Commentarii in Vergilium (page 12)

Servius · Langues

Texte latin, domaine public · Source : topostext.org · 13 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

§ 11.74  SVIS MANIBUS SIDONIA DIDO ut “dives quae munera Dido”. 'suis' autem 'manibus' ut heroides solebant.

§ 11.75  DISCREVERAT depinxerat. simul et amantis adfectus ostenditur.

§ 11.76  HARUM UNAM 'unam' pro 'alteram', de duobus scilicet et 'horum alterum' et 'horum unum' possumus dicere: nam artigraphi hoc tantum vetant, ne de duobus 'alium' dicamus, quod de multis proprie dicitur. sane figurate dixit 'vestem induit', ut “exuvias indutus Achillis”, cum in usu sit 'induit illa re', ut “indutosque iubet truncos hostilibus armis”, id est truncos indutos iubet offerri. sane hoc videtur secundum caerimonias flaminum subtiliter dixisse. flamini enim nisi unum mortuum non licet tangere, sed Aeneas plurimos postea occidit. sed aliud est in bello occidere, aliud mortuum tangere. sciendum est tamen, Aeneae omne genus sacerdotii tribui.

§ 11.77  ARSURASQUE COMAS OBNUBIT AMICTU harum unam, id est de duabus vestibus, induit iuveni, altera caput eius velavit: nam supra duas vestes dixit esse prolatas. 'obnubit' autem velavit, translatio a nubibus quibus tegitur caelum: unde et nuptiae dicuntur, quod nubentum capita obnubantur, id est velantur.

§ 11.78  LAVRENTIS PRAEMIA PUGNAE mittit praemia, quae de praeda Laurentis pugnae sustulerat: nam praeda est quae eripitur, praemium quod offertur.

§ 11.80  EQUOS ET TELA QUIBUS SPOLIAVERAT HOSTEM vel Pallas, vel Aeneas: nam ambigue positum est. spolia autem cum proprie ea tantum sint quibus hostis spoliari potest, ut lorica vel vestis, abusive iam spolium dicitur quicquid hostibus tollitur: unde est “postquam illum vita victor spoliavit Achilles”. alii 'equos et tela, quibus spoliaverat hostem' ad Pallantem volunt tantum pertinere, quia in antiquis disciplinis relatum est, quae quisque virtute ornamenta consecutus esset, ut ea mortuum eum condecorarent: Sallustius “exuant armis equisque”.

§ 11.81  UMBRIS INFERIAS proprie: nam inferiae sunt sacra mortuorum.

§ 11.82  CAESO SANGUINE pro 'caesorum', ut supra “captivoque rogi perfundat sanguine flammas”: nec enim sanguis caeditur.

§ 11.84  IPSOS FERRE DUCES suos scilicet, qui illis mille praeerant. melius tamen est, iubet truncos ferre ipsos duces, id est ducum spolia, ut tropaea duces ipsos dixerit: sic supra “manibusque meis Mezentius hic est” de tropaeo. 'duces' autem, ut Halaesum et eiusmodi, quos occiderat Pallas, duces ipsi portarent; nam ducum fuerat tropaea portare: ut habeat pater solacium de victoria filii et honor funeri accedat. INIMICAQUE NOMINA FIGI pro 'inimicorum'. dicit autem adfixos tropaeis titulos cum nominibus occisorum.

§ 11.85  DUCITUR INFELIX ACOETES quasi qui consternatus nimio dolore ire non poterat. et bene ex rerum permutatione expressit doloris magnitudinem, dicens ita doluisse Acoeten, ut paene carens humano sensu per se ire non posset, et equum ita sensisse interitum domini, ut in humanum migraret adfectum: nam et lacrimabat et sponte sequebatur cadaver. et bene cum hominis sit 'ire', equi 'duci', de homine ait 'ducitur', de equo 'it lacrimans'.

§ 11.86  FOEDANS vel cruentans, vel lacerans.

§ 11.87  TERRAE id est in terram. et figurate 'sternitur terrae', ut “truncumque reliquit harenae”.

§ 11.88  PERFUSOS SANGUINE CURRUS aut captivos, aut ipsius Pallantis.

§ 11.89  POST BELLATOR EQUUS militaris enim disciplinae fuit, ut equus usque ad sepulchrum duceretur, armiger perversa arma gestaret: unde hanc consuetudinem videtur poeta servasse. POSITIS INSIGNIBUS sine faleris. quod autem equum dicit lacrimare non mirum est, cum Homerus etiam divinantem induxerit. Plinius solum equum praeter hominem lacrimare et doloris adfectum sentire dicit. AETHON nomen equi, quo etiam Aurorae equus vocatur. quod autem equus bellator ducitur et phalanx comitatur, iuxta morem Romanum ait, ut dignitas in regii adulescentis servetur exequiis, quia apud Romanos quod erat vivo concessum, mortuo non adimebatur.

§ 11.90  GUTTIS GRANDIBUS bene 'grandibus', quia de equo.

§ 11.91  NAM CETERA TURNUS VICTOR HABET kata to siopomenon et alia eum sustulisse intellegimus, non tantum balteum, ut legimus supra: nam sola hasta et galea ostenditur remansisse.

§ 11.92  PHALANX phalanx lingua Macedonum legio. quod autem ait 'maesta', Arcadas intellegimus: unde infert 'Teucrique sequuntur Tyrrhenique duces'. et hoc est quod ait supra “et toto lectos ex agmine mittit mille viros”.

§ 11.93  VERSIS ARCADES ARMIS lugentum more mucronem hastae, non cuspidem contra terram tenentes: quoniam antiqui nostri omnia contraria in funere faciebant: scuta etiam invertentes propter numina illic depicta, ne eorum simulacra cadaveris polluerentur aspectu, sicut habuisse Arcades Bacchylides in dithyrambis dicit: et hoc, ut non nullis frustra placet: nam lugentum mos est prioris habitus inmutatio. alii 'versis armis' in oblicum versis scutis, ne splenderent insignia: arma autem scuta dici ipse declarat, ut “Lausum socii exanimem super arma ferebant”. sed potest hoc de armis versis non ad Arcadas solum, sed ad omnes pertinere. an 'versis armis' quod interempto Pallante victos iam se Arcades arbitrabantur. alii dicunt hunc morem fuisse, ut de suo duce numquam voce quereretur exercitus, ne seditio paulatim insurgeret, verum armorum ordinem mutantes scuta supina portarent. ergo vel Aeneas ab Arcadibus arguitur quod Pallas non sit vindicatus, vel Euander quod novi hospitis gratia adulescentem temere in bella proiecerat.

§ 11.94  COMITUM potest pro 'comitantum' accipi.

§ 11.95  GEMITUQUE deest 'cum'.

§ 11.96  NOS ALIAS HINC AD LACRIMAS ad aliam sepulturam, id est ad ceteros sepeliendos, qui eodem proelio ceciderunt.

§ 11.97  SALVE AETERNUM MIHI MAXIME PALLA AETERNUMQUE VALE Varro in libris logistoricis dicit, ideo mortuis 'salve' et 'vale' dici, non quod aut valere aut salvi esse possunt, sed quod ab his recedimus, eos numquam visuri. hinc ortum est ut etiam maledicti significationem interdum 'vale' obtineat, ut Terentius “valeant qui inter nos discidium volunt”, hoc est ita a nobis discedant, ut numquam ad nostrum revertantur aspectum. ergo cum mortuo dicitur 'vale', non etymologia consideranda est, sed consuetudo, quod nullis 'vale' dicimus nisi a quibus recedimus.

§ 11.100  ORATORES legati, a perorando pro republica nominati: quod 'orabant', id est agebant: unde et actores causarum 'oratores' appellantur. URBE LATINA pro 'Latini', id est [11.de] Laurolavinio.

§ 11.101  VELATI RAMIS OLEAE non coronati: nec enim lugentes decebat, ut qui pro mortuis precabantur: sed instructi et ornati, id est in manibus olivae ramos ferentes: sic Homerus stemmat' ekhon en khersin. 'velari' autem ornari et illo loco significat “victori velatum auro vittisque iuvencum”, cum vittis non aut velentur aut coronentur victimae, sed ornentur: aut certe 'velati' ab omni iniuria tecti iure gentium. VENIAMQUE ROGANTES beneficium. et iuxta antiquum modum dictum est, hoc est sepulturam suis petentes.

§ 11.102  FERRO QUAE FUSA 'fusa' modo interempta, alias fugata; sed discernuntur epithetis, ut si dicas 'ferro fusus', vel 'metu fusus'.

§ 11.103  REDDERET ostendit iam campos in Troianorum esse potestate.

§ 11.104  NULLUM CUM VICTIS CERTAMEN deest 'esse oportere'. ET AETHERE CASSIS id est luce vacuis: unde et retia 'casses' dicimus, et vestimenta araneorum casses dicuntur. hoc autem bene addidit, quod victi possunt innovare certamen.

§ 11.106  BONUS AENEAS ideo, quia ab eo facile impetratur. HAVD ASPERNANDA iusta, non contemnenda: sepulturae enim beneficium generaliter debetur universis.

§ 11.107  VENIA quam petebant: aut 'venia' humanitate. INSVPER ADDIT accumulat verbis beneficium, dicens pacem se etiam vivis velle praestare. 'pacem' autem ideo defunctis, quia ait supra “nullum cum victis certamen”, et mortuorum pax sepultura est. unde elegit verbum quod utrisque, tam vivis quam mortuis aptum esset.

§ 11.108  QUAENAM quanta et qualis: nam mirantis est; nec enim dubitat, cum ipse dicat 'indigna'. ergo potest epexegesis esse: quaenam vos fortuna inplicuit, quae est indigna bello. et mira est oratio conciliantis se hostibus suis.

§ 11.109  INPLICVIT id est involvit invitos. 'bello' autem incertum dativus an ablativus.

§ 11.110  MARTIS SORTE PEREMPTIS ad illud “nullum cum victis certamen”.

§ 11.112  NEC VENI pro 'nec venissem': tempus est pro tempore. et vitavit homoioteleuton.

§ 11.113  NEC BELLUM CUM GENTE GERO subaudiendum 'sed cum Turno': per quod populariter eorum captat favorem, aut seditionem eorum adversum regem invocat.

§ 11.114  HOSPITIA hoc verbum duo significat: et quo ab alio recipimur, et quo aliquem recipimus.

§ 11.115  HVIC MORTI deiktikos, quasi ostendit iacentes.

§ 11.116  SI BELLUM FINIRE MANU hoc est internecione: potest enim et pace finiri.

§ 11.117  HIS MECUM DECVIT CONCURRERE TELIS aut quibus Teucros parat pellere, aut tela sua ostendit, ut armatus in concilio fuerit.

§ 11.118  VIXET pro 'vixisset': et est syncope. DEUS AUT SVA DEXTRA DEDISSET victoria enim, vel vita duplici ratione consistit, aut virtute aut voluntate Fortunae.

§ 11.119  MISERIS CIVIBUS quasi aliena culpa pereuntibus. et bene commendatur dicentis bonitas, quasi et ipse eorum misereatur.

§ 11.120  OBSTIPVERE SILENTES id est obstupefacti sunt et silere coeperunt.

§ 11.122  TUM SENIOR cui ab aetate praestabatur auctoritas. ODIIS ET CRIMINE DRANCES INFENSUS IVVENI TURNO aut qui eum odio semper et criminationibus persequebatur: aut propter suum crimen, id est inertiam, quam semper virtuti constat esse contrariam: aut Turni crimine, qui tot viris causa mortis exstiterat.

§ 11.124  ORSA REFERT coepta verba. O FAMA INGENS INGENTIOR ARMIS frustra ait Donatus, hoc nomen de his esse quae non recipiunt comparationem: nam quia augmentum recipit, et comparatur. alia illa sunt nomina, in quibus est dubitatio utrum comparentur, ut est 'perfectus': quod si velis comparare, incipit 'perfectus' non esse 'perfectus'.

§ 11.125  CAELO TE LAVDIBUS AEQUEM pro his qui in caelo sunt, id est diis, ut “caeruleus Thybris caelo gratissimus amnis”. et est oratorium, non invenire paria verba virtutibus. 'caelo' autem dativus, 'laudibus' ablativus.

§ 11.126  IVSTITIAENE PRIUS MIRER BELLINE LABORUM figura Graeca 'miror illius rei' et 'regno illius rei', ut Tenedoio te iphi anasseis: inde Horatius ait “et qua pauper aquae Daunus agrestium regnavit populorum” pro 'agrestibus populis'. ita et hic 'iustitiae' 'laborum' genetivum pro ablativo posuit. si autem 'iustitiae' legeris, subaudiendum 'iustitiae laudibus'; si 'iustitia', subaudiendum 'praeditum'.

§ 11.128  SI QUA VIAM DEDERIT FORTUNA 'viam' rationem. et bene cum exceptione pollicetur dicens, si voluntatem nostram fortuna comitetur.

§ 11.129  FOEDERA TURNUS vel coniugii vel amicitiarum. et potest videri deesse 'alia'.

§ 11.130  FATALES MOLES quia audierat “nec veni, nisi fata locum sedemque dedissent”.

§ 11.131  SAXA TROIANA ambitiose ait, quasi Troianis fataliter debita. vel 'Troiana' in usum Troianorum.

§ 11.133  PEPIGERE DIES pacti sunt: nam ab eo quod est 'paciscor' et 'pepigi' et 'pactus sum' facit, sicut ab eo quod est 'parco' et 'parsi' et 'peperci' facit. PACE SEQUESTRA media; namque sequester est aut medius inter duos altercantes, aut apud quem aliquid ad tempus seponitur: dictum autem a sequendo, quod eius qui electus sit, utraque pars fidem sequitur. 'pacem' ergo 'sequestram' indutias dicit, id est pacem temporalem et mediam inter bellum praeteritum et futurum.

§ 11.134  MIXTIQUE INPUNE LATINI apud maiores enim magna erat cura fidei, adeo ut indutiis factis conloqui soliti essent duces populi Romani cum hostium ducibus, summaque severitate vindicaretur, si iniuriam se passos quererentur: denique obsessa urbe a Tarquiniis inter Porsennam et Romanos factis indutiis, cum ludi circenses in urbe celebrarentur, ingressi hostium duces curuli certamine contenderent et victores coronarentur. 'inpune' autem hoc loco sine periculo.

§ 11.135  FERRO BIPENNI ad epitheton transtulit nomen proprium: nam bipennis per se plenum est et securim significat, ut “crebrisque bipennibus instant”.

§ 11.137  ROBORA modo genus ligni: nam est inter specialia nominatum.

§ 11.138  PLAVSTRIS GEMENTIBUS sub pondere sonantibus.

§ 11.141  QUAE MODO VICTOREM LATIO PALLANTA FEREBAT 'Latio' pro 'in Latio'. bene 'modo'; uno enim eodemque die et fortiter fecit et periit, ut “haec te prima dies bello dedit, haec eadem aufert”. alii 'modo' paulo ante accipiunt, sed 'modo' ait cum adfectu, ut acerbior luctus de tanta mutatione nasceretur: alii 'modo' paene accipiunt.

§ 11.142  ARCADES AD PORTAS RVERE eos nunc Arcadas dicit qui intra civitatem sunt. multa tamen exemplaria 'Arcades at portis ruere' habuerunt, ut coniunctio sit, non praepositio, ut “it nigrum campis agmen” pro 'per campos' et “it portis iubare” 'per portas'. 'ruere' autem, id est magna velocitate ferri, ut “excitum ruit ad portus” et “ruuntque effusi carcere currus”. et 'ruere' pro 'ruebant', infinitum pro pronuntiativo. DE MORE VETUSTO quia antea per noctem cadavera funerabantur cum faculis.

§ 11.143  RAPVERE FACES 'rapuere' raptim et festinanter tulerunt. sed apud Romanos moris fuit ut noctis tempore efferrentur ad funalia — unde etiam funus dictum est — quia in religiosa civitate cavebant, ne aut magistratibus occurrerent aut sacerdotibus, quorum oculos nolebant alieno funere violari. inde etiam qui funeri praeerant a vespera primum vesperones, deinde vespillones dicti videntur. et magis moris Romani ut inpuberes noctu efferrentur ad faces, ne funere inmaturae subolis domus funestaretur: quod praecipue accidebat in eorum qui in magistratu erant filiis. ideo Vergilius Pallantis corpus facit excipi facibus, quia acerbum funus. funera autem alii a funalibus candelis, sebo vel cera circumdatis, dicta tradunt, quod his praelucentibus noctu efferrentur mortui: alii a fungendo, quod eo supremo in eo qui decessit, officio fungimur, vel quod hi qui mortui sunt 'vita functi' dicuntur. alii tradunt, de filiis qui in potestate patris sint, non putari ius esse funus vocari fierique, quia servi loco sint parenti, et si id fiat, familia funestata sit. ergo hic merito Pallantis funus facibus celebratur, ut filii. alii, sicut Varro et Verrius Flaccus, dicunt: si filius familias extra urbem decessit, liberti amicique obviam procedunt, et sub noctem in urbem infertur cereis facibusque praelucentibus, ad cuius exsequias nemo rogabatur. sane haec corpora sive proici iubebantur, a cadendo, sive quod sepultura carebant 'cadavera' dicta.

§ 11.144  DISCRIMINAT id est dividit: unde et discrimen capitis muliebris dicitur, ex eo quod caput auro discernat.

§ 11.146  SUCCEDERE ut “tumulo sineret succedere terrae”.

§ 11.147  INCENDUNT implent, ut “clamore incendunt caelum Troesque Latinique”.

§ 11.148  VIS VLLA nec aetatis inbecillitas, nec severitas regia.

§ 11.149  FERETRO PALLANTE REPOSTO id est posito Pallantis feretro: nam antiptosis est.

§ 11.152  NON HAEC O PALLA DEDERAS PROMISSA PARENTI CAUTIUS V. S. V. T. C. M. duplex expositio est. aut enim hoc dicit: non mihi talia promittebas, ut crederem cautius te dimicaturum; ut intellegamus proficiscentem Pallantem promisisse patri victoriam, caedem hostium, plurima spolia; qui enim haec cogitat, cautelae obliviscitur aviditate vincendi. aut certe 'non' pro 'nempe' accipiamus, ut in Terentio “non tu hunc rus produxisse aiebas?” id est 'nonne', 'nempe', ut nunc sit sensus: nempe haec mihi dederas promissa discedens, quia cautius fueras dimicaturus. alii non 'parenti', sed 'petenti' legunt, ut non iure adfectionis quam filius patri debebat, sed humanitatis eum convenire videatur: petenti mihi, o Palla, fidem dederas te cautius quam fortius dimicaturum: et adfirmant, si 'parenti' legendum esset, potuisse dici 'non haec, o fili, dederas promissa parenti'. alii haec kata to siopomenon dicta accipi volunt.

§ 11.154  IN ARMIS apud armatum, cuius consilium cupiditas victoriae plerumque conturbat.

§ 11.155  PRAEDULCE DECUS aut valde dulce, aut quasi inmaturum.

§ 11.156  PRIMITIAE rudimenta, quasi Troiani. BELLIQUE PROPINQUI vel quod ante maturam aetatem Pallantis venerit: aut 'propinqui' nimium vicini, quo Pallas mitti posset. sane hoc bellum 'antarium' vocari solitum, quod sit ante urbem, quasi ante aras.

§ 11.157  DURA misera et infelicia.

§ 11.158  VOTA PRECESQUE MEAE supra “fors et vota fecit”. TUQUE O SANCTISSIMA CONIVNX 'sanctum' non semper sacrum, neque religiosum est, ut hic, ubi 'sanctissima' incorruptae castitatis significat: unde et sanctae leges appellantur quae neque corruptae sunt, neque corrumpi possunt.

§ 11.159  FELIX MORTE TUA ea re felix, qua ceteri dolent. et bene 'tua', ne, ut ipse, filii morte fieret infelix.

§ 11.160  VIVENDO VICI MEA FATA diu vivendo, ut in bucolicis “o Lycida, vivi pervenimus”. 'vici' autem 'mea fata', id est naturalem ordinem vita longiore superavi, in hoc tantum, ut superstes essem filio meo: namque hic ordo naturalis est, ut sint parentibus superstites liberi. fata ergo eius generalia dixit, referens se ad naturalem ordinem, non ad fatum proprium; nam fata superare nemo hominum potest. unde multi sic distinguunt 'contra ego vivendo vici' vitam scilicet filii: nam hoc est 'superstes restarem ut genitor': ut 'mea fata' per exclamationem dictum sit. sciendum tamen, etiam inrationabilia dolentibus dari. VIVENDO VICI] id est supervixi: veteres enim 'vivendo vincere' dicebant supervivere, ut “multa virum volvens vivendo saecula vincit”: nam et in togatis 'victrices' appellantur, quae viros extulerunt: Plautus in Epidico “quia tibi licuit eum vivendo vincere” (Epid. 177).

§ 11.161  RESTAREM essem.

§ 11.162  OBRVERENT RUTVLI TELIS id est 'me'. et bene etiam sibi irascitur: sic enim natura maerentis exprimitur. DEDISSEM reddidissem.

§ 11.163  POMPA exequialis scilicet. ME vehementius pronuntiandum. et bene 'Pallanta' ipsum nomen.

§ 11.164  NEC VOS ARGVERIM T. exonerat eorum pudorem, ne videantur ei causa orbitatis fuisse, dicens sibi hoc fataliter debitum. 'arguerim' autem alias indicaverim, ut “degeneres animos timor arguit”, alias accusaverim, ut nunc: Cicero “arguis fatentem”.

§ 11.165  SENECTAE deest aetati; nam senecta aetas dicitur: Sallustius “senecta iam aetate”. per se autem plenum est si 'senectus' dicamus, quod metri causa minus dixit: nam si 'senecta', aut addendum 'aetas', aut intellegendum.

§ 11.166  QUOD SI INMATURA MANEBAT magnifice servat decorum, quod se revocat ad heroicam consolationem.

§ 11.168  DUCENTEM IN LATIUM TEUCROS CECIDISSE IVVABIT lucrum quodammodo putat, inpendisse pro amicorum felicitate filium, qui morti fuerat acerbo funere fataliter debitus. et est a qualitate beneficii solacium.

§ 11.169  NON ALIO DIGNER TE FUNERE PALLA latenter hic Aeneae ostenditur pietas, qui in amici funus tanta contulit, ut pater amplius praestare non possit. alii 'dignem' legunt iuxta veteres ab eo quod est 'digno': Calvus “hunc tanto munere digna”, Pacuvius in Hermione “cum neque me inspicere aequales dignarent meae”, ipse Vergilius “coniugio Anchisa Veneris dignate superbo”.

§ 11.170  QUAM PIUS AENEAS deest 'quo', ut sit 'quam quo'.

§ 11.173  TU QUOQUE NUNC STARES INMANIS TRUNCUS IN ARMIS id est in trunco armatus, sicut isti duces, de quibus haec sunt tropaea: nam supra ait “indutosque iubet truncos hostilibus armis ipsos ferre duces”.

§ 11.174  ESSET PAR AETAS vel mea, vel filii; nam ad utrumque potest referri.

§ 11.175  TEUCROS QUID DEMOROR ARMIS 'ab armis'. et hoc videtur dicere: dimittendi sunt Troiani, ut morte Turni satis fiat doloribus meis: quod etiam posteriora significant.

§ 11.179  MERITIS VACAT HIC TIBI SOLUS FORTUNAEQUE LOCUS nihil est aliud quod possit vel virtus tua, vel fortuna praestare — nam his rebus victoria contingit — nisi ut occiso Turno et vindices filium et patrem consoleris orbatum.

§ 11.181  SED GNATO MANES PERFERRE SUB IMOS ac si diceret hanc solam esse causam, quae eum cogat ad vitae patientiam, ut filio Turni nuntietur interitus.

§ 11.183  EXTULERAT LUCEM Asinius Pollio dicit, ubique Vergilium in diei descriptione sermonem aliquem ponere aptum praesentibus rebus, ut hoc loco, quia funerum et sepulturarum res agitur, dicit 'extulerat': item in quarto, quia est navigaturus Aeneas et relicturus Didonem, dicit “Tithoni croceum linquens Aurora cubile”. quod licet superfluum sit, in multis tamen locis invenitur necessarium. MISERIS MORTALIBUS qui sunt subiecti tot casibus: Homerus deiloisi brotoisi, id est miseris mortalibus, non timidis.

§ 11.184  OPERA ATQUE LABORES 'hoc opus' et 'haec opera' tunc dicimus, quando negotium ipsum quod geritur significamus; si autem feminino genere dixerimus 'operas', ipsas personas quae aliquid faciunt significamus; sicut 'custodia' dicitur quae custodit, ut “cernis custodia qualis vestibulo sedeat”: nam ut hi qui custodiuntur 'custodiae' dicantur, usurpatum est. unde male est in usu 'custodiae audiuntur'.

§ 11.185  CONSTITVERE PYRAS 'pyra' est lignorum congeries; 'rogus' cum iam ardere coeperit dicitur; 'bustum' vero iam exustum vocatur. quem ordinem servat poeta, dicens 'constituere pyras', item 'subiectisque ignibus atris ter circum accensos decurrere rogos', item postea 'semustaque servant busta'.

§ 11.186  MORE TULERE PATRUM quia apud varias gentes diversa fuerunt genera sepulturae, inde est quod alii obruuntur, alii exuruntur, alii proprias remittuntur ad patrias; alii per diem, ut nunc isti, alii per noctem, ut supra Pallas. et perite has varietates Vergilius posuit: namque Heraclitus qui omnia vult ex igne constare, dicit debere corpora in ignem resolvi. Thales vero qui confirmat omnia ex umore creari, dicit obruenda corpora, ut possint in umorem resolvi. IGNIBUS ATRIS atqui ignes atri non sunt; sed epitheton traxit de negotio, ut 'atris' diceret, hoc est funebribus, ut paulo post “maestum funeris ignem”, id est funebrem: nam maestus esse non potest ignis. ATRIS cum concipiuntur.

§ 11.187  CONDITUR IN TENEBRAS ALTUM CALIGINE CAELUM id est aer fumi obscuritate completur.

§ 11.188  CINCTI FULGENTIBUS ARMIS id est incincti et instructi. frustra hoc epitheton notant critici, quasi circumeuntes rogos alia arma habere debuerint. CINCTI instructi.

§ 11.189  DECURRERE ROGOS pro 'circum rogos cucurrere'. bene autem ait 'decurrere', non 'decucurrere': namque verba quae in praeterito perfecto primam syllabam geminant, ut 'curro cucurri', 'tondeo totondi', cum composita fuerint, geminare non possunt: nam 'decurri' et 'detondi' dicimus, non 'decucurri' neque 'detotondi': exceptis tantum duobus.

§ 11.191  SPARGITUR ET TELLUS LACRIMIS hysterologia est: nam prius est ut arma spargantur lacrimis, quae corpori adhaerent, quam terra.

§ 11.192  IT CAELO pro 'in caelum'. CLANGORQUE TUBARUM ante enim mortui ad tubam deducebantur: unde Persius “hinc tuba, candelae, tandemque beatulus alto conpositus lecto”.

§ 11.193  HIC ALII SPOLIA OCCISIS DEREPTA LATINIS secundum suae gentis ritum alii hostilia arma, alii peremptorum cremabant.

§ 11.195  FERVENTESQUE ROTAS nimio scilicet cursu: alibi “volat vi fervidus axis”, Horatius “metaque fervidis evitata rotis”. et 'ferventes' non 'modo ferventes', sed quae soleant fervere, ut “spumantia frena”.

§ 11.196  NON FELICIA TELA quibus se defendere nequiverunt.

§ 11.197  MACTANTUR CORPORA MORTI aut 'in mortem': aut 'Morti' ipsi deae: Statius “in scopulis Mors saeva sedet”, Lucanus “ipsamque vocatam quem petat e nobis Mortem tibi coge fateri”. CIRCA autem ideo, quia, ut Homerus dicit, in morte Patrocli circa corpus extincti tam homines, quam pecora immolabantur, ut uno igni cremarentur: unde est in sexto “ossaque lecta cado texit Corynaeus aeno”.

§ 11.198  RAPTAS raptim advectas; nam post indutias rapere non poterant: aut certe ante 'raptas', belli scilicet tempore.

§ 11.199  IN FLAMMAM id est in rogum.

§ 11.201  BUSTA bustum dicitur in quo mortuus conbustus est, ossaque eius ibi iuxta sunt sepulta. alii dicunt, ubi homo combustus est, nisi ibidem humatus fuerit, non esse ibi bustum, sed ustrinum.

§ 11.202  INVERTIT CAELUM †pater illud quod in promptu est 'invertit caelum', ut ea pars quae noctem haberet, sub terra esset. STELLIS APTUM coniunctum, apo tou haptesthai.

§ 11.204  INNUMERAS STRUXERE PYRAS hoc loco multis rebus ostendit inmensam caedem factam esse Rutulorum.

§ 11.206  FINITIMOS TOLLUNT IN AGROS qui enim e longinquo venerant, referri non poterant. URBIQUE REMITTUNT deest 'unicuique'. et meminit antiquae consuetudinis: nam ante etiam in civitatibus sepeliebantur, quod postea Duellio consule senatus prohibuit et lege cavit, ne quis in urbe sepeliretur: unde imperatores et virgines Vestae quia legibus non tenentur, in civitate habent sepulchra. denique etiam nocentes virgines Vestae, quia legibus non tenentur, licet vivae, tamen intra urbem in campo scelerato obruebantur.

§ 11.208  NEC HONORE ideo 'nec honore', quia 'nec numero', quod in numero et ordine honos spectatur: nam aliud verbum pendet ex altero. alii 'nec' pro 'sine' accipiunt. TUNC pro 'tum', id est postquam cremare coeperunt.

§ 11.210  TERTIA LUX mos enim erat tertia die ossa crematorum legi.

§ 11.211  MAERENTES hoc et ad Latinos et ad Troianos potest referri. sane 'maerere' est cum silentio dolere, 'flere' ubertim lacrimas demittere, 'plorare' cum voce flere, 'plangere' cum aliquibus dictis miserabilibus pectus et faciem tundere, 'lugere' etiam cum habitus mutatione. ALTUM CINEREM quia dixerat 'innumeras struxere pyras'. CONFVSA RVEBANT OSSA FOCIS aut quia dixit simul multos crematos: aut si ad honoratorum cadavera referas, ut supra diximus, 'confusa' propter simul animalia concremata. 'ruebant' autem de cineribus eruebant. adnotandum sane quod 'focos' dixerit pyras, cum focus ara sit deorum penatium. an quod focum dicat ubicumque ignis est et fovetur: unde et Varro focum dici vult.

§ 11.212  TEPIDOQUE ONERABANT AGGERE TERRAE hypallage, hoc est 'ossa tepida'.

§ 11.213  PRAEDIVITIS more Graeco epitheton incongruum loco posuit.

§ 11.214  LONGE PARS MAXIMA LUCTUS valde: et hoc est melius, quam quod legatur 'et longi'.

§ 11.215  HIC MATRES quia scit ad aliquid haec nomina pertinere, non addidit 'deflebant filios aut maritos aut fratres'. CARA PECTORA id est [11.caros] fratres desiderantium, ut “cari stat cura parentis”: et est periphrasis.

§ 11.218  IPSUM ARMIS bene repetitum 'ipsum'. IVBENT volunt, exposcunt.

§ 11.220  INGRAVAT maiorem invidiam concitat, id est graviora facit et onerat. VOCARI provocari.

§ 11.221  TESTATUR testificatur etiam legatorum fidem, qui cum eo fuerunt. SOLUM et hic bene repetitum 'solum'.

§ 11.222  SIMUL CONTRA VARIIS scilicet ut illi paci faverent, alii Turno.

§ 11.223  OBUMBRAT subaudis 'Turnum': tuetur, defendit. et est translatio ab arboribus facta, quia nomen nobilium tamquam umbra est pro aliis. hoc autem dicit: amor reginae ad favorem popularem plurimum proderat Turno.

§ 11.224  MERITIS SUSTENTAT FAMA TROPAEIS vel quia multos occiderat, ut etiam ipse dicturus est: vel secundum illud “sunt oppida multa capta manu”.

§ 11.226  ECCE SUPER insuper, hoc est ad cumulationem malorum. MAESTI hoc sermone eos nihil egisse significat. MAGNA DIOMEDIS AB URBE legitur et 'magni'. et tanto asperius videtur, quod, cum 'magnus' sit 'Diomedes', non audet adversus Aenean pugnare.

§ 11.227  NIHIL OMNIBUS ACTUM breviter et laborem et studium comprehendit.

§ 11.228  NIL DONA NEC AVRUM ordinem legationis exsequitur dicens, inaniter perfecta esse omnia, quae possent efficaces legati perficere auro, precibus, promissione.

§ 11.230  PACEM TROIANO AB REGE PETENDUM sicut etiam supra diximus, cum per gerundi modum aliquid dicimus, per accusativum elocutionem formemus necesse est, ut 'petendum mihi est equum': Lucretius “aeternas quoniam poenas in morte timendum”, item Sallustius “castra sine vulnere introitum”: nam 'castra' accusativus pluralis est, qui multis errorem facit, ut videatur esse nominativus, quia neutra triptota sunt et similis est nominativus accusativo.

§ 11.231  REX IPSE LATINUS qui aut consolari debuit, aut defendendae reipublicae aliud inire consilium.

§ 11.232  FATALEM AENEAN MANIFESTO NUMINE FERRI modo 'fatalem' perniciosum omnibus Aenean, vel exitio futurum omnibus. 'manifesto numine' autem, id est manifesto deorum iudicio, ad Italiam venisse, numinum ira testatur, quam cognoscimus tantorum caede sociorum. et est ordo: fatalem Aenean ferri manifesto numine admonet ira deum.

§ 11.235  ALTA INTRA LIMINA COGIT quaeritur cur ad privatam domum convocetur senatus, qui non nisi ad publica et augurato condita loca convenire consuevit. sed scimus domum Latini augurato conditam et eandem tam templum fuisse, quam curiam: namque in superioribus legimus “tectum augustum”, id est augurio conditum, item paulo post “hinc sceptra accipere et primos attollere fasces regibus omen erat, hoc illis curia templum”. merito ergo ad domum regis, quasi ad locum gentibus publicum, convocatur senatus: nam ait in septimo “tali intus templo divum patriaque Latinus sede sedens”. idcirco etiam in Palatii atrio, quod augurato conditum est, apud maiores consulebatur senatus: ubi etiam aries immolabatur, quod, ut in septimo diximus, Vergilius ad Latini transtulit domum. multi dicunt perite Vergilium nec templi nec curiae hoc loco fecisse commemorationem, sed tantum dixisse 'tecta regia', ut ostenderet, consilium quod initur, non esse complendum, quia nec rite est inchoatum: ea enim quae dicit Latinus, effectu carebunt.

§ 11.236  OLLI 'illi' secundum Ennium. et intellegendum kata to siopomenon, Turnum quoque venisse, qui in superiore libro a Iunone subtractus pugnae Ardeam pervenerat. FLVUNT festinanter incedunt.

§ 11.238  ET PRIMUS SCEPTRIS primus inter sceptriferos. namque apud maiores omnes duces cum sceptris ingrediebantur curiam; postea coeperunt tantum ex consulibus sceptra gestare, et signum erat eos consules fuisse. aut quia et alii eiusdem partis reges erant, ut Turnus. sic Agamemnon dux fuit totius exercitus, diversae civitates proprios reges habuerunt.

§ 11.239  AETOLA EX URBE REMISSOS quam condiderunt hi qui de Aetolia venerunt, Graeciae provincia, unde Diomedes habuit socios de tribus eius civitatibus, quas habet Aetolia, Pleurona, Olenon, Calydona. sic ergo dixit 'Aetola ex urbe', ut “et tandem Euboicis Cumarum adlabitur oris”. ideo autem Diomedem Aetolum dicit, quia pater eius Tydeus Aetolus fuit, qui ad Argos fugit, quoniam fratrem patris sui occiderat.

§ 11.240  ET RESPONSA REPOSCIT mire ait 'reposcit': ante enim rex solet a legatis universa cognoscere et sic eos praesente populo iterum omnia iubere narrare. unde est ORDINE CUNCTA SVO: nam nihil licet praetermittere: unde et superflua narrare consuerunt.

§ 11.243  VIDIMUS O CIVES DIOMEDEM rhetorice protinus a re coepit; neque enim opus erat principio aliquo legationem referenti. et hic figura est hysteroproteron: natura enim hoc fuit prius dicendum 'atque iter emensi casus superavimus omnis' et tunc 'vidimus Diomedem Argivaque castra'. sed habet consuetudo ut qui tale aliquid nuntiant, protinus admoneant, ut puta 'vidi illum, erat illic, faciebat illud': ideo adiecit 'ille urbem Argyripam patriae cognomine gentis' et reliqua. illud etiam ordine congruo subiunxit ad perliciendum animum priusquam quicquam diceret 'munera praeferimus'. inde ordine 'nomen patriamque docemus, qui bellum intulerint', hoc est qui, unde, contra quos, qua causa. deinde ponitur oratio Diomedis, cuius sunt partes duae: una, qua se excusat; alia, qua etiam illis suadet ut bellum deponant: nam hoc in fine orationis Venulus addit 'et responsa simul quae sint, rex optime regum, audisti'. excusatio Diomedis duplex est: fortes sunt Troiani et felices. fortes breviter ostendit per intermissionem 'mitto ea quae' et reliqua: frigidus enim locus erat, si virtutem eorum timere diceret quos vicit. Secundus locus multa continet: tam felices esse, ut de omnibus vindicarentur, et singula de singulis mire augendo exsequitur. novissimo loco de se dixit, ne ei obiceretur: quid te ista movent, si tu nihil passus es? et auxit quod amisit, et socios adiecit cum exclamatione 'haec adeo ex illo mihi iam speranda fuerunt tempore'. ideo se contra Veneris filium excusat pugnare; nam sequitur 'ne vero, ne me ad tales impellite pugnas'. supererat ut pacem suaderet; ait enim 'munera quae patriis ad me portastis ab oris' et cetera. inde laudem Aeneae ita addidit, ut suam laudem servaret: ibi enim ubi se excusat, non hoc ait, quia fortis est non adero, sed illud 'quicumque Iliacos ferro violavimus agros', quasi hoc fatum fuerit omnium; hic ubi suadet pacem, aperte dicit, pares mihi non estis, et ait 'experto credite, quantus in clipeum adsurgat, quo turbine torqueat hastam', id est ego fatum timeo, vos virtutem timere debetis. nam quod adiecit 'si duo praeterea talis Idaea tulisset', non fuit contentus illum Hectori comparare, nisi adiunxisset 'hic pietate prior: coeant in foedera dextrae', id est quia pius est, bonus amicus erit. statim conclusit, sicut ad singula invenies dictum. quod autem ait 'vidimus, o cives, Diomedem', quasi res magna ei contigerit, qui talem virum viderit. sane aut 'Diomedem' legendum, ut sit Latinus accusativus: et admittitur ecthlipsis, ut “multum ille et terris iactatus et alto”: aut si Graecum accusativum facere voluerimus, 'Diomede' legamus, ut possit fieri synalipha, sicut “Euryale infelix, qua te regione reliqui?” si autem 'Diomeden' dixerimus, nec Latinum est, nec Graecum, nec versus ratio consistit: numquam enim ecthlipsis fit per 'n' litteram. tamen melius est ut 'Diomede' legamus, ut sit Graecus accusativus. nomina enim Graeca in 'es' exeuntia, quae genetivum in 'eos' mittunt per plenam elocutionem, cum eundem casum per synaeresin in 'ous' miserint, accusativum in 'e' mittant necesse est, ideo quia cum naturam suam servant, accusativum in vocalem mittunt, non in consonantem, et debet synaeresis plenitudinis servare rationem: ut ecce Diomedes plena declinatio est tou Diomedeos to Diomedei ton Diomedea, per synaeresin autem facit tou Diomedous to Diomedei ton Diomede. ergo hic accusativus ideo in 'e' exit, non in 'n', quia cum integrum est hoc nomen, in 'eos' exit et crescit eius genetivus: si enim isosyllabus sit nominativo, accusativum in 'n' mittit nec habet 's1' in genetivo, ut Thoukudides, tou Thoukudidou, ton Thoukudiden: nam Diomedes ideo in genetivo 's' habet, quia et cum integrum est et Diomedeos facit, habet 's' consonantem.

§ 11.244  CASUS S. OMNES itineris scilicet. et bene vilitatem singularum rerum generalitate vitavit, ne diceret flumina, latrones et cetera. mire autem multa congesta, ne possit de legatorum desidia queri.

§ 11.245  CONTIGIMUSQUE MANUM bene, quasi divinam: sic 'vidimus, o cives, Diomedem'. QUA CONCIDIT ILIA TELLUS emphatikos dixit pro 'urbs Ilia': nam terra non concidit, sed civitas, Ilium.

§ 11.246  ARGYRIPAM Diomedes fuit de civitate quae Argos Hippion dicitur, de qua Homerus Argeos hippobotoio, Horatius “aptum dicet equis Argos”. hic in Apulia condidit civitatem, quam patriae suae nomine appellavit et Argos Hippion dixit: quod nomen postea vetustate corruptum est, et factum est ut civitas Argyrippa diceretur: quod rursus corruptum Arpos fecit. sane Diomedes multas condidisse per Apuliam dicitur civitates, ut Venusiam, quam in satisfactionem Veneris, quod eius ira sedes patrias invenire non poterat, condidit, quae Aphrodisias dicta est. item Canusium Cynegeticon, quod in eo loco venari solitus erat: nam et Garganum a Phrygiae monte Gargara vocavit. et Beneventum et Venafrum ab eo condita esse dicuntur.

§ 11.247  GARGANI CONDEBAT IAPYGIS ARVIS Iapygia pars est Apuliae, in qua est mons Garganus, inminens Sipontinae civitati, qui per Calabriam usque in Adriaticum tenditur pelagus: Lucanus “Apulus Adriacas exit Garganus in undas”. 'Gargani' autem 'Iapygis' figura est pro 'Gargani Iapygii'. et haec est Iapygia Apuliae, a qua et Iapyx ventus est nominatus, ad quam Iapyx delatus, unde sic nominatus est: nam Iapydia Venetiae regio est, ab oppido dicta, unde est “tunc sciat aerias Alpes et Norica si quis castella in tumulis et Iapydis arva Timavi”. sed in Gargani summitate duo sepulchra esse dicuntur fratrum duorum, quorum cum maior virginem quandam sibi despondisset et eam minor frater conaretur auferre, armis inter se decertati sunt ibique ad memoriam, invicem se occidentes, sepulti: quae res admirationem habet illam, qua si qui duo inter ipsam silvam agentes iter, uno impetu vel eodem momento saxa adversum sepulchra iecerint, vi nescio qua saxa ipsa separata ad sepulchra singula decidunt.

§ 11.249  MUNERA PRAEFERIMUS ut illa ante orationem auxilium impetrent.

§ 11.250  QUI BELLUM INTULERINT quasi nominatis Troianis, quos vicerat, pronior futurus esset ad ferendum auxilium.

§ 11.251  PLACIDO SIC REDDIDIT ORE ut solet, habitum futurae orationis ostendit.

§ 11.252  O FORTUNATAE GENTES qui habitatis regna Saturnia, id est o viri semper pace gaudentes! nam legimus “aurea quae perhibent, illo sub rege fuere saecula, sic placida populos in pace regebat”. et bene hoc laudat, quod eis persuadere desiderat.

§ 11.253  ANTIQUI AVSONII quia, qui primi Italiam tenuerunt, Ausones dicti sunt. QUIETOS quibus est amor pacis a maioribus traditus propter regnum Saturni.

§ 11.254  IGNOTA LACESSERE BELLA scilicet Troianorum, non omnia generaliter bella: nam legimus “captivi pendent currus curvaeque secures”: aut 'ignota' quae ignoraverint, quasi non suscepturi, si scissent. SVADET autem 'vobis' subaudis: nam 'vos' a superioribus non potest subaudiri, quia non 'te', sed 'tibi suadeo' dicimus.

§ 11.255  VIOLAVIMUS quasi sacros: nam violare de religionibus dicimus. et ingenti arte agit, ne aut victoriam suam sileat, aut non procedendo contra eos quos vicit, confiteatur ignaviam, dicens non esse contra eos pugnandum, quos vincere perniciosissimum est.

§ 11.256  MITTO EA oratorie, ut etiam sine illis, quae memoraturus est, quae omittit graviora videantur.

§ 11.257  QUOS SIMOIS PREMAT ILLE VIROS id est toto orbe celebris: et 'premat' quasi hostes: alibi “ubi tot Simois correpta sub undis scuta virum galeasque et fortia corpora volvit”. alii 'quos' pro 'quantos' accipiunt, ut sit pronomen pro nomine. 'ille' autem mire exsecratur.

§ 11.258  SCELERUM POENAS EXPENDIMUS OMNES id est luimus omnes poenas, quae sunt statutae sceleribus. alii 'sceleris omnis' legunt: nam 'omnes' non potest ad Graecos referri, quia non omnes pertulere supplicia. sed si 'omnes', mire, ne putes forte factum. et adiuvandum pronuntiatione.

§ 11.259  VEL PRIAMO MISERANDA MANUS etiam Priamo, ut “carmina vel caelo possunt deducere lunam”. est autem Pacuvii qui ait “si Priamus adesset, et ipse eius commiseresceret”: id est ut calamitas eorum qui vicerunt, gravior crederetur miserantibus victis. SCIT TRISTE MINERVAE SIDUS fabula hoc habet: propter Cassandrae stuprum Graecis iratam Minervam, vel quod ei victores per superbiam sacrificare noluerunt: unde eos redeuntes gravissima tempestate fatigatos per diversa dispersit: Horatius “cum Pallas usto vertit iram ab Ilio”. re vera autem constat Graecos tempestate laborasse aequinoctio vernali, quando manubiae Minervales, id est fulmina, tempestates gravissimas commovent. unde perite dicendo 'sidus' utrumque complexus est: nam sidus et tempestatem significat et re vera sidus. haec autem numina quae inter sidera non videmus, licet sua signa propria non habeant, cum aliis potestate sunt permixta. ut ophiuchus ipse est Aesculapius, gemini Apollinis et Herculis esse dicuntur, sic Minervae aries esse dinoscitur.

§ 11.260  VLTORQUE CAPHEREUS to auto est, id est cautes Euboicae: nam Euboea insula est in qua mons Caphereus, circa quem Graeci periere naufragio. 'ultor' autem ideo dixit, quia Nauplius, Palamedis pater, dolens filium suum factione interemptum, ut in secundo memoravimus, cum videret Graecos tempestate laborare, montem Caphereum ascendit et elata facula signum dedit vicini portus, qua re decepti sunt Graeci et inter asperrimos scopulos naufragium pertulerunt.

§ 11.262  ATRIDES PROTEI MENELAUS Agamemnon et Menelaus uno quidem fataliter fuerant supplicio destinati. namque Atreus et Thyestes fratres fuerunt in se invicem saevi, adeo ut Thyestes cum Aerope, fratris uxore, concumberet: quod dolens Atreus liberos ei epulandos adposuit. sed cum Thyestes post cognitum facinus requireret ultionem, ei Apollo respondit, posse alio scelere illius facinoris vindicem nasci, scilicet si cum Pelopia, filia sua, concumberet. quo facto natus est Aegisthus, fatalis in Atrei geminam subolem. sed Iuppiter Menelai fata miseratus est propter Helenae iugale consortium, et eum per diversa errare maluit, quam Aegisthi manibus interire. hic errans ad Aegyptum usque pervenit, ubi Proteus, deus marinus, regnaverat, cui aliquando rapta a Theseo Helena dicitur commendata: unde quidam dicunt quod ad eam petendam Menelaus ad Aegyptum profectus sit post bella Troiana. sunt qui volunt nec raptam esse a Paride Helenam, sed aliam causam belli fuisse Troiani, illam scilicet, quod Herculem, quaerentem Hylam, suscipere noluerunt. qui autem volunt eam raptam a Paride, hoc dicunt, quod recepta a Proteo per Theseum ad Menelaum transitum fecerit et sic eam Paris rapuerit: secundum quod, ut supra diximus, Menelaus ad Aegyptum Iovis voluntate pervenit, scilicet ne ab Aegistho posset interimi. quod autem ait 'Protei columnas' ratione non vacat: nam columnas Herculis legimus et in Ponto et in Hispania. hunc autem Proteum fortissimum et invictissimum constat fuisse. novimus autem quod omnes fortes Hercules dicebantur: unde videtur hoc adfectasse Vergilius, ut pro finibus 'Protei columnas' diceret, quas habuit Hercules, ut ostenderet eum etiam Herculem dictum. ADVSQUE COLVMNAS PROTEI usque ad fines Aegypti, hoc est usque ad Pharon, ante insulam, nunc partem Alexandriae: Lucanus “nunc claustrum pelagi cepit Pharon: insula quondam in medio stetit illa mari sub tempore vatis Proteos, at nunc Pellaeis est proxima muris”. 'Protei' autem Latinus est genetivus, constrictus per synaeresin. 'adusque' autem sic est dictum quemadmodum “Siculo prospexit abusque Pachyno”: nam cum praepositio praepositioni numquam cohaereat, 'abusque' et 'adusque' licenter admissum est.

§ 11.263  EXULAT proprie: nam exulare dicuntur qui extra solum eunt. sane sciendum quia quo tempore Menelaus iit ad Aegyptum, perdidit Canobum gubernatorem, a quo vicina civitas nomen accepit, quae hodieque mutata littera Canopos nominatur. VIDIT mire addidit, ut “quam semel informem vasto vidisse sub antro Scyllam”. CYCLOPAS Graecae declinationis accusativus est. unde Graecum habebit accentum: nam latine 'cyclopes' diceret; sed sic versus stare non poterat.

§ 11.264  REGNA NEOPTOLEMI REFERAM subaudis 'eversa', quod ex posterioribus intellegitur. Pyrrho autem quid contigerit manifestum est: nam, ut in tertio legimus, cum vellet ducere Hermionen, Oresti ante desponsatam, ab eo est inter aras Apollinis interemptus: unde est “scelerum furiis agitatus Orestes excipit incautum patriasque obtruncat ad aras”. VERSOSQUE PENATES IDOMENEI Idomeneus rex Cretensium fuit: qui cum tempestate laboraret, vovit se sacrificaturum Neptuno de ea re quae ei primum occurrisset. casu ei primus filius occurrit: quem cum, ut alii dicunt, immolasset, ut alii, immolare vellet, ob crudelitatem regno a civibus pulsus est: unde est “fama volat pulsum regnis cessisse paternis Idomenea ducem”. alii dicunt quod abscedens cuidam suum commendaverat regnum, qui per eius absentiam occupavit imperium et reversum pepulit. ergo 'versos penates' aut eversos et funditus dirutos accipiendum: aut certe in aliena iura conversos.

§ 11.265  LIBYCONE HABITANTES LITORE LOCROS ut etiam in tertio diximus, Locri, socii Aiacis Oilei, fuerunt Epizephyrii et Ozolae; sed hi tempestate divisi sunt adeo, ut Epizephyrii tenerent Bruttios, de quibus ait in tertio “hic et Narycii posuerunt moenia Locri”, Ozolae vero deferrentur Pentapolim, de quibus nunc queritur dicens 'Libycone habitantes litore Locros'? quamvis quidam dicant, etiam in ipsis Bruttiis litus Libycum dici. alii hos circa Syrtes posuisse sedes: alii in Libya insulas quasdam inhaerentes occupasse, eosque initio Mesammones, postea corrupte Nasamones appellatos: alii amissa in Syrtibus classe, per mediterranea arietis fortuito ductu iter facientes ad Ammonem pervenisse et oppidum †Aucela inter Nasamones condidisse: alii Africae insulam tenuisse, quae nunc Cercina dicitur. et pronuntiandum, ut longinquitas doceatur exilii.

§ 11.268  DEVICTA ASIA SUBSEDIT ADULTER quidam 'sub' pro 'post' accipiunt, ut sit pro 'post possedit'. legitur et 'devictam Asiam': quod si est, ita intellegimus ut 'subsedit' sit dolo possedit — Lucanus “subsidere regnum Chalcidos Euboicae magna spe rapte parabas”: unde et subsessores dicuntur, qui in insidiis tauros interimunt, et hostium dolos subsessas vocamus — ut sit sensus: ab Agamemnone devictam Asiam adulter Aegisthus insidiis et factione possedit. melius tamen est ut 'devicta Asia' legamus, secundum quod 'subsedit' erit remansit, ut “extremus galeaque ima subsedit Acestes”, ut sit sensus: Asia propter adulterium pertulit bella, quae remanente adultero finita esse nihil profuit, ut cum indignatione sit dictum, dum primum vindicatur adulterium, aliud rursus emersit. sane Clytemestram Orestes filius postea in vindictam patris necavit. quidam dicunt Clytemestram non manu filii, sed iudicum sententia peremptam. alii hunc Orestem filium Menelai et Helenae tradunt; quidam inventam †ingeniam aboetiam uxorem ei volunt fuisse.

§ 11.267  PRIMA INTRA LIMINA in ipso limine imperii, id est in litore, quia secundum Homerum Clytemestra Agamemnoni occurrit ad litus et illic eum susceptum cum adultero inter epulas interemit: quod et Iuvenalis tangit dicens “quippe ille deis auctoribus ultor patris erat caesi media inter pocula”. alii autem dicunt [11.Clytemestram dolore pellicatus, quod conperisset Cassandram a marito electam,] quod in ipso regressu, id est prima die qua domus suae limen ingressus est, [11.blande suscepisse, cumque ille diis penatibus se sacrificare velle dixisset,] consilio Aegisthi ab uxore vestem accepit clauso capite [11.et manicis,] qua inplicatus adulteri manibus interiit.

§ 11.269  INVIDISSE DEOS Stheneli filius Cyllarabus Aegialiam, Diomedis uxorem, cognovit adulterio: quo comperto Diomedes reverti noluit et in Apuliae partibus sibi condidit sedes. quod Veneris dolo dicitur esse perfectum, quam in bello Troiano vulneraverat: unde ait 'invidisse deos'.

§ 11.270  PULCHRAM CALYDONA VIDEREM unam de supra dictis civitatibus, quibus imperavit.

§ 11.271  NUNC ETIAM HORRIBILI VISU P. S. hoc loco nullus dubitat fabulae huius ordinem a Vergilio esse conversum: nam Diomedis socios constat in aves esse conversos post ducis sui interitum, quem extinctum inpatienter dolebant. hae aves hodieque Latine Diomedeae vocantur, Graeci eas erodious dicunt. habitant autem in insula quae est haud longe a Calabria, in conspectu Tarentinae civitatis. quinetiam de his avibus dicitur quod Graecis navibus laetae occurrant, alienas vehementer fugiant, memores et originis suae et quod Diomedes ab Illyriis interemptus est. PORTENTA S. re vera enim portentum est homines in aves esse conversos.

§ 11.272  ET SOCII AMISSI legunt non nulli et 'admissis pennis', sed melius est 'amissi'.

§ 11.274  LACRIMOSIS VOCIBUS dolentes vel suam mutationem, vel regis interitum: namque hoc tangit latenter.

§ 11.275  SPERANDA pro 'timenda', ut “hunc ego si potui tantum sperare dolorem”.

§ 11.276  CAELESTIA CORPORA Martis et Veneris, quae numina vulneravit in bello.

§ 11.277  VENERIS VIOLAVI VULNERE DEXTRAM artificiose agit: nam sciens ea quae dicuntur in fine, animis inhaerere, suos casus ultimos memorat. perite etiam Venerem tantum vulneratam a se esse dicit, Martis supprimens nomen, quod ei poterat esse gloriosius: ut videatur omnia quae pertulit, odio Veneris pertulisse, contra cuius filium nunc vocatur ad pugnam, ut negans etiam nunc paria formidare videatur. 'dextram' autem secundum Homerum dicit, qui ait epi karpo.

§ 11.278  TALES INPELLITE PUGNAS quarum est periculosa victoria.

§ 11.279  NEC MIHI CUM TEUCRIS VLLUM POST ERUTA BELLUM PERGAMA ne ei obiciatur illa coniuratio quam apud Aulidem Graeci inierunt, dicit in Troiae excidio sacramentum coniurationis esse conpletum; namque in Troiam, non in Troianos coniuraverant Graeci: huc enim spectat quod dicit, nullum se cum Troianis habere bellum post dirutam Troiam.

§ 11.280  NEC VETERUM MEMINI LAETORVE MALORUM nec meminisse volo victoriarum mearum quarum nullus oblivisci consuevit, nec laetor Troianorum malorum pro 'Troianis malis' quae nobis bellantibus pertulerunt: non enim potest de suis malis dicere, cum et mala sua nullus obliviscatur, et ea ipse paulo ante memoraverit. 'laetor' autem 'malorum' figura Graeca est, sicut Horatius “agrestium regnavit populorum” pro 'agrestibus populis'.

§ 11.281  MUNERA QUAE PATRIIS AD ME PORTASTIS AB ORIS hinc iam suasio est et consilium; nam finita est auxiliorum negatio: unde et paulo post Venulus ita dividit dicens 'et responsa simul quae sint, rex optime, regis audisti et quae sit magno sententia bello', scilicet audisti et quemadmodum negarit auxilia, et quod nobis dederit de pace consilium.

§ 11.282  STETIMUS TELA ASPERA CONTRA CONTULIMUSQUE MANUS id est et comminus, et e longinquo inter nos bella tractavimus.

§ 11.284  QUANTUS IN CLIPEUM ADSURGAT aut 'quantus' est quotiens in hostem pergens erigit scutum: aut pugnandi exsecutus est genus. qui enim scripserunt de arte militari dicunt summum genus esse dimicandi, quotiens calcato umbone adversarii se in hostilem clipeum erigit miles et ita contra stantis vulnerat terga. vel 'quantus adsurgat', [11.vel] quanto sit maior.

§ 11.285  SI DVO PRAETEREA hoc est alios duos.

§ 11.287  DARDANUS pro 'Dardanius populus'. et posuit principale pro derivativo: sic Homerus ton d' ektane Dardanos aner LUGERET morem lugendi quidam dicunt Aegyptios invenisse: eos enim primos Liberum, quem Osirim appellant, a fratre Typhone per insidias interemptum atra veste luxisse: inde ceteris gentibus traditum ut post interitum proximorum suorum veste mutata lugerent, ita tamen, ut intra annum finiretur luctus.

§ 11.288  CESSATUM EST tardatum est: et mire quia non habet quos inputet Troianis triumphos, vult eis excidii tarditatem pro victoria cedere.

§ 11.290  HAESIT retardata est. VESTIGIA RETTULIT retro acta est et repulsa, ut “ac retro sublapsa referri”.

§ 11.292  HIC PIETATE PRIOR id in Aenea plus laudat quod Latinis, sicut suadet, pacem petituris est utile, ut eum se credant posse facilius exorare. 'prior' autem praestantior, melior.

§ 11.293  QUA DATUR qua potest, quacumque ratione permittitur.

§ 11.296  PER ORA TURBATA pro 'per ora turbatorum'.

§ 11.298  CLAVSO GURGITE saxorum obiectione praecluso.

§ 11.299  FREMUNT RIPAE antiqui aquae sonitus 'fremitus' dicebant: Ennius “ratibusque fremebat imber Neptuni”.

§ 11.301  PRAEFATUS DIVOS more antiquo: nam maiores nullam orationem nisi invocatis numinibus inchoabant, sicut sunt omnes orationes Catonis et Gracchi; nam generale caput in omnibus legimus. unde Cicero per inrisionem ait “si quid ex vetere aliqua oratione 'Iovem ego optimum maximum'”.

§ 11.302  ANTE EQUIDEM SUMMA DE RE STATVISSE LATINI latenter arguit Turnum, quod sibi non obtemperaverit, ut foedus fieret, in septimo scilicet ubi dixit “te, Turne, nefas, te triste manebit supplicium”: nam modo hoc tempus revolvit. VELLEM STATVISSE olim est quod volui his malis terminum dare. 'vellem' autem 'statuisse' sic dixit ut 'vellem fecisse': et est conpendiosa elocutio, cum querimur non esse factum quod fieri debuit.

§ 11.303  NON TEMPORE TALI adiuvandum pronuntiatione: id est post tanta quae pertulimus mala. et oportune deliberandi quidem de hac re existimat intervallum esse, hostili exercitu inminente, et per hoc magis suadet, dum tam infestos probat, ut sibi nec pacem petere permittatur.

§ 11.305  BELLUM INPORTUNUM concepit gravem iracundiam, et sic in haec verba prorupit. 'inportunum' autem est ubi nullum refugium est, quod caret portu, id est quiete, ubi nullus portus est. nam hoc quodammodo dicit, in naufragium fertur ista contentio, quia supra audierat periculum esse etiam superare Troianos. et enarrat cur 'inportunum', dicens 'cum gente deorum invictisque viris gerimus'. CIVES ekphonesis. CUM GENTE DEORUM qui a diis originem ducunt.

§ 11.306  INVICTISQUE VIRIS GERIMUS atqui supra legimus “bis capti Phryges”. sed invictos ideo dicit, quia sequetur 'nec victi possunt absistere ferro'. 'possunt' autem 'absistere' mire ait, ac si diceret: etiam si velint, eos a bellis discedere natura non patitur. Ennius “qui vincit non est victor, nisi victus fatetur”. Varro et ceteri invictos dicunt Troianos, quia per insidias oppressi sunt: illos enim 'vinci' adfirmant qui se dedunt hostibus.

§ 11.308  ADSCITIS evocatis, adiunctis. ergo et gradatim accedit ad desperationem, quae cogit pacem esse poscendam. AETOLUM IN ARMIS †a patri usque adde id Diomedis mentionem intulit.

§ 11.309  PONITE deponite. SPES SIBI QUISQUE subaudis 'sit'. et late patet ista sententia, vel quod alienis egere auxiliis non oporteat, vel quod meminisse singuli spei suae debeant, ut ea sperent tantum, quibus possunt potiri. SED HAEC QUAM ANGUSTA VIDETIS ut unusquisque in se tantum spem habeat quam sit augustum, videtis. CETERA absolute dixit, id est exercitus, auxilia, vires imperii: quae quia sic videtis adflicta, quid restat, nisi ut pacem petamus?

§ 11.311  ANTE OCULOS INTERQUE MANUS SUNT OMNIA VESTRAS ac si diceret, non egent narratione. 'inter manus' autem, quod Graeci pro kheiron.

§ 11.312  NEC QUEMQUAM INCUSO excusatio haec ostendit et obliquam esse in Turnum orationem Latini.

§ 11.313  FUIT exhausta et consumpta est. TOTO CERTATUM EST CORPORE REGNI id est imperii omnibus viribus bellamus.

§ 11.314  DUBIAE MENTI meae, scilicet cogitanti.

§ 11.315  PAUCIS ANIMOS ADHIBETE DOCEBO aut 'paucis docebo', aut 'animos paucis adhibete'.

§ 11.316  EST ANTIQUUS AGER TUSCO MIHI PROXIMUS AMNI hoc loco Donatus erravit dicens, agrum quem Latinus donare disponit, esse in Campania iuxta Ufentem fluvium, quod etiam Clanarius ait, cuius terras vicinas Tusci aliquando tenuerunt, ut inde dictum sit 'Tusco mihi proximus amni'. agit etiam hoc argumento, quod illic est locus qui hodieque pinetum vocatur. sed constat omnia illa loca esse campestria, nec procedit quod dicitur 'celsi plaga pinea montis'. unde sequenda est potius Livii, Sisennae et Catonis auctoritas: nam paene omnes antiquae historiae scriptores in hoc consentiunt. Cato enim in originibus dicit Troianos a Latino accepisse agrum, qui est inter Laurentum et castra Troiana. hic etiam modum agri commemorat et dicit, eum habuisse iugera iiDCC. sane 'antiquus' potest et nobilis accipi: vel secundum Trebatium qui de religionibus libro septimo ait “luci qui sunt in agris qui concilio capti sunt, hos lucos eadem caerimonia moreque conquiri haberique oportet, ut ceteros lucos qui in antiquo agro sunt”. 'antiquum agrum' Romanum cogit intellegi. TUSCO MIHI PROXIMUS AMNI Tiberino.

§ 11.317  LONGUS IN OCCASUM ea parte, qua in occidentem tenditur, longior: potuit ergo usque ad Laurentum et ad Hostiam tendi. FINES SUPER USQUE SICANOS usque ad fines Sicanos, quos Siculi aliquando tenuerunt, id est usque ad ea loca in quibus nunc Roma est: haec enim Siculi habitaverunt, unde est “et gentes venere Sicanae saepius”. qui a Liguribus pulsi sunt, Ligures a Sacranis, Sacrani ab Aboriginibus.

§ 11.318  AVRUNCI RUTVLIQUE SERUNT subaudis a superioribus 'mihi': nam et supra ait 'est mihi antiquus ager'. ergo suum agrum pollicetur, aut quem tamquam stipendiarium habebant Rutuli et Aurunci, aut ad quem colendum quasi regi operas dabant: unde superfluum est quod ait Donatus, non potuisse fieri ut praesente Turno ager Rutulorum a Latino donaretur Aeneae.

§ 11.319  DUROS EXERCENT COLLES extenuat agri meritum, quo vile videatur esse quod donat: vel ne grave videatur his, quibus auferendus est. hinc etiam illud est 'atque horum asperrima pascunt', et supra 'Aurunci Rutulique serunt', id est nec operis suis excolitur. ASPERRIMA autem PASCUNT quidam pro 'asperrimas partes', vel 'asperrima pascunt loca' accipi volunt.

§ 11.321  CEDAT AMICITIAE id est in pretium concedat amicitiarum. et bono verbo usus est 'amicitiae', non pro hostibus, hoc est ne quasi victi demus.

§ 11.322  AEQUAS DICAMUS LEGES ut pari inter nos societate versemur, id est ut sit neuter inferior. SOCIOSQUE IN REGNA VOCEMUS non stipendiarios, ut in quarto “cuique loci leges dedimus”.

§ 11.325  POSSUNTQUE SOLO DECEDERE NOSTRO scit eos fataliter ad Italiam venisse: nam audiit et a Fauno “externi venient generi” et ab Ilioneo “sed nos fata deum vestras exquirere terras imperiis egere suis”. tamen propter Turnum simulat ignorantiam, ut se etiam circa eum aequum praestare videatur. multum est autem quod ait 'possunt'.

§ 11.326  BIS DENAS ITALO TEXAMUS ROBORE NAVES quaeritur unde scierit Latinus, viginti naves habuisse Aenean; sed ita absolvitur: potuit speculatione, potuit rumore cognoscere, postremo aestimatione dixit, quae amplius solet conplecti: quia de viginti navibus unam periisse cum Oronte, quattuor in Sicilia concrematas. TEXAMUS quidam 'texamus' proprie dictum tradunt, quia loca in quibus naves fiunt, Graece naupegia, latine textrina dici: Ennius dicit “idem campus habet textrinum navibus longis”: navalia enim non esse naupegia, sed neoria.

§ 11.327  COMPLERE VALENT proprie verbum nauticum: nam Graece pleroma dicitur. IACET OMNIS AD UNDAM MATERIES hic 'omnis' pro ea quae sufficit. iterum extenuat, ut sine magno negotio posse fieri videatur. MATERIES antique dictum: nam materiam dici debere multi adserunt.

§ 11.328  NUMERUMQUE MODUMQUE eleganter quot et quantae magnitudinis sint.

§ 11.329  MANUS artifices. NAVALIA DEMUS hoc loco ipsae res navales sunt, id est pix, cera, funes, vela et alia huius modi. 'navalia' dicimus loca ubi naves sunt; sed modo de Graeco transtulit et 'navalia' posuit pro trabibus de quibus naves fiunt: nam Homerus neion dicit navale lignum.

§ 11.331  PRIMA DE GENTE et ex numero et ex nobilitate legatorum intellegitur negotii magnitudo.

§ 11.333  AVRIQUE EBORISQUE TALENTA ad aurum refertur: an et ad ebur? quia et ebur ad pondus venditur.

§ 11.334  ET SELLAM REGNI TRABEAMQUE INSIGNIA NOSTRI bene 'nostri'. Romanorum enim imperatorum insigne fuit sella curulis et trabea: nam diadema, ut aliarum gentium reges, non habebant. et sciendum sellam curulem a curru dictam, quod hi tantum ea utebantur qui triumphali curru invecti fuissent: sicut etiam palmata dicitur toga quam merebantur hi qui reportassent de hostibus palmam.

§ 11.335  IN MEDIUM in commune, ut “in medium quaerebant”.

§ 11.336  TUM DRANCES IDEM videlicet qui supra apud Aenean egerat.

§ 11.337  OBLIQUA INVIDIA hoc est qui non ex aperto inpugnabat Turnum, sed eum reipublicae simulata defensione lacerabat.

§ 11.338  LARGUS OPUM abundans opibus, dives, non qui multa donaret. LINGVAE MELIOR ut “laetissimus umbrae”, Sallustius “frugum pabulique laetus ager”.

§ 11.339  NON FUTTILIS AUCTOR non inanis: nam futtile vas quoddam est lato ore, fundo angusto, quo utebantur in sacris Vestae, quia aqua ad sacra Vestae hausta in terra non ponitur, quod si fiat, piaculum est: unde excogitatum vas est, quod stare non posset, sed positum statim effunderetur. inde et homo, commissa non retinens, futtilis dicitur, contra 'non futtilis' bonus in consiliis, non inanis.

§ 11.340  SEDITIONE POTENS praepotens in movenda, non in conprimenda seditione. SUPERBUM pro 'nobile'.

§ 11.341  INCERTUM DE PATRE FEREBAT non ignobile, sed penitus ignoratum significat. alii 'incertum' aut ipsum patrem, aut genus tradunt. et bene segni homini paternam non dedit nobilitatem.

§ 11.342  SURGIT hic reddidit sensum 'tum Drances surgit'. ONERAT DICTIS hoc sermone ostendit, eum etiam exhortatione gravatum Latini. IRAS Turni, an omnium qui bellum detestabantur?

§ 11.343  REM NULLI OBSCURAM callide et oratorie agit et in omnibus adulatorie respondet dictis Latini: supra enim ille dixerat “ante oculos interque manus sunt omnia vestras”. sane quasi praedictum oratorem exprimit, quia supra de eo dixit 'et lingua melior'. et 'rem consulis' pro 'de re consulis': Plautus “consulere quiddam est quod tecum volo” (Mos. 1102). sed Drances, sicut dictum est, rhetorice suadet de pace. nam et pacem faciendam hortatur, et accusationem in Turnum dirigit, et quae a Latino indubitanter universa dicta sunt, quae pacem fieri suadeant, Drances eadem omnia respondens, addit etiam de filia danda Aeneae, quod Latinus ante reticuerat, “quin natam egregio genero”: quasi non aliter firma erit pax, quam fieri vis: quia sciebat hoc Turnum graviter esse laturum, in invidiam personam eius adducens “dicam equidem, licet arma mihi mortemque minetur”. et ne mirum esset, qui sic libere responderet, ante eius et mores et causam praedixit 'lingua melior', 'seditione potens', 'idem infensus, quem gloria' et reliqua. duae tamen hic faciendae pacis praecipue causae sunt, quod victi sunt, et Turnus singulari certamine congredi debeat. VOCIS EGENTEM genetivo iunxit, ut “cum classis egeret”.

§ 11.344  O BONE REX bene addidit 'bone', et auxit epitheto dignitatem: 'rex' enim medium est; nam et bonus esse et pessimus potest. alii 'bone rex' exprobratione accipiunt, ut quidam volunt †se bonum dici.

§ 11.345  MUSSANT modo 'verentur' vel 'timent' significat; alias 'dubitant', ut “mussat rex ipse Latinus quos generos vocet”; interdum 'susurrant', ut de apibus dicit. et proprie 'mussare' est obmurmurare et queribundum tectius velut muto esse vicinum. alias 'tacent', alias 'quiescunt'.

§ 11.346  FLATUSQUE REMITTAT aut ponat superbiam: aut 'nostros flatus remittat', id est nobis respirare concedat. 'remittat' autem nunc pro 'laxet', ut 'remissis artubus' pro 'laxatis'.

§ 11.347  CUIUS OB AVSPICIUM invidiose Turni auspiciis inputat quod tantus periit exercitus, ac si diceret: si malis et infaustis tuis ominibus non egrederentur, possent forsitan superare virtute. sane sciendum hunc exprimere quicquid verecunde celavit Latinus. MORESQUE SINISTROS contrarios, quia in principio Latino obtemperare noluit.

§ 11.348  LICET ARMA MIHI 'licet' pro 'quamvis'. et est parenthesis.

§ 11.349  LUMINA DUCUM id est proceres, ut “o lux Dardaniae”.

§ 11.350  CONSEDISSE URBEM LUCTU in luctum esse demersam. TEMPTAT mire 'temptat', non pugnat.

§ 11.351  FUGAE FIDENS illud respicit quod bella deseruit, Iunone faciente: vel quia eius exercitus fugit. 'fugae' autem figurate dixit pro 'fuga fidens'. CAELUM TERRITAT ARMIS dictum quidem Vergilii gravitati non congruit, sed perite Dranci haec data sunt verba, qui tumida uti oratione inducitur: unde ei paulo post Turnus obicit, “quae tuto tibi magna volant”, item “proinde tona eloquio”, item “ventosa in lingua”. deinde diximus Drancem librare se ad orationem Latini: unde nunc dicit 'et caelum territat armis', quia audierat 'bellum inportunum, cives, cum gente deorum', id est contra eos pugnat, qui favore deorum nituntur. CAELUM T. A.] quasi vanus et qui ventis minetur.

§ 11.352  ETIAM hoc loco 'etiam' pro 'adhuc', ut Terentius “hunc ego numquam videram etiam” et mox “unum etiam vos oro, ut me in vestrum recipiatis gregem”. MITTI DARDANIDIS DICIQUE I. 'mitti' aurum, ebur, sellam et cetera, 'dici' de navibus vel agro. et bene 'Dardanidis' quasi cognatis et ab origine generis propinquis.

§ 11.354  ADICIAS pro 'adice': Terentius “abeas si sapis”: quia indecens erat imperative ad regem loqui. et bene hic quod honeste Latinus reticuerat dicit, Laviniam quoque ei offerendam.

§ 11.355  EGREGIO GENERO DIGNISQUE HYMENAEIS ergo Turnus videtur indignus.

§ 11.356  AETERNO FOEDERE FIRMES natae scilicet coniunctione: nam munera et contemni poterant, generis vero coniunctione in aeternum pacis foedera firmabantur. hoc autem dicto latenter etiam Latini pudorem exonerat, qui Turno etiam suam promiserat filiam, dicens causam reipublicae praeponderare debere et propter pacem civium Turno Aenean esse praeferendum.

§ 11.357  TERROR 'terror' est proprie qui aliis infertur, ut si dicas 'ille mihi habet terrorem', id est timendus est: unde et terribilis dicitur. 'metus' autem est quem habent timentes. sed nunc usurpative terrorem pro metu posuit, nam hoc dicit: quod si tantum Turnum timemus. et bene involvit quod turpe esset audiente Latino dicere, ut Turnum timeat.

§ 11.358  IPSUM invidiose repetitum pronomen. VENIAMQUE OREMUS AB IPSO CEDAT Asper hic distinguit, id est hanc veniam oremus, ut cedat: aut si coniuncte legeris 'cedat ius proprium regi', nova erit elocutio accusativo iunctum 'cedat'. et 'cedat ius proprium regi', id est quod proprium regum est, aut 'cedat' Aeneae. quod autem hic dixit 'cedat', mox 'pone animos et pulsus abi'.

§ 11.360  QUID MISEROS TOTIENS IN APERTA PERICULA CIVES PROICIS quasi viles et abiciendos. et ingenti pondere universa verba sunt posita.

§ 11.361  LATIO non uni civitati. CAPUT principium. et est antiquum: quia qui auctor et princeps rei gestae fuerat, 'caput' a veteribus dicebatur: Terentius “nam si hic mali est quicquam, illic huic rei est caput”, Plautus in Asinaria “ego caput huic fui argento inveniendo” (As. 728).

§ 11.362  NULLA SALUS BELLO plus est, quam si 'spes' diceret 'nulla'. 'bello' autem per bellum. PACEM TE POSCIMUS OMNES 'te poscimus', qui solus es causa bellorum: nam Aeneas iam pacem promisit. 'omnes' invidiose, ut et Latinus hoc poscere videatur.

§ 11.363  SOLUM INVIOLABILE PIGNUS id est Laviniam. et hoc est quod ait supra 'pacem hanc aeterno foedere firmes'.

§ 11.364  INVISUM QUEM TU TIBI FINGIS id est inimicum: et bene 'quem tu tibi fingis', ne ei tamquam inimico minime credatur. et hoc dicit: non sum quidem inimicus, sed si velis esse, non recuso: nam hoc est 'et esse nil moror'.

§ 11.366  FUSI fugati.

§ 11.367  DESOLAVIMUS AGROS vel dum occiduntur agri cultores, vel dum coguntur ad militiam: nam legimus “et latos vastant cultoribus agros”.

§ 11.369  DOTALIS REGIA CORDI EST hoc est regnum Latini: sic alibi “non haec dotalis regia Amatae”.

§ 11.371  SCILICET UT TURNO CONTINGAT REGIA CONIVNX haec cum quadam inrisione dicuntur. et ostendit hoc nec utile nec honestum esse.

§ 11.372  INHVMATA INFLETAQUE TURBA atqui sepulti sunt omnes qui in bello perierant, ut legimus supra. sed hoc factum est Aeneae beneficio, qui sepulturae eorum reddidit socios. ergo quantum ad Turnum pertinet, insepulti sunt: nam campos in sua potestate retinebat Aeneas.

§ 11.373  ETIAM TU heia: nam hortantis adverbium est hoc loco: Terentius “etiam responde”. alias 'adhuc' significat et est temporis adverbium, ut “etiam currus, etiam arma tenentem”. alibi pro coniunctione, ut “vos etiam gemini”. ponitur etiam pro 'nondum': Afranius “etiam quidquam egisti”. apud maiores 'etiam' consentientis fuerat, quod tamen in his recentibus idoneis non invenitur. non nulli 'etiam tu' pro 'quin tu' tradunt. VIS virtus.

§ 11.374  SI PATRII QUID MARTIS HABES id est si quid bellicae virtutis habes; neque enim a Marte oriundus est. nam 'patrii' et a patre, et a patria potest dici.

§ 11.377  IMO PECTORE VOCES ut qui diu tacuerit, dum audit inimicum. dicendo autem 'imo pectore voces' more suo habitum futurae orationis ostendit.

§ 11.378  LARGA QUIDEM SEMPER DRANCE TIBI COPIA FANDI TUM CUM BELLA MANUS POSCUNT sunt multa sua vi optima, quae quoniam per se non possunt vituperari, ab accidentibus vituperantur, ut hoc loco quoniam eloquentia per se est optima, eam culpat ex tempore, dicens: tunc incumbis eloquentiae, cum manus bella deposcunt. et ostendere vult omnem illam orationem Drancis non consilio, sed timiditate prolatam. sane rhetorice responsurus Turnus bene coepit a Drance: ante enim se defendit, tunc de bello sententiam dicit. et primum hoc dicit, quod eloquens et infirmus sententias de bello audeat ferre, dicendo 'larga quidem semper Drance' et cetera, et 'dum distinet hostem' et reliqua. inde pro se agit, per enumerationem ostendens id falsum esse, quod dicatur victus 'Iliaco tumidum qui sanguine Thybrim' et cetera. sed obicitur: in futurum spes nulla est. execratur omen 'capiti cane talia demens Dardanio', et ex adversariorum persona rem adtenuat dicendo 'extollere vires gentis bis victae'. etiam illi rei respondet quam dixerat Drances, vim se timere 'vel cum se pavidum' et reliqua, et 'numquam animam talem' et reliqua. dilata autem de singulari certamine quaestione quasi aliam orationem inchoat 'nunc ad te et tua' et reliqua. sed haec in sequentibus singulatim tractanda sunt.

§ 11.379  PATRIBUSQUE VOCATIS PRIMUS ADES bella penitus ignorans atque formidans, primus es inter senes ad danda consilia.

§ 11.380  REPLENDA EST CURIA VERBIS emphasis loquacitatis.

§ 11.381  TUTO dativus, an adverbium, ut 'falso'? MAGNA VOLANT Homerus epea pteroenta proseuda. DISTINET arcet, repellit, nam 'distinet' est proprie extra tenet. nam 'dis' separantis est, unde et 'diduco' et 'distraho' dicimus.

§ 11.383  PROINDE 'pro' syllaba metri causa excluditur. TONA ELOQUIO non strepitu armorum. MEQUE TIMORIS ARGVE TU DRANCE ut in bucolicis “cantando tu illum” ? 'arguo' autem genetivum regit, ut 'arguo te caedis, insidiarum'. et est de Graeco: nam ita dicunt kategoro se phonou.

§ 11.384  QUANDO siquidem. et per inrisionem in illum suas confert laudes. STRAGIS TEUCRORUM duo genetivi.

§ 11.386  INSIGNIS CAMPOS nobilitas, clarificas: nam verbum est 'insignio insignis'. et dicit exauctorari eius debere sententiam, quod de bello iudicat virtutis ignarus. QUID VIVIDA VIRTUS id est tua, vel certe mea.

§ 11.389  IMUS IN ADVERSOS contra illud “illum aspice contra, qui vocat”.

§ 11.390  ISTIS deiktikos.

§ 11.392  PULSUS EGO quia ille dixerat “pone animos et pulsus abi”. et agit coniectura: nam hoc vult intellegi, non posse dici merito pulsum eum, qui insequendo hostem bella deseruit. aperte autem hoc dicit: potest merito credi quod pulsus sit is, cuius tot extant tropaea? et rerum commemoratione falsum probat.

§ 11.394  CUM STIRPE occiso enim Pallante interiit eius cuncta posteritas.

§ 11.395  EXUTOS ARCADAS ARMIS aut suis, aut sui ducis: unde per 'Arcadas' etiam Pallantem intellegi quidam volunt.

§ 11.396  BITIAS subaudis 'ingens' a consequentibus. MILLE finitus numerus pro infinito.

§ 11.398  INCLUSUS MURIS quem pulsum ille iactabat. AGGERE SAEPTUS sicut supra “vestris, o cives, undique saeptus aggeribus”.

§ 11.399  NULLA SALUS BELLO CAPITI CANE TALIA DEMENS DARDANIO quotiens argumentum non possumus solvere, aut contraria obiectione aut risu aut maledicto, ut hoc loco, adversario respondemus. 'cane' autem pro 'divina'. et bene hic male ominantem canere dicit, ut vatem. quibusdam videtur vulgare convicium, ut est 'tibi et capiti tuo', sed honestatem dicto additam per varietatem. DARDANIO REBVSQUE TUIS simul eum Aeneae iungendo vult latenter ostendere proditorem.

§ 11.400  PROINDE itaque. et est ordo 'nulla salus bello; proinde omnia magno ne cessa turbare metu': cetera per parenthesin dicta sunt, hoc est 'capiti cane talia demens Dardanio' et cetera.

§ 11.401  EXTOLLERE VIRES GENTIS BIS VICTAE CONTRA PREMERE ARMA LATINI haec est virtus eloquentiae. 'bis' autem 'victae' ab Hercule et ab Argivis. 'arma' autem 'Latini' invidiose dixit: nam debuit 'mea' dicere. et hoc ad illud quod ille dixerat “ius proprium regi patriaeque remittat”.

§ 11.403  MYRMIDONUM PROCERES Graecorum principes. dicit autem Patroclum et Achillem: nam licet ipsi aliunde fuerint, tamen Myrmidonibus imperarunt. haec autem ponit inter inpossibilia. et utitur Graeco proverbio ano potamoi: sic Horatius “et ante Padus Matina laverit cacumina”. et sic est modo dictum, ut in quarto “nunc Lyciae sortes, nunc et Iove missus ab ipso”.

§ 11.405  RETRO FUGIT AVFIDUS UNDAS quod est contrarium. Aufidus autem Apuliae fluvius est, iuxta Canusium civitatem cadens in Adriaticum pelagus.

§ 11.406  VEL CUM SE PAVIDUM CONTRA MEA IVRGIA FINGIT contra illud quod ait “det libertatem fandi flatusque remittat”. nam hoc dicit: timorem suum naturalem invidiose in meam causam retorquet, ut meae praesentiae, non illius naturae, quod timet esse videatur. hoc est enim quod planius infert, dicens 'et formidine crimen acerbat', id est quam simulat.

§ 11.407  ARTIFICIS SCELUS nam sceleratorum est simulare formidinem. ACERBAT nomen sine verbi origine: non enim facit 'acerbo'.

§ 11.409  HABITET TECUM ET SIT PECTORE IN ISTO id est pessima et vilis anima habitet in membris congruis: nam 'talem' vilem et pessimam accipimus, quam nefas est perire ea dextera, quae non inertes, sed quae viros fortes tantum consuevit occidere. et hoc ad illud “licet arma mihi” et cetera.

§ 11.410  CONSULTA REVERTOR 'consultor' est qui consulit, 'consultus' qui consulitur, 'consultum' vero res ipsa de qua quis consulitur. bene ergo 'consulta' de quibus consulis.

§ 11.411  SI NULLAM NOSTRIS VLTRA SPEM PONIS IN ARMIS insinuatione utitur, id est callido et subtili aditu ad persuadendum: vult enim dicere melius esse interire, quam pacem rogare. quod quia aperte non audet, latenter et paulatim ad hoc serpit. namque inter principium et insinuationem hoc interest, quod principium est aperta rei enuntiatio, insinuatio autem, ut diximus, est callida et subtilis oratio. 'in armis' autem aut meis, aut Latinorum omnium generaliter. VLTRA modo tempus significat, alias locum.

§ 11.412  SI TAM DESERTI SUMUS si ita, si valde. et hoc propter Diomedem, qui solus negavit auxilia. ergo 'deserti' ab auxiliis accipiendum.

§ 11.413  NEQUE HABET FORTUNA REGRESSUM omnia quae sibi possunt obici, ponit, sed cum solutionibus suis; nam et fortuna non est inmutabilis, et qui semel pellitur, iterum in proelium potest reverti. et ab auxiliis non sunt penitus destituti, et in ipsorum exercitu est adhuc plurimum spei. est autem syllogismus.

§ 11.414  OREMUS PACEM argumentum ab honesto. DEXTRAS TENDAMUS INERTIS felicitatem rei verbis expressit.

§ 11.415  QUAMQUAM O SI SOLITAE QUIDQUAM VIRTUTIS ADESSET non se inertiae arguit, sed queritur de virtute omissa per neglegentiam. et videtur voluisse dicere: si solitae quicquam virtutis adesset, numquam ad hoc cogeremur; sed reliquit. 'o' autem dolentis est exclamatio, et intellegimus inmoratam esse illic eius orationem: nam exarsit dolore, quia aperte non potuit dicere moriendum potius esse, quam hostes rogandos: quod tamen dixit, conferens se ad alias personas et laudans eos quibus contigit perire, ne ista conspicerent. et servavit viri fortis personam, ut paenituerit eum dixisse 'oremus pacem'.

§ 11.416  ILLE MIHI ANTE ALIOS utrum generaliter 'ille' pro 'quicumque occubuit' accipiendum est, an Mezentius? ANTE ALIOS melior, omnibus praeferendus. FORTUNATUSQUE LABORUM sicut “laeta laborum”: et est Graecum.

§ 11.417  EGREGIUS ANIMI figurate dixit. TALE VIDERET vel hostes rogari: vel, quod latenter insinuat, tradi alteri sibi ante desponsatam. ideo et medie dicto, quoniam res eius agebatur, 'ne quid tale videret' posuit: quis enim eum ferret dicentem moriendum potius, quam de nuptiis eius mutandum?

§ 11.418  SEMEL ORE MOMORDIT 'semel' cito, confestim, id est qui tota mortis celeritate consumptus est, quasi nihil ultra passurus. vulnerati autem solent vel terram vel arma mordere, ne dolorem eorum indicet gemitus: Lucanus de Pompeio “timuit, ne quas effundere voces vellet et aeternam fletu corrumpere famam”.

§ 11.419  ADHUC INTACTA IVVENTUS non quae non pugnavit, sed de qua adhuc delectus habendus est.

§ 11.420  URBES ITALAE quia Diomedes peregrinus fuerat. nam hoc dicit: habemus robur Italum, non Graecum militem, inertem et dissolutum. SUPERSUNT superabundant, adsunt ultra quam bella deposcunt.

§ 11.421  SIN ET TROIANIS CUM MULTO GLORIA VENIT SANGUINE mire agit, post confirmatas partes suas Troianorum integras vires inminuens. quid enim proderat dixisse, quod superessent Latinis auxilia, si etiam Troianorum integrae vires esse probarentur? CUM MULTO GLORIA VENIT SANGUINE ac si diceret: non est iudicanda victoria quae per inmensa detrimenta contingit. et hoc est unde laudat Sallustius duces, qui victoriam “incruento exercitu” reportaverunt.

§ 11.422  SUNT ILLIS SVA FUNERA id est Troianis. legitur et 'illi', et aut 'Aeneae' intellegimus, aut adverbium loci est pro 'illic', ut in secundo “patet isti ianua leto” pro 'istic'. PARQUE PER OMNES TEMPESTAS sic alibi “quanta per Idaeos saevis effusa Mycenis tempestas ierit campos”: nam bello crebro comparat tempestatem.

§ 11.423  INDECORES 'decor' decoris facit, sicut 'auctor' auctoris: 'decus' decoris, sicut 'pecus' pecoris. similiter facit in compositione 'indecor' indecoris, 'indecus' indecoris. ergo in neutro 'co' brevis est, in masculino producitur: unde apparet systolen fecisse Vergilium. nam 'indecores' nominativus est pluralis a masculino, ab eo quod est 'indecor': nam non potest 'hic indecus' facere: neutrum enim 'us' terminatum, masculinum ex se non facit. aut certe dicamus 'indecores' declinationem esse, cuius nominativus singularis non invenitur. IN LIMINE PRIMO quasi in ipso initio et aditu infelicitatis: et ad illud respexit quod supra dixerat “et semel agmine verso funditus occidimus”.

§ 11.425  MULTA DIES illi rei vehementer incumbit, quia dixerat “neque habet Fortuna regressum”, dicens Fortunam tam labores, quam felicitatem pro temporum qualitate mutare. 'dies' autem tempus. quidam sane non 'dies multa' accipiunt, sed 'multa retulit in melius': et 'varii aevi' non ut ipsum varium sit, sed ut fortuna eius.

§ 11.427  LUSIT decepit, ut “quid natum totiens, crudelis tu quoque, falsis ludis imaginibus?” ET IN SOLIDO RVRSUS FORTUNA LOCAVIT subaudis 'multos'. et est sensus: in solidum revocavit oppressos et paulo ante derelictos, lusit vero et decepit felices.

§ 11.428  NON ERIT AVXILIO NOBIS AETOLUS ET ARPI redit ad rem, quia occurrebat: sed negantur auxilia. Aetolum autem dicendo eius vires ex Graecae gentis commemoratione debilitat, ut ostendat plus esse in Messapo ac Tolumnio, si Diomedes, et infelix et alienus finibus, commemoraretur.

§ 11.429  AT MESSAPUS ERIT FELIXQUE TOLUMNIUS bene duo iunxit quae quaeruntur in bello, fortitudinem et felicitatem: nam de Messapo iam legimus “quem neque fas igni cuiquam, nec sternere ferro”. utrumque autem contra Diomedem dixit, quem dicendo Graecum, inertem significavit. infelicitatem vero eius supra dicta legatorum verba testantur. oportune ergo hic 'felix', quod Diomedi nec post victoriam contingit.

§ 11.430  NEC TARDA SEQUETUR GLORIA litotes figura: minus enim dixit quam voluit. nam hoc significat: Latina pubes celerrime victoriam adipiscetur, quam vix Graeci post decennium sunt adepti.

§ 11.432  EST ET VOLSCORUM EGREGIA DE GENTE CAMILLA ut in septimo, segregem eam a virorum efficit multitudine: et quoniam a sexu non potest, laudat ex gente. et vult ostendere de viris amplius sperandum, si et femina dimicaret: aut ut Dranci exprobraret, puellam non metuere Troianos, quos Diomedes timeret et Drances.

§ 11.434  QUOD SI e. q. s.] quasi falsum sit quod Drances dixerat: supra enim ait “illum aspice contra”. QUOD SI ME SOLUM TEUCRI IN CERTAMINA POSCUNT quia audiit “illum aspice contra qui vocat”. etiam utitur ductu: nam oblique promittit se singulari certamine dimicare velle, cum nolit. similiter etiam in duodecimo agit, dicens inrisorie “sedeant spectentque Latini”.

§ 11.435  IDQUE PLACET hinc apparet eum nolle pugnare: si placet, inquit, vobis hoc fieri quod hostis postulat. TANTVMQUE BONIS COMMVNIBUS OBSTO et in tantum obsum commodis publicis, ut nisi solus dimicavero, concidat universa res publica. et imputat tamquam †hoc faciat, quod pro omnibus facturus est.

§ 11.436  NON ADEO non multum: nam verecunde dicit adsuetam manibus suis esse victoriam. et bene MANUS per quas fit ipsa victoria. et contra 'manus dare' dicuntur qui dedunt se victi.

§ 11.437  TANTA PRO SPE ut solus dicar servasse rempublicam: vel spe matrimonii.

§ 11.438  IBO ANIMIS CONTRA ac si diceret, si desunt corporis vires. commendat autem gratiam certaminis, ne invitus videatur adduci. VEL etiam. MAGNUM PRAESTET ACHILLEM et 'praesto illum', id est melior illo sum, et 'praesto illi' dicimus: Cicero in Caesarianis “tanto ille superiores vicerat gloria, quanto tu omnibus praestitisti”.

§ 11.439  VULCANI MANIBUS PARIA INDVAT ARMA bene addidit 'paria', nam etiam Aeneas habuit arma Vulcania: licet possimus dicere quod hoc Turnus ignoret; quod tamen non valde idoneum comprobatur. VULCANI e. q. s.] mire, quasi falsum sit Aenean habere arma Vulcani.

§ 11.440  VOBIS ANIMAM HANC SOCEROQUE LATINO bene sibi et favorem conciliat populi, et a soceri nominis praeiudicio Latini inplicat voluntatem.

§ 11.441  TURNUS EGO quem Drances contemnit. VLLI VETERUM SECVNDUS dicimus et 'secundus illi' et 'secundus ab illo'.

§ 11.442  SOLUM AENEAS VOCAT contra illud “illum aspice contra qui vocat”.

§ 11.443  NEC DRANCES POTIUS SIVE EST HAEC IRA DEORUM MORTE LUAT SIVE EST VIRTUS ET GLORIA TOLLAT sensus obscure quidem dictus, sed facilis et qui de usu numquam recedat: nam ita irati de inimico dicere consuevimus 'abeat, nec bonis meis nec malis rebus intersit: nolo sit aut meae particeps gloriae, aut in me invidiam ex infelicitatis communione commoveat': sicut nunc de Drance dicit 'sive est haec ira deorum, morte luat', id est, si periturus sum iracundia deorum, nolo invidiam sustinere, si Drances forte pariter moriatur; si vero me virtus et gloria comitabuntur, nolo ignavus felicitatis alienae sit particeps, si, dum meis pugnat auspiciis, forte superarit. alii sic accipiunt: 'sive est haec ira deorum' uter, inquit, eventus ex hac pugna sequetur: vel ira deorum, si vincar, vel gloria, si vicero: mihi potius quam Dranci adscribatur. alii sic: nec Drances potius, si pereundum est, ira deorum pereat; aut, si vincendum est, gloriam consequatur.

§ 11.445  ILLI HAEC INTER SE aut communiter Latini, aut Drances et Turnus. CASTRA AENEAS ACIEMQUE MOVEBAT id est ducebat exercitum, ut “nos castra movemus”: Lucanus “Brundisium decimis iubet hanc attingere castris”, decima deductione.

§ 11.453  ARMA MANU nam praeter vocem, gestum etiam flagitantis expressit, nec est superfluum 'manu', ut quidam volunt. FREMIT ARMA IVVENTUS expetit: et absolute, id est hoc fremebant 'arma arma'. et militaris vox est.

§ 11.454  MUSSANT modo 'queruntur'.

§ 11.455  DISSENSU VARIO alii enim Turni dicta, alii Drancis probabant.

§ 11.457  PISCOSOVE AMNE PADUSAE Padusa pars est Padi: nam Padus licet unus sit fluvius, habet tamen fluenta plurima, e quibus est Padusa, quae quibusdam locis facit paludem, quae plena est cycnorum. alii Padum tribus fontibus nasci dicunt, ex quibus uni sit vocabulum Padusa: qui diffusus in modum stagni in amnem digeritur; nam ideo 'per stagna loquacia'. alii partem fluminis Padi, in quam descenditur fossa: Valgius in elegis “et placidam fossae qua iungunt ora Padusam navigat Alpini flumina magna Padi”. ceterum illud incongruum est Padusam feminino genere iuxta veteres Padum dictum: Titinius in Setina “vidistin Tiberim? vidi: qui illam derivet, beaverit agrum Setinum”.

§ 11.458  STAGNA LOQUACIA hypallage: in quibus habitant cycni loquaces. 'rauci' autem ton meson est: nam modo canoros significat, alias vocis pessimae: Iuvenalis “rauci Theseide Cordi”: sicut 'venenum' et de bono et de malo dicitur, ut 'odor' et bonus et malus vocatur.

§ 11.459  ARREPTO TEMPORE hic inventa oportunitate, id est occasione.

§ 11.460  COGITE CONCILIUM Drancis vitium omnibus exprobrat, quod belli tempore in curiam conveniant, ut “larga quidem semper Drance tibi copia fandi tum cum bella manus poscunt”. SEDENTES pigri, ut “inmunisque sedens aliena ad pabula fucus”: vel 'sedentes' invidiose, ut “sedeant spectentque Latini”.

§ 11.463  ARMARI EDICE figura est, dic ut armentur: verbum verbo iunxit, ut “tu das epulis accumbere divum”. 'edice' autem plenus est imperativus; nam ab omnium coniugationum infinito detracta 're' ultima syllaba fit imperativus, ut 'amare ama', 'docere doce', 'legere lege', 'audire audi'. cum autem 'fac' vel 'dic' dicimus, apocopen verba patiuntur ex 'face' 'dice'. conposuit 'edice'. expressa autem festinantis oratio, quia Turnum non praedixit locuturum. MANIPLIS ars quidem exigebat ut 'ma' haberet accentum: 'ni' enim longa quidem est, sed ex muta et liquida: quod quotiens fit, tertia syllaba a fine sortitur accentum, ut 'latebrae' 'tenebrae'. tamen in hoc sermone ut secunda a fine accentum habeat usus obtinuit. MANIPLIS signiferis, qui secundum antiquum morem in legione erant triginta: legio autem habebat decem cohortes, sexaginta centurias, licet in his rebus accessu temporis ducum varietas semper mutaverit militiae disciplinam.

§ 11.464  EQUITEM MESSAPUS IN ARMIS ET CUM FRATRE CORAS LATIS DIFFVNDITE CAMPIS 'equitem in armis', id est armatum; nam figura est. 'Messapus' autem ut diceret, vitavit homoioteleuton: nam vitiosum erat 'Voluse' 'edice' 'Messape'. ergo 'Messapus' aut antiquus vocativus est, ut “Hesperidum fluvius regnator aquarum”, item “socer arma Latinus habeto”: aut certe nominativus est pro vocativo. quamquam possit etiam nominativus esse, ut sit 'Messapus et Coras equitem diffundite' pro 'diffundant': melior tamen est sensus superior.

§ 11.465  CUM FRATRE CORAS scilicet Catillo, nam legimus “Catillusque acerque Coras, Argiva iuventus”.

§ 11.467  QUA IVSSO pro 'qua iussero': et est antiquum.

§ 11.468  ILICET confestim, ilico: quod ne diceret, metri necessitas fecit; nam 'ilico' dicimus.

§ 11.469  MAGNA INCEPTA quia de pace cogitabat, quae inpleri non potuit.

§ 11.471  MULTAQUE SE INCUSAT pro 'multum'. et est Graeca figura.

§ 11.472  GENERUMQUE ADSCIVERIT URBI id est propter urbem, quantum de praesentibus rebus colligebatur: Lucanus de Catone “urbi pater est, urbique maritus”. gener autem ideo dicitur, quia ad augendum genus adhibetur.

§ 11.473  PRAEFODIUNT ALII PORTAS id est ante portas fossas faciunt: hoc enim est quod supra dixit “pars aditus urbis firment”: quae res nimiam indicat desperationem.

§ 11.474  BELLO DAT SIGNUM RAUCA CRVENTUM BUCINA bene 'bello dat'; nam bucina insonans sollicitudinem ad bella denuntiat: sic in septimo “qua bucina signum dira dedit”. proelium autem tubae indicant, ut “at tuba terribilem sonitum procul aere canoro increpuit”.

§ 11.476  MATRONAE nunc feminae. quidam sane arbitrantur inter matronam et matremfamilias hoc interesse, quod matrona dicatur primi pueri mater, materfamilias quae plures peperit. alii hoc putant rectius, matronam dici quae in matrimonium cum viro convenerit et in eo matrimonio manserit, etiam si liberi nondum fuerint: dictam matris nomine, spe atque omine, unde et matrimonium dictum. matrem vero familias eam esse, quae in mariti manu manicipioque, aut in cuius maritus manu mancipioque esset, quoniam in familiam quoque mariti et sui heredis locum venisset. alii matronas virgines nobiles dicunt, matresfamilias vero illas quae in matrimonium per coemptionem convenerunt: nam per quandam iuris solemnitatem in familiam migrant mariti. VOCAT LABOR VLTIMUS OMNES omnes ad laborem ultima necessitas convocat. alii 'ultimus' hypallagen volunt esse pro 'ultimis'.

§ 11.477  NEC NON AD TEMPLUM secundum Homerum, qui inducit in summa desperatione matres ad templa concurrere, ut victoria, quae non potest viribus, possit deorum favore conquiri.

§ 11.478  SUBVEHITUR proprie: matronae enim pilentis vehebantur ad templa pergentes, ut “pilentis matres in mollibus”. MAGNA MATRUM deest 'cum', non enim caterva subvehitur.

§ 11.479  DONA FERENS peplum scilicet, sicut dixit in primo, unde id omisit hoc loco.

§ 11.480  MALI TANTI pro 'malorum tantorum'. OCULOS DEIECTA DECOROS deorsum habens. et sic ait 'deiecta oculos', sicut “oculos suffusa nitentes”.

§ 11.481  SUCCEDUNT MATRES pro 'intrant'. et est ordo: succedunt matres templum ture vaporant.

§ 11.482  DE LIMINE ad preces festinantium mulierum ostenditur desiderium.

§ 11.483  ARMIPOTENS PRAESES BELLI TRITONIA VIRGO antonomasiva sunt pro proprio. haec autem omnis oratio verbum ad verbum de Homero translata est. 'praeses' autem 'belli', id est quae praeest omnibus bellis, cuius nutu semper bella tractantur. sane qui 'praesens' legunt, quasi praestans in bellis intellegunt; qui 'praeses' sine n littera, quasi quae praesideat rei. sic praesides dii urbis appellantur. cuius genetivus 'praesidis' facit.

§ 11.484  FRANGE MANU TELUM aut tua manu, aut in eius manu tela confringe: Homerus axon de egkhos Diomedeos.

§ 11.485  PRONUM STERNE SOLO Homerus prenea dos peseein. PORTISQUE EFFUNDE SUB ALTIS Homerus Skaion proparoithe pulaon. bene autem sub ipsis portis, quasi ad quas festinabat Aeneas: unde est et illud “praefodiunt alii portas”.

§ 11.486  CINGITUR IPSE FURENS CERTATIM IN PROELIA TURNUS oeconomia omnis haec est: nam Turnus ideo cum mora armatur et intecto capite circa arcem incedens admonet singulos, ut et a Lavinia possit videri, et ut sit maior causa dimicandi, dum sponsae placere contendit. alii 'cingitur' propere armatur accipiunt: nam ait et 'surasque incluserat auro', et 'certatim' pro festinanter. 'cingitur' ergo accingitur: nam et Terentius de futura contentione ait “accingere”, et 'procinctus' appellatur. 'furens' amore Laviniae, quam videbat: quod etiam sequens indicat comparatio; nam dicturus est “aut ille in pastus armentaque tendit equarum”. 'cingitur in proelia' id est ut proeliari posset, ut si dicas 'legor in advocationem', id est ut advocatus esse possim.

§ 11.487  IAMQUE ADEO aut vacat 'adeo': aut certe 'sic' significat, ut sit sensus: 'adeo', sic praeparatur in proelia, ut iam universa praeter galeam arma portaret. THORACA INDUTUS omnia quae in 'ax' exeunt Graeca masculina in obliquis casibus 'a' producunt, ut 'thorax thoracis', 'pinax pinacis': nam feminina corripiunt, ut 'climax climacis', sed ad Latinum non transeunt. phalanx vero et aliter exit, et peregrinum est etiam apud Graecos.

§ 11.489  TEMPORA NUDUS ADHUC quod sine galea. prooeconomia est, quia mox Camillam adloquitur, et ut hortans et incendens ceteros facilius nosceretur.

§ 11.490  ALTA DECURRENS AVREUS ARCE illic enim et Amata fuerat, et Lavinia.

§ 11.491  SPE IAM PRAECIPIT HOSTEM mente praeoccupat hostis adventum, ut “omnia praecepi”.

§ 11.492  QUALIS UBI ABRUPTIS FUGIT PRAESEPIA VINCLIS etiam haec comparatio Homeri est, verbum ad verbum translata.

§ 11.493  POTITUS venit ab eo quod est 'potior potiris': nam “subnixus rapto potitur”, venit ab eo quod est 'potior poteris': nam, ut etiam supra diximus, verbum hoc modo tertiae, modo quartae invenitur esse coniugationis.

§ 11.495  AUT ADSVETUS AQUAE figurate 'aquae adsuetus': aut 'aquae flumine perfundi adsuetus'.

§ 11.496  ARRECTISQUE FREMIT CERVICIBUS ALTE 'alte arrectis cervicibus fremit', non 'alte fremit', aut 'alte luxurians'. quidam sane 'cervicibus' plurali numero secundum veteres dictum volunt, et Hortensium primum singulari numero 'cervicem', unde Ciceronem “cerviculam illum iactaturum” tradunt dixisse.

§ 11.500  DESILVIT hoc ad Turni honorem refertur: quattuor namque erant apud Romanos quae ad honorificentiam pertinebant: equo desilire, caput aperire, via decedere, adsurgere. hoc etiam praecones praeeuntes magistratus clamare dicebantur. COHORS pro 'turma': nam equitum turmae, peditum cohortes appellantur.

§ 11.501  AD TERRAM DEFLUXIT dicendo 'defluxit' uno verbo absolvit desilientem equis multitudinem: et vel celeritatem, vel artem et quandam moderationem ac facilitatem descendendi significavit, quae est etiam in ascendendo apud huius rei peritos.

§ 11.502  SVI MERITO SI QUA EST FIDUCIA FORTI si unusquisque fortis habet aliquam confidentiam ex conscientia fortitudinis suae, et ego audere non dubito. 'forti' autem bene dixit: nam 'fortis' communis est generis. haec autem hoc vult dicere, non sexum considerandum esse, sed robur. et est ordo 'o Turne, audeo occurrere turmae'.

§ 11.503  OCCURRERE TURMAE equitatui: nam partem pro toto posuit. Varro turmam triginta sex equites posuit.

§ 11.506  TU PEDES AD MUROS SUBSISTE bene Camillae gloria augetur, ut, cum eam faciat adversum hostes cuncta promittere quae faciunt viri fortes, etiam Turno murorum custodiam inducat mandantem.

§ 11.507  OCULOS HORRENDA IN VIRGINE FIXUS figurate: vel oculos figens, vel fixos habens. 'horrenda' autem pro 'admirabilis'; alioqui hostibus horrenda.

§ 11.508  QUAS DICERE GRATES pro 'quantas', pronomen pro nomine. et secundum rhetoricam disciplinam dicit se verba invenire non posse, quibus eius exprimat laudes, cum dixerit 'o decus Italiae, virgo': sic alibi “quibus caelo te laudibus aequem?” cum praemiserit “o fama ingens, ingentior armis vir Troiane”.

§ 11.509  SED NUNC ordo est 'sed nunc mecum partire laborem': nam per parenthesin dictum est 'quando iste animus est supra omnia', id est siquidem es magnanima, aut supra omnes grates et supra omne praemium quod referri potest. 'partire' autem ideo, quia illa dixerat 'solaque Tyrrhenos equites ire obvia contra'.

§ 11.511  AENEAS UT FAMA FIDEM oeconomia: educuntur hinc duces, ut servata eorum honestate fortitudo virginis possit induci; alioqui indecens fuerat praesentibus Turno et Aenea.

§ 11.513  QUATERENT CAMPOS ad camporum perturbationem.

§ 11.515  FURTA PARO BELLI insidias: Sallustius “gens ad furta belli peridonea”.

§ 11.516  BIVIAS FAUCES fauces dicuntur itinera inter duos montes locata, angusta et pervia: dicta a faucium similitudine.

§ 11.517  CONLATIS EXCIPE SIGNIS coniunctis ducibus quos commemoraturus est. sic autem dicebatur a Romanis, quotiens acie dimicatum esset.

§ 11.518  TECUM ACER MESSAPUS ERIT ingenti honore 'tecum' dixit, hoc est non tu illi adiuncta eris, sed ille tibi.

§ 11.519  TIBURNIQUE MANUS Catillus et Coras. DUCIS ET TU CONCIPE CURAM sicut ego: nam non dicit, sicut Messapus aut alii, ne ei facere videatur iniuriam. 'concipe' autem vel simul cum illis sume; vel mecum cape, quia ille dixerat 'mecum partire laborem': 'con' enim coniunctiva particula est: unde et 'convocari' de pluribus dicimus.

§ 11.522  VALLES metri necessitate conpellimur ut 'vallis' dicamus: Statius “vallis in amplexu nemorum sedet”: nam plenum est 'valles', sicut nunc Vergilius posuit. quod ita esse diminutio indicat: nam 'vallecula' dicitur, sicut 'turrim' dici debere 'turricula' indicat, 'vulpes' 'vulpecula' facit: Horatius “moveat vulpecula risum”. ergo in 'es' vel in 'is' quando usurpative, quando naturaliter exeant nomina, sola diminutio indicat. ea autem quae in 'es' exeunt, longa sunt omnia, si in genetivo non crescant, ut 'labes' 'valles' 'vulpes': nam si crescant, brevia sunt, ut 'miles militis'.

§ 11.523  DENSIS FRONDIBUS ATRUM utrum 'densis frondibus urget', an 'densis frontibus atrum'?

§ 11.524  QUO SEMITA DUCIT legitur et 'qua'.

§ 11.525  ADITUSQUE MALIGNI proprie 'obscuri', ut “sub luce maligna”.

§ 11.527  IGNOTA vel infrequentata; vel 'ignota', scilicet Aeneae: nam de Turno dicturus est 'huc iuvenis nota fertur regione viarum'. TUTIQUE RECEPTUS male quidam 'recessus' legunt: nam 'receptus' dicitur, quo se tuto exercitus recipit: unde et signa 'receptui canere' dicuntur.

§ 11.528  SEV DEXTRA LAEVAQUE VELIS OCCURRERE PUGNAE sive per valles, sive per montis radices: incertum est enim qua sit venturus Aeneas. 'velis' autem pro 'si quis velit'.

§ 11.529  INSTARE IVGIS ut “turritis puppibus instant”.

§ 11.531  ARRIPVITQUE LOCUM raptim tenuit. INSEDIT proprie: nam 'insidere' est dolose aliquem exspectare: unde et insidiae nominatae sunt. INIQUIS intellegendum 'hosti': vel inaequalibus.

§ 11.532  VELOCEM INTEREA licet 'interea' particula negotia semper praeteritis futura coniungat, tamen abruptus est et vituperabilis transitus. habet autem tales transitus et in superioribus libris et in sequenti praecipue, ubi Iuppiter appellat Iunonem. OPIM 'Opim' quando dicimus, nympham significamus; si autem dicamus 'opem', auxilium intellegimus: Terentius “Iuno Lucina fer opem; serva me, obsecro”; 'opes' vero numero plurali censum accipimus: nam 'Ops' Terra est, uxor Saturni, quam Graeci Rheam vocant. sane hoc nomen ipsius Dianae fuisse, ab Ephesiis dedicato templo ei inpositum, Alexander Aetolus, poeta, in libro qui inscribitur Musae, refert: quod hoc loco peritissimus antiquitatis poeta sociae eius inposuit. quidam dicunt Opim et Hecaergen primas ex Hyperboreis sacra in insulam Delum occultata in fascibus mergitum pertulisse. alii putant Opim et Hecaergon nutritores Apollinis et Dianae fuisse: hinc itaque Opim ipsam Dianam cognominatam, quod supra dictum est, Apollinem vero Hecaergon; vel quod †proxima luna quae Diana terris facile conspiciat quoniam vita i vocali ecaergas sola TO TOU KAENIIES3TI MEKROMEN hoc e longinquo. alii a latone caeptos non adducatus: et ideo poetam Triviae custodem Opim induxisse.

§ 11.534  TRISTES VOCES habitum futurae orationis ostendit.

§ 11.535  ORE DABAT pleonasmos. BELLUM AD CRVDELE CAMILLA uno verbo exitum rei docuit.

§ 11.536  O VIRGO quidam ad Camillam referunt, quia ineptum putant praesenti Opi dicere 'o virgo'. 'o' autem interiectio est. NOSTRIS NEQUIQUAM CINGITVR ARMIS 'nostris' quibus utraque gaudemus: ut etiam ipsa habeat causam doloris et maioris iracundiae. et 'cingitur' nolunt quidam esse passivum: neque enim ab alio cingitur: sed ita, quemadmodum dictum est “fulvique insternor pelle leonis”.

§ 11.537  CARA MIHI ANTE ALIAS ante omnes cara, omnium carissima, ut “o felix una ante alias”. NEQUE ENIM NOVUS ISTE DIANAE VENIT AMOR firmiores enim sunt antiquiores amicitiae: Terentius “per amicitiam, quae coepta a parvulis cum aetate adcrevit simul”, Iuvenalis “ille excludatur amicus iam senior, cuius barbam tua ianua vidit”.

§ 11.539  PULSUS OB INVIDIAM scilicet crudelitatis; nam sequitur “neque ipse manus feritate dedisset”. VIRESQUE SUPERBAS quibus superbe [11.viribus] utebatur.

§ 11.540  ANTIQUA nobili urbe; nam 'hoc Privernum' dicitur. METABUS nomen sumptum de historia: Metabus enim fuit dux Graeci agminis, qui iuxta Hadriaticum mare urbem Metapontum condidit.

§ 11.543  NOMINE CASMILLAE Statius Tullianus de vocabulis rerum libro primo ait dixisse Callimachum apud Tuscos Camillum appellari Mercurium, quo vocabulo significant deorum praeministrum, unde Vergilius bene ait Metabum Camillam appellasse filiam, scilicet Dianae ministram: nam et Pacuvius in Medea cum de Medea loqueretur “caelitum camilla exspectata advenis, salve hospita”. Romani quoque pueros et puellas nobiles et investes camillos et camillas appellabant, flaminicarum et flaminum praeministros.

§ 11.544  IVGA LONGA id est longe posita, remotiora: Sallustius “et Metello procul agente, longa spes auxiliorum”, id est longe posita.

§ 11.545  SOLORUM NEMORUM desertorum: Terentius “venit meditatus aliunde ex solo loco”, item ipse “nonne hunc abici oportet in solas terras?”

§ 11.547  FUGAE MEDIO dum fugit, inter fugam: nam figuratum est, ut “laurus erat tecti medio”.

§ 11.548  IMBER RUPERAT impetum pluviae ostendit.

§ 11.550  CAROQUE ONERI TIMET Anacreon phorton Erotos, id est onus amoris, et “pariter comitique onerique timentem”.

§ 11.551  VIX HAEC SENTENTIA SEDIT ideo 'vix', quia naturale est, ut, quotiens simul multa cogitamus, vix aliquid conprobemus: unde vera distinctio est 'omnia secum versanti subito'.

§ 11.553  ET ROBORE COCTO aut antiquam hastam fuisse significat: nam multi temporis aliquid coctum vocatur: Horatius “plerumque recoctus scriba ex quinqueviro corvum deludet hiantem”, item Persius “ut ramale vetus vegrandi subere coctum”: aut re vera 'cocto robore': hastae enim igni plerumque durari consuerunt, ut facilius corticem demittant.

§ 11.554  HVIC 'huic' scilicet telo 'natam inplicat'. Probus de hoc loco apithanon plasma. LIBRO liber dicitur interior corticis pars, quae ligno cohaeret: alibi “alta liber aret in ulmo”. unde et liber dicitur in quo scribimus, quia ante usum chartae vel membranae de libris arborum volumina fiebant, id est conpaginabantur.

§ 11.557  ALMA TIBI HANC NEMORUM antomasia: nam tria epitheta sine nomine posita sunt.

§ 11.558  IPSE PATER FAMULAM VOVEO bene 'ipse pater', quia auctoramenti potestatem nisi patres non habent. 'voveo' autem consecro in tuum ministerium: unde et Camilla dicta est, licet supra eam a matre dixerit esse nominatam. sed illud poetice dictum est: nam 'Camilla' quasi ministra dicta est, quod superius expositum est: ministros enim et ministras inpuberes camillos et camillas in sacris vocabant, unde et Mercurius Etrusca lingua Camillus dicitur, quasi minister deorum. in sacris tamen legitur posse etiam opera consecrari ex servis, usque dum solvatur caput hominis, id est liberetur sacrationis nexu †aut enim numen famulae, quam servi significatio condicionis.

§ 11.559  TELA TENENS ordo est 'tua supplex tela tenens', quibus inligata est. et ingeniose 'tenens', cum inligata sit.

§ 11.562  SONVERE UNDAE distinguendum.

§ 11.563  INFELIX CAMILLA mire 'fugit'. 'infelix' autem 'Camilla' non eo tempore quo evasit, sed nunc infelix: plerumque enim epitheta praesentis temporis sunt, licet in peractis negotiis, ut in secundo “infelix qua se, dum regna manebant, saepius Andromache ferre incomitata solebat”.

§ 11.565  VICTOR propositi sui et intentionis effectu, ut “mihi victor honorem persolves”.

§ 11.566  DONUM TRIVIAE mire 'Triviae', cum ipsa loquatur. et bene 'donum' ait, quoniam pater Dianae servaverit. CAESPITE Probus †aut cespite aut 'caespite' pro campo, scilicet quod caespes gleba sit.

§ 11.567  NON ILLUM TECTIS VLLAE NON MOENIBUS URBES ACCEPERE non mirum a nulla hunc civitate susceptum: nam licet Privernas esset, tamen quia in Tuscorum iure paene omnis Italia fuerat, generaliter in Metabum omnium odia ferebantur. nam pulsus fuerat a gente Volscorum, quae etiam ipsa Etruscorum potestate regebatur: quod Cato plenissime exsecutus est. hinc est “multae illam frustra Tyrrhena per oppida matres optavere nurum”: quod non procederet, nisi inter eos essent iura conubii. NON MOENIBUS URBES ACCEPERE non tectis, non moenibus, hoc est nec in civitatem nec in privatam admissus est domum. et sic ista etiam in primo libro separavit “urbe domo socias”. sciendum autem 'moenia' abusive dici omnia publica aedificia, ut “dividimus muros et moenia pandimus urbis”: nam proprie 'moenia' sunt tantum muri, dicta quasi 'munia' a munitione civitatis.

§ 11.568  MANUS DEDISSET consensisset. et hoc dicit: etiam si qui eum voluissent suscipere, ille tamen eorum consortia morum feritate fugisset. 'feritate' autem figurate pro 'feritati': an ob feritatem?

§ 11.569  PASTORUM ET SOLIS EXEGIT MONTIBUS AEVUM et pastorum aevum exegit in montibus solis, id est pastorali usus est vita.

§ 11.571  ARMENTALIS EQUAE indomitae, scilicet, quae inter armenta feturae causa pascatur: unde sequitur 'et lacte ferino'. veteres enim omnes prope quadrupedes feras vocabant, “in latus inque curvam compagibus alvum”. EQUAE autem MAMMIS ET LACTE FERINO hen dia duoin.

§ 11.572  NUTRIBAT quidam nove dictum accipiunt.

§ 11.573  VESTIGIA PLANTIS INSTITERAT signa pedum primis plantis expresserat: nam haec sunt vestigia, imagines pedum, ut “semesam praedam et vestigia foeda relinquunt”.

§ 11.574  PALMAS ONERAVIT onus enim est quicquid teneris inponitur manibus.

§ 11.576  CRINALI AURO quo crines inligantur. PRO LONGAE TEGMINE PALLAE palla proprie est muliebris vestis deducta usque ad vestigia, unde ait 'longae': sic supra “pallam signis auroque rigentem”.

§ 11.577  A VERTICE PENDENT tempora variavit: nam de praeterito dicit.

§ 11.580  STRYMONIAMQUE GRVEM Thraciam, a fluvio Strymone. sane sciendum posse dici et 'hic' et 'haec grus', et 'hic' et 'haec gruis'. OLOREM latine ita dicimus: nam cycni Graece dicuntur.

§ 11.581  MULTAE ILLAM FRUSTRA antequam rem diceret, praeiudicavit; sic Sallustius “falso queritur de natura sua genus humanum”; nam antequam diceret 'queritur', dixit 'falso'. MATRES inter matrem et matremfamilias hoc interest, quod mater est praeter illam significationem quae est ad aliquid, quae tantum convenit in matrimonium; materfamilias vero illa dicitur quae in matrimonium convenit per coemptionem: nam per quandam iuris sollemnitatem in familiam migrat mariti. et hic ostendit dicendo 'Tyrrhena per oppida' quod etiam Volsci in Tuscorum fuerint potestate.

§ 11.583  AETERNUM id est aeterne: nam nomen est pro adverbio.

§ 11.584  INTEMERATA COLIT inviolata, incorrupta: 'temeratae' enim quibus vis allata est.

§ 11.585  CONATA cum conaretur, ut “obsessumque acta testudine limen” et “Caci spem custodita fefellit”. hac autem ratione ostendit, quare non suscenseat Troianis.

§ 11.587  FATIS VRGETUR ACERBIS ostendit etiam desideria ex fati necessitate descendere.

§ 11.589  COMMITTITUR OMINE PUGNA pro 'committetur'.

§ 11.590  HAEC CAPE generaliter dixit arcum, pharetram, ut sequentia indicant: nam dicit 'et ultricem pharetra deprome sagittam'. et neotericum putatur ipsum 'sagittam ultricem'. VLTRICEM nomina omnia in 'x' littera terminata ablativum singularem in 'e' mittunt, genetivum vero pluralem in 'um', exceptis his quae omnis sunt generis, ut 'felix'; nam et 'ab hoc felici' et 'horum felicium' facit: Lucanus “felici non fausta loco tentoria ponens”. quod receptum est ideo, quia genetivus pluralis a nominativo plurali minor esse non debet, sed aut par, aut maior una syllaba. et quia a neutro facit 'felicia', 'felicum' dicere non debemus, ne propter alia genera huic praeiudicemus. namque ab eo quod est 'felices' ut 'felicium' dicamus, ratio patitur: una enim crescit syllaba: ab eo quod est 'felicia' ut 'felicum' dicamus non procedit, ne minor sit genetivus a nominativo plurali. similiter et 'ultricium' et 'victricium' dicimus, licet in his neutrum genus in numero singulari non inveniatur.

§ 11.591  VIOLARIT VULNERE CORPUS bene 'violarit', quia dixerat 'sacrum'. et superius dictum est operam sollemni more consecrari, usque dum solvatur caput hominis, id est liberetur sacrationis nexu: quod facilius accidet, si mors intercedat. hic ergo totius rei et praecipue sacrationis aliud agens poeta mentionem inseruit, dicens 'hac quicumque sacrum violarit vulnere corpus, Tros Italusve, mihi pariter det sanguine poenas'. bene ergo, sicut dictum est, 'violarit', quia dixerat 'sacrum'.

§ 11.592  TROS ITALUSVE MIHI si simpliciter accipiamus, ita intellegamus: sive eam Troianus interemerit, sive aliquis de Aeneae auxiliis: namque alii volunt Arruntem de Turni esse partibus et indignatum, femineum sexum plus in bello potuisse, quam viros. quam rem hic dicunt praestruxisse Vergilium: et re vera sic ubique loquitur, ut incertum sit Arruns de cuius partibus fuerit: unde est et illud “da, pater, hoc nostris aboleri dedecus armis”. PARITER similiter, uno modo. et est antiquum.

§ 11.593  MISERANDAE CORPUS haec in oeconomia praeiudicia nominantur, quotiens negotii futuri exitus tollitur: vult enim nos de Camillae cadavere nihil ulterius expectare: sicut fecit in primo “tu faciem illius noctem non amplius unam falle dolo”, quod praemissum sustulit commemorationem, quando vel Cupido discesserit vel Ascanius sit reversus.

§ 11.594  ARMA INSPOLIATA aut indetracta, aut ipsius inspoliatae. PATRIAEQUE REPONAM hoc est in patriam.

§ 11.596  NIGRO CIRCUMDATA TURBINE CORPUS hoc ideo, quia ad maerorem luctumque descendit. contra in octavo, ubi ad laetitiam descendit Venus, claro eam nimbo circumdatam dicit, ut “at Venus aetherios inter dea candida nimbos”.

§ 11.597  AT MANUS INTEREA in tota hac descriptione historicum characterem poetico miscet.

§ 11.598  ETRUSCIQUE DUCES Etruria dicta est, quod eius fines tendebantur usque ad ripam Tiberis, quasi heterouria; nam heteron est alterum, horos finis vocatur. Roma enim antea unam tantum Tiberis ripam tenebat: Iuvenalis “et quae imperii fines Tiberinum virgo natavit”. quidam sane 'Etruri' legunt, ab 'Etruria': trans Tiberim enim Etruriam dicebant, homines Etruros, quos nunc Etruscos.

§ 11.599  COMPOSITI NUMERO id est aequati numero rationabiliter, unde et 'saepenumero' dicimus, id est frequenter et rationabiliter. hinc est “tum vero in numerum”, id est in rationem, in rhythmum: unde et metra 'numeros' dicimus, ut “numeros memini, si verba tenerem”. sane modo generalis est descriptio equestris certaminis, paulo post descendit ad specialem, sicut fecit in quinto et de cursoribus et de navali certamine.

§ 11.600  PRESSIS cum habenis premeretur. PUGNAT autem pro 'repugnat'.

§ 11.601  FERREUS HASTIS quaeritur quid sit 'ferreus'? utrum 'ferreus ager horret hastis', an 'ferreus hastis ager horret'. HORRET AGER terribilis est: est autem versus Ennianus, vituperatus a Lucilio dicente per inrisionem, debuisse eum dicere “horret et alget”: unde Horatius de Lucilio “non ridet versus Enni gravitate minores?”

§ 11.602  CAMPIQUE ARMIS SUBLIMIBUS ARDENT id est resplendent.

§ 11.603  CELERESQUE LATINI adludit ad militiam Romanam: namque et equites habuit Romulus, ut illo diximus loco “tercentum, scutati omnes, Volscente magistro”: quos celeres appellavit vel a celeritate, vel a duce Celere, qui dicitur Remum occidisse, in cuius gratiae vicem a Romulo fieri tribunus equitum meruit. alii hos celeres ideo appellatos dicunt, quod explorationes obirent et quae usus exigeret, velocius facerent. alii a Graeco dictum putant quod est keles.

§ 11.604  ALA CAMILLAE equitatus. 'alae' autem dicuntur equites, quod alarum vice pedestrem exercitum tegunt.

§ 11.605  HASTASQUE REDUCTIS ante oculos posita descriptio.

§ 11.608  INTRA IACTUM TELI unde possit hasta emissa in hostem venire. hinc traxit Statius ut diceret “quale quater iaculo spatium ter harundine vincas”. et Enniana est omnis haec ambitiosa descriptio.

§ 11.609  SUBITO adverbium est: an 'subito clamore'? et est versus hypermetros.

§ 11.612  CONTINVO ADVERSIS hic specialis pugna est.

§ 11.615  PERFRACTAQUE PECTORA PECTORIBUS RUMPUNT pro 'rumpunt praefractaque faciunt'.

§ 11.617  PRAECIPITAT pro 'praecipitatur'.

§ 11.619  REICIUNT PARMAS ET EQUOS AD MOENIA VERTUNT 'reiciunt' retro agunt, vel retrorsum ferunt, ut cedentium terga munita sint, ut ipse “bis reiecti armis respectant terga tegentes”. sane nunc fugiunt, non timore, sed lege proeliandi: Sallustius “more equestris proelii sumptis tergis ac redditis”. 'parma' autem est equestre scutum.

§ 11.622  MOLLIA domita, domitorum scilicet equorum.

§ 11.625  SUPERIACIT UNDAM super scopulos undam iacit: nam more suo dedit verbo detractam nomini praepositionem.

§ 11.626  EXTREMAMQUE quantum ad mare pertinet: nam terrae prima est. SINU curvatione et flexu undarum. 'extremam' autem ad illud pertinet quod ait supra “penitusque datis referuntur habenis”.

§ 11.627  AESTU REVOLUTA RESORBENS SAXA FUGIT aestus proprie est maris incerta commotio.

§ 11.628  VADO LABENTE hypallage pro 'labens ipse per vadum litus reliquit'.

§ 11.633  GEMITUS MORIENTUM aliquanti 'morientum' genetivum corruptum pro integro accipiunt: facit enim 'morientium'. ET SANGUINE IN ALTO emphatikos caedis ostenditur magnitudo.

§ 11.634  ARMAQUE CORPORAQUE versus polusundetos. et bene belli faciem demonstravit multa enumerando quae in alto sanguine velut natarent.

§ 11.636  QUANDO IPSUM HORREBAT ADIRE parenthesis. et quaeritur quid sit 'horrebat'.

§ 11.637  HASTAM INTORSIT EQUO figurate: nam 'intorqueo in equum' dicimus, ut “in latus inque feri curvam conpagibus alvum contorsit”. SUB AVRE RELIQUIT ex vulneris genere fugientem eum intellegimus esse percussum.

§ 11.640  VOLVITUR ILLE EXCUSSUS HVMI 'humi volvitur': nam 'excussus' per se plenum est.

§ 11.642  DEICIT HERMINIUM nomen hoc de historia Romana est: namque cum Coclite contra Tuscos Larcius et Herminius steterunt et pugnaverunt eo tempore, quo pons sublicius rumpebatur; unde et eum plurimum laudat, ac si diceret: talis hic est, qualis ille fuit.

§ 11.644  TANTUS IN ARMA PATET id est tantum patebat in vulnera, id est in hostilia tela totus patebat. alii 'in arma' pro 'armis' †vel satis tradunt. PER ARMOS abusive: nam proprie armi quadrupedum sunt.

§ 11.648  EXULTAT AMAZON suspendendum 'exultat', ut 'Amazon' intellegas quasi Amazon; nam Camilla Volsca fuerat: sic in primo “dederatque comam diffundere ventis, venatrix”, id est quasi venatrix.

§ 11.649  PHARETRATA participium a feminino genere derivatum. UNUM autem EXSERTA LATUS pro 'exsertum latus habens'.

§ 11.650  DENSET id est dense, sparse iacit. sane densentur plures res in unum, ut “vos unanimes densete catervas”. et declinatur 'denseo denses denset'.

§ 11.651  INDEFESSA infatigabilis. et omnia ei arma Amazonum tradit, quas Titianus unimammas vocat: nam hoc est Amazon, quasi aneu mazou, sine mamma. 'bipennis' autem dicitur, quod ex utraque parte habeat aciem, quasi duas pennas quas veteres dicebant.

§ 11.654  SPICULA FUGIENTIA pro 'ipsa fugiens'.

§ 11.655  AT CIRCUM LECTAE COMITES subaudis 'dimicant', quod etiam sequens Amazonum indicat comparatio, quae inducuntur circa reginam bella tractantes: ne culpetur poeta, quod nullam earum pugnantem induxerit. LARINAQUE VIRGO nomina haec nobilissimarum sunt Italiae feminarum. et 'aeratam' pro 'ferream', ut “micat aereus ensis”.

§ 11.657  ITALIDES ut 'Sicelides' 'Atlantides'. †anque saeiarum ducem amazonam dicit velut amazonidas, ut “ducit Amazonidum”. et est pulchra derivatio, non tamen vera: nam verum est 'Italae': 'Italis' autem, unde est 'Italides', magis patronymicon est, quam derivativum; sicut 'Belis', unde est 'Belides': et est Graecum. QUAS IPSA DECUS et ad delectas, et ad ipsam potest referri. 'decus' autem si ad Camillam, nobilitas, pulchritudo; si ad delectas, ornamentum, quas sibi elegit ornamentum, id est ad ornamentum. DIA CAMILLA generosa, eugenes; nam Graecum est. cuius nominis etymologiam plerique volunt venire apo tou Dios: quod si est, dicemus dissentire derivationem a principalitate: nam 'dia' 'di' producit, cum Dios corripiat: sicut e contra cum 'lux' 'lu' producat, 'lucerna' 'lu' corripit.

§ 11.658  PACISQUE BONAE BELLIQUE MINISTRAS congruum paci epitheton dedit, ut eam bonam diceret, cum bellum e contra sit pessimum: nam sine dubio et 'belli saevi' diceret, si ratio versus admitteret. quidam 'bonum' interdum pro grandi accipiunt. BELLIQUE MINISTRAS non nulli 'ministras' modo ad bellum tantum referri volunt, ideoque coniunctionem incongrue positam, et ordinem esse 'decus pacis et ministras belli'. poterit et ita 'quas sibi decus delegit ministras bonae pacis et belli'.

§ 11.659  QUALES THREICIAE Tanais fluvius est, qui separat Asiam ab Europa, circa quem antea Amazones habitaverunt; unde se postea ad Thermodonta, fluvium Thraciae, transtulerunt: quod etiam Sallustius testatur, dicens “dein campi Themiscyrei, quos habuere Amazones, ab Tanai flumine, incertum quam ob causam, digressae”. has quidam dicunt stato die solitas cum Scythis coire. FLUMINA pro flumine, aut fluenta. THERMODONTIS plenum est 'Thermodoon', sed per synaeresin 'Thermodon' fecit: unde 'don' circumflexum habebit accentum. Graeca enim nomina necesse est ut circumflectantur, quotiens fit synaeresis exigente metri necessitate. ergo si sit 'Thermodoon', 'do' acutum habebit accentum: quod si 'Thermodon' fecerit, et in finalem transfertur, et mutatur accentus: nam circumflexus fit.

§ 11.660  PULSANT Ennius ad musas “quae pedibus pulsatis Olympum”. BELLANTUR pro 'bellant': nam solent verba pro verbis poni: unde nunc passivam declinationem sub activa posuit significatione, sicut in georgicis “et placidam paci nutritor olivam” futurum tempus a passivo posuit pro praesenti ab activo: nam 'nutritor' pro 'nutri' posuit. inde est e contra “nox umida caelo praecipitat”.

§ 11.661  HIPPOLYTEN haec Amazonum fuit regina, cui victae Hercules balteum sustulit. huius filia fuit Antiopa, quam Theseus rapuit, unde Hippolytus. MARTIA aut bellicosa, aut Martis filia. quae ab Achille occisa ac mortua adamata est: ut non nulli vero adserunt, cum Achille concubuit, et ex eo Caystrum filium edidit, ex quo flumen Lydiae ita appellatur. REFERT autem aut addita est praepositio 're', id est 'fert', aut mutata pro 'infert'.

§ 11.662  VLULANTE TUMULTU ululatum veteres etiam vocem, quae redditur initio proelii, dicebant, quam Graeci ololugen vocabant.

§ 11.664  QUEM TELO PRIMUM DEICIS Homericum est interrogationem ad ipsum referre, qui describitur, cum semper sic musae interrogari consueverint, ut “vos o Calliope, precor, adspirate canenti”. ASPERA VIRGO epitheton ad officium belli respiciens, alias incongrue virginem asperam dicimus.

§ 11.666  EVNEUM quia Latina est declinatio, ideo 'ne' accipit accentum: nam Statius quia Graece declinavit, graecum accentum posuit dicens “Euneos ante et nunc ante Thoas et Euneon audit”.

§ 11.667  LONGA ABIETE hasta abietali: nam arborem pro hasta posuit.

§ 11.671  SUFFUSO casuro: nam 'suffusi' equi dicuntur quos vulgo incespitatores vocant. alii 'suffosso' legunt, id est praecipiti et iam cadenti.

§ 11.672  DUM SUBIT scilicet, dum se ad sustentationem ruentis inclinat. et vult utrumque tanta celeritate esse percussum, ut unum ictum putares: inde est enim 'praecipites pariterque ruunt'. INERTEM nudam. an nihil proficientem?

§ 11.673  HIS ADDIT AMASTRUM adiungit.

§ 11.674  SEQUITUR pro 'persequitur'.

§ 11.678  ARMIS IGNOTIS novis, inconsuetis: vel ignobilibus, id est non conspicuis. IAPYGE Apulo.

§ 11.679  PELLIS EREPTA IVVENCO id est lorica: nam proprie lorica est tegimen de corio, tamquam de loro factum, quo maiores in bello uti consueverant.

§ 11.680  CAPUT INGENS ORIS HIATUS amphibolon; sed melius est 'ingens hiatus'.

§ 11.682  AGRESTISQUE MANUS ARMAT SPARUS bene 'agrestis': nam sparus est rusticum telum, in modum pedi recurvum: Sallustius “sparos aut lanceas, alii praeacutas sudes portare”. Varro ait “sparum telum missile, a piscibus ducta similitudine, qui spari vocantur”. alii 'sparus' a spargendo dici putant.

§ 11.683  VERTITUR IN MEDIIS id est agit: nam Graece dixit anastrephetai. TOTO VERTICE SUPRA EST sic Statius de Capaneo “et totum transcendit corpore bellum”.

§ 11.684  HUNC ILLA EXCEPTUM fraude circumventum, ut “aemulus exceptum Triton”. AGMINE VERSO aut converso impetu suo: aut adversariorum conlato agmine.

§ 11.685  TRAICIT vis iactus ostenditur.

§ 11.686  SILVIS pro 'in silvis': et est archaismos.

§ 11.687  MULIEBRIBUS ARMIS usus obtinuit, ut innuptas 'virgines', nuptas 'mulieres' vocemus: nam apud maiores indiscrete virgo dicebatur et mulier. utrumque enim sexum tantum significabat, ut ecce hoc loco dicit 'armis muliebribus', cum Camillam innuptam fuisse manifestum sit. item in bucolicis legimus “a, virgo infelix”, cum Pasiphaen constat ex Minoe ante amorem tauri liberos suscepisse: Terentius etiam mulierem post partum virginem vocat.

§ 11.688  NOMEN TAMEN HAVD LEVE PATRUM MANIBUS HOC REFERES TELO CECIDISSE CAMILLAE inrisio est amaritudinis plena: nam si voluerimus simpliciter accipere, ut ita sit dictum quemadmodum supra “Aeneae magni dextra cadis”, incipit contrarium esse superioribus. unde melius est, ut perseveremus in sensu et ita sit dictum: magnam re vera gloriam laturus est ad manes parentum, quem feminea tela superarunt.

§ 11.692  SEDENTIS equitis. sane eum ex vicino intellegimus esse.

§ 11.695  INTERIOR sinisterior, breviore scilicet circulo.

§ 11.698  CONGEMINAT hic distinguendum: nam nemo dicit 'securim vulnus congeminat', sed 'securis'.

§ 11.699  INCIDIT HVIC figurate pro 'in hanc incidit': Terentius “ego in eum incidi infelix locum, ut neque mihi amittendi, neque retinendi sit copia”.

§ 11.700  APPENNINICOLAE BELLATOR FILIUS AVNI quia Liguria maiore parte sui in Appennino est constituta. Ligures autem omnes fallaces sunt, sicut ait Cato in secundo originum libro. FILIUS AVNI Aunus scilicet: nam, ut supra diximus, cum dictis parentibus filiorum nomina supprimuntur, eos patri cognomines intellegimus, ut “Tiburti Remulo ditissimus olim”.

§ 11.703  REGINAM AVERTERE proprio verbo usus est, ut est mos equestris, id est non sperat fore ut illam averteret.

§ 11.704  VERSARE DOLOS INGRESSUS tractare ut “seu versare dolos, seu certae occumbere morti”. ASTU malitia: nam proprie 'astutos' malitiosos vocamus: unde in Terentio postquam de domino dixit servus “astute”, ille iratus ait “carnifex quae loquitur?” Cicero “ita fit ut tua ista ratio existimetur astuta, meum hoc consilium necessarium”.

§ 11.706  DIMITTE FUGAM id est equi celeritatem, cui fidis, relinque.

§ 11.708  VENTOSA FERAT CUI GLORIA FRAVDEM haec est vera et antiqua lectio, ut 'fraudem' non 'laudem' legas, ut si 'fraudem' legeris, sit sensus: pedes congredere, iam agnosces cui inanis iactantia adferat poenam: nam 'fraudem' veteres poenam vocabant, ab eo quod praecedit, id quod sequitur, ut “et scelus expendisse merentem Laocoonta ferunt”, Cicero in Cornelianis “ne fraudi sit ei qui populum ad contentionem vocarit”; ut etiam in antiquo cognoscitur iure. si autem 'laudem' legerimus, erit sensus: agnosces cui inanis gloria adferat laudem. 'ventosa' autem 'gloria' est quam Graeci kenodoxian vocant.

§ 11.710  PARIBUSQUE RESISTIT IN ARMIS pedes, sicut etiam illum congressurum putabat.

§ 11.711  PURA PARMA tunc enim primum in bella descenderat.

§ 11.713  FUGAX fugiens; nam nomen est pro participio: non enim fugacem possumus accipere quem supra legimus bellatorem.

§ 11.714  FERRATA CALCE 'calce' genere feminino.

§ 11.715  VANE LIGUS aut fallax, aut inaniter iactans: nam 'vanos' stultos posteriores dicere coeperunt. inde tractum est etiam in neotericis: Iuvenalis “sic libitum vano, qui nos distinxit, Othoni”. quid autem hoc loco 'vane' significet, sequentia demonstrant 'frustraque animis elate superbis'. possumus tamen hic et mendacem verius accipere, quia ait “dum fallere fata sinebant” et “nec fraus te incolumem fallaci perferet Auno”: Nigidius de terris “nam et Ligures, qui Appenninum tenuerunt, latrones, insidiosi, fallaces, mendaces”, Cato originum cum de Liguribus loqueretur “sed ipsi, unde oriundi sunt, exacta memoria inliterati mendacesque sunt et vera minus meminere”. sane subito, ut solet, ad characterem dramaticum transit: neque enim ostendit Camillam loqui coepisse.

§ 11.716  LUBRICUS mobilis, fallax.

§ 11.718  PERNICIBUS IGNEA PLANTIS modo velocibus, alias perseverantibus: nam 'pernix' interdum velox, interdum perseverans significat, ut ipse in georgicis “et inter dura iacet pernix instrato saxa cubili”.

§ 11.719  TRANSIT EQUUM CURSU nunc hoc incredibile esse videretur, nisi praemisisset in septimo “illa vel intactae segetis per summa volaret gramina nec teneras cursu laesisset aristas”. ADVERSA opposita.

§ 11.721  QUAM similitudinis adverbium est; est et pronomen tam subiunctivum, quam praepositivum; est et coniunctio, ut cum dicimus 'tam hoc, quam illud'. ACCIPITER SAXO SACER ALES AB ALTO 'sacer' ideo, quia Marti est consecratus accipiter: aut 'sacer' avibus execrabilis, ut “auri sacra fames”: aut, quod verius est, Graecum nomen expressit: nam hierax dicitur, hoc est sacer: hiereus enim Graece, latine sacerdos vocatur. cur autem Graece ita dictus sit, ratione non caret, quae nota est sacrorum peritis.

§ 11.722  CONSEQUITUR PENNIS nova laus Camillae, siquidem accipiter columbam sequitur, ista hostem praecedit. ipsa etiam avium comparatio sumpta ex contrario est: nam aequius vir accipitri, Camilla compararetur columbae.

§ 11.723  EVISCERAT ne vulgari verbo ex Graeco uteretur dicens 'exenterat', ait 'pedibusque eviscerat'.

§ 11.724  TUM CRVOR ET VULSAE LABUNTUR AB AETHERE PLUMAE ecbasis poetica, id est excessus.

§ 11.725  NON NULLIS id est non neglegentibus: nam litotes figura est. vult enim dicere: non leviter Iuppiter intuebatur ista certamina. ideo et adiecit 'observans oculis', id est intente aspiciens: Plautus “observato, quam blande suppalpatur mulieri” (Am. 507).

§ 11.730  INSTIGAT VOCIBUS ALAS incitat et inritat ad reditum: primum enim est, ut fugere desinant, post ut in hostes impetum faciant.

§ 11.731  NOMINE QUEMQUE VOCANS per hoc extrema necessitas indicatur. REFICITQUE id est restituit.

§ 11.732  QUIS METUS dolentis, non interrogantis: id est qualis, quantus, qui viros etiam feminam timere compellit? unde paulo post 'quae tanta animis ignavia venit? femina palantes agit'. O NUMQUAM DOLITVRI id est stulti: stultus enim est quisquis iniuria non movetur. et bene 'numquam', siquidem antea saevitiam Mezentii pertulerunt nec se ulti sunt, nunc praebent terga mulieri et ne hinc quidem commoventur dolore. non nulli tamen 'dolorem' studii alicuius ardorem et promptam gloriae cupiditatem veterum more dictum tradunt, ut Graeci ponon appellant.

§ 11.734  ATQUE HAEC AGMINA deiktikos, id est multitudinem tantam, hoc est magnam.

§ 11.735  INRITA id est inertia, quae nos ulcisci minime valent.

§ 11.736  AT NON IN VENEREM SEGNES latenter hoc dicit: fugitis mulierem, quia armata est; alias primi ad hunc curritis sexum. NOCTURNAQUE BELLA coitum: alibi “et siquando ad proelia ventum est”.

§ 11.737  CURVA TIBIA symphoniacorum. BACCHI autem ideo, quia apud veteres ludi theatrales non erant, nisi in honorem Liberi patris. hanc tibiam Graeci plagiaulon vocant, Latini vascam tibiam: et est Dionysia, cum maxime ea saturi utantur.

§ 11.738  EXPECTATE pro 'expectatis', modum pro modo posuit.

§ 11.739  HIC AMOR HOC STUDIUM per parenthesin dictum est; nam ordo est 'pocula mensae dum sacra secundus aruspex nuntiet'. SECVNDUS HARVSPEX pro 'secunda sacra', id est prospera: sicut e contrario Homerus manti kakon, id est malorum divine.

§ 11.740  IN ALTOS LUCOS illic enim epulabantur sacris diebus. mire autem VOCET HOSTIA pro 'ut ad hostiam conveniatis'.

§ 11.741  MORITURUS ET IPSE moriturus animo: nam moriturus non est. quod autem ait 'et ipse', aut ad Camillam, aut ad Venulum respicit.

§ 11.742  TURBIDUS id est terribilis.

§ 11.743  DEREPTUMQUE AB EQUO DEXTRA COMPLECTITUR HOSTEM hoc de historia tractum est: namque Gaius Iulius Caesar, cum dimicaret in Gallia et ab hoste raptus equo eius portaretur armatus, occurrit quidam ex hostibus, qui eum nosset, et insultans ait 'caesar, caesar', quod Gallorum lingua 'dimitte' significat: et ita factum est ut dimitteretur. hoc autem ipse Caesar in ephemeride sua dicit, ubi propriam commemorat felicitatem. est et alia huius rei historia: Varro enim cum de suo cognomine disputaret, ait eum qui primus Varro sit appellatus, in Illyrico hostem, Varronem nomine, quod rapuerat et ad suos portaverat, ex insigni facto vocabulum meruisse.

§ 11.745  TOLLITUR IN CAELUM CLAMOR rei scilicet admiratione.

§ 11.748  RIMATUR inquirit, ut “rimanti telum ira facit”.

§ 11.750  EXIT evitat, ut “atque oculis vigilantibus exit” in quinto.

§ 11.751  UTQUE VOLANS ALTE RAPTUM Homerica comparatio. et utrum 'alte volans', an 'alte raptum', an 'alte fert'?

§ 11.756  LUCTANTEM ROSTRO magna brevitate rem descripsit.

§ 11.758  DUCIS EXEMPLUM EVENTUMQUE SECUTI et virtutem, et felicitatem: 'exemplum', quod coepit; 'eventum', quod prospere.

§ 11.759  MAEONIDAE Lydii, ut “o Maeoniae delecta iuventus”.

§ 11.760  ARTE dolo, ut “arte Pelasga”.

§ 11.762  QUA SE CUMQUE FURENS MEDIO TULIT AGMINE VIRGO, HAC ARRVNS SUBIT ut etiam supra diximus, ita poeta loquitur, ut aliquibus locis det suspicionem, quod Arruns de Turni partibus fuerit: namque et in Camillam impetum facit, et cum ipsa rursus recedit: quod nisi de socio non procedit. Donatus etiam dicit, esse manifestum signum socium ei fuisse, quod Apollinem Soractis invocat montis, de quo Turno auxilia constat venisse: licet possit fieri, ut alterius loci homo alterius loci invocet numen. item ad argumentum vocat “patrias remeabo inglorius urbes”: quod etiam de hoste procedit, nam superare feminam nullam constat esse virtutem: aut quia nec gloriari poterat, si Camillam earundem partium occidisset, ut, quod supra dictum est, videatur eam invidia peremisse, quod viris praeripiat gloriam et sola nobiliter pugnet Camilla.

§ 11.763  TACITUS hoc est latens.

§ 11.767  CIRCVITUM proprie: nam circumire insidiantum est: unde est “nec gregibus nocturnus obambulat”. CERTAM HASTAM inevitabilem: unde est e contra “et incertam excussit cervice securim”, id est infirmam, evitabilem.

§ 11.768  SACER CYBELO nam montem pro numine, quod in eo colitur, posuit. et bona occasio ad mortem Camillae, ut sacerdotem maioris numinis conetur occidere: per quod quasi exauctoratur Dianae favor, interveniente maioris numinis iracundia. OLIMQUE SACERDOS aut quia vetus sacerdos: aut cuius etiam maiores sacerdotes fuissent, quibus apud veteres in sacra quoque succedebatur.

§ 11.769  LONGE FULGEBAT vel 'longe fulgebat', vel 'longe insignis'.

§ 11.770  QUEM PELLIS AENIS IN PLUMAM SQUAMIS AURO CONSERTA TEGEBAT catafractum eum fuisse significat. catafracti autem equites dicuntur, qui et ipsi ferro muniti sunt, et equos similiter munitos habent: de quibus Sallustius “equis paria operimenta erant, †quae linteo ferreis laminis in modum plumae adnexuerant”, nunc autem pro linteo 'pellem' posuit, et 'aeneas squamas' aereas laminas intellegimus. 'in plumam' vero est in similitudinem plumae, ut “excisum Euboicae latus ingens rupis in antrum”, id est in antri similitudinem. sane sciendum quod ipsos equites catafractos dicimus: Sallustius “et sequebantur equites catafracti”. IN PLUMAM pluma est in armatura ubi lamina in laminam se indit.

§ 11.772  PEREGRINA FERRUGINE ut Hibera, id est Hispana: nam ipse hoc alibi exposuit “et ferrugine clarus Hibera”. quidam purpuram accipiunt, quod eius prima tinctura ferrugineo colore sit.

§ 11.773  SPICULA TORQUEBAT LYCIO GORTYNIA CORNU Cretenses sagittas Lycio arcu dirigebat: quod etiam, ut supra diximus, ad ornatum poni consuevit.

§ 11.774  VATI hic vatem, supra sacerdotem, ut de Heleno utrumque.

§ 11.775  CASSIDA pro 'cassis': nam accusativum posuit pro nominativo.

§ 11.777  PICTUS ACU TUNICAS ET BARBARA TEGMINA CRURUM 'pictus tunicas, pictus crurum barbara tegmina', id est habebat vestem phrygionis arte perfectam. sane armorum longa descriptio illuc spectat, ut in eorum cupiditatem merito Camilla videatur esse succensa.

§ 11.782  FEMINEO inpatienti, inrationabili, ut “femineae ardentem iraeque curaeque coquebant”.

§ 11.785  SUMME DEUM ex affectu colentis dicitur: nam Iuppiter summus est. SANCTI CUSTOS SORACTIS APOLLO Soractis mons est Hirpinorum in Flaminia conlocatus. in hoc autem monte cum aliquando Diti patri sacrum persolveretur — nam diis manibus consecratus est — subito venientes lupi exta de igni rapuerunt. quos cum diu pastores sequerentur, delati sunt ad quandam speluncam, halitum ex se pestiferum emittentem, adeo ut iuxta stantes necaret: et exinde est orta pestilentia, quia fuerant lupos secuti. de qua responsum est, posse eam sedari, si lupos imitarentur, id est rapto viverent. quod postquam factum est, dicti sunt ipsi populi Hirpi Sorani: nam lupi Sabinorum lingua vocantur hirpi. Sorani vero a Dite: nam Ditis pater Soranus vocatur: quasi lupi Ditis patris. unde memor rei Vergilius Arruntem paulo post comparat lupo, quasi Hirpinum Soranum.

§ 11.786  PINEUS ARDOR ignis periphrasis. ACERVO pyra, coacervatione lignorum.

§ 11.787  FRETI PIETATE iste quidem hoc dicit; sed Varro, ubique expugnator religionis, ait, cum quoddam medicamentum describeret, “ut solent Hirpini, qui ambulaturi per ignes, medicamento plantas tingunt”.

§ 11.788  MULTA PRUNA in pruna. 'pruna' autem quamdiu ardet dicitur: Horatius “praetextam et latum clavum prunaeque batillum”: cum autem extincta fuerit, carbo nominatur: Terentius “tam excoctam atque atram reddam, quam carbo est”: nam 'pruna' a perurendo dicta est.

§ 11.790  EXUVIAS PULSAEVE TROPAEUM exuvias occisae, pulsae tropaeum. et proprie: nam, ut supra diximus, de occisis hostibus triumphabant, de pulsis figebant tropaea.

§ 11.795  PARTEM MENTE DEDIT PARTEM VOLUCRES DISPERSIT IN AVRAS bona moderatio Apollinis inter sacerdotis preces et voluntatem sororis.

§ 11.801  NIHIL non. NEQUE AVRAS NEC SONITUS MEMOR haec est antiqua lectio; namque apud maiores trahebatur interdum a Graeco genetivus singularis. hinc est et 'paterfamilias' et 'materfamilias', quae duo tantum nomina remanserunt: nam nec 'huius auras' dicimus, nec 'huius custodias' secundum Sallustium, qui ait “castella custodias thesaurorum” pro 'custodiae': ita enim etiam Asper intellegit, licet alii 'custodias' accusativum velint. sane 'paterfamilias' et 'materfamilias' quando dicimus, 'familias' indeclinabile est. si autem 'pater familiae' dicere voluerimus, iam non erit nomen, sed locutio, et 'familiae' erit dativus; nam 'pater mihi est' dicimus: Terentius “natura tu illi pater es, consiliis ego”. multi tamen volunt in numero plurali nomen utrumque declinari, ut dicamus 'hi patres familiae, horum patrum familiarum'.

§ 11.803  PAPILLAM EXERTAM nudam. sane 'mamilla' est omnis eminentia uberis, 'papilla' vero breve illud, unde lac trahitur.

§ 11.805  DOMINAM reginam, ut “hi dominam Ditis thalamo deducere adorti”.

§ 11.808  VIRGINIS AVDET sic fuerat consternatus, ut etiam vulneratam timeret.

§ 11.811  OCCISO PASTORE LUPUS bene pastori reginam comparat nam reges ipsi pastores vocantur: Homerus poimena laon.

§ 11.812  CAVDAM PAVITANTEM quae timorem indicat: pro 'ipse pavitans'.

§ 11.814  TURBIDUS modo timidus, supra terribilis, ut “Venulo adversum se turbidus infert”.

§ 11.817  MUCRO hinc apparet mucronem esse cuiuslibet teli acumen.

§ 11.818  FRIGIDA LETO alii 'telo' legunt et intellegunt 'vulnere'. et quidam LABUNTUR LETO non 'leto frigida', sed 'leto labuntur'. alii 'frigida leto' accipiunt, quia sequitur post 'captum leto posuit caput'. non nulli 'frigida lumina' tradunt, scilicet igni caloris extincto, ut e contrario “ad caelum tendens ardentia lumina”.

§ 11.822  PARTIRI CURAS subaudis 'consueverat'. HAEC ITA FATUR unum abundat: nam supra ait 'adloquitur'.

§ 11.823  POTVI absolute, vel pugnare vel vivere: necessaria enim eclipsis in defectione, quae ex arte non semel posita est.

§ 11.826  SUCCEDAT PUGNAE animus bellatricis ostenditur, quae non se dolet lucem, sed bella deserere, in tantum, ut nihil aliud †;moriens, quam de re publica tuenda, et bellum mandaret, et solum putaret idoneum Turnum qui in eius vicem succederet.

§ 11.828  NON SPONTE FLVENS non ut supra “portisque ab equo regina sub ipsis desiluit, quam tota cohors imitata relictis ad terram defluxit equis”.

§ 11.829  PAVLATIM EXSOLVIT SE CORPORE sic in quarto “teque isto corpore solvo”.

§ 11.830  ET CAPTUM LETO POSVIT CAPUT cum dicit 'caput' ostendit operam consecratam, usque dum solvatur caput hominis, id est liberetur; quod facilius potest morte contingere, sicut supra dictum est. ARMA RELINQUENS alii 'arma relinquunt' legunt. Probus hypallagen vult esse vel contrarium, ut ipsa relinquat. alii 'arma relinquunt' cum laude dictum accipiunt, id est illa decidebant e manibus Camillae exanimis.

§ 11.831  VITAQUE CUM GEMITU FUGIT INDIGNATA SUB UMBRAS servat hoc ubique, ut iuvenum animas a corporibus dicat cum dolore discedere, quod adhuc esse superstites poterant: quod etiam de Turno dicturus est.

§ 11.832  CLAMOR Troianorum scilicet, qui exultabant, et quorum animi aucti sunt Camilla moriente.

§ 11.833  CRUDESCIT crudelior fit caede multorum.

§ 11.834  OMNIS COPIA pro 'totus exercitus', ut “et quae sit me circum copia, lustro”.

§ 11.836  AT TRIVIAE CUSTOS vel ministra, vel observatrix. potest et pro comite accipi: vel 'custos' mandatorum Triviae, ne inulta Camilla moriatur.

§ 11.839  MULCATAM affectam: 'mulcari' enim proprie verberibus dicimus.

§ 11.842  CONATA LACESSERE TEUCROS propter illud “bellum inportunum cives cum gente deorum”. HEV autem doloris exclamatio est. CRUDELE LUISTI SUPPLICIUM iuris verbo usus est. 'luere' enim debere dicitur qui pecuniam solvit: quod hic usurpatum est in capitis poenam. quidam huius loci longam expositionem tradunt: Volscos a Volscatibus Hylinis originem ducere, †exclytas autem, inter quos Amazones sunt, regionem Illyricam incolere. luisse ergo supplicium Camillam dicunt, quae adversum Troianos arma tulerit, quibus maiores eius auxilium constat tulisse, id est Penthesileam.

§ 11.843  DESERTAE IN DUMIS 'in silvis coluisse', aut 'in dumis desertae', id est soli et sine nobis. COLVISSE DIANAM PROFVIT non deam incusat, sed fatorum necessitatem, contra quae nec numinis opitulatur auxilium.

§ 11.846  SINE NOMINE sine gloria, sine fama, quod fortiter fecit: vel quia dea vindicat.

§ 11.847  AUT FAMAM PATIERIS INULTAE id est nec invindicatae ignominiam sustinebis: quod etiam Dido dolet, dicens “moriemur inultae, sed moriamur ait”.

§ 11.849  MONTE SUB ALTO ut “monte sub aerio”. apud maiores nobiles aut sub montibus altis, aut in ipsis montibus sepeliebantur; unde natum est ut super cadavera aut pyramides fierent, aut ingentes collocarentur columnae.

§ 11.850  REGIS DERCENNI quidam †destercenii, rege Aboriginum, hoc nomen fictum putant. BUSTUM hoc loco sepulchrum.

§ 11.854  VANA TUMENTEM plenum falsae gloriae, quam Graeci kenodoxian dicunt. 'vana' autem 'tumentem', ut “infanda furentem”.

§ 11.855  CUR INQUIT DIVERSUS ABIS non quasi audienti dicat, ut “macte nova virtute, puer”. 'diversus' autem a pugna diversus: vel 'diversus', quod fugit quam occidit.

§ 11.856  DIGNA CAMILLAE PRAEMIA pro poena: sic in secundo “persolvant grates dignas et praemia reddant debita”, item alibi “et haec tibi porto dona prius”.

§ 11.857  TUNE ETIAM TELIS MORIERE DIANAE cum ingenti amaritudine dictum est: nam ei etiam genus invidet mortis. quod autem ait 'tune etiam' ad Niobes numerosam pertinet subolem.

§ 11.858  VOLUCREM SAGITTAM proprie: quia sagittis pennae adglutinantur. THREISSA propter Amazonas. et hanc Vergilius non ita finxit, ut Tarpeiam et ceteras, sed proprio nomine videtur induxisse: Graeci enim tradunt amallophorous ex Hyperboreis, qui et ipsi sunt Thraces, ad Latonam venisse: hanc et Hecaergon Apollinem et Dianam educasse, ut etiam ex cognominibus deorum, cum illa Opis et hic Hecaergos appellatur, agnoscitur: quod supra plenius dictum est.

§ 11.859  CORNUQUE INFENSA TETENDIT 'cornu' accusativus singularis est, ac si diceret 'arcumque infensa tetendit': nam horum dubiorum nominum casus ex similibus vel synonymis conprobantur.

§ 11.860  COIRENT INTER SE CAPITA Homerica est ista descriptio.

§ 11.861  MANIBUS AEQUIS pro aequaliter, vel aequantibus. et licitum poetae, nomen pro adverbiis aut participiis ponere.

§ 11.863  TELI STRIDOREM Homerus eklagxen d' ar' oistos.

§ 11.864  AVDIIT UNA ARRUNS HAESITQUE IN CORPORE FERRUM celeritas iaculantis exprimitur: sic Statius cum iam percussum dixisset extinctum, ait “necdum certi tacet arcus Amyntae”. multi nolunt in medio distingui propter exprimendam celeritatem.

§ 11.866  OBLITI non nulli Vergilium secundum vetustatem hoc verbo usum tradunt, ut 'obliti' amelesantes, hoc est neglegentes et contemnentes, putent: viderant enim peremptum, sed neglexerunt, ergo scientes liquerunt, ut “oblitus decorisque sui” et “oblitus fatorum”. alii 'obliti' ubi reliquerant nescientes: et est sensus 'obliti illum'. IGNOTO CAMPORUM IN PULVERE LINQUUNT bene Arruns, qui quasi sacrilegus peremptus est, faciente numinis iracundia est relictus, ut nec sepulturam posset mereri.

§ 11.868  LEVIS ALA levis armatura scilicet.

§ 11.869  TURBATI FUGIUNT RUTVLI hoc ad Camillae pertinet laudem, qua amissa turbati fuerunt Rutuli, et inmutantur fata bellorum. ACER ATINAS licet acer, fugit tamen.

§ 11.870  DESOLATIQUE MANIPLI deserti signiferi: quod est nimii discriminis; namque hoc ubique dux praecipit, ut frequentes circa se sint milites, sicut in Sallustio legimus. manipli autem dicti sunt signiferi, quia sub Romulo pauper adhuc Romanus exercitus hastis faeni manipulos inligabant, et hos pro signis gerebant; unde hoc nomen remansit.

§ 11.872  LETUMQUE FERENTIS pro 'inferentis'.

§ 11.874  LAXOS ARCUS non intentos, sed iam solutos.

§ 11.877  PULVIS hic corripuit, alibi produxit “versa pulvis inscribitur hasta”.

§ 11.878  FEMINEUM CLAMOREM inpatientem: nam iam dixerat 'matres', per quod muliebrem clamorem poteramus accipere.

§ 11.879  QUI CURSU PORTAS †potanda elocutio, quia consequatur 'hos'. sed intellegendum 'eos qui'.

§ 11.880  INIMICA pro 'hostilis'.

§ 11.881  MISERAM MORTEM quia sequitur 'limine in ipso'.

§ 11.882  MOENIBUS IN PATRIIS scilicet ubi se iam tutos esse credebant.

§ 11.883  PARS CLAVDERE PORTAS pars eorum qui cursu inrupere portas.

§ 11.884  APERIRE VIAM id est dare aditum. et bono locutus est ambitu; nam cum portis via et aperitur et clauditur.

§ 11.885  ORITURQUE MISERRIMA CAEDES quoniam defensores moenium dum hostes petunt, suos feriebant: sic in secundo, ubi intulit “armorum facie et Graiarum errore iubarum”.

§ 11.886  DEFENDENTUM ideo 'defendentum' et 'ruentum', quia ad masculinum retulit, et 'hi defendentes' facit, quod et de feminino dicimus: si autem de neutro loquamur, 'defendentium' dicamus necesse est, quia 'haec defendentia' facit et, ut supra dixi, genetivus pluralis a nominativo plurali minor esse non debet. quod si forte minorem eum aliquando invenerimus, metri necessitate fit, et incipit iam pathos esse, non declinatio. non nulli ergo in his nominibus genetivum corruptum pro integro accipiunt.

§ 11.887  LACRIMANTUM quidam 'lacrimantum' genetivum corruptum pro integro accipiunt, quia facit 'lacrimantium'.

§ 11.888  PRAECIPITES FOSSAS in quas quid potest praecipitari.

§ 11.889  CAECA inrationabilis, quae in clusas portas more arietis ruebat, id est bellici machinamenti.

§ 11.891  SUMMO CERTAMINE in extremo discrimine, ut supra “vocat labor ultimus omnes”.

§ 11.892  MONSTRAT AMOR VERUS qui apparet in adversis. VIDERE CAMILLAM scilicet quae pro aliena patria cecidisse videbatur. sane 'ut videre' non relatam ex pugna, sed ut exemplum virtutis eius viderunt. et quidam 'ut videre' quasi quemadmodum videre; 'ut' enim coniunctio modo, non adverbium temporis est. aut 'ut videre' quemadmodum illam dimicare viderunt; non enim eam viderant quando interiit.

§ 11.893  TREPIDAE licet trepidae, tamen oblitae sexus tela iaculabantur.

§ 11.895  PRAECIPITES aut festinae, aut in mortem ruentes. PRIMAEQUE MORI PRO MOENIBUS AVDENT nimii doloris est, ut “me primam absumite ferro”.

§ 11.896  SAEVISSIMUS IMPLET NUNTIUS ut etiam supra diximus, 'nuntius' est qui nuntiat, 'nuntium' quod nuntiatur, secundum quod nunc nec de femina, nec de re quae nuntiatur, procedit 'nuntius': unde multi volunt alium nuntium intellegi, Accam vero postea venisse. sed melius est, ut 'nuntius' de Acca dictum intellegamus. novimus enim poni aliqua in subauditione quae ex aperto dicere non debemus, ut “nec dextrae erranti deus afuit”, cum necesse sit ut aut Iunonem, aut Allecto intellegamus: item Sallustius “prima quae forte venientes exciperet”, cum de insidiis loqueretur, quas numeri tantum pluralis esse plus quam manifestum est.

§ 11.897  TUMULTUM perite 'tumultum'; ita enim dicitur bellum, quod differri non potest.

§ 11.898  DELETAS VULSCORUM ACIES falsum est, tantum enim fugerant; sed vim exprimit nuntii, cuius mos est plus quam habet veritas nuntiare.

§ 11.899  INGRVERE impetum facere, ut “ingruit Aeneas armis”.

§ 11.901  ILLE FURENS ET SAEVA IOVIS SIC NUMINA POSCUNT duplici ratione eum insidias reliquisse commemorat, dolore nimio et numinum voluntate; quod utrumque id egit, ne capi posset Aeneas. 'saeva' autem 'Iovis numina' per parenthesin dictum est. SAEVA IOVIS SIC NUMINA POSCUNT Homerus Dios d' eteleieto boule.

§ 11.902  OBSESSOS COLLES quos ipse obsederat, ne ad urbem transitum haberet Aeneas.

§ 11.904  APERTOS paulo ante praecedens tempus a Turno relictos, id est vacantes insidiis.

§ 11.906  AMBO AD MUROS ut tueretur et repugnaret Turnus, ut obsideret Aeneas.

§ 11.908  FUMANTES PULVERE CAMPOS veluti fumantes caligine pulveris: ita enim nebulam excitat pulvis, ut fumus.

§ 11.910  SAEVUM fortem, ut “saevus ubi Aeacidae telo iacet Hector”, item “nec minus interea maternis saevus in armis”. an iratum? ut “et saevum ambobus Achillem”.

§ 11.912  INEANT PUGNAS pro 'inissent' et 'temptassent'.

§ 11.913  GURGITE HIBERO oceano occiduo, id est Hispano. Hispaniam autem Hiberiam ab Hibero flumine constat esse nominatam.

§ 11.914  TINGVAT EQUOS quidam 'tinguat' humiliter dictum accipiunt.

§ 11.915  CONSIDUNT CASTRIS hoc est in sua quisque castra digressi. ergo aut castra posuerunt: aut ad morem castrorum fecerunt. MOENIA VALLANT hinc probatur quia et qui tuentur, et qui obsident vallare dicuntur.

SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS.

§ 12.1  TURNUS UT INFRACTOS postquam Turnus bello defecisse videt Latinos, antea semper infractos: namque ita maior est sensus, quam si 'infractos' valde fractos acceperis.

§ 12.2  SVA NUNC PROMISSA REPOSCI quia dixerat “ibo animis contra, vel magnum praestet Achillem”. 'nunc' autem pro 'tunc'.

§ 12.3  SE SIGNARI OCULIS propter illud quod post dicturus est “in te ora Latini, in te oculos referunt”. modo autem 'signari' significari est, ut quod esset silentio ambiguum oculis confirmaretur, sine dubio eorum a quibus coactus promiserat. VLTRO aut 'insuper', aut 'antequam aliquis exposcat'. et bene ducis dignitatem servavit, ut non ideo faceret, quia quidam reposcebant, sed sua sponte accenderetur in proelium.

§ 12.5  SAUCIUS ILLE kat' exokhen 'ille leo', id est princeps ferarum: vel certe veteri more ad magnitudinem pertinet, ut “ac velut ille canum morsu”; interdum nobilitatem significat, ut “multum ille et terris iactatus”; aut similem designat: Lucilius “velut ollim auceps ille facit cum inproviso insidiisque”: quamvis quidam 'ille' pro se superfluum hoc loco pronomen tradunt. 'saucius' autem 'pectus' saucium pectus habens, ut “nudatosque umeros oleo perfusa nitescit”. et bene alia verba interposuit, quia 'saucius pectus' et sonabat asperrime, et inperitis poterat soloecismus videri. et 'saucius pectus' congrue, in quo Turni dolor est. GRAVI VULNERE 'gravi' id est forti, ut “ferit ense gravem Thymbraeus Osirim”. 'venantum' autem 'vulnere' quod venantes fecerunt.

§ 12.6  TUM DEMUM novissime, id est postquam fuerit vulnere lacessitus: haec enim leonum natura est, ut nisi lacessiti irasci nequeant. MOVET autem ARMA vires suas experitur: nam arma sunt uniuscuiusque rei possibilitas, unde est “et quaerere conscius arma”, id est dolos. est autem 'movet arma' etiam translatio ab hominibus, qui cum hostem petunt, arma movere dicuntur: sic alibi de tauro “signa movet praecepsque oblitum fertur in hostem”. GAVDETQUE spe ultionis. et dicendo 'gaudet' alacritatem voluit leonis exprimere gaudii verbo. ceterum nulli ferarum vel pecudum iste sensus adponitur.

§ 12.7  EXCUTIENS CERVICE TOROS cervice excutiens: an quos in cervice habet? LATRONIS insidiatoris, a latendo; sed modo venatoris. et est Graecum: nam latreuein dicunt obsequi et servire mercede, unde latrones vocantur conducti milites. moris autem erat ut hos imperator et circa se haberet et eos primos mitteret ad omne discrimen: unde nunc dicit latronis telo fixum leonem, quia etiam venatores operas suas locare consuerunt. sic etiam dicti qui circa vias sunt, quod ut milites sunt cum ferro, aut quod latent ad insidias faciendas. ergo ex eadem similitudine 'latronem' hic venatorem accipiendum, quia et obsidet saltus, et cum ferro est. sane 'latronem' venatorem quis ante hunc? Varro tamen dicit, hoc nomen posse habere etiam Latinam etymologiam, ut latrones dicti sint quasi laterones, quod circa latera regum sunt, quos nunc satellites vocant: una tamen est significatio, licet in diversa etymologia. Plautus in Pyrgopolinice aperte ostendit quid sint latrones, dicens “rex me Seleucus misit ad conducendos latrones” (Mil. 75). idem in Bacchidibus exsecutus est, militem “latronem” dicens, “suam qui auro vitam venditat” (Bac. 8).

§ 12.8  INPAVIDUS FRANGIT TELUM Lucanus “per ferrum tanti securus vulneris exit”. FREMIT ORE CRVENTO fremit, licet os habeat suo cruore perfusum. sane ipsa comparatio exitum ostendit futurum: nam etiam Turnus ruet in mortem, ferocitate conpulsus: sic in quarto indicat futurum reginae exitum, dicens “qualis coniecta cerva sagitta”.

§ 12.9  GLISCIT crescit, et latenter: unde et glires dicti sunt, quos pingues efficit somnus. veteres 'gliscit' incremento ignis ponebant: bene ergo hoc verbo utitur, de quo ait “ultro inplacabilis ardet”.

§ 12.10  TURBIDUS plenus terroris et perturbationis. sane notandum 'adfatur' atque 'infit': nam iteratio est, qua frequenter est usus: licet non nulli dicant, temperare hoc interpositam coniunctionem. et hic habitum futurae orationis ostendit.

§ 12.11  NULLA MORA IN TURNO plus est 'in Turno', quam si 'in me' dixisset, ut “et quisquam numen Iunonis adoret praeterea”. et bonum principium eius, qui in suspicionem timiditatis inciderat. RETRACTENT repetant et revolvant.

§ 12.12  IGNAVI AENEADAE aut 'Aeneadae' pro 'Aeneas', aliud per aliud significavit: aut 'Aeneadae' non Aeneas; quasi contra omnes pugnaturus.

§ 12.13  CONGREDIOR hypocrisis est, ut exprimatur: id est quod flagitatis. sic Statius, ubi Polynicen oblique inducit loquentem “non me ullius domus anxia culpet expectentve truces obliquo lumine nati”: unde etiam supra ait poeta “se signari oculis”. quidam sane a 'nulla mora in Turno' usque ad 'pepigere recusent' iungunt, ne, si distinctio intercesserit, languescat sententiae color. CONCIPE FOEDUS id est conceptis exple verbis. concepta autem verba dicuntur iurandi formula, quam nobis transgredi non licet: nam et sarcinatores concipere dicuntur vestimenta, cum e diverso coniungunt et adsuunt.

§ 12.15  DESERTOREM ASIAE ut “exulibusne datur ducenda Lavinia Teucris?” unde est praemissa illa excusatio et in tota secundi oeconomia, et in quarto, ubi dicit “me si fata meis paterentur ducere vitam auspiciis et sponte mea componere curas, urbem Troianam primum dulcesque meorum reliquias colerem”. sane 'aut hac Dardanium dextra sub Tartara mittam' ponenda est mora, ut postea inferatur 'desertorem Asiae'; potest enim videri non ita instituisse Turnus orationem praedicto 'Dardanium', ut inferret 'desertorem', sed 'regem'; verum ubi propius accessit, intellexisse hunc honorem nomini eius non dandum, itaque commutasse et contumeliose 'desertorem' dixisse. SEDEANT SPECTENTQUE LATINI ductus est, ut diximus supra: pollicetur enim se singulari certamine dimicare velle, cum nolit: nam dicens 'sedeant spectentque' latenter eos ignaviae arguit, quod solus, omnibus quiescentibus, dimicet: quam rem plenius sequens indicat versus 'et solus ferro crimen commune refellam', id est commune fugae ac timoris dedecus solus meis virtutibus conprimam. alii 'crimen commune', id est omnium Latinorum. et 'crimen' ait quod Troiani in Italia consederunt.

§ 12.17  AUT HABEAT VICTOS vitavit propter omen pessimum verbum de se, quod de Aenea dixerat 'ille me in Tartara mittat'; sed ait 'victos'. CEDAT LAVINIA CONIVNX ut “cedat amicitiae Teucrorum”, id est in praemium victoriae concedat.

§ 12.18  SEDATO CORDE quia de Turno ait “atque ita turbidus infit”. et qualitatem orationis praedixit.

§ 12.19  O PRAESTANS ANIMI et 'praestans virium', et 'praestans viribus' dicimus. sane magnae moderationis est haec oratio: nam et laudat Turnum quasi virum fortem, et tamen eum a singulari certamine dehortatur: dicens enim 'praestans animi' latenter ostendit, eum inferiorem esse virtute.

§ 12.21  EXPENDERE CASUS ne ex abrupto de eius virtute desperare videatur, casuum varietatem se timere commemorat.

§ 12.22  SUNT TIBI REGNA PATRIS DAVNI SUNT OPPIDA argute negat illi sua regna, dicens ei esse alia, ut haec malit Turnus quae sua virtute quaesivit. sensus ergo est: si propter regnum dimicare disponis, habes paternum; si propter gloriam, multos virtute superasti. quod autem dicit 'nec non aurumque animusque Latino est' varie exponitur. namque alii dicunt: habes regnum paternum, habes oppida; etiam a me habes aurum et promptum animum ad danda omnia praeter filiam: ut de se Latinus dixisse videatur de auro, propter illud “praedivitis urbe Latini”. alii vero sic intellegunt: si propter opes et uxorem dimicaturus es, haec non solus habeo; cuicumque enim Latino est et aurum et animus promptus in generum; ut 'Latino' non de se dicat, sed 'cuicumque de Latio'.

§ 12.24  LATIO ET LAVRENTIBUS ARVIS et in civitate, et in omni regno Latinorum.

§ 12.25  NEC GENUS INDECORES quia iste regis filiam petebat. est autem elocutio figurata de Graeco, euskhemones to genos. SINE ME HAEC hoc loco intellegimus, Turnum dolore voluisse in aliqua verba prorumpere. HAVD MOLLIA FATU id est vera: nam aspera sunt quae cum veritate dicuntur; falsa enim plena solent esse blanditiis.

§ 12.26  ANIMO HAVRI omni intentione percipe.

§ 12.27  NULLI VETERUM SOCIARE PROCORUM generaliter dicit prohibitum esse dari Laviniam cuilibet Latino, ut Turnus solacium aliquod habere possit doloris.

§ 12.28  DIVIQUE HOMINESQUE propter Faunum et vates.

§ 12.29  VICTUS AMORE TUI hoc est propter te, propter tuum amorem. sane inter 'tui causa feci' et 'tua causa feci' haec discretio est, ut 'tui causa' tunc dicamus, si aliquid ipsi ad quem loquimur, praestiterimus, ut puta 'tui causa te defendi'; 'tua' vero 'causa' tunc, cum alteri aliquid alterius contemplatione praestamus, ut puta 'tua causa hominem tuum defendi'. COGNATO SANGUINE quia Venilia, mater Turni, soror est Amatae.

§ 12.30  VINCLA OMNIA RUPI et religionis et foederis.

§ 12.31  PROMISSAM ERIPVI GENERO verum est: nam Aeneae per legatos promiserat filiam, cui postea intulit bellum. licet multi dicant, ante eam Turno fuisse promissam: quod falsum est. nam Latinus numquam eam est Turno pollicitus: nam nec Faunum consuleret, si eam Turno ante promisisset: sed tantum eum esse generum Amata cupiebat, quod etiam legimus “quem regia coniunx adiungi generum miro properabat amore”.

§ 12.32  QUI ME CASUS excusat Turnum, ut non ipsius esse videatur quod victus est, sed suum, qui ausus fuerat contra generum bella suscipere.

§ 12.33  PRIMUS praecipuus, ante omnes.

§ 12.34  BIS MAGNA VICTI PUGNA semel, cum est occisus Mezentius; iterum, cum interiit Camilla.

§ 12.35  RECALENT pro 'calent': 're' enim superflua conpositio est verbi. aut 'recalent' iterum calent, quia dixerat 'bis magna victi pugna': 're' enim iterationis obtinet vicem. et bene necessarium cum actu refert.

§ 12.36  ALBENT usurpavit verbum 'albeo albes'.

§ 12.37  INSANIA MUTAT insania enim est illuc reverti, unde vix evaseris.

§ 12.38  SOCIOS SUM ADSCIRE PARATUS bene non adiecit quos, ut levaret invidiam.

§ 12.39  TOLLO finio, removeo, ut “tollite cuncta, inquit”.

§ 12.41  FORS DICTA REFUTET parenthesis, quasi dissimulatio vel remotio, plena abominationis.

§ 12.42  NATAM ET CONUBIA NOSTRA PETENTEM iniquissimum enim est eum morti opponere, qui tuam adfinitatem exoptat.

§ 12.43  RESPICE RES BELLO VARIAS ne eum ignaviae videatur arguere, admonet eum casuum, ut supra “atque omnes metuentem expendere casus”.

§ 12.44  MAESTUM PATRIA ARDEA LONGE DIVIDIT 'longe maestum', id est valde maestum: nam 'longe dividit' non procedit; non enim Ardea a Laurento longo valde dissidet spatio.

§ 12.45  HAVDQUAQUAM nequaquam, quia supra dixerat “ultro inplacabilis”.

§ 12.46  AEGRESCITQUE MEDENDO inde magis eius aegritudo crescebat, unde se ei Latinus remedium sperabat adferre. 'medendo' autem dum ei medetur: nam gerundi modus est a passiva significatione.

§ 12.47  UT PRIMUM FARI POTVIT nimius enim dolor et iracundia ei intercluserant vocem: sic de Euandro “et via vix tandem laxata dolori est”.

§ 12.48  QUAM PRO ME CURAM GERIS HANC PRECOR OPTIME PRO ME DEPONAS bis quidem ait 'pro me', sed diversa adfectione: namque hoc dicit: quam pro salute mea sollicitudinem geris, hanc pro mea fama et gloria quaeso derelinquas; vir fortis enim gloriosam mortem praeponit saluti.

§ 12.50  DEBILE FERRUM sic in secundo “telumque inbelle sine ictu coniecit”.

§ 12.51  NOSTRO DE VULNERE quod nos inferimus: et dubie est locutus.

§ 12.52  LONGE ILLI DEA MATER ERIT contra illud 'sed matris auxilio utitur'.

§ 12.54  NOVA SORTE id est magna: nam novum non est quod fuerat ante promissum. magnam autem sortem vocavit singulare certamen.

§ 12.57  PER SI QUIS AMATAE TANGIT HONOS ANIMUM si, quia te regina rogat, tuam commovet mentem: sic in septimo “siqua piis animis manet infelicis Amatae gratia”.

§ 12.59  IN TE OMNIS DOMUS INCLINATA RECUMBIT totum digessit ante per species, et sic se contulit ad generalitatem. et est a ruina translatio.

§ 12.60  MANUM COMMITTERE TEUCRIS ab omni eum bello, non tantum a singulari certamine dehortatur.

§ 12.62  ET ME TURNE MANENT mire agit: nam quia scit virum fortem suam mortem facile posse contemnere, deterret eum, dicens se simul esse morituram: ut qui periculum non timet, formidet invidiam.

§ 12.63  NEC GENERUM AENEAN CAPTIVA VIDEBO mire et fidem suam et studium circa Turnum expressit.

§ 12.64  ACCEPIT VOCEM ordo est: accepit vocem matris Lavinia, flagrantes genas lacrimis perfusa, id est lacrimis genas perfusas habens: Statius “et gemitu maestos imitata parentes”.

§ 12.66  IGNEM SUBIECIT RUBOR hypallage est pro 'cui ignis animi subiecit ruborem'. movebatur autem, intellegens se esse tantorum causam malorum, sicut supra ipse “causa mali tanti, oculos deiecta decoros”.

§ 12.67  VIOLAVERIT OSTRO SI QUIS EBUR Homeri comparatio, unde et 'violaverit' transtulit: ille enim ait miene.

§ 12.68  MIXTA RUBENT UBI LILIA MULTA ALBA ROSA aut ubi multa alba lilia permixta rubent rosa, id est rosae coniunctione: naturaliter enim omnis candor vicinum in se trahit ruborem.

§ 12.70  ILLUM TURBAT AMOR invenit occasionem, qua Turnus magis moveretur in bellum.

§ 12.74  NEQUE ENIM TURNO MORA LIBERA MORTIS duplex hoc loco est expositio. aut enim ordo est: ne, quaeso, mater, ne me lacrimis, id est tanto mortis omine, prosequaris, ad duri Martis certamina proficiscentem: neque enim Turno mora libera est non eundi post iam promissum singulare certamen. aut certe hoc dicit: noli me, mater, ad bellum euntem ominosis lacrimis prosequi: 'neque enim Turno mora libera mortis', id est neque enim in potestate mea est moram inferre venientibus fatis, ac si diceret: si inminet, periturus sum, etiam si minime ad bella proficiscar. sciendum tamen est, locum hunc unum esse de insolubilibus XIII. quae habent obscuritatem, licet a multis pro captu resolvantur ingenii.

§ 12.76  CUM PRIMUM CRASTINA CAELO PUNICEIS INVECTA ROTIS hoc loco aviditas pugnaturi exprimitur. sane nunc non dicit oriri diem, sed designat tempus, quo vult ut uterque ad certamen singulare procedat.

§ 12.79  NOSTRO DIRIMAMUS SANGUINE BELLUM bene se omnibus commendat hoc dicto, siquidem suum sanguinem pro omni bello dicit posse sufficere.

§ 12.82  POSCIT EQUOS GAVDETQUE TUENS ANTE ORA FREMENTES solent enim ex equorum vel maestitia, vel alacritate eventum futurum dimicaturi colligere.

§ 12.83  PILUMNO QUOS IPSA DECUS DEDIT ORITHYIA ait Horatius in arte poetica “nec quodcumque velit poscat sibi fabula credi”. unde critici culpant hoc loco Vergilium, dicentes incongruum esse figmentum. namque Orithyia cum Atheniensis fuerit, filia terrigenae, et a Borea in Thraciam rapta sit, quemadmodum potuit Pilumno, qui erat in Italia, equos dare? DECUS DEDIT ad ornamentum, ut “quas ipsa decus sibi dia Camilla delegit”. sane hic versus spondiazon est: nam 'thyi' diphthongus est Graeca.

§ 12.84  QUI CANDORE NIVES ANTEIRENT CURSIBUS AVRAS Homeri versus, verbum ad verbum.

§ 12.85  PROPERI AVRIGAE festini, veloces: et erit nominativus 'hic properus'. aurigas autem pro agasonibus posuit: nam aurigae proprie sunt currus regentes.

§ 12.87  ALBOQUE ORICHALCO apud maiores orichalcum pretiosius metallis omnibus fuit: namque sicut Lucretius dicit, cum primum homines silvas incendissent, nullarum adhuc rerum periti, terra casu fertilis omnium, ex incendii calore desudavit metalla, inter quae orichalcum pretiosius visum est, quod et splendorem auri et aeris duritiam possideret. namque primum de auro securis facta displicuit causa mollitiae; simili ratione et argenti contemptus est usus, mox aeris; orichalcum placuit, donec veniretur ad ferrum: unde etiam saecula ita dicuntur fuisse divisa. orichalcum autem fuisse pretiosum etiam Plautus docet, qui ait in Milite Glorioso “ego istos mores orichalco contra conparem”. ALBOQUE ORICHALCO auri scilicet comparatione: nam album non est.

§ 12.88  CIRCUMDAT LORICAM UMERIS non armatur hoc loco Turnus, sed explorat utrum arma apte et congrue eius membris inhaereant. APTAT HABENDO ad habendum, ut congrue possit inhaerere.

§ 12.89  CORNVA CRISTAE id est comas, quas Graeci kerata nominabant: unde et keirein dicunt tonderi. cornua autem sunt proprie cincinni.

§ 12.90  DEUS IPSE PARENTI FECERAT ac si diceret, non per ministros: Statius “sed plurimus ipsi sudor ibi”. et notandum quod adfectate variaverit, ut Aeneae uno loco arma describeret, Turni vero hic hastam, gladium et loricam, in septimo autem scutum et galeam.

§ 12.91  STYGIA UNDA quasi inmortalem fecerat.

§ 12.92  EXIM deinde: nam ordinis est adverbium. INGENTI ADNIXA COLVMNAE hastae per columnam exprimitur magnitudo, sicut in septimo equorum, ut “stabant ter centum nitidi in praesepibus altis”.

§ 12.93  VI virtute.

§ 12.94  ACTORIS AVRUNCI SPOLIUM vel quod Actori detraxerat Turnus, vel quod Actor cuidam alteri: nam ambigue posuit. QUASSATQUE TREMENTEM quassat et tremere facit.

Tous les livres