Commentarii in Vergilium (page 11)

Servius · Langues

Texte latin, domaine public · Source : topostext.org · 13 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

§ 10.16  IVPPITER HAEC PAUCIS habet personarum considerationem, ut superioribus personis det breviloquium, e contra inferiori potestati prolixam orationem, unde ait de Venere 'at non Venus aurea contra pauca refert': quia Veneri causam necesse est reddere, ideo non pauca refert, aut quia mater dolens, aut quia inferior. item Dido quasi regina paucis locuta est, ut “tum breviter Dido”.

§ 10.18  O PATER O HOMINUM et Titianus et Calvus, qui themata omnia de Vergilio elicuerunt et deformarunt ad dicendi usum, in exemplo controversiarum has duas posuerunt adlocutiones, dicentes Venerem agere statu absolutivo, cum dicit Iunoni 'causa fuisti periculorum his quibus Italiam fata concesserant'; Iunonem vero niti statu relativo, per quem ostendit Troianos non sua causa laborare, sed Veneris. O PATER generaliter 'pater' accipe, non tantum Veneris: nam supra ait 'divum pater atque hominum rex'. et bene in principiis favorem sibi arte conciliat. HOMINUM DIVVMQUE AETERNA POTESTAS hunc locum Probus quaerit; sed dicit unam rem secundum physicos, alteram secundum mathematicos. nam divum potestas est, quia ipse est aether, qui elementorum possidet principatum; hominum vero ideo, quia bona Iovis inradiatio honores hominibus tribuit. 'aeterna' autem 'potestas' adiecit propter aliorum numinum discretionem: nam legimus et Apollinem deposuisse divinam potestatem, et Herculem vel Liberum patrem non semper deos fuisse. sicut autem hominum, et rerum potestas est: an quemadmodum pro rege vel magistratu potestas solet dici?

§ 10.19  NAMQUE ALIVD QUID SIT ac si diceret, cum paene omnes dii in favorem Iunonis concesserint: 'namque' enim coniunctio ostendit eam hanc habuisse cogitationem. est autem parenthesis. IMPLORARE implorare est auxilium cum miseratione deposcere, qua ratione bene dicimus 'imploro te ut misero feras auxilium'; contra 'imploro te ad diem festum' non procedit.

§ 10.20  CERNIS ad augendam invidiam ait 'cernis', ac si diceret, non est opus narratione, cum Troianorum miserias ipse conspicias. INSULTENT RUTVLI propter illud “interea Rutuli portis circum omnibus instant”. insultare autem est inimicis irridere per cavillationem, exultare vero gloriari et laetum esse.

§ 10.21  PER MEDIOS suos scilicet. INSIGNIS EQUIS propter illud “viginti lectis equitum comitatus”: nam castra non eques irruperat. et ambiguum, utrum 'equis insignis', an 'equis feratur'. SECUNDO MARTE ad illud respicit “hic Mars armipotens animum viresque Latinis addidit”.

§ 10.22  RVAT inruat. CLAVSA MOENIA ad quae in extremis solent adflicti confugere. magna invidia: scimus enim ultimum esse praesidium in castra confugere et hostilem impetum plerumque differre, sicut factum est in bello Troiano. modo ergo dicit ademptam esse etiam hanc aram misericordiae, siquidem intra muros hostis insultat.

§ 10.23  QUIN quinetiam. IPSIS in ipsis. 'aggeribus' autem munitionibus, sed abusive. et in muris ideo, quia supra dixit “ignaros deinde in muris Martemque cientes”.

§ 10.24  AGGERIBUS agger proprie dicitur terra illa quae vallo facto propius ponitur, sed abusive et muros et munimenta omnia aggerem dicimus, sicut modo 'aggeribus moerorum' pro munimentis. MOERORUM pro 'murorum' antique: nam veteres pleraque eorum quae nos per 'u' dicimus, per 'oe' diphthongon pronuntiabant. hinc est 'moerorum' pro 'murorum' et e contra 'punio' pro 'poenio', quod verbum a poena venit, hinc est et “Punica regna vides”, cum Poenos ubique legerimus. hoc autem facit orthographia Graeca: nam quam nos 'u' habemus, illi diphthongon habent 'ou': et ideo putarunt posse pro hac littera, licet non eandem, diphthongon poni. INUNDANT implent et inundare faciunt.

§ 10.25  AENEAS IGNARUS ABEST ne merito videatur pati: neque enim potest videri fecisse bellum qui factum esse ignorat: aut hoc ipso miserabilis, quia ignarus †excessus. LEVARI OBSIDIONE SINES liberari: et oblique per Iovem invidiam commovet Iunoni.

§ 10.27  NASCENTIS TROIAE invidiose: quia iam ruinis periclitatur quae modo nascitur.

§ 10.28  AETOLIS SURGIT AB ARPIS atqui non est venturus: unde accipiamus Venerem non quasi deam loqui, sed quasi unam de Troianis — ut in primo “unius ob iram prodimur”, item “caeli quibus adnuis arcem” — , ne futura ignorare videatur. 'Aetolis' autem 'Arpis' sic dixit, ut Cumas Euboicas: nam de Aetolia Diomedes venit, qui Arpos in Apulia collocavit.

§ 10.29  MEA VULNERA RESTANT ut possim iterum vulnerari.

§ 10.30  DEMOROR expecto, sustineo. MORTALIA D. A.] id est ut dea mortalium armis intersim et ipsa depugnem. et sic dixit 'mortalia arma', ut in duodecimo “vulnus mortale”.

§ 10.31  SI SINE PACE TUA si sine tua benevolentia, ut “orantes pacem”, “veniamque precantes”, item “exorat pacem divum”: ergo 'pace' benevolentia, suffragio. dicendo autem, si ad Italiam sine deorum voluntate venerunt, dent poenas, ostendit statum esse absolutum. SINE PACE TUA sine voluntate tua, sine tua concessione, ut solet dici 'pace illius dixerim'. INVITO NUMINE TROES syllepsis per genus est.

§ 10.32  LUANT PECCATA 'luant' id est absolvant. dicimus autem et 'luo poenam' et 'luo peccatum'; nam peccatum solvitur poena. qui enim crimine tenetur obnoxius, poena eum a pristina liberat obligatione. contra 'luo poenam' si dixeris, non procedit qua re poena solvatur: tamen auctoritas licenter ista confundit more, quo solet poni vel a sequenti quod praecedit, vel a praecedenti quod sequitur.

§ 10.33  NEQUE ILLOS IVVERIS AVXILIO concessivus est iste modus secundum Probum; namque in artibus non invenitur. fit autem quotiens taedio contentionis quasi videmur concedere quod tamen nolumus fieri: nam id agit Venus hoc loco, ut Iuppiter magis praestet auxilium. RESPONSA SECUTI hoc est si non solum prohibiti non sunt, sed eis etiam concessum est.

§ 10.34  SUPERI ut Apollo. MANES ut Creusa et Anchises, vel Hector. QUISQUAM verecunde: quia apud maritum contra uxorem agit.

§ 10.35  NOVA CONDERE FATA quasi adversus illa quae tu statuisti.

§ 10.36  EXUSTAS ERYCINO IN LITORE CLASSES nunc per antikategorian ad accusationem alterius transit: argumentum est enim, utrum habeat voluntatem nocendi quae nocuit. 'Erycino' autem 'in litore' secundum opinionem suam dixit; nam alii apud Caietam dicunt exusta navigia, unde et Caieta dicta est apo tou kaenai. quamvis quattuor naves exustae sunt, haec tamen exaggerat.

§ 10.37  QUID TEMPESTATUM REGEM ubique 'repetam' subaudiendum.

§ 10.38  ACTAM NUBIBUS IRIM inpulsam, scilicet ut persuaderet matribus incendium navium: ut secundum artem rhetoricam rem unam in duas diviserit, ut latius pateret rei acerbitas interposito alio crimine: nam per Irim naves exustae sunt. sed melius est, ut non sit iteratio, ad Turnum missam Irim intellegere: nec nos moveat ordo conversus, solent enim graviora in principiis et in fine secundum artem rhetoricam poni. NUBIBUS per nubes.

§ 10.40  SORS RERUM id est regnum: nam per sortem inter se fratres, Iuppiter Neptunus et Pluton, mundi regna diviserunt, quae Iuno praeter inferos in Troianorum perniciem moverat. SUPERIS INMISSA ac si diceret, non iam Troianis, sed diis. respexit autem ad illud “et caeli convexa per auras”.

§ 10.41  BACCHATA PER URBES non vagata, sed 'bacchata', id est perfuruit: et bene 'bacchata per urbes', quia per simulationem sacrorum Liberi patris matres egerat in furorem.

§ 10.42  SUPER IMPERIO id est de imperio, ut “multa super Priamo rogitans”. et quasi de salute sua se dicit laborare. est autem verecunda petitio et obliqua, per quam magna Iovi invidia commovetur, qui imperium Troianis promiserat. SPERAVIMUS ISTA absolute dixit.

§ 10.44  CONIVNX DURA hic distinguendum, ne incipiant esse duo epitheta 'dura fumantia excidia': quod contra artem fit, nulla interposita coniunctione. 'dura' autem debere distingui, ipse ex persona Iunonis ostendit “quae dura potentia nostra egit?” et mire 'coniunx', quasi vitium mariti sit. NULLA autem REGIO invidiose dixit, ut supra “cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis”, cum a sola arceantur Italia.

§ 10.45  PER EVERSAE GENITOR FUMANTIA TROIAE cum dicimus 'rogo te per deos', hoc videmur dicere: memineris religionis curae esse petitionem meam, sicut in primo expressit “at sperate deos memores fandi atque nefandi”; cum autem dicimus 'rogo te per miserias meas', videmur dicere: memineris ab eo te rogari qui miserias pertulit, ut qui rogatur ad misericordiam miseriarum commemoratione flectatur, sicut est nunc in Veneris petitione: nam ideo sic rogat, ut commemoratione infelicitatis Troianae impetret misericordiam. alias stultum est cum adiuratur Iuppiter per excidia Troianorum. Sallustius in primo “postremo ipsos colonos per miserias et incerta humani generis orare”. 'fumantia' autem 'quae fumaverunt', non enim fumant iam.

§ 10.47  INCOLUMEM ASCANIUM ideo Venus pro Aenea non petit hoc loco, non quia pro eo non movetur, sed aut quia scit eum celerius esse moriturum, aut quia soli Ascanio debetur imperium, ut “cui regnum Italiae Romanaque tellus debentur”.

§ 10.48  AENEAS SANE quidam 'sane' pro valde accipiunt, ut Cicero pro Quinctio “sane ceterarum rerum pater familias et prudens et attentus”.

§ 10.51  AMATHUS et PAPHOS Cypri insulae civitates sunt, Veneri consecratae. EST AMATHUS 'Amathus' ab Amathonte. CELSA PAPHOS antiqua Paphos, quae nunc Palaepaphos dicitur, in excelso fuit posita, ex quo loco aedificia, permittente pace, in planum litoris deducta sunt. CYTHERA insula est contra Laconicam, Veneri consecrata. dicimus autem 'haec Cythera', sicut haec Solyma, haec Artaxata, haec Megara.

§ 10.52  IDALIAEQUE DOMUS Idalium civitas Cypri est. et hic Idaliam dixit, cum ipse dixerit “aut super Idalium”.

§ 10.53  AEVUM hic vitam, alias aetatem. INGLORIUS sine triumphis, inmemor gloriae. Cicero in Tusculanis “quae de vita inhonorata et ingloria dici solent”.

§ 10.54  INDE id est ab Ascanio Tyrii nihil timebunt. et verum est; nam Scipio vastaturus est Africam.

§ 10.55  QUID PESTEM EVADERE BELLI IVVIT in fine iam agit miserabiliter, sicut egit et in principiis: nam hoc praecipit ars rhetorica, ut epilogi et principia pari argumentatione tractentur. 'pestem' autem incendium significat, ut “et toto descendit corpore pestis”, cum de navibus loqueretur incensis.

§ 10.56  FUGISSE PER IGNES exprimit quid sit 'pestem belli evadere'.

§ 10.58  RECIDIVAQUE PERGAMA renascentia. tractus autem sermo est ab arboribus, quae taleis sectis pullulant. ergo illud solum recidivum dicimus, quod postea nascitur: unde modo recidiva Pergama dixit, quae renovantur ab his, qui sunt superstites Troianis periclis.

§ 10.59  NON SATIUS deest 'fuit'. CINERES PATRIAE INSEDISSE propter illud “dulcisque meorum reliquias colerem”.

§ 10.60  ATQUE SOLUM QUO TROIA FUIT sic in tertio “et campos ubi Troia fuit”. XANTHUM ET SIMOENTA REDDE ORO MISERIS ambiguum est utrum dicat, redde nobis re vera Troiam antiquam, an, redde nobis terras in Italia ad similitudinem Troiae: novimus enim hanc fuisse consuetudinem, ut advenae patriae suae imaginem sibi redderent, ut “effigiem Xanthi Troiamque videtis”. bene ergo Venus medio usa est genere loquendi, ut utrumque significaret, et antiquae reditum Troiae et imperium Italiae, quod Troianis Iuppiter ad similitudinem Troiae fore promiserat. et magis hoc est quod latenter desiderat atque petit.

§ 10.62  CASUS DA PATER ILIACOS reddantur nobis errores pristini, dummodo praesentia bella vitemus. ITERUMQUE REVOLVERE CASUS si ad Troiam vis referre, sic dic: da nobis Troiam per naufragia et pericula, id est patiamur denuo quae pertulimus, dumtaxat nobis Troia reddatur. si vero ad Italiam vis referre, sic intellege: redde nobis Italiam, et libenter repetimus ea quae in Troia pertulimus.

§ 10.63  ALTA SILENTIA Iuno ubique silens inducitur, unde ei oratio nisi ex nimia necessitate non datur: hinc est 'acta furore gravi': Statius “Iunonem tacitam furibunda silentia torquent”. et notandum quia singillatim dicta Veneris hac oratione solvuntur. SILENTIA COGIS RUMPERE silentium rumpere est non tacere: unde apparet usurpative dictum esse “conposito rumpit vocem”, id est loquitur: nam vocem rumpere silere est, silentium rumpere loqui.

§ 10.64  OBDUCTUM DOLOREM celatum et diuturna iam cicatrice coopertum: nam obduci dicuntur vulnera, quae cicatrice clauduntur.

§ 10.65  AENEAN HOMINUM QUISQUAM DIVUMQUE S. ad illud “quae superi manesque dabant”. et celans quae facta sunt ea quae non sunt facta, commemorat: nam non Aeneas, sed Turnus Iunonis instinctu bella commovit. utitur autem replicatione rerum obiectarum; post enim sequitur resolutio. SEQUI autem 'petere', ut “sidera voce sequentem”.

§ 10.67  ESTO modo adverbium est concedentis: nam Graecum est: illo autem loco verbum est “esto nunc Sol testis”. FATIS AUCTORIBUS num hic 'responsis'? quia hoc sequitur * * *

§ 10.68  CASSANDRAE IMPULSUS FURIIS bene 'furiis' plurali numero, quod de vaticinantibus non dicitur, ut videantur merito esse decepti qui Cassandrae insanienti crediderunt: quod falso dicitur a Iunone, sicut ex verbis probamus Anchisae, qui ait “aut quem tum vates Cassandra moveret?” NUM LINQUERE CASTRA illa ait 'abest', haec ait 'reliquit', ut ipsi adsignet culpam. et est status finitivus non tam dicendo 'abesse', quam 'reliquisse'.

§ 10.69  VITAM COMMITTERE VENTIS non quia enavigavit, hoc dixit; sed 'ventis', id est incertis et inanibus rebus.

§ 10.70  NUM PUERO SUMMAM BELLI quod Venus ad miserationem, haec ad indignationem posuit. exaggeratio est ab aetate.

§ 10.71  TYRRHENAMQUE FIDEM 'fidem' auxilium petens; an 'fidem' sacramentum, quod adhibetur ad belli societatem? 'agitare' autem ad gentes pertinere melius est. ergo 'Tyrrhenam fidem' extrinsecus accipiendum 'invocare' aut 'petere'. TYRRHENAMQUE FIDEM inire societatem cum inimicis gentibus Turno: aut certe disrumpere foedera, quae Turnus cum Tyrrhenis inierat. sciendum sane Turnum auxiliorum causa ad Mezentium confugisse. GENTES QUIETAS nam licet vellent in bella prorumpere, tamen erant quietae propter illud oraculum “externos optate duces”.

§ 10.72  QUIS DEUS IN FRAVDEM interrogatio. 'in fraudem' autem in periculum: ita enim in iure lectum est “fraudi erit illa res”, id est periculo. DURA POTENTIA NOSTRA ad illud respicit “si nulla est regio Teucris quam det tua coniunx dura”.

§ 10.73  UBI HIC IVNO melius quam si dixisset 'ego', ut “degeneremque Neoptolemum narrare memento”. NUBIBUS IRIS propter illud “aut actam nubibus Irim”.

§ 10.74  INDIGNUM EST ITALOS TROIAM CIRCUMDARE FLAMMIS rhetoricum est: nam quotiens aliqua non possumus solvere, paria opponimus. quod nunc Iuno facit: nam negare non potest nec solvere quia obsidentur Troiani: unde dicit, hoc indignum est, Troianos obsideri, aliena eos matrimonia praeripere dignum est. sic in bucolicis “dic, quibus in terris et eris mihi magnus Apollo, tris pateat caeli spatium non amplius ulnas”: quod quia non potuit solvere, et ipse obiecit “dic, quibus in terris inscripti nomina regum nascantur flores”.

§ 10.75  NASCENTEM hupokrisis.

§ 10.76  PILUMNUS AVUS comparat genus Turni cum Aeneae, dicens etiam avum eius deum esse. Varro Pilumnum et Pitumnum infantium deos esse ait eisque pro puerpera lectum in atrio sterni, dum exploretur an vitalis sit qui natus est: Piso Pilumnum dictum, quia pellat mala infantiae. sed Pilumnus idem Stercutius, ut quidam dicunt, qui propter pilum inventum, quo fruges confici solent, ita appellatus est. si ergo proavus Latini est, non Turni avus: nam Stercutii Picus, Pici Faunus, Fauni Latinus est filius. sed in his nominibus abutitur poeta. DIVA VENILIA MATER hoc ad Veneris obtrectationem dicit 'cui diva Venilia mater': nam Venilia nympha est. Pilumnum autem avum Turni ideo dicit, ut a vicino nobilis genere esse videatur, sicut est Aeneas: nam paulo post dictura est ipsa Iuno “Pilumnusque illi quartus pater”. sane hanc Veniliam quidam Salaciam accipiunt, Neptuni uxorem: Salaciam a salo, Veniliam quod veniam det †negentibus.

§ 10.77  ATRA FACE saevo bello. et est belli definitio: non enim facibus Troiani pugnaverant, sed ferro, id est bello.

§ 10.78  AVERTERE PRAEDAS invidiose: ceterum nihil rapuerant.

§ 10.79  LEGERE furari: unde et sacrilegi dicuntur, quia sacra legunt, hoc est furantur: alibi “vel quae sublegi tacitus tibi carmina nuper”. GREMIIS ABDUCERE PACTAS id est sponsas: nam ante usum tabularum matrimonii cautiones sibi invicem emittebant, in quibus spondebant se consentire in iura matrimonii, et fideiussores dabant: unde admissum est ut sponsum dicamus virum a spondendo, et sponsam promissam. ceterum proprie sponderi puellae est: ergo sponsus non quia promittitur, sed quia spondet et sponsores dat. sane exaggeratio est nimia in eo quod ait 'gremiis abducere', tamquam iam uxores.

§ 10.80  PRAEFIGERE PUPPIBUS ARMA propter illud “scuta virum fluvio pictasque innare carinas”, scilicet quando ad petenda navigavit auxilia. PACEM autem ORARE propter “centum oratores augusta ad moenia regis ire iubet”.

§ 10.82  PROQUE VIRO NEBULAM ad obprobrium pro viro dixit, non pro filio, rem inanem obpositam. dicit autem quando eum Venus a Diomede liberavit, vel Neptunus ab Achille: quod Veneri inputatur, quia in eius gratiam factum est. VENTOS INANES vacuos. et est nebulae definitio.

§ 10.83  ET POTES IN TOTIDEM CLASSEM CONVERTERE NYMPHAS licet hoc mater deum fecerit, tamen hoc Veneri inputatur, quia eius gratia factum est, ut illo loco “quas illi Philomela dapes”, cum Procne fecerit, sed propter Philomelam: aut certe quia Venerem dicunt esse matrem deum.

§ 10.84  NOS ALIQUID RUTVLOS CONTRA IVVISSE NEFANDUM EST verecunda confessio est: non enim negat se iuvisse, sed adtenuat dicendo 'aliquid'.

§ 10.85  AENEAS IGNARUS ABEST ea quae solvere non possumus, inridemus, ut hoc loco. sic in bucolicis praemisit “divini opus Alcimedontis”, postea per inrisionem ait “et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit”.

§ 10.87  GRAVIDAM BELLIS URBEM alibi “populosque feroces contundet”. 'urbem' autem provinciam dicit, quo modo “Italiam quaero patriam”.

§ 10.88  NOSNE TIBI FLUXAS status relativus, per quem ostendit Venerem magis Troianis causam fuisse periculorum. FLUXAS molles, quae possent etiam sine inimicis perire. 'res' ergo 'fluxas' fluxam rempublicam dicit: vel 'fluxas' labefactatas.

§ 10.89  QUI TROAS ACHIVIS atqui de Venere loquitur: sed quia dei arsenotheleis sunt, ut diximus supra, ideo sic dixit: nam in subauditione ponuntur ea quae non possumus dicere aperte.

§ 10.90  CONSURGERE IN ARMA pro 'consurgendi': infinitus modus verbi pro participato.

§ 10.91  FOEDERA SOLVERE FURTO legitur in historiis quod Troiani cum Graecis foedus habuerunt. tunc etiam Paris est susceptus hospitio et sic commisit adulterium. ergo 'foedera solvere furto' amicitias adulterio dissipare: nam furtum est adulterium, unde est “et dulcia furta”. et eversi Ilii haec est vera causa: nam foedera quae inter Graecos et Troianos fuerunt, ita soluta sunt. Hercules cum expugnato Ilio filiam Laomedontis Hesionam, Priami sororem, Telamoni dedisset, profecti sunt legati cum Priamo et eam minime repetere potuerunt, illis dicentibus se eam habere iure bellorum. unde commotus Priamus misit Paridem cum exercitu, ut aliquid tale abduceret, aut uxorem regis, aut filiam. qui expugnata Sparta Helenam rapuit. hinc ergo Vergilius utrumque tangit, et istam historiam quam modo diximus, et propter iudicium Paridis: quamvis fabula sit illa res et a poetis composita. FOEDERA SOLVERE FURTO] an quod Paridem victum a Menelao subripuit morti? an quod Pandarus dissipavit, ut sit 'per furtum'?

§ 10.92  DARDANIUS non praeter iniuriam Aeneae hoc posuit, quia Dardanus dicitur: nam perite dubium nomen elegit, quod contumeliam communicaret Aeneae. SPARTAM EXPUGNAVIT hoc de historia est, ut diximus: nam cum sollicitata Helena Parin sequi noluisset, egressus ille civitatem obsedit. qua eversa Helenam rapuit: unde et recipi meruit a marito.

§ 10.93  TELA DEDI aut amori Alexandri, aut bello. CUPIDINE eo scilicet, quo in amorem Paridis Helena conpulsa est.

§ 10.94  DECVIT METVISSE optima est elocutio, nam utrumque praeteriti est temporis. si enim dixeris 'decet metuisse', incongruum est, quia 'decet' praesentis est, 'metuisse' praeteriti. SERA pro 'sero', “ut nec sera comantem narcissum”.

§ 10.95  INRITA vana, substantiam non habentia. IACTAS ventilas.

§ 10.96  ORABAT loquebatur: unde et oratores dicimus. nam 'rogabat' si dixeris, non procedit, quia magis conviciabatur.

§ 10.97  ASSENSU VARIO quia pars Veneri favebat, pars Iunoni.

§ 10.98  DEPRENSA FREMUNT SILVIS non subito deprensa, sed aut in silvis detenta, aut intellecta. CEV FLAMINA PRIMA C. D. F. S. ET CAECA VOLVTANT MURMVRA non tempestatis facit comparationem, sed signi tempestatis futurae: quadam enim arcana ratione fit ut sit murmur in silvis ante ventorum adventum: unde ait 'caeca murmura', quorum ratio non apparet, ut “caecique in nubibus ignes terrificant animos”. sic in georgicis “continuo ventis surgentibus aut freta ponti incipiunt agitata tumescere et aridus altis montibus audiri fragor”.

§ 10.102  TREMEFACTA SOLO TELLUS loquente Iove stupor elementorum omnium ostenditur per naturae mutationem: nam et quicquid in aeterno motu est, quievit, et contra terra mota est, semper immobilis, unde Horatius “et bruta tellus”.

§ 10.103  ZEPHYRI POSVERE Sallustius “iam repente visus lenire Tagus”. PREMIT PLACIDA id est premendo reddit placida.

§ 10.104  ACCIPITE ERGO ANIMIS totus hic locus de primo Lucilii translatus est libro, ubi inducuntur dii habere concilium et agere primo de interitu Lupi cuiusdam ducis in republica, postea sententias dicere. sed hoc quia indignum erat heroo carmine, mutavit et induxit primo loquentem Iovem de interruptis foederibus, cuius orationem interrupit Venus, post secuta Iunonis verba sunt quibus redarguit Venerem: unde nunc Iuppiter illud quod omiserat, reddit, dicens: ergo quoniam pacem esse non sinitis, ea quae sum dicturus accipite. et hoc significant versus, qui subsequuntur.

§ 10.105  QUANDOQUIDEM bene sententiae dicendae ordinem servat: nam sicut et in Sallustio et in Philippicis legimus, ante quam dicatur sententia, eius praemittitur ratio: quod hodieque in usu est.

§ 10.106  HAVD LICITUM EST et 'licuit' dicimus et 'licitum est', sicut et 'placuit' et 'placitum est': Terentius “ubi sunt cognitae, placitae sunt”.

§ 10.107  QUAE CUIQUE EST FORTUNA HODIE specialiter Iuppiter pro Troianis agit, sed hac arte, ut videatur totum pro Iunone loqui. et re vera verba pro Iunone sunt, sed altius intuens deprehendit Troianorum favorem: nam dicendo 'nulli favebo' et in eo statu fore res in quo sunt hodie, significat se favere Troianis, quorum ducis adventu statim victoria consequitur. et vult nihil valere ea quae aut Venus conquesta fuerat de absentia Aeneae, aut Iuno de Turni parentibus dixerat, in eius scilicet commendationem. SECAT sequitur, tenet, habet, ut “ille viam secat ad naves”: unde et sectas dicimus habitus animorum et instituta philosophiae circa disciplinam.

§ 10.108  FUAT id est 'fuerit': futuri temporis est verbum defectivum.

§ 10.109  SEV FATIS ITALUM CASTRA OBSIDIONE TENENTUR sive [10.malo] fato Italorum obsidentur castra Troiana, sive Troiani malo errore et sinistris monitis ad Italiam venerunt, neminem absolvo: unde propter amphiboliam distingue 'Italum' et infer 'castra obsidione tenentur', scilicet Troianorum; ipsi enim obsidentur, non Itali.

§ 10.110  NEC RUTVLOS hoc et de Troianis accipe. SOLVO absolvo: nam aphaeresin pertulit 'solvo'. MONITIS autem SINISTRIS propter “Cassandrae inpulsus furiis”.

§ 10.111  EXORSA rerum initia, actus hodierni diei: id est secundum sua coepta habebit eventum. LABOREM FORTUNAMQUE periculum et felicitatem.

§ 10.113  FATA VIAM INVENIENT scit enim hoc esse fatale, ut Aeneas imperet in Italia. et videtur hic ostendisse, aliud esse fata, aliud Iovem. STYGII PER FLUMINA FRATRIS hypallage est 'per Stygia fratris flumina'. et bene etiam iure iurando dicta confirmat, ut rem inmobilem necessitate constituat.

§ 10.115  TOTUM NUTU TREMEFECIT OLYMPUM hoc Homeri est.

§ 10.117  CAELICOLAE MEDIUM poetice mores hominum ad deos refert: ut magistratum deducunt.

§ 10.118  PORTIS CIRCUM OMNIBUS INSTANT instant portis omnibus circum, id est circumcirca fusi: nam modo 'circum' adverbium loci est.

§ 10.120  AST LEGIO prolepsis: nam legionis nomen Troiani temporis non fuit. VALLIS intra vallos, id est fustes fossarum, qui valli vocantur: nam munitio ipsa vallum dicitur neutraliter. et hoc dicit: tenebantur Troiani intra vallos quos ipsi posuerant, ne eorum castra facile inrumperent Rutuli. vallum enim modo non obsidentium, sed obsessorum debemus accipere.

§ 10.121  NEC SPES VLLA FUGAE fuga miserrimum et ultimum praesidium est, tamen etiam hoc carebant.

§ 10.123  IMBRASIDES Imbrasi filius. HICETAONIUS Hicetaonis filius. et bene ex varietate syllabarum quaesivit ornatum: nam patronymica aut in 'des' aut in 'ius' exeunt, quibus et uti possumus. quae enim 'on' terminantur, ad nos transire non possunt.

§ 10.124  SENIOR CUM CASTORE THYBRIS possumus et solum Thybrin senem accipere: possumus et Castorem, si legamus 'et senior cum Castore Thybris': nam amphibolia est.

§ 10.125  PRIMA ACIES hoc est magni viri: et est definitio eorum qui in prima acie fuerunt: unde laudis magis est quod dixit 'prima acies': ordinis enim esse non potest, quia res in muro agitur. GERMANI SARPEDONIS aut inter se germani filii Sarpedonis, aut Sarpedonis fratres ex eadem matre.

§ 10.126  ALTA nobili. LYCIA COMITANTUR AB ALTA] quos comitantur qui sunt Lycia ab alta.

§ 10.127  FERT INGENS TOTO quidam sine effectu ferentem saxum inproprie inductum accipiunt; sed hoc ita resolvunt, quod qui iactum saxum refert, unius tantum rei eventum ostendit, qui ferentem dicit, longum actum notat.

§ 10.128  LYRNESIUS id est Phryx: Lyrnesos enim civitas est Phrygiae, unde fuit Briseis, quam civitatem Achilles expugnavit. Acmon ergo et Menestheus filii Clytii.

§ 10.129  MENESTHEO non 'Mnestheo', de quo paulo post dicturus est, legendum est, ne versus non stet, sed 'Menestheo', ita tamen ut meminerimus in ultima syllaba esse synaeresin propter rectam scansionem.

§ 10.130  HI IACULIS Rutuli scilicet. ILLI CERTANT DEFENDERE SAXIS id est Troiani.

§ 10.131  MOLIRIQUE IGNEM quid est moliri? num inicere, an temptare iacere? et subaudiendum 'alii atque alii'.

§ 10.132  VENERIS IVSTISSIMA CURA de quo merito curet: quia illi debebatur imperium.

§ 10.133  CAPUT DETECTUS sine galea, quasi non pugnaturus; nam audierat “cetera parce puer bello”. erat autem inter duces quasi dux. ECCE pro admiratione et demonstratione. HONESTUM pulchrum: Terentius “ita me di bene ament, honestus est”.

§ 10.134  MICAT scilicet Ascanius fulget qualiter gemma.

§ 10.135  AUT COLLO AUT CAPITI figurate: nam 'colli vel capitis' erat commune.

§ 10.136  ORICIA TEREBINTHO Oricos civitas est Epiri, iuxta quam nascitur terebinthus, nigrum lignum habens, folia in buxi speciem. retulit autem comparationem ad candidum vultum, qui erat nigris crinibus cinctus.

§ 10.137  CUI melius quam si dixisset 'cuius'.

§ 10.139  MAGNANIMAE 'gentes' scilicet. MAGNANIMAE GENTES hic est ordo, aliter non stat versus: est autem prosphonesis. ISMARE modo nomen est proprium: nam 'Ismarius' facit appellativum a monte Ismaro Thraciae.

§ 10.140  VULNERA DIRIGERE pro 'dirigentem': 'vulnera' autem 'dirigere', id est sagittas quibus fiunt vulnera: est autem hysteroproteron. VVLNERA DIRIGERE aut vulnus pro sagitta posuit, ut “insequitur infesto vulnere Pyrrhus”: aut acerrime expressit inevitabiles sagittas, dicens eum vulnera, non tela dirigere.

§ 10.141  MAEONIA Lydia, quae ante Maeonia vocabatur. ergo ideo 'generose', quod Lydius. PINGVIA CULTA aut figuratum est, quae exercendo culta faciunt: aut 'culta' pro arvis.

§ 10.142  PACTOLUSQUE INRIGAT AURO Pactolus et Hermus Lydiae flumina sunt, aurum sicut Tagus trahentia. sed Pactoli fabula talis est: Mida rex cum ibi regnaret, Silenus captus ab eius sociis et vinctus est. miseratione vel prudentia eum et resolvi fecit et omni adfabilitate fovit. quibus rebus ille gratiam rependens, praestitit Midae, ut quicquid tetigisset, in aurum verteretur; sed cum ille quaecumque contigisset in aurum convertens, fame periclitaretur, ex praecepto in Pactolum fluvium abluendi gratia se mittere iussus est. in quem se cum iecisset, ferendi auri naturam flumini dedit, ipse destitit in aurum quae contingebat mutare. 'inrigat' autem 'auro' mire, cum ramenta quaedam auri inveniri dicantur.

§ 10.145  ET CAPYS HINC NOMEN CAMPANAE DUCITUR URBI iste quidem dicit a Capy dictam Campaniam. sed Livius vult a locis campestribus dictam, in quibus sita est. sed constat eam a Tuscis conditam viso falconis augurio, qui Tusca lingua capys dicitur, unde est Campania nominata. Tuscos autem omnem paene Italiam subiugasse manifestum est. HINC NOMEN CAMPANAE DUCITUR URBI iste quidem hoc dicit, sicut Ovidius, qui Capyn de Troianis esse commemorat “ille dedit Capyi repetita vocabula Troiae”, Coeliusque Troianum Capyn condidisse Capuam tradidit eumque Aeneae fuisse sobrinum. alii Campum Samnitem condidisse Capuam confirmant. sed Capuam vult Livius a locis campestribus dictam, in quibus sita est. alii a Capy Atyis filio, Capeti patre, tradunt. alii hunc Capyn filium Capeti volunt esse, Tiberini avum, ex quo fluvius Tiberis appellatus est, eumque Capuae conditorem produnt. constat tamen eam a Tuscis conditam de viso falconis augurio, qui Tusca lingua capys dicitur: unde est Capua nominata. Tuscos autem aliquando omnem Italiam subiugasse manifestum est. alii a Tuscis quidem retentam et prius Vulturnum vocatam: Tuscos a Samnitibus exactos Capuam vocasse ob hoc quod hanc quidam Falco condidisset, cui pollices pedum curvi fuerunt quem ad modum falcones aves habent, quos viros Tusci capyas vocarunt. Varro dicit propter caeli temperiem et caespitis fecunditatem campum eundem Capuanum cratera dictum quasi sinum salutis et fructuum.

§ 10.147  CONTULERANT nocte interveniente peregerunt. et est explanatio rerum, quas Aeneas gessit postquam est profectus ab Euandro ad petenda auxilia, dum inter suos et Turnum bella gerebantur: rem enim ante omissam breviter exsequitur. MEDIA AENEAS FRETA NOCTE SECABAT aut 'media nocte', aut 'freta media'.

§ 10.149  REGEM ADIT instanti tempore adit.

§ 10.150  QUIDVE PETAT scilicet auxilium. QUIDVE IPSE FERAT vicissitudinem auxilii, ut supra Euandro “accipe daque fidem”. multi autem 'quidque petat quidque ipse ferat' dicunt oportuisse dici, sed mutatam coniunctionem: neque enim ex alterius persona exponitur, sed totum ex Aeneae, et ideo 'que' coniunctione opus fuisse; 've' enim proprie 'vel' significat, ut sic “nec patris Anchisae cineres manesve revelli”. MEZENTIUS ARMA QUAE SIBI CONCILIET inicit latenter timorem, ne forte possit collectis auxiliis Mezentius in regna remeare, a quibus fuerat ante depulsus.

§ 10.151  VIOLENTAQUE PECTORA TURNI superba, ut est illud “quos illi bello profugos egere superbo”, id est violento.

§ 10.152  HVMANIS QUAE SIT FIDUCIA REBUS latenter hoc dicit: nolite putare fixam esse et stabilem felicitatem, magna est enim rerum varietas: invicem accipietis auxilia.

§ 10.153  ADMONET INMISCETQUE PRECES partim rogat, partim admonet hoc solacium esse vitae humanae tutissimum, si vel mutua dentur auxilia, vel in prosperis positi etiam subiecta considerent. et est superioris versus expressio: nam edocet, quae peterent et quod eum sollicitabat. 'admonet' vero vel causa Mezentii, vel quia instabilis est et vaga fortuna. TARCHON hoc nomen ubique Graece ponit, excepto uno in loco, ut est “haud procul hinc Tarcho et Tyrrheni”: quod metri causa fecit.

§ 10.154  FERIT facit, ex more Romano, propter porcum qui de lapide feritur. LIBERA FATIS exempta fatali necessitate, qua pugnare non poterant propter illud “externos optate duces”.

§ 10.155  GENS LYDIA per derivationem 'Lydia gens': nam 'Lydia' provincia proprium est.

§ 10.157  PRIMA TENET more viri fortis in principiis est: alibi “princeps ante omnes densum Palinurus agebat agmen”. ROSTRO PHRYGIOS SUBIVNCTA LEONES pro 'subiunctos leones habens'. vult pro iugo rostrum navis fuisse, leones autem singulos in singulis navis partibus fuisse depictos. sane notatur a criticis Vergilius hoc loco, quemadmodum sic cito dixit potuisse naves Aeneae fieri: quod excusat pictura, quam solam mutatam debemus accipere. ergo hanc navem Aeneae ab Etruscis datam intellegamus. quidam volunt hanc navem ex his esse quibus Aeneas ad Euandrum erat evectus, et ad Etruriam terra esse portatam.

§ 10.158  GRATISSIMA propter illinc facta navigia.

§ 10.160  EVENTUS BELLI VARIOS licet haberet fortissimum militem, cogitabat tamen incerta bellorum.

§ 10.161  IAM QUAERIT SIDERA deest 'de Aenea'. et 'quaerit sidera' num de sideribus quaerit, an ipsa sidera, id est percenset. aut num causa quaerendi quod cupiat lucem.

§ 10.162  NOCTIS ITER aut per quae nox decurrit: aut quae intuentes nautae iter peragunt noctibus. IAM modo, ut “iamque hos cursu, iam praeterit illos”. QUAE PASSUS TERRAQUE MARIQUE num quia audiendo res gestas Aeneae incendatur et ipse ad imitandi cupiditatem?

§ 10.163  PANDITE NUNC HELICONA DEAE Parnasus mons est Thessaliae iuxta Boeotiam, quem locum aliquando Aones tenuerunt, qui in duo finditur iuga, Cithaeronem Liberi et Heliconem Apollinis et Musarum. ex quo fons manare dicitur, quem Pegasi ungula protulisse fertur, qui vocatur Hippocrene.

§ 10.164  TUSCIS Tusci a frequenti sacrificio sunt dicti apo tou thuein: unde Tuscos populos bene dicimus. Tusciam vero non debemus dicere, quia nequaquam in idoneis auctoribus legitur, sed aut Etruria dicenda est ab Etrusco principe, aut Lydia a Lydo, aut Tyrrhenia ab eius fratre, qui, ut supra diximus, cum parte populi de Maeonia venit ad Italiam. quod ergo hic dicit Vergilius 'Tuscis comitetur ab oris', de Tuscorum finibus intellegendum est.

§ 10.166  MASSICUS AERATA PRINCEPS SECAT AEQUORA TIGRI inter auxilia accipiendum: nam Aeneae prima est navis. et licet sit catalogus in quo enumerantur hi qui venerunt de Tuscia, invenit tamen aliquam varietatem, quod hos navibus venisse commemorat, cum in septimo Turni praesidia per terram venisse memoraverit. sane sciendum amare Vergilium Italis ducibus dare nomina vel fluviorum vel montium. ut ergo supra Almonem et Aventinum commemoravit, sic nunc Massicum dicit: nam Massicus mons est, unde et vinum Massicum dicitur. plerique tamen Massicum nolunt proprium esse nomen, sed appellativum, dicentes Osinium esse Massicum regem: nam paulo post dicturus est “qua rex Clusinis advectus Osinius oris”, et nunc dicit 'qui moenia Clusi'. multi alium Massicum, alium Osinium esse volunt. 'tigri aerata' cuius rostrum erat in similitudem tigridis; namque solent naves vocabula accipere a pictura tutelarum. hinc est “hunc vehit inmanis Triton”, item “et aurato fulgebat Apolline puppis”. 'tigri' autem secundum regulam dixit: nam Graeca nomina quae genetivum singularem in 'dis' mittunt, in eo tantum et in dativo crescunt, in accusativo et ablativo paria sunt nominativo, ut 'tigris tigridis tigridi tigrin tigris a tigri', 'Isis Isidis Isidi Isin Isis Isi': si aliter invenerimus, abusive dictum est, ut in Lucano “ocior et caeli flammis et tigride feta”.

§ 10.167  MOENIA CLUSI pro 'Clusii': nam Clusium dicitur: et est dictum per synizesin, sicut “nec cura peculi” pro 'peculii'. Clusium autem est oppidum iuxta Massicum, quod in Etruria condidit Clusius Tyrrheni, sive Telemachus Ulixis filius.

§ 10.168  COSAS civitas Tusciae, quae numero dicitur singulari secundum Sallustium: unde apparet esse usurpationem.

§ 10.169  CORYTIQUE coryti proprie sunt arcuum thecae; dicuntur tamen etiam sagittarum, quas et pharetras nominamus.

§ 10.170  UNA ad totam classem refert. TORVUS pro forti et aspero: vel terribilis.

§ 10.171  FULGEBAT scilicet puppis Apolline, armis exercitus.

§ 10.172  POPULONIA est civitas Tusciae. matrem autem eorum qui venerant, patriam dixit, ut alibi “insignem quem mater Aricia misit”. quidam Populoniam post XII. populos in Etruria constitutos populum ex insula Corsica in Italiam venisse et condidisse dicunt: alii Populoniam Volaterranorum coloniam tradunt. alii Volaterranos Corsis eripuisse Populoniam dicunt.

§ 10.173  EXPERTOS BELLI peritos: nam 'expertes' sunt ignari. 'belli' autem potest pro 'in bello' accipi. ILVA quidam Ilvam Ithacen dictam volunt; est autem insula adiacens Tusciae, in conspectu Populoniae. Probus 'trecentos' subdistingui vult, ut 'insula' sequentibus iungatur.

§ 10.174  IN EXHAVSTIS CHALYBUM GENEROSA METALLIS quanto exhausta fuerit, tanto generosior, hoc est polugonos. ergo 'in exhaustis' non est una pars orationis: namque Plinius Secundus dicit, cum in aliis regionibus effossis metallis terrae sint vacuae, apud Ilvam hoc esse mirum quod sublata renascuntur et rursum de isdem locis effodiuntur. Varro et aliud dicit, nasci quidem illic ferrum, sed in stricturam non posse cogi nisi transvectum in Populoniam Tusciae civitatem, ipsi insulae vicinam.

§ 10.175  INTERPRES HOMINUM DIVUMQUE 'interpres' medium est: nam et deorum interpretator, et hominum, quibus divinas indicat mentes, interpres vocatur. et notandum quod ait Nigidius Figulus, has artes ita inter sese esse coniunctas, ut alterum sine altero esse non possit: unde his quos perfectos vult probare Vergilius, omnium divinandi artium praestat scientiam, ut hoc loco, item supra Heleno, de quo ait “Troiugena, interpres divum, qui numina Phoebi, qui tripodas, Clarii lauros, qui sidera sentis”. Nigidius autem solus est post Varronem, licet Varro praecellat in theologia, hic in communibus litteris: nam uterque utrumque scripserunt.

§ 10.176  FIBRAE fibrae sunt iecoris extremitates. PARENT autem est 'peritissime agnoscuntur': quod ad omnia referendum est, fibras, sidera, voces avium et fulmina: nam si 'videntur' tantum accipias, cuiuis possunt videri, nec tamen intellegi. item voces avium non videntur, sed agnoscuntur auditae. nec 'parent' obtemperant procedit. nam quomodo sidera vel fibrae vel aves vel fulgura possunt obtemperare? PARENT apparent ac patent, quasi nihil ei absconditum vel abstrusum sit. an hyperbolice tantam illi scientiam siderum vel ceterarum quas dixit rerum esse, ut ei parere videantur, sicut dicimus artes quibusdam esse subiectas?

§ 10.177  PRAESAGI FULMINIS IGNES 'praesagi' futura denuntiantis, ut “de caelo tactas memini praedicere quercus”. est enim †Iovi filius fulmen, de quo tantum futura noscuntur, ut in octavo plenius de fulminis generibus dictum est. alii non ipsum fulmen praesagum accipiunt, sed eos praesagos, qui inde futura praedicunt.

§ 10.178  RAPIT raptim ducit. DENSOS ACIE in acie constrictos et coniunctos.

§ 10.179  ALPHEAE AB ORIGINE PISAE Alpheus fluvius est inter Pisas et Elidem, civitates Arcadiae, ubi est templum Iovis Olympici: ex quibus locis venerunt qui Pisas in Italia condiderunt, dictas a civitate pristina, unde nunc addidit 'urbs Etrusca solo', cum praemisisset 'Alpheae ab Origine Pisae'. sane Pisas antiquitus conditas a Peloponneso profectis, vel ab his qui cum Pelope in Elidem venerunt. alii Pisum, Celtarum regem, fuisse Apollinis Hyperborei filium et cum Samnitibus bellum gessisse, a quorum regina, quae post coniugis mortem imperio successerat, receptum, in Etruria oppidum suo nomine condidisse. alii †locum ex deo privigno genitum, iuvenem viribus magnis, Pisas condidisse aiunt. Cato originum qui Pisas tenuerint ante adventum Etruscorum, negat sibi conpertum; sed inveniri Tarchonem, Tyrrheno oriundum, postquam eorundem sermonem ceperit, Pisas condidisse, cum ante regionem eandem Teutanes quidam, Graece loquentes, possederint. alii ubi modo Pisae sunt, Phocida oppidum fuisse aiunt, quod nobis indicio est ex Peloponneso originem id oppidum trahere. alii incolas eius oppidi Teutas fuisse, et ipsum oppidum Teutam nominatum, quod postea †Pisas Lydia lingua sua singularem portum significare dixerunt; quare huic urbi a portu lane nomen inpositum. alii ab Epeo, Troiani equi fabricatore, conditum tradunt, qui cum aliis Graecis in hanc regionem reiectus est: ubi postquam Troianae captivae metu dominarum, ad quas deducebantur, naves incenderunt, desperatione reditus remansit, urbemque condidit et ab ea, quae est in Peloponneso, Pisas cognominavit.

§ 10.181  EQUO FIDENS id est eques optimus. quidam 'Astur' pro 'Astures' accipiunt, apud quos equi et equites optimi perhibentur. VERSICOLORIBUS ARMIS depictis: per quod bellicosus ostenditur.

§ 10.182  TERCENTUM ADICIUNT accedunt et consentiunt eius voluntati: unde ait 'mens omnibus una sequendi', id est coniurati sunt. Probus 'adiciunt' adiacent et quasi iuxta sunt tradit.

§ 10.183  QUI CAERETE DOMO ac si diceret 'qui sunt domo Carthagine'. Caere autem, ut et supra diximus, etiam Agylla dicitur, apo tou khairein, quod verbum salutandi gratia apud Graecos dici solet. hanc Pelasgi condiderunt, qui cum sitim passi nec usquam aquam invenientes, casu quodam fontem invenissent, in eodem loco oppidum condiderunt. nec videatur contrarium, quod ait “ducit Agyllina nequiquam ex urbe secutos”, quasi et Turno et Aeneae praestet auxilium: nam illi Lausum fugientem secuti sunt, hi vero communi odio et consilio totius civitatis in Mezentium arma commoverunt. MINIONIS fluvius est Minio Tusciae, ultra Centumcellas.

§ 10.184  PYRGI VETERES hoc castellum nobilissimum fuit eo tempore quo Tusci piraticam exercuerunt; nam illic metropolis fuit: quod postea expugnatum a Dionysio tyranno Siciliae dicitur, de quo Lucilius “scorta Pyrgensia”. INTEMPESTAEQUE GRAVISCAE Graviscanum oppidum alii intempestum dicunt ventis et tempestatibus carens: quod nulla potest ratione contingere. intempestas ergo Graviscas accipimus pestilentes secundum Plinium in naturali historia et Catonem in originibus, ut intempestas intellegas sine temperie, id est tranquillitate: nam ut ait Cato, ideo Graviscae dictae sunt, quod gravem aerem sustinent.

§ 10.185  LIGURUM DUCTOR nam Liguria post Tusciam est, circa Gallos.

§ 10.186  CUNARE quidam duci nomen datum tradunt a Cunaro monte, qui in Piceno est. CUPAVO o Cupavo: et declinatur 'Cupavo', sicut 'Cicero' 'Cato'.

§ 10.189  NAMQUE FERUNT LUCTU CYCNUM PHAETHONTIS AMATI Phaethon Clymenes et Solis filius fuit. qui cum doleret obiectum sibi ab Epapho, rege Aegypti, quod esset non de Sole, sed de adulterio procreatus, duce matre venit ad Solem et poposcit, ut si vere esset eius filius, petenda praestaret. quod cum Sol iurasset per Stygem paludem se esse facturum, petit ille ut eius currus agitaret. Sol post iusiurandum negare non potuit. acceptis itaque curribus Phaethon, cum orbitam solis exisset, et coepisset mundus ardere, a Iove fulminatus in Eridanum cecidit, qui et Padus vocatur. huius interitum flentes sorores, Phaethusa et Lampetusa, deorum miseratione in arbores commutatae sunt, ut hic dicit, in populos, ut in bucolicis, in alnos. fuit etiam quidam Ligus, Cycnus nomine, dulcedine cantus ab Apolline donatus, amator Phaethontis. qui cum eum fleret extinctum, longo luctu in avem sui nominis conversus est. qui postea ab Apolline inter sidera conlocatus est. cuius nunc filium Cupavonem dicit habere cycni pennas in galea ad formae paternae insigne monstrandum. CRIMEN AMOR VESTRUM Phaethontem amatum a Cycno aut pie aut turpiter, accipiamus necesse est. si turpiter, talis est sensus: crimen vestrum est, o Cycne et Phaethon, quod sic amastis; hoc vobis tantum potest obici. alii 'vestrum' pro 'tuum' accipiunt, et ad solum Cycnum referunt, ut “vos, o Calliope, precor”. si pie amavit, secundum Asprum 'crimen' erit 'causa', ut alibi “et crimine ab uno disce omnes”, ut sit sensus: o Phaethontiades sorores et o Cycne, causa vestrum, id est vestrae mutationis, amor est, quia sic Phaethontem amastis, ut periretis.

§ 10.190  UMBRAMQUE SORORUM ambitiose dictum pro 'inter arbores de sororibus factas'. et est unum de his, quae habet Vergilius inimitabilia et sua propria: tale est illud “sinuatque alterna volumina crurum”, item “cum primum sulcos aequant sata”.

§ 10.191  MUSA carmine, cithara, cantilena.

§ 10.192  CANENTEM SENECTAM qui canentem senectam mollibus transegit in plumis. CANENTEM SENECTAM pro albo colore neoterice dictum putant.

§ 10.193  SIDERA VOCE SEQUENTEM cum cantu caelum petentem: vel quod est re vera relatus in sidera, sicut videmus in sphaera.

§ 10.194  FILIUS deest 'eius'. AEQUALES COMITATUS CLASSE CATERVAS aut per naves aequaliter habens distributas catervas: aut ipsi duci pares virtute.

§ 10.195  CENTAURUM aut nomen navis; aut qui erat in navi pictus.

§ 10.198  OCNUS iste est Ocnus, quem in bucolicis Bianorem dicit, ut “namque sepulchrum incipit apparere Bianoris”. hic Mantuam dicitur condidisse, quam a matris nomine appellavit: nam fuit filius Tiberis et Mantus, Tiresiae Thebani vatis filiae, quae post patris interitum ad Italiam venit. alii Manto, filiam Herculis, vatem fuisse dicunt. hunc Ocnum alii Aulestis filium, alii fratrem, qui Perusiam condidit, referunt: et ne cum fratre contenderet, in agro Gallico Felsinam, quae nunc Bononia dicitur, condidisse: permisisse etiam exercitui suo ut castella munirent, in quorum numero Mantua fuit. alii a Tarchone Tyrrheni fratre conditam dicunt: Mantuam autem ideo nominatam, quod Etrusca lingua Mantum Ditem patrem appellant, cui cum ceteris urbibus et hanc consecravit. MANTUS genetivus Graecus est: nam si latine declinaveris 'Mantonis' facit, sicut in Plauto legimus “Ionis”.

§ 10.201  DIVES AVIS maioribus praepotens. et bene 'dives avis', quia non ab Ocno, sed ab aliis quoque condita fuit: primum namque a Thebanis, deinde a Tuscis, novissime a Gallis, vel, ut alii dicunt, a Sarsinatibus, qui Perusiae consederant. SED NON GENUS OMNIBUS UNUM quia origo Mantuanorum et a Tuscis venit, qui in Mantua regnabant, et a Venetis: nam in Venetia posita est, quae et Gallia cisalpina dicitur.

§ 10.202  GENS ILLI TRIPLEX POPULI SUB GENTE QUATERNI quia Mantua tres habuit populi tribus, quae in quaternas curias dividebantur: et singulis singuli lucumones imperabant, quos tota in Tuscia duodecim fuisse manifestum est, ex quibus unus omnibus praeerat. hi autem totius Tusciae divisas habebant quasi praefecturas, sed omnium populorum principatum Mantua possidebat: unde est 'ipsa caput populis'. ergo Vergilius miscet novam et veterem Etruriam, ut utriusque principatum patriae suae adsignet, cum alioquin Mantua ad haec auxilia pertinere non debeat, quia Aeneas nulla a transpadanis auxilia postulaverit, cum omnis exercitus adversum Mezentium uno loco consederit. et propterea putatur poeta in favorem patriae suae hoc locutus, ut de hac sola trans Padum pro Aenea adversum Mezentium auxilia faciat venisse, quod nec populorum nomina, nec lucumonum rettulerit.

§ 10.203  TUSCO DE SANGUINE VIRES quia robur totum a lucumonibus habuit.

§ 10.204  IN SE ARMAT id est odio sui in arma compellit.

§ 10.205  PATRE BENACO VELATUS HARVNDINE GLAUCA MINCIUS I. D. I. A. PINU Benacus lacus est Venetiae, de quo fluvius nascitur Mincius. iure ergo dux Venetus fluvium provinciae suae depinxit in navi: quem Benaci filium, quia ex ipso habet originem, dicit.

§ 10.207  GRAVIS fortis, ut “ferit ense gravem Thymbraeus Osirim”: vel 'gravis' aut animo, aut aetate, aut 'gravis' propter navem, nam sequitur 'centenaque arbore fluctum verberat assurgens'. CENTENAQUE ARBORE non ait remis, sed arboribus, ad exprimendam navis magnitudinem, quae plures habuit remorum ordines: unde ait Lucanus “et summis longe ferit aequora remis”.

§ 10.208  MARMORE mari.

§ 10.209  TRITON pictus in navis prora: et sic ait quasi de vero Tritone, ut “galea alta Chimaeram sustinet, Aetnaeos efflantem faucibus ignes”. CAERULA 'caerula freta', non 'caerula concha', nam versus non stat.

§ 10.210  LATERUM TENUS ut “crurum tenus”, akhri ton pleuron. HISPIDA horrida, saetosa.

§ 10.211  FRONS HOMINEM PRAEFERT modo frontem primam partem hominis intellegere debemus; nam hoc dicit: a capite usque ad ima latera hominis monstrabatur effigies.

§ 10.212  SPUMEA SEMIFERO incertum, utrum pictus, an ex aere factus.

§ 10.213  TOT LECTI PROCERES quare Tarchonem praeteriit: an quia illi omnes sub imperio eius fuerunt? TER DENIS triginta accipiamus naves fuisse, non, ut quidam volunt, singulos duces tricenas naves habuisse: nam enumeratorum militum non convenit numerus, praesertim cum sequatur 'subsidio Troiae', id est parvo auxilio: nam apud maiores bella non ambitu, sed virtute constabant. TROIAE aut castra Aeneae dixit: aut 'Troiae' pro Troianis.

§ 10.215  IAMQUE DIES CAELO CONCESSERAT non dicit diem intervenisse; nam supra ait “media Aeneas freta nocte secabat”. et 'caelo concesserat' pro 'in caelo', et deest 'nocti'.

§ 10.216  NOCTIVAGO nomen mire conpositum. PHOEBE luna, sicut sol 'Phoebus', item 'Titan' sol, et 'Titanis' luna. describit autem noctem mediam et dicit finitum diem secundum Romanum ritum, qui a media nocte diem numerant, et noctem similiter a medio die. nec lunae fit sine causa commemoratio: nam aliter nymphae videri non poterant.

§ 10.217  NEQUE ENIM M. D. C. Q. parenthesis est.

§ 10.218  CLAVUMQUE REGIT pro 'clavo navem regit'. CLAVVMQUE REGIT iam ei et in quinto libro dedit gubernandi peritiam. VELISQUE MINISTRAT 'velis' quidam dativum volunt, non ablativum, ut si dicamus aliquem ministrare convivis.

§ 10.219  MEDIO IN SPATIO inter navigandum. CHORUS COMITUM NYMPHAE de navibus factae. et mire 'comitum', quia cum eo venerant.

§ 10.220  ALMA CYBEBE a Cybebo Phryge, qui primus ei sacrum instituit. CYBEBE ALMA mater deum, dicta Cybele vel apo tou kubisai ten kephalen, id est capitis rotatione, quod semper Galli, per furorem motu capitis comam rotantes, ululatu futura praenuntiabant: Lucanus “crinemque rotantes sanguinei populis ulularunt tristia Galli”. 'Cybebe' autem bacchius est; nam 'Cybele', anapaestus est, ut “hic mater cultrix Cybele”, vel a Cybelo sacerdote †dici vel a Cybele.

§ 10.222  INNABANT PARITER quia de navibus versae.

§ 10.223  QUOT PRIUS id est 'quantae'; ad numerum retulit: ergo subtraxit 'tot'.

§ 10.224  LUSTRANTQUE circumdant et circumeunt.

§ 10.225  DOCTISSIMA CYMODOCEA poetice, sicut etiam mutatio ipsa confingitur: ergo 'doctissima' quae divinitus hanc doctrinam fuerit consecuta: nam stultissimum est, quod ait quidam: ideo 'doctissima', quia Ilionei navis fuit.

§ 10.226  PONE SEQUENS hoc quidam ideo dictum tradunt, quod adversae videri nolunt: unde est “transque caput iace, ne respexeris”. DORSO EMINET peritia natandi ostenditur.

§ 10.227  TACITIS aut ipsa tacita; aut pro 'tacite et leniter'. SUBREMIGAT subnatat.

§ 10.228  IGNARUM ADLOQUITUR aut praesentiae suae ignarum, aut quod e navibus nymphae factae sunt. VIGILASNE DEUM GENS AENEA VIGILA verba sunt sacrorum; nam virgines Vestae certa die ibant ad regem sacrorum et dicebant 'vigilasne rex? vigila'. quod Vergilius iure dat Aeneae, quasi et regi et quem ubique et pontificem et sacrorum inducit peritum. et bene primo interrogat, deinde quod vigilat, approbat. 'deum' autem 'gens' propter “dis genite” et “geniture deos”.

§ 10.229  VELIS INMITTE RUDENTES hoc est rudentibus vela inmitte, id est laxa, ut est illud “notas odor attulit auras”. inmitti autem dicuntur rudentes cum vela laxantur.

§ 10.230  SACRO DE VERTICE argute 'sacro', ne miretur Aeneas deas factas. PINUS hoc loco secundum quartam dixit declinationem, in bucolicis iuxta secundam, “ut Maenalus argutumque nemus pinosque loquentes semper habet”. NOS SUMUS loquitur per definitiones. sane declamatorie hos versus explicuit.

§ 10.231  PERFIDUS qui post foedus bella commovit: hinc Latinus “ipsi has sacrilego pendetis sanguine poenas”. alii e communi sermone perfidum Rutulum dici volunt, quia ipsa Troiana est. UT autem pro 'quoniam': Plautus in Pseudulo “ut lassus veni de via, me volo curare” (Ps. 661), et in Mostellaria “eundem animum mihi oportet esse gratum ut impetravi” (Mos. 220) pro 'quoniam'.

§ 10.232  PRAECIPITES nomen pro adverbio, 'praecipitanter'.

§ 10.233  RUMPIMUS propter illud “continuo puppes abrumpunt vincula ripis”. INVITAE ac si diceret: malueramus tibi potius servire, quam in nympharum numina commutari. TEQUE PER AEQUOR QUAERIMUS id est haec nobis vagandi est causa, ut te invenire possimus.

§ 10.234  REFECIT aut 're' vacat: aut quia ante in ipsis forma fuerat navium. ergo alteram fecit.

§ 10.235  DEDIT ESSE DEAS Graeca figura, ut “donat habere viro”. AEVUM inmortalitatem. AGITARE diagein, hoc est agere.

§ 10.238  IAM LOCA IVSSA TENENT ut et supra diximus, hoc kata to siopomenon accipiendum est; nam intellegimus, eum equites misisse per terram.

§ 10.240  NE CASTRIS IVNGANT aut 'se' subaudis: aut 'iungant' pro 'iungantur'.

§ 10.241  SOCIOS VENIENTE VOCARI antiquo verbo militiae usus est: viros enim 'vocari' significat eos, qui necessitate in bellum, non voluntate conveniunt.

§ 10.244  CRASTINA LUX deest 'veniat', hoc est crastina lux veniat tantum. [10.et crastina lux] si ad Aeneam referas 'spectabis' et 'non inrita dicta putaris', 'crastina lux' subaudiendum 'cum venerit'. si autem ad lucem 'spectabit' legas, 'crastina lux' suspendendum. quidam CRASTINA LUX MEA SI NON INRITA DICTA PUTARIS INGENTES RVTVLAE SPECTABIT CAEDIS ACERVOS 'spectabit' est vera lectio, et ordo est 'si mea dicta inrita non putaris, crastina lux ingentes acervos caedis videbit': nam male quidam 'spectabis' legunt et ad lucem referunt. quod non procedit; nullus enim sic loquitur: o Aenea, nisi quae dico minime credis, o lux crastina ingentes caedis acervos videbis. alii more antiquo 'lux' pro 'luce' accipiunt: Lucilius in tertio “hinc media remis Palinurum pervenio nox” pro 'nocte'. Longus ait “deest 'venerit'”: unde et ipse 'spectabis' legit.

§ 10.246  DEXTRA DISCEDENS INPULIT mire 'discedens': adiuvatur enim pulsus recedente eo qui inpulerit.

§ 10.247  HAVD IGNARA MODI inpulit navem libramenti peritia et moderationis: quippe quae fuerat navis. FUGIT pro 'velociter' posuit.

§ 10.248  OCIOR ET IACULO breviter tribus comparavit, quoniam et sagittam ventis aequavit.

§ 10.249  INDE ALIAE CELERANT CURSUS hoc est, inde aliae nymphae aliarum navium cursus celeriores efficiunt, sicut fecerat Cymodocea. an 'aliae' naves? INSCIUS id est rerum quas audierat; nam credere ex aperto non poterat.

§ 10.250  OMINE augurio promissae victoriae.

§ 10.251  CONVEXA hic 'convexa' epitheton est, quia ait 'supera convexa': alibi solum 'convexa' principale est.

§ 10.252  ALMA PARENS IDAEA DEUM alma proprie est tellus ab eo quod nos alat, abusive tamen etiam aliis numinibus hoc epitheton datur. terram autem ipsam constat esse matrem deum: unde et simulacrum eius cum clavi pingitur; nam terra aperitur verno, hiemali clauditur tempore. DINDYMA mons Phrygiae.

§ 10.253  TURRIGERAEQUE URBES civitates turritae, quas terra gerit; unde et cum corona turrita mater pingitur deum. AD FRENA LEONES ideo hoc fingitur, quod omnis feritas maternae subiacet adfectioni et subiugata est. figurate autem 'leones ad frena cordi', id est frenati leones.

§ 10.254  PROPINQUES familiare efficias, prosperes, matures, propitium facias, ut “et propius res aspice nostras”.

§ 10.255  PHRYGIBUSQUE ADSIS ac si diceret, et cultoribus tuis.

§ 10.256  TANTUM EFFATUS breviter, ut supra ait, propter lucem iam maturam, id est plenam; nam non crepusculum, sed lux iam matura describitur. REVOLUTA id est aperta, sicut contra involutum dicimus esse quod clausum est. RVEBAT autem non occidebat, sed oriebatur, cum impetu veniebat, quia per orbem: ut “et ruit Oceano nox”. et est in sensu hysteroproteron: prius enim nox fugatur, sic dies oritur.

§ 10.257  MATURA multa, quasi tempestiva et quam iam esse oportebat: aut satis plena et clara.

§ 10.258  SOCIIS EDICIT secundum dicta nymphae. †SIGNA SEQUANTUR numquid literarum figura faciunt pervolutam? SIGNA SEQUANTUR vel tesserae vel tubarum, vel re vera signa militaria.

§ 10.264  QUALES SUB NUBIBUS ATRIS altis modo.

§ 10.265  STRYMONIAE vero GRVES a fluvio Thraciae Strymone, iuxta quem habitant. haec autem comparatio non ad telorum pertinet iactum, sed ad Troianorum clamorem.

§ 10.266  FUGIUNTQUE NOTOS aut quosvis ventos frigidos: nam etiam grues significant tempestatem futuram, ut in georgicis legimus “aut illum surgentem vallibus imis aeriae fugere grues”: aut re vera 'notos'; horum enim calorem fugiunt cum revertuntur in Thraciam ex Aegypto. SECUNDO num laeto? Troianorum clamor ex gaudio.

§ 10.269  ADLABI CLASSIBUS AEQUOR cum classibus labi; aut aequore classem labi. quidam ita exponunt, ut hoc ad phantasiam Rutulorum referant, quoniam admirantibus his unde tanta fiducia animos Troianorum incessisset, repentina facies multarum navium adpropinquantium perinde visa est, atque si ipsum aequor cum classibus allaberetur.

§ 10.270  ARDET APEX CAPITI ex sequentibus intellegimus Aeneae armorum fieri descriptionem; nam dicturus est 'at non audaci Turno fiducia cessit', quamvis talia arma conspiceret. si tamen primam respicias conexionem, quasi de Turno videtur dicere: quod non procedit. 'apex' coni altitudo hoc loco. est autem Homeri et locus et comparatio. hoc autem iste violentius posuit, quod ille stellae tantum facit comparationem, hic etiam stellae pestiferae, respiciens quas clades Rutulis sit inlaturus Aeneas. possumus tamen 'apex capiti' accipere utrumque eum fuisse conplexum cum dicit 'ardet apex capiti cristisque a vertice flamma funditur', et sacerdotis per apicem et viri fortis facere mentionem. dicitur autem apex virga, quae in summo pilleo flaminum lana circumdata et filo conligata erat, unde etiam flamines vocabantur. hoc autem nomen a veteribus tractum est: apere enim veteres ritu flaminum adligare dicebant; unde apicem dictum volunt.

§ 10.272  COMETAE SANGUINEI LUGUBRE RUBENT pro 'lugubriter'. cometae autem latine crinitae appellantur. et stoici dicunt has stellas esse ultra XXXII. quarum nomina et effectus Avienus, qui iambis scripsit Vergilii fabulas, memorat. Plinius etiam Secundus dicit, cometas stellas esse naturales, quae apparent certis temporibus. item hoc quoque commemorat, cometas fieri de planetis quinque, unde interdum bonum, interdum pessima significant. nam si de Venere aut Iove fiant, optima praenuntiant; si de Marte aut Saturno, deteriora: nam Mercurialis semper talis est, qualis ille cui cohaeret; unde et minister deorum fingitur. hinc est ergo quod modo ait 'cometae sanguinei lugubre rubent', id est noxii. hanc stellam Electram dicunt, cum qua Iuppiter concubuit. quae cum Troiam ardentem videret, capillum lacerabat atque ita in astra est recepta. sane Avienus cometarum has differentias dicit: stella, quae obliquam facem post se trahens quasi crinem facit, Hippius vocatur. ista si ab occasu solis in ortum veniat, mala Persidi et Syriae ostendit; si ad meridiem attenderit, Africam et Aegyptum a malis relevat, solis pecoribus pestem denuntians; si septemtrionem respexerit, Aegyptum bellis et miseriis premit; si occidentem attenderit, gravat Italiam et quicquid ab Italia usque ad Hispanias tenditur; si a meridie in septemtrionem ierit, a bellis quidem externis securitatem denuntiat, sed seditiones domesticas significat. alter cometes est, cui ex gladio nomen est, nam Graece xiphias appellatur. cuius tractus est longior et pallidus color, neque comas habere dicitur, et hebetior eius flamma est. qui si orientem attenderit, regem Persidis dolis significat appetendum, denuntiat et bella; etiam Syrios pari conditione involvit; et Libyam atque Aegyptum fraude et insidiis nuntiat posse laborare. quod si occidentem attenderit, foedera nocua regionis eius regi significat, quae dicit per puellam conrogatam in nuptias posse dissolvi. alter cometes est, qui lampas appellatur et quasi fax lucet. hic cum orientem attenderit, omnes illas orientis partes dicit nebulis posse laborare frugesque eorum caliginoso aere corrumpi; si meridiem attenderit, Africam dicit siccitate et serpentibus posse laborare; si occidentem spectaverit, Italiam dicit adsiduis fluminum inundationibus laborare; si septemtrionem viderit, famem gentibus septemtrionalibus significat. est etiam alter cometes, qui vere cometes appellatur; nam comis hinc inde cingitur. hic blandus esse dicitur. qui si orientem attenderit, laetas res ipsi parti significat; si meridiem, Africae aut Aegypto gaudia; si occidentem inspexerit, terra Italia voti sui compos erit. hic dicitur apparuisse eo tempore quo est Augustus sortitus imperium; tunc denique gaudia omnibus gentibus futura sunt nuntiata. si septemtrionem attenderit, prospera universa significat. est alter cometes in tympani modum, qui nec valde lucet, et electri colorem habet, quem disceum vocant. iste quoniam ex uno loco non solet gigni, orbi terrarum caedes, rapinas, bella et cetera mala significat. sextum cometen appellari ex regis Typhonis nomine Typhonem dicunt, qui semel in Aegypto sit visus, qui non igneo, sed sanguineo rubore fuisse narratur; globus ei modicus dicitur et tumens, crinem eius tenui lumine apparere ferunt, qui in septentrionis parte aliquando fuisse dicitur. hunc Aethiopes dicuntur et Persae vidisse et omnium malorum et famis necessitates pertulisse. quarum †ple vel inpleniores differentias, vel in Campestro vel in Petosiri, siquem delectaverit, quaerat.

§ 10.273  SIRIUS ARDOR Sirius stella est in ore canis, quae, ut in tertio diximus, quantum in ipsa est, pestifera est, sed pro qualitate adiacentium aut vincitur aut maioribus utitur viribus: hinc est quod, cum certo tempore semper oriatur, non semper est noxia. sed secundum physiologicos, idcirco canis caloris sidus putatur, quod id animal igneam vim habet: nam quod natura inimicum umorem habeat, propterea fieri ut aegre aquam hauriat ad restinguendam sitim: nam ideo eos, qui rabidi canis morsu continguntur, aquam refugere et, ni cito subveniatur, perire siti, quia †nifus eius animalis, quod contrarium umori sit, similiter in corpore humano saeviat.

§ 10.275  LAEVO noxio hic, ut “si mens non laeva fuisset”: alibi pro bono, ut “siquem numina laeva sinunt”. an potius 'laevo' notio, quia canis circa austrum est et astrologi notia quae sunt in caelo sinistra vocant? quod autem ait 'contristat lumine', cum de stella loqueretur, quam armis splendentibus comparavit, bene hoc Statius ad ipsa arma transtulit, dicens “armaque in auro tristia”.

§ 10.277  PRAECIPERE pro 'praecipiendi et depellendi'.

§ 10.279  QUOD VOTIS OPTASTIS ADEST magna ars persuadentis est, ut quod cupit fieri, in praeiudicium trahat. sic hoc loco quia vult Turnus, ut optent pugnam eius socii, hanc eos semper dicit optasse. PERFRINGERE DEXTRA fortiter facere. et bene verbo usus est militari.

§ 10.280  IN MANIBUS non iam in votis, sed in manibus res est. ESTO pro 'sit': tertia namque persona est. 'referto' autem pro 'referat'.

§ 10.281  REFERTO FACTA PATRUM alii hic distinguunt, ut sit, referat modo unusquisque facta patrum et laudes. et secutus Sallustium hoc dixit, qui ait, Hispanorum fuisse, ut in bella euntibus iuvenibus parentum facta memorarentur a matribus. alii distinguunt 'nunc magna referto facta', ut duas res dixerit: nunc unusquisque et suorum factorum meminerit, et laudis parentum.

§ 10.283  EGRESSIQUE si 'egressi', figurate dictum est.

§ 10.284  AVDENTES FORTUNA IVVAT Terentianum “fortes fortuna adiuvat”. et potest haec sententia et superioribus adplicari et per se separatim intellegi.

§ 10.285  VERSAT QUOS DUCERE CONTRA cogitat quidem, sed non facit, ne diviso exercitu utrobique vincatur: quod sequentia indicant, nam paulo post dicturus est 'et rapit acer totam aciem in Teucros'.

§ 10.286  CONCREDERE 'con' vacat.

§ 10.287  ALTIS 'puppibus', non 'pontibus'.

§ 10.288  PONTIBUS transtris, scalis navium. SERVARE pro 'servaverunt'.

§ 10.289  LANGVENTIS tranquilli. BREVIBUS vadis. SE CREDERE pro 'crediderunt'.

§ 10.290  PER REMOS id est scaphis. et deest 'descendunt'.

§ 10.291  NON SPIRANT legitur et 'sperat', quod et melius est: nam dum vada esse non sperat, incidit in ea. NON SPERAT] quia 'fracta non remurmurat unda, sed mare inoffensum crescenti adlabitur aestu'.

§ 10.293  PRECATUR modo cum precibus hortatur.

§ 10.295  TOLLITE FERTE ad celeritatem nimiam dictum est. FINDITE ROSTRIS militari felle dictum est, ut etiam terra ipsa quodam modo sentiat hostis adventum.

§ 10.297  STATIONE statio est portus temporalis; nam portus est ubi hiematur. sed modo statio siccum litus significat: hoc enim dicit: potiar terra, et navem frangere non recuso.

§ 10.302  INNOCVAE innocuus est cui non nocetur, innoxius qui non novit nocere; sed hoc poetae plerumque confundunt. 'innocuae' quibus non sit nocitum; alibi “litus innocuum”, quod non noceat. SED NON PUPPIS TUA epidiorthosis et prosphonesis.

§ 10.303  DORSO INIQUO dorsum est durior harena, quae remeantibus fluctibus et euntibus plerumque densetur et in modum saxi durescit, quod a nautis pulvinus vocatur, a Graecis thin: Homerus para thina poluphloisboio thalasses. Probus 'vadi dorso' pro 'vado' dictum putat, ut in georgicis “dorso nemoris”. INIQUO sibi nocenti.

§ 10.304  SUSTENTATA non ab alio, ut “fratremque ruentem sustentat dextra”, sed quasi anakokheuousa: vel 'sustentata' cum sustentaretur. Melissus 'sustentata' pro suspensa accipit: nam ideo et 'anceps' est, cum huc atque illuc nutaret. FLUCTUSQUE FATIGAT subaudis 'eam': nam 'fluctus' nominativus est singularis.

§ 10.305  EXPONIT IN UNDIS ideo 'in undis', non 'in undas', quia in ipso loco res agitur, nec est mutatio.

§ 10.306  FRAGMINA antique dictum: nam 'fragmenta' dici debere non nulli adserunt.

§ 10.311  OMEN PUGNAE Sallustius “pugnam illam pro omine bello futuram”. ideo ergo 'omen', quia, sicut nunc, sic ubique vincet Aeneas. INVASIT AGRESTES quia dixit “et latos vastant cultoribus agros”.

§ 10.312  THERONE hoc nomen in Pindaro lectum est tantum. et bene in honorem victoris victum laudat.

§ 10.314  TUNICAM SQUALENTEM splendentem loricam. 'squalentem auro' splendentem auro. et significat copiam densitatemque auri in squamarum speciem intexti: squalere enim dictum a squamarum crebritate atque asperitate, quae in serpentum pisciumve coriis visuntur: alibi “quem pellis aenis in plumam squamis auro conserta tegebat”, et alibi “iamque adeo rutilum thoraca indutus aenis horrebat squamis”. quidquid igitur inculcatum obsitumque aliqua re erat squalere dicebatur. HAVRIT 'ferit' modo significat, sed non nudum latus, sed quod aperuerat: et putatur hysteroproteron. quidam militarem elocutionem putant: cum enim a latere quis aliquem adortus gladio occidit, 'haurit illum' dicunt.

§ 10.316  ET TIBI PHOEBE SACRUM omnes qui secto matris ventre procreantur, ideo sunt Apollini consecrati, quia deus est medicinae, per quam lucem sortiuntur: unde Aesculapius eius fingitur filius; ita enim eum procreatum supra diximus. Caesarum etiam familia ideo sacra retinebat Apollinis, quia qui primus de eorum familia fuit, exsecto matris ventre natus est, unde etiam Caesar dictus est: licet varia de etymologia huius nominis dicantur, ut diximus supra.

§ 10.317  QUOD LICVIT PARVO legitur et 'cui licuit'. et respexit ad illud, quod ferrum nunc iuvenis vitare non potuit, quod parvus evasit. NEC LONGE pro 'nec multo post', adverbium loci pro temporis antique.

§ 10.320  IVVERE MANUS id est suae.

§ 10.321  USQUE tamdiu, donec. DUM TERRA donec [10.in] terra. LABORES PRAEBVIT nove dixit, cum bona praeberi dicantur. an ideo 'praebuit', quod haec Herculi profuerunt, ut ad inmortalitatem per ista perveniret.

§ 10.322  ECCE PHARON legitur et 'Pharo', ut “it clamor caelo”, ut sit dativus ab eo, quod est 'hic Pharus'. si autem 'Pharon' legeris, figuratum est; nam de nominativo transit ad dativum, dicens 'clamanti'. INERTES aut quod alii inertiam obiecerint: aut quia, ubi pugnari oportet, loqui inertis est.

§ 10.324  FLAVENTEM MALAS flaventes malas habentem, primae aetatis. et est ordo: tu quoque Cydon miserande iaceres, dum sequeris Clytium flaventem prima lanugine malas, id est dum adulescentem sectaris, cuius amore flagrabas: qui iuvenum tibi semper erant.

§ 10.325  INFELIX NOVA GAVDIA CYDON de Cretensibus accipimus quod in amores puerorum intemperantes fuerunt: quod postea in Laconas et in totam Graeciam translatum est, adeo ut et Cicero dicat in libris de re publica, obprobrio fuisse adulescentibus si amatores non haberent. propter quod poeta Cydonem inducit amatorem. novimus autem Cydonas Cretenses dici. sane 'Cydon' quando nomen est proprium, 'Cy' naturaliter producit; si appellativum, corripit 'Cy', ut “Parthus sive Cydon, telum inmedicabile torsit”. tamen Statius etiam in proprio corripuit, ut “haec regi promissa Cydon haec Lampe dabamus”: quod fecit, abutens licentia qua utimur in propriis nominibus. NOVA GAVDIA quem tunc primum amare coeperat.

§ 10.326  STRATUS id est paene. SECURUS AMORUM hoc loco 'oblitus': aliter “securus amorum germanae”, id est contemnens, non curans.

§ 10.327  MISERANDE pro 'miserandus'; nam pro nominativo vocativum posuit, ut contra “socer arma Latinus habeto”: licet illic possit accipi 'socer arma Latinus habeat': nam 'habeto' et secunda et tertia persona est. tamen etiam et alibi nominativum pro vocativo posuit, ut “corniger Hesperidum fluvius regnator aquarum”.

§ 10.328  STIPATA COHORS id est unanimiter veniens.

§ 10.329  SEPTEM NUMERO hoc est pro 'septem': et deest 'quia': veteres enim ita enuntiabant: Lucilius in IV. “hi prae se portant ingentes munere pisces triginta numero”. an potius proprie? credibile est enim ut saepius iecerint. SEPTENAQUE TELA more suo pro 'septem', ut 'bina' pro duobus: “frenaque bina”.

§ 10.331  STRINGENTIA CORPUS quidam emphatikoteron putant, id est iam stringentia. alii participium praesens pro futuro accipiunt, id est quae nisi essent deflexa, stringere habuerant. DEFLEXIT PARTIM S. C. ALMA VENUS male ait Donatus, hoc loco ante dictorum oblitum esse Vergilium, quod post Iovis prohibitionem bellis facit numina interesse, non respiciens, Iovem magis deos hortatum esse in foedera, quam a bellis prohibuisse: nam et paulo post tam Iuno, quam Iuturna bellis intererunt.

§ 10.332  ACHATEN omnia nomina quae in 'tes' exeunt, vocativum in 'a' mittunt, ut 'Achates Achata', 'Thymoetes Thymoeta'.

§ 10.333  SUGGERE TELA MIHI ordo est: suggere tela mihi, quae in campis Iliacis in Graecorum stetere corporibus: nullum enim dextera mea in Rutulos sine causa iaculabitur telum eorum, quae iam sunt caede hostium comprobata. qui vero 'steteruntque in corpore Graium' per coniunctionem, non per pronomen legunt, hi non 'que' sed 'autem' debuisse dici putant, et mutatam a poeta coniunctionem. alii 'que' coniunctionem pro 'enim' ponunt, ut “primaque oriens erepta iuventa est”.

§ 10.336  TRANSVERBERAT scindit.

§ 10.338  HVIC FRATER SUBIT 'huic subit' id est prope venit.

§ 10.339  TRAIECTO MISSA LACERTO quae fuerat missa retro acto lacerto.

§ 10.340  PROTINUS iugiter, continue. TENOREM currendi modum, id est eodem impetu fertur.

§ 10.341  MORIBUNDA morienti similis. quod ita esse etiam Sallustius comprobat et ostendit, qui ait “quasi vitabundus per tramites et saltuosa loca exercitum ductare”: nam Iugurtha non vitabat legatum, sed se eum vitare simulabat. nam quia nomen est, ideo significat similitudinem, non passionem. quod si participialiter diceretur, a passivo veniret: omnia enim a passivo participia in 'dus' exeunt. MORIBUNDA similis morienti: non enim participialiter aliquid significat, sed nominis habet significationem. nominis autem significatio similitudinem habet, non passionem. quando dico 'moriturus est', vere moriturus est; moribundus autem non vere, sed similis morienti est: unde et Sallustius dixit “quasi vitabundus”. NERVIS aut necessarie additur 'nervis', aut 'nervis' tantum 'pependit'.

§ 10.342  FRATRIS DE CORPORE RAPTO si diceret 'fratrum de corpore', speciosius esset: quod ideo omisit, quia hasta Alcanoris tantum vulneraverat manum, in Maeonis vero haeserat corpore.

§ 10.344  EST LICITUM quoniam non contra dixerat. FEMUR 'femur' dicimus, quia legitur et declinatur 'huius femoris'; illius vero ablativi non invenitur nominativus “laetus eripit a femine”, licet Caper in libris enucleati sermonis dicat 'femen'; sed non ponit exemplum. ergo aut 'hoc femur', aut 'hoc femen': nam 'femus' non dicimus penitus.

§ 10.345  HIC CURIBUS hoc est 'tunc'. et est ordo: tunc fidens primaevo corpore advenit Clausus Curibus, qui erat de Curibus, ut “Verres Romulia”: aut 'fidens Curibus', id est multitudine, ut “ecce Sabinorum prisco de sanguine magnum agmen agens Clausus”.

§ 10.346  RIGIDA id est tenens eam, non vibrans et iaciens.

§ 10.350  BOREAE DE GENTE SUPREMA aut originem ducentes a Zetho et Calai, qui filii Boreae et Orithyiae nymphae fuerunt, ut 'de gente' de genere accipiamus: aut certe in hyperboreis montibus natos, unde est origo venti Boreae. 'suprema' autem pro 'supremi Boreae'. si autem, ut quidam volunt, Boream principium generis accipiamus, erit 'suprema' dictum pro 'summa': quod si ventum intellegimus, 'suprema' ultima modo: sicut enim dictum est, initium flandi Boreas concipit ab hyperboreis montibus. ISMARA Thraciae civitas a monte Ismaro dicta. hic autem feminino 'Ismara', quia patriam dixit, ibi neutro “iuvat Ismara Baccho conserere”.

§ 10.354  EXPELLERE TENDUNT hoc est loco se invicem movere contendunt.

§ 10.355  LIMINE decenter dictum, id est in litore.

§ 10.356  MAGNO AETHERE id est aere in magno; nam venti in aethere non sunt, sed in aere: sic supra “atque aethera tranant cum sonitu” pro 'aerem'.

§ 10.359  OBNIXA OMNIA CONTRA mare mari, nubes nubibus, venti ventis. legitur et 'obnixi', ut referatur ad ventos.

§ 10.361  HAERET PEDE PES pro 'pedi'; nam antiptosis est. et est Homeri versiculus.

§ 10.362  ROTANTIA ut “Eleusinae matris volventia plaustra”: 'rotantia' ergo quae rotantur.

§ 10.363  TORRENS non Tiberis, sed quicumque alius fluvius ad tempus crescens.

§ 10.364  INSVETOS ACIES INFERRE PEDESTRES quia saxis, quae torrens intulerat, inpediti Arcades, omissis equis pedestrem pugnam insueti inierant et a Latinis pellebantur. ARCADAS accusativus est pluralis, cuius ultima syllaba ideo brevis est, quia nominativus pluralis 'es' terminatur, ut 'hi Arcades', ut 'delphines delphinas'.

§ 10.365  LATIO SEQUACI metonymia pro 'Latinis', ut alibi “invadunt urbem somno vinoque sepultam”.

§ 10.366  DIMITTERE QUANDO 'quando' siquidem. et est Romanae militiae: nam in locis inpeditis equos comitibus dabant et pedestri certamine confligebant.

§ 10.369  QUO FUGITIS hoc amare dictum est. et iam preces sequuntur. PER VOS ET FORTIA FACTA adiurat eos per ipsorum facta, quoniam non habet puer proprios titulos: nam est ei prima militia.

§ 10.370  PER DUCIS EVANDRI melius 'ducis', quam si dixisset 'regis': hoc enim nomen exprimit ducentem in proelia: Sallustius “quo cupidius in ore ducis se quisque bonum et strenuum ostentantes” non dixit 'proconsulis'. DEVICTAQUE BELLA finita, exhausta: nam hostis vincitur, non bellum.

§ 10.371  SUBIT succedit, ut “cui deinde subibit”. LAVDI ut solet, virtuti: potest et proprie intellegi.

§ 10.372  FIDITE NE PEDIBUS dativus est 'pedibus': nam 'fido tibi' dicimus.

§ 10.374  HAC VOS ET PALLANTA DUCEM PATRIA ALTA REPOSCIT hoc vult patria, ut per caedes hostium revertamur.

§ 10.375  NUMINA NULLA PREMUNT argumentatur a facili, dicens, non contra deos, sed contra mortales bella tractamus.

§ 10.377  ECCE MARIS quod est efficax, in fine posuit: nam dicit eos quo fugiant non habere, cum terra teneatur ab hostibus, mare autem pedibus transire non possint. castra vero ingredi turpissimum est: aut certe etiam hoc inpossibile, si ab hostibus obsidentur, ut quidam volunt, intellegentes 'et rapit acer totam aciem in Teucros' scilicet suam, quam ducebat, ceteris relictis. MAGNA CLAVDIT NOS OBICE PONTUS periphrasis, id est mari claudimur. et modo usus habet, ut 'hic obex' dicamus, unde quidam 'magno obice' legunt. antiqui etiam 'haec obex' dicebant, secundum quod est 'magna obice'. hinc est quod non nulli vitant generis dubietatem et legunt 'magni', scilicet 'maris'. Caper tamen in libris dubii generis probat dici et 'hic obex' et 'haec obex', quod, ut diximus, hodie de usu recessit.

§ 10.378  TROIAM id est castra Troianorum.

§ 10.379  DENSOS PRORUMPIT IN HOSTES ut eos hortaretur exemplo.

§ 10.380  FATIS INIQUIS exitum praeoccupavit futurum.

§ 10.381  MAGNO PONDERE hoc est magni ponderis, ut “aere cavo clipeum” pro 'aeris cavi'.

§ 10.383  RECEPTAT ideo frequentativo usus est, quia haerentem hastam ossibus avellere facile non poterat. et expressit moram quandam et molitionem extrahentis. ergo 'receptat' est frequenti concussione divellit. tale est et illud “clipeoque sinistram insertabam aptans”.

§ 10.384  QUEM NON SUPER OCCUPAT 'quem super' Lagum, subauditur 'stantem'. SUPER OCCUPAT quem non desuper occupat: ideo autem 'desuper', quia Pallas ad evellendam hastam fuerat inclinatus.

§ 10.385  NAM PALLAS ANTE RVENTEM DUM FURIT ordo est: nam eundem Pallas ante excipit, id est dolo interimit; ille enim incautus fuerat, furens propter crudelem mortem sodalis, unde et incautus fuerat.

§ 10.387  TUMIDO IN PULMONE et naturaliter tumido, et quia furebat. 'in pulmone' autem 'recondit' archaismos est pro 'in pulmonem'.

§ 10.388  HINC STHENIUM PETIT pro 'tunc', loci adverbium pro temporis. RHOETI DE GENTE VETUSTA ANCHEMOLUM haec fabula in Latinis nusquam invenitur auctoribus. Avienus tamen, qui totum Livium iambis scripsit, hanc commemorat, dicens Graecam esse. Rhoetus ergo Marrubiorum rex fuerat in Italia, qui Anchemolo filio Casperiam superduxit novercam: hanc privignus stupravit. quo cognito cum eum pater persequeretur et ad poenam vocaret, fugiens ille se ad Turnum contulit: ad Daunum. merito ergo in bello Turni Dauni filio Anchemolus gratiam reddit. 'gente' autem 'vetusta' ideo, quia a Phorco, deo marino, originem ducere legitur. hoc totum Alexander Polyhistor tradit, quem Lucius Sulla civitate donavit.

§ 10.390  VOS ETIAM GEMINI ut supra “tu quoque flaventem prima lanugine malas”.

§ 10.392  SVIS etiam suis: Lucanus “et amissum fratrem lugentibus offert”. et est absolutum, suis omnibus, non suis parentibus tantum.

§ 10.393  DISCRIMINA differentias.

§ 10.394  THYMBRE pro 'Thymber', metri causa metaplasmum fecit: ipse enim superius 'Thymber' dixit. EVANDRIUS possessivum est modo, non patronymicon.

§ 10.395  DECISA SVUM mire 'suum', tamquam dominum, a quo fuerat separata.

§ 10.396  SEMIANIMESQUE MICANT DIGITI FERRUMQUE RETRACTANT Ennii est, ut “oscitat in campis caput a cervice revulsum, semianimesque micant oculi lucemque requirunt”: quem versum ita ut fuit, transtulit ad suum carmen Varro Atacinus.

§ 10.397  TUENTES modo videntes, alibi defendentes significat.

§ 10.398  DOLOR ET PUDOR sic de Mezentio “aestuat ingens uno in corde pudor mixtoque insania luctu”. alii dolorem alicuius studii ardorem et promptam gloriae cupiditatem veterum more dictum volunt, ut Graeci ponon appellant: Lucilius in quinto “nam omnibus unus dolor est captus labosque”.

§ 10.399  FUGIENTEM RHOETEA PRAETER id est praeterfugientem.

§ 10.400  TANTUMQUE MORAE FUIT ILO subaudis: ad mortem Ili hoc spatium fuit tantum, et haec sola mora, quo minus Ilus periret. de cuius morte cum nihil dicat, intellegendum est.

§ 10.402  INTERCIPIT quia intercipi aliena dicuntur. TEVTHRA ab eo quod est 'hic Teuthras huius Teuthrae', quomodo 'Aeneas Aeneae'.

§ 10.403  TYREN ab eo quod est 'hic Tyres'.

§ 10.404  SEMIANIMIS potest et 'semianimis' ab eo quod est 'semianimus' legi.

§ 10.405  OPTATO id est ex voto: per aestatem enim venti frequenter optantur et quasi contingere videntur ex voto, quia †difficuli aestate validiores sunt.

§ 10.406  DISPERSA ex diversis locis.

§ 10.407  MEDIIS absolute dixit. EXTENDITUR UNA sicut duces diversis locis commissa proelia continuaverant.

§ 10.408  ACIES VULCANIA ideo abusus est, quia comparatio ad bellum pertinet: nam de igne aciem dicere satis incongruum est: ergo 'acies Vulcania' vis ignis, quae late per campos effunditur.

§ 10.409  ILLE SEDENS non quasi Pallas, pugnantibus suis, nihil agat, sed comparatur illius securitati huius voluntas. VICTOR cui vota processerunt, voti compos, epitukhon. OVANTES abusio est, non proprietas.

§ 10.410  COIT OMNIS IN UNUM id est conpellitur: unanimiter omnes fortiter faciunt.

§ 10.411  SED BELLIS ACER 'sed' modo inceptiva particula est, ut in Sallustio saepius, sicut 'at' interdum: nam non est coniunctio ratiocinantis.

§ 10.412  IN SVA COLLIGIT ARMA post scutum se clausit, alibi “et se collegit in arma”.

§ 10.415  ELATAM IN IVGULUM iugulo suo vulnus minantem.

§ 10.417  FATA CANENS quasi divinus. alii 'cavens' legunt; secundum quod non statim et divinus: nam et ab aliis audita cavere potuerat.

§ 10.418  CANENTIA LUMINA aut hypallage est pro 'ipse canens': aut physicam rem dixit; dicuntur enim pupillae mortis tempore albescere.

§ 10.419  INIECERE MANUM PARCAE traxerunt debitum sibi. et sermone usus est iuris: nam manus iniectio dicitur quotiens, nulla iudicis auctoritate expectata, rem nobis debitam vindicamus. TELISQUE SACRARUNT EVANDRI multis experimentis ostenditur Vergilium subtiliter et aliud agentem ritum vetustissimorum sacrorum referre. hic ergo cum dicit 'telisque sacrarunt Euandri' docet, quidquid destinatum fuerit diis, id sacrum appellari. perveniri autem ad deos non posse, nisi libera ab onere corporis fuerit anima: quod nisi morte fieri non potest. oportune ergo his sacratum Halesum loquitur, cum inminebat interitus.

§ 10.421  DA NUNC THYBRI PATER vicinum invocat numen, circa cuius ripas bella tractantur: sic supra “tu dea, tu praesens nostro succurre labori”.

§ 10.422  DURI aut fortis, aut asperi et crudelis in hostes.

§ 10.423  TUA QUERCUS in tuis ripis creata. sane superius de speciebus stativi augurii dictum est, in quibus capillorem esse diximus, quod hoc loco tangit. capillor autem dicitur cum auspicato arbor capitur et consecratur Iovi Fulguri: dicit enim his versibus 'da nunc, Thybri pater, ferro, quod missile libro, fortunam' et reliqua, 'haec arma exuviasque viri tua quercus habebit': hic ergo cum arborem nominat, videtur veteris ritus inducere mentionem.

§ 10.424  AVDIIT modo exaudiit et ad effectum deduxit, paulo post tantum audiit, ut “audiit Alcides iuvenem”. DUM TEXIT dum spoliat; nam tempus praesens est, non praeteritum ab eo quod est 'tego': sic Plautus “ego hunc hominem hodie texam pallio”. et 'tegit' 'te' primam syllabam corripit, ut tantum positione longa sit.

§ 10.425  INERMUM et 'inermem' dicimus et 'inermum'.

§ 10.426  AT NON CAEDE VIRI TANTA PERTERRITA SINIT AGMINA subaudis 'esse'.

§ 10.427  PRIMUS ABANTEM ideo 'primus', quia comites eius exemplum secuti sunt; nam infert 'sternitur Arcadiae proles sternuntur Etrusci' et 'agmina concurrunt ducibusque et viribus aequis'.

§ 10.428  OPPOSITUM obstantem, fortiter pugnantem. et quidam dubium volunt, utrum 'pugnae oppositum', an 'nodum pugnae', quod est melius. NODUMQUE MORAMQUE bene addidit 'moram', ne 'nodum' aliud acciperemus: nam 'nodus' proprie est densa peditum multitudo, sicut 'turma' equitum, ut lectum est in disciplina militari. 'nodum' ergo pro difficultate accipe, quae vix possit resolvi.

§ 10.430  GRAIS INPERDITA CORPORA TEUCRI quos Graeci perdere nequiverunt. Teucros autem accipimus quos secum duxit Aeneas; nam ait “quorum de numero qui sese in bella sequantur praestantes virtute legit”. aliter non procedit: nam paulo post erupturi sunt qui obsidentur in castris. 'inperdita' autem quis ante hunc?

§ 10.432  EXTREMI ADDENSENT ACIES Lucanus “quantum pede prima relato constringit gyros acies”. 'denseo' autem secundae coniugationis est. NEC TURBA MOVERI TELA MANVSQUE SINIT Lucanus “gladiosque suos conpressa timebat”. quidam sane 'turbam' multitudinem accipiunt; nam plurali numero 'turbas' perturbationes dixerunt et strepitus: unde et Terentium “turbas lampadas” propter strepitum volunt dixisse, cum parcus senex nec puerperam per publicum duci suadeat nec strepitum per turbas adhiberi.

§ 10.438  MAIORE SUB HOSTE sub hostilitate: nam sub diversis hostibus pereunt.

§ 10.439  MONET SUCCEDERE LAVSO expositio talis est: monitus a sorore continuo secat agmen, atque ut vidit socios.

§ 10.442  FEROR pro 'ferri debeo', id est ire debeo.

§ 10.443  CUPEREM IPSE PARENS SPECTATOR ADESSET aspere et amare dictum: multa enim mala graviora videntur si ante oculos nostros eveniant, quam si audiantur. tale est et in secundo de Polite “qui nati coram me cernere letum fecisti”: non enim obicit Pyrrho, quod occiderit, quia hoc ius belli exigebat, sed quare vidente patre: et his similia, ut “inpositique rogis iuvenes ante ora parentum” et “an fratris miseri letum ut crudele videres?” et “vidi oculos ante ipse meos” et “victum tendere palmas Ausonii videre”.

§ 10.444  AEQUORE IVSSO pro 'ipsi iussi'. et est usurpatum participium: nam 'iubeor' non dicimus, unde potest venire 'iussus'. sic ergo hic participium usurpavit, ut Horatius verbum, dicens “haec ego procurare et idoneus imperor et non invitus”. ergo satis licenter dictum est, adeo ut huic loco Probus [10.hic corruptum] alogum adposuerit.

§ 10.445  TUM deinde.

§ 10.446  STUPET IN TURNO id est in Turnum intuens.

§ 10.447  OMNIA quae omnia? an circa Turni arma et corpus?

§ 10.448  TYRANNI regis superbi.

§ 10.449  AUT SPOLIIS EGO IAM RAPTIS LAVDABOR OPIMIS AUT LETO INSIGNI dilemma argumentum, quod est ab utraque parte firmissimum et concludit adversarium. SPOLIIS OPIMIS quae dux duci detrahit, ut diximus supra, sunt spolia opima.

§ 10.450  SORTI PATER AEQUUS UTRIQUE EST 'sorti' pro 'casui' et 'fortunae'. AEQUUS hoc est aequo animo feret, si cecidero: quia dixerat Turnus 'cuperem ipse parens spectator adesset'.

§ 10.452  FRIGIDUS ARCADIBUS COIT IN PRAECORDIA SANGUIS praesagio mortis futurae.

§ 10.453  PEDES APPARAT IRE ne videatur pugnae iniquitate vicisse.

§ 10.454  SPECULA CUM VIDIT AB ALTA hoc ad currus altitudinem spectat, leo ad Turni violentiam atque feritatem. et est ordo: utque leo advolat, talis est Turni imago venientis.

§ 10.457  CONTIGVUM postquam vidit eum venisse intra iactum teli, scilicet ut posset feriri.

§ 10.458  IRE PRIOR PALLAS subaudis 'voluit'. alii 'ire' pro 'it' legunt, ut sit infinitivus pro indicativo. SI QUA si quo modo. FORS fortuna. et dictum est propter illud “audentes fortuna iuvat”. AVSUM num pro 'audentem'?

§ 10.460  PER PATRIS HOSPITIUM deest 'mei'.

§ 10.461  TE PRECOR ALCIDE supra contra inferiorem hostem fluminis imploravit auxilium: nunc contra hostem maiorem viribus deum invocat virtute praestantem.

§ 10.462  CERNAT SEMINECI ad illud quod ait Turnus 'cuperem ipse parens spectator adesset' hic dicit 'ipse suum cernat interitum'.

§ 10.463  VICTOREMQUE FERANT MORIENTIA LUMINA TURNI Donatus dicit 'meminerint', sed melius est 'sustineant', quasi pondus et poenam: nec enim meminisse possunt oculi.

§ 10.465  LACRIMASQUE EFFUNDIT INANES hic ostendit eventum futurum.

§ 10.467  STAT SVA CUIQUE DIES sectis philosophorum poetae pro qualitate negotiorum semper utuntur, nec se umquam ad unam alligant nisi quorum hoc propositum est, ut fecit Lucretius, qui Epicureos tantum secutus est. scimus autem inter se sectas esse contrarias: unde fit ut in uno poeta aliqua contraria inveniamus, non ex ipsius vitio, sed ex varietate sectarum. illud namque quod ait in quarto “sed misera ante diem”, Epicureorum est, qui casibus cuncta concedunt: nunc quod dicit 'stat sua cuique dies', stoicorum est, qui dicunt fatorum statuta servari. sane prudenter fecit ut fluxam et vagam opinionem Epicureorum daret homini, id est sibi, — nam illud ex persona poetae dictum — hanc autem validam daret Iovi: nam stoici et nimiae virtutis sunt et cultores deorum. 'stat' autem fixa est. 'dies' vero tempus vitae; nam feminino usus est genere: cum enim masculino utimur, re vera diem significamus. sane prudenter negaturus a causa coepit, quia qui rogat, dum suspensus expectatione est, potest audire causam, cur sibi postea negatum sit; ceterum si statim neges, non admittit excusationem: ideo negaturus Iuppiter sic coepit. BREVE TEMPUS VITAE quia quandoque finitur: ipse paulo post “Rhaebe diu, res si qua diu mortalibus ulla est, viximus”, item Cicero “quid est enim hoc ipsum diu, in quo est aliquid extremum?”

§ 10.468  OMNIBUS EST magna consolatio, quae ostendit non esse dolenda communia. quis enim indignetur, contingere eum quod omnium est? SED FAMAM EXTENDERE FACTIS contra illud quod occurrebat, vitanda esse ardua, si communis omnibus mors esset, vita brevis, dicit ideo amandas esse virtutes, ut vitae brevitas fama et gloriae meritis possit augeri.

§ 10.469  OPUS officium.

§ 10.470  GNATI DEUM ut Achilles Thetidis, Memnon Aurorae, Ascalaphus Martis.

§ 10.471  SARPEDON secundum Vergilii declinationem, ut “nothum Sarpedonis alti”, paenultima habebit accentum in nominativo; secundum Homerum, qui et Sarpedontos et Sarpedonos facit, et ultima et paenultima syllaba habet accentum. ETIAM SVA TURNUM multi 'et iam' legunt, ut sit 'ecce'. et pertinet ad consolationem si cito periturus est ille qui vincit.

§ 10.472  METAS fines, ut “his ego nec metas rerum nec tempora pono”. PERVENIT bene ad exprimendum celerem mortis adventum praeterito usus est tempore.

§ 10.473  RUTVLORUM REICIT ARVIS respiciendo fecit partem feliciorem, ut “aspice nos hoc tantum”: quicquid enim Iuppiter videt, admodum iuvat. REICIT 're' naturaliter brevis est et eam pro longa posuit: sic alibi “reice, ne maculis infuscet vellera pullis”: quod licet possit excusari, quia cum facit 'reieci', 'i' inter duas vocales posita, producit superiorem, ut dicamus longam eam esse spe, quia per declinationem longa futura est: tamen quia in hac re argumentum magis est quam ratio, dicamus ectasin factam, quae poetis plerumque conceditur.

§ 10.475  FULGENTEM DIRIPIT ENSEM ne iacto telo inermis esset.

§ 10.477  VIAM MOLITA hoc est cum difficultate quaesivit: per quod et soliditas clipei, et minus firmus hastae iactus ostenditur.

§ 10.478  STRINXIT tactu modico praeteriit: ita enim ab antiquis dicebatur: et est significatio levis vulneris.

§ 10.479  FERRO PRAEFIXUM ROBUR periphrasis hastae.

§ 10.481  NUNC MAGE SIT legitur et 'nunc magis est', unus tamen sensus est. sed si 'mage' legamus, propter metrum dictum est pro 'magis', sicut etiam 'pote' pro 'potis': Persius “qui pote? vis dicam? nugaris, cum tibi, calve”: quod adeo in usum venit, ut etiam in prosa inveniatur: Cicero in frumentaria “mage condemnatum hominem in iudicium adducere non posse”. PENETRABILE pro 'penetrale' dicitur: nam quod penetrat 'penetrale' dicitur, quod autem penetratur 'penetrabile'.

§ 10.482  TOT FERRI TERGA non dicit quot terga, sed multa.

§ 10.483  CUM PELLIS quidam 'pellis' humiliter dictum accipiunt.

§ 10.484  CUSPIS INGENS ita accipiendum est, ne incongruum sit, de puero si dixeris 'ingens pectus'. sane cuspidem abusive pro hastae mucrone posuit.

§ 10.485  ET PECTUS PERFORAT hic subdistinguendum, ut 'ingens', sicut diximus, ad superiora possit referri.

§ 10.487  ANIMUSQUE SEQUVNTUR 'animus' pro anima: nam animus consilii est, anima vitae. quidam secundum Epicureos animam per totum corpus divisam esse volunt, et exinde posse fieri ut quis amputata parte corporis vivat: animum vero esse to hegemonikon animae, sine quo vivere non possumus: ergo secundum sectam sibi notam poetam locutum.

§ 10.488  SONITUM SUPER ARMA DEDERE Homeri est arabese de teukhe' ep' auto.

§ 10.491  REFERTE EVANDRO potest et hic distingui, potest et supra 'referte', ut sit 'Euandro remitto qualem meruit filium'.

§ 10.493  QUIDQUID pro 'quodcumque': Plautus in Bacchidibus “quidquid est nomen sibi” (Bac. 25). SOLAMEN HVMANDI EST solacium dolentis scilicet patris: quia hoc solacium est viventium, humare defunctos.

§ 10.494  STABUNT constabunt. hoc ergo dicit: non illi parvo, non parvo periculo, constabunt Aeneae hospitia. et est proverbialis sensus.

§ 10.496  BALTEI potest et synaeresis esse 'baltei', potest et hypermetrus versus; nam sequens a vocali inchoat. balteus autem a numero singulari masculini est tantum generis: Iuvenalis “balteus et tunicae et cristae”: in numero vero plurali et neutri: idem Iuvenalis “quotiens rumoribus ulciscuntur baltea”.

§ 10.497  INPRESSUMQUE NEFAS insculptum Danaidum nefas. Donatus tamen 'inpressum' dicit coactum, quod a patre conpulsae sunt facere. sane fabula talis est. Aegyptus et Danaus fratres fuere. sed cum inter eos contentio de Memphidis imperio fuisset, multis saepe †aduotus contumeliis Danaus fratri Aegypto cessit imperio et relicta patria ad Peloponnesum perrexit. cuius cives ibi rex factus a suo nomine Danaos appellavit. quod cum Aegyptum momordisset, veritus, ne Danaus de filiabus per generos et nepotes auxilia conquireret, fraude concepta, filiis suis quinquaginta fratris filias in matrimonium postulavit. quas Danaus, dolorem exilii retinens, mox promisit. sed cum factae essent nuptiae, sponsae omnes sponsos suos, monente patre Danao, nuptiali nocte necaverunt: sola Hypermestra servato Lynceo fugam dedit, qui post adeptus patruum Danaum interemit. hae Danaides apud inferos hanc poenam habuisse dicuntur, ut in dolium pertusum aquam mittant. NEFAS declinatione caret. SUB NOCTE pro 'in nocte'.

§ 10.499  CLONUS EVRYTIDES laus ab artifice, ut “mira quem fecerat arte Lycaon”, item “divini opus Alcimedontis”. CAELAVERAT AURO non auro caelaverat, sed in auro.

§ 10.500  OVAT iactat, gloriatur. et est ordo, quo spolio potitus ovat gaudetque.

§ 10.501  NESCIA MENS HOMINUM hoc ad Turnum pertinet: quia propter hunc periturus est balteum, quem nunc se sustulisse laetatur.

§ 10.502  SERVARE MODUM num quia 'nescia', ideo 'nec servare modum'? SUBLATA elata.

§ 10.503  MAGNO CUM OPTAVERIT EMPTUM 'magno emptum', scilicet pretio: sci et alibi “et magno mercentur Atridae”. et est sensus talis: erit tempus quo Turnus optabit quovis pretio redimere, ne ipse Pallantem occidisse videatur.

§ 10.505  MULTO GEMITU cum multo gemitu. MULTO GEMITU lacrimis: minus est hic 'cum'.

§ 10.507  O DOLOR hos duos versus plerique a poeta dictos volunt, alii a sociis qui reportant cadaver. 'dolor' autem propter illud 'haec te prima dies bello dedit, haec eadem aufert', 'decus' propter illud 'cum tamen ingentes Rutulorum linquis acervos'.

§ 10.510  MALI TANTI de morte Pallantis scilicet, ut postea inferantur quae praeterea addit. CERTIOR AUCTOR id est nuntius verus.

§ 10.511  TENVI DISCRIMINE LETI modico mortis interstitio: per quod magna Pallantis virtus ostenditur, quo interempto omnis est in fugam conversus exercitus.

§ 10.512  VERSIS fugatis.

§ 10.513  LATUMQUE PER AGMEN 'latum limitem ardens agit per agmen', id est facit: sic melius, quam si dicas 'latum per agmen'. ergo sic intellegamus, aut per ordinem, aut per hypallagen; nam et supra sic ait “haec ego vasta dabo et lato te limite ducam”.

§ 10.515  PALLAS EVANDER IN IPSIS OMNIA SUNT OCULIS erat rectum: Pallas, Euander, mensae quas advena primas tunc adiit, dextraeque datae, in ipsis omnia sunt oculis. sed perite scissa est narratio, per quam animus Aeneae perturbatus exprimitur.

§ 10.517  TUNC ADIIT quidam 'tunc' pro 'quondam' accipiunt.

§ 10.518  QUATTVOR HIC IVVENES emphasis virtutis quod multos, quod iuvenes, quod armatos, quod rapit: minus enim fuerat si dixisset 'capit': unde in XI. “vinxerat et post terga manus, quos mitteret umbris inferias”.

§ 10.519  INFERIAS QUOS IMMOLET UMBRIS inferiae sunt sacra mortuorum, quod inferis solvuntur. sane mos erat in sepulchris virorum fortium captivos necari: quod postquam crudele visum est, placuit gladiatores ante sepulchra dimicare, qui a bustis bustuarii appellati sunt.

§ 10.520  CAPTIVO SANGUINE pro 'captivorum', ut “captivi pendent currus”, item “captivaque vestis congeritur”: et est, ut diximus, speciosus ornatus.

§ 10.521  MAGO dativus est, ut supra “Ilo namque procul”. CONTENDERAT adversum iecerat.

§ 10.522  ILLE ASTU 'astu' pro scientia bellica. SUBIT subsidit.

§ 10.524  PER PATRIOS MANES ET SPES SURGENTIS IVLI per eas personas rogat, propter quas precatur. et bene, ut in belli calore, breviter omnes locos ad impetrandam veniam conplectitur.

§ 10.526  PENITUS DEFOSSA TALENTA multi enim divitias suas obruebant: unde Horatius “quid iuvat inmensum te argenti pondus et auri furtim defossa timidum deponere terra?” sane melius 'infossa' diceret, quam 'defossa', ad quod est metri necessitate conpulsus: nam fugit dubiam syllabam. et quidam volunt, tria genera argenti vel auri poetam conplexum, signatum, factum, infectum: signatum, quod in vasis et signis, ut 'caelati argenti'; infectum quod in massis, ut 'infectique mihi'. atqui talentum non ad numerum solet, sed ad pondus referri; nisi forte usum temporis sui heroicis temporibus poeta voluerit applicare.

§ 10.528  NON HIC VICTORIA TEUCRUM VERTITUR in meo scilicet interitu. Lucanus “non pondera rerum, nec momenta sumus”.

§ 10.529  DABIT DISCRIMINA 'dabit' aut conpensabit, aut faciet, ut “quas turbas dedit”. 'discrimina' autem differentiam circa eventum et victoriam.

§ 10.532  GNATIS PARCE TUIS 'talenta parce' per accusativum Plautine dictum, qui ait in Milite “parce vocem” (Mil. 1220). sane qui in Vergilium scripsit declamationes, de hoc loco hoc ait ex persona Aeneae: 'inprobus es, qui aut regi dones, aut filios exheredes'. 'parce' autem est secundum antiquos 'serva', ut apud Lucilium et Ennium invenitur. quod autem dicit 'gnatis parce tuis', cum supra dixerit 'gnatoque patrique', non est contrarium: nam 'liberos' etiam unum dicimus filium, adeo ut Terentius etiam filiam 'liberos' dixerit, ut in Hecyra “qui illum dignum decreverunt, suos cui liberos committerent”, ubi pater de filio ad uxorem loquitur. ergo usurpavit, respiciens ad 'liberos', ut gnatos de uno diceret. COMMERCIA vicissitudines et ignoscendi facultatem; vel captivorum redemptionem.

§ 10.533  IAM TUM PALLANTE PEREMPTO pro 'iam tum cum Pallantem peremit'.

§ 10.534  HOC PATRIS ANCHISAE MANES idem sentire et patrem et filium dicit, quasi hoc commodum ad illos pertineat.

§ 10.537  NEC PROCUL HAEMONIDES hoc nomen licet possit esse patronymicon, quia in 'des' exit, ut dicamus Haemonis filius, tamen melius est ut id proprium esse dicamus, quia nusquam aliud nomen eius aut praemissum est aut secutum: ergo simile est patronymico, ut sit 'Haemonides' sicut Thucydides.

§ 10.538  INFULA fascia in modum diadematis, a qua vittae ab utraque parte dependent: quae plerumque lata est, plerumque tortilis de albo et cocco.

§ 10.539  INSIGNIBUS ARMIS Asper sic legit et utitur Sallustii exemplo, qui ait “equo atque armis insignibus”: Probus vero 'insignibus albis' dicit legendum, ut vestes albas accipiamus, quae sunt sacerdotibus congruae, sicut Statius de Amphiarao dicit.

§ 10.540  AGIT CAMPO insequitur per campum.

§ 10.541  IMMOLAT quasi victimam, ut ille consueverat: nam hoc verbo ad sacerdotis nomen adlusit. sane immolari proprie dicuntur hostiae, non cum caeduntur, sed cum accipiunt molam salsam: Cato in originibus ita ait “Lavini boves immolatos, prius quam caederentur profugisse in †siciliam”. INGENTIQUE UMBRA TEGIT aut magnitudine corporis sui, aut clipei obumbrat eius cadaver: aut 'ingenti umbra', id est morte tegit, ut “in aeternam clauduntur lumina noctem”: aut 'ingenti umbra tegit' secundum usum accipiendum, id est insultatione eum opprimit et adumbrat, ut superatos dicimus adumbratos: aut 'ingenti umbra tegit' †aut inferior tegat adversum hostes a fortiore quod institutum vivunt causa spoliorum detrahendorum: sequitur enim 'arma Serestus lecta refert humeris'. SERESTUS Serestos duos intellegamus, unum in castris et unum cum Aenea: nam Troiani nondum erupere de castris, ut intellegamus eum quem supra dixit. ergo duo sunt; nec mirum, cum et ipse dixerit, quod exemplo esse possit “Assaracique duo”.

§ 10.542  LECTA REFERT proprie dixit: nam spolia quae aptantur tropaeis, legi dicuntur, id est eligi. TIBI REX GRADIVE ut “tibi, Phoebe, sacravit”. TROPAEUM declinatio latina est, unde paenultima habebit accentum; in numero vero plurali quia tropaea dicimus, sicut Graeci, nec aliquid inde mutilamus, erit in antepaenultima accentus, sicut apud Graecos.

§ 10.543  INSTAVRANT ACIES kata to siopomenon ante fusas accipimus ex eo quod dixit 'instaurant'. VULCANI STIRPE CREATUS notandum stirpem de patre dictam, cum semper de longa generis significatione dicatur.

§ 10.544  VENIENS pro 'qui venerat'.

§ 10.545  DARDANIDES patronymicon a maioribus. ANXYRIS ENSE SINISTRAM quidam ex hoc volunt intellegi etiam Umbronem occisum: constat enim vere ab Aenea occisum, sicut ipse in catalogo ait “sed non Dardaniae medicari cuspidis ictum evaluit”.

§ 10.546  DEIECERAT plusquamperfecto usus est ad exprimendam celeritatem, ut “suras incluserat auro”.

§ 10.547  DIXERAT ILLE ALIQUID proverbialiter dictum est, ac si diceret, non mirum sic occisum esse eum qui sibi plurimum adrogabat. Cornutus ut sordidum inprobat.

§ 10.548  CAELOQUE ANIMUM FORTASSE FEREBAT forte se exaequaverat caelo, ut de Aenea Drances “quibus caelo te laudibus aequem”: aut 'ferebat' elevabat, quod solus esset maiore senectute victurus, debellatis omnibus, id est Aenea cum suis.

§ 10.549  LONGOS pro 'multos'.

§ 10.551  SILVICOLAE FAVNO DRYOPE QUEM NYMPHA CREARAT Faunus hoc loco quidam rusticus intellegendus est, non deus, sicut supra Anxyr, quem legimus Iovem. alii Fauni filium, sed antequam Faunus in deorum numero reciperetur. non nulli etiam nympham non deam volunt, sed Graece sponsam dictam, vel quae recens nupta sit, ne incredibile sit ex duobus numinibus procreatum esse mortalem: quamquam haec numina secundum Aristotelem aliquando moriantur: nam et Eryx, Veneris et Neptuni filius, ab Hercule occisus est.

§ 10.552  ILLE REDUCTA id est longa, ut “interea videt Aeneas in valle reducta”. et intellegimus protenta hasta Tarquiti arma esse inpedita. alii 'reducta' retro acta dicunt, quod non procedit.

§ 10.553  INPEDIT non permisit usui esse ad protegendum Tarquitum.

§ 10.555  DETURBAT TERRAE hoc est in terram.

§ 10.556  SUPER HAEC INIMICO PECTORE FATUR quaeritur quid tantum iste commiserat, ut sic saeviret Aeneas? sed ubique de morte Pallantis obicitur dolor.

§ 10.557  ISTIC NUNC sarcasmos est, id est hostilis inrisio. 'istic' autem pro 'hic'. NON TE OPTIMA MATER utrum vere mater, an terra patria?

§ 10.558  PATRIO SEPULCHRO aut etiam hinc apparet, Faunum hominem fuisse: aut, ut quidam volunt, potest hoc ad matrem referri, ut dicat Aeneas quod mater eum sepelire non possit in sui patris monumentis, id est in avi eius materni.

§ 10.559  ALITIBUS FERIS sarkophagois oionois: Plautus “avi me ferae similem faciam, ut praedicas” (Capt. 123).

§ 10.560  INPASTI ita avidi, ut semper credantur inpasti, sicut de harpyiis dixit “et pallida semper ora fame”, quasi fame.

§ 10.561  PRIMA AGMINA qui agminis erant primi.

§ 10.562  FORTEMQUE NUMAM FULUVMQUE CAMERTEM fulvum xanthon. horum in catalogo meminit.

§ 10.564  AVSONIDUM pro 'Ausonidarum', sicut 'deum' pro 'deorum': nam 'Ausonidum' a genere feminino venit ut 'haec Ausonis' et 'hae Ausonides'. 'Ausonidarum' vero venit ab eo quod est 'hic Ausonida huius Ausonidae'. TACITIS REGNAVIT AMYCLIS inter Caietam et Terracinam oppidum constitutum est a Laconibus, qui comites Castoris et Pollucis fuerunt — cum Glauco, filio Minois, in Italiam venerunt et misti cum Ausonis — et ab Amyclis, provinciae Laconicae civitate, ei inditum nomen est. Lacones itaque isti cum secundum Pythagoream sectam a caede omnium animalium abstinerent — unde Iuvenalis “cunctis animalibus abstinuit qui tamquam homine” — et ex vicinis paludibus natas serpentes occidere nefas putarent, ab iisdem interempti sunt: unde Amyclas tacitas dicit, id est Pythagoreas: nam Pythagorica virtus est quinquennale silentium. Cicero propter nimiam modestiam perisse illos ait, dum a finitimis accipiunt iniurias et tacent eas. est et alia expositio: cum frequenter falso nuntiarentur hostes et inani terrore civitas quassaretur, lata lege cautum est ne quis umquam hostis nuntiaret adventum. postea cum vere hostis veniret, nullo nuntiante, ex inproviso civitas capta est: unde tacitae Amyclae dictae sunt, quod periere silentio. hinc est quod ait Lucilius “mihi necesse est loqui: nam scio Amyclas tacendo perisse”. vel 'tacitis' de quibus taceatur, id est ignobiles et non dignae aliqua opinione: vel hypallage est pro 'ipse tacitus'.

§ 10.565  AEGAEON QUALIS ipse est qui et Briareus dicitur, Caeli et Terrae filius. alii hunc ex Terra et Ponto natum dicunt, qui habuit Cottum et Gygen fratres. hic contra Titanas Iovi adfuisse dicitur, vel, ut quidam volunt, Saturno. IGNEM PECTORIBUS ARSISSE Asper dicit, ignem hunc animae intellegendum calorem, venientem ex ferocia, ut sit 'cum vim suae crudelitatis efflaret', ut in georgicis “spirantem naribus ignem” de equo. alii ignem hunc fulminis volunt, ut sit dictum quemadmodum in primo “illum expirantem transfixo pectore flammas”. sane notandum 'ignem arsisse', cum igni alia res ardeat.

§ 10.567  IOVIS CUM FULMINA CONTRA quia dicitur flammam emisisse oribus suis contra Iovis fulmen. Homerus nihil dicit aliud, quam centum manus eum habuisse et auxilio eum Iovi adversus Neptunum, Iunonem et Minervam fuisse. et forte aut suum ignem, aut Iovis, acceptum spirasse pro eo, ut sit 'contra' non adversus Iovem, sed similiter, a pari, ut Terentius in Adelphis in capite comoediae “ille ut item contra me habeat facio sedulo”.

§ 10.568  PARIBUS id est inter se paribus.

§ 10.569  SIC ut non unam manum putares: namque ad hoc pertinet comparatio, ut intellegamus, eum multitudinis vice dimicasse. DESAEVIT autem hic valde saevit, alias saevire desinit.

§ 10.570  INTEPVIT MUCRO nimia scilicet caede.

§ 10.571  QUADRIIVGES propter homoeoteleuton noluit dicere 'quadriiugos', et contulit se ad aliam declinationem: nam et 'quadriiuges' et 'quadriiugos' dicimus, sicut 'inermis' et 'inermus', 'exanimis' et 'exanimus'.

§ 10.572  ATQUE ILLI equi scilicet, nam ad superiora retulit: quod sciendum est esse vitiosum; interposuit enim 'adversaque pectora'. LONGE GRADIENTEM longis gradibus incedentem: et est militaris incessus. aut e longinquo.

§ 10.574  EFFUNDUNTQUE DUCEM et hoc loco omisit occisum, ut supra “Dardanides contra furit”.

§ 10.575  BIIVGIS erit nominativus 'hic biiugus': nam alias biiugibus faceret, si esset tertiae formae ab eo quod est 'hic biiugis, huius biiugis'.

§ 10.579  ADVERSAQUE INGENS hoc est adversus ipse cum hasta apparuit. et bene 'ingens' visus, cum adversa hasta minaretur.

§ 10.581  NON DIOMEDIS EQUOS NEC CURRUM CERNIS ACHILLIS duos obicit a quibus est victus Aeneas, nec tamen usquequaque: nam eorum impetus evitavit.

§ 10.583  VESANO hic poeta adfectionem suam accommodavit dicendo 'vesano'.

§ 10.585  DICTA PARAT potest legi et 'dicta parat contra'.

§ 10.586  PRONUS PENDENS 'pronus' nomen est, nam et comparatur, ut 'pronior'. si autem participium esset, fieret vitiosa elocutio sine interpositione coniunctionis.

§ 10.587  ADMONVIT praeterito praesenti. PROIECTO extento, ut “proiectaque saxa Pachyni”. PROIECTO] id est ante iacto.

§ 10.592  LUCAGE NULLA TUOS CURRUS FUGA SEGNIS EQUORUM PRODIDIT A. V. V. E. H. V. haec adlocutio contraria est superiori, hoc enim continet: obiecisti mihi quod sim et a Diomede et ab Achille conversus in fugam; te vero, o Lucage, nec equorum tarditas prodidit, quod mihi contigit cum a Diomede occisus est Pandarus qui in eodem curru dimicabat, nec aliqua umbra equi tui sunt territi, quod factum saepius in Homero legitur, sicut et paulo post Turnum agit imago bella deserere. potest tamen et ad illud referri quo tempore eum ab Achille nube cava Neptunus eripuit, ut in quinto commemoratur. potest et ad aliud referri, quod Niphaeus paulo ante ab equis suis proditus est.

§ 10.594  IPSE ROTIS SALIENS sarcasmos est; nam per inrisionem dictum est, qui non morte deiectus es: ille enim vulneratus ceciderat. 'rotis' autem curru, a parte totum.

§ 10.598  SINE permitte, relinque, patere, id est sugkhoreson.

§ 10.601  LATEBRAS ANIMAE PECTUS definitio est pectoris, id est in quo anima latet et continetur.

§ 10.602  EDEBAT quasi ad spectaculum: unde et munerum editores vocantur. FUNERA caedes, ut “quis funera fando explicet”.

§ 10.603  TORRENTIS AQUAE notandum quod 'aquae' addiderit, cum absolute 'torrens' dicatur.

§ 10.604  MORE FURENS exposuit superiora epitheta. TANDEM ERUMPUNT solutam obsidionem ostendit.

§ 10.605  ASCANIUS PUER syllepsis. est ordo: Ascanius et iuventus; nam 'obsessa' et ad Ascanium pertinet.

§ 10.608  UT REBARE ut arbitrabaris, verum est quod Troiani Veneris virtute nituntur. et dictum est per ironiam: nam superfluo quidam hanc orationem simpliciter dictam volunt, ut re vera dicat Iuppiter per se nihil posse Troianos. quod falsum est, adeo ut Iunonis oratio ad ironiam, non ad simplicia verba respondeat. NEC TE SENTENTIA FALLIT hoc per parenthesin dictum est.

§ 10.609  VIVIDA id est fortis, ut “sed bello vivida virtus”.

§ 10.611  CUI IVNO SUMMISSA humilis. et quia intellexit obliqua Troianorum accusatione inpugnari suum pudorem, etiam ipsa respondet oblique.

§ 10.612  TRISTIA vel quae tristem faciant: vel quae severa: Terentius “tristis veritas inest in vultu atque in verbis fides”, item contra Vergilius “furias amnemque severum”, id est tristem.

§ 10.615  QUIN ut non: nam confirmativa particula est. quidam hunc ordinem esse volunt: namque si mihi, quae quondam fuerat, vis in amore foret, non hoc mihi negares, quin possem pugnae subducere Turnum. alii hoc genus elocutionis accipiunt, ut per ea quae per parenthesin posita sunt, reliquo sensui occurratur, non his quae primo posita sunt: hic enim ad illud quod insertum est 'non hoc mihi namque negares omnipotens' 'quin et pugnae subducere Turnum et Dauno possem incolumem servare parenti'. alioquin dempta hac parenthesi, non congruit primum cum postremo, si ita dicas 'si mihi quae quondam fuerat quamque esse decebat, vis in amore foret, quin et pugnae abducere Turnum et Dauno incolumem possem servare parenti': Plautus in Cistellaria “is servus, sed abhinc annos factum est XVI., cum conspicatus est primo crepusculo puellam exponi” (Cas. 39-41, non Cist.).

§ 10.617  NUNC PEREAT TEUCRISQUE PIO DET SANGUINE POENAS ductus est; nam non agit ut pereat, sed magis favet eius saluti: nam statim subicitur, cur indigne fiat 'ille tamen nostra deducit origine nomen', ut in secundo “iamdudum sumite poenas, hoc Ithacus velit et magno mercentur Atridae”. quod autem dicit 'pio sanguine', Aeneae eum latenter exaequat, qui ubique inducitur cultor deorum.

§ 10.618  ILLE TAMEN quamquam moriturus est, tamen a diis originem ducit. NOSTRA divina, id est aut Iovis, aut Iunonis, aut omnium deorum.

§ 10.619  QUARTUS PATER abavus: nec est contrarium illud, quod ait supra “cui Pilumnus avus”: potuit enim fieri ut et avus eius et abavus a Pilumno Pilumni nominarentur. ergo per patris appellationem ostendit cognationem.

§ 10.621  REX AETHERII BREVITER SIC FATUR ubique reges breviter loquentes ostendit “Iuppiter haec paucis” et “tum breviter Dido vultum demissa profatur”.

§ 10.622  SI MORA PRAESENTIS LETI ex Iovis concessione quali arte egerit Iuno, cognoscitur, scilicet ut Turnus posset evadere. CADUCO morituro.

§ 10.623  PONERE facere, vel, ut quidam volunt, constituere et decernere: alii 'ponere' pro 'dare', ut “haec pro virginitate reponit?” sane 'ponere' facere, sicut Lucilius Homerum secutus, qui ait alge' etheke id est fecit. alii 'ponere' putare, ut solet dici 'pone me hoc fecisse'.

§ 10.625  HACTENUS INDULSISSE VACAT id est sufficit. ingenti arte locutus est: nam dicendo 'vacat' ostendit, supra hoc breve spatium ulterius bonam stellarum inradiationem Turni fata differre non posse: unde non ait 'indulsisse libet', sed 'vacat', ac si diceret: iam undique in mortem truditur Turnus, hoc tantum vacat spatium, id est intervallum temporis, quasi hoc spatium, hic locus est ut parumper differatur. hinc est quod et supra ait “metasque dati pervenit ad aevi”.

§ 10.626  VENIA VLLA beneficium, quod te speras mereri. et duas habet significationes: quod petitur, ut hic, et quod conceditur, ut “si qua est victis venia hostibus, oro”.

§ 10.627  MUTARIVE deest 'posse'. an mutatum iri?

§ 10.628  QUAE VOCE GRAVARIS quae negas fato; vox enim Iovis fatum est: Statius “et vocem fata secuntur”. hoc autem dicit: utinam quae negas voce, id est fato, mente praestares. nam si Iovis vox fatum est, potest aliud fando fati ordinem commutare. 'gravaris' autem negas, graviter fers. et hac elocutione non nisi per accusativum utimur, ut si dicas 'gravor adventum tuum', id est graviter fero, gravor praesentiam tuam: nam et ipse sic dixit 'quae gravaris'. aliter non dicimus in hac significatione. similiter etiam accusativo casu utimur, cum volumus absolutam facere elocutionem et per gerundi modum aliquid dicere, ut 'petendum mihi est equum, codicem, byrrum' — hinc Vergilius “aut pacem Troiano ab rege petendum”, sic Sallustius “castra sine vulnere introitum” — nam si dixeris 'petendus est codex', iam non per gerundi modum agis, sed participialiter loqueris.

§ 10.629  RATA firma, perpetua.

§ 10.631  VERI VANA FEROR id est sum veritatis ignara.

§ 10.632  ORSA pro dictis et fatis.

§ 10.634  NIMBO SUCCINCTA id est nubibus, quia praemisit 'agens hiemem': quod nisi esset, splendorem acciperemus, qui est circa corpus deorum.

§ 10.636  TUM DEA potest sensu integro 'dea' detrahi. NUBE CAVA erit nominativus 'haec nubes'; nam 'nubs' non dicimus, quod ait Livius Andronicus, qui primus edidit fabulam [10.Latinam] apud nos.

§ 10.638  IVBASQUE propter equinam caudam, quae esse solebat in galeis, ut “cristaque hirsutus equina”.

§ 10.639  DIVINI ADSIMULAT CAPITIS hoc ex persona poetae dictum est de Aenea, intuentis futura: nam post mortem in numerum referetur deorum. INANIA nec a membris, nec a mente venientia.

§ 10.641  OBITA morte sumpta, suscepta et conpleta: obiri enim supremus dies dicitur.

§ 10.642  AUT QUAE SOPITOS D. S. S. 'quae somnia' pro 'qualia insomnia', quae per somnum videmus.

§ 10.643  EXULTAT 'exultare' est gaudere, et per se plenum est: nam 'insultare' est irridere inimicos. et dicimus 'insulto tibi', licet Sallustius dixerit “multos ab adulescentia bonos insultaverat”: quamvis possit illic alia esse significatio, id est in multos bonos insultaverat, hoc est impetum fecerat.

§ 10.644  INRITATQUE VIRUM TELIS ideo hac arte agit Iuno et imagine decipit Turnum, quia si ei ex aperto fugam suaderet, more viri fortis ille fugae praeponeret mortem, cum praesertim ipse in sequentibus dicat “usque adeone mori miserum est?”

§ 10.648  TURBIDUS elatus adrogantia, tumens.

§ 10.649  PACTOS nunc passivum, ut 'pacta puella'.

§ 10.650  TELLUS QUAESITA PER UNDAS sic alibi “en agros et quam bello, Troiane, petisti Hesperiam metire iacens”.

§ 10.651  VOCIFERANS SEQUITUR sequens clamabat, non ante dixit et sic est secutus.

§ 10.652  NEC FERRE VIDET SVA GAVDIA VENTOS proverbium est 'venti ferunt gaudia', id est laetatur incassum: sic supra “sed aurae omnia discerpunt”, item “partem mente dedit, partem volucres dispersit in auras”.

§ 10.653  FORTE RATIS descriptio per parecbasin facta, non enim a superioribus pendet, sed ante dictis adiungitur, ut “insula Sicanium iuxta latus”. has autem descriptiones esse aptas et raras convenit, sicut etiam Horatius docet in arte poetica, dicens “purpureus late qui splendeat unus et alter adsuitur pannus”: sunt enim ornatui. CREPIDINE SAXI crepido est abrupti saxi altitudo. crepidines etiam templorum dici ipsos suggestus, in quibus aedes sunt conlocatae: et crepidines viarum, id est ipsae eminentiae dextrae sinistraeque. sane hoc loco antiptosis facta est propter metrum: 'coniuncta' ergo 'crepidine' pro 'crepidini', sicut “haeret pede pes” pro 'pedi'. est autem ablativus pro dativo.

§ 10.655  OSINIUS ipse est quem supra Massicum dixit. ergo, ut diximus, [10.si] Osinius proprium est, Massicus appellativum: licet possit fieri ut duo nomina unius sint, ut Numa Pompilius, Alexander Magnus, Numanus Romulus. alii volunt non eundem esse Massicum, quem Osinium; nam duas civitates supra commemorat, Clusium et Cosam: et tradunt potuisse fieri ut hic Osinius rex quidem unius de memoratis fuerit civitatibus, sed sub imperio Massici egerit: nam et Rhamnetem et Romulum, quos in ducum ordinem non numeravit, reges fuisse dixit. alii hunc postea kata to siopomenon volunt venisse, quia in catalogo eius non meminit. CLUSINIS ORIS Tusciae civitate.

§ 10.658  TRANSILIT hoc sermone festinantis celeritas indicatur.

§ 10.659  VIX PRORAM asyndeton: sic enim melius. RVMPIT SATVRNIA FUNEM debuit dici 'cum rumpit Saturnia funem', ut “vix e conspectu Siculae telluris, cum Iuno aeternum servans”. ideo autem 'rumpit', ne deprehenso dolo Turnus ad bellum rediret.

§ 10.660  REVOLUTA PER AEQUORA NAVEM hypallage est pro 'revolutam navem'.

§ 10.661  ILLUM AUTEM AENEAS ABSENTEM IN PROELIA POSCIT sic melius, quam sicut non nulli volunt — Urbanus namque sic legit — 'ille autem Aenean absentem in proelia poscit', ut 'obvia multa virum dat corpora morti' de nautis in navi inventis intellegamus. quod non procedit; nam absens dicitur qui recedit: quod nunc Turno congruit, non Aeneae qui interest proeliis. 'ille autem Aenean' legunt, †quo si ita est quia Aeneas 'multa virum demittit corpora morti'.

§ 10.665  MEDIO ad medium. TURBO vis venti.

§ 10.666  IGNARUS RERUM id est artis per quam evaserat: hoc est nesciens hoc pro salute sua factum, ideoque et 'ingratus', nam et queritur.

§ 10.668  OMNIPOTENS GENITOR duo antonomasiva pro uno proprio, ut “Tritonia Pallas”. TANTON pro 'tantone'. et constat mutilatas partes orationis accentum in eodem loco habere, in quo etiam integrae habuerunt: nam moria, id est minores particulae, ut 'que, ne, ve, ce', quotiens iunguntur aliis partibus, ante se accentum faciunt, qualislibet sit syllaba quae praecedit, sive brevis sive longa, ut 'musaque, huiusve, illucce, tantone', adduce, deduce: et haec mutilata similiter proferuntur, scilicet sub eodem accentu.

§ 10.670  QUO FEROR? UNDE ABII? bene variavit adverbia et pronomina. QUEMVE REDUCIT?? 'quem' qualem, ut “hunc ego te Euryale aspicio?” et quasi nescius sui est in tanta rerum permutatione.

§ 10.671  LAVRENTISNE ITERUM M. quasi deliberatio est.

§ 10.672  QUID MANUS ILLA VIRUM?? syllepsis per genus: nam a manu, id est multitudine, ad viros, a feminino ad masculinum, transitum fecit. ergo figuratum et per genus et per numerum. est autem mira defectio, id est quid dicunt?

§ 10.673  QUOSVE NEFAS Asper 'quosne' legit et adnotavit 'ne' pro 've', quasi expletiva particula.

§ 10.674  PALANTES VIDEO intellegimus eum non longe a terra fuisse: nam quod ait supra 'medio fert aequore', ut diximus, 'ad medium' accipiendum est. aut quia medium dicitur omne quod est inter finem et initium, ut “interea medium Aeneas iam classe tenebat”. GEMITUMQUE CADENTUM ACCIPIO hinc apparet de Aenea dictum 'obvia multa virum demittit corpora morti'.

§ 10.675  IMA TERRA dolet sibi etiam infelicium vota sublata: siquidem in mari constitutus optare sibi hiatum non potest terrae. imam autem terram prudenter dixit, quae sustinet et continet maria.

§ 10.676  MISERESCITE VENTI pro petentis qualitate nonnumquam etiam mors videtur esse miseratio, ut hoc loco, item supra “figite me, si qua est pietas”. 'miserescite' autem quis ante hunc? ab eo quod est 'miseresco' et 'miserescimus'.

§ 10.677  TURNUS ADORO id est iuxta veteres, qui 'adorare' adloqui dicebant: nam ideo et adorea laus bellica, quod omnes eum cum gratulatione adloquebantur, qui in bello fortiter fecit. ADORO 'ad' vacat, et est metri causa additum.

§ 10.678  SYRTIS ubi harenosa sunt loca syrtes vocantur: ergo 'inmittite me ad saeva vada syrtium' aut ad harenosa loca, aut re vera ad syrtes, id est ad mundi extrema, quo me nec fama comitetur, id est ubi me nemo sciat desertorem esse.

§ 10.681  MUCRONE INDVAT aut katakhrestikos dixit 'induat' pro 'feriat': aut hypallage est pro 'mucronem suo induat corpore'. si enim 'induere' est vestire, non mucrone corpus induitur, sed induitur mucro corpore, id est tegitur et vestitur.

§ 10.682  CRUDUM crudelem, cruentum. EXIGAT aviditas mori cupientis ostenditur.

§ 10.686  ANIMI MISERATA pro 'animo miserata': nam figurate locutus est, sicut “o praestans animi iuvenis” pro 'animo', id est illa re.

§ 10.688  AD URBEM Ardeam. et ideo sic longe, ne ex propinquo statim rediret, et ut eum adfectus retineret parentis.

§ 10.689  AT IOVIS INTEREA MONITIS novimus sacrilegum esse Mezentium, novimus quoque Iovem etiam adhortatum esse alios deos, ut a bello desisterent, et dixisse “rex Iuppiter omnibus idem”. quomodo ergo procedit 'at Iovis interea monitis'? dicimus primum, Iovem iustitiae favere, non partibus: quod si est, iure Mezentium in Turni locum facit venire, ut iustum proelium inveniatur, ne una penitus sit pars a ducibus destituta. quod autem dicitur, sacrilegum Iuppiter admonere non debuit, non admonet, ut vincat, sed ut possit perire. illud etiam frustra quaeritur, quemadmodum numini sacrilegus obtemperare potuerit, cum Mezentium non aperte Iuppiter moneat, sed ei iniciat tale desiderium: unde est “dine hunc ardorem mentibus addunt, Euryale? an sua cuique deus fit dira cupido?” MONITIS ab eo quod est 'haec monita' hic venit dativus; nam et 'hos monitus' dicimus, ut Persius “hos pueris monitus patres infundere lippos”. sed a quarta declinatione nec singulari dativo utimur nec plurali: nam unum nomen est de his, quae licet duplicem habeant declinationem, tamen aliquibus eorum casibus propter asperitatem non utimur, ut 'laurui lauribus', cum et 'huius laurus' et 'ab hac lauru' dicamus.

§ 10.691  CONCURRUNT TYRRHENAE ACIES quae specialiter odio Mezentii in bellum ruebant.

§ 10.692  UNI ODIISQUE bene repetitur 'uni', ut ostendat conspirationem Etruscorum olim Mezentio incumbere.

§ 10.693  PRODIT IN AEQUOR extenditur: hinc Iuvenalis “quae pelago occurrunt medio longeque relinquunt Italiam”.

§ 10.694  PONTO contra pelagus: nam dativus est.

§ 10.695  VIM CUNCTAM id est violentiam, impetum. CAELIQUE MARISQUE sicut Mezentius odiorum et telorum totius exercitus.

§ 10.697  FUGACEM velocem modo, vel fugientem.

§ 10.698  LATAGUM OCCUPAT OS pro 'Latagi os occupat'. et est Graeca figura, in Homero frequens, ut si dicas ekrousen Akhillea ton poda, id est Achillem percussit pedem pro percussit Achillis pedem.

§ 10.699  POPLITE PALMUM ea parte, qua plurimum poterat.

§ 10.700  SEGNEM SINIT qui vulneratus nihil iam efficere potuit.

§ 10.701  DONAT HABERE Graeca figura, ut “argenti magnum dat ferre talentum”.

§ 10.703  THEANO mater Mimantis.

§ 10.705  CISSEIS Hecuba filia Cissei secundum Euripidem, nam secundum alios Dymantis est. quod autem ait 'face praegnas', haec ratio est, quia antequam pareret, facem se peperisse vidit in somnis. PARIN CREAT plus est, quam si diceret 'face praegnas †incendit paret'. URBE PATERNA OCCUBAT subaudis 'Paris': quod ut non diceret, metri est necessitate conpulsus: nam deest 'qui', ut sit 'qui urbe paterna'.

§ 10.706  IGNARUM LAVRENS HABET ORA MIMANTA scilicet casus sui; vera tamen est lectio 'ignarum', id est ignoratum, qui nesciretur: et est supina significatio, sicut in quarto “liquitque volatile ferrum nescius” pro 'qui nesciebatur'. alii hypallagen volunt esse, ut sit 'Mimas in Laurenti ora ignota iacet'.

§ 10.707  AC VELUT ILLE antiqui 'ille' vel magnitudini vel nobilitati adsignabant, ut “multum ille et terris” et “Poenorum qualis in arvis saucius ille gravi”.

§ 10.708  ACTUS coactus in retia.

§ 10.709  DEFENDIT texit, ut “hic mihi dum teneras defendo a frigore myrtos”. VESULUS mons Liguriae est iuxta Alpes. Liguria autem cohaeret Tusciae, de qua fuerat Mezentius: unde satis est congrua comparatio. sane de hoc Vesulo quidam duo flumina, Rhodanum et Padum, nasci dicunt, quorum unus, id est Rhodanus, in Tyrrhenum mare, alter, id est Padus, in Adriaticum fluit. MULTOSQUE pro 'multosve': non enim vicina est palus Laurentia monti Vesulo, ut possit unus idemque aper intellegi. sane LAVRENTIA pro 'Laurens': nam vera et recta derivatio haec est.

§ 10.710  PASTUS pro 'pastum', nam supra ait 'quem': ergo antiptosis est.

§ 10.711  INHORRVIT ARMOS id est armis inhorruit: aut certe in armos horruit et erexit saetas.

§ 10.712  IRASCI deest 'est'.

§ 10.713  TUTIS CLAMORIBUS praeter periculum: id est ipsi tuti.

§ 10.714  IVSTAE IRAE quibus quasi odium est propter illud “mortua quin etiam iungebat corpora vivis componens manibusque manus atque oribus ora”.

§ 10.717  CUNCTATUR disponit se per omnes partes. TERGO scuto, ut “et venit adversi in tergum Sulmonis”.

§ 10.719  CORYTHI DE FINIBUS Corythus est et civitas Tusciae, et mons, et rex, pater Dardani: unde nunc ad quodvis potest referri 'de finibus Corythi'.

§ 10.720  GRAIUS HOMO oriundo quidem Graecus, sed qui nunc de Tuscia venisset ad bellum.

§ 10.721  MISCENTEM perturbantem.

§ 10.722  PURPUREUM PENNIS galeam significat purpureas cristas habentem; aut certe 'purpureum pinnis' pulchrum, bene galeatum, ut “purpurei cristis iuvenes”, id est pulchri. PACTAE CONIVGIS hic ordo est: conciliata primo, dein conventa, dein pacta, dein sponsa.

§ 10.724  VAESANA FAMES alibi “et malesuada Fames”. FUGACEM velocem.

§ 10.725  SURGENTEM IN CORNVA id est crescentem, cornibus eminentem.

§ 10.726  COMASQUE ARREXIT naturale enim est, ut irati leones erigant iubas.

§ 10.727  LAVIT ab eo quod est 'lavo lavis': nam hoc verbum et primae est coniugationis et tertiae, a qua nunc ait 'lavit', item Horatius “lavit amne crines”, item alibi “neque dulci mala vino lavere”. ergo 'lavitum' et 'lavit', sicut Plautus in Pseudolo “easque lacrimis lavis” (Ps. 10), id est umectas.

§ 10.731  INFRACTA aut valde fracta: aut re vera infracta.

§ 10.732  ORODEN istum Oroden, virum fortem, intellegimus in fugam necessitate esse conversum: nam ipse paulo post dicturus est ad hortandos socios 'pars belli haud temnenda viri, iacet altus Orodes'.

§ 10.733  NEC IACTA CAECUM unum sensum per duos extulit. 'caecum vulnus' autem, quod averso infigitur.

§ 10.735  FURTO insidiis.

§ 10.736  PEDE NIXUS ET HASTA deest 'ait'.

§ 10.737  HAVD TEMNENDA VIRI Asper 'viris' legit, ut sit, aliis haud temnenda: alioqui ipse ait 'fugientem haud est dignatus Orodem sternere'. ALTUS magnus, ut “sic pater ille deum faciat, sic altus Apollo”.

§ 10.738  PAEANA SECUTI paean proprie Apollinis laus est, sed abusive etiam aliorum dicitur; unde Pindarus opus suum, quod et hominum et deorum continet laudes, paeanas vocavit. quamvis quidam alium Paeana esse, alium Apollinem velint, sed vere 'Paean' Apollo. tamen paeana carmen esse victoriae Aeschylus docet, quod ideo Apollini dicatum est, quia malorum avertendorum potens est: unde et ab Homero ultricem inmittens pestilentiam inducitur.

§ 10.740  NEC LONGUM LAETABERE duo dixit: nec diu laetaberis, nec diu me indefenso. Homeri autem more morienti dedit scientiam futurorum. LONGUM autem pro 'longe': nomen pro adverbio posuit.

§ 10.742  SUBRIDENS per iracundiam ridens loquitur: unde et illud per inrisionem dictum accipitur 'ast de me divum pater atque hominum rex viderit', id est viderit utrum Mezentio possit nocere ille quem vos deorum et hominum creditis esse rectorem.

§ 10.744  EDUXIT CORPORE TELUM quo facilius posset perire: Lucanus “non eget ingestis, sed vulsis pectore telis”.

§ 10.745  DURA QUIES blandae contraria: sic dictum est et 'somnus ferreus'.

§ 10.747  CAEDICUS ALCATHOUM hoc loco est confusio in aliquibus nominibus: nam quis sit Troianus, quis sit Rutulus, ignoratur.

§ 10.748  RAPO Rapon dicitur, sicut Tarchon; sed metri causa 'n' detraxit, ut possit synaliphe fieri, sicut supra “haud procul hinc Tarcho et Tyrrheni tuta tenebant”.

§ 10.750  INFRENIS casu equi asperrimi, qui frenorum sperneret regimen. infrenos autem etiam homines dicimus, ut “hinc Numidae infreni cingunt”. dicimus autem et infrenus et infrenis, sicut inermus et inermis.

§ 10.751  PROCESSERAT AGIS scilicet contra Messapum dimicaturus: quod nequivit efficere, nam a Valero ante quam ad Messapum perveniret, occisus est.

§ 10.752  HAVD EXPERS non ignarus virtutis parentum.

§ 10.754  IACULO ET LONGE FALLENTE SAGITTA iactu longe fallentis sagittae: nam hen dia duoin dixit, ut “hamis auroque trilicem”, item “molemque et montes insuper altos”. an 'longe' valde?

§ 10.755  MAVORS fortuna bellica.

§ 10.756  FUNERA mortes. CAEDEBANT legitur et 'cedebant', id est terga vertebant, secundum quod 'ruebant' insequebantur significat. si autem 'caedebant', id est occidebant, 'ruebant' id est cadebant.

§ 10.758  IRAM MISERANTUR INANEM generaliter dicit omnem iram bellicam: ubi enim tam inanis iracundia est, quam in bello, ubi ut pereamus irascimur? aut quia nulla causa tam iusta est, ut propter eam bellum geri debeat: nam ideo ait 'et tantos mortalibus esse labores'. an 'inanem' non iuste conceptam? sic “inanis fletus” Aristaei, ut qui scilicet tanti non fuerint, propter quos ille sic lamentaretur.

§ 10.759  AMBORUM pro 'utrorumque'.

§ 10.761  PALLIDA TISIPHONE non ipsa dea, sed effectus furiae, id est furialis ardor, hoc est insania.

§ 10.763  ORION CUM PEDES INCEDIT MEDII PER MAXIMA NEREI STAGNA Orion, ut etiam in primo diximus, Oenopionis regis filius fuit, ei concessus a Iove, Mercurio Neptunoque, susceptis hospitio. hic venator inmensi corporis fuit, qui quodam tempore susceptus a rege Oenopione, cum vellet eius filiam vitiare, ille iratus opem Liberi patris, cuius erat filius, inploravit. is satyros misit, qui soporem infunderent Orioni et sic velut vinctum Oenopioni traderent arbitrio eius puniendum. tum ille Oenopion sopito ei oculos sustulit. caecus itaque Orion cum consuleret quemadmodum oculos posset recipere, responsum est ei, posse lumina restitui, si per pelagus ita contra orientem pergeret, ut loca luminum radiis solis semper offerret. quod ille efficere ita potuit: nam cum audisset strepitum cyclopum Iovi fulmina fabricantum, sono ad eos ductus, unum de his suis humeris superposuit et eo duce oraculi praecepta conplevit. non autem incongrue fingitur ire potuisse per medium pelagus, quasi filius pro parte Neptuni. haec autem comparatio pertinet ad solam corporis proceritatem. alii hunc Orionem tantae magnitudinis dicunt fuisse, ut nulla eum altitudo maris ingredientem potuerit morari, unde inter sidera receptus. sane 'incedit' pro 'incessit', praesens pro praeterito. PER MAXIMA autem NEREI STAGNA epitheto elevavit tapinosin more suo.

§ 10.766  REFERENS pro 'ferens' more antiquo: nam 're' abundat.

§ 10.770  INPERTERRITUS prima est conpositio, non secunda: nam hoc est 'perterritus' quod et 'territus', et tunc est vera conpositio, cum sermonis natura corrumpitur. sane 'inperterritus' quis ante hunc?

§ 10.771  MOLE SVA STAT hoc est in sua mole, ut dicitur 'in vestigio'.

§ 10.772  SPATIUM EMENSUS QUANTUM SATIS HASTAE speciosa elocutio.

§ 10.773  DEXTRA MIHI DEUS sic dictum est, ut “in manibus Mars ipse viri”, ut non alium sibi putet deum esse sacrilegus, quam dextram et fortitudinem.

§ 10.774  VOVEO consecro et dico. PRAEDONIS praedones sunt qui populandam alienam invadunt provinciam, ut alibi “perfidus alta petens abrepta virgine praedo”.

§ 10.775  TROPAEUM tropaeum dictum est apo tou trepesthai, id est ab hostium conversione: unde qui hostem fugasset, merebatur tropaeum, qui autem occidisset, triumphum, apo tou thriambeuein, id est ab exultatione. sciendum sane Lauso propriam ideo nihil profuisse pietatem, quod in eum pater mente sacrilega munera transferebat deorum et ei occisorum spolia devovebat.

§ 10.778  ANTOREM erit nominativus 'hic Antores', quomodo 'Diores': nam si 'Antor' fuerit nominativus singularis numeri, metri ratio non procedit: omnia enim Graeca nomina 'or' terminata, in obliquis casibus corripiuntur, ut 'Hector Hectoris', 'Nestor Nestoris', 'Castor Castoris'.

§ 10.779  MISSUS AB ARGIS profectus, ut “missus in imperium magnum”.

§ 10.781  ALIENO VULNERE telo quod in Aenean fuerat destinatum. CAELUMQUE ASPICIT ut “alto quaesivit caelo lucem” item “hausit caelum mentemque recepit”: naturaliter enim morientes cupiunt satiari extremo lucis aspectu.

§ 10.782  DULCES MORIENS REMINISCITUR ARGOS inter physica signa moriturorum etiam hoc legitur, patriae aspectum desiderare perituros, ut “et Tyrios deserta quaerere terra”. an ex facti paenitentia? qui ad patriam redire contempserat.

§ 10.784  LINEA TERGA lino enim tegebantur scuta, ut posset inhaerere pictura.

§ 10.785  INTEXTUM TAVRIS OPUS pro tergis: Plautus “ubi vivos homines mortui incursant boves” (As. 35). IMAQUE SEDIT INGVINE hypallage est 'ima hasta' pro 'in imo inguine'.

§ 10.788  A FEMINE ut etiam supra diximus, secundum Caprum erit nominativus 'hoc femen', licet nusquam lectum sit, ut etiam ipse commemorat.

§ 10.790  LACRIMAEQUE PER ORA VOLUTAE non viri fortis, sed filii est considerata persona.

§ 10.791  OPTIMA FACTA alii legunt 'optime': est autem prosphonesis. HIC in hoc loco, vel in hoc bello: nam adverbium est.

§ 10.792  SI QUA FIDEM TANTO EST OPERI L. V. 'si qua' pro 'si', ut “Anthea si quem”: aut pro 'si quam fidem'. et quaeritur 'si qua fides' a praeterito, an de futuro dicat. 'tanto' autem 'operi' non de suis carminibus dicit — nec enim sibi adrogaret — sed 'tanto operi', id est pietati et virtuti tuae: nam hic est sensus: ego quidem facta tua, o Lause, et mortem ex pietate venientem non silebo, si tamen credet vetustas ex scelerato homine pium filium fuisse procreatum.

§ 10.794  INUTILIS pro 'vulnere debilitatus'. INQUE LIGATUS pro 'inligatusque': et est tmesis cum hysterologia.

§ 10.795  INIMICUM HASTILE cuiusdam quasi picturae pompa describitur.

§ 10.797  IAMQUE ADSURGENTIS DEXTRAE ordo est: iamque subiit mucronem Aeneae dextrae adsurgentis et plagam ferentis. 'subiit' autem 'mucronem' iuxta usum praesentem accusativo iunxit, cum alibi antique dativo iunxerit, ut “muroque subibant”: quod suis locis plenius dictum est.

§ 10.798  MORANDO SUSTINVIT moram iniciendo eius impetum lusit.

§ 10.800  DUM GENITOR NATI PARMA P. A. de historia est: nam Scipio Africanus cum esset vix annorum decem et septem, patrem suum defendit in bello, nec cessit viginti et septem confossus vulneribus.

§ 10.802  FURIT AENEAS dolore scilicet, quod sibi Mezentius esset ereptus. et est integrum: quamquam furit, tenet se tamen.

§ 10.803  EFFUSA SI QUANDO GRANDINE praeteritum pro instanti posuit.

§ 10.804  PRAECIPITANT praecipitantur.

§ 10.805  TUTA LATET ARTE quod scilicet se perite a tempestate defendunt. 'tuta' autem 'arte' quae tuetur.

§ 10.806  ALTI FORNICE SAXI concameratione, caverna.

§ 10.807  DUM PLUIT hic distinguendum: nam si iunxeris 'dum pluit in terris', erit archaismos; debuit enim dicere 'in terras'. tamen sciendum est hemistichium hoc Lucretii esse, quod ita ut invenit Vergilius ad suum transtulit carmen. IN TERRIS UT POSSINT et viator et rusticus, quibus opera sunt in terris.

§ 10.808  EXERCERE DIEM hypallage est pro 'ipsi per diem exerceri'.

§ 10.809  NUBEM BELLI DUM DETONET bellantum impetum sustinet, donec deferveat. et bene translationem fecit a vicina conparatione.

§ 10.812  FALLIT TE INCAUTUM PIETAS TUA quod credis idcirco me pium tibi veniam posse concedere, quia et ipse pietatis intuitu dimicas pro patris salute. 'tua' autem 'pietas' prudenter est additum, quasi non a parente descendens.

§ 10.815  FILA LEGUNT proprium fuerat 'rumpunt'; tamen 'legunt' aut colligunt est, aut transeunt, ut “litoraque Epiri legimus”. EXIGIT ENSEM PER MEDIUM et cetera. poetica descriptio est: nam re vera fieri non potuit, ut gladius et transiret per medium corpus iuvenis, et in corpore iuvenis absconderetur: nam 'exigit' est 'ex eo agit trans corpus'.

§ 10.817  PARMAM id est levia arma, non clipeum. 'minacis' autem non Lausi; non enim ipse minatus fuerat. ergo ordo est 'mucro minacis', Aeneae scilicet. aut si ad Lausum referas 'minacis', num audacis et fortis?

§ 10.819  IMPLEVITQUE SINUM SANGUIS mire expressus est sinus tunicae sanguinem excipiens nec tramittens. VITA PER AVRAS CONCESSIT MAESTA AD MANES vita, id est anima. et abusive dictum est; nam ad inferos simulacrum pergit, non anima.

§ 10.820  CORPUSQUE RELIQUIT potuit sine hoc sensus esse.

§ 10.825  PRO LAVDIBUS ISTIS quia et contra fortiorem et pro patris salute dimicare conatus est: ideo enim et pluraliter 'laudibus' dixit. alii 'laudibus' pro virtutibus, ut solet poeta, dictum tradunt.

§ 10.826  PIUS AENEAS TANTA DABIT INDOLE DIGNUM propter vitandam adrogantiam tertia persona usus est, ut “et quisquam numen Iunonis adoret?”. 'indoles' autem est proprie imago quaedam virtutis futurae.

§ 10.827  QUIBUS LAETATUS HABE TUA moris enim fuerat ut cum his rebus homines sepelirentur quas dilexerant vivi.

§ 10.828  SI QUA EST EA CURA REMITTO aut more illo dixit quo solet sepultura ad ipsa cadavera non pertinere — licet umbris, sicut in sexto legimus, prosit — ut “si qua est ea gloria signant”, item de Pallante “vano maesti comitamur honore”: aut certe, si qua est ea cura Mezentio, id est patri sacrilego, qui superos inferosque contemnit. an de tota hac re dubitat?

§ 10.830  AENEAE MAGNI DEXTRA CADIS sic alibi “nomen tamen haud leve patrum manibus hoc referes, telo cecidisse Camillae”.

§ 10.832  SANGUINE TURPANTEM non ipsum turpantem, sed ut accidit, ita dixit. COMPTOS DE MORE CAPILLOS antiquo scilicet more, quo viri sicut mulieres componebant capillos: quod verum esse et statuae non nullae antiquorum docent, et personae quas in tragoedis videmus similes in utroque sexu, quantum ad ornatum pertinet capitis.

§ 10.833  INTEREA dum haec geruntur. et omnino sic est apud poetas 'interea', sicut apud Sallustium 'eodem tempore'.

§ 10.834  VULNERA SICCABAT LYMPHIS siccabat aqua. sed et nove et physice locutus est; nam cum aqua omnia infundantur, hic ait siccari vulnus aqua. et ratio vera est; fluxus enim sanguinis aquarum frigore continetur. LEVABAT inclinatione recreabat.

§ 10.835  ADCLINIS quis ante hunc? PROCUL modo 'iuxta' significat, ut “serta procul, tantum capiti delapsa, iacebant”.

§ 10.836  GRAVIA ARMA QUIESCUNT cur illa pendeant, haec in terra sint, docuit dicendo 'gravia arma': unde et 'quiescunt' dixit. bene 'gravia', ut et galeam arma, sed levia intellegamus. et talis est figura, sicut illa Sallustii “leonem atque alias feras”, ergo et leo fera est. 'quiescunt' autem quasi in terra posita, quoniam galea, quae pendebat, poterat et moveri.

§ 10.838  COLLA FOVET sustinens se arboris trunco. FUSUS PROPEXAM IN PECTORE BARBAM barbam in pectus infusam habens. archaismos autem est quod ait 'in pectore' pro 'in pectus', sicut alibi “mediis effusus in undis” pro 'in medias undas'. 'propexam' autem quis ante hunc?

§ 10.839  MULTA pro 'multum', sicut “et pede terram crebra ferit” pro 'crebro'. MULTUMQUE REMITTIT hoc pro 'saepe'.

§ 10.841  SUPER ARMA FEREBANT supra scutum, sicut supra “inpositum scuto referunt Pallanta frequentes”.

§ 10.842  INGENTEM ATQUE INGENTI VULNERE Homeri dictum keito megas megalosti.

§ 10.845  AD CAELUM TENDIT PALMAS increpans deos, quasi sacrilegus. et sciendum uno eodemque tempore non eum potuisse et inhaerere corpori et manus ad caelum levare, licet poeta ista coniunxerit. CORPORE INHAERET aut inhaeret Lauso suo corpore: aut certe hysterologia est, ut sit 'haeret in corpore': melius tamen est ut sit antiptosis pro 'corpori', ut “haeret pede pes” pro 'pedi'.

§ 10.848  PER VULNERA SERVOR aut re vera 'per vulnera', quia per totum eius corpus mucro transierat: aut invidiose 'vulnera' ait pro 'vulnus', sicut Terentius “non perpeti meretricum contumelias”, cum de Thaide loqueretur.

§ 10.850  NUNC DEMUM EXILIUM INFELIX NUNC ALTE VULNUS ADACTUM solacio enim viventis filii utrumque fuerat ante tolerabile.

§ 10.851  IDEM EGO qui nunc causa tuae mortis fui, feci ut et exulis et sacrilegi filius esse dicereris.

§ 10.852  PULSUS OB INVIDIAM excusat, ne merito expulsus esse videatur.

§ 10.854  OMNES PER MORTES per omnia mortis genera, nam una mors est: aut 'per mortes omnes', id est per diversa supplicia: aut quasi non una tantum morte dignus.

§ 10.857  VIS ALTO VULNERE TARDAT alti vulneris violentia.

§ 10.858  HAVD DEIECTUS non deiectus animo.

§ 10.860  ADLOQUITUR MAERENTEM tristem. haec enim animalia secundum Homerum, cum sint tristia, indicant dominorum mortem futuram. et proprie 'adloquitur' dixit: est enim 'adloqui' consolari.

§ 10.861  RHAEBE DIV RES SI QUA DIV MORTALIBUS VLLA EST hoc loco notant Vergilium critici, quod homini sacrilego dedit prudentem sententiam: quam rem ratio naturalis excusat. ea enim quae per naturam movent animos, in quamvis personam cadunt, illa vero tantum sunt prudentium, quae non nisi consilio et ratione deprehenduntur: unde et Terentius servis dat plerumque sententias prudentissimas quidem, sed quae se per naturam offerunt cunctis, ut “ne quid nimis”.

§ 10.862  SPOLIA ILLA CRVENTA arma Aeneae, Lausi cruore perfusa — inde intulit 'et caput Aeneae', per quod etiam spolia Aeneae intellegimus — nam Lauso nihil detraxerat; dixit enim 'arma, quibus laetatus, habe tua'. si autem 'cruenti', intellexeris scilicet crudelis: sic enim convenit personae loquentis.

§ 10.863  LAVSIQUE DOLORUM num 'Lausi dolorum' ut “lacrimas dilectae pelle Creusae” ?

§ 10.864  AUT APERIT SI NULLA VIAM VIS aut si nullam ostendit fortitudo rationem. 'aperit' autem praesens pro futuro.

§ 10.865  NEQUE ENIM FORTISSIME CREDO quod dignaberis habere dominos Teucros, scilicet ignavos: nam hoc intellegimus ex eo quod dixit equo 'fortissime'. plerumque enim ex alterius personae vituperatione vel laude, quid de alia dicatur, agnoscimus, ut hoc loco Troianos vituperatos ex equi laude cognoscimus. item alibi e contra “et nunc ille Paris”, scilicet adulter: nam illo loco ex persona Paridis vituperatur Aeneas.

§ 10.867  EXCEPTUS TERGO equo se praebente susceptus: quod fieri plerumque conspicimus.

§ 10.868  IACULIS ONERAVIT A. aviditas saevientis exprimitur, ut saepius.

§ 10.869  AERE CAPUT FULGENS quia supra “procul aerea ramis dependet galea”.

§ 10.871  UNO IN CORDE PUDOR 'uno' autem pro eodem. tribus vero adfectibus conturbatum significat, pudore, ira, dolore, quae potentia sunt singula.

§ 10.875  SIC PATER ILLE DEUM FACIAT bene in perniciem contemptoris deorum deos invocat. SIC ALTUS APOLLO aut venerabilis; aut quia in excelso loco consecratus est.

§ 10.876  INCIPIAS deest 'ut'. INFESTA HASTA in vulnus parata, id est protenta.

§ 10.879  QUA PERDERE POSSES deest 'me': nam hoc dicit, nisi extincto filio nulla se ratione potuisse superari.

§ 10.880  NEC DIVUM PARCIMUS VLLI hoc ideo, quia Aeneas invocaverat deos, ut 'sic pater ille deum faciat, sic altus Apollo'.

§ 10.881  DESINE scilicet mortem minari: quoniam libenter moriturus advenit.

§ 10.883  INDE ALIVD id est iacit telum.

§ 10.884  UMBO scutum: nam a parte totum intellegimus.

§ 10.885  TER CIRCUM enarravit quid esset 'ingenti gyro'. LAEVOS EQUITAVIT IN ORBES secundum artem militiae: nam eques stans facillime superatur a pedite. in laevam autem partem ideo circuibat, ut Aeneae dexteram partem circumveniret, quae utique nuda erat.

§ 10.888  TOT SPICULA TAEDET hic ostendit quid sit 'figitque volatque'.

§ 10.889  PUGNA INIQUA pedes contra equitem.

§ 10.890  MULTA MOVENS utrum in ipsum, an in equum tela torqueret, quo vulnerato Mezentius carebat effugio. INTER TEMPORA id est in frontem.

§ 10.891  BELLATORIS EQUI per quem bellum geritur. aliter hominem dicimus bellatorem, qui bellum gerit.

§ 10.894  INPLICAT inpedit. CERNVUS cernuus equus dicitur qui cadit in faciem, quasi in eam partem cadens qua cernimus: unde et pueri quos in ludis videmus ea parte, qua cernunt, stantes, cernuli vocantur, ut etiam Varro in ludis theatralibus docet.

§ 10.895  CLAMORE INCENDUNT CAELUM implent. et abusive dixit. TROESQUE hoc est Troiani gaudio. LATINIQUE scilicet dolore.

§ 10.896  ADVOLAT AENEAS multi haec nolunt distingui, quasi simul fiant.

§ 10.899  HAVSIT CAELUM M. R. hoc est aerem: Lucretius “in hoc caelo, qui dicitur aer”. et hoc dicit: postquam respiravit et mentem recepit post perturbationem ex equi venientem ruina.

§ 10.900  HOSTIS AMARE aspere. et hoc Homeri est de telo dictum, quod hic ad hominem transtulit: ille enim ait pikron oiston.

§ 10.901  NULLUM IN CAEDE NEFAS mori viro forti nefas non est, nec ego sic ut vincerem veni, hoc est cum voluntate procumbo. ergo aut nihil acerbi in morte se passurum ait; aut nihil nefandum Aenean commissurum, si se volentem interfecerit, quia mori decreverit, si mortem filii non potuisset ulcisci. NEC SIC AD PROELIA VENI hoc est ut vincerem, aut victus mortem deprecarer: ergo libenter occumbo.

§ 10.902  NEC TECUM MEUS HAEC PEPIGIT MIHI FOEDERA LAVSUS hoc est non cum hoc pacto a te Lausus recessit, ut ego vitam requiram. 'foedera' autem 'pepigit' per translationem dixit, id est non sic pugnavit Lausus, ut ullum mihi vitae relinqueret desiderium.

§ 10.903  VENIA beneficium, ut “orantes veniam”.

§ 10.904  ACERBA MEORUM quasi hoc de Aenea non senserit.

§ 10.905  HUNC ORO DEFENDE FUROREM inimicorum iram et post fata saevire cupientem. 'defende' autem est prohibe, ut “dum teneras defendo a frigore myrtos”. et bene petit ab Aenea sepulturam, quod scit eum ultro concedere, ut probavit in filio: petit autem non de eius pietate dubitans, sed timens iram suorum.

§ 10.907  HAVD INSCIUS litotes figura: non enim dicit 'non ignarus', sed expectans omnibus votis, ut “munera nec sperno”, id est libenter accipio. in hac autem figura plus cogitatur, quam dicitur.

§ 10.908  UNDANTIQUE ANIMAM DIFFUNDIT IN ARMA CRVORE ordo est 'in arma undanti cruore animam diffundit', cuius sedem plerique sanguinem volunt esse. et sic est dictum hoc, ut “una eademque via sanguis animusque sequuntur”.

SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS.

§ 11.1  OCEANUM INTEREA SURGENS AURORA RELIQUIT more suo praetermisit noctis descriptionem, quam transisse indicat praesens ortus diei. et hoc est unde ait Horatius “nec verbum verbo curabis reddere fidus interpres”: quae enim naturalia sunt omnibus patent. 'surgens' autem quae surrexit, anastasa.

§ 11.2  AENEAS QUAMQUAM ET SOCIIS DARE TEMPUS HVMANDIS P. C. consuetudo Romana fuit ut polluti funere minime sacrificarent. si tamen contingeret ut uno eodemque tempore et funestaretur quis et cogeretur operam dare sacrificiis, elaborabat ut ante sacra compleret quam funus agnosceret: unde etiam Horatius Pulvillus in Capitolii dedicatione cum ab inimicis ei filius nuntiaretur extinctus, ut quidam putant falso, ut alii, pro vero, ait 'cadaver sit', nec voluit funus agnoscere, donec templa dedicaret. secundum quem ritum etiam Aeneas inducitur ante operam dare sacrificiis, et sic ad sociorum et Pallantis sepulturam reverti.

§ 11.3  PRAECIPITANT CURAE urgent: longam enim dilationem sepultura non patitur. sane cum 'quamquam' praemisisset, non intulit 'tamen', ut alibi “libertas quae sera tamen respexit inertem” cum 'tamen' dixerit, non praemisit 'quamquam'. 'dare' vero 'tempus' relinquere, id est ut breve: et habet emphasin propter multitudinem negotiorum. TURBATAQUE FUNERE MENS EST funere Pallantis kat' exokhen: nam est haec consuetudo apud poetas, ut a plebe segregent duces. sic paulo post ait “interea socios inhumataque corpora terrae mandemus” et intulit segregans “maestamque Euandri primus ad urbem mittatur Pallas”. sic dictum est “reliquias Danaum atque inmitis Achilli”, item “forsitan et Priami fuerint quae fata requiras”.

§ 11.4  PRIMO VICTOR SOLVEBAT EOO antequam luctum subiret et funestaretur. 'primo' autem 'Eoo' subaudimus 'tempore'; nam Graece eos dicitur quam nos auroram vocamus: Homerus ait rhododaktulos eos. quod nomen Latini traxerunt per derivationem, ut dicerent “et laetus eois Eurus equis”, item “eoasque acies”. sane ut etiam supra diximus, in hoc sermone prima syllaba naturaliter longa est, sed cum opus fuerit, corripitur, aut licentia nominis proprii, aut quia eam vocalis sequitur.

§ 11.6  CONSTITVIT TUMULO in colle, quia tropaea non figebantur nisi in eminentioribus locis: Sallustius de Pompeio ait “devictis Hispanis tropaea in Pyrenaei iugis constituit”. ex quo more in urbibus tropaea figuntur arcubus exaedificatis. ideo autem nunc tropaeum ponit Aeneas, quia nondum plenam est victoriam consecutus, sed occiso Mezentio fugavit exercitum: plenae enim victoriae, ut supra diximus, triumphus debetur. et persolvit vota vel propter tanti ducis interitum, vel quia fas erat etiam de primitiis belli sacrificare. 'tumulo' autem deest 'in', id est in tumulo. INDVIT ARMA ut “indutosque iubet truncos hostilibus armis”.

§ 11.7  TIBI MAGNE TROPAEUM BELLIPOTENS videtur interrupta descriptio. hoc per parenthesin dictum est et prosphonesin. [11.et post reddita.] 'magne' autem 'bellipotens' antonomasia per duo epitheta sine nomine.

§ 11.8  APTAT apte locat et congrue ponit vel figit, ut “aptatque superbis postibus”.

§ 11.9  TELAQUE TRUNCA VIRI id est praefracta; ita enim in tropaeis poni consueverunt: Iuvenalis “et fracta de casside buccula pendens et curtum temone iugum victaeque triremis aplustre”. vel 'trunca tela' quae de suo clipeo legerat: ideo enim 'trunca', quod in evellendo praefracta. ET BIS SEX THORACA PETITUM PERFOSSVMQUE LOCIS duodecim vulneribus adpetitum: quia, ut supra diximus, totius Tusciae populus in duodecim partes fuit divisus, ut “gens illi triplex, populi sub gente quaterni”, qui singulis lucumonibus parebant. moris autem fuit ut interemptos duces omnis vulneraret exercitus, sicut etiam de Hectore Homerus commemorat. unde est “quae circum plurima muros accepit patrios”. non ergo ab Aenea, sed ab his qui “uni odiisque viro telisque frequentibus instant”: quod ostendit Mezentius, cum sub Aeneae telis iaceret “scio acerba meorum circumstare odia”: neque enim hoc in illo momento periculi meminisset, nisi eos cerneret inminere.

§ 11.10  CLIPEVMQUE EX AERE figuratius, quam si 'aereum' diceret, ut alibi “cui pharetra ex auro”.

§ 11.11  ENSEM COLLO SUSPENDIT EBURNUM vaginam eburneam. sane 'ebur eboris' facit, non 'eburis', sicut 'murmur murmuris': unde quia in principalitatis declinatione varietas invenitur, etiam derivatio varia est: nam 'eburnus' facit ab eo quod est 'ebur', 'eboreus' ab eo quod est 'eboris'. 'collo' autem, id est de collo. paulatim de trunco arboris humanam figuram fecit, ut et sinistram illi det et collum: quod valde quaeritur, an bene.

§ 11.14  MAXIMA RES EFFECTA VIRI occiso tanto duce: simul etiam tropaei ostenditur causa. et verecunde cum ipsius opus sit, inpersonaliter ait. ABESTO absit: nam tertia persona est.

§ 11.15  QUOD SUPEREST id est de reliquo: et est absoluta elocutio, ut “quod superest laeti bene gestis corpora rebus”. ET DE REGE SUPERBO PRIMITIAE aut hoc dicit: primitiae istae quas fecimus, non de plebe sunt, sed de rege superbissimo, id est Mezentio: aut certe regem superbum Turnum accipiamus — nam de ipso legimus “at Rutulum abscessu iuvenis tum iussa superba miratur” — ut sit sensus: haec spolia et hanc primam belli partem superbo Turno sustulimus. nam hoc epitheton proprium Turni est, quod ei Vergilius pro ingenti scelere dat. apud maiores enim superbia ingens facinus fuit, adeo ut Tarquinius pro multis sceleribus superbi nomen acceperit.

§ 11.16  MEZENTIUS HIC EST pro 'talis est', ut “hunc ego te Euryale aspicio?” id est talem. et utrum per contemptum an per commendationem hoc pronuntiandum? MUROSQUE LATINOS bene quasi hoc solum restet. et hoc dicit: iam campestri superavimus proelio, restat ut etiam obsidione vincamus: credit enim quod sibi iam aperte nullus occurrat. nec inaniter: nam et paulo post dicturus est Turnus “furta paro belli”, et in duodecimo Latinus “vix urbe tuemur spes Italas”.

§ 11.18  ARMA PARATE ANIMIS aut hypallage est pro 'armis parate animos': aut certe est mutanda distinctio, ut sit 'animis et spe praesumite bellum'. 'praesumite' vero 'bellum' id est mente praeoccupate, ut supra Turnus “et pugnam sperate parari”. bene autem ait 'praesumite', quasi rem iam sui iuris, ut ei deberi videatur certa victoria.

§ 11.19  NE QUA MORA ordo 'ne qua mora inpediat'. VELLERE SIGNA ADNVERINT SUPERI ne in mora sitis, cum captatis auguriis ad bellum exire coeperimus. 'vellere' autem proprie dixit, quia Romana signa figebantur in castris, et cum ad bellum eundum fuisset, captatis auguriis avellebantur e terra: nam alibi ea figi non licebat. sed inter auguria etiam hoc habebatur, si avellentem facile sequerentur, adeo ut cum filio in Orodis bello sit Crassus occisus, qui iturus ad proelium avellere signa vix potuit. quod etiam Flaminio contigit, qui cum imperasset signa tolli eaque non possent moveri, effosso solo in quo erant fixa, vi magna extrahi praecepit, et infeliciter apud Trasimennum pugnavit. alii 'vellere' movere accipiunt: Ennius “rex deinde citatus convellit sese”, et in sacris 'convelli mensa' dicitur cum tollitur.

§ 11.20  ADNVERINT SUPERI bene in adhortatione nihil se inauspicato vel sine deorum voluntate facturum promittit: ideo non dixit, cum ego iussero, sed cum dii iusserint.

§ 11.22  INTEREA SOCIOS donec tempus obsidionis adveniat. et 'interea socios inhumataque corpora terrae' hen dia duoin pro 'corpora sociorum'.

§ 11.23  QUI SOLUS HONOS ACHERONTE SUB IMO EST hoc ideo intulit, quia in sexto de insepultis dixit “centum errant annos volitantque haec litora circum”: Palinurus Aeneae “portusque require Velinos sedibus ut saltem placidis in morte quiescam”. et bene 'Acheronte sub imo', quia haec res ad umbras tantum pertinet: nam apud prudentes homines nullius momenti sunt ista.

§ 11.24  ITE AIT vitiose in media oratione 'ait' positum critici notant. EGREGIAS ANIMAS ingenti arte laudat potius quam miseratur extinctos, ut praesentium animos in bella succendat. QUAE SANGUINE NOBIS HANC PATRIAM eleganter hoc et oratorie ad exhortationem audientium sumptum est: nam laus defunctorum viventium exhortatio est. et bene 'patriam' ait, tamquam fiduciam gerit quasi vicerit. sane cum hortatur socios ut sepeliantur occisi, ipse defunctis velut epitaphion dixit.

§ 11.27  QUEM NON VIRTUTIS EGENTEM Ennii versus est. 'egentem' sane nos ablativo iungimus.

§ 11.28  FUNERE MERSIT ACERBO 'acerbo' inmaturo: translatio a pomis.

§ 11.31  QUI PARRHASIO EVANDRO Arcadico a civitate Arcadiae, quam Donatus vult a parra avi dictam: quod procedit, si parra nomen est Graecum; si autem Latinum est, stulte sensit, nam Graecum nomen etymologiam Latinam non recipit. alii Iovis filium Parrhasium dicunt, qui habuit Arcadem filium, ex quo primo Parrhasii, post Arcades dicti sunt. sane Arcadum genera fuerunt quattuor, Parrhasiorum, Maenaliorum, Azanorum, Cynaethorum. alii non Azanos et Cynaethos, sed Azanes et Cynaetheos dicunt.

§ 11.32  FELICIBUS AEQUE hic non felicitas comparatur, sed ut est illud “di meliora piis”: non quia haec bona sunt, sed bona optat.

§ 11.33  IBAT pro 'ierat'. ALVMNO alumnus est qui Graece trophimos dicitur: quod nomen quia Latinum non est, ut ab eo quod est nutritor, inveniamus eum qui nutritus est, transiit ad nomen aliud et alumnum dixit.

§ 11.35  ILIADES CRINEM DE MORE SOLUTAE has Aeneae ancillulas intellegimus: nam omnes matres, hoc est mulieres nobiles, in Sicilia remansisse dixit, excepta Euryali matre, de qua legimus “quae te sola puer multis e matribus ausa persequitur?” 'crinem' autem 'solutae', ut “palmis percussa lacertos”.

§ 11.36  UT VERO AENEAS FORIBUS SESE INTULIT ALTIS naturale enim est ut intermissa lamenta repetantur, cum aliquis notus advenerit: sic in Statio ingressis ducibus denuo defletur Archemorus.

§ 11.39  NIVEI FULTUM PALLANTIS late patet hoc epitheton: referri enim potest et ad candorem pristinae pulchritudinis, et ad pallorem ex morte venientem, et ad frigus quod proprium mortuorum est, ut “corpusque lavant frigentis et ungunt”.

§ 11.40  LEVI IN PECTORE pulchro, puerili, nondum saetoso.

§ 11.42  TENE INQUIT iteratio est; nam supra ait 'lacrimis ita fatur obortis', sicut in quinto posuit “et fidam sic fatur ad aurem” et paulo post intulit “dic ait”. sane sciendum hanc adlocutionem talem esse, qualis illa ubi defletur Euryalus: nam locis omnibus commovet miserationem, ab aetate, a tempore, a vulnere, a spe parentis. CUM LAETA VENIRET INVIDIT FORTUNA MIHI ac si diceret: quantum noceret adversa, cum laeta talem intulit casum? videtur autem dolere quod queri non potest de Fortunae crudelitate, quae ei uno eodemque tempore et tanta contulit beneficia, et tale intulit damnum. 'tene' autem 'invidit Fortuna mihi', ut “Liber pampineas invidit collibus umbras”.

§ 11.45  DISCEDENS DEDERAM kata to siopomenon hoc intellegimus: nam abscedens nusquam est Euandrum adlocutus Aeneas.

§ 11.48  CUM DURA PROELIA GENTE subaudimus 'fore'.

§ 11.50  FORS ET VOTA FACIT forte — utrumque enim dicimus — etiam vota suscipit. potest et unum esse 'forset', id est 'forsitan'. CUMULATQUE ALTARIA DONIS id est et sacrificat, et suscipit vota. naturaliter autem queritur de errore mentis humanae.

§ 11.51  NIL IAM CAELESTIBUS VLLIS DEBENTEM vivi enim superorum sunt, mortui ad inferos pertinent, unde in duodecimo “vos o mihi manes este boni, quoniam superis aversa voluntas”. superis autem debemus omnia donec vivimus, ideo quia, ut dicunt physici, cum nasci coeperimus, sortimur a Sole spiritum, a Luna corpus, a Marte sanguinem, a Mercurio ingenium, a Iove honorum desiderium, a Venere cupiditates, a Saturno humorem: quae omnia singulis reddere videntur extincti. secundum physicam disciplinam dicit: tradunt enim physici omnia nos mereri a superis, quae rursus extincti reddimus ipsis potestatibus supernis. quod et Plato videtur astruere qui dicit, quod cum de effluxione fontium non aliarum quarumlibet rerum, sed ipsarum stellarum, fuerint animae corporibus commodandae, quicquid de ipsis fontibus stellarum ebullit, hoc intellegi debere stellas. ergo priusquam in corpora ingrediantur animae per haec signa erratica transeuntes, singula supra dicta singulae accipiunt, item exeuntes singula singulis redhibere dicit quae in corpus venientes perceperunt.

§ 11.52  VANO MAESTI COMITAMUR HONORE inani, ut supra diximus, quantum ad vivos pertinet.

§ 11.53  INFELIX NATI FUNUS hoc quidam anakolouthon et vulgare accipiunt; sed eleganter ad exprimendum patris adfectum ad patrem orationem convertit.

§ 11.54  HI NOSTRI REDITUS id est tales, ut “manibusque meis Mezentius hic est”. EXPECTATIQUE TRIVMPHI modo de se loquitur.

§ 11.55  HAEC MEA MAGNA FIDES kata to siopomenon: quam de Pallantis reditu promiserat patri. AT NON EVANDRE aut mutavit declinationem: nam 'Euander' facit, ut ipse X “Pallas, Euander in ipsis”: aut Graecum vocativum fecit o Euandre. PUDENDIS VVLNERIBUS id est a tergo inlatis: et est consolatio. quid autem 'pudendis' sit, ipse exposuit dicendo 'pulsum aspicies'.

§ 11.56  NEC SOSPITE antiptosis est pro 'sospiti'. et hoc dicit: si fugisset vulneratus a tergo, ipse ei optares interitum. alii: non talem habes, inquit, filium, quo sospite tibi dirum funus optares, quod parentes sibi precari solent ob nequitiam liberorum. alii: non optabis, inquit, sospiti filio mortem. quod magis heroicae personae convenit. et [11.quero] 'sospite' pro 'sospiti'.

§ 11.59  HAEC UBI DEFLEVIT hoc est postquam haec cum lacrimis dixit; 'flere' enim est cum voce lacrimare: unde habemus in sexto “continuo auditae voces, vagitus et ingens infantumque animae flentes in limine primo”.

§ 11.60  TOTO LECTOS EX AGMINE Troianos, Tuscos, Arcadas.

§ 11.63  EXIGVA quamvis enim magna sint, orbitati patris prodesse non possunt; sed tamen exhibenda sunt patri, quia debentur. aut est sensus: non quidem responsura luctui, sed tamen sollemnia: ergo iustitiae potius causa quam solacii.

§ 11.64  FERETRUM 'feretrum' locus ubi mortui feruntur. et est Graecum nomen: nam Graece phertron dicitur, unde per diaeresin feretrum fecit, dictum a ferendo: nam latine capulus dicitur: unde ait Plautus “capularis senex”, id est vicinus capulo, qui dictus est capulus ab eo quod corpus capiat.

§ 11.65  VIMINE QUERNO sunt aliquae durae derivationes; tamen eis sic utimur ut 'quernum vimen', item 'colurnum veru', ut “pinguiaque in veribus torrebimus exta colurnis”, 'ficulnum lignum', ut Horatius “olim truncus eram ficulnus, inutile lignum”, item 'aprugnum callum'.

§ 11.66  OBTENTU FRONDIS INUMBRANT veluti cameram quandam capulo ramorum extensione fecerunt.

§ 11.67  AGRESTI SUBLIMEM STRAMINE hoc est supra frondes ponunt: nam hic reddit quod omiserat supra dicens 'extructos toros', nec addens unde.

§ 11.68  DEMESSUM participium est, veniens ab eo quod est 'metor'. sane ab eo quod est 'meto' praeteritum perfectum 'messui' facit.

§ 11.69  LANGVENTIS HYACINTHI 'languentis' aut postquam decerptus sit: aut quia non est acuti coloris: aut quando demittit caput. sane Hyacinthus puer fuit Eurotae, vel, ut quidam volunt, Oebali filius. cetera de hoc in bucolicis dicta sunt.

§ 11.70  SVA FORMA RECESSIT id est propria pulchritudo.

§ 11.72  AUROQUE OSTROQUE RIGENTES unum 'que' vacat et est additum hiatus causa.

§ 11.73  LAETA LABORUM figura est 'laetus illius rei'; nam modo dicimus 'laetus labore', 'laetus ingenio'.

Tous les livres