguit impudentiae, quod veste sordida munditias polluerit nuptiales.

At ille obmutuit.

In tempore enim illo non erit locus poenitentiae, nec negandi facultas, cum omnes angeli et mundus ipse testis sit peccatorum.

* Tunc dixit rex ministris: Ligatis pedibus et manibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores; ibi erit fletus et stridor dentium.

Manus ligatas et pedes, fletumque oculorum, et stridorem dentium, vel ad comprobandam resurrectionis intellige veritatem.

Vel certe ideo ligantur manus et pedes, ut male

operari, et currere desistant ad effundendum sanguinem.

In fletu quoque oculorum, et stridore dentium, per metaphoram membrorum corporalium, magnitudo ostenditur tormentorum.

* Multi autem sunt vocati, pauci vero electi.

Omnes parabolas brevi sententia 177 comprehendit: quod et in opere vineae, et in aedificatione domus, et in convivio nuptiali, non initia, sed finis quaeratur.

* Tunc abeuntes Pharisaei, consilium inierunt, ut caperent eum in sermone.

Et mittunt ei

discipulos suos cum Herodianis, dicentes.

Nuper sub Caesare Augusto Judaea subjecta Romanis, quando in toto orbe est celebrata descriptio, stipendiaria facta fuerat, et erat in populo magna seditio, dicentibus aliis pro securitate et quiete, qua [ Rhabb. quia] Romani pro omnibus militarent, debere tributa persolvi: Pharisaeis vero, qui sibi applaudebant de justitia, econtrario dicentibus, non debere populum Dei (qui decimas solveret, et primitiva daret, et caetera quae in Lege scripta sunt, faceret) humanis legibus subjacere.

Caesar Augustus Herodem filium Antipatris alienigenam et proselytum, regem Judaeis constituerat, qui tributis praeesset, et Romano pareret imperio.

Mittunt igitur Pharisaei discipulos suos cum Herodianis, id est, militibus Herodis, seu quos

illudentes Pharisaei quia Romanis tributa solvebant, Herodianos vocabant, et non divino cultui deditos.

Quidam Latinorum ridicule Herodianos 178 putant, qui Herodem Christum esse credebant, quod nusquam omnino legimus.

* Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces: et non est tibi cura de aliquo.

Non enim respicis personam hominum: Dic ergo nobis quid tibi videtur: Licet censum dari Caesari, an non?

Blanda et fraudulenta interrogatio, illuc provocat respondentem, ut magis Deum quam Caesarem timeat,

et dicat non debere tributa solvi, ut statim audientes Herodiani, seditionis contra Romanos principem teneant.

* Cognita autem Jesus nequitia eorum, ait: Quid me tentatis, hypocritae?

Prima virtus est respondentis, interrogantium mentem cognoscere, et non discipulos, sed tentatores vocare.

Hypocrita ergo appellatur, qui aliud est, et aliud simulat, id est, aliud opere agit, et aliud voce praetendit.

* Ostendite mihi numisma census.

At illi obtulerunt ei denarium.

Sapientia semper sapienter agit, ut suis potissimum tentatores sermonibus confutentur.

Ostendite, inquit, mihi denarium, hoc est, genus nummi, quod pro decem nummis imputabatur, et habebat imaginem Caesaris.

* 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?

Qui putant interrogationem Salvatoris ignorantiam esse, et non dispensationem, discant ex praesenti loco, quod utique potuerit scire Jesus cujus imago esset in nummo; sed interrogat, ut ad sermonem eorum competenter respondeat.

* Dicunt ei: Caesaris.

Tunc ait illis: Reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari; et quae sunt Dei Deo.

Caesarem non putemus Augustum, sed Tiberium significari privignum ejus, qui in locum successit ipsius, sub quo passus est Dominus.

Omnes autem reges Romani a primo Caio Caesare, qui imperium arripuerat, Caesares appellati sunt [ Al. appellantur]. Porro quod ait: Reddite quae sunt Caesaris Caesari, id est, nummum tributum, et pecuniam:

et quae sunt Dei Deo, decimas primitias, et oblationes, ac victimas sentiamus: quomodo et ipse reddidit tributa pro se et Petro * ; et Deo reddidit quae Dei sunt, Patris faciens voluntatem * .

* Et audientes, mirati sunt.

Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt quod calliditas eorum insidiandi non invenisset locum.

Et relicto eo, abierunt.

Infidelitatem cum miraculo pariter reportantes.

* In illo die accesserunt ad eum Sadducaei, qui dicunt non esse resurrectionem.

Duae haereses erant in Judaeis: una Pharisaeorum, altera Sadducaeorum.

Pharisaei traditionum et observationum, quas illi δευτερώσεις vocant, justitiam praeferebant; unde et divisi vocabantur a populo.

Sadducaei autem, qui interpretantur justi, et ipsi vindicabant sibi quod non erant: prioribus et corporis et animae resurrectionem credentibus, confitentibusque, et angelos, et spiritum:

sequentes (juxta Acta apostolorum) omnia denegabant * .

Istae sunt duae domus, de quibus Isaias manifestius docet, quod offensurae sint in lapidem scandali * .

* Et interrogaverunt eum, dicentes: Magister, Moyses dixit: Si quis mortuus fuerit 180 non habens filium, ut ducat frater ejus uxorem illius, et suscitet semen fratri suo.

Erant autem apud nos septem fratres: et primus, uxore ducta, defunctus est, et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo.

Similiter secundus et tertius usque ad septimum.

Novissime autem omnium et mulier defuncta est.

Qui resurrectionem corporum non credebant, et animam putabant interire cum corporibus, recte istiusmodi fingunt fabulam, quae deliramenti arguat eos, qui

resurrectionem asserant mortuorum.

Potest autem fieri, ut vere in gente eorum aliquando hoc acciderit.

* In resurrectione ergo cujus erit de septem uxor?

Omnes enim habuerunt eam.

Turpitudinem fabulae opponunt, ut resurrectionis denegent veritatem.

* Respondens autem Jesus, ait illis: Erratis, nescientes Scripturas, neque virtutem Dei.

Propterea errant, quia Scripturas nesciunt: et quia Scripturas ignorant, consequenter nesciunt virtutem Dei, hoc est, Christum, qui est Dei virtus, et Dei sapientia * .

* In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur; sed sunt sicut angeli Dei in coelo.

Latina consuetudo Graeco idiomati non respondet.

Nubere enim proprie dicuntur mulieres, et viri uxores ducere; sed nos simpliciter dictum intelligamus, quod nubere de viris, et nubi de uxoribus scriptum sit.

Si in resurrectione non nubent, neque nubentur resurgent ergo corpora, quae possunt nubere et nubi.

Nemo quippe dicit de lapide et arbore, et his rebus, quae non habent membra genitalia, quod non nubant, neque nubantur; sed de his quae cum possunt nubere, tamen alia ratione non nubunt.

Quod autem infertur: Sed sunt sicut angeli Dei in coelo. spiritualis repromittitur conversatio.

* De resurrectione autem mortuorum

non legistis quod dictum est a Deo, dicente vobis: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob: Non est Deus mortuorum, sed viventium.

Et audientes turbae mirabantur de doctrina ejus.

Ad comprobandam resurrectionis veritatem, multo aliis manifestioribus 181 exemplis uti potuit, e quibus

est illud: Suscitabuntur mortui, et resurgent qui in sepulcris sunt * .

Et in alio loco: Multi dormientium de terrae pulvere consurgent: alii in vitam, et alii in opprobrium et confusionem aeternam * .

Quaeritur itaque, quid sibi voluerit Dominus hoc praeferre testimonium, quod videtur ambiguum, vel non satis ad resurrectionis pertinens veritatem: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob; et quasi, hoc prolato, probaverit quod volebat, statim intulerit: Non est Deus mortuorum, sed viventium.

Cujus rei turbae quoque circumstantes, mysterium cognoscentes, admiratae sunt de doctrina et responsis illius.

Supra diximus Sadducaeos, nec angelum, nec spiritum, nec resurrectionem corporum confitentes, animarum quoque interitum praedicasse.

Hi quinque tantum libros Moysis recipiebant, prophetarum vaticinia respuentes.

Stultum ergo erat inde proferre testimonia, cujus auctoritatem non sequebantur.

Porro ad aeternitatem animarum probandam de Moyse ponit exemplum: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob * . statimque infert: Non est mortuorum Deus, sed viventium; ut cum probaverit animas permanere post mortem (neque enim poterat fieri, ut eorum esset Deus, qui nequaquam subsisterent), consequenter introduceretur et corporum resurrectio, quae cum animabus bona malave gesserunt.

Hunc locum plenius in extrema parte primae Epistolae ad Corinthios Paulus apostolus exsequitur * .

* 182 Pharisaei autem audientes quod silentium imposuisset Sadducaeis, convenerunt in unum: et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum: Magister, quod est mandatum magnum in lege?

Ait illi Jesus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua: hoc est maximum et primum mandatum.

Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum sicut teipsum.

In his duobus mandatis universa lex pendet et prophetae.

Quod de Herode et Pontio Pilato legimus, in Domini nece eos fecisse concordiam, hoc etiam nunc de Pharisaeis cernimus et Sadducaeis, qui inter se contrarii sunt, sed ad tentandum Jesum pari mente consentiunt.

Qui ergo jam supra in ostensione denarii fuerant confutati, et adversae partis factionem

viderant subrutam, debuerant exemplo moneri, ne ultra molirentur insidias: sed malevolentia et livor nutrit impudentiam.

Interrogat unus ex legis doctoribus, non scire desiderans, sed tentans, an interrogatus nosset quod interrogabatur, quod sit majus mandatum: non de mandatis interrogans, sed quod sit primum magnumque mandatum; ut cum omnia quae Deus mandaverit magna sint: quidquid ille responderit, occasionem habeat calumniandi, aliud asserens magnum esse de pluribus.

Quicumque igitur novit et interrogat non voto discendi, sed studio cognoscendi, an noverit ille qui responsurus est, in similitudinem Pharisaeorum non quasi discipulus, sed quasi tentator accedit.

LIBER QUARTUS.

* 183 Congregatis autem Pharisaeis, interrogavit eos Jesus, dicens: Quid vobis videtur de Christo, cujus filius est?

Dicunt ei: David.

Ait illis: Quomodo ergo David in Spiritu vocat eum Dominum, dicens: Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum?

Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est?

Qui ad tentandum Jesum fuerant congregati, et veritatem fraudulenta interrogatione capere nitebantur, occasionem praebuerunt confutationis suae.

Interroganturque [ Al.

Interrogatur] de Christo cujus filius sit.

Interrogatio Jesu nobis proficit usque hodie contra Judaeos.

Et hi enim qui confitentur Christum esse venturum, hominem simplicem et sanctum virum asserunt de genere David.

Interrogemus ergo eos docti a Domino: si simplex homo est, et filius tantum David: quomodo David vocet eum Dominum suum: non erroris incerto, nec propria voluntate: sed in [ Al. tacet in] Spiritu sancto.

Testimonium autem quod posuit, de centesimo nono Psalmo sumptum est.

Dominus igitur David vocatur, non secundum id quod de eo natus est, sed juxta id quod natus ex Patre semper fuit, praeveniens ipsum carnis suae Patrem.

Judaei ad deludendam interrogationis veritatem frivola multa confingunt, vernaculum Abrahae asserentes, cujus fuerit filius Damascus Eliezer: et ex ipsius persona scriptum psalmum, quod post caedem quinque regum, Dominus Deus Domino suo dixerit Abrahae: Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos

scabellum pedum tuorum * .

Quos interrogemus: Quomodo Deus dixerit Abrahae ea quae sequuntur: Tecum principium in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum, ex utero ante Luciferum genui te; et: Juravit Dominus, et non poenitebit eum; tu es sacerdos in aeternum, 184 secundum ordinem Melchisedec?

Et respondere cogamus, quomodo Abraham ante Luciferum genitus sit; et sacerdos fuerit secundum ordinem Melchisedec: pro quo Melchisedec obtulerit panem et vinum, et a quo decimas praedae acceperit.

* Et nemo poterat ei respondere verbum: neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare.

Pharisaei et Sadducaei quaerentes occasionem calumniae, et verbum aliquod invenire, quod pateret

insidiis, quia in sermonibus confutati sunt, ultra non interrogant, sed apertissime comprehensum, Romanae tradunt potestati.

Ex quo intelligimus venena invidiae posse quidem superari, sed difficile conquiescere.

* Tunc Jesus locutus est ad turbas et ad discipulos suos, dicens: Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei: omnia ergo quaecumque dixerint vobis, servate et facite: secundum opera vero eorum nolite facere.

Dicunt enim, et non faciunt.

Quid mansuetius, quid benignius Domino?

Tentatur a Pharisaeis, confringuntur insidiae eorum, et secundum Psalmistam: Sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum * , et nihilominus propter sacerdotii et nominis dignitatem, hortatur

populos ut subjiciantur eis, non opera, sed doctrinam considerantes.

Quod autem ait: Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei: per cathedram doctrinam Legis ostendit.

Ergo et illud quod dicitur in Psalmo: In cathedra pestilentiae non sedit * .

Et: Cathedras vendentium columbas evertit * doctrinam debemus accipere.

* Alligant autem onera gravia et importabilia, et imponunt in humeros hominum; digito autem suo nolunt ea movere.

Hoc generaliter adversus omnes magistros, qui gravia jubent, et minora non faciunt.

Notandum autem 185 quod et humeri, et digitus, et onera, et vincula, quibus alligantur onera, spiritualiter intelligenda sunt.

* Omnia opera sua faciunt, ut videantur

ab hominibus.

Quicumque igitur ita facit quodlibet, ut videatur ab hominibus, Scriba et Pharisaeus est.

* Dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias.

Amant autem primos recubitus in coenis, et primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi.

Vae nobis miseris, ad quos Pharisaeorum vitia transierunt.

Dominus cum dedisset mandata Legis per Moysen, ad extremum intulit: Ligabis ea in manu tua, et erunt immota ante oculos tuos * .

Et est sensus: Praecepta mea sint in manu tua, ut opere compleantur: sint ante oculos tuos, ut die ac nocte mediteris in eis.

Hoc Pharisaei male interpretantes, scribebant in membranulis Decalogum Moysi, id

est decem verba Legis, complicantes ea, et ligantes in fronte, et quasi coronam capitis facientes, ut semper ante oculos moverentur: quod usque hodie Indi, Persae, et Babylonii faciunt: et qui hoc habuerit, quasi religiosus in populis judicatur.

Jusserat quoque aliud Moyses * ut in quatuor angulis palliorum hyacinthinas fimbrias facerent, ad Israelis populum dignoscendum, ut quomodo in corporibus circumcisio signum Judaicae gentis daret, ita et vestis haberet aliquam differentiam.

Superstitiosi magistri captantes auram popularem, atque ex mulierculis sectantes lucra, faciebant grandes fimbrias, et acutissimas in eis spinas ligabant, ut videlicet ambulantes et sedentes interdum pungerentur, et quasi hac admonitione retraherentur ad officia

Domini, et ministeria servitutis ejus.

Quia ergo dixerat Dominus: Omnia opera sua faciunt, ut videantur 186 ab hominibus; quod generaliter accusarat, nunc per partes dividit.

Pictatiola illa Decalogi, phylacteria vocabant: quod quicumque habuisset ea, quasi ob custodiam et monimentum sui haberet: non intelligentibus Pharisaeis quod haec in corde portanda sint, non in corpore: alioquin et armaria, et arcae habent libros, et notitiam Dei non habent.

Hoc apud nos superstitiosae mulierculae, in parvulis Evangeliis, et in crucis ligno, et istiusmodi rebus (quae habent quidem zelum Dei, sed non juxta scientiam) * usque hodie factitant, culicem liquantes, et camelum glutientes ( Infra, eodem ).

Istiusmodi erat fimbria parva et brevis ex Lege praecepta, quam et mulier illa quae sanguine fluebat, tetigit in pallio Domini * : sed non est compuncta superstitiosis sentibus Pharisaeorum; magisque sanata ad tactum ejus.

Cumque superflue dilatent phylacteria, et magnas faciant fimbrias, gloriam captantes ab hominibus, arguuntur in reliquis, cur quaerant primos accubitus in coenis, et primas cathedras in synagogis; et in publico gulam sectentur et gloriam: et vocentur ab hominibus Rabbi, quod Latino sermone magister dicitur.

Denique sequitur:

* Vos autem nolite vocari Rabbi: Unus est enim magister vester: omnes autem vos fratres estis.

Et patrem nolite vocare vobis super terram:

Unus est enim Pater vester, qui in coelis est.

Nec vocemini magistri: quia magister vester unus est, Christus.

Qui major est vestrum, erit minister vester.

Qui autem se exaltaverit, humiliabitur, et qui se humiliaverit, exaltabitur.

Nec magister, nec pater vocandus est alius, nisi Deus Pater et Dominus noster Jesus Christus.

Pater, quia ex ipso sunt omnia.

Magister, quia per ipsum omnia: vel quoniam per dispensationem carnis ejus, 185 omnes reconciliati sumus Deo.

Quaeritur quare adversum hoc praeceptum, doctorem gentium Apostolus se esse dixerit * ; aut quomodo vulgato sermone, maxime in Palaestina et Aegypti monasteriis se invicem Patres vocent?

Quod sic solvitur: Aliud esse natura patrem vel magistrum, aliud indulgentia.

Nos si hominem patrem vocamus, honorem aetati deferimus, non auctorem nostrae ostendimus vitae.

Magister quoque dicitur ex consortio veri magistri.

Et ne infinita replicem, quomodo unus per naturam Deus et unus Filius, non praejudicat caeteris ne per adoptionem dii [ Al. dei] vocentur, et filii: ita et unus et pater et magister, non praejudicat aliis, ut abusive appellentur patres et magistri.

* Vae autem vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia clauditis regnum coelorum ante homines.

Vos [Al. ipsi] enim non intratis, nec introcuntes sinitis intrare.

Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia comeditis domus viduarum, orationes longas orantes, propter hoc amplius accipietis judicium.

Habentes Scribae et Pharisaei Legis Prophetarumque

notitiam, sciunt Christum esse Filium Dei: non ignorant natum esse de Virgine; sed dum praedam de subjecta sibi plebe appetunt, nec ipsi introeunt regna coelorum, nec eos qui poterant, intrare permittunt.

Hoc est quod in Osee propheta arguit: Absconderunt Sacerdotes viam, interfecerunt Sicimam * .

Et rursum: Sacerdotes non dixerunt, ubi est Dominus * ?

Vel certe

omnis magister qui scandalizat malis operibus discipulos suos, claudit ante eos regnum coelorum.

* Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia circuitis mare et aridam, ut faciatis unum proselytum: et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennae duplo quam vos.

Non eo studio servamus quaesita, quo quaerimus.

Scribae et Pharisaei totum lustrantes orbem, propter negotiationes, vel diversa lucra tam a discipulis captanda, quam per imaginem sanctitatis, studium [ Al. studii] habebant de gentibus facere proselytum, id est, advenam, et incircumcisum miscere populo Dei.

Sed qui ante, dum esset ethnicus, simpliciter errabat, et erat semel filius gehennae, videns 186 magistrorum vitia, et intelligens destruere eos opere,

quod verbis docebant, revertitur ad vomitum suum: et gentilis factus, quasi praevaricator, poena majori dignus erit.

Filius autem vocatur gehennae, quomodo filius perditionis, et filius hujus saeculi.

Unusquisque enim cujus opera agit, ejus filius appellatur.

* Vae vobis, duces caeci, quia dicitis: quicumque juraverit per templum, nihil est: qui autem juraverit in auro templi, debitor est.

Stulti et caeci, quid enim majus est, aurum, an templum quod sanctificat aurum?

Et quicumque juraverit in altari, nihil est: quicumque autem juraverit in dono, quod est super illud, debet.

Caeci, quid enim majus est, donum, an altare quod sanctificat donum?

Qui ergo jurat in altari, jurat in eo, et in omnibus quae super

Tous les livres