Commentarii in Matthaeum

Jérôme de Stridon · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : Corpus Corporum (mlat.uzh.ch) — Commentaria in Matthaeum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne · 3 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

prologus.

1-2 Plures fuisse, qui Evangelia scripserunt, et Lucas evangelista testatur, dicens: Quoniam quidem multi

conati sunt ordinare narrationem rerum, quae in nobis completae sunt, sicut tradiderunt nobis, qui ab initio

ipsi viderunt sermonem, et ministraverunt ei; et perseverantia usque ad praesens tempus monimenta declarant, quae a diversis auctoribus edita, diversarum haereseon fuere principia, ut est illud juxta Aegyptios, et Thomam, et Matthiam, et Bartholomaeum, duodecim quoque 3-4 apostolorum, et Basilidis atque Apellis, ac reliquorum, quos enumerare longissimum est: cum hoc tantum in praesentiarum necesse sit dicere, exstitisse quosdam, qui sine spiritu et gratia Dei conati sunt magis ordinare narrationem, quam historiae texere veritatem.

Quibus jure potest illud propheticum coaptari: Vae qui prophetant de corde suo: qui ambulant post spiritum suum, qui dicunt: haec dicit Dominus; et Dominus non misit eos * .

De quibus et Salvator in Evangelio

Joannis loquitur: Omnes qui ante me venerunt fures fuerunt et latrones * .

Qui venerunt: non, qui missi sunt.

Ipse enim ait: Veniebant, et ego non mittebam eos * .

In venientibus, praesumptio temeritatis; in missis, obsequium servitutis est.

Ecclesia autem, quae supra petram Domini voce fundata est, quam introduxit rex in cubiculum suum * , et ad quam per foramen descensionis occultae misit manum suam * , similis damulae hinnuloque cervorum

* , quatuor flumina paradisi instar eructans * , quatuor et angulos et annulos habet [ Al. habens], per quos quasi arca Testamenti et custos Legis Domini, lignis immobilibus vehitur * .

Primus omnium Matthaeus est Publicanus, cognomento Levi, qui Evangelium in Judaea Hebraeo sermone edidit, ob eorum vel maxime causam, qui in Jesum crediderant ex Judaeis, et nequaquam Legis umbram, succedente Evangelii veritate, servabant.

Secundus Marcus, interpres apostoli Petri, et Alexandrinae ecclesiae primus episcopus, qui Dominum quidem Salvatorem ipse non vidit, sed ea quae magistrum audierat praedicantem, juxta fidem magis gestorum narravit quam ordinem.

Tertius Lucas medicus, natione

Syrus Antiochensis (cujus laus in Evangelio), qui et ipse discipulus apostoli Pauli, in Achaiae Boeotiaeque partibus volumen condidit * , quaedam altius repetens, et ut ipse in prooemio confitetur, audita magis, quam visa describens.

Ultimus Joannes apostolus et evangelista, quem Jesu amavit plurimum, qui supra pectus Domini recumbens * , purissima doctrinarum fluenta potavit, et 5-6 qui solus de cruce meruit audire: Ecce mater tua * .

Is cum esset in Asia, et jam tunc

haereticorum semina pullularent, Cerinthi, Ebionis, et caeterorum qui negant Christum in carne venisse * , coactus est ab omnibus pene tunc Asiae episcopis, et multarum Ecclesiarum legationibus, de divinitate Salvatoris altius scribere, et ad ipsum (ut ita dicam) Dei Verbum, non tam audaci, quam felici temeritate prorumpere.

Et Ecclesiastica narrat historia, cum a fratribus cogeretur ut scriberet, ita facturum se respondisse, si indicto jejunio in commune omnes Deum precarentur [ Al. deprecarentur]: quo expleto, revelatione saturatus, in illud prooemium coelo veniens eructavit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum,

et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum * .

Haec igitur quatuor Evangelia multo ante praedicta, Ezechielis quoque volumen probat, in quo prima visio ita contexitur: Et in medio sicut similitudo quatuor animalium: et vultus eorum facies hominis, et facies leonis, et facies vituli, et facies aquilae * .

Prima hominis facies Matthaeum significat, qui quasi de homine exorsus est scribere: Liber generationis Jesu Christi, filii David, filii Abraham * .

Secunda Marcum, in quo [ Al. qua] vox leonis in eremo rugientis auditur: Vox clamantis in deserto [Al. eremo], parate viam Domini, rectas facite semitas ejus * .

Tertia vituli, quae evangelistam Lucam a Zacharia sacerdote sumpsisse initium praefigurat.

Quarta Joannem evangelistam, qui assumptis

pennis aquilae, et ad altiora festinans, de Verbo Dei disputat.

Caetera quae sequuntur in eumdem sensum proficiunt.

Crura eorum recta, et pennati pedes, et quocumque ibat spiritus, ibant, et non revertebantur: et dorsa eorum plena oculis, et scintillae ac lampades in medio discurrentes, et rota in rota, et in singulis quatuor facies.

Unde et Apocalypsis Joannis, post expositionem viginti quatuor seniorum qui tenentes citharas et phialas, adorabant [ Al. adorant] Agnum Dei, introducit fulgura, et tonitrua, et septem spiritus discurrentes, et mare

vitreum et quatuor animalia plena oculis * , dicens: Animal primum simile leoni, et secundum simile vitulo, et tertium simile homini, et quartum simile aquilae volanti.

Et post paululum: Plena erant, inquit, oculis, et requiem non habebant die ac nocte, dicentia: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus omnipotens, qui erat, et qui est, et qui venturus est * .

Quibus cunctis perspicue ostenditur, quatuor tantum Evangelia debere suscipi, et omnes apocryphorum naenias mortuis magis haereticis, quam Ecclesiasticis vivis canendas.

Satisque miror, Eusebi dilectissime, cur Romam subito navigaturus, hanc tibi a me quasi sitarciam dari volueris, ut Matthaeum breviter exponens, verbis stringerem, sensibus dilatarem.

Si meminisses responsionis

meae, numquam in paucis diebus rem annorum peteres.

Primum enim difficile est omnes legere qui in Evangelia 7-8 scripserunt.

Deinde multo difficilius, adhibito judicio, quae optima sunt recipere.

Legisse me fateor ante annos plurimos in Matthaeum Origenis viginti quinque volumina, et totidem ejus Homilias, commaticumque interpretationis genus: et Theophili Antiochenae urbis episcopi Commentarios: Hippolyti quoque martyris, et Theodori Heracleotae, Apollinarisque Laodiceni, ac Didymi Alexandrini; et Latinorum, Hilarii, Victorini, Fortunatiani Opuscula, e quibus etiamsi parva carperem, dignum aliquid memoria scriberetur.

At tu in duabus hebdomadibus, imminente jam Pascha, et spirantibus ventis, dictare me cogis: ut quando notarii excipiant, quando

scribantur schedulae, quando emendentur, quo spatio digerantur ad purum, maxime cum scias me ita tribus mensibus languisse, ut vix nunc ingredi incipiam; nec possim laboris magnitudinem brevitate temporis compensare.

Igitur, omissa auctoritate Veterum, quos nec legendi, nec sequendi mihi facultas data est, historicam interpretationem, quam praecipue postulasti, digessi breviter: et interdum spiritualis intelligentiae flores miscui, perfectum opus reservans in posterum.

Si autem mihi vita longior fuerit, aut tu in redeundo tua promissa compleveris, tunc nitar

implere quod reliquum est, immo jactis fundamentis, et ex parte constructis parietibus, pulcherrimum culmen imponam, ut scias quid intersit inter subitam dictandi audaciam, et elucubratam scribendi diligentiam.

Certe nosti, et mendacii mei erubescerem te testem vocare, quod praesens opusculum tanta celeritate dictaverim, ut aliena magis legere, quam mea condere me putares.

Nec hoc de arrogantia et fiducia ingenii dictum putes, sed quod ostendere tibi cupiam quantum apud me valeas, qui periclitari magis apud

doctos voluerim, quam tibi sedule postulanti quidquam negare.

Unde obsecro, ut si incomptior sermo est, et non solito lapsu fertur oratio, festinationi hoc tribuas, non imperitiae, et des exemplaria, cum Romam veneris, Virgini Christi Principiae, quae me rogavit, ut in Canticum canticorum scriberem, a quo opere exclusus aegrotationae diuturna, spem in futurum distuli: hac te lege constringens, ut si tu ei ad te scripta subtraxeris, illa quoque armariolo sibi postea scribenda concludat.

LIBER PRIMUS.

9 * Liber generationis Jesu Christi.

In Isaia legimus: Generationem ejus quis enarrabit * ?

Non ergo putemus Evangelistam [ Al.

Evangelium] prophetae esse contrarium, ut quod ille impossibile dixit effatu, hic narrare incipiat: quia ibi de generatione divinitatis, hic de incarnatione est dictum.

A carnalibus autem coepit, ut per hominem Deum dicere incipiamus.

Filii David, filii Abraham.

Abraham genuit Isaac.

Isaac autem genuit Jacob.

Jacob autem genuit Judam et fratres ejus.

Ordo praeposterus, sed necessario commutatus.

Si enim primum posuisset Abraham, et postea David: rursus ei repetendus fuerat Abraham, ut generationis series texeretur.

Ideo autem, caeteris praetermissis, horum filium nuncupavit; quia ad hos tantum est facta de Christo repromissio, ad Abraham: In semine, inquit, tuo benedicentur omnes gentes * , quod est Christus.

Ad David: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam *

* Judas autem genuit Phares, et Zaram de Thamar.

Phares autem genuit Esron.

Esron autem genuit Aram.

Aram autem genuit Aminadab.

Aminadab autem genuit Naasson.

Notandum in genealogia Salvatoris nullam sanctarum assumi mulierum; sed

eas quas Scriptura reprehendit, ut qui propter peccatores venerat, de peccatoribus nascens, omnium peccata deleret.

Unde et in consequentibus Ruth Moabitis ponitur, et Bethsabee uxor Uriae.

* Naasson autem genuit Salmon.

Salmon autem genuit Booz de Rahab.

Booz autem genuit Obed ex Ruth.

Obed autem genuit Jesse.

Jesse autem genuit David regem.

10 David autem rex genuit Salomonem ex ea quae fuit Uriae.

Salomon autem genuit Roboam.

Roboam autem genuit Abiam.

Abia autem genuit Asa.

Asa autem genuit Josaphat.

Josaphat autem genuit Joram.

Iste est Naasson princeps tribus Judae, sicut in Numeris legimus * .

Joram autem genuit Oziam.

Ozias autem genuit Joathan.

Joathan autem genuit Achaz.

Achaz autem genuit Ezechiam.

Ezechias autem genuit Manassen.

Manasses autem genuit Amon.

Amon autem genuit Josiam.

Josias autem genuit Jechoniam et fratres ejus in transmigratione Babylonis.

In quarto Regum volumine * legimus de Joram Ochoziam fuisse generatum, quo mortuo, Josabeth filia regis Joram, soror Ochoziae tulit Joas filium fratris sui, et eum internecioni, quae exercebatur ab Athalia [ Al.

Atholia], subtraxit.

Cui successit in regnum filius ejus Amasias, post quem regnavit filius ejus Azarias, qui appellatur et Ozias [ Al.

Ochozias]: cui successit Joathan filius ejus.

Cernis ergo quod secundum fidem historiae tres reges in medio fuerint, quos hic Evangelista praetermisit: Joram quippe non

genuit Oziam, sed Ochoziam: et reliquos quos enumeravimus.

Verum quia Evangelistae propositum erat tres tessarescedecades in diverso temporum statu ponere, et Joram generi se miscuerat impiissimae

Jezabel, idcirco usque ad tertiam generationem ejus memoria tollitur, ne in sanctae nativitatis ordine poneretur.

* Et post transmigrationem Babylonis, Jechonias genuit Salathiel.

Salathiel autem genuit Zorobabel.

Zorobabel autem genuit Abiud.

Abiud autem genuit Eliacim.

Eliacim autem genuit Azor.

Azor autem 11 genuit Sadoc.

Sadoc autem genuit Achim.

Achim autem genuit Eliud.

Eliud autem genuit Eleazar.

Eleazar autem genuit Matthan.

Matthan autem genuit Jacob.

Si voluerimus Jechoniam in fine primae tessarescedecadis [ Al. tesseradecadis] ponere, in sequenti non erunt quatuordecim, sed tredecim.

Sciamus igitur, Jechoniam priorem ipsum esse quem et Joacim: secundum autem, filium, non patrem: quorum

prior per c et m, sequens per ch et n scribitur: quod scriptorum vitio, et longitudine temporum, apud Graecos Latinosque confusum est.

* Jacob autem genuit Joseph.

Hoc loco objecit nobis Julianus Augustus dissonantiam Evangelistarum, cur evangelista Matthaeus Joseph dixerint filium Jacob: et Lucas eum filium appellarit Heli; non intelligens consuetudinem Scripturarum, quod alter secundum naturam, alter secundum Legem ei pater sit.

Scimus enim hoc per Moysen Deo jubente praeceptum, ut si frater aut propinquus absque liberis mortuus fuerit, alius ejus accipiat uxorem ad suscitandum semen fratris vel propinqui sui * .

Super hoc et Africanus temporum scriptor et Eusebius Caesariensis in libris διαφωνίας εὐαγγελίων

plenius disputarunt.

* Virum Mariae, de qua natus est Jesus, qui vocatur Christus.

Cum virum audieris, suspicio tibi non subeat nuptiarum; sed recordare consuetudinis Scripturarum, quod sponsi viri, et sponsae vocentur uxores.

* Et a transmigratione Babylonis usque ad Christum, generationes quatuordecim.

Numera a Jechonia usque ad Joseph, et invenies generationes tredecim.

Quarta decima ergo generatio in ipsum Christum reputabitur.

Christi autem generatio sic erat.

Quaerat diligens lector et dicat: Cum Joseph non sit pater Domini Salvatoris, 12 quid pertinet ad Dominum generationis ordo deductus usque ad Joseph?

Cui respondebimus primum, non esse consuetudinis Scripturarum, ut mulierum in generationibus ordo texatur.

Deinde ex una tribu fuisse Joseph et Mariam: unde ex Lege eam accipere cogebatur ut propinquam, et quod simul censetur in Bethleem, ut de una videlicet stirpe generati.

Cum esset desponsata mater ejus Maria Joseph.

Quare non de simplici Virgine, sed de desponsata concipitur?

Primum, ut per generationem, Joseph, origo Mariae monstraretur.

Secundo, ne lapidaretur a Judaeis ut adultera.

Tertio, ut in Aegyptum fugiens

haberet solatium mariti.

Martyr Ignatius etiam quartam addidit causam, cur a desponsata conceptus sit: ut partus, inquiens, ejus celaretur diabolo, dum eum putat non de Virgine, sed de uxore generatum.

Antequam convenirent, inventa est in utero habens de Spiritu sancto.

Non ab alio inventa est nisi a Joseph, qui pene licentia maritali futurae uxoris omnia noverat.

Quod autem dicitur, Antequam convenirent: non sequitur, ut postea convenerint; sed Scriptura quod factum non sit, ostendit.

* Joseph autem vir ejus cum esset justus, et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam.

Haec autem eo cogitante, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph, dicens.

Si quis fornicariae conjungitur,

unum corpus efficitur * .

Et in Lege praeceptum est, non solum reos, sed et conscios criminum obnoxios esse peccati * : quomodo Joseph cum crimen celet [ Al. celaret] uxoris, justus scribitur: Sed hoc testimonium Mariae est, quod Joseph sciens illius castitatem, et admirans quod evenerat, celat silentio, cujus mysterium nesciebat.

* Joseph fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam.

Quod enim in 13 ea natum est, de Spiritu sancto est.

Pariet autem filium.

Jam et supra diximus sponsas uxores appellari, quod plenius

liber adversus Helvidium docet: et blandientis affectu ei per somnium Angelus loquitur, ut justitiam silentii comprobaret.

Simulque notandum, quod Joseph filius esse dicatur [ Al. dicitur] David, ut Maria quoque de stirpe David monstraretur.

* Et vocabis nomen ejus Jesum.

Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.

JESUS Hebraico sermone Salvator dicitur.

Etymologiam ergo nominis ejus evangelista signavit, dicens: Vocabis nomen ejus Jesum; quia ipse salvum faciet populum suum.

* Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: Ecce Virgo in utero habebit, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel, quod est

interpretatum, Nobiscum Deus.

Exsurgens autem Joseph a somno, fecit sicut praecepit ei angelus Domini.

Pro eo quod evangelista Matthaeus dicit, in utero habebit, in propheta scriptum est, in utero accipiet.

Sed propheta, quia futura praedicit, significat quid futurum sit, et scribit, accipiet: evangelista autem, quia non de futuro, sed de praeterito narrat historiam, mutavit accipiet, et posuit habebit.

Qui enim habet, nequaquam accepturus est.

Tale quid et in Psalmis legimus: Ascendens in excelsum, captivam duxit captivitatem: accepit dona in hominibus * .

Hoc testimonium apostolus ponens, non dixit, accepit, sed dedit: quia ibi de futuro significatum est, quod accepturus esset: hic de eo narrat historia, qui jam dederat quod acceperat.

* Et accepit conjugem suam, et non cognovit eam, donec peperit filium suum primogenitum; et vocavit nomen ejus Jesum.

Ex hoc loco quidam perversissime suspicantur, et alios filios habuisse Mariam, dicentes primogenitum non dici, nisi qui habeat et fratres: cum hic mos sit divinarum Scripturarum, ut primogenitum non eum vocent, quem 14 fratres sequuntur, sed eum qui primus natus sit.

Lege supradictum libellum adversus Helvidium.

* Vidimus enim stellam ejus in Oriente, et venimus adorare eum.

Audiens autem Herodes rex, turbatus est, et omnis Hierosolyma cum illo.

Et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur.

Ad confusionem Judaeorum, ut nativitatem Christi a gentibus discerent, oritur in Oriente stella, quam futuram Balaam, cujus successores erant, vaticinio noverant.

Lege Numerorum librum * .

Deferuntur autem magi stellae indicio in Judaeam, ut sacerdotes a magis interrogati, ubi Christus nasceretur, inexcusabiles fierent de adventu ejus.

* At illi dixerunt ei: in Bethleem Judaeae.

Sic enim scriptum est per prophetam: Et tu, Bethleem

terra Juda, nequaquam minima es in principibus Juda.

Ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israel.

Librariorum hic error est.

Putamus enim ab evangelista primum editum, sicut in ipso Hebraico legimus, Judae, non Judaeae.

Quae est enim aliarum gentium Bethleem, ut ad distinctionem ejus hic Judaeae poneretur?

Judae autem idcirco scribitur, quia est et alia Bethleem in Galilaea.

Lege librum Jesu filii Nave * .

Denique et in ipso testimonio, quod de Michaeae prophetia sumptum est, ita habetur: Et tu, Bethleem terra Juda * .

* Et apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham.

Pulcherrime munerum sacramenta Juvencus presbyter uno versiculo comprehendit:

Thus, aurum, myrrham, regique, hominique, Deoque

Dona ferunt.

Et responso accepto in somnis, ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam, etc. Qui munera obtulerant Domino, consequenter responsum accipiunt.

Responsum autem (quod Graece dicitur χρηματισθέντες) non per angelum fit, sed per ipsum Dominum, ut meritorum Joseph

15 privilegium demonstraretur.

Revertuntur autem per aliam viam, quia infidelitati miscendi non erant et Judaeorum.

* Ecce Angelus Domini apparuit in somnis Joseph, dicens: Surge et accipe puerum et matrem ejus, et fuge in Aegyptum: et esto ibi usque dum dicam tibi.

Futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum.

Qui consurgens, accepit puerum et matrem ejus nocte: et secessit in Aegyptum; et erat ibi usque ad obitum Herodis.

Quando tollit [ Al. tulit] puerum et matrem ejus, ut in Aegyptum transeat, nocte tollit et tenebris: quando vero revertitur in Judaeam, nec nox, nec tenebrae ponuntur in Evangelio.

* Ut adimpleretur quod dictum est a

Domino per prophetam, dicentem: Ex Aegypto vocavi filium meum.

Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a magis, iratus est valde; et mittens, occidit omnes pueros qui erant in Bethleem, et in omnibus finibus ejus, a bimatu et infra, secundum tempus quod exquisierat a magis.

Respondeant qui Hebraeorum voluminum denegant veritatem, ubi hoc in LXX legatur interpretibus.

Quod cum non invenerint, nos eis dicemus in Osee propheta scriptum * , sicut et exemplaria probare possunt quae nuper edidimus.

Possumus autem locum istum et aliter conciliare [ Al. consolari] propter contentiosos, quorum consuetudinem Paulus apostolus habere se denegat, et Ecclesiam Christi * ; et testimonium proferimus ex Numeris, dicente Balaam: Deus ex Aegypto

vocavit eum: gloria ejus sicut unicornis * .

* Tunc adimpletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam, dicentem: Vox in Rama audita est, ploratus et ululatus multus, Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt * .

Defuncto autem Herode, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph in Aegypto, dicens: Surge, et accipe puerum et matrem ejus, 16 et vade in terram Israel.

De Rachel natus est Benjamin, in cujus tribu non est Bethleem * .

Quaeritur

ergo quomodo Rachel filios Judae, id est, Bethleem, quasi suos ploret?

Respondebimus breviter, quia sepulta sit juxta Bethleem in Ephrata, et ex materno corpusculi hospitio matris nomen acceperit.

Sive quoniam Juda, et Benjamin duae tribus junctae erant, et Herodes praeceperat non solum in Bethleem interfici pueros, sed et in omnibus finibus ejus.

Per occisionem [ Al. occasionem] Bethleem intelligimus multos etiam de Benjamin fuisse caesos.

Plorat autem filios suos, et non recipit consolationem, secundum duplicem intelligentiam.

Sive quod eos in aeternum mortuos aestimaret, sive quod consolari se nollet de his quos sciret esse victuros.

Quod autem dicitur in Rama, non putemus loci nomen esse, juxta Gabaa, sed rama excelsum ( ) interpretatur,

ut sit sensus: Vox in excelso audita est, id est, longe lateque dispersa.

* Defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri.

Ex hoc loco intelligimus non solum Herodem, sed et sacerdotes et scribas eodem tempore necem Domini fuisse meditatos.

* Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.

Non dixit, accepit filium suum, et uxorem suam, sed puerum, et matrem ejus, quasi nutritius, non maritus.

* Audiens autem quod Archelaus regnaret in Judaea, pro Herode patre suo, timuit illo ire: et admonitus in somnis, secessit in partes Galilaeae.

Multi labuntur errore propter ignorantiam historiae, putantes eumdem esse Herodem, a quo in passione

sua Dominus irridetur, et qui nunc mortuus esse refertur.

Ergo Herodes ille qui cum Pilato postea amicitias fecit, hujus Herodis filius est, frater Archelai; quem et 17 ipsum Tiberius Caesar Lugdunum, quae Galliarum est civitas, relegavit, fratremque ejus Herodem successorem regni fecit.

Lege Josephi historiam.

* Et veniens habitavit in civitate, quae vocatur Nazareth, ut adimpleretur quod dictum est per prophetas, quoniam Nazaraeus vocabitur.

Si fixum de Scripturis posuisset exemplum, numquam diceret,

quod dictum est per prophetas; sed simpliciter, quod dictum est per prophetam: nunc autem pluraliter prophetas vocans, ostendit se non verba de Scripturis sumpsisse, sed sensum.

Nazaraeus, sanctus interpretatur.

Sanctum autem Dominum futurum, omnis Scriptura commemorat.

Possumus et aliter dicere, quod etiam eisdem verbis, juxta Hebraicam veritatem in Isaia scriptum sit: Exiet virga de radice Jesse, et Nazaraeus de radice ejus conscendet * .

* Poenitentiam agite: appropinquabit enim regnum coelorum.

Primus Baptista Joannes regnum coelorum praedicat, ut praecursor Domini hoc privilegio honoretur.

* Hic est enim qui dictus est per Isaiam prophetam, dicentem: Vox clamantis in deserto, parate

viam Domini, rectas facite semitas ejus.

Animas credentium praeparabat, in quibus ambulaturus erat Dominus, ut purus in viis purissimis ambularet, dicens: Habitabo in eis, et inambulabo: et ero Deus ipsorum, et ipsi erunt mihi populus * .

Porphyrius istum locum Marci evangelistae principio comparat, in quo scriptum est: Initium Evangelii Jesu Christi, Filii Dei, sicut scriptum est in Isaia propheta: Ecce mitto Angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam.

Vox clamantis in deserto, parate viam Domini, rectas facite semitas ejus * .

Cum enim testimonium de Malachia * Isaiaque contextum sit, quaerit, quomodo velut ab uno Isaia exemplum putemus assumptum.

Cui Ecclesiastici viri plenissime responderunt.

Nos

autem [ Al. aut] nomen Isaiae putamus additum scriptorum vitio, quod et in aliis locis probare possumus, aut certe de diversis testimonis Scripturarum unum corpus effectum.

Lege tertium decimum Psalmum, et hoc idem reperies.

* Ipse autem Joannes habebat vestimentum 18 de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos.

De pilis, inquit, habebat, non de lana.

Aliud austerae vestis indicium est, aliud luxuriae mollioris.

Zona autem pellicea qua accinctus fuit et Elias, mortificationis indicium [ Al. symbolum] est * .

Porro quod sequitur:

Esca autem ejus erat locustae et mel silvestre.

Habitatori solitudinis congruum est non delicias ciborum, sed necessitatem humanae carnis explere.

* Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae.

Lapides ethnicos vocat, propter cordis duritiam.

Lege Ezechielem: Auferam, inquit, a vobis cor lapideum, et dabo cor carneum * .

In lapide duritia, in carne mollitudo [ Al. mollitia] monstratur.

Sive simpliciter indicat Dei potentiam, quod qui de nihilo cuncta fecerit, possit et de saxis durissimis populum procreare.

* Jam enim securis ad radicem arborum posita est.

Omnis ergo arbor quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur.

Ego quidem baptizo vos in aqua, in poenitentiam: qui autem post me venturus est, fortior me est.

Praedicatio sermonis Evangelici, qui ex utraque parte acutus est gladius, securis appellatur, juxta Jeremiam prophetam, qui verbum Domini securi comparat caedenti petram * .

Cujus non sum dignus calciamenta portare.

In alio Evangelio: Cujus, ait, non sum dignus solvere corrigiam calciamenti: hic humilitas, ibi mysterium demonstratur, quod Christus sponsus sit, et Joannes non mereatur sponsi corrigiam solvere, ne vocetur domus ejus juxta legem Mosi, et exemplum Ruth,

domus discalciati * .

* Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igne.

Cujus ventilabrum in manu sua, et permundabit aream suam: et congregabit triticum in horreum suum: paleas autem comburet igni inexstinguibili.

Sive quia ignis est Spiritus sanctus, ut Acta Apostolorum docent, quo descendente, sedit, quasi ignis super singulos [ Al. linguas] credentium * ; et impletus est sermo Domini dicentis: Ignem veni mittere super terram: et quem [Al. quam] volo ut ardeat * .

Sive quia in praesenti, spiritu baptizamur, et in futuro, igne.

Apostolo quoque huic sensui congruente: Uniuscujusque 19 opus quale sit, ignis probabit * .

* Tunc venit Jesus a Galilaea in Jordanem

ad Joannem ut baptizaretur ab eo.

Joannes autem prohibebat eum, dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me?

Respondens autem Jesus, dixit ei.

Triplicem ob causam Salvator a Joanne accepit baptismum.

Primum, ut quia homo natus erat, omnem justitiam et humilitatem Legis impleret.

Secundo, ut baptismate suo Joannis baptisma comprobaret.

Tertio, ut Jordanis aquas sanctificans, per descensionem columbae.

Spiritus sancti in lavacro credentium monstraret adventum.

* Sine modo.

Pulchre dixit, sine modo, ut ostenderet Christum in aqua, Joannem a Christo in spiritu baptizandum.

Sive aliter, sine modo: ut qui servi formam assumpsi, expleam et humilitatem ejus.

Alioquin scito, te in die judicii meo esse baptismate

baptizandum.

Sine modo, dicit Dominus Jesus, habeo et aliud baptisma quo baptizandus sum.

Tu me baptizas in aqua, ut ego te baptizem pro me in sanguine tuo.

* Sic enim decet nos implere omnem justitiam.

Tunc dimisit eum.

Baptizatus autem Jesus confestim ascendit de aqua.

Non addidit, justitiam Legis, sive naturae, ut nos utrumque intelligamus:

ut si Deus ab homine accepit baptisma, nullus a conservo dedignetur accipere.

* Et ecce aperti sunt ei coeli, et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se.

Et ecce vox de coelis, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui.

Mysterium Trinitatis in baptismate demonstratur: Dominus baptizatur, Spiritus descendit in habitu [ Al. specie] columbae, Patris vox, testimonium Filio perhibentis auditur.

Aperiuntur autem coeli non reseratione elementorum, sed spiritualibus oculis; quibus et Ezechiel in principio voluminis sui apertos eos esse commemorat.

Sedit quoque columba super caput Jesu, ne quis putaret vocem Patris ad Joannem factam, non ad Dominum.

* Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.

Haud dubium quin a sancto Spiritu.

Sequitur enim:

Ut tentaretur a diabolo.

Ducitur autem non invitus aut captus, sed voluntate pugnandi.

20 * Et cum jejunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit.

Et accedens tentator, dixit ei: Si Filius Dei es.

In isto numero quadragesimae nobis ostenditur sacramentum, in quo et Moses jejunavit in monte Sina * , et Elias juxta montem Oreb * .

Permittitur autem esurire corpus, ut diabolo tentandi tribuatur occasio.

* Dic ut lapides isti panes fiant.

Esurienti congrue dicitur: dic ut lapides isti panes fiant: sed

duobus contrariis teneris, o diabole.

Si ad imperium ejus possunt lapides panes fieri, ergo frustra tentas eum qui tantae potentiae est.

Sin autem non potest facere, frustra Filium Dei suspicaris.

Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant.

* Qui respondens, ait: Scriptum est: Non in solo pane vivit homo; sed in omni verbo quod procedit de ore Dei.

Testimonium de Deuteronomio sumptum est * .

Ideo autem sic respondit Dominus, quia propositum erat ei, humilitate diabolum vincere, non potentia.

Simulque animadvertendum, quod nisi jejunare coepisset Dominus, tentandi occasio non fuisset diabolo, secundum illud: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore: et praepara animam tuam ad tentationem * .

Sed et ipsa responsio Salvatoris, hominem fuisse indicat, qui tentatus est.

Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei.

Si quis ergo non vescitur verbo Dei, iste non vivit.

* Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem.

Assumptio ista quae dicitur, non ex imbecillitate Domini venit, sed de inimici superbia, qui voluntatem Salvatoris necessitatem putat.

Ex hoc autem loco intelligitur quid sit illud quod in alio

scribitur loco: Abierunt in sanctam civitatem, et multis apparuerunt * .

* Et statuit eum supra pinnaculum templi, et dixit ei.

Ut quem fame tentaverat, tentaret et vana gloria.

Si Filius Dei es.

In omnibus tentationibus hoc agit diabolus, ut intelligat si Filius Dei sit; sed Dominus sic responsionem temperat, ut eum relinquat ambiguum.

Mitte te deorsum.

Scriptum est enim.

Vox diaboli, qui [ Al. quae] semper omnes cadere deorsum desiderat, Mitte te, inquit, deorsum, persuadere potest, praecipitare non potest.

21 Angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.

Hoc in nonagesimo

psalmo legimus; verum ibi non de Christo, sed de viro sancto prophetia est.

Male ergo interpretatur Scripturas diabolus.

Certe si vere de Salvatore scriptum noverat, debuerat et illud dicere, quod in eodem psalmo contra se sequitur: Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem.

De angelorum auxilio quasi ad infirmum loquitur: de sua [ Al. sui] conculcatione quasi tergiversator tacet.

* Ait illi Jesus rursum: Scriptum est: Non tentabis Dominum Deum tuum.

Falsas de Scripturis diaboli sagittas veris Scripturarum frangit clypeis.

Et notandum quod testimonia necessaria de Deuteronomio tantum protulerit, ut secundae legis sacramenta monstraret.

* Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde: et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum, et dixit ei.

Gloria mundi, quae cum mundo praeteritura est, in monte, et in supercilio demonstratur: Dominus autem ad humilia descendit et campestria, ut diabolum humilitate superaret.

Porro diabolus ducere eum festinat ad montes, ut per quos ipse corruerat, etiam caeteri corruant, juxta illud Apostoli: Ne inflatus incidat in judicium diaboli * .

* Haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me.

Arrogans et superbus etiam hoc de jactantia loquitur: non quod in toto mundo habeat potestatem, aut possit omnia regna dare diabolus, cum sciamus plerosque sanctos viros a Deo reges factos.

Si cadens, inquit, adoraveris me.

Ergo qui adoraturus est diabolum, ante corruit.

* Tunc dicit ei Jesus: Vade, Satana: Scriptum est enim.

Non ut plerique putant, eadem satanas et apostolus Petrus sententia condemnantur.

Petro enim dicitur: Vade retro me, Satana * , id est, sequere me, qui contrarius es voluntati meae: hic vero audit, vade, Satana: et non ei dicitur,

retro me, ut subaudiatur, vade in ignem aeternum, qui praeparatus est tibi, et angelis tuis.

22 Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies.

Dicens diabolus Salvatori: si cadens adoraveris me: econtrario audit, quod ipse magis adorare eum debeat Dominum et Deum suum.

* Tunc reliquit eum diabolus: et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei.

Praecedit tentatio, ut sequatur victoria.

Angeli ministrant, ut victoris dignitas comprobetur.

* Terra Zabulon, et terra Nephthalim, via maris trans Jordanem Galilaeae gentium: populus qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam, et sedentibus in regione umbrae mortis lux orta est eis.

Hi primum audiere Dominum praedicantem, ut ubi Israelis

fuerat ab Assyriis prima captivitas, ibi redemptoris praeconium nasceretur.

* Exinde coepit Jesus praedicare et dicere: Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum.

Ambulans autem Jesus juxta mare Galilaeae, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare: erant enim piscatores.

Et ait illis.

Joanne tradito, recte ipse incipit praedicare: desinente Lege, consequenter oritur Evangelium.

Si autem eadem praedicat Salvator, quae Joannes Baptista ante praedixerat, ostendit se ejusdem Dei esse Filium, cujus ille prophaeta sit.

* Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.

At illi continuo, relictis retibus,

secuti sunt eum.

Isti primi vocati sunt, ut Dominum sequerentur: piscatores et illitterati mittuntur ad praedicandum, ne fides credentium non virtute Dei, sed eloquentia adque doctrina fieri putaretur.

* Et lunaticos, et paralyticos, et curavit eos.

Et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea et Decapoli, et de Jerosolymis, et de Judaea, et de trans Jordanem.

Non vere lunaticos, sed qui putabantur lunatici, ob daemonum fallaciam, qui observantes lunaria tempora, creaturam infamare cupiebant, ut in Creatorem blasphemiae redundarent.

* Videns autem Jesus turbas, ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus, et aperiens 23 os suum, docebat eos, dicens.

Dominus ad montana conscendit, ut turbas

ad altiora secum trahat.

Sed turbae ascendere non valent.

Et sequuntur discipuli, quibus et ipsis [ Al. ipse] non stans, sed sedens et contractus loquitur.

Non enim intelligere poterant in sua majestate fulgentem.

Secundum litteram, nonnulli simpliciorum fratrum putant eum beatitudines, et caetera quae sequuntur, in Oliveti monte docuisse, quod nequaquam ita est: ex praecedentibus enim et sequentibus in Galilaea monstratur locus, quem putamus

esse vel Thabor, vel quemlibet alium excelsum montem.

Denique postquam finivit sermones suos, statim sequitur: Cum autem introisset Capharnaum.

* Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum.

Hoc est quod alibi legimus: Et humiles spiritu salvabit * : Ne quis autem putaret paupertatem, quae nonnumquam necessitate portatur, a Domino praedicari, adjunxit, spiritu: ut humilitatem intelligeres, non penuriam.

Beati pauperes spiritu, qui propter Spiritum sanctum voluntate sunt pauperes.

Unde super hujuscemodi pauperibus et Salvator per Isaiam loquitur: Dominus unxit me; propter quod evangelizare pauperibus misit me * .

* Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram.

Non terram Judae [ Al.

Judaeae], nec terram istius mundi; non terram maledictam, spinas et tribulos afferentem * , quam crudelissimus quisque et bellator magis possidet; sed terram quam Psalmista desiderat, dicens: Credo videre bona Domini in terra viventium * .

Hujuscemodi possessor, et post victoriam triumphator, etiam in quadragesimo quarto psalmo describitur: Et intende, prospere [Al. et prospere] procede et regna: propter veritatem et mansuetudinem, et justitiam.

Nemo enim terram istam per mansuetudinem, sed per superbiam possidet.

* Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur.

Luctus hic non mortuorum ponitur communi lege naturae, sed peccatis et vitiis mortuorum.

Sic

flevit et Samuel Saulem, quia poenituerat Deum quod unxisset eum regem super Israel * .

Sic et Paulus apostolus, flere ac lugere se dicit eos, qui post fornicationem et immunditiam non egerunt poenitentiam * .

24 * Beati qui esuriunt, et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur.

Non nobis sufficit velle justitiam, nisi justitiae patiamur famem: ut sub hoc exemplo numquam nos satis justos, sed semper esurire justitiae opera intelligamus.

* Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur.

Misericordia non solum in eleemosynis intelligitur; sed in omni peccato fratris, si alter alterius onera portemus * .

* Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum

videbunt.

Quos non arguit conscientia ulla peccati.

Mundus mundo corde conspicitur: templum Dei non potest esse pollutum.

* Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur.

Qui primum in corde suo, deinde et inter fratres dissidentes pacem faciunt.

Quid enim prodest alios per te pacari, cum in tuo animo sint bella vitiorum?

* Beati qui persecutionem patiuntur propter

justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum.

Signanter addidit [ Al. dicit], propter justitiam.

Multi enim persecutionem propter sua peccata patiuntur. et non sunt justi.

Simulque considera, quod octava verae circumcisionis beatitudo martyrio terminetur.

* Beati estis cum maledixerint vobis homines, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos, mentientes propter me.

Illud maledictum contemnendum est, quod beatitudinem creat, quod falso maledicentis ore profertur.

Unde et specialiter definivit quae sit beata maledictio: omne, dicens, maledictum adversum vos, mentientes propter me.

Ubi ergo Christus in causa est, ibi et optanda maledictio est.

* Gaudete et exsultate, quoniam merces

vestra copiosa est in coelis.

Sic enim persecuti sunt prophetas qui fuerunt ante vos.

Nescio quis hoc nostrum possit implere, ut laceretur opprobriis fama nostra, et nos exsultemus in Domino.

Hoc qui vanam sectatur gloriam, implere non potest.

Gaudere igitur et exsultare debemus, ut merces nobis in coelestibus praeparetur.

Eleganter in quodam volumine scriptum legimus: « Ne quaeras gloriam, et non dolebis cum inglorius fueris.

»

* Vos estis sal terrae.

Sal appellantur apostoli, quia per illos universum hominum conditur genus.

25 Quod si sal evannerit, in quo salietur?

Si doctor erraverit, a quo alio doctore emendabitur?

Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et

conculcetur ab hominibus.

Exemplum de agricultura sumptum est.

Sal etenim sicut in ciborum condimentum, et ad siccandas carnes necessarium est: ita alium usum non habet.

Certe legimus in Scripturis, urbes quasdam, ira [ Al. ita] victorum sale seminatas, ut nullum in ipsis germen oriretur * .

Caveant ergo doctores et episcopi, et videant: Potentes potenter tormenta sustinere * ; nihilque esse remedii: sed majorum ruinas ad tartarum ducere.

* Vos estis lux mundi.

Non potest civitas abscondi supra montem posita: neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt.

Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera

vestra bona, et glorificent patrem vestrum qui in coelis est.

Docet fiduciam praedicandi, ne apostoli abscondantur ob metum, et sint similes lucernae sub modio, sed tota libertate se prodant, ut quod audierunt in cubiculis, praedicent in tectis * .

* Nolite putare quoniam veni solvere legem, aut prophetas.

Non veni solvere, sed adimplere.

Sive quod de se per alios prophetata compleverit, sive quia ea quae ante propter infirmitatem audientium rudia et imperfecta fuerant, sua praedicatione compleverit * , iram tollens, et vicem talionis excludens, et occultam in mente concupiscentiam.

* Donec transeat coelum et terra.

Promittuntur nobis coeli novi, et terra nova, quae facturus est Dominus Deus.

Si ergo nova creanda sunt, consequenter vetera transitura.

Quod autem sequitur:

Iota unum, aut unus apex non praeteribit a Lege, donec omnia fiant.

Ex figura litterae ostenditur, quod

etiam quae minima putantur in Lege, sacramentis spiritualibus plena sint, et omnia 26 recapitulentur in Evangelio.

Cujus ergo eruditionis est, cujusque doctrinae, etiam diversa sacrificia, et quae superstitiosa videntur, in victimis quotidie demonstrare compleri?

* Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum: qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno coelorum.

Dico autem vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regno coelorum.

Audistis quia dictum est antiquis: Non occides: Qui autem occiderit, reus erit judicio.

Ego autem dico vobis.

Hoc capitulum cum superiori

haeret testimonio, in quo dixerat: Iota unum, aut unus apex non praeteribit a Lege, donec omnia fiant.

Sugillat ergo Pharisaeos, qui, contemptis mandatis Dei, statuebant proprias traditiones, quod non eis prosit doctrina in populis, si vel parvum, quod in Lege praeceptum est, destruant.

Possumus autem et aliter intelligere, quod magistri eruditio, etiamsi parvo peccato obnoxius sit, deducat eum de gradu maximo, nec prosit docere justitiam, quam minima culpa destruit.

Et beatitudo perfecta sit, quae sermone docueris, opere complere.

* Quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio.

In quibusdam codicibus additur, sine causa: caeterum in veris definita sententia est, et ira penitus tollitur, dicente Scriptura: Qui irascitur

fratri suo.

Si enim jubemur verberanti alteram praebere maxillam, et inimicos nostros amare, et orare pro persequentibus * , omnis irae occasio tollitur.

Radendum est ergo, sine causa, quia ira viri justitiam Dei non operatur * .

Qui autem dixerit fratri suo raca, reus erit concilio.

Hoc verbum proprie Hebraeorum est: RACA ( ) enim dicitur κενὸς, id est, inanis aut vacuus: quem nos possumus vulgara injuria, absque cerebro, nuncupare.

Si pro otioso sermone 27 reddituri sumus rationem, quanto magis de contumelia * !

Sed et signanter additur: Qui dixerit fratri suo, raca.

Frater enim noster nullus est, nisi qui eumdem nobiscum habet Patrem.

Cum ergo similiter credat in Deum, et Christum Dei noverit sapientiam * : qua ratione stultitiae elogio denotari potest?

Qui autem dixerit, fatue, reus erit gehennae ignis.

Ἀπὸ κοινοῦ ex superioribus subauditur: Qui dixerit fratri suo, fatue, reus erit gehennae.

Qui enim aeque

in Deum credenti dicit, fatue, impius est in religione.

* Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo: et tunc veniens offeres munus tuum.

Non dixit, si tu habes aliquid adversus fratrem tuum, sed si frater tuus habet aliquid adversum te, ut durior reconciliationis tibi imponatur necessitas.

Quamdiu illum placare non possumus, nescio an consequenter munera nostra offeramus Deo.

* Esto consentiens adversario tuo cito, dum es cum eo in via: ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te ministro, et in

carcerem mittaris.

Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem.

Audistis quia dictum est antiquis: Non moechaberis.

Ego autem dico vobis, quia omnis.

Pro eo quod nos habemus in Latinis codicibus, consentiens, in Graecis scriptum est Εὐνοῶν, quod interpretatur benevolus, aut benignus.

Ex praecedentibus autem et consequentibus manifestus est sensus, quod nos Dominus atque Salvator noster, dum in istius saeculi via currimus, ad pacem et ad concordiam cohortetur, juxta Apostolum, dicentem: Si fieri potest, quantum ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes * .

Nam et in praecedenti capitulo dixerat: Si offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid adversum te: et hoc

finito, statim infert: Esto consentiens aut benignus adversario tuo, et reliqua.

Et in consequentibus jubet: Diligite inimicos vestros: benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et 28 calumniantibus vos.

Cum haec manifesta sit [ Al. sint]

et consequens intelligentia, plerique arbitantur de carne dictum et anima, vel de anima et spiritu: quod penitus non stat.

Quomodo enim aut caro mittenda erit in carcerem, si anima non consenserit: cum et anima et caro pariter recludendae sint, nec quidquam possit caro facere nisi quod animus imperarit, aut Spiritus sanctus habitans in nobis vel carnem vel animam repugnantes judici tradere, cum ipse sit judex.

Alii juxta Epistolam Petri dicentis: Adversarius vester diabolus quasi leo rugiens circuit * , et reliqua, adversarium diabolum interpretantur, et volunt a Salvatore praecipi, ut dum in potestate nostra est, simus benevoli erga diabolum, qui est inimicus et ultor, nec faciamus eum poenas sustinere pro nobis.

Cum enim ipse vitiorum

incentiva suppeditet, et nobis etiam voluntate peccantibus, si consenserimus ei vitia suggerenti, pro nobis quoque esse torquendum.

Et dicunt benevolum esse unumquemque sanctorum adversario suo, si eum non faciat pro se sustinere tormenta.

Quidam coactius disserunt, in Baptismate singulos pactum inire cum diabolo, et dicere: Renuntio tibi, diabole, et pompae tuae, et vitiis tuis, et mundo tuo, qui in maligno positus est * .

Si ergo servaverimus pactum, benevoli et consentientes sumus adversario nostro, et nequaquam in carcerem recludendi.

Sin vero quidquam trangressi fuerimus eorum quae diabolo spoponderamus, trademur judici ac ministro, et mittemur in carcerem, et non exibimus ex eo; donec reddamus

novissimum quadrantem.

Quadrans genus est nummi, qui habet duo minuta.

Unde et in alio Evangelio, mulier illa pauper et vidua dicitur misisse quadrantem in corbonam * , et in alio, duo minuta * .

Non quod dissonent Evangelia, sed quod unus quadrans duos minutos nummos habeat.

Hoc est ergo quod dicit: Non egredieris de carcere, donec etiam minima peccata persolvas.

* Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo.

Inter πάθος et προπάθειαν, id est, inter passionem, et propassionem, hoc interest, quod passio reputatur in vitium: propassio, 29 licet initii [ Al. vitii] culpam habeat, tamen non tenetur in crimine.

Ergo qui viderit mulierem, et anima ejus fuerit titillata, hic

propassione percussus est.

Si vero consenserit, et de cogitatione affectum fecerit, sicut scriptum est in David: Transierunt in affectum cordis * , de propassione transivit ad passionem, et huic non voluntas peccandi deest, sed occasio.

Quicumque

igitur viderit mulierem ad concupiscendum, id est, si aspexerit ut concupiscat, ut facere disponat, iste recte dicitur eam moechari in corde suo.

* Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te.

Expedit enim tibi, ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam.

Et si dextera manus tua scandalizat te, abscinde eam, et projice abs te.

Expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam.

Quia supra de concupiscentia mulieris dixerat, recte nunc cogitationem et sensum in diversa volitantem, oculum nuncupavit.

Per dextram autem et caeteras corporis partes, voluntatis et affectus initia demonstrantur: ut quod mente concipimus, opere compleamus.

Cavendum est igitur, ne quod in nobis optimum est, cito labatur in vitium.

Si enim dexter oculus et dextera manus scandalizant, quanto magis ea quae in nobis sinistra sunt!

Si enim anima labitur, quanto plus corpus quod ad peccata proclivius est!

Aliter. In dextero oculo, et in dextera manu, fratrum, uxorum, et liberorum, atque affinium et propinquorum monstratur affectus, quos si ad contemplandam veram lucem nobis impedimento esse cernimus, debemus truncare istiusmodi portiones, ne dum volumus lucri caeteros facere, ipsi in aeternum pereamus.

Unde dicitur et de sacerdote magno, cujus anima Dei cultui dedicata est: Super patre et matre et filiis non polluetur * , id est, nullum affectum sciet, nisi ejus, cujus cultui dedicatus

est.

* Dictum est autem: Quicumque dimiserit uxorem suam, det ei libellum repudii.

Ego autem dico vobis: quia omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam moechari: et qui dimissam 30 duxerit, adulterat.

Iterum audistis, quia dictum est antiquis: Non perjurabis, reddes autem Domino juramenta tua.

In posteriori parte locum istum plenius Salvator exponit, quod Moses libellum repudii dari jusserit propter duritiam cordis maritorum, non dissidium concedens, sed auferens homicidium * .

Multo enim melius est, licet lugubrem evenire discordiam, quam per odium sanguinem fundi.

* Ego autem dico vobis, non jurare

omnino: neque per coelum, quia thronus Dei est: neque per terram, quia scabellum est pedum ejus: neque per Jerosolymam, quia civitas est magni regis.

Neque per caput tuum juraveris: quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum.

Sit autem sermo vester, est est, non non: quod autem his abundantius est, a malo est.

Hanc per elementa jurandi pessimam consuetudinem semper habuere Judaei noscuntur,

sicut prophetalis eos frequenter arguit sermo * Qui jurat, aut veneratur, aut diligit eum, per quem jurat.

In lege praeceptum est, ut non juremus, nisi per Dominum Deum nostrum * .

Judaei per angelos, et urbem Jerusalem, et templum, et elementa jurantes, creaturas resque carnales venerabantur honore, et obsequio Dei.

Denique considera quod hic Salvator non per Deum jurare prohibuerit; sed per coelum, et terram, et Jerosolymam, et per caput tuum.

Et hoc quasi parvulis fuerat lege concessum, ut quomodo victimas immolabant Deo, ne eas idolis immolarent: sic et jurare permitterentur in Deum: non quod recte hoc facerent, sed quod melius esset Deo id exhibere, quam daemonibus.

Evangelica autem veritas non recipit juramentum,

cum omnis sermo fidelis pro jurejurando sit.

* Audistis quia dictum est: Oculum pro oculo, dentem pro dente.

Ego autem dico vobis, non resistere malo.

Qui dicit oculum pro oculo, non alterum vult auferre, sed utrumque servare.

Dominus noster vicissitudinem tollens, truncat initia peccatorum.

Et in Lege retributio est: in Evangelio gratia.

Ibi culpa emendatur, hic peccatorum auferuntur exordia.

* 31 Sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, praebe illi et alteram.

Et ei qui vult tecum in judicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium.

Et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo.

Ecclesiasticus

vir describitur, imitator ejus qui dicit: Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde (Infra II, 29).

Et pollicitationem suam, percussus alapa, comprobat: Si male locutus sum, argue de malo: sin autem bene, quid me caedis * ?

Tale quid et David loquebatur in Psalmo: Si reddidi retribuentibus mihi mala * .

Et Jeremias in Lamentationibus: Bonum est homini cum portaverit [Al. sederit ab, etc.] jugum ab adolescentia sua.

Dabit percutienti se maxillam: saturabitur opprobriis * .

Hoc adversum eos qui putant alterum Deum Legis, alterum Evangelii; quod et ibi, et hic mansuetudo doceatur.

Secundum mysticos intellectus: percussa dextera nostra non jubemur sinistram praebere, sed alteram, hoc est, alteram dextram.

Justus enim sinistram non habet.

Si nos haereticus in disputatione percusserit, et dextrum dogma voluerit vulnerare, opponatur ei aliud de Scripturis testimonium, et tamdiu verberanti succedentes sibi dexteras praebeamus, donec inimici ira lassescat.

* Qui petit a te, da ei, et volenti mutuari a te, ne avertaris.

Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum.

Si de eleemosyna tantum dictum intelligimus, in plerisque pauperibus hoc stare non potest.

Sed et divites si semper dederint, semper dare non poterunt.

Post bonum ergo eleemosynae apostolis, id est, doctoribus praecepta tribuuntur, ut qui gratis acceperunt, gratis tribuant * .

Istius modi pecunia numquam deficit; sed quanto plus data fuerit, tanto amplius duplicatur.

Et cum subjecta sibi arva riget, numquam fontis unda siccatur.

* Ego autem dico vobis, diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos.

Multi praecepta Dei imbecillitate 32 sua, non sanctorum viribus aestimantes, putant esse impossibilia quae praecepta sunt, et dicunt sufficere virtutibus, non odisse inimicos:

caeterum diligere plus praecipi, quam humana natura patiatur.

Sciendum est ergo Christum non impossibilia praecipere, sed perfecta: quae fecit David in Saul et in Absalon * .

Stephanus quoque martyr pro inimicis lapidantibus deprecatus est * .

Et Paulus anathema cupit esse pro persecutoribus suis * .

Haec autem Jesus et docuit et fecit, dicens: Pater, ignosce illis: quod enim faciunt, nesciunt * .

* Ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est; qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos.

Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis?

Nonne et publicani hoc faciunt?

Et si salutaveritis fratres vestros tantum,

quid amplius facitis?

Nonne et ethnici hoc faciunt?

Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester coelestis perfectus est.

Si Dei praecepta custodiens, filius quis efficitur Dei: ergo non est natura filius, sed arbitrio suo.

* Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in coelis est.

Qui tuba canit, eleemosynam faciens, hypocrita est.

Qui jejunans demolitur faciem suam, ut ventris inanitatem monstret in vultu, et hic hypocrita est.

Qui in synagogis et in angulis platearum orat, ut videatur ab hominibus, hypocrita est.

Ex quibus omnibus colligitur hypocritas esse, qui quodlibet faciunt, ut ab hominibus glorificentur [ Al. honorificentur]. Mihi videtur et ille qui dicit fratri

suo: Dimitte ut tollam festucam de oculo tuo * , propter gloriam hoc facere, ut ipse justus esse videatur.

Unde dicitur ei a Domino: Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo.

Non itaque virtus,

sed causa virtutis apud Deum mercedem habet.

Etsi a recta via paululum declinaveris, non interest utrum ad dexteram vadas, an ad sinistram, cum verum iter amiseris.

* Te autem faciente eleemosynam, nesciat 33 sinistra tua quid faciat dextera tua, ut sit eleemosyna tua in abscondito: et pater tuus qui videt in abscondito, reddet tibi.

Et cum oratis, non eritis sicut hypocritae, qui amant in synagogis, et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus.

Non solum eleemosynam, sed quodcumque feceritis boni operis, debet sinistra nescire; si enim illa scierit, statim dexterae opera commaculantur.

Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.

Non Dei mercedem, sed suam.

Laudati sunt enim ab hominibus,

quorum causa exercuere virtutes.

* Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum: et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito, et Pater tuus qui videt in abscondito, reddet tibi.

Hoc simpliciter intellectum, erudit auditorem, ut vanam orandi gloriam fugiat.

Sed mihi videtur hoc magis esse praeceptum, ut inclusa pectoris cogitatione, labiisque compressis oremus Dominum, quod et Annam in Regum volumine fecisse legimus; Labia, inquit, ejus tantum movebantur * .

* Orantes autem nolite multum loqui, sicut ethnici faciunt.

Putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur.

Nolite ergo assimilari eis.

Si ethnicus in oratione multum loquitur, ergo qui Christianus est,

debet parum loqui.

Deus enim non verborum, sed cordis auditor est * .

* Scit enim Pater vester quid opus sit vobis, antequam petatis eum.

Sic ergo vos orabitis.

Consurgit in hoc loco quaedam haeresis, philosophorum quoque perversum dogma, dicentium: Si novit Deus quid oremus, et antequam petamus, scit quibus indigeamus, frustra scienti loquimur.

Quibus breviter respondendum est, nos non narratores esse, sed rogatores.

Aliud est enim narrare ignoranti, aliud scientem petere.

In illo indicium est, hic obsequium.

Ibi fideliter indicamus, hic miserabiliter obsecramus.

* Pater noster, qui es in coelis.

Patrem dicendo, se filios confitentur.

Sanctificetur nomen tuum.

Non in te, 34 sed in nobis.

Si enim propter peccatores nomen Dei blasphematur in gentibus * , econtrario propter justos sanctificatur.

* Adveniat regnum tuum.

Vel generaliter pro totius mundi petit regno, ut diabolus in mundo regnare desistat, vel ut in unoquoque regnet Deus, et non regnet peccatum in mortali hominum corpore * .

Simulque et hoc attendendum, quod grandis audaciae sit, et purae conscientiae, regnum Dei postulare et judicium non timere.

Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra.

Ut quomodo Angeli tibi inculpate serviunt in coelis, ita in terra serviant homines.

Erubescant ex hac sententia, qui quotidie in coelo ruinas fieri mentiuntur.

Nam quid nobis prodest coelorum similitudo, si et in coelo peccatum est?

* Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie.

Et dimitte nobis debita nostra, sicut et

nos dimittimus debitoribus nostris.

Et ne nos inducas in tentationem.

Sed libera nos a malo.

Quod nos supersubstantialem expressimus, in Graeco habetur ἐπιούσιον: quod verbum Septuaginta interpretes περιούσιον frequentissime transferunt.

Consideravimus ergo in Hebraeo, et ubicumque illi περιούσιον expresserunt, nos invenimus SGOLLA ( ), quod Symmachus ἐξαίρετον, id est, praecipuum, vel egregium, transtulit, licet in quodam loco peculiare interpretatus sit.

Quando ergo petimus ut peculiarem vel praecipuum nobis Deus tribuat panem, illum petimus qui dicit: Ego sum panis vivus qui de coelo descendi * .

In Evangelio quod appellatur secundum Hebraeos, pro supersubstantiali pane, reperi MAHAR ( ), quod dicitur crastinum; ut sit sensus:

Panem nostrum crastinum, id est, futurum da nobis hodie.

Possumus supersubstantialem panem et aliter intelligere, qui super omnes substantias sit, et universas superet creaturas.

Alii simpliciter putant, secundum Apostoli sermonem dicentis * : Habentes victum et vestitum, 35 his contenti sumus, de praesenti tantum cibo sanctos curam agere.

Unde et in posterioribus sit praeceptum: Nolite cogitare de crastino.

Amen. Signaculum orationis Dominicae est: quod Aquila interpretatur, fideliter: nos, vere, possumus dicere.

* Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester coelestis delicta vestra.

Hoc quod scriptum est: Ego dixi, dii estis,

et filii excelsi omnes: vos vero ut homines moriemini, et tamquam unus de principibus cadetis * , ad eos dicitur qui propter peccata homines ex diis esse meruerunt.

Recte ergo et hi quibus peccata dimittuntur, homines appellati sunt.

* Exterminant enim facies suas, ut appareant

hominibus jejunantes.

Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam.

Verbum exterminant, quod in Ecclesiasticis Scripturis vitio interpretum tritum est, aliud multo significat, quam vulgo intelligitur.

Exterminantur quippe exsules, qui mittuntur extra terminos.

Pro hoc ergo sermone, demoliuntur semper accipere debemus: quod Graece dicitur ἀφανίζουσι.

Demolitur autem hypocrita faciem suam ut tristitiam simulet; et animo forte laetante, luctum gestet in vultu.

* Tu autem cum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava, ne videaris hominibus jejunans, sed Patri tuo qui est in abscondito: et Pater tuus qui videt in abscondito, reddet tibi.

Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi erugo et tinea demolitur,

et ubi fures effodiunt, et furantur.

Juxta ritum provinciae Palaestinae loquitur, ubi diebus festis solent ungere capita.

Praecepit igitur, ut quando jejunamus, laetos et festivos nos esse monstremus.

Multi legentes illud Psalmistae: Oleum peccatoris non impinguet caput meum * , econtrario esse volunt bonum oleum, de quo alibi dicitur: Unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae prae participibus tuis * .

Et id praecipi, ut exercentes virtutes, spirituali oleo principale ( ἡγεμονικὸν) cordis nostri ungere debeamus.

* Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.

Hoc non solum de pecunia, sed et de cunctis passionibus [ Al. possessionibus] sentiendum est.

Gulosi deus venter est: ibi ergo habet cor, ubi

et thesaurum [ Al. est thesaurus].

36 Luxuriosi thesaurus, epulae sunt.

Lascivi, ludicra: amatoris, libido: Huic servit unusquisque a quo vincitur * .

* Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit.

Si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit.

Si ergo lumen quod in te est, tenebrae sint, ipsae tenebrae quantae erunt!

Lippientes [ Al. additur oculi] solent lucernas videre numerosas: simplex oculus et purus simplicia intuetur et pura.

Hoc totum transferet ad sensum.

Quomodo enim corpus, si oculus non fuerit simplex, totum in tenebris est: ita anima, si principalem fulgorem suum perdiderit, universus sensus in caligine commorabitur.

Si ergo lumen quod in

te est, tenebrae sint, ipsae tenebrae quantae erunt!

Si sensus qui lumen est, animae vitio caligatur, ipsa, putas, caligo quibus tenebris obvolvetur!

* Non potestis Deo servire et mammonae.

Mammona sermone Syriaco divitiae nuncupantur.

Non potestis Deo servire et mammonae.

Audiat hoc

avarus, audiat qui censetur vocabulo Christiano non posse se simul divitiis Christoque servire.

Et tamen non dixit, qui habet divitias, sed qui servit divitiis.

Qui enim divitiarum servus est, divitias custodit, ut servus; qui autem servitutis excussit jugum, distribuit eas, ut dominus.

* Ideo dico vobis: Ne solliciti sitis animae vestrae, quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini.

In nonnullis codicibus additum est: neque quid bibatis.

Ergo quod natura omnibus tribuit, et jumentis ac bestiis hominibusque commune est, hujus cura penitus liberamur.

Sed praecipitur nobis ne solliciti simus quid comedamus: quia in sudore vultus praeparamus nobis panem.

Labor exercendus est, sollicitudo tollenda.

Hoc quod dicitur:

Ne solliciti sitis animae vestrae quid comedatis, neque corpori vestro quid induamini * , de carnali cibo et vestimento accipiamus.

Caeterum de spiritualibus cibis et vestimentis semper debemus esse solliciti.

* Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus est quam vestimentum?

Quod dicit, istius modi est: Qui majora praestitit, utique et minora praestabit.

Respicite volatilia coeli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant 37 in horrea: et Pater vester coelestis pascit illa.

Nonne vos magis pluris estis illis?

Apostolus praecipit * , ne plus sapiamus quam oportet sapere.

Istud testimonium et in praesenti capitulo conservandum est.

Sunt enim quidam,

qui dum volunt terminos patrum excedere, et ad alta volitare, in ima merguntur: volatilia dicentes coeli Angelos esse, caeterasque in Dei ministerio fortitudines, quae absque cura sui Dei alantur providentia.

Si hoc ita est, ut intelligi volunt, quomodo sequitur dictum ad homines: Nonne vos magis pluris estis illis?

Simpliciter ergo accipiendum: quod si volatilia absque cura et aerumnis, Dei aluntur providentia, quae hodie sunt, et cras non erunt: quanto magis homines quibus aeternitas promittitur, Dei reguntur arbitrio!

* Quis autem vestrum cogitans potest adjicere ad staturam suam cubitum unum?

Et de vestimentis quid solliciti estis?

Sicut animam plus esse quam cibum comparatione avium demonstravit, sic

corpus plus esse quam vestem, ex consequentibus rebus ostendit, dicens:

* Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant neque nent.

Dico autem vobis

quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est, sicut unum ex istis.

Si enim fenum agri quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit: quanto magis vos modicae fidei!

Et revera quod sericum, quae regum purpura, quae pictura textricum potest floribus comparari?

Quid ita rubet ut rosa?

Quid ita candet ut lilium?

Violae vero purpuram, nullo superari murice, oculorum magis quam sermonis judicium est.

* Nolite solliciti esse, dicentes: Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur?

Haec enim omnia gentes inquirunt.

Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis.

Quaerite ergo primum regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis.

Nolite ergo solliciti esse in crastinum.

Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi.

De praesentibus ergo concessit debere esse sollicitos qui futura prohibet cogitare.

Unde et Apostolus: Nocte et die, inquit, manibus nostris operantes: ne quem vestrum gravaremus * .

38 Cras in Scripturis futurum tempus intelligitur, dicente Jacob, Et exaudiet me cras justitia mea * .

Et in Samuelis phantasmate, pythonissa loquitur ad Saulem: cras eris mecum * .

* Sufficit diei malitia sua.

Hic malitiam, non contrariam virtuti posuit, sed laborem et afflictionem, et angustias saeculi: quomodo et Sara afflixit Agar ancillam suam * , quod significanter Graece dicitur ἐκάκωσεν αὐτὴν.

Sufficit ergo nobis praesentis temporis cogitatio: futurorum curam,

quae incerta est, relinquamus.

* Nolite judicare, ut non judicemini.

In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini: et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis.

Si judicare prohibet, qua consequentia Paulus in Corintho judicat fornicantem * , et Petrus Ananiam et Sapphiram mendacii coarguit * ?

Sed ex consequentibus quid prohibuerit, ostendit, dicens: quomodo enim judicaveritis, sic judicabitur de vobis.

Itaque non prohibuit judicare, sed docuit.

* Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides?

Aut quomodo dicis fratri tuo: Frater, sine ejiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabs est in oculo tuo?

Hypocrita,

ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui.

De his loquitur, qui cum ipsi mortali crimine teneantur obnoxii, minora peccata fratribus non concedunt:

culicem liquantes, et camelum glutientes * .

Recte ergo et isti simulatione justitiae, ut supra diximus, appellantur hypocritae, qui per trabem oculi sui, festucam in oculo fratris sui aspiciunt.

* Nolite sanctum dare canibus.

Sanctum, panis est filiorum.

Non debemus ergo tollere panem filiorum et dare eum canibus.

Neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi disrumpant vos.

Porcus non recipit ornatum, qui versatur in volutabris luti.

Et juxta Proverbia Salomonis: Si habuerit circulum aureum, foedior invenitur * .

Quidam canes eos 39 intelligi volunt, qui post fidem Christi revertuntur ad vomitum peccatorum suorum:

porcos autem eos qui necdum Evangelio crediderunt, et in luto incredulitatis vitiisque versantur.

Non convenit igitur istius modi hominibus cito Evangelicum credere margaritum, ne conculcent illud, et conversi nos incipiant dissipare.

* Petite, et dabitur vobis: quaerite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis.

Omnis enim qui petit, accipit; et qui quaerit, invenit; et pulsanti aperietur.

Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei?

Aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei?

Qui carnalia supra vetuerat postulari, quid quaerere debeamus ostendit.

Si petenti datur, et quaerens invenit, et pulsanti aperitur: ergo cui non datur, et qui non invenit, et cui non aperitur, apparet

quod non bene petierit, quaesierit et pulsaverit.

Pulsemus itaque januam Christi, de qua dictum est: Haec porta Domini, justi intrabunt per eam * ; ut cum intraverimus, aperiantur nobis thesauri absconditi et tenebrosi in Christo Jesu, in quo est omnis scientia * .

* Si ergo vos cum sitis mali, nostis bona dare filiis vestris, quanto magis Pater vester qui in coelis est, dabit bona petentibus se!

Omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis.

Haec est enim Lex et Prophetae.

Notandum quod apostolos malos dixerit, nisi forte sub Apostolorum persona omne hominum damnetur genus, cujus ad comparationem divinae clementiae ab infantia cor ad malum positum est.

Lege Genesim

* .

Nec mirum si homines hujus saeculi dicit malos, cum et Paulus apostolus memoret: Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt * .

* Intrate per angustam portam, quia lata porta et spatiosa via est quae ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam.

Quam angusta porta, et arcta via est quae ducit ad vitam!

et pauci sunt qui inveniunt eam.

Lata via est saeculi voluptas, quam appetunt homines.

Angusta, quae per labores et jejunia panditur, quam et Apostolus ingressus est * : et ut Timotheus per eam

ingrediatur, hortatur * .

Simulque considera quam signanter de utraque via locutus sit.

40 Per latam multi ambulant, angustam pauci inveniunt.

Latam non quaerimus, nec inventione opus est: sponte se offert, et errantium via est.

Angustam vero, nec omnes inveniunt, nec qui invenerint, statim ingrediuntur per eam.

Siquidem multi, inventa veritatis via, capti saeculi voluptatibus, de medio itinere revertuntur.

* Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium: intrinsecus autem sunt lupi rapaces.

A fructibus eorum cognoscetis eos.

Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus?

sic omnis arbor bona fructus bonos facit: mala autem arbor malos fructus facit.

Et de omnibus

quidem intelligi potest, qui aliud habitu ac sermone promittunt, aliud opere demonstrant.

Sed specialiter de haereticis intelligendum est, qui videntur continentia, castitate, jejunio, quasi quadam pietatis se veste circumdare, intrinsecus vero habentes animum venenatum, simpliciorum fratrum corda decipiunt.

Ex fructibus ergo animae, quibus innocentiam ad ruinam trahunt, lupis rapacibus comparantur.

* Non potest arbor bona fructus malos facere: neque arbor mala fructus bonos facere.

Omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.

Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos.

Quaeramus ab haereticis, qui duas inter se contrarias dicunt esse naturas, si juxta intelligentiam

eorum, arbor bona malos fructus facere numquam potest, quomodo Moyses arbor bona peccaverit ad aquam contradictionis * : et David, Uria interfecto, cum Bethsabee concubuerit * : Petrus quoque in Passione Domini negarit, dicens: Nescio hominem * : aut qua consequentia Jethro socer Moysi arbor mala, qui utique in Deum Israel non credebat, dederit consilium Moysi bonum * ; et Achior ad Holophernem aliquid utile sit locutus * : et Comicus dixerit (quod bene dictum Apostolus comprobavit): Corrumpunt mores bonos confabulationes pessimae * .

Et cum non invenerint quid respondeant; nos inferemus, et Judam * , arborem quondam bonam, fecisse

fructus malos postquam prodidit [ Al. tradiderit] Salvatorem: et Saulum * arborem malam eo tempore quo persequebatur 41 Ecclesiam Christi, fecisse postea fructus bonos, quando in vas electionis de persecutore translatus est * .

Tamdiu ergo bona arbor fructus non facit malos, quamdiu in bonitatis studio perseverat: et mala arbor tamdiu manet in fructibus peccatorum, quamdiu ad poenitentiam non convertitur.

Nemo enim permanens in eo quod fuit, incipit id esse quod necdum coeperit.

* Non omnis qui dicit mihi, Domine,

Domine, intrabit in regnum coelorum; sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in coelis est, ipse intrabit in regnum coelorum.

Sicut supra dixerat, eos qui haberent vestem vitae bonae, non recipiendos propter dogmatum nequitiam: ita nunc econtrario asserit, ne his quidem accommodandam fidem, qui cum polleant integritate fidei, turpiter vivunt, et doctrinae integritatem malis operibus destruunt.

Utrumque enim Dei servis necessarium est, ut et opus sermone, et sermo operibus comprobetur.

Huic sententiae potest illud videri contrarium: Nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto * .

Sed moris est Scripturarum dicta pro factis accipere, ut statim in consequentibus approbatur, refutari eos qui jactant sine operibus habere scientiam

Domini, et audiunt a Salvatore: Discedite a me, operarii iniquitatis, nescio vos * .

Et Apostolus in hunc sensum loquitur: Confitentur se nosse Deum: factis autem negant * .

* Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus?

Prophetare, et virtutes facere, et daemonia ejicere, interdum non ejus meriti est qui operatur, sed vel invocatio [ Al. invocatione] nominis Christi hoc agit, vel ob condemnationem eorum qui invocant, et utilitatem eorum qui vident et audiunt, conceditur: ut licet homines despiciant signa facientes, tamen Deum honorent, ad cujus invocationem fiunt tanta miracula.

Nam et Saul

* , et Balaam * , et Caiphas * prophetaverunt, nescientes quid dicerent: et Pharao * et Nabuchodonosor * somniis futura cognoscunt.

Et in Actibus Apostolorum filii Scevae videbantur ejicere daemonia * .

Sed et Judas apostolus cum animo proditoris multa signa inter caeteros Apostolos fecisse narratur.

42 * Et tunc confitebor illis, quia numquam novi vos.

Signanter dixit confitebor, quia multo ante tempore dicere dissimulaverat: non novi vos.

Non novit Dominus eos qui pereunt.

Observa autem quare addiderit, numquam novi vos, si juxta quosdam omnes homines inter rationabiles semper versati sunt creaturas.

* Discedite a me qui operamini iniquitatem.

Omnis ergo qui audit verba mea haec, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui aedificavit domum suam supra petram.

Non dixit, qui operati estis iniquitatem, ne videretur tollere poenitentiam, sed qui operamini, hoc est, qui usque in praesentem horam, cum judicii tempus advenerit, licet non habeatis facultatem peccandi, tamen adhuc habetis affectum.

* Et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti: et irruerunt in domum illam, et non cecidit.

Pluvia ista quae domum subvertere nititur, diabolus est.

Flumina, omnes Antichristi, qui contra Christum sapiunt.

Venti spiritalia [ Al. spirituales] nequitiae in coelestibus * .

* Fundata enim erat supra petram.

Et omnis qui audit verba mea haec, et non facit ea, similis erit viro stulto.

Super hanc petram Dominus fundavit Ecclesiam * : ab hac petra apostolus Petrus sortitus est nomen.

Super hujuscemodi petram non inveniuntur serpentis vestigia * .

De hac et propheta loquitur confidenter: Statuit super petram pedes meos * .

Et in alio loco: Petra refugium leporibus, sive herinaciis * .

Timidum enim animal in petrae cavernas se recipit: et cutis aspera, et tota armata jaculis, tali se protectione tutatur.

Unde et Moysi dicitur eo tempore quo de Aegypto fugerat, et lepusculus Domini erat: Sta in foramine petrae, et posteriora mea videbis * .

* Qui aedificavit domum suam super arenam: et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit: et fuit ruina ejus magna.

Et factum est cum consummasset Jesus verba haec, admirabantur turbae super doctrina ejus.

Fundamentum quod Apostolus architectus posuit * , unus [ Al. unum] est Dominus noster Jesus Christus.

Super hoc fundamentum stabile et firmum, et per se robusta mole fundatum, aedificatur Christi Ecclesia.

Super arenam 43 vero quae fluida est, et coagmentari non potest, nec in unam copulam redigi, omnis haereticorum sermo ad hoc aedificatur, ut corruat.

* Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut Scribae et Pharisaei.

Illi enim ea

docebant populos, quae scripta sunt in Moyse et Prophetis.

Jesus vero, quasi Deus et Dominus ipsius Moysi, pro libertate voluntatis suae, vel ea quae minus videbantur, addebat in lege; vel commutans praedicabat in populos, ut supra quoque legimus: Dictum est antiquis: Ego autem dico vobis.

* Cum autem descendisset Jesus de monte, secutae sunt eum turbae multae, et ecce leprosus veniens adorabat eum, dicens.

De monte Domino descendente, occurrunt turbae, quia ad altiora ascendere non valuerunt.

Et primus ei occurrit leprosus.

Necdum enim poterat cum lepra tam multiplicem in monte Salvatoris audire sermonem.

Et notandum quod hic primus specialiter curatus sit: secundo, puer Centurionis: tertio, socrus Petri, febriens [ Al.

febricitans] in Capharnaum: quarto loco, qui oblati sunt ei a daemonio vexati, quorum spiritus verbo ejiciebat, quando omnes male habentes curavit.

Et ecce leprosus veniens adorabat eum, dicens.

Recte post praedicationem atque doctrinam signi offertur occasio: ut per virtutem miracula [ Al. virtutem miraculi], praeteritus apud audientes sermo firmetur.

* Domine, si vis, potes me mundare.

Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.

* Et extendens Jesus manum, tetigit eum, dicens: Volo, mundare.

Et confestim mundata est lepra ejus.

Extendente manum Domino, statim lepra fugit.

Simulque considera quam humilis et sine jactantia

responsio.

Ille dixerat, si vis: Dominus respondit, volo.

Ille praemiserat, potes me mundare: Dominus jungit, et dicit, mundare: Non ergo ut plerique Latinorum putant, jungendum est, et legendum volo mundare: sed separatim, ut primum, dicat, volo: deinde imperans dicat, mundare [Al. imperet mundare].

* Et ait illi Jesus: Vide nemini dixeris.

Et re vera quid erat necesse ut sermone jactaret, quod corpore praeferebat?

44 Sed vade, ostende te sacerdotibus: et offer munus quod praecepit Moyses in testimonium illis.

Varias ob causas mittit cum ad sacerdotes.

Primum, propter humilitatem, ut sacerdotibus deferre honorem videatur.

Erat enim lege praeceptum, ut qui mundati fuerant a lepra, offerrent munera sacerdotibus.

Deinde, ut

mundatum videntes leprosum, aut crederent Salvatori, aut non crederent.

Si crederent, salvarentur: si non crederent, inexcusabiles forent.

Et simul ne quod in eo saepissime criminabantur, legem videretur infringere.

* Accessit ad eum centurio, rogans eum, et dicens: Domine, puer meus jacet in domo paralyticus, et male torquetur.

Et ait illi Jesus: Ego veniam, et curabo eum.

Et respondens centurio, ait: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum; sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus.

Non debemus jactantiae arguere Dominum, quia statim se iturum et sanaturum esse promittit, videns centurionis fidem, humilitatem, et prudentiam.

Fidem, in eo quod credidit ex gentibus paralyticum a Salvatore posse sanari.

Humilitatem, quod se judicavit

indignum, cujus tectum Dominus intraret.

Prudentiam, quod intra corporis tegmen, divinitatem latentem videret, sciens non id sibi profuturum, quod etiam ab incredulis videbatur; sed id quod latebat intrinsecus.

De qua prudentia hoc etiam, ait:

* Nam et ego homo sum sub potestate [Al. additur constitutus], habens sub me milites: et dico huic, vade, et vadit: et alii, veni, et venit: et servo meo, fac hoc, et facit.

Volens ostendere Dominum quoque non per adventum tantum corporis, sed per angelorum ministeria posse implere quod vellet.

* Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.

Miratus est quod vidit centurionem suam intelligere majestatem.

Pellendae enim erant vel infirmitates corporum, vel fortitudines contrariae,

quibus homo ad debilitatem saepe conceditur, et verbo Domini, et ministeriis angelorum.

Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel.

De praesentibus loquitur, non de omnibus retro patriarchis 45 et prophetis: nisi forte in centurione fides gentium praeponitur Israeli.

* Dico autem vobis, quod multi ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum Abraham,

et Isaac, et Jacob, in regno coelorum.

Quia Deus Abraham coeli conditor, Pater Christi est, idcirco in regno coelorum est et Abraham, cum quo accubiturae sunt nationes, quae crediderint in Christum Filium Creatoris.

Et ille pariter sensus impletur, de quo supra diximus, in centurionis fide gentium fieri praerogativam: dum ad illius credulitatem de Oriente et Occidente credituri populi commemorantur.

* Filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores.

Filios regni Judaeos significat, in quos ante regnavit Deus.

Ejicientur in tenebras exteriores.

Tenebrae semper interiores sunt, non exteriores.

Sed quoniam qui a Domino foras expellitur, lumen relinquit; idcirco exteriores tenebrae nominatae sunt.

Ibi erit fletus et stridor dentium.

Si fletus oculorum est, et stridor dentium ossa demonstrat: vera est ergo corporum et eorumdem membrorum quae ceciderant, resurrectio.

* Et cum venisset Jesus in domum Petri, vidit socrum ejus jacentem et febricitantem (Al. febrientem]: et tetigit manum ejus, et dimisit eam febris.

Tangitur manus mulieris, et sanatis operibus ejus, peccatorum infirmitas fugit.

Natura hominum istius modi est, ut post febrem magis lassescant corpora: et incipiente sanitate, aegrotationis mala sentiant.

Verum sanitas quae confertur a Domino, totum simul reddit, nec sufficit esse sanatam; sed ut ἐπίτασις fortitudinis indicetur, additum est:

* Et surrexit, et ministrabat eis.

Illa manus

ministrabat, quae et tacta fuerat, et sanata.

* Vespere autem facto, obtulerunt ei multos daemonia habentes: et ejiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit [Al. curabat], ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem: Ipse infirmitates nostras accepit, et aegrotationes nostras portavit.

Videns autem Jesus turbas multas circum se, jussit discipulos ire trans fretum.

Omnes, non mane, non meridie, sed ad vesperam curantur, quando sol occubiturus est: quando granum tritici 46 in terra moritur, ut multos fructus afferat * .

* Et accedens unus Scriba, ait illi: Magister, sequar te quocumque ieris.

Et dicit ei Jesus: Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos:

Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet.

Scriba iste legis, qui tantum litteram noverat occidentem, si dixisset: Domine, sequar te quocumque ieris, non fuisset repulsus a Domino; sed quia magistrum unum de pluribus aestimabat, et litterator erat, quod significantius Graece dicitur, γραμματεὺς, et non spiritualis auditor: ideo non habet locum in quo possit Jesus reclinare caput suum.

Ostenditur autem nobis, et ob hoc Scribam repudiatum, quod signorum videns magnitudinem, sequi voluerit Salvatorem, ut lucra ex operum miraculis quaereret, hoc idem desiderans, quod et Simon Magus a Petro emere voluerat * .

Talis ergo fides juste sententia [ Al. juxta sententiam] Domini condemnatur, et dicitur ei: Quid me propter divitias et saeculi lucra cupis sequi, cum tantae sim paupertatis, ut ne hospitiolum quidem habeam, et non meo utar tecto?

* Alius autem de discipulis ejus ait illi: Domine, permitte me primum ire, et sepelire patrem meum.

Quid simile est inter Scribam et discipulum?

Ille magistrum vocat, hic Dominum confitetur.

Ille propter pietatis occasionem, ad sepeliendum patrem

ire desiderat: iste secuturum se quolibet esse promittit, non magistrum quaerens, sed ex magistro lucrum.

* Jesus autem ait illi: sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos.

Mortuus est, quicumque non credit.

Si autem mortuum sepelit mortuus, non debemus curam habere mortuorum, sed viventium: ne dum solliciti sumus de mortuis, nos quoque mortui appellemur.

* Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus: et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus.

Quintum signum fecit, quando ascendens navem de Capharnaum, ventis imperavit et mari.

Sextum, quando in regione Gerasenorum dedit potestatem daemonibus

in porcos.

Septimum, quando 47 ingrediens civitatem suam, paralyticum secundum curavit in lectulo.

Primus enim paralyticus est puer centurionis.

* Ipse vero dormiebat.

Et accesserunt ad eum, et suscitaverunt eum, dicentes: Domine, salva nos, perimus.

Et dicit eis Jesus: Quid timidi estis, modicae fidei?

Hujus signi typum in Jona legimus * , quando, caeteris periclitantibus, ipse securus est, et dormit, et suscitatur; et imperio ac sacramento passionis suae liberat suscitantes.

* Tunc surgens, imperavit ventis et mari: et facta est tranquillitas magna.

Et ex hoc loco intelligimus quod omnes creaturae sentiant Creatorem.

Quibus enim increpatur [ Al. quas increpavit], et quibus

imperatur [ Al. imperavit], sentiunt imperantem: non errore haereticorum, qui omnia putant animantia; sed majestate conditoris, quae apud nos insensibilia, illi sensibilia sunt.

* Porro homines mirati sunt, dicentes: Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei?

Et cum venisset Jesus trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes daemonia, de monumentis exeuntes, saevi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam.

Et ecce clamaverunt dicentes.

Non discipuli, sed nautae, et caeteri qui in navi erant, mirabantur.

Sin autem quis contentiose voluerit eos, qui mirabantur, fuisse discipulos, respondebimus, recte homines appellatos, qui necdum noverant potentiam Salvatoris.

* Quid nobis et tibi, Jesu Fili Dei?

Venisti huc ante tempus torquere nos.

Erat autem non longe ab illis grex porcorum multorum pascens.

Daemones autem rogabant eum, dicentes.

Non voluntatis ista confessio est, quam praemium sequitur confitentis, sed necessitatis extorsio, quae cogit invitos, velut si servi fugitivi, post multum temporis dominum suum videant: nihil aliud nisi de verberibus deprecantur.

Sic et daemones cernentes Dominum in terris repente versari, ad judicandos se venisse credebant.

Praesentia Salvatoris, tormenta sunt daemonum.

Ridiculeque putant quidam, daemones scire Filium Dei, et diabolum ignorare; eo quod minoris malitiae sint isti quam ille cujus satellites sunt.

Cum omnis scientia discipulorum ad magistrum referenda sit, et tam daemones, quam diabolus suspicari magis Filium Dei, 48 quam nosse intelligendi sunt [ Al. sint]. Nemo enim Patrem novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare * .

* Si ejicis nos, mitte nos in gregem porcorum.

Et ait illis: Ite.

At illi exeuntes, abierunt in porcos.

Et ecce magno impetu abiit totus grex per praeceps in mare, et mortui sunt in aquis.

Pastores autem fugerunt; et venientes in civitatem, nuntiaverunt haec omnia, et de his qui daemonia habuerant.

Non quod concesserit Salvator daemonibus quod petebant,

dixit, ite: sed ut per interfectionem porcorum, hominibus salutis occasio praeberetur.

Pastores enim ista cernentes, statim nuntiant civitati.

Erubescat Manichaeus, si de eadem substantia, et ex eodem auctore hominum bestiarumque sunt animae, quomodo ob unius hominis salutem, duo millia porcorum suffocantur?

* Et ecce tota civitas exiit obviam Jesu, et viso eo, rogabant eum, ut transiret a finibus eorum.

Quod rogant ut transeat a finibus eorum, non de superbia hoc faciunt, ut nonnulli arbitrantur, sed de humilitate qua se praesentia Domini indignos judicabant, sicut et Petrus in captura piscium cadens ad genua Salvatoris, ait: Exi a me, Domine, quia vir peccator sum * .

* Et ascendens Jesus in naviculam transfretavit, et venit in civitatem suam.

Et ecce offerebant ei paralyticum jacentem in lecto.

Videns autem Jesus fidem illorum, dixit paralytico: Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua.

Civitatem ejus non aliam intelligimus quam Nazareth, unde et Nazaraeus appellatus est.

Obtulerunt autem ei, ut supra diximus, secundum paralyticum jacentem in lectulo, quia ipse ingredi non valebat.

Videns autem Jesus non ejus fidem qui offerebatur, sed eorum qui offerebant, dixit paralytico: Confide, fili, remittuntur

tibi peccata tua.

O mira humilitas, despectum et debilem, totisque membrorum compagibus dissolutum, filium vocat, quem sacerdotes non dignabantur attingere.

Aut certe ideo filium, quia dimittuntur ei peccata sua.

Juxta tropologiam interdum anima jacens in corpore suo, totis membrorum virtutibus dissolutis, a perfecto doctore offertur curanda Domino, 49 quae si misericordia ejus sanata fuerit, tantum roboris accipit, ut portet statim lectulum suum.

* Et ecce quidam de Scribis dixerunt intra se: Hic blasphemat.

Et cum vidisset Jesus cogitationes eorum, dixit: Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris?

Legimus in Propheta, dicentem Deum: Ego sum qui deleo iniquitates tuas * .

Consequenter ergo Scribae, quia hominem putabant, et verba Dei non intelligebant, arguunt eum blasphemiae.

Sed Dominus videns cogitationes eorum, ostendit se Deum, qui possit cordis occulta cognoscere, et quodammodo tacens loquitur: Eadem majestate et potentia qua cogitationes vestras intueor, possum et hominibus peccata dimittere.

Ex vobis intelligite quid paralyticus consequatur.

* Quid est facilius dicere: dimittuntur tibi peccata tua; an dicere: surge et ambula?

Ut autem sciatis, quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico.

Inter dicere, et facere, multa distantia est.

Utrum sint paralytico peccata dimissa, solus noverat, qui dimittebat.

Surge autem et ambula, tam ille qui consurgebat,

quam hi qui consurgentem videbant, approbare poterant.

Fit igitur carnale signum, ut probetur spirituale, quamquam ejusdem virtutis sit, et corporis et animae vitia dimittere.

Et datur nobis intelligentia, propter peccata plerasque [ Al. plerisque] evenire corporum debilitates.

Et idcirco forsan dimittuntur prius peccata tua [ Al. tacet tua], ut causis debilitatis ablatis, sanitas restituatur.

* Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam.

Et surrexit, et abiit in domum suam.

Videntes autem turbae, timuerunt et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus.

Et anima paralytica si surrexerit, si pristinum robur recuperaverit, portat lectum suum in quo jacebat antea dissoluta, et portat illum in domum virtutum suarum.

* Et cum transiret inde Jesus, vidit hominem sedentem in telonio, Matthaeum nomine.

Et ait illi: Sequere me.

Et surgens secutus est eum.

Caeteri evangelistae propter verecundiam et honorem Matthaei, noluerunt eum nomine appellare vulgato, sed dixerunt, Levi: duplici quippe vocabulo fuit.

Ipse autem Matthaeus, secundum illud quod 50 a Salomone praecipitur [ Al. dicitur]: Justus accusator est sui in principio sermonis * .

Et in alio

loco: Dic tu peccata tua, ut justificeris * .

Matthaeum se et publicanum nominat, ut ostendat legentibus, nullum debere salutem desperare, si ad meliora conversus sit; cum ipse de publicano in apostolum sit repente mutatus.

Arguit in hoc loco Porphyrius et Julianus Augustus, vel imperitiam historici mentientis, vel stultitiam eorum qui statim secuti sint Salvatorem, quasi irrationabiliter quemlibet vocantem hominem sint secuti, cum tantae virtutes, tantaque signa praecesserint, quae Apostolos antequam crederent, vidisse non dubium est.

Certe fulgor ipse, et majestas divinitatis occultae, quae etiam in humana facie relucebat, ex primo ad se videntes trahere poterat aspectu.

Si enim in magnete lapide et succinis haec esse vis dicitur, ut annulos,

et stipulam, et festucas sibi copulent, quanto magis Dominus omnium creaturarum ad se trahere poterat, quos volebat?

* Et factum est, discumbente eo in domo, ecce multi publicani et peccatores venientes, discumbebant cum Jesu et discipulis ejus.

Et videntes Pharisaei, dicebant discipulis ejus: Quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester?

At Jesus audiens, ait: Non est opus medico valentibus, sed male habentibus.

Euntes autem discite quid est.

Videbant publicanum a peccatis ad meliora conversum, locum invenisse poenitentiae; et ob id etiam ipsi non desperant salutem, neque vero in pristinis vitiis permanentes, veniunt ad Jesum, ut Pharisaei et Scribae murmurant; sed poenitentiam agentes,

ut sequens Domini sermo significat, dicens:

* Misericordiam volo, et non sacrificium.

Non enim veni vocare justos, sed peccatores.

Ibat autem Dominus ad convivia peccatorum, ut occasionem haberet docendi, et spirituales invitatoribus suis praeberet cibos.

Denique cum frequenter pergere ad convivia describatur, nihil refertur aliud, nisi quid ibi fecerit, quid docuerit, ut et humilitas Domini eundo ad peccatores, et potentia doctrinae ejus in conversione poenitentium demonstraretur.

Quod autem sequitur: Misericordiam volo, et non sacrificium * .

Et: Non veni vocare 51 justos, sed peccatores, de propheta proferens testimonium, sugillat Scribas et Pharisaeos, qui justos se aestimantes, peccatorum et publicanorum consortia

declinabant.

* Tunc accesserunt ad eum discipuli Joannis, dicentes: Quare nos et Pharisaei jejunamus frequenter, discipuli autem tui non jejunant?

Superba interrogatio, et plena supercilio Pharisaeorum.

Certe, ut aliud non dicamus, reprehendenda jejunii jactantia.

Nec poterant discipuli Joannis non esse sub vitio, qui calumniabantur eum, quem sciebant magistri vocibus praedicatum, et jungebantur Pharisaeis, quos a Joanne noverant condemnatos, cum

ait * : Generatio viperarum, quis ostendit vobis fugere ab ira ventura?

* Et ait illis Jesus: Numquid possunt filii sponsi lugere quamdiu cum illis est sponsus?

Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus, et tunc jejunabunt.

Sponsus Christus: sponsa Ecclesia est.

De hoc sancto spiritualique connubio, Apostoli sunt procreati, qui lugere non possunt quamdiu sponsam in thalamo vident, et sciunt sponsum esse cum sponsa.

Quando vero transierint nuptiae, et passionis ac resurrectionis tempus advenerit, tunc sponsi filii jejunabunt.

Nonnulli putant idcirco post dies quadraginta Passionis, jejunia debere committi: licet statim dies Pentecostes et Spiritus sanctus adveniens, indicant nobis festivitatem.

Et ex hujus occasione testimonii,

Montanus, Prisca, et Maximilla etiam post Pentecosten faciunt quadragesimam: quod ablato sponso, filii sponsi debeant jejunare.

Ecclesiae autem consuetudo ad passionem Domini et resurrectionem per humilitatem carnis venit, ut spirituali saginae jejunio corporis praeparemur.

Juxta tropologiam autem sciendum, quod quamdiu sponsus nobiscum est, et in laetitia sumus, nec jejunare possumus, nec lugere.

Cum autem ille propter peccata a nobis recesserit, tunc indicendum jejunium esse, tunc luctus recipiendus.

* Nemo autem immittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus [Al. vestimento veteri].

Tollit enim plenitudinem ejus a vestimento, et 52 pejor scissura fit.

Neque mittunt vinum novum in utres veteres: alioquin rumpuntur utres, et vinum

effunditur, et utres pereunt.

Sed vinum novum in utres novos mittunt, et ambo conservantur.

Haec illo loquente ad eos.

Quod dicit, hoc est; Donec renatus quis fuerit, et veteri homine deposito, per passionem meam, novum hominem induerit, non potest severiora jejunii et continentiae sustinere praecepta, ne per austeritatem nimiam, etiam credulitatem quam nunc habere videtur, amittat.

Duo autem exempla posuit, et utrium veterum et novorum, et vestimenti.

Veteres utres debemus intelligere Scribas et Pharisaeos.

Plagula vestimenti novi, et vinum novum, praecepta Evangelica sentienda, quae non possunt sustinere Judaei, ne major scissura fiat.

Tale quid et Galatae facere cupiebant, ut cum Evangelio Legis praecepta miscerent, et in utribus veteribus

mitterent vinum novum; sed Apostolus ad eos loquitur: O insensati [Al. insipientes] Galatae!

quis vos fascinavit veritati non obedire * ?

Sermo igitur Evangelicus apostolis potius, quam Scribis et Pharisaeis est infundendus, qui majorum traditionibus depravati, sinceritatem praeceptorum Christi non poterant custodire.

Alia est enim puritas virginalis animae, et nulla prioris vitii contagione pollutae, et

aliae sordes ejus quae multorum libidini subjacuerit.

* Ecce princeps unus accessit, et adorabat eum, dicens: Filia mea modo defuncta est: sed veni, impone manum tuam [Al. tacet tuam] super eam, et vivet.

Et surgens Jesus, sequebatur eum, et discipuli ejus.

Octavum signum est, in quo princeps suscitari postulat filiam suam, nolens de mysterio verae circumcisionis excludi; sed subintrat mulier sanguine fluens, et octavo sanatur loco, ut principis filia de hoc exclusa numero veniat ad nonum, juxta illud quod in psalmis dicitur: Aethiopia [Al. de Aethiopia] praeveniet manus ejus Deo * .

Et: Cum intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiet * .

* Et ecce mulier quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti ejus.

In 53 Evangelio secundum Lucam scribitur, quod principis filia duodecim annos haberet aetatis * .

Nota ergo quod eo tempore haec mulier, id est, gentium populus coeperit aegrotare, quo gens [ Al. genus] Judaeorum crediderat.

Nisi enim ex comparatione virtutum vitium non ostenditur.

Haec autem mulier sanguine fluens, non in domo, non in urbe accedit ad Dominum, quia juxta Legem urbibus excludebatur * ; sed in itinere, ambulante Domino, ut dum pergit ad aliam, alia curaretur.

Unde dicunt et apostoli: Vobis quidem oportebat praedicari verbum Dei; sed quoniam vos judicastis indignos salute, transgredimur

ad gentes * .

* Dicebat enim intra se: Si tetigero tantum vestimentum ejus, salva ero.

At Jesus conversus, et videns eam, dixit.

Juxta Legem qui mulierem menstruatam aut fluentem sanguine tetigerit, immundus est * .

Ista ideo tangit Dominum, ut sanguinis vitio etiam ipsa curaretur.

* Confide, filia, fides tua salvam te fecit: et salva facta est mulier ex illa hora.

Ideo filia, quia fides tua te salvam fecit.

Nec dixit, fides tua te salvam factura est, sed salvam te fecit.

In eo enim quod credidisti, jam salva facta es.

* Et cum venisset Jesus in domum principis: et vidisset tibicines, et turbam tumultuantem, dicebat.

Usque hodie puella jacet in domo principis

mortua, et qui videntur magistri tibicines sunt, carmen lugubre canentes.

Turba quoque Judaeorum, non est turba credentium, sed turba tumultuantium.

* Recedite, non est enim mortua puella, sed dormit.

Et deridebant eum.

Quia Deo vivunt omnia.

* Et cum ejecta esset turba, intravit.

Non

enim erant digni, ut viderent mysterium resurgentis, qui resuscitantem indignis contumeliis deridebant.

* Et tenuit manum ejus.

Et surrexit puella: Et exiit fama haec in universam terram illam.

Nisi prius mundatae fuerint manus Judaeorum, quae sanguine plenae sunt, synagoga eorum mortua non resurget.

* Et transeunte inde Jesu, secuti sunt eum duo caeci, clamantes, et dicentes.

Transeunte per domum principis Domino 54 Jesu, et pergente ad domum suam, sicut supra legimus: Ascendens naviculam, transfretavit et venit in civitatem suam, clamabant duo caeci, dicentes: Miserere nostri, fili David: et tamen non curantur in itinere, non transitorie,

ut putabant; sed postquam venit in domum suam, accedunt ad eum, et introeunt: et primum eorum discutitur fides, ut sic verae fidei lumen accipiant.

Priori signo quod exposuimus de principis filia, et de haemorrhousa [ Al. morbosa] muliere, consequenter hoc jungitur: ut quod ibi mors et debilitas, hic caecitas demonstraret.

Uterque enim populus caecus erat, Domino per hoc saeculum transeunte, et cupiente reverti ad domum suam.

Qui nisi confessi fuerint, et dixerint: Miserere nostri, fili David; et interrogante Jesu, Creditis quia possum hoc facere?

responderint ei: Utique, Domine, lumen pristinum non recipient.

In alio Evangelista, unus caecus scribitur, scissis vestibus, et in Jericho sedens, qui ab apostolis prohibetur clamare; sed

per impudentiam recipit sanitatem * .

Qui locus proprie ad gentium populum pertinet, et in suo exponendus est volumine.

* Miserere nostri, fili David.

Cum autem venisset in domum, accesserunt ad eum caeci, et dixit eis Jesus: Creditis, quia hoc possum facere vobis?

Dicunt ei: Utique, Domine.

Tunc tetigit oculos eorum, dicens: Secundum fidem vestram fiat vobis.

Et aperti sunt oculi eorum.

Audiant Marcion et Manichaeus, et caeteri haeretici, qui vetus laniant Instrumentum: et discant Salvatorem appellari filium David; si enim non est natus in carne, quomodo vocatur filius David?

* Et comminatus est illis Jesus, dicens: Videte ne quis sciat.

Illi autem exeuntes, diffamaverunt

eum in tota terra illa.

Et Dominus propter humilitatem fugiens jactantiae gloriam, hoc praeceperat: et illi propter memoriam gratiae non possunt tacere beneficium.

Nota ergo aliquid inter se jussum esse contrarium.

Caeci isti in decimo curantur loco.

* Egressis autem illis, ecce obtulerunt ei hominem mulum, daemonium habentem: et 55

ejecto daemonio, locutus est mutus.

Undecimus mutus linguam recipit ad loquendum.

Quod autem Graece dicitur κωφὸν, magis tritum est sermone communi, ut surdus magis quam mutus intelligatur.

Sed moris est Scripturarum κωφὸν indifferenter, vel mutum vel surdum dicere.

Spiritualiter autem sicut caeci lumen recipiunt: sic et muti ad loquendum lingua laxatur, ut confiteatur eum, quem antea denegabat.

* Et miratae sunt turbae, dicentes: Numquam apparuit sic in Israel.

Pharisaei autem dicebant: In principe daemoniorum ejicit daemones.

Turba Dei opera confitetur, et dicit: Numquam sic apparuit in Israel.

In turba confessio nationum est.

Pharisaei autem quia virtutem Dei negare non poterant, opera calumniantur et dicunt: In principe daemoniorum

ejicit daemones: per suam calumniam usque hodie Judaeorum infidelitatem demonstrantes.

* Et circuibat Jesus omnes civitates et castella docens in synagogis eorum, et praedicans Evangelium regni, et curans omnem languorem et omnem infirmitatem.

Cernis quod aequaliter et villis, et urbibus, et castellis, id est, et magnis et parvis Evangelium praedicaverit, ut non consideraret nobilium potentiam, sed salutem credentium.

Circuibat civitates, hoc habens operis quod mandaverat Pater: et hanc esuriem, ut doctrina sua salvos faceret infideles.

Docebat autem in synagogis et villis Evangelium regni: et post praedicationem atque doctrinam curabat omnem languorem, et omnem infirmitatem; ut quibus sermo non suaserat, opera persuaderent.

De Domino proprie dicitur: Curans omnem languorem et omnem infirmitatem, nihil quippe ei impossibile est.

* Videns autem turbas, misertus est eis, quia erant vexati, et jacentes sicut oves non habentes pastorem.

Tunc dicit discipulis suis.

Vexatio gregis et ovium atque turbarum, pastorum culpa, et vitium magistrorum est.

Unde sequitur.

* Messis quidem multa, operarii autem pauci.

Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam.

Messis multa populorum significat multitudinem: 56 operarii pauci, penuriam magistrorum.

Et imperat ut rogent Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam.

Isti sunt operarii, de quibus loquitur Psalmista, dicens:

Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent.

Euntes, ibant, et flebant, portantes semina sua.

Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos * .

Et ut apertius loquar, messis multa, omnis turba credentium est.

Operarii autem pauci, et apostoli, et imitatores eorum qui mittuntur ad messem.

* Et convocatis duodecim discipulis

suis, dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut ejicerent eos, et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem.

Benignus et clemens Dominus ac magister, non invidet servis atque discipulis virtutes suas.

Et sicut ipse curaverat omnem languorem et omnem infirmitatem, apostolis quoque suis tribuit potestatem, ut curarent omnem languorem, et omnem infirmitatem in plebe.

Sed multa distantia est inter habere et tribuere, donare et accipere.

Iste quodcumque agit, potestate Domini agit: illi, si quid faciunt, imbecillitatem suam et virtutem Domini confitentur, dicentes: In nomine Jesu surge, et ambula * .

Notandum autem quod in duodecimo loco, potestas signorum apostolis concedatur.

* Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.

Catalogus apostolorum ponitur, ut extra hos qui pseudoapostoli futuri sunt, excludantur.

* Primus Simon, qui dicitur Petrus, et Andreas frater ejus: Jacobus Zebedaei, et Joannes frater ejus: Philippus et Bartholomaeus, Thomas et Matthaeus publicanus, et Jacobus Alphaei, et Thaddaeus.

Ordinem apostolorum et meritum uniuscujusque, illius fuit distribuere, qui cordis arcana rimatur.

Primus scribitur Simon, cognomento Petrus; ad distinctionem alterius Simonis, qui appellatur Chananaeus, de vico Chana Galilaeae, ubi aquam Dominus vertit in vinum * .

Jacobum quoque appellat Zebedaei, quia et alius sequitur Jacobus Alphaei.

Et apostolorum paria juga consociat.

Jungit Petrum

et Andream fratres, non tam carne quam 57 spiritu.

Jacobum et Joannem, qui panem corporis relinquentes, verum Patrem secuti sunt.

Philippum et Bartholomaeum, Thomam quoque et Matthaeum publicanum.

Caeteri evangelistae in conjunctione nominum, primum ponunt Matthaeum; et postea Thomam, nec publicani nomen ascribunt [ Al. ascribitur], ne antiquae conversationis recordantes sugillare Evangelistam viderentur.

Iste vero (ut supra diximus) et post Thomam se ponit, et publicanum appellat, ut ubi abundavit iniquitas, superabundet et gratia * .

* Simon chananaeus.

Ipse est qui in alio Evangelista [ Al.

Evangelio] scribitur Zelotes * .

Chana quippe, zelus interpretatur.

Thaddaeum apostolum,

Ecclesiastica tradit historia missum Edessan ad Abgarum regem Osroenae, qui ab evangelista Luca Judas Jacobi dicitur: et alibi appellatur Lebaeus * , quod interpretatur corculum.

Credendumque est eum fuisse trinomium: Sicut Simon, Petrus * ; et Filii Zebedaei, Boanerges [Al.

Banerges ],

ex firmitate et magnitudine fidei nominati sunt.

Et Judas Ischariotes, qui et tradidit eum.

Vel a vico aut urbe in quo ortus est, vel ex tribu Isachar vocabulum sumpsit: ut quodam vaticinio in condemnationen sui natus sit.

Isachar enim interpretatur merces, ut significetur pretium proditoris.

* In viam gentium ne abieritis: et in civitates Samaritanorum ne intraveritis: sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israel.

Non est contrarius locus iste ei praecepto quod postea dicitur: Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti * .

Quia hoc ante resurrectionem, illud post resurrectionem praeceptum est.

Et oportebat primum adventum

Christi nuntiare Judaeis, ne justam haberent excusationem, dicentes ideo se Dominum rejecisse; quia ad gentes et ad Samaritanos apostolos miserit.

Juxta tropologiam vero praecipitur nobis qui Christi censemur nomine, ne in via gentium et haereticorum ambulemus errore, ut quorum religio separata est, separetur et vita.

* Euntes autem praedicate, dicentes: quia appropinquavit regnum coelorum, infirmos 58 curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones ejicite.

Ne hominibus rusticanis et absque eloquii venustate indoctis et illitteratis nemo crederet, pollicentibus regna coelorum, dat potestatem infirmos curare, leprosos mundare, daemones ejicere, ut magnitudinem promissorum probet magnitudo signorum.

Et quia semper dona spiritualia (si merces media sit) viliora fiunt, adjungitur avaritiae condemnatio.

Gratis accepistis, gratis date.

Ego magister et Dominus absque pretio hoc vobis tribui, et vos sine pretio date, ne Evangelii gratia corrumpatur.

* Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris.

Non peram in via, neque duas tunicas, neque calciamenta, neque virgam.

Dignus est enim operarius cibo suo.

Consequenter haec dat praecepta evangelizatoribus veritatis, quibus ante dixerat: Gratis accepistis, gratis date.

Si enim sic praedicant, ut pretium non accipiant, superflua est auri argentique et nummorum possessio.

Nam si habuissent aurum et argentum,

videbantur non causa salutis hominum, sed causa lucri praedicare.

Neque aes in sacculis.

Qui divitias detruncarat [ Al. detruncat], propemodum et necessaria vitae amputat, ut apostoli doctores verae religionis, qui instituebant [ Al. instruebant] omnia providentia Dei gubernari, seipsos ostenderent nihil

cogitare de crastino.

Non peram in via.

Ex hoc praecepto arguit philosophos, qui vulgo appellantur Bactroperitae, quod contemptores saeculi et omnia pro nihilo ducentes, cellarium secum vehebant.

Neque duas tunicas.

In duabus tunicis videtur mihi duplex ostendere vestimentum.

Non quo in locis Scythiae et glaciali nive rigentibus una quis tunica debeat esse contentus: sed quo in tunica vestimentum intelligamus: ne alio vestiti, aliud nobis futurorum timore servemus.

Neque calciamenta.

Et Plato praecepit duas corporis summitates non esse velandas, nec assuefieri debere mollitiei capitis et pedum.

Cum haec enim habuerint firmitatem, caetera robustiora sunt.

Neque virgam: Qui Domini habemus auxilium, baculi praesidium cur quaeramus?

59 Et quia quodammodo

nudos et expeditos ad praedicandum apostolos miserat, et dura videbatur esse conditio magistrorum, severitatem praecepti sequenti sententia temperavit, dicens: Dignus est operarius cibo suo.

Tantum, inquit, accipite, quantum in victu et vestitu vobis necessarium est.

Unde et Apostolus replicat: Habentes victum et vestitum, his contenti simus * .

Et in alio loco: Communicet autem is qui catechizatur verbo ei qui se catechizat in omni bono * : ut quorum discipuli metunt spiritualia, consortes eos faciant carnalium suorum: non in avaritia, sed in necessitate.

Haec historice diximus.

Caeterum secundum anagogen, non licet magistris aurum et argentum, et pecuniam quae in zonis est, possidere.

Aurum saepe legimus, pro sensu; argentum,

pro sermone; aes, pro voce; haec nobis non licet ab aliis accipere, sed data a Domino possidere.

Neque haereticorum et philosophorum perversaeque doctrinae suscipere disciplinas, non saeculi pondere premi, neque duplici esse animo, neque pedes nostros mortiferis vinculis alligari, sed sanctam terram ingredientes, esse nudos; neque habere virgam quae vertatur in colubrum, neque in aliquo praesidio carnis inniti * , quia istius modi virga et baculus arundineus est * , quem si paululum presseris, frangitur, et manum transforat incumbentis.

* In quamcumque enim civitatem aut castellum intraveritis, interrogate quis in ea dignus sit, et ibi manete, donec exeatis.

Super ordinatione

episcopi et diaconi Paulus loquitur, Oportet autem eos et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt.

* . Apostoli novam introeuntes urbem, scire non poterant quis qualis esset.

Ergo hospes fama eligendus est populi, et judicio vicinorum, ne praedicationis dignitas suscipientis infamia deturpetur.

Cum universis debeant praedicare, hospes unus eligitur, non tribuens beneficium ei qui apud se

mansurus est, sed accipiens, hoc enim dicitur, quis in ea dignus est [ Al. fit], ut magis se noverit accipere gratiam, quam dare.

* Intrantes autem domum, salutate eam.

Et siquidem fuerit domus illa digna, veniet pax nostra super eam: sin autem non 60 fuerit digna, pax vestra ad vos revertetur.

Occulte salutationem Hebraei ac Syri sermonis expressit.

Quod enim Graece dicitur, χαῖρε, et Latine, ave, hoc Hebraico Syroque sermone appellatur SALOM LACH ( ) sive SALOM EMMACH ( ), id est, pax tecum.

Quod autem praecipit, tale est: Introeuntes domum, pacem imprecamini hospiti, et quantum in vobis est, discordiae bella sedate.

Sin autem orta fuerit contradictio, vos mercedem habebitis de oblata pace:

illi bellum, qui [ Al. quod] habere voluerint, possidebunt.

* Et quicumque non receperit vos, neque audierit sermones vestros, exeuntes foras de domo, vel civitate, excutite pulverem de pedibus vestris.

Pulvis excutitur de pedibus, in testimonium laboris sui, quod ingressi sint civitatem, et praedicatio apostolica ad illos usque pervenerit.

Sive excutitur pulvis, ut nihil ab eis recipiant, ne ad victum quidem necessarium, qui Evangelium spreverint.

* Amen dico vobis, tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorrhaeorum in die judicii, quam illi civitati.

Si tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorrhaeorum [ Al.

Gomorrheis] quam illi civitati quae non receperit Evangelium, et idcirco

tolerabilius, quia Sodomis et Gomorrhis non fuit praedicatum, huic autem praedicatum sit, et tamen non receperit Evangelium: ergo inter peccatores diversa supplicia sunt.

* Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum.

Lupos, Scribas et Pharisaeos vocat, qui sunt clerici Judaeorum.

* Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae.

Cavete autem ab hominibus: tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos, et ad praesides et reges ducemini propter me, in testimonium illis et gentibus.

Ut per prudentiam devitent insidias, per simplicitatem non faciant malum.

Serpentis astutia ponitur in exemplum: quia toto corpore occultat caput,

et illud in quo vita est, protegit.

Ita et nos toto periculo corporis caput nostrum, qui Christus est, custodiamus.

Simplicitas columbarum ex Spiritus sancti specie demonstratur.

Unde dicit et Apostolus: Malitia parvuli estote * .

* Cum autem tradent vos, nolite cogitare 61 quomodo aut quid loquamini.

Dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini.

Non enim estis vos

qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis.

Supra dixerat: Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos, et ad praesides et reges ducemini propter me.

Cum ergo propter Christum ducamur ad judices, voluntatem tantum nostram pro Christo debemus offerre.

Caeterum ipse Christus qui in nobis habitat, loquetur pro se, et Spiritus sancti gratia in respondendo ministrabitur.

* Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium, et insurgent filii in parentes, et morte eos afficient.

Et eritis odio omnibus propter nomen meum.

Hoc in persecutionibus fieri crebro videmus: nec ullus est inter eos fidus affectus, quorum diversa fides est.

* Qui autem perseveraverit usque in finem,

hic salvus erit.

Non enim coepisse, sed perfecisse virtutis est.

* Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam.

Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israel, donec veniat filius hominis.

Non est discipulus supra magistrum, nec servus super dominum suum.

Sufficit discipulo ut sit sicut magister ejus; et servo, sicut dominus ejus.

Hoc ad illud tempus referendum est, cum ad praedicationem apostoli mittebantur, quibus et proprie dicitur: In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis * , quod persecutionem timere non debeant [ Al. et debeant], sed declinare.

Quod quidem videmus [ Al. vidimus] in principio fecisse credentes: quando orta Jerosolymis

persecutione, dispersi sunt in universam Judaeam, ut tribulationis occasio fieret Evangelii seminarium.

Spiritualiter autem possumus dicere: Cum persecuti nos fuerint in una civitate, hoc est, in uno Scripturarum libro vel testimonio, nos fugiamus ad alias civitates, id est, ad alia volumina.

Quamvis contentiosus fuerit persecutor, ante praesidium Salvatoris adveniet, quam adversariis victoria concedatur.

* Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus!

Ne ergo timueritis eos.

Beelzebub, idolum est Acaron, quod vocatur in Regum volumine idolum muscae * .

Beel, ipse est Bel, sive Baal: Zebub autem musca dicitur.

62 Principem ergo daemoniorum ex spurcissimi idoli appellabant vocabulo, qui musca dicitur, propter immunditiam,

quae exterminat suavitatem olei * .

* Nihil enim opertum est quod non revelabitur, et occultum quod non scietur.

Et quomodo in praesenti saeculo multorum vitia nesciuntur?

Sed de futuro tempore [ Al. saeculo] scribitur, quando judicabit Deus occulta [ Al. abscondita] hominum, et illuminabit latebras tenebrarum, et manifesta faciet consilia cordium.

Et est sensus: Nolite timere persecutorum saevitiam, et blasphemantium rabiem,

quia veniet dies judicii, in quo et vestra virtus, et eorum nequitia demonstrabitur.

* Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine; et quod in aure auditis, praedicate super tecta.

Quod audistis in mysterio, apertius praedicate; quod didicistis abscondite [ Al. absconse], publice loquimini: quod vos erudivi in parvulo Judaeae loco, in universis urbibus, et in toto mundo audacter edicite [ Al. dicite].

* Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere.

Si qui corpus occidunt, animam non possunt occidere: ergo anima invisibilis et incorporalis est, secundum crassiorem dico nostri corporis substantiam.

Vel eo certe tempore punietur, et supplicia sentiet, quando pristinum

corpus receperit, ut cum quo peccavit, cum ipso et puniatur.

Sed potius timete eum qui potest et animam, et corpus perdere in gehennam.

Nomen gehennae, in veteribus libris non invenitur, sed primum a Salvatore ponitur.

Quaeramus ergo quae sit sermonis hujus occasio.

Idolum Baal fuisse juxta Jerusalem ad radices montis Moria, in quibus Siloe fluit, non semel legimus * .

Haec vallis et parvi campi planities, irrigua erat et nemorosa, plenaque deliciis, et lucus in ea idolo consecratus.

In tantam autem dementiam populus Israel venerat, ut deserta templi vicinia ibi hostias immolaret, et rigorem religionis deliciae vincerent, filiosque suos daemoniis incenderent vel initiarent.

Et appellabatur locus ille gehennom,

id est, vallis filiorum [ Al. filii] Hennom.

Hoc Regum volumen * , et Paralipomenon * , et Jeremias * scribunt plenissime.

Et comminatur Deus se locum ipsum impleturum cadaveribus 63 mortuorum, ut nequaquam vocetur Tophet et Baal; sed vocetur Polyandrium, id est, tumulus mortuorum.

Futura ergo supplicia et poenae perpetuae, quibus peccatores cruciandi sunt, hujus loci vocabulo denotantur.

Duplicem autem esse gehennam, nimii ignis et frigoris, in Job plenissime legimus * .

* Nonne duo passeres asse veneunt, et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro?

Vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt.

Nolite ergo timere, multis passeribus meliores

estis vos.

Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo qui in coelis est.

Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo qui in coelis est.

Haeret sibi sermo Dominicus, et sequentia pendent ex superioribus.

Prudens lector, cave semper superstitiosam intelligentiam; ut non tuo sensui attemperes Scripturas, sed Scripturis jungas sensum tuum, et intelligas quid sequatur.

Supra dixerat:

Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: nunc loquitur consequenter, Nonne duo passeres asse veneunt, et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro?

Et est sensus: Si parva animalia et vilia absque Deo auctore non decidunt, et in omnibus est providentia, et quae in his peritura sunt, sine Dei voluntate non pereunt: vos qui aeterni estis, non debetis timere quod absque Dei vivatis providentia.

Iste sensus et supra dictus est: Respicite volatilia coeli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea; et Pater vester coelestis pascit illa.

Nonne vos pluris estis illis?

Ac deinceps: Considerate lilia agri quomodo crescunt, et reliqua.

Si autem fenum agri quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos,

modicae fidei!

Quidam coacte duos passeres, animam et corpus interpretantur.

Quinque quoque passeres, secundum Lucam * , qui duobus assibus veneunt, ad sensus referunt.

Sed quomodo illa intelligentia toto Evangelici sermonis corpori coaptetur, non parvae difficultatis est.

Vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt.

Nolite ergo timere; multis passeribus meliores estis vos.

Manifestius superior nostrae expositionis sensus expressus est: quod timere non 64 debeant eos qui possunt occidere corpus, et animam non possunt, quoniam si sine Dei scientia parva quoque animalia non decidunt, quanto magis homo, qui apostolica fultus sit dignitate!

Quod autem ait: vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt, immensam Dei erga homines ostendit providentiam,

et ineffabilem signat affectum, quod nihil nostrum lateat Deum, et etiam parva et otiose dicta ejus scientiam non fugiant.

Derident intelligentiam ecclesiasticam in hoc loco, qui carnis resurrectionem negant, quasi nos et capillos qui numerati sunt, et a tonsore decisi, omnes dicamus resurgere, cum Salvator non dixerit: Vestri autem et capilli capitis omnes salvandi sunt, sed numerati sunt.

Ubi numerus est, scientia numeri demonstratur, non ejusdem numeri conservatio.

* Nolite arbitrari, quia veni pacem mittere in terram: Non veni pacem mittere, sed gladium.

Supra dixerat: Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine; et quod in aure auditis, praedicate super tecta.

Nunc infert quid post praedicationem sequatur.

Ad

fidem Christi, totus orbis contra se divisus est: unaquaeque domus et infideles habuit et credentes, et propterea bellum missum est bonum, ut rumperetur pax mala.

Tale quid et in Genesi adversus rebelles homines, qui moti fuerant de Oriente, et turrem exstruere festinabant * , per quam coeli alta penetrarent, fecisse scribitur Deus, ut divideret linguas eorum.

Unde et in psalmo David precatur: Dissipa, Domine, gentes quae bella volunt * .

* Veni enim separare hominem adversus

patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam; et inimici hominis, domestici ejus.

Hic locus prope eisdem verbis in Michaea propheta scribitur * .

Et notandum ubicumque de veteri Testamento testimonium ponitur, utrum sensus tantum, an et sermo consentiat.

* Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus.

Et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus.

Qui ante praemiserat: Non veni pacem mittere, sed gladium; et dividere homines adversum patrem et matrem, et socrum, ne quis pietatem religioni anteferret, subjecit dicens, Qui amat 65 patrem aut matrem plus quam me.

Et in Cantico legimus Canticorum: Ordinate in me

charitatem * .

Hic ordo in omni affectu necessarius est.

Ama post Deum patrem, ama matrem, ama filios.

Si autem necessitas venerit, ut amor parentum ac filiorum Dei amori comparetur, et non possit utrumque servari, odium in suos, pietas in Deum sit [ Al. est]. Non ergo prohibuit amare patrem aut matrem, sed signanter addidit: Qui amat patrem aut matrem plus quam me.

* Et qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus.

Qui invenerit [Al. invenit] animam suam, perdet illam; et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.

In alio Evangelio scribitur: Qui non accipit crucem suam quotidie.

Ne semel putemus ardorem fidei posse sufficere, semper crux portanda est, ut semper nos Christum

amare doceamus.

* Qui recipit vos, me recipit; et qui me recipit, recipit eum qui me misit.

Ordo pulcherrimus.

Ad praedicationem mittit, docet pericula non timenda, affectum subjicit religioni.

Aurum supra tulerat, aes de zona excusserat.

Dura Evangelistarum conditio.

Unde ergo sumptus, unde victus necessaria?

Austeritatem mandatorum spe temperat promissorum.

Qui recipit, inquiens, vos, me recipit; et qui me recipit, recipit eum qui me misit, ut in suscipiendis apostolis, unusquisque credentium Christum se suscepisse arbitretur.

* Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet.

Et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet.

Qui

prophetam recipit ut prophetam, et intelligit eum de futuris loquentem, hic mercedem prophetae accipiet.

Igitur Judaei carnaliter prophetas intelligentes, mercedem prophetarum non accipient.

Aliter: In omni professione zizanium mixtum est tritico.

Praemiserat: Qui recipit vos, me recipit: et qui me recipit, recipit eum qui me misit.

Ad susceptionem magistrorum discipulos provocaverat.

Poterat 66 occulta esse credentium responsio; ergo et pseudoprophetas et Judam proditorem debemus recipere, et illis alimoniam ministrare.

Hoc Dominus ante

procurans dicit, non personas suscipiendas esse, sed nomina: et mercedem non perdere suscipientes, licet indignus fuerit qui susceptus sit.

* Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis, calicem aquae frigidae tantum, in nomine discipuli, amen dico vobis, non perdet mercedem suam.

Legimus in propheta David: Ad excusandas excusationes in peccatis (Ps CXL, 4): quod multi peccatorum suorum quasi justas praetendant occasiones, ut quod voluntate delinquunt, videantur necessitate peccare: Dominus scrutator cordis et renum, futuras cogitationes in singulis contuetur.

Dixerat: Qui recipit vos, me recipit.

Sed hoc praeceptum multi pseudoprophetae et falsi praedicatores poterant impedire; medicatus est huic quoque scandalo,

dicens: Qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet.

Rursus poterat alius causari et dicere: Paupertate prohibeor, tennitas me retinet,

ut hospitalis esse non possim.

Et hanc excusationem levissimo praecepto diluit, ut calicem aquae frigidae toto animo porrigamus.

Frigidae, inquit, aquae, non calidae, ne et in calida, paupertatis et penuriae lignorum occasio quaereretur.

Tale quid et Apostolus (ut ante jam diximus) ad Galatas praecepit: Communicet autem is qui catechizatur verbo ei qui se catechizat in omnibus bonis * , et discipulos ad magistrorum refrigeria cohortatur.

Quia poterat quilibet obtendere paupertatem, et praeceptum eludere, priusquam ille proponat, imminentem solvit quaestionem, dicens: Nolite errare, Deus non irridetur.

Quae enim seminaverit homo, haec et metet.

Et est sensus: frustra causaris inopiam; cum aliud habeat conscientia tua: me potes fallere

cohortantem; sed scito quod quantumcumque seminaveris, tantum et messurus sis.

LIBER SECUNDUS.

67 * Et factum est cum consummasset Jesus, praecipiens duodecim discipulis, transiit inde ut doceret et praedicaret in civitatibus eorum.

Non quasi ignorans interrogat; ipse enim caeteris ignorantibus demonstraverat, dicens: Ecce

Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi * : et Patris vocem audierat, intonantis: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui * : sed quomodo Salvator interrogat, ubi sit positus Lazarus, ut qui locum sepulcri indicabant, saltem sic pararentur ad fidem, et viderent mortuum resurgentem: sic et Joannes interficiendos ab Herode, discipulos suos mittit ad Christum, ut per hanc occasionem videntes signa atque virtutes, crederent in eum, et magistro interrogante, sibi discerent.

Quod autem superbirent discipuli Joannis adversus Dominum, et haberent aliquid mordacitatis ex livore et invidia, superior quoque interrogatio demonstravit, Evangelista referente: Tunc accesserunt

ad eum discipuli Joannis, dicentes: Quare nos et Pharisaei jejunamus frequenter: discipuli autem tui non jejunant * ?

Et alibi: Magister, cui tu perhibuisti [Al. praebuisti] testimonium ad Jordanem, ecce discipuli ejus baptizant, et omnes veniunt ad eum * , quasi dixerint: Nos deserimur, hic raritas est, ad illum turba concurrit.

* Tu es qui venturus es, an alium exspectamus?

Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui

venturus es.

Et est sensus: Manda mihi, quia ad inferna descensurus sum, utrum te et inferis debeam nuntiare, qui nuntiavi superis?

An non conveniat Filio Dei, ut gustet mortem, et alium ad haec sacramenta missurus es?

* Et respondens Jesus, ait illis: Euntes 68 renuntiate Joanni quae audistis et vidistis.

Caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt.

Joannes interrogaverat per discipulos: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus?

Christus signa demonstrat, non ad ea respondens quae interrogatus fuerat, sed ad scandalum nuntiorum: Ite, inquit, et dicite Joanni signa quae cernitis: caecos videntes, et claudos ambulantes, et reliqua.

Et quod his non minus est,

Pauperes evangelizantur.

Vel pauperes spiritu, vel certe opibus [ Al. operibus] pauperes, ut nulla inter nobiles et ignobiles, inter divites et egenos, in praedicatione distantia sit.

Haec magistri rigorem, haec praeceptoris comprobant veritatem, quando

omnis apud eum qui salvari potest, aequalis est.

Quod autem ait:

* Et beatus qui non fuerit scandalizatus in me.

Internuntios percutit, sicut in consequentibus demonstrabitur.

* Illis autem abeuntibus, coepit Jesus dicere ad turbas de Joanne: Quid existis in desertum videre?

arundinem vento agitatam?

Sed quid existis

videre?

hominem mollibus vestitum?

Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt.

Si superior sententia contra Joannem prolata fuerat, ut plerique arbitrantur, in eo quod ait: Beatus est qui non fuerit scandalizatus in me, quomodo nunc Joannes tantis laudibus praedicatur?

Sed quia turba circumstans interrogationis mysterium nesciebat, et putabat Joannem dubitare de Christo, quem ipse monstraverat digito, ut intelligerent Joannem non sibi interrogasse, sed discipulis suis: Quid, inquit, existis in desertum?

Numquid ob hoc, ut hominem videretis calamo 69 similem, qui omni vento circumfertur, et levitate mentis de eo ambigeret quem antea praedicarat?

An forsitan stimulis contra me invidiae cogitur, et praedicatio ejus vanam sectatur

gloriam, ut ex ea quaerat lucra?

Cur divitias cupiat, ut affluat dapibus?

Locustis vescitur, et melle silvestri.

An ut mollibus vestiatur?

Pili camelorum tegmen ejus sunt.

Istius modi cibus et vestis carceris hospitio recipiuntur, et praedicatio veritatis tale habet habitaculum.

Qui autem adulatores sunt, et sectantur lucra, et quaerunt divitias, et deliciis affluunt, et mollibus vestiuntur, isti in domibus regum sunt.

Ex quo ostenditur rigidam vitam et austeram praedicationem, vitare debere aulas regum, et mollium hominum palatia declinare.

* Sed quid existis videre, prophetam?

Etiam dico vobis, et plusquam prophetam.

In eo Joannes prophetis caeteris major est, quod quem illi praedicaverant esse venturum, hic venisse digito demonstravit,

dicens: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi.

Et quia ad privilegium prophetale etiam Baptistae accessit praemium, ut Dominum suum baptizaret, inde [ Al. unde] infert meritorum αὔξησιν, faciens de Malachia testimonium, in quo etiam angelus praedicatur * .

Angelum autem hic dici Joannem non putemus naturae societate, sed officii dignitate, id est, nuntium, quod venturum Dominum nuntiarit.

* Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista.

Inter natos, inquit, mulierum.

His ergo praefertur hominibus, qui de mulieribus nati sunt, et de concubitu viri, et non ei qui est natus ex Virgine, et Spiritu sancto: quamquam in eo quod dixit: Non surrexit major inter natos

mulierum Joanne Baptista, non caeteris prophetis et patriarchis, cunctisque hominibus Joannem praetulit, sed Joanni caeteros exaequavit.

Non enim statim sequitur, ut si alii majores eo non sunt, ille major aliorum sit: verum ut aequalitatem cum caeteris sanctis habeat.

Qui autem minor est in regno coelorum, major est illo.

Multi de Salvatore hoc intelligi volunt quod qui minor est tempore, major sit dignitate.

Nos autem simpliciter intelligamus: quod omnis sanctus,

qui jam cum Deo est, major sit illo qui adhuc consistit in praelio.

Aliud est enim coronam victoriae possidere, 70 aliud adhuc in acie dimicare.

Quidam novissimum angelum in coelis Domino ministrantem meliorem volunt accipere quolibet primo homine, qui versetur in terris.

* A diebus autem Joannis Baptistae usque nunc regnum coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.

Si primus Joannes, ut supra diximus, poenitentiam populis nuntiavit, dicens: Poenitentiam agite; appropinquabit enim regnum coelorum: consequenter a diebus illius regnum coelorum vim patitur, et violenti diripiunt illud.

Grandis enim est violentia, in terra nos esse generatos et coelorum sedem quaerere, possidere per virtutem, quod non tenuimus

per naturam.

* Omnes enim prophetae et Lex usque ad Joannem prophetaverunt.

Non quod post Joannem excludat Prophetas.

Legimus enim in Actibus apostolorum * , et Agabum prophetasse, et quatuor virgines filias Philippi; sed quod Lex et prophetae quos scriptos legimus, quidquid prophetaverunt, de Domino vaticinati sunt.

Quando ergo dicitur: Omnes Prophetae et Lex usque ad Joannem prophetaverunt, Christi tempus ostenditur, ut quem illi dixerunt esse venturum, Joannes venisse ostenderet.

* Et si vultis recipere, ipse est Elias qui venturus est.

Qui habet aures audiendi, audiat.

Hoc quod dictum est: si vultis recipere, ipse est Elias,

mysticum esse et egere intelligentia, sequens sermo Domini demonstrat, dicens: Qui habet aures audiendi, audiat.

Si enim planus esset sensus, et manifesta sententia, quid necesse fuit nos ad illius intelligentiam praeparari?

Elias ergo Joannes dicitur, non secundum stultos philosophos et quosdam haereticos, qui μετεμψύχωσιν introducunt: sed quod juxta aliud testimonium Evangelii venerit in spiritu et virtute Eliae, eamdem sancti Spiritus vel gratiam habuerit, vel mensuram.

Sed et vitae austeritas rigorque mentis Eliae et Joannis pares sunt.

Ille enim in eremo, iste in eremo: ille zona pellicea cingebatur, et iste simile habuit cingulum.

Ille quoniam regem Achab et Jezabel impietatis arguit, fugere compulsus est * ; iste quia Herodis et Herodiadis

illicitas arguit nuptias, capite truncatur.

Sunt qui propterea Joannem, Eliam vocari putant, quod quomodo in secundo Salvatoris adventu juxta Malachiam praecessurus est Elias, 71 et venturum judicem nuntiaturus: sic Joannes in primo adventu fecerit; et uterque sit nuntius vel primi adventus Domini, vel secundi.

* Cui autem similem aestimabo generationem istam?

Similis est pueris sedentibus in foro, qui clamantes coaequalibus suis dicunt: Cecinimus vobis,

et non saltastis: lamentavimus vobis, et non planxistis.

Venit enim Joannes, neque manducans, neque bibens, et dicunt: Daemonium habet.

Venit Filius hominis, manducans et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus.

Et justificata est sapientia a filiis suis.

Pueris in foro sedentibus et clamantibus atque dicentibus ad coaequales suos: Cecinimus vobis, et non saltastis: lamentati sumus, et non planxistis, comparatur generatio Judaeorum, Scriptura dicente: Cui similem aestimabo generationem istam?

Similis est pueris sedentibus in foro, et reliqua.

Non ergo nobis tribuitur libera intelligentia, et allegoriae interpretatio passiva: sed quidquid dicturi sumus de pueris, ad similitudinem generationis est referendum.

Pueri

isti qui sedent in foro, hi sunt de quibus Isaias loquitur: Ecce ego et pueri mei, quos dedit mihi Deus * .

Et in decimo octavo psalmo * : Testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis.

Et alibi: Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem * .

Isti ergo pueri sederunt in foro, sive ἐν ἀγορᾷ, quod significantius Graece dicitur, ubi multa venalia sunt.

Et quia populus Judaeorum audire nolebat, non ei tantum locuti sunt, sed plenis faucibus inclamaverunt: Cecinimus vobis, et non saltastis; provocavimus ut ad nostrum canticum bona opera faceretis, et saltaretis ad nostram tibiam, sicut saltavit et David ante arcam Domini * , et noluistis.

Lamentati sumus, et vos ad poenitentiam provocavimus, et ne

hoc quidem facere voluistis, spernentes utramque praedicationem, tam exhortationis ad virtutes, quam poenitentiae post peccata, Nec mirum si duplicem viam contempseritis salutis, cum et Dei [ Al. tacet Dei] jejunium, et saturitatem pariter spreveritis.

72 Si jejunium vobis placet, cur Joannes displicuit?

Si saturitas, cur Filius hominis displicuit?

Quorum alterum, daemonium habentem, alterum, voratorem et ebrium nuncupatis [ Al. nuncupastis]. Ergo quia vos noluistis utramque recipere disciplinam, justificata est sapientia a filiis suis: id est, Dei dispensatio atque doctrina.

Et ego qui sum Dei virtus et Dei sapientia * , juste fecisse ab apostolis meis filiis comprobatus sum, quibus revelavit Pater, quae a sapientibus abscenderat, et

prudentibus apud semetipsos * .

In quibusdam Evangeliis legitur: Justificata est sapientia ab operibus suis * .

Sapientia quippe non quaerit vocis testimonium, sed operum.

* Tunc coepit exprobrare civitatibus in

quibus sunt factae plurimae virtutes ejus, quia non egissent poenitentiam.

Exprobratio civitatum Chorozain, et Bethsaidae et Capharnaum, capituli hujus titulo panditur.

Quod ideo exprobraverit eis, quia post factas virtutes et signa quamplurima, non egerint poenitentiam.

* Vae tibi, Chorozain; vae tibi, Bethsaida: quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere poenitentiam egissent.

Verumtamen dico vobis: Tyro et Sidoni remissius erit in die judicii, quam vobis.

Chorozain et Bethsaida, urbes Galilaeae, a Salvatore planguntur, quod post tanta signa atque virtutes non egerint poenitentiam, et praeferuntur eis Tyrus et Sidon, urbes idololatriae et vitiis deditae.

Praeferuntur

autem ideo, quod Tyrus et Sidon naturalem tantum legem calcaverint, istae vero post transgressionem naturalis Legis et scriptae, etiam signa quae apud eas facta sunt, parvi duxerint.

Quaerimus ubi scriptum sit, quod in Chorozain et Bethsaida Dominus signa fecerit.

Supra legimus: Et circuibat civitates omnes et vicos, curans omnem infirmitatem, et reliqua (Supra IV, 23).

Inter caeteras ergo civitates et viculos, aestimandum est in Chorozain quoque et Bethsaida Dominum signa fecisse.

* Et tu, Capharnaum, numquid usque in coelum exaltaberis, usque in infernum 73 descendens?

In altero exemplari reperimus: Et tu, Capharnaum, quae usque in coelum exaltata es, usque ad inferna descendes.

Et est duplex intelligentia.

Vel

ideo ad inferna descendes, quia contra praedicationem meam superbissime restitisti.

Vel ideo, quia exaltata usque ad coelum meo hospitio, et meis signis atque virtutibus, tantum habens privilegium, majoribus plecteris suppliciis, quod his quoque credere noluisti.

* Quia si in Sodomis [Al.

Sydonis] factae fuissent virtutes, quae factae sunt in te, forte mansissent usque in hunc diem.

Verumtamen dico vobis: quia terrae Sodomorum remissius erit in die judicii quam tibi.

Quaerat prudens lector et dicat: si Tyrus et Sidon et Sodoma potuerunt agere poenitentiam ad praedicationem Salvatoris, signorumque miracula, non sunt in culpa quod non crediderunt: sed vitium silentii in eo est, qui acturis poenitentiam

noluit praedicare.

Ad quod facilis et aperta responsio est: ignorare nos judicia Dei, et singularum dispensationum ejus sacramenta nescire.

Propositum fuerat Domino Judaeae fines non excedere, ne justam Pharisaeis et sacerdotibus occasionem

persecutionis daret.

Unde et apostolis ante passionem praecepit: In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis (Supra X, 5). Chorozain igitur et Bethsaida damnantur, quod praesenti Domino credere noluerunt.

Tyrus et Sidon justificantur, quod apostolis illius crediderunt.

Non quaeras tempora, cum credentium intuearis salutem.

In Capharnaum autem, quae interpretatur villa pulcherrima, condemnatur incredula Jerusalem, cui dicitur per Ezechielem: Justificata est Sodoma ex te * .

* In illo tempore, respondens Jesus, dixit: Confitebor, tibi, Pater, Domine coeli et terrae.

Confessio, non semper poenitentiam, sed et gratiarum actionem significat; ut in psalmis saepissime legimus.

Audiant qui Salvatorem non natum, sed creatum calumniantur, quod Patrem suum vocet coeli et terrae Dominum.

Si enim et ipse creatura est, et creatura conditorem suum patrem appellare potest, stultum fuit non et sui et coeli ac terrae Dominum, vel Patrem similiter appellare.

74 Quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis.

Gratias agit et exsultat in Patre, quod apostolis sui adventus aperuerit sacramenta, quae ignoraverint Scribae et Pharisaei, qui sibi sapientes videntur, et in conspectu suo prudentes.

Justificata est sapientia a filiis suis.

* Ita, Pater, quoniam sic placitum fuit ante te.

Blandientis affectu loquitur ad Patrem, ut coeptum in apostolis beneficium compleatur.

* Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.

Et tradentem Patrem, et accipientem Filium, mystice intellige.

Alioquin si juxta fragilitatem nostram sentire volumus, cum coeperit habere qui accipit, incipiet non habere qui dederit.

Tradita autem sibi omnia, non coelum et terra, et elementa intelligenda sunt, et caetera quae ipse fecit et condidit: sed hi qui per Filium accessum habent ad Patrem, et ante rebelles, Deum postea sentire coeperunt.

Et nemo novit Filium nisi Pater: neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.

Erubescat Eunomius tantam sibi notitiam Patris et Filii, quantam alterutrum inter se habeant, vendicans.

Quod si inde contendit, et suam insaniam consolatur,

quia sequitur: Et cui voluerit Filius revelare.

Aliud est naturae aequalitate nosse quod noveris, aliud revelantis dignatione.

* Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis: et ego reficiam vos.

Tollite jugum meum super vos: et discite a me quia mitis sum et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris.

Gravia onera esse peccati, et Zacharias propheta testatur, dicens, iniquitatem sedere super talentum plumbi * .

Et Psalmista complorat: Iniquitates meae aggravatae sunt super me * .

Vel certe eos qui gravissimo Legis jugo premebantur, ad Evangelii invitat gratiam.

* Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.

Quomodo levius Lege Evangelium, cum in Lege homicidium, in Evangelio ira damnetur?

Qua ratione Evangelii gratia facilior, cum in Lege adulterium, in Evangelio concupiscentia puniatur?

In Lege multa praecepta sunt, quae Apostolus non posse compleri plenissime docet * .

In Lege opera requiruntur, quae qui fecerit, vivet 75 in eis.

In Evangelio voluntas quaeritur: quae etiamsi effectum non habuerit, tamen praemium non amittit.

Evangelium ea praecipit quae possumus: ne scilicet concupiscamus: hoc in arbitrio nostro est.

Lex cum voluntatem non puniat, punit effectum, ne adulterium facias.

Finge in persecutione aliquam virginem prostitutam.

Haec apud Evangelium, quia

voluntate non peccat, virgo suscipitur: in Lege quasi corrupta repudiatur.

* In illo tempore abiit Jesus sabbato per sata: discipuli autem ejus esurientes coeperunt evellere spicas, et manducare.

In alio quoque evangelista legimus, quod propter nimiam importunitatem, nec vescendi quidem habebant locum, et ideo quasi homines esuriebant * .

Quod autem spicas segetum manibus confricant, et inediam consolantur, vitae austerioris indicium est; non praeparatas epulas, sed cibos simplices quaerentium.

* Pharisaei autem videntes, dixerunt ei: Ecce discipuli tui faciunt, quod non licet eis facere sabbatis.

Nota quod primi apostoli Salvatoris litteram

sabbati destruunt, adversus Ebionitas, qui cum caeteros recipiant apostolos, Paulum quasi transgressorem legis repudiant.

* At ille dixit eis: Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant: quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis comedit, quos non licebat ei comedere, neque his qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus?

Ad confutandam calumniam Pharisaeorum, veteris recordatur historiae, quando David fugiens Saulem, venit in Nobe, et ab Achimelech sacerdote susceptus, postulavit cibos, qui cum panes laicos non haberet, dedit ei consecratos, quibus non licebat vesci nisi solis sacerdotibus et levitis.

Et hoc tantum interrogavit si essent mundi pueri a mulieribus: et illo respondente,

ab heri et nudiustertius, non dubitavit panes dare, melius arbitratus, propheta dicente: Misericordiam volo, et non sacrificium (Osee, VI, 6), de famis periculo homines liberare, quam Deo offerre sacrificium.

Hostia enim placabilis Deo, hominum salus est.

Opponit ergo Dominus, et dicit: Si et David 76 sanctus est, et Achimelech pontifex a vobis non reprehenditur, sed Legis uterque mandatum probabili excusatione transgressi sunt, et fames in causa est, cur eamdem famem non probatis in apostolis, quam probatis in caeteris?

Quamquam et in hoc magna distantia sit.

Isti spicas in sabbato manu confricant, illi panes comederunt

Leviticos, et ad sabbati solemnitatem accedebant Neomeniarum dies, quibus in convivio requisitus fugit ex aula regia.

Observa quod panes propositionis nec David, nec pueri ejus acceperint, antequam se a mulieribus mundos esse responderent.

* Aut non legistis in Lege, quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt?

Calumniamini, inquit, discipulos meos, cur per segetes transeuntes, spicas triverint, et hoc fecerint famis necessitate cogente, cum et ipsi sabbatum violetis in Templo, immolantes victimas, caedentes tauros, holocausta super lignorum struem incendio concremantes: et juxta alterius Evangelii fidem * , circumcidentes parvulos in sabbato, ut dum aliam Legem servare cupitis, sabbatum destruatis.

Numquam autem Leges Dei sibi contrariae sunt.

Et prudenter ubi transgressionis discipuli sui argui poterant, David et Achimelech dicit exempla sectatos: veram autem et absque necessitatis obtentu, sabbati praevaricationem in ipsos refert, qui calumniam fecerant.

* Dico autem vobis, quia templo major est hic.

Hic, non pronomen, sed adverbium loci est; quod major templo sit locus, qui Dominum templi teneat.

* Si autem sciretis quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium * : numquam condemnassetis innocentes.

Quid sit, volo misericodiam, et non sacrificium, supra diximus.

Quod autem sequitur:

Numquam condemnassetis innocentes, de apostolis intelligendum est.

Et est sensus: Si misericordiam comprobastis Achimelech, eo quod fame periclitantem refocillaverit David et pueros ejus: quare discipulos meos condemnatis, qui nihil tale fecerunt?

* Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum.

Et ecce homo manum habens aridam.

Tertius decimus iste 77 est, qui curatur in synagoga.

Et notandum, quod non in itinere et foris, sed in conciliabulo Judaeorum manus arida fuerit sanata.

* Et interrogabant eum, dicentes: Si licet sabbatis curare: ut accusarent eum.

Quia destructionem

sabbati, quam [ Al. qua et discipulos] Pharisaei in discipulis arguebant, probabili exemplo excusaverat, ipsum calumniari volunt: et interrogant utrum liceat curare in sabbatis; ut si non curaverit, crudelitatis aut imbecillitatis; si curaverit, transgressionis accusarent [ Al. accusent].

* Ipse autem dixit illis: Quis erit

ex vobis homo qui habeat ovem unam, et si ceciderit haec sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit [Al. allevabit] eam?

Quanto magis melior est homo ove!

Itaque licet sabbatis benefacere.

Sic solvit propositam quaestionem, ut interrogantes avaritiae condemnaret.

Si vos, inquit, in sabbato ovem et aliud quodlibet animal in foveam decidens, eripere festinatis, non animali, sed vestrae avaritiae consulentes, quanto magis ego hominem, qui multo melior est ove, debeo liberare!

* Tunc ait homini: Extende manum tuam.

Et extendit, et restituta est sanitati sicut altera.

In Evangelio, quo utuntur Nazaraeni et Ebionitae (quod nuper in Graecum de Hebraeo sermone transtulimus, et quod vocatur a plerisque Matthaei authenticum),

homo iste, qui aridam habet manum, caementarius scribitur: istius modi vocibus auxilium precans: Caementarius eram, manibus victum quaeritans: precor te, Jesu, ut mihi restituas sanitatem, ne turpiter mendicem cibos.

Usque ad adventum Salvatoris arida manus in synagoga fuit Judaeorum, et Dei opera non fiebant in ea: postquam ille venit in terras, reddita est in apostolis credentibus dextera, et operi pristino restituta.

* Exeuntes autem Pharisaei, consilium faciebant adversus eum, quomodo perderent eum.

Quod Domino moliuntur insidias, livor in causa est.

Quid enim fecerat, ut Pharisaeos ad interfectionem 78 sui provocaret?

nempe quod homo extenderat manum.

Quis enim Pharisaeorum in die sabbati non extendit manum, portans cibos, calicemque porrigens, et caetera quae victui necessaria sunt?

Si ergo manum extendere et alimenta sublevare vel potum in sabbato, non est criminis: cur hoc in alio arguunt quod ipsi facere coarguuntur, praesertim cum iste caementarius nihil tale portaverit, sed ad praeceptum Domini solam extenderit manum?

* Jesus autem sciens, recessit inde, et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes.

Et proecepit eis, ne manifestum eum facerent, ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem.

Sciens insidias eorum, quod vellent perdere Salvatorem suum, recessit inde, ut Pharisaeis contra se

occasionem impietatis auferret.

* Ecce puer meus, quem elegi: dilectus meus, in quo bene complacuit animae meae.

Ponam spiritum meum super eum, et judicium gentibus nuntiabit.

Non contendet, neque clamabit.

Per Isaiam prophetam ex persona Patris hoc dicitur: Ponam spiritum meum super eum * .

Spiritus ponitur non super

Dei verbum, et super unigenitum, qui de sinu processit Patris, sed super eum, de quo dictum est: Ecce puer meus (Ibidem).

* Neque audiet aliquis in plateis vocem ejus.

Lata enim est et spatiosa via, quae ducit ad perditionem, et multi ingrediuntur per eam (Supra VIII).

Qui multi vocem non audiunt Salvatoris, quia non sunt in arcta via, sed in spatiosa.

* Arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non exstinguet, donec ejiciat ad victoriam judicium: et in nomine ejus gentes sperabunt.

Qui peccatori non porrigit manum, nec portat onus fratris sui, iste calamum quassatum confringit.

Et qui modicam scintillam fidei contemnit in parvulis, hic linum exstinguit fumigans.

Quorum

neutrum Christus fecit; ad hoc enim venerat, ut salvum faceret quod perierat.

* Tunc oblatus est ei daemonium habens, 79 caecus, et mutus, et curavit eum, ita ut loqueretur et videret.

Et stupebant omnes turbae, et dicebant: Numquid hic est filius David?

Pharisaei autem audientes, dixerunt: Hic non ejicit daemones, nisi in Beelzebub principe daemoniorum.

Tria signa simul in uno homine perpetrata sunt: Caecus videt, mutus loquitur, possessus a daemone liberatur.

Quod et tunc quidem carnaliter factum est, sed et quotidie completur in conversione credentium, ut expulso daemone, primum fidei lumen aspiciant, deinde in laudes Dei tacentia prius ora laxentur.

* Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum in se divisum desolabitur, et omnis civitas vel domus divisa contra se, non stabit.

Turbae stupebant et confitebantur eum, qui tanta signa faciebat, esse filium David: Pharisaei vero opera Dei principi daemoniorum deputabant.

Quibus Dominus non ad dicta, sed ad cogitata respondit: ut vel sic compellerentur credere potentiae ejus, qui cordis videbat occulta.

* Et si Satanas Satanam ejicit, adversus se divisus est; quomodo ergo stabit regnum ejus?

Non potest regnum et civitas contra se divisa perstare; sed quomodo concordia parvae res crescunt, ita discordia maximae dilabuntur.

Si ergo Satanas pugnat

contra se, et daemon inimicus est daemonis, deberet jam mundi venisse consummatio; ut non haberent in eo locum adversariae potestates, quarum inter se bellum, pax hominum est.

Si autem putatis, o Scribae et Pharisaei, quod recessio daemonum obedientia sit in principem suum, ut homines ignorantes fraudulenta simulatione deludant, quid potestis dicere de corporum sanitatibus, quas Dominus perpetravit?

Aliud est si membrorum quoque debilitates et spiritualium virtutum insignia daemonibus assignatis.

* Et si ego in Beelzebub ejicio daemones, filii vestri in quo ejiciunt?

Ideo ipsi judices vestri erunt.

Filios Judaeorum, vel exorcistas gentis illius, ex more significat, vel apostolos, ex eorum stirpe generatos.

Si exorcistas, qui ad invocationem Dei ejiciebant daemones, coarctat interrogatione prudenti, ut confiteantur Spiritus sancti esse opus.

80 Quod si expulsio daemonum, inquit, in filiis vestris, Deo, non daemonibus deputatur: quare in me idem opus non eamdem habeat et causam?

Ergo ipsi judices vestri erunt, non potestate, sed comparatione: dum illi expulsionem daemonum Deo assignant; vos Beelzebub principi daemoniorum.

Sin autem de apostolis dictum est, quod et magis intelligere debemus, ipsi erunt judices eorum: quia sedebunt in duodecim soliis, judicantes duodecim tribus Israel * .

* Si autem ego in spiritu Dei ejicio daemones.

In Luca istum locum ita scriptum legimus: Si autem ego in digito Dei ejicio daemones * .

Iste est digitus quem confitentur et Magi, qui contra Moysen et Aaron signa faciebant, dicentes: Digitus Dei est iste * : quo tabulae lapideae scriptae sunt in monte Sina * .

Si igitur manus et brachium Dei, Filius est; et digitus ejus Spiritus sanctus, Patris, et Filii, et Spiritus sancti una substantia est: non te scandalizet membrorum inaequalitas, cum aedificet unitas corporis.

Igitur pervenit in vos regnum Dei.

Vel seipsum significat, de quo in alio loco scriptum est: Regnum Dei intra vos est * .

Et: Medius stat inter vos, quem nescitis * : vel certe illud regnum quod et Joannes et ipse Dominus praedicaverant:

Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum (Supra III, 2). Est et tertium regnum Scripturae sanctae, quod aufertur a Judaeis, et tradetur genti facienti fructus ejus (Infra XXI).

* Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem, et tunc domum illius diripiet?

Non debemus esse securi: Adversarius noster fortis, victoris quoque vocibus comprobatur.

Domus illius mundus, qui in maligno positus est * , non creatoris dignitate, sed magnitudine delinquentis.

Vasa ejus nos quondam fuimus.

Alligatus est fortis, et religatus in tartarum, et Domini contritus pede: et direptis sedibus tyranni, captiva ducta est captivitas.

* Qui non est mecum, contra me est: et qui non congregat mecum, spargit.

Ideo dico vobis: omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus: spiritus autem blasphemiae non remittetur.

Non putet hoc quisquam de haereticis dictum et schismaticis 81 (quamquam et ita ex superfluo possit intelligi), sed ex consequentibus textuque sermonis ad diabolum refertur: eo quod non possint opera Salvatoris Beelzebub operibus comparari.

Ille cupit animas hominum tenere captivas; Dominus liberare.

Ille praedicat idola; hic unius Dei notitiam.

Ille trahit ad vitia: hic ad virtutes revocat.

Quomodo ergo possunt inter se habere concordiam, quorum opera divisa [ Al. diversa] sunt?

* Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro.

Et quomodo quidam nostrorum episcopos atque presbyteros post blasphemiam Spiritus sancti, in suum recipiunt gradum, cum Salvator dicat, omne peccatum et blasphemiam dimitti hominibus: qui autem in Spiritum sanctum blasphemaverit, non dimitti ei neque in praesenti tempore, neque in futuro?

Nisi forte illud de Marco evangelista sumamus exemplum, qui causas tantae irae manifestius expressit, dicens: Quia dicebant, spiritum immundum habet.

Ergo quicumque opera Salvatoris Beelzebub principi daemoniorum deputarit; et dixerit Filium Dei habere spiritum immundum, huic nullo tempore blasphemia

remittetur * .

Vel ita locus iste intelligendus est: Qui verbum dixerit contra Filium hominis, scandalizatus carne mea, et me hominem tantum arbitrans, quod filius sim fabri, et fratres habeam, Jacobum, et Joseph, et Judam; et homo vorator, et vini potator sim, talis opinio atque blasphemia, quamquam culpa non careat erroris, tamen habeat veniam propter corporis vilitatem * .

Qui autem manifeste intelligens opera Dei, cum de virtute negare non possit, eadem stimulatus invidia, calumniatur; et Christum Deique Verbum, et opera Spiritus sancti dicit esse Beelzebub: isti non dimittetur neque in praesenti saeculo, neque in futuro.

* Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum: aut facite arborem malam, et fructum ejus malum.

Siquidem ex fructu arbor agnoscitur.

Constringit eos syllogismo, quem Graeci vocant ἄφυκτον, 82 nos inevitabilem possumus appellare: qui interrogatos hinc inde concludit, et utroque cornu premit.

Si, inquit, diabolus malus est, bona opera facere non potest.

Si autem bona sunt quae facta cernitis, sequitur ut non sit diabolus qui ea facit.

Neque enim fieri potest, ut ex malo bonum, aut ex bono oriatur malum.

Quod autem sequitur:

* Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui cum sitis mali?

Ex abundantia enim cordis os loquitur.

Ostendit illos arborem malam, et

tales afferre fructus blasphemiae redundantes [ Al. redundantis], qualia habeant semina diaboli.

* Bonus homo de bono thesauro profert bona.

Et malus homo de malo thesauro profert mala.

Vel ipsos Judaeos Dominum blasphemantes ostendit de quali thesauro blasphemias proferant, vel cum superiori quaestione haeret sententia, quod quomodo non possit bonus homo proferre mala, nec malus bona: sic non possit Christus mala, et diabolus bona opera facere.

* Dico autem vobis, quoniam omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii.

Ex verbis enim tuis

justificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis.

Hoc quoque haeret cum superioribus.

Et est sensus: Si otiosum verbum, quod nequaquam aedificat audientes, non est absque periculo ejus qui loquitur, et in die judicii redditurus est unusquisque rationem sermonum suorum: quanto magis vos, qui opera Spiritus sancti calumniamini, et dicitis me in Beelzebub principe daemoniorum ejicere daemonia, reddituri estis rationem calumniae vestrae!

Otiosum verbum est, quod sine utilitate loquentis dicitur et audientis: si omissis seriis, de rebus frivolis loquamur, et fabulas narremus antiquas.

Caeterum qui scurrilia replicat, et cachinnis ora dissolvit et aliquid profert turpitudinis, hic non otiosi verbi, sed criminosi tenebitur reus.

* Tunc responderunt ei quidam de Scribis et Pharisaeis, dicentes: Magister, volumus a te signum videre.

Sic signum postulant, quasi quae viderant, signa non fuerint.

Sed in alio Evangelista quid petant plenius explicatur: Volumus 83 a te signum videre de coelo * .

Vel in morem Eliae ignem de sublimi venire cupiebant, vel in similitudinem Samuelis, tempore aestivo contra naturam loci mugire tonitrua, coruscare fulgura, imbres ruere, quasi non possint et illa calumniari, et dicere ex occultis et variis aeris passionibus accidisse.

Nam qui calumniaris ea quae oculis vides, manu tenes, utilitate sentis: quid facturus es de his quae de coelo venerint?

Utique respondebis, et

magos in Aegypto multa signa fecisse de coelo * .

* Qui respondens, ait illis: Generatio mala et adultera.

Egregie dixit adultera: quia dimiserat virum, et juxta Ezechielem, multis se amatoribus copulaverat * .

* Signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae * .

Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus: sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus.

De hoc loco plenius in Commentariis Jonae prophetae disputavimus: ad illum ergo locum lectoris diligentiam remittimus.

Hoc breviter nunc dixisse contenti, quod synecdochice

totum intelligatur ex parte: non quod omnes tres dies et tres noctes in inferno Dominus steterit; sed quod in parte Parasceves, et Dominicae, et tota die sabbati, tres dies et totidem noctes intelligantur.

* Viri Ninivitae surgent in judicio cum generatione ista, et condemnabunt eam: quia poenitentiam egerunt in praedicatione Jonae.

Non sententiae potestate, sed comparationis exemplo.

Et ecce plus quam Jonas hic.

Hic, adverbium loci, non pronomen intelligas.

Jonas, secundum Septuaginta Interpretes, triduo praedicavit: ego tanto tempore.

Ille Assyriis genti incredulae: ego Judaeis populo Dei.

Ille peregrinis: ego civibus.

Ille voce

locutus est simplici, nihil signorum faciens: ego tanta faciens signa, Beelzebub calumniam sustineo.

Plus ergo est Jona hic, id est, in praesentiarum inter vos.

* Regina Austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis.

Et ecce plus quam Salomon hic.

84 Eodem modo condemnabit regina Austri populum Judaeorum, quo condemnabunt viri Ninivitae Israelem incredulum.

Ista autem est regina Saba, de qua in Regum volumine et in Paralipomenon legimus * : quae per tantas difficultates, gente sua et imperio derelictis, venit in Judaeam audire sapientiam Salomonis, et ei multa munera detulit.

In Ninive autem et

in regina Saba, occulte [ Al. occulta] fides nationum praefertur Israel.

* Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quaerens requiem et non invenit.

Tunc dicit.

Quidam istum locum de haereticis dictum putant, quod immundus spiritus, qui in eis antea habitaverat quando gentiles erant, ad confessionem verae fidei ejiciatur: postea vero cum se ad haeresim transtulerint et simulatis virtutibus ornaverint domum suam, tunc aliis septem nequam spiritibus adjunctis, revertatur ad eos diabolus et habitet in illis: fiantque novissima eorum pejora prioribus.

Multo quippe pejori conditione sunt haeretici quam gentiles: quia in illis spes fidei est, et in istis pugna discordiae.

Cum haec intelligentia plausum

quemdam et colorem doctrinae praeferat, nescio an habeat veritatem.

Ex eo enim quod finita vel parabola, vel exemplo, sequitur: Sic erit et generationi huic pessimae: compellimur non ad haereticos et quoslibet homines: sed ad Judaeorum populum referre parabolam, ut contextus loci non passivus et vagus in diversum fluctuet, atque insipientium more turbetur; sed haerens sibi, vel ad priora, vel ad posteriora respondeat.

Immundus spiritus exivit a Judaeis, quando acceperunt Legem, et ambulavit per loca arida, quaerens sibi requiem.

Expulsus videlicet a Judaeis, ambulavit per gentium solitudines: quae cum postea Domino credidissent, ille, non invento loco in nationibus, dixit:

* Revertar in domum meam, unde exivi.

Hoc est, abibo ad Judaeos, quos ante dimiseram.

* Et veniens, invenit vacantem, scopis mundatam, et ornatam.

Tunc vadit et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes, habitant ibi: et fiunt 85 novissima hominis illius pejora prioribus.

Sic erit et generationi huic pessimae.

Vacabat

enim templum Judaeorum, et Christum hospitem non habebat, dicentem: Surgite, et abeamus hinc * .

Et in alio loco: Dimittetur vobis domus vestra deserta * .

Quia igitur et Dei et angelorum praesidia non habebant, et ornati erant superfluis observationibus Legis, et traditionibus Pharisaeorum, revertitur diabolus ad sedem suam pristinam: et septenario sibi numero daemonum addito, habitat pristinam domum, et fiunt illius populi novissima pejora prioribus.

Multo enim nunc majori daemonum numero possidentur, blasphemantes in synagogis suis Christum Jesum, quam in Aegypto possessi fuerant ante Legis notitiam: quia aliud est venturum non credere, aliud eum non suscepisse qui venerit.

Septenarium autem numerum adjunctum

diabolo, vel propter sabbatum intellige, vel propter numerum Spiritus sancti: ut quomodo in Isaia super virgam de radice Jesse, et florem qui de radice conscendit, septem spiritus virtutum descendisse narrantur * ; ita econtrario vitiorum numerus in diabolo consecratus sit.

* Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foris quaerentes loqui ei.

Dixit autem ei quidam: Ecce mater tua, et fratres tui foris stant quaerentes te.

At ipse respondens dicenti sibi, ait: Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei?

Et extendens manum in discipulos suos, dixit.

Occupatus erat Dominus in opere sermonis, in doctrina populorum, in officio praedicandi, mater et fratres veniunt, et foris stant, et ei desiderant loqui.

Tunc

quidam nuntiat Salvatori, quod mater sua et fratres stent foris, quaerentes eum.

Videtur mihi iste qui nuntiat, non fortuito et simpliciter nuntiare: sed insidias tendere Salvatori, utrum 86 spirituali operi carnem et sanguinem praeferat.

Unde et Dominus, non quod negaret matrem et fratres, exire contempsit; sed quod responderet insidianti, extendens manum in discipulos, ait:

* Ecce mater mea, et fratres mei.

Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in coelis est, ipse meus frater, et soror, et mater est.

Isti sunt mater mea, qui me quotidie in credentium animis generant.

Isti sunt fratres mei, qui faciunt opera Patris mei.

Non ergo juxta Marcionem et Manichaeum matrem negavit, ut natus de phantasmate putaretur;

sed apostolos cognationi praetulit, ut et nos in comparatione dilectionis carni spiritum praeferamus.

Ecce mater tua, et fratres tui foris stant, quaerentes te.

Quidam fratres Domini de alia uxore Joseph filios suspicantur, sequentes deliramenta apocryphorum, et quamdam Melcham vel Escham mulierculam

confingentes.

Nos autem sicut in libro, quem contra Helvidium scripsimus, continetur, fratres Domini, non filios Joseph, sed consobrinos Salvatoris, Mariae liberos intelligimus materterae Domini quae esse dicitur mater Jacobi Minoris et Joseph et Judae, quos in alio Evangelii loco fratres Domini legimus appellatos.

Fratres autem consobrinos dici, omnis Scriptura demonstrat.

Dicamus et aliter: Salvator loquitur ad turbas, intrinsecus erudit nationes.

Mater ejus et fratres, hoc est, synagoga et populus Judaeorum foris stant, et intrare desiderant, et sermone ejus indigni fiunt.

Cumque rogaverint, et quaesierint, et nuntium miserint, responsum accipient [ Al. accipiunt], liberi eos esse arbitrii, et intrare posse, si velint et ipsi credere: qui tamen intrare non poterunt [ Al. potuerunt], nisi alios rogaverint.

87 * In illo die exiens Jesus de domo, sedebat secus mare.

Et congregatae sunt ad eum turbae multae: ita ut in naviculam ascendens sederet, et omnis turba stabat in littore.

Populus domum Jesu non poterat intrare, nec esse ibi ubi apostoli audiebant mysteria: idcirco miserator et misericors Dominus egreditur de domo sua, et sedet [ Al. sedit] juxta hujus saeculi mare, ut turbae multae congregentur ad eum, et audiant in littore quae intus non merebantur audire, ita ut in naviculam ascendens sederet, et omnis turba staret in littore.

Jesus in mediis fluctibus est, hinc inde mari tunditur, et in sua majestate securus, appropinquare facit terrae naviculam suam.

At populus nequaquam periculum sustinens,

nec tentationibus circumdatus, quas ferre non poterat, stat in littore fixo gradu, ut audiat quae dicuntur.

* Et locutus est eis multa in parabolis, dicens.

Turba non unius sententiae est, sed diversarum in singulis voluntatum.

Unde loquitur ad eam in multis parabolis, ut juxta varias voluntates, diversas reciperent disciplinas.

Et notandum quod non omnia locutus sit eis in parabolis; sed multa.

Si enim dixisset omnia in parabolis, absque emolumento populi recessissent.

Perspicua miscet obscuris, ut per ea quae

intelligunt, provocentur ad eorum notitiam quae non intelligunt.

* Ecce exiit qui seminat, seminare.

Et dum seminat.

Intus erat, domi versabatur, loquebatur discipulis sacramenta.

Exivit ergo de domo sua qui seminat verbum Dei, ut seminaret in turbis.

Significatur autem sator iste qui seminat, esse Filius Dei, et Patris in populis seminare sermonem.

Et simul observa hanc esse primam parabolam, quae cum interpretatione sua posita sit.

Et cavendum est ubicumque Dominus exponit sermones suos, et rogatus a discipulis intrinsecus disserit, ne vel aliud, nec plus quid vel minus velimus intelligere, quam ab eo expositum est.

* Quaedam ceciderunt secus viam: et venerunt volucres coeli, et comederunt ea: Alia autem

ceciderunt in petrosa [Al. petrosis], ubi non habebant terram multam: et continuo exorta 88 sunt, quia non habebant altitudinem terrae.

Sole autem orto, aestuaverunt: et quia non habebant radicem, aruerunt.

Alia autem ceciderunt in spinas: et creverunt spinae, et suffocaverunt ea.

Alia autem ceciderunt in terram bonam, et dabant fructum: aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud tricesimum.

Hanc parabolam ad comprobandam haeresim suam Valentinus assumit, tres introducens naturas: spiritualem, naturalem vel animalem, atque terrenam; cum hic quatuor sint: una, juxta viam: alia petrosa, tertia plena spinis: quarta terrae bonae.

Differimus parumper interpretationem ejus cum discipulis, volentes secrete audire

quod dicitur.

* Qui habet aures audiendi audiat.

Provocamur ad dictorum intelligentiam, quoties his sermonibus commonemur [ Al. commovemur].

* Et accedentes discipuli, dixerunt ei: Quare in parabolis loqueris eis?

Qui respondens, ait illis: Quia vobis datum est nosse mysteria regni coelorum: illis autem non est datum.

Quaerendum est quomodo accedant ad eum discipuli, cum Jesus in navi sedeat; nisi forte intelligi datur, quod dudum cum

ipso navem conscenderint, et ibi stantes super interpretatione parabolae sciscitati sint.

* Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit: qui autem non habet, et quod habet, auferetur ab eo.

Non in aequalitate judicii habentibus additur, et non habentibus id quod habere videntur, aufertur: sed quod apostolis in Christo habentibus fidem, etiamsi quid minus virtutum habeant, conceditur: Judaeis autem, qui non crediderunt in Filium Dei, etiamsi quid per naturae bonum possident, tollitur.

Neque enim possunt aliquid sapienter intelligere, qui caput non habent sapientiae.

* Ideo in parabolis loquor eis: quia videntes, non vident: et audientes, non audiunt, neque

intelligunt: ut adimpleatur in eis prophetia Isaiae dicentis: Auditu audietis, et non intelligetis; et videntes videbitis, et non videbitis.

Haec de his loquitur qui stant in littore, et dividuntur ab Jesu, et sonitu fluctuum perstrepente, non audiunt ad liquidum quae 89 dicuntur: impleturque in eis prophetia Isaiae: Auditu audietis, et non intelligetis: et videntes videbitis, et non videbitis * .

Haec de turbis prophetata sunt, quae stant in littore, et Dei non merentur audire sermonem.

Accedamus ergo et nos cum discipulis ad Jesum, et rogemus eum dissertionem parabolae, ne cum turbis frustra aures et oculos habere videamur.

* Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt.

Reddit causas

quare videntes non videant, et audientes non audiant: quia incrassatum est, inquit, cor populi hujus, et auribus suis graviter audierunt: Ac ne forte arbitremur crassitudinem cordis et gravitatem aurium naturae esse, non voluntatis, subjungit culpam arbitrii, et dicit:

Et oculos suos clauserunt: nequando videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos.

In parabolis ergo audiunt et in aenigmate, qui, clausis oculis, nolunt cernere veritatem.

* . Vestri autem beati oculi, quia vident: et aures vestroe, quia audiunt.

Nisi supra legissemus auditores ad intelligentiam provocatos, Salvatore dicente: Qui habet aures audiendi, audiat, putaremus

nunc oculos et aures quae beatitudinem accipiunt, carnis [ Al. corporales] intelligi.

Sed mihi videntur illi beati oculi, qui possunt Christi cognoscere sacramenta, et quos levari Jesus in sublime praecepit, ut candentes segetes aspiciant * ; et illae aures beatae, de quibus Isaias loquitur: Dominus apposuit mihi auriculam * .

* Amen quippe dico vobis, quia multi prophetae et justi cupierunt videre quae videtis, et non viderunt: et audire quae auditis, et non audierunt.

Vos ergo audite parabolam seminantis.

Videtur huic loco

illud esse contrarium quod alibi dicitur: Abraham cupivit diem meum videre, et vidit, et laetatus est * .

Non autem dixit, omnes prophetae et justi cupierunt videre quae videtis, sed multi.

Inter multos potest fieri, ut alii viderint, alii non viderint: licet et in hoc periculosa sit interpretatio, ut inter sanctorum merita, discretionem quamlibet facere videamur.

Ergo Abraham vidit in aenigmate, non vidit in specie: vos autem in praesentia eum tenetis, et habetis Dominum vestrum, 90 et ad voluntatem interrogatis, et convescimini ei.

* Omnis qui audit verbum regni, et non intelligit.

Hoc praemittens hortatur nos, ut quae dicuntur, diligentius audiamus.

* Venit malus et rapit quod seminatum est in corde ejus: hic est qui secus viam seminatus est.

Qui autem super petrosa seminatus est, hic est qui verbum audit, et continuo cum gaudio accipit illud, non habet autem in se radicem, sed est temporalis.

Malus bonum semen rapit.

Et simul intellige quod in corde fuerit seminatum, et diversitas terrae animae sint credentium.

Facta autem tribulatione et persecutione, propter verbum continuo scandalizatur.

Attende quod dictum sit, continuo scandalizatur.

Est ergo aliqua distantia inter eum qui multis tribulationibus poenisque compellitur Christum negare, et eum qui ad primam persecutionem statim scandalizatur, et corruit.

* Qui autem seminatus est in spinis, hic

est qui verbum audit, et sollicitudo soeculi istius et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur.

Mihi videtur et illud quod juxta litteram ad Adam dicitur: Inter spinas et tribulos panem tuum manducabis * , hoc significare mystice, quod quicumque dederit se saeculi voluptatibus curisque istius mundi, panem coelestem et cibum verum inter spinas comedat.

Et eleganter adjunxit: fallacia divitiarum suffocat verbum.

Blandae enim sunt divitiae, et aliud agentes, et aliud pollicentes.

Lubrica est earum possessio, dum huc illucque circumferuntur, et instabili gradu vel habentes deserunt, vel non habentes referciunt.

Unde et Dominus divites asserit difficulter intrare in regnum coelorum, suffocantibus

divitiis verbum Dei, et rigorem virtutum emollientibus.

* Qui vero in terram bonam seminatus est, hic est qui audit verbum, et intelligit, et fructum facit: et aliud quidem centesimum, aliud sexagesimum, aliud vero tricesimum.

Sicut in terra mala tres fuere diversitates: secus viam, et petrosa, et spinosa loca: sic in terra bona trina diversitas est: centesimi, sexagesimi et tricesimi fructus.

Et in illa autem et in ista non mutatur 91 substantia, sed voluntas: et tam incredulorum, quam credentium corda sunt quae semen recipiunt.

Venit, inquit,

malus, et rapit quod seminatum est in corde ejus; et secundo ac tertio, hic est, ait, qui verbum audit.

In expositione quoque terrae bonae, iste est, qui audit verbum.

Primum ergo debemus audire, deinde intelligere, et post intelligentiam fructus reddere doctrinarum, et facere vel centesimum fructum, vel sexagesimum, vel tricesimum, de quibus plenius in libro contra Jovinianum diximus, et nunc breviter perstringimus: Centesimum fructum virginibus, sexagesimum viduis et continentibus, tricesimum casto matrimonio deputantes.

Honorabiles enim nuptiae, et cubile immaculatum * .

Quidam nostrorum centesimum fructum ad martyres referunt: quod si ita est, sancta consortia

nuptiarum excluduntur a fructu bono.

* Aliam parabolam proposuit illis, dicens: Simile est regnum coelorum homini qui seminavit bonum semen in agro suo.

Cum autem dormirent homines, venit inimicus ejus, et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit.

Cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania.

Accedentes autem servi patrisfamilias, dixerunt ei: Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo?

Unde ergo habet zizania?

Et ait illis: Inimicus homo hoc fecit.

Servi autem dixerunt ei: Vis, imus, et colligimus ea?

Et ait: Non, ne forte colligentes zizania, eradicetis simul cum eis et triticum.

Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam

messoribus: Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum; triticum autem congregate in horreum meum.

Haec secunda parabola est cum interpretatione sua non statim posita, sed interjectis aliis parabolis edisserta.

Hic enim proponitur, et postea dimissis turbis venitur domum et accedunt ad eum discipuli ejus rogantes: Dissere nobis parabolam zizaniorum agri, et reliqua.

Non ergo debemus praepropero intelligendi desiderio ante ejus notitiam quaerere, quam a Domino disseratur.

* Aliam parabolam proposuit eis, dicens: Sedebat Dominus in navi, et turba 92 stabat in littore: illi procul, discipuli vicinius audiebant: proponit eis et aliam parabolam, quasi dives paterfamilias

invitatos diversis reficiens cibis, ut unusquisque secundum naturam stomachi sui varia alimenta susciperet.

Unde et in priori parabola non dixit alteram, sed aliam.

Si enim praemisisset alteram, exspectare tertiam non poteramus, praemisit aliam, ut plures sequantur.

* Simile est regnum coelorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo, quod minimum quidem est omnibus seminibus.

Cum autem creverit, majus est omnibus oleribus, et fit arbor: ita

ut volucres coeli veniant et habitent in ramis ejus.

Tous les livres