Commentarii in Vergilium (page 4)

Servius · Langues

Texte latin, domaine public · Source : topostext.org · 13 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

§ 2.638  EXILIUM dictum quasi extra solum. VOS O obliqua oratio est. nam aperte quidem hoc agit, ut relinquatur, latenter vero aliud: [2.id est voluntatem fugiendi] per quod nimia Aeneae ostenditur pietas, qui nec iustis causis movetur, ut patrem relinquat. sane rhetorica suasio est; deliberatur enim de ipsa re, utrum fugiendum sit. et eius partes ita ponuntur, ut †si qui dissuadent, an supervivendum patriae. quod ideo aperte non dixit, ne ceteros a fuga dehortari videretur, sed ait 'vos fugite, qui potestis': a tempore 'satis una superque', ab invitis diis 'iam pridem invisus diis et inutilis annos demoror'. sic quidem et illud colligitur, an debilis patriae superare debeat.

§ 2.639  INTEGER AEVI SANGUIS plenam aetatem significat ex sanguine, qui non est integer nisi in iuvenibus. nam dicunt physici minui sanguinem per aetatem: unde et in senibus tremor est. sane 'aevum' hic ad annos referre debemus, cum alibi tempus significet, ut “aevoque sequenti”. et “tantum aevi longinqua valet mutare vetustas”. SVO ROBORE sine alterius auxilio, quo eget Anchises. et duas res dicit: et iuvenes estis, et sani, quorum utrumque mihi deest. STANT perstant solidaeque sunt.

§ 2.640  AGITATE disponite, cogitate. Sallustius “traditur fugam in oceani longinqua agitavisse”.

§ 2.641  CAELICOLAE ad quos nostra pertinet vita, ut “haud credo invisus caelestibus auras vitales carpis” et “nos iuvenem exanimum et nil iam caelestibus ullis debentem” et “igneus est illis vigor et caelestis origo”. anima enim caeli pars est, corpus nostrum, umbra inferorum. ideo ergo non posuit generale nomen deorum, et addidit caelestibus, ne crederentur inferni dii, qui datores vitae non sunt.

§ 2.642  SATIS SUPERQUE ad augmentum 'superque' addidit. est autem tmesis. sane sciendum est esse aliqua, quae augmentum non recipiunt, ne minus significent, ut [2.'satis',] 'perfectus': nam quaeritur, utrum 'perfectior' possit facere, ne incipiat [2.'satis'] 'perfectus' minus significare.

§ 2.643  UNA EXCIDIA sub Laomedonte ab Hercule. sed emphatikos dixit 'excidia'. SUPERAVIMUS superviximus.

§ 2.643  [2.644;645] SIC O SIC POSITUM ADFATI DISCEDITE CORPUS sensus talis est: praestate mihi vos funebre solatium, id est adfamini me, ut dici mortuis solet 'vale, vale, vale': nam ideo et 'positum' et 'corpus' dixit: mortem autem ego manu hostis inveniam; nam hic ordo est. 'miserebitur' vero dixit adfectu eius qui cupiebat interimi, ut eum hostis quasi miseratus occideret. sic in nono mater Euryali “aut tu, summe pater divum, miserere, tuoque invisum hoc detrude caput sub Tartara telo, quando aliter nequeo crudelem abrumpere vitam”. et “vos o potius miserescite venti”. alii sic exponunt: [2.et] 'miserebitur' id est quod illi hostili animo fecerint ego misericordiae loco ducam.

§ 2.646  EXUVIASQUE PETET quasi obiectio 'sed spoliatum linquet cadaver', et responsio 'facilis iactura sepulcri': aut secundum Epicureos, qui dicunt nihil superesse post mortem; aut hoc dicit, facilis sepulturae iactura est, quam potest ruina praestare. FACILIS contemptibilis et levis sapienti viro, ut sit 'iactura' dispendium.

§ 2.647  INUTILIS ideo, quia debilis fuisse dicitur post fulmen. ANNOS DEMOROR quasi festinantes diu vivendo detineo.

§ 2.649  FULMINIS ADFLAVIT VENTIS ET CONTIGIT IGNI tria sunt fulminum genera: est quod adflat, quod incendit, quod findit: de hoc autem siluit. fulminatus autem est Anchises, quia se cum Venere concubuisse iactabat. sane afflati tactique dicuntur capti membris, ut “tactus etiam ille, qui hanc urbem condidit, Romulus”. AFFLAVIT VENTIS bene dixit, quia scit, non iaci fulmina, nisi cum flatu ventorum, ut in VIII “tris imbris torti radios, tris nubis aquosae addiderant”. sane de fulminibus hoc scriptum in reconditis invenitur “quod si quem principem civitatis vel regem fulmen afflaverit, et supervixerit, posteros eius nobiles futuros et aeternae gloriae”. Fabula sane talis est: cum inter aequales epularetur Anchises, gloriatus traditur de concubitu Veneris. quod cum Iovi Venus questa esset, emeruit, ut in Anchisem fulmina mitterentur; sed Venus cum eum fulmine posse vidisset interimi, miserata iuvenem in aliam partem fulmen detorsit, Anchises tamen afflatus igne caelesti semper debilis vixit.

§ 2.651  NOS CONTRA praepositiones vel adverbia in 'a' exeuntia modo producunt ultimam litteram, excepto 'puta' et 'ita', apud Ennium et Pacuvium brevia sunt. hinc est quod etiam numerorum nomina indeclinabilia producuntur, ut “triginta magnos”. ea vero quae declinantur brevia sunt secundum rationem nominum in 'a' exeuntium. EFFUSI LACRIMIS pro effusi in lacrimas.

§ 2.652  OMNISQUE DOMUS modo familiam, alias domicilium, interdum re vera domum.

§ 2.653  FATOQUE VRGENTI INCVMBERE simile est ut 'currentem incitare', 'praecipitantem impellere'.

§ 2.655  RURSUS IN ARMA FEROR quasi quodam doloris impetu, quod pater liberari non acquiesceret. MORTEM OPTO contra fatorum vim et matris auxilium.

§ 2.656  NAM QUOD CONSILIUM quasi vetuerit regina audito 'mortemque miserrimus opto', sic respondet Aeneas 'nam quod consilium aut quae iam fortuna dabatur'?

§ 2.657  MENE probatae pietatis filium. nam pronomina habent vim suam, nonnumquam et emphasin, ut “cantando tu illum?” sane 'mene efferre pedem genitor' et cetera rhetorice per deliberationem tractatur, an Aeneae relicto patre fugiendum sit. POSSE plus est quam velle.

§ 2.658  NEFAS scelus. EXCIDIT bene excusat patrem dicendo 'excidit', et ipsam temperat obiurgationem.

§ 2.660  PERITURAE bene 'periturae' dixit, non 'perditae', quia adhuc posse videatur evadere per suam et Anchisae fugam; ideo autem 'addere', tamquam magnam portionem exitio Troiae genus Anchisae coniungeret.

§ 2.661  IVVAT delectat, quasi malum illi voluptati sit. PATET ISTI apocope est pro 'istic'. pronomen enim esse non potest, quia non praecedit nomen.

§ 2.662  MULTO PRIAMI DE SANGUINE quasi bis sanguinem fuderit Priamus, quia et filium eius Pyrrhus occiderit.

§ 2.663  NATUM ANTE ORA PATRIS his rebus terret eum, qui non potest mortem timere. OBTRUNCAT obtruncare consuevit.

§ 2.664  HOC ideo. QUOD propter quod.

§ 2.668  ARMA, VIRI, FERTE ARMA notant hoc critici, quia saepius armari aliquos dicit, cum exarmatos nusquam ostendat: qui nesciunt, non omnia a poeta, ut supra diximus, dici debere. nam et diem describit, nocte non praemissa. superfluo enim dicuntur ea quae necesse est fieri. quis enim domum ingressus, non arma deponat? vel quia ad auferendum patrem arma deposuerat; vel quia armis Graecorum fuerat armatus. VOCAT LUX VLTIMA VICTOS id est victis moriendum est.

§ 2.669  REDDITE ME DANAIS vel quibus me sustulit mater; vel tamquam quaerentibus et invenire cupientibus. et bene 'reddite', quasi retineatur; nam ideo ait 'sinite'. INSTAVRATA renovata; quod verbum et de feriis et de scaenis solebat apud veteres usurpari.

§ 2.670  NUMQUAM pro non, ut “numquam hodie effugies”.

§ 2.672  INSERTABAM cunctationem ostendit hoc verbo eius, qui nec ire ad proelium velit, nec domum relinquere. sic et 'ferebam' dixit.

§ 2.674  PATRI melius 'patri', quam 'mihi'. TENDEBAT offerebat, sed manibus eum gestans.

§ 2.675  SI PERITURUS ABIS argumentum dilemma, id est conplexio, quae adversarium ab utraque parte concludit.

§ 2.676  EXPERTUS quidam participium praeteriti temporis [2.sed] vim praesentis habere volunt, quia praesens deficit.

§ 2.677  TUTARE DOMUM hoc est cui defensori relinquimur, si tu deseris? CUI PARVUS IVLUS interrogantis est. et simul epitheto commendat aetatem.

§ 2.678  CONIVNX QUONDAM 'quondam' aut aliquando significat, quasi nunc uxor non sit quae relinquitur. aut certe 'quondam' 'semper' significat, ut in georgicis “ut quondam in stipulis magnus sine viribus ignis”, et est, quam semper coniugem nominasti. haberi enim quaevis poterat, nominari non nisi nobilis. et bene [2.ex ductu litterarum] quod eventurum timet, quasi iam contigerit, deflet; se autem ideo ultimam facit, quod ipsa loquitur. diversam autem aetatem pueri, senis et feminae ad miserationem commovendam videtur obicere.

§ 2.680  SUBITUM pro 'subito'. adverbium est temporis secundum veteres. ORITUR oriuntur divina, ut Sol: ideo et †quia dicuntur oritur.

§ 2.681  MANUS INTER mutavit accentum praepositio postposita. sane 'inter' plerumque pro 'per' ponitur, sed raro apud Vergilium, ut “hunc inter fluvio Tiberinus amoeno”. bona autem oeconomia ad Iulum venit, dicens eum fuisse inter manus parentum. 'inter manus' autem, hoc est inter amplexus. non enim possumus eum illo tempore portatum dicere, quem et mox pedibus patris comitem fuisse, et post septem annos legimus et venatum isse et bella tractasse. MIRABILE MONSTRUM ton meson est: dictum a monstrando, id est monendo. et refertur ad praesens eius significatio. 'prodigium' autem est quod in longum tempus dirigit significationem.

§ 2.682  LEVIS pro leviter.

§ 2.683  FUNDERE LUMEN APEX 'apex' proprie dicitur in summo flaminis pilleo virga lanata, hoc est in cuius extremitate modica lana est: quod primum constat apud Albam Ascanium statuisse. modo autem summitatem pillei intellegimus. tangit autem, ut frequenter diximus, latenter historiam. item hoc quoque de igni ad Servium Tullium pertinet. nam cum Tarquinius cepisset Vericulanam civitatem, ex captiva quadam in domo eius natus est Servius Tullius. qui cum obdormisset, caput eius subito flamma corripuit: quam cum vellent restinguere, Tanaquil, regis uxor, auguriorum perita, intellegens augurium, prohibuit. flamma puerum cum somno deseruit: unde intellexit, eum clarum fore usque ad ultimam vitam. perite sane lucem dixit, non ut in septimo “tum fumida lumine fulvo”: nam et illic splendor quidem est, sed cum fumo, qui semper causa lacrimarum est. in Ascanio autem solus ostenditur splendor. Suetonius tria genera pilleorum dixit, quibus sacerdotes utuntur, apicem, tutulum, galerum: sed apicem pilleum sutile circa medium virga eminente, tutulum pilleum lanatum metae figura, galerum pilleum ex pelle hostiae caesae.

§ 2.684  CIRCUM TEMPORA PASCI crescere: ut “sacrum tibi pascere crinem”. sunt autem hic infiniti pro indicativis 'fundere', 'lambere', 'pasci'.

§ 2.686  SACROS RESTINGVERE FONTIBUS IGNES religiosos. non quos tunc 'sacros' sciebant, sed quos mox probarunt. SANCTOS RESTINGVERE FONTIBUS IGNES] [2.et] bene 'fontibus', non aquis. 'sanctos' vero, ut venerabilius fieret. sane 'sanctum' est interdum non idem quod 'sacrum', neque idem quod 'religiosum'; interdum non aliud quam 'sacrum'. hic ergo 'sanctos' sacros accipiemus, quippe quo loco auspicia fierent, sicut ex Anchisae persona ostenditur, cum dicit 'oculos ad sidera laetus extulit' et 'da deinde auxilium pater atque haec omnia firma'. aliter 'sanctum' accipi per singula loca dicitur.

§ 2.687  AT PATER ANCHISES et hic et alibi Anchisen divinandi peritum inducit. OCULOS AD SIDERA contra opinionem Theocriti, qui eum fulmine caecatum fuisse commemorat.

§ 2.688  ET CAELO PALMAS CUM VOCE TETENDIT fugae defensio est, ut videatur non solum utilis et necessaria, sed et honesta, quoniam divina suadebant. nam et ideo inducitur noluisse, ut quod vincitur et consentit argumentum voluntatis divinae sit.

§ 2.689  SI FLECTERIS aut secundum Stoicos locutus est, qui fati adserunt necessitatem: aut secundum Epicureos, qui dicunt deos non curare mortalia.

§ 2.690  ASPICE NOS quia intuentes dii iuvant: unde est “atque oculos Rutulorum reicit arvis”, et contra “diva solo fixos oculos aversa tenebat”. ASPICE NOS] quia intuentes dii iuvant: nam de Iove in primo libro “et Libyae defixit lumina regnis”. aut secundum mathematicos, quod quidquid Iuppiter irradiaverit felix facit.

§ 2.691  ATQUE HAEC OMINA FIRMA secundum Romanum morem petit, ut visa firmentur. non enim unum augurium vidisse sufficit, nisi confirmetur ex simili. nam si dissimilia sint posteriora, solvuntur priora: unde est “quantum Chaonias aquila veniente columbas”. nam aquila sine dubio columbis plus potest.

§ 2.692  FATUS ERAT proprietatem disciplinae secutus, quod augurum 'effata' dicuntur.

§ 2.693  INTONVIT LAEVUM sinistrum, prosperum, quia caeleste est; quae enim nobis laeva sunt caelestibus dextra sunt, ut diximus supra. 'sinistrum' autem a sinendo dictum, quantum ad auguria pertinet, quod nos agere aliquid sinat, unde alibi “siquem numina laeva sinunt”. sed hoc loco pontificalis inducitur disciplina. nam ostendit Anchisen, cum vellet fugam filii sequi, omine quod de Ascanii †pro capite auspicii se obtulit, a diis commotum petisse de caelo confirmationem; subiungit enim 'vix ea fatus erat senior, subitoque fragore intonuit laevum'. prosperum, quia sereno caelo sive audita, sive visa fuerint: quod hic utrumque ostendit 'subitoque fragore intonuit laevum', quod ad auditum scilicet pertinet. iterum adiunxit quod ad visum pertinet 'et de caelo lapsa per umbras stella facem ducens multa cum luce cucurrit'. hoc autem auspicium cum de caelo sit, verbo augurum maximum appellatur. sinistras autem partes septentrionales esse augurum disciplina consentit, et ideo ex ipsa parte significatiora esse fulmina, quoniam altiora et viciniora domicilio Iovis.

§ 2.694  MULTA CUM LUCE CUCURRIT nunc theologicam rationem sequitur, quae adserit, flammarum quos cernimus tractus nimbum esse descendentis numinis; alibi physicam, ut “vento inpendente videbis, flammarum longos a tergo albescere tractus”. FACEM DUCENS lumen, quod utique ex facibus nascitur.

§ 2.695  SUPER LABENTEM quidam hoc verbum unam partem orationis esse tradunt.

§ 2.696  IDAEA CLARUM SE CONDERE SILVA stellae huius cursus ita significat Troianos conglobatos ad domum Aeneae Idam petere. quod dicit 'multa cum luce' ostendit claros; quod 'signantem vias' scintillas quasdam dicit relictas, quae ostendunt remansuros in diversis partibus socios; quod 'longo limite', ostendit errorem; quod 'sulcum' dicit, significat longum 'maris aequor arandum'; quod ait 'sulphure fumant' divini ignis odor ostenditur; fulgura enim odor sulphuris sequitur; ex fumo autem mors Anchisae, sicut eius oratio sequens indicat. 'cedo equidem', quasi dicat, licet sciam me esse moriturum. et bene quamdiu vivit Anchises, totum ei conceditur. quidam fumo bellum, quod in Italia futurum erat, significari tradunt.

§ 2.699  VICTUS GENITOR quasi pertinax et a pristino proposito recedens. SE TOLLIT AD AVRAS verbum augurum, qui visis auspiciis surgebant e templo: unde est 'extemplo'.

§ 2.700  ADFATURQUE DEOS agit diis gratias. vel certe invocat.

§ 2.701  IAM IAM NULLA MORA EST et 'cedo equidem' ostendit eum Aeneae dictis consensisse.

§ 2.702  DII PATRII SERVATE DOMUM SERVATE NEPOTEM: VESTRUM HOC AVGURIUM hic ostendit, Anchisen ea quae optabat per impetrationem augurii meruisse: augurium enim est exquisita deorum voluntas per consultationem avium aut signorum. perite ergo signum de caelo 'augurium' dixit. ideo et adiecit 'servate domum', id est genus, familiam: 'servate nepotem', a quo certum erat Romanam prolem propagatum iri.

§ 2.703  VESTROQUE IN NUMINE TROIA EST in vobis habeo Troiam: propter illud “has mihi servassent sedes”. alii ita exponunt: augurium numenque vestrum efficiat, ne putem Troiam perisse.

§ 2.704  CEDO cedere proprie dicitur qui contra sententiam suam alteri consentit, ut “cedamus Phoebo”. COMES IRE RECUSO tantum ad solatium itineris, quippe moriturus, ut in sexto Aeneas “ille meum comitatus iter”. vult enim Vergilius etiam Aeneae concedere patris peritiam.

§ 2.705  DIXERAT ILLE hic distinguendum. alii 'ille' et 'ignis', sed male. ET IAM dum negat, dum ostenduntur auspicia.

§ 2.706  PROPIVSQUE [2.quamvis secreta domus sit.] propter illud “arboribusque obtecta recessit”. et est ordo: incendia propius volvunt aestus, id est calorem. unde etiam 'aestas' dicitur.

§ 2.707  ERGO AGE quia consensisti, et ignis propinquat. 'age' autem non est modo verbum imperantis, sed hortantis adverbium, adeo ut plerumque 'age facite' dicamus et singularem numerum copulemus plurali. CERVICI 'cervix' cum numero singulari dicitur, collum significat; si plurali utamur, superbiam ostendimus, ut in Verrinis “frange cervices”.

§ 2.710  AMBOBUS ERIT et ad filium et ad patrem potest referri; sed melius ad patrem, quia de Ascanio post loquitur.

§ 2.711  ET LONGE 'longe' valde, ut “Tiberinaque longe ostia”. nam 'longe' non potest, quia sequitur 'pone subit coniunx'. et bene ire singulos facit: scit enim multitudinem facile posse deprehendi. vel 'longe' ideo, ut sit prooeconomia, quod errare potuerit. SERVET autem custodiat, ut “et tantas servabat filia sedes vel servantem ripas”.

§ 2.712  FAMULI unde familia.

§ 2.713  URBE EGRESSIS hic ablativo iunxit, ut Horatius “egressum magna me accepit Aricia Roma”. Sallustius accusativo, ut “raro egressa fines suos”. ergo utrumque dicimus. TUMULUS modo terra tumens, alias sepulcrum. prudenter autem circa turbatos pluribus utitur praeceptis, [2.diversa signa dat] quia scit, timoris comitem esse oblivionem. TEMPLUMQUE VETUSTUM DESERTAE CERERIS bene Cereris fanum ante urbem esse facit, quae dea rusticorum est. et librate Aeneas et Cereris templum et vetustum elegit, ad quod nec viris erat aditus, sicut hostes putabant: nam Aeneas scit, ante esse profanatum: nec praedae spe Graeci poterant duci.

§ 2.714  DESERTAE CERERIS utrum a sacerdote, qui in sexto extinctus inducitur, ut “Cererique sacrum Polyboeten”: an 'desertae' belli tempore propter decennalem obsidionem? an 'desertae' a filia, ut “nec repetita sequi curet Proserpina matrem”. ANTIQUA CUPRESSUS ad vetustatem rettulit. cupressum autem, funebrem arborem, bene ante templum deae lugentis esse confirmat.

§ 2.715  RELIGIONE PATRUM timore: et est reciprocum. sic Terentius “nam mihi nihil esse, religio est dicere”, id est metus; item Vergilius contra “multosque metu servata per annos:” conexa enim sunt timor et religio, ut Statius “primus in orbe deos fecit timor”.

§ 2.716  EX DIVERSO ut non sit suspicio Graecis.

§ 2.717  CAPE SACRA MANU non est dantis, sed hortantis, ut tollat, quia sequitur 'me bello e tanto digressum et caede recenti attrectare nefas': scit enim Graecos ex pollutione Palladii piaculum commisisse.

§ 2.719  FLUMINE VIVO perenni, quia iugiter aqua fluens viva vocatur. FLUMINE VIVO semper fluenti, id est naturali, ut “vivoque sedilia saxo”. est autem augurale verbum.

§ 2.720  ABLVERO pro abluam.

§ 2.721  LATOS UMEROS aut more heroum se laudat: aut certe sternendo latos facit. vel 'latos' sufficientes; vult enim ostendere, totum se ad onus praebuisse: et ideo 'umeros', non 'umerum'.

§ 2.722  INSTERNOR eleganter tamquam onus laturus, ut de animalibus.

§ 2.723  SUCCEDOQUE ONERI figura est, ut “succedunt muro et flammas ad culmina iactant”.

§ 2.724  INPLICVIT puerilem expressit timorem, ne manu excidat patris. SEQUITURQUE PATREM NON PASSIBUS AEQUIS bene de praesente puero, qui, ut putabatur, inter manus reginae erat positus, expressit adfectum.

§ 2.725  PONE 'post', sed loco tantum, non et tempori adiungitur. et adverbium est, atque ideo ultima syllaba habet accentum. SUBIT sequitur. OPACA LOCORUM quia dixit “arboribusque obtecta recessit”. est autem elocutio, ut “strata viarum”. alii 'per opaca', per crassa accipiendum putant; vel 'opaca' obscura. alibi 'opacum' amoenum.

§ 2.726  ET ME QUEM DUDUM naturalia plus timet. quasi et vir fortis et pius non timet bellicum timorem, sed naturalem, propterea quia sequitur 'comitique onerique timentem'.

§ 2.727  GLOMERATI EX AGMINE propter illud 'undique collecti invadunt'.

§ 2.728  NUNC OMNES TERRENT AVRAE hic ostendit, etiam fortes viros pro ratione temporis et causarum et debere et decere metuere. SONUS EXCITAT OMNIS consternat.

§ 2.729  SUSPENSUM sollicitum. COMITIQUE quidam 'comiti' pro comitibus accipi volunt; nam et pro Creusa eum timere putant intellegi, et singulariter dictum, ut 'equitem' et 'peditem' de multitudine dicimus.

§ 2.731  SUBITO CUM hysterologia est. NATE haec singula pronuntianda sunt, quia perturbatis iugis non datur sermo, nec gaudentibus, nec dolentibus. quidam adfectiose distinguunt.

§ 2.733  PROPINQUANT non dicit qui, propter sequentem de Corybantibus oeconomiam. CERNO non nulli quaerunt, ex cuius persona 'cerno' dictum sit. sed altius intuentes 'cerno' Aeneae dant, ut ipse hunc versum dixisse videatur.

§ 2.735  NESCIO QUOD TREPIDO excusatio est coniugis longius derelictae. et bene 'nescio quod' ait, quia hoc postea a simulacro uxoris agnoscit. MALE NUMEN AMICUM non cum utilitate mea favens uxori, quae in numerum ministrarum matris deum relata est. vel 'male amicum' iratum, ut “statio male fida carinis”.

§ 2.736  MENTEM memoriam, ut paulo post ait “nec prius amissam respexi”.

§ 2.738  FATONE EREPTA CREVSA ordo est: fato erepta Creusa substititne, erravitne via. non enim dubitat fato esse sublatam, cum audierit “non haec sine numine divum eveniunt”.

§ 2.740  NEC POST OCULIS EST REDDITA NOSTRIS constat: nam umbram eius vidit tantummodo. alioquin mentiebatur dicendo: non vidi.

§ 2.743  HIC DEMUM 'hic una defuit', aliter vitium est. 'huc' enim dicere debuit. UNA id est sola. et videtur improprie de necessaria persona 'una' dixisse, quae non sic debet numerari, quasi numero defuerit, sed quasi adfectui dolentis; sola enim de multis intellegitur.

§ 2.744  COMITES utrum natum et virum, an separatim alios, an famulos dixit? NATUMQUE qui per aetatem matrem desiderare debuerat. VIRUMQUE FEFELLIT videtur excusasse oblivionem suam et culpam ad deos rettulisse.

§ 2.745  DEORUMQUE hypermetrus versus est, ideo, ne si 'deum' per genetivum pluralem diceret, homoioteleuton faceret. dicendo autem 'quem non incusavi amens hominumque deumque' dat sibi amentiam, quia in furore incusavit deos etiam, quod numquam; cum enim dixit 'quem non', intellegimus etiam deos.

§ 2.746  VIDI CRUDELIUS bene se futurus commendat maritus, qui apud feminam sic ostendit priorem se amasse uxorem.

§ 2.748  VALLE RECONDO hinc iam ostenditur nimia multitudo.

§ 2.749  URBEM REPETO quidam 'repeto' pro 'repetere statuo' accipiunt. FULGENTIBUS ARMIS licet intempestive 'fulgentibus' dixerit, tamen potest significasse scutum et galeam, quibus solis caruerat patrem portans et filium ducens.

§ 2.750  STAT CASUS placet, ut “stat quicquid acerbum est, morte pati”.

§ 2.752  OBSCURA LIMINA aut per noctem obscura: aut certe posticum 'limina' significat.

§ 2.753  QUA pro unde. RETRO OBSERVATA SEQUOR relego, retro sequor mea vestigia.

§ 2.754  LUMINE LUSTRO oculos circumfero; non enim facem ferre poterat, quia proderetur.

§ 2.755  IPSA SILENTIA ipsa quae terrere non debent, praecipue inter hostes. sed ut diximus, naturalibus tantum cedit.

§ 2.756  SI FORTE PEDEM, SI FORTE iteratione auxit dubitationem. INRVERANT DANAI quos Venus ante prohibuerat: unde est “et ni mea cura resistat”.

§ 2.758  ILICET confestim. hoc significat [2.et] 'ilico'; sed metri ratione variantur. SUMMA AD FASTIGIA VENTO qui auget flammas, ut “veluti cum flamma furentibus austris”. 'fastigia' autem modo de summitate proprie dixit: alibi per contrarium de imo, ut est “forsitan et scrobibus quae sint fastigia quaeras”. inde est et “caelumque profundum”, quasi cuius porro sit fundus, cum de imo 'fundus', de summo 'fastigium' dicatur.

§ 2.760  PRIAMI patris eius. ARCEM ne vel illuc confugisset?

§ 2.761  VACVIS magnis, quippe illic erant omnia. alii 'vacuis' pro vacuatis intellegunt, ut sit nomen pro participio; aut 'vacuis' a nobis; aut certe 'vacuis' latis. IVNONIS ASYLO templo: unde nullus possit ad supplicium extrahi. dictum 'asylum' quasi 'asyrum'. alii 'asylum' ideo dictum, quod nullus inde tolleretur, id est quod sulasthai, hoc est abripi, nullus inde poterat; vel quod fugienti illuc spolia non detraherentur; sula enim Graece aut furta aut spolia dicuntur. hoc autem non est in omnibus templis, nisi quibus consecrationis lege concessum est. primo autem apud Athenienses statutum est ab Herculis filiis, quos insequebantur hi, qui erant a patre oppressi, sicut docet in duodecimo Statius. hoc asylum etiam Romulus imitatus est: unde est “quem Romulus acer asylum rettulit”, non 'statuit'. quem locum deus †Lucoris, sicut Piso ait, curare dicitur. sunt quidam qui dicunt, ideo Graecos in templo Iunonis, quod asylum erat, praedam convexisse vel captivos conclusisse, quod ibi caedem fieri non liceret: et ideo feminas et pueros clausos, quod imbellis esset aetas et sexus, quibus etiam hostes parcere consueverunt.

§ 2.762  PHOENIX Achillis magister.

§ 2.763  HUC pro illuc. GAZA census, Persarum lingua. et est numeri singularis tantum.

§ 2.764  MENSAEQUE DEORUM postquam 'excessere omnes adytis'.

§ 2.765  CRATERESQUE AURO SOLIDI qui sunt vel inaurati, vel laminis tecti, vel incrustati. CAPTIVAQUE VESTIS pro captivorum, et est nota elocutio.

§ 2.766  LONGO ORDINE longa multitudine, ut in sexto “unde omnes longo ordine posset”, cum non dicat 'per ordinem'. non enim ordo erat in multitudine.

§ 2.768  AVSUS quia inter hostes. VOCES IACTARE quae contrariae sunt latere cupienti. et inquirendi officium ad vocem transtulit propter noctem. 'voces' vero, quia 'iterumque iterumque vocavi'. AVSUS Q. V. I. P. V.] [2.et] hic ostendit, et se fato evasisse, et fato coniugem perdidisse.

§ 2.771  TECTIS per tecta. et est antiptosis.

§ 2.772  INFELIX SIMULACRUM mihi, non sibi: ut “quae potui infelix?” per 'simulacrum' autem apotheosin ostendit, quia simulacra deorum sunt, umbrae inferorum. sic Ulixes in Homero apud inferos umbram Herculis cernit, quia post mortem umbrae inferos, animae caelum petunt.

§ 2.773  MAIOR IMAGO quia umbra maior est corpore. et per hoc mortuam vult ostendere, aut ex homine deam factam.

§ 2.774  STETERUNTQUE COMAE prae horrore.

§ 2.775  TUM SIC ADFARI infinitus modus pro indicativo. et hic versus in plerisque dicitur non fuisse. QUID TANTUM consolatio est; sequitur etiam divinatio, quae animis liberatis corpore conceditur: unde etiam morientibus datur, ut “nec longum laetabere: te quoque fata prospectant paria” Acron Mezentio.

§ 2.776  INSANO hic sine ratione, aut certe magno, ut “insani feriant sine litora fluctus”. INDULGERE vel permittere, vel operam dare, ut “indulgent vino”.

§ 2.777  SINE NUMINE DIVUM sine fati necessitate: ut enim Statius dicit, fata sunt quae dii fantur.

§ 2.778  EVENIUNT NEC TE COMITEM HINC ASPORTARE CREVSAM hic versus caret scansione: unde multi ei 'hinc', multi 'as' syllabam detrahunt. si tamen vis fide servata scandere, sit conversio, ut 'eveniunt, nec te hinc comitem', et potest scandi per synalipham. aliter nec ecthlipsin, nec hiatum, nec synalipham recipit. CREVSAM quia Latina declinatio est, erit Latinus accentus.

§ 2.779  FAS pro fato; quia sequitur '"regnumque et regia coniunx parta tibi" '. ILLE superfluum hoc loco pronomen. OLYMPI cur in paenultima accentus sit, manifesta est ratio apud Latinos: quamquam Graeci discretionem velint per accentum facere montis et caeli, quod superfluum est.

§ 2.780  LONGA TIBI EXILIA subaudiendum 'obeunda'. ARANDUM quia legimus “subtrahiturque solum”, non inmerito dixit nunc 'arandum'. HESPERIAM sequenti epitheto Italiam ab Hispania segregavit, quae et ipsa Hesperia dicitur. et videtur per derivationem etiam errori finem dedisse.

§ 2.781  LYDIUS THYBRIS] quia per Tusciam fluit. Tusci enim a Lydis originem ducunt. LYDIUS THYBRIS Tuscus, dictus 'Lydius' a fratre Tyrrheni. nam Lydus et Tyrrhenus duo fratres, cum eos provincia una non ferret, in sortem miserunt, ut divisis copiis proficisceretur unus ad novas sedes quaerendas. profectus Tyrrhenus est, qui ex suo nomine Tuscos Tyrrhenos vocavit. Lydia autem dicta est, in qua frater remanserat. unde nunc traxit, ut 'Lydium' diceret. Tusci autem a frequentia sacrificii dicti sunt, hoc est apo tou thuein. constat namque, illic a Tage aruspicinam repertam, ut Lucanus meminit “sed conditor artis finxerit ista Tages” (1.634). apud Tuscos etiam togae usus est; nam hoc habitu in Lydia Iovis simulacrum fuisse dicitur.

§ 2.782  LENI AGMINE leni impetu, vel fluore: et multis rebus hoc nomen adiungitur.

§ 2.783  REGNUMQUE ET REGIA cur ergo Aeneas horum non meminit, et considit in Thracia et aliis locis?

§ 2.784  PARTA an parata, an adquisita armis? LACRIMAS DILECTAE PELLE CREVSAE melius ad posteriora referimus, ut dicat: noli flere, nec enim captiva sum. male enim plerique dicunt, quia habes uxorem paratam.

§ 2.786  SERVITUM ut serviam; verbum finitum et modus gerundi est.

§ 2.787  DARDANIS laus a maioribus. NURUS laus a cognatione. sane hunc versum quidam ita supplevit 'et tua coniunx'.

§ 2.788  HIS ORIS in quibus colitur plus, quam in Creta.

§ 2.789  IAMQUE VALE recedentis significatio est: unde et mortuis dicitur, ut “salve maxime Palla aeternumque vale”. NATI SERVA COMMUNIS AMOREM quasi mater sollicita, quod dixerat, eum aliam habiturum uxorem. bene ergo propter futuram novercam commendatur Ascanius.

§ 2.793  MANUS EFFUGIT IMAGO quasi imago, quae non tenetur. naturale enim est, ut non possit teneri. nam in sexto quod ait “da dextram misero”, auxilium significat.

§ 2.794  PAR LEVIBUS VENTIS puris et non vehementibus. SIMILLIMA SOMNO sic Cicero “simillimum deo iudico”. nam genetivo debuit iungi.

§ 2.795  SIC DEMUM novissime.

§ 2.797  INVENIO ADMIRANS cum invenissem, admiratus sum. vel admiratus sum, tantos evadere potuisse. sane adamat poeta ea quae legit diverso modo proferre. Naevius belli Punici primo de Anchisa et Aenea fugientibus haec ait “eorum sectam sequuntur multi mortales”, ecce hoc est 'invenio admirans numerum': “multi alii e Troia strenue viri”, ecce hi sunt 'animis parati': “ubi foras cum auro illic exibant”, ecce et 'opibus instructi'.

§ 2.798  EXILIO ad exilium alii. Donatus contra metrum sensit, dicens 'ex Ilio', quasi de Ilio: nam longa est. MISERABILE VULGUS magnum est quod addidit 'vulgus'. sic Statius “unde hoc examen, et una tot miserae”.

§ 2.799  UNDIQUE CONVENERE videtur hoc loco tamquam omnium consensu regnum ad Aeneam esse delatum. ANIMIS OPIBUSQUE et volebant et poterant: vel fortes pariter et divites.

§ 2.800  DEDUCERE TERRAS iuxta morem Romanum deduci coloniae dicebantur. bene ergo de Aenea dixit 'deducere', quod eis civitatem conditurus erat.

§ 2.801  LUCIFER IDAE ut Troianis videtur. sic alibi “tibi deserit Hesperus Oetam” secundum persuasionem eorum, qui circa montes habitant; illinc enim oriri vel occidere putantur sidera, unde videri vel incipiunt, vel desinunt. hoc est autem quod ei Venus promisit “numquam abero”. Varro enim ait hanc stellam Luciferi, quae Veneris dicitur, ab Aenea, donec ad Laurentem agrum veniret, semper visam, et postquam pervenit, videri desiisse: unde et pervenisse se agnovit. bene autem poeta diligentia sua dierum horis hic quae aguntur accommodat; ut hoc loco, quod de patria cum patre et filio discedit Aeneas, ait 'surgebat'.

§ 2.802  DUCEBATQUE DIEM quia Lucifer lucis est praevius.

§ 2.803  OPIS ferendi auxilii; vel ad ceteros liberandos, qui non fuissent occisi; vel ad eruendam de captivitate patriam, quia dicit 'Danaique obsessa tenebant limina portarum'.

§ 2.804  CESSI deest 'igitur'. CESSI hoc est tantis difficultatibus vel malis. et proprie cedere dicuntur qui patriam relinquunt. MONTEM ut ostendit in nono Idam significat. SUBLATO GENItore ubique inventa opportunitate pietatem suam erga patrem vult ostendere.

SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS.

§ 3.pr  Secundum interrogationem Didonis post insidias Graecorum et casus suorum proprios errores exsequitur, quos pertulit antequam ad Africam perveniret, ordine ut supra diximus commutato: nam rectum operis initium est “fracti bello fatisque repulsi”. fuga autem eius haec est. relinquens Ilium Idam tenuit, inde Antandrum civitatem, iuxta quam factis navigiis tenuit Thraciam, in qua Aenum constituit, ut multi putant. mox prodigiis territus Delum tenuit. illic accepto augurio, errore patris praetervectus Cycladas venit ad Cretam: ubi cum pestilentia laboraret, a diis penatibus monitus ad Strophadas delatus est insulas. inde praetervectus maritima Graeciae apud Epirum susceptus est Heleni hospitio. unde profectus Calabriam tenuit, et illinc statim territus adventu Diomedis abscessit, navigavitque usque ad Scyllam et Charybdin, quae sunt Aetnae vicinae. unde vento pulsus circumita maxima parte Siciliae Drepanum venit, ubi secundum Vergilium perdidit patrem. inde, ut est in primo, ad Didonis regna pervenit.

§ 3.1  POSTQUAM haec particula conectendis adiungitur rebus, ut “postquam altos tetigit fluctus”: sic enim dictis sequentia copulantur. RES quamvis multa prout locus exigit significet, modo nomen vel imperium, ut “res Agamemnonias”: aut 'res' hic pro universo statu Asiae. bene autem ASIAE, quasi tertiae orbis partis: nam Phrygia in Asia est, Ilium in Phrygia, sed minore. PRIAMIQUE EVERTERE GENTEM non est iteratio; nam potuit aliud sine alio fieri, ut vel Phrygia tota everteretur, vel solum Ilium perisset.

§ 3.2  GENTEM INMERITAM bene 'gentem': nam Laomedontis et Paridis culpa universa gens perire non debuit. VISUM SUPERIS ut ipse ait, Neptunum Iunonem Minervam vidisse se eversores Troiae. laus Ilii est, quod non nisi dii potuere subvertere. quotienscumque autem ratio vel iudicium non apparet, 'sic visum' interponitur, ut Horatius “sic visum Veneri”, cum amorem ostenderet non esse pulchritudinis. et bene accusatio in deos habet quandam venerationem; alioquin sacrilegium est.

§ 3.3  SUPERBUM ILIUM nobile. 'Ilium' autem Vergilius neutro tantum genere declinat, Horatius etiam feminino, ut “non semel Ilios vexata”. sane modo 'Ilium' proprie de civitate dixit, nam regio 'Troia' est: quamvis interdum pro civitate provinciam ponat, ut “et campos ubi Troia fuit”. HVMO FUMAT NEPTVNIA TROIA 'humo' ab humo, id est funditus, ut significet patriae suae solum quoque arsisse. sane quaeritur, quo modo dixerit 'cecidit' et 'fumat'. sed aut per licentiam poeticam tempus pro tempore posuit, ut “meminisse horret luctuque refugit”: aut certe naturam rerum expressit; nam ruina in brevi fit, fumus vero longo permanet tempore. nam quod ait Probus, ad discernendum tempus circumflectendam ultimam syllabam, ut intellegamus 'fumavit', non procedit, quia 'pone' tantum [3.verbum] in ultima habet accentum, ut significet 'retro'. NEPTUNIA TROIA bene et subtiliter etiam diis invidiam commovet, ut ea quoque cecidisse dicat quae putabantur deorum. sane fabula talis est. Laomedon, rex Troianorum, sollicitus pro opibus suis petit ab Apolline et Neptuno, ut Ilium cingerent muris mercede promissa. quo impetrato quae diis promiserat denegavit. sed Neptunus iratus cetos, id est beluam marinam inmisit: quod malum Troiani passi sunt nece filiarum, quas belua comedebat, donec apertiore responso Hesiona Laomedontis filia monstro exponeretur, quam Hercules Troia eversa liberavit et amico suo Telamoni dedit uxorem. sane Laomedonte occiso Priamo Phrygiae donavit imperium.

§ 3.4  DIVERSA EXILIA multi ad illud referunt “magnum quae sparsa per orbem”. constat namque diversas partes orbis tenuisse Troianos, ut Helenus, ut Antenor: sed melius est specialiter hoc Aeneae dare, qui conpulsus auguriis est diversas terras, hoc est e regione positas, quaerere. ideo 'incerti quo fata ferant'. DESERTAS autem a Dardano accipe; nam ubique uberes esse eas legimus, ut “atque ubere glaebae”. aut 'desertas', ut quidam volunt, quas et tenuimus et deseruimus, ut Cretam et Thraciam.

§ 3.5  AVGURIIS AGIMUR DIVUM pro ostentis, id est ex flamma, quae tempora Ascanii pasta est, cursu stellae, Creusae admonitione, quae dixit “et terram Hesperiam venies”.

§ 3.6  SUB IPSA ANTANDRO iuxta Antandrum. est autem civitas Phrygiae, dicta Antandros, vel quod de Andro insula eam condiderunt coloni, quasi antiAndrou, vel quia Graeci venientes per Thraciam cepere Polydorum, pro cuius pretio hanc accepere civitatem, quae ex facto nomen accepit, Antandros, id est propter virum data: quamvis huic opinioni Vergilius non consentiat. fertur tamen quod post acceptum pretium a Graecis occisus sit lapidibus. alii a Polymestore occisum dicunt post eversam Troiam et in maria praecipitatum. cuius cum mater Hecuba agnovisset cadaver, cum captiva duceretur, flendo in canem conversa est, cum se praecipitare vellet in maria: quod ideo fingitur, quia nimio dolore inaniter Graecis conviciabatur. non nulli adserunt, Antandron insulam esse vicinam Troianis regionibus. ab hac [3.populos] incolas coactos loci angustia ad vicina litora profectos civitatem Antandron ex nomine patriae condidisse. PHRYGIAE IDAE ad discretionem Cretensis. MOLIMUR fabricamus, paramus. et bene petiit loca, in quibus et lateret et navigia praepararet.

§ 3.7  INCERTI QUO FATA FERANT quia quisquis navigat, licet mente destinet locum, quo tamen feratur incertus est. INCERTI] [3.ergo] non 'ignari', quibus dictum erat, ut Italiam peterent; sed 'incerti', ubinam esset Italia. UBI SISTERE DETUR a praeteritis tractum est, quia nec in Thracia permansit, nec in Creta. UBI SISTERE DETUR propter diuturnum errorem et quia, sicut dictum est, ad multa delatus loca est. aut propter dubietatem oraculorum: certum enim erat, nos a Troia debere proficisci, incertum tamen, ubi esset consistendum.

§ 3.8  CONTRAHIMUSQUE VIROS colligimus: unde est “unam quae Lycios”, item “et fratres Lycia missos et Apollinis agris”: eos scilicet qui ad auxilium venerant. VIX mox, ut “vix e conspectu Siculae telluris”. PRIMA AESTAS aut vernum tempus dicit, aut prima pars aestatis, quia est et adulta et praeceps. quamvis Palaephatus tradat, capto Ilio Aeneam post triennium navigasse.

§ 3.9  ET haec coniunctio velocitatem videtur ostendere. DARE FATIS excusat in relinquenda Troia fati necessitatem. PATER ANCHISES ut agendarum rerum auctoritatem adsignet Anchisae. ut diximus servat to prepon, ut pater iubeat.

§ 3.10  LITORA CUM PATRIAE LACRIMANS amat poeta quae legit inmutata aliqua parte vel personis ipsis verbis proferre. Naevius enim inducit uxores Aeneae et Anchisae cum lacrimis Ilium relinquentes his verbis “amborum uxores noctu Troiade exibant, capitibus opertis, flentes ambae, abeuntes lacrimis cum multis”. hoc iste Aenean eodem in tempore eiusdem rei causa inducit fecisse, cum dicit 'litora cum patriae lacrimans portusque relinquo'. et multi tradunt hoc in primo dictum “Troiae ab oris”.

§ 3.11  CAMPOS UBI TROIA FUIT hoc est quod ait “omnis humo fumat Neptunia Troia”. EXUL quasi trans solum missus, aut extra solum vagus.

§ 3.12  CUM SOCIIS NATOQUE PENATIBUS ET MAGNIS DIS duo humana posuit et duo divina: patris non fit mentio, quia secundum Vergilium ad Italiam non venit. PENATIBUS ET MAGNIS DIS Varro quidem unum esse dicit penates et magnos deos; nam et in basi scribebatur MAGNIS DIIS. potest tamen hoc pro honore dici; nam dii magni sunt Iuppiter Iuno Minerva Mercurius. qui Romae colebantur, penates vero apud Laurolavinium: unde apparet non esse unum. id est Varro et alii complures magnos deos adfirmant simulacra duo virilia, Castoris et Pollucis, in Samothracia ante portam sita, quibus naufragio liberati vota solvebant. alii deos magnos Caelum ac Terram putant ac per hoc Iovem et Iunonem. dii penates a Samothracia sublati ab Aenea in Italiam advecti sunt, unde Samothraces cognati Romanorum esse dicuntur. quos inter cetera ideo magnos appellant, quod de Lavinio translati Romam bis in locum suum redierint: quod imperatores in provincias ituri apud eos primum immolarint: quod eorum nomina nemo sciat: quod praesentissimi sentiantur; nam cum ambae virgines in templo deorum Lavini simul dormirent, ea quae minus casta erat fulmine exanimata alteram nihil sensisse. quos Romani penitus in cultu habent, quos nisi sacerdoti videre fas nulli sit, qui ideo penates appellantur, quod in penetralibus aedium coli soleant; nam et ipsum penetral penus dicitur, ut hodie quoque penus Vestae claudi vel aperiri dicitur.

§ 3.13  TERRA PROCUL 'procul' est quasi porro ab oculis: unde potest et 'satis longe' significare, et 'non valde', ut in V. “est procul in pelago saxum”, quod satis longe fuisse intellegi non potest, ne voluptas pereat spectaculi. quamquam et hic similis possit esse significatio; brevis est enim Hellesponti transitus. VASTIS aut vastatis aut magnis.

§ 3.14  THRACES ARANT figurate; nam minus est 'quam'. ACRI QUONDAM saevo et cruento. Lycurgus autem hic filius Dryantis, rex gentis Bistonum Thraciae fuit: qui ut habet fabula, dum contempnens Liberum eius amputat vites, crura sua incidit. re vera autem abstemius fuit: quos constat acrioris esse naturae, quod etiam de Demosthene dictum est. Lycurgus vero, ut alii dicunt, cum indignaretur Liberum ab omnibus gentibus coli, ut primum eum Thraciae fines cum suo comitatu introisse cognovit, comprehensas Bacchas eius flagellis verberavit, ipsum vero insequi, ut occideret, coepit. sed postquam se Liber fugiens ut evaderet praecipitavit in mare et a Thetide nympha exceptus liberatusque est, Lycurgus vites eius amputare coepit: quapropter per furorem a diis inmissum ipse sibi crura succidit. REGNATA participium est sine verbi origine.

§ 3.15  HOSPITIUM ANTIQUUM aut carum, aut re vera antiquum. nam tanta inter ipsos familiaritas fuit, ut Ilione, filia Priami, Polymestori nuberet Thracum regi. SOCIIQUE PENATES vel propter supra dictam coniunctionem Ilionae et Polymestoris, vel quia cum omni hereditate maiorum diviserant etiam deos penates Dardanus et Iasius fratres, quorum alter Thraciam, alter Phrygiam incoluit occupatam.

§ 3.16  DUM FORTUNA FUIT scilicet bona. et simul ostendit fidem cum felicitate deficere. sane sciendum, quotienscumque fortunam solam dicimus, felicitatem intellegi: unde et fortunatos tantum felices, et infortunatos solos infelices vocamus. LITORE CURVO perpetuum epitheton litorum est: nam quod in sexto ait “tunc se ad Caietae recto fert litore portum” significat eum ita navigasse, ut non relinqueret litus. PRIMA LOCO quia apud Cretam alia fecit. modo autem Aenum significat, ut Sallustius “Aenum et Maroneam viamque militarem”. quamquam Homerus dicat inde auxilia ad Troiam venisse: ergo iam fuerat. Euphorion et Callimachus hoc dicunt etiam, quod Aenum dicatur a socio Ulixis illic sepulto eo tempore, quo missus est ad frumenta portanda. FATIS INIQUIS bene quid sit futurum praeoccupat.

§ 3.18  AENEADAS ecce nec Vergilius Aenum dicit. 'Aeneadas' autem hic secundum accusativum nomen formatum; aliter iuxta nominativum.

§ 3.19  SACRA DIONAEAE MATRI Veneri, a matre Diona secundum Homerum. et bene dispensat, ut cum adversam navigationem subiungit, Dionaeam Venerem dicat, ut hoc loco; si prosperam, de mari eam dicat esse procreatam, ut “unde genus ducis”. haec autem in quantum potest, non semper, reservat.

§ 3.20  AVSPICIBUS COEPTORUM OPERUM Iovi, qui arcis deus est; Apollini propter auguria; Libero causa libertatis. nam dii alii si invocentur ad privatam pertinent causam: unde de Didone legimus “Iunoni ante omnes, cui vincla iugalia curae” propter nuptias: quamvis enim rei publicae utilitas simularetur, erat tamen etiam specialis causa Didonis. similiter et hic Aeneas sacrificat Veneri. quod autem de Libero diximus, haec causa est, ut signum sit liberae civitatis: nam apud maiores aut stipendiariae erant, aut foederatae, aut liberae. sed in liberis civitatibus simulacrum Marsyae erat, qui in tutela Liberi patris est. sed auspicia omnium rerum sunt, auguria certarum; auspicari enim cuivis etiam peregre licet, augurium agere nisi in patriis sedibus non licet. peritissime ergo Vergilius veteris consuetudinis meminit cum facit Aeneam, quia peregre, id est in Thracia agit, auspicantem, id est 'auspicibus coeptorum operum'.

§ 3.21  MACTABAM IN LITORE TAVRUM contra rationem Iovi taurum sacrificat, adeo ut hinc putetur subsecutum esse prodigium. ubique enim Iovi iuvencum legimus immolatum, ut “statuam ante aras aurata fronte iuvencum, iam cornu petat, et pedibus qui spargat harenam”, item Iuvenalis “qui vexat nascenti robora cornu”: nam in victimis etiam aetas est consideranda.

§ 3.22  FORTE FUIT IVXTA TUMULUS excusat dicendo 'forte fuit', quod iuxta eum locum sacrificaverit. TUMULUS autem dicendo, uno hoc sermone et collem et sepulcrum fuisse significat. potest enim tumulus et sine sepulcri interpretatione collis interdum accipi: nam et terrae congestio super ossa 'tumulus' dicitur. sane apparatus mortuorum 'funus' dici solet, exstructio lignorum 'rogus', subiectio ignis 'pyra', crematio cadaveris 'bustum', locus 'ustrina', operis exstructio 'sepulcrum', inscriptum nomen memoriaque 'monumentum'. QUO SUMMO in quo summo. CORNEA VIRGULTA ET MYRTUS bene legit hastis apta virgulta: nam legimus “et bona bello cornus” item “et pastoralem praefixa cuspide myrtum” et alibi “ac myrtus validis hastilibus”. ergo si telis fuerat confixus, merito illic haec coaluere virgulta. 'cornus' autem declinatur ut ficus, si arbor sit: nam 'cornu' animalis indeclinabile est, licet genetivum usurparit Lucanus, ut “cornus tibi cura sinistri Lentule” (7.217). sic Cicero in Arato “huius genus” pro genu.

§ 3.23  VIRGULTA copiose virgulta hastilia, silvam, ramos, arborem, vimen, corticem, stipitem, segetem, iacula. HORRIDA MYRTUS 'horrida' ad loci faciem rettulit, non ad arboris naturam: vel certe umbrosa. MYRTUS sane de myrto fabula talis est. haec Myrtus ex fama de plebe antiquorum nata Graeco vocabulo Myrene vocitata est, forma pulcherrima. hanc cum quidam popularium dives et nobilis adamasset, a parentibus eius postulavit uxorem. interea latrones urbem occupaverunt: quam cum depopulantur, Myrenen, fratribus eius occisis, captivam duxerunt et in latebris condiderunt, donec alia loca vastarent. sed haec Myrene, inventa occasione, fugit et ad cives reversa est. gratulati cives eam sacerdotem Veneris esse iusserunt: quae cum sacra celebraret, unum de latronibus, per quos abrepta fuerat, in plebe cognovit, eumque conprehensum in medium vulgus extraxit. latro, poenis adactus, omnia quae intendebantur confessus est, socios quoque, ubinam essent, prodidit. sed iuvenis, qui eam ante amaverat et petierat sibi coniugem, ad investigandos latrones sibi negotium depoposcit: quos cum inventos cepisset et praemium posceret, data ei potestas est a populo, ut virginem quam amaverat in matrimonium duceret: ob quam rem irata Venus illum mori fecit, virginem autem in myrtum arborem vertit, eique quod sacerdos fuisset, praestitit, ut perpetuo et suavi odore gauderet.

§ 3.24  ACCESSI non ad cornum, sed ad myrtum, quae inter verbenas est. et bene matri sacrificaturus aras coronat ex myrto. SILVAM sicut dictum est, bene variat, ut nunc silvam, nunc vimina, nunc virgulta, nunc arborem dicat.

§ 3.25  RAMIS TEGEREM excusatio a voluntate.

§ 3.26  MONSTRUM bene monstrum; nam statim quid esset apparuit. et hoc proprietatis est; abusione tamen plerumque corrumpitur.

§ 3.28  LIQUVNTUR 'li' in verbo producitur, ut hoc loco, item “canis cum montibus umor liquitur”: in nomine vero brevis est, ut 'liquor'.

§ 3.29  TABO corrupto sanguine. et est nomen casus septimi tantum, ut 'sponte' 'natu': quod si velis declinare, haec tabes, huius tabis dicis.

§ 3.30  MEMBRA QUATIT causa pendet ex causa: nam timor sanguinem gelat, qui coactus gignit frigus. GELIDUSQUE COIT physice loquitur et rationabiliter; nam hinc et pallor nascitur, cum se ad praecordia fugiens contrahit sanguis.

§ 3.31  RURSUS ET ALTERIUS hoc ad id ait, non se formidolosum fuisse, ut alium ramum temptaverit. LENTUM VIMEN molle et flexuosum: unde et vietos dicimus curvos per senectutem.

§ 3.32  TEMPTARE LATENTES miraculum est enim ex arbore sanguinem fluere.

§ 3.34  MULTA MOVENS ANIMO non dicit quae, sed ex sequentibus intellegimus. cogitabam, inquit, ne forte bellum inmineret, quod sanguinem vidissem, ne lucum nympharum violassem, ne forte sanguis esset ex nymphis; amadryades namque cum arboribus et nascuntur et pereunt: unde plerumque caesa arbore sanguis emanat. nam ut Ovidius ait, cum Erysichthon arborem incideret, primo sanguis effluxit, post ululatus secutus est: inde Statius “nec amplexae dimittunt robora nymphae”. item cogitabam, ne forte ex terra Martis iure sanguis efflueret: nam quod dicit haec se veneratum esse numina, illas constat praecessisse cogitationes.

§ 3.35  GRADIVUMQUE PATREM gradivum thouron Area, id est exilientem in proelia, quod in bellantibus sit necesse est: aut gravem deum. patrem autem ideo, quia apud pontifices Mars pater dicitur. alii 'gradivum', quod gradum inferant qui pugnant; aut quod inpigre gradiantur. †alii a graditudine, quod huc et illuc gradiatur: unde Martem communem dici. non nulli eundem Solem et Vulcanum dicunt, sed Vulcanum generis esse omnis principem, Martem vero Romanae tantum stirpis auctorem. alii gradivum, quia numquam equester; aut a gradu dictum. GETICIS Thraciis. Getae autem populi sunt Mysiae, quae, quia lata est, multas continet gentes.

§ 3.36  RITE SECUNDARENT recte prosperos facerent. VISUS pro 'visa' posuit. tunc enim masculino utimur genere, cum de his loquimur, quibus videmus, ut si dicas 'nubecula obest visibus meis': si autem neutro utamur, ea quae videntur significamus, ut si hoc loco diceret 'rite secundarent visa': quod propter metrum nequaquam potuit. similia sunt nuntius et nuntium, auditus et auditum. LEVARENT bonum ac leve facerent, id est in bonum converterent.

§ 3.38  OBLUCTOR acrius nitentem ostendit.

§ 3.39  ELOQUAR AN SILEAM parenthesis ad miraculum posita; qua magnitudinem monstri ostendit. et bene auditorem attentum vult facere. GEMITUS LACRIMABILIS potest enim esse etiam irascentis gemitus. et 'lacrimabilis' cum lacrimis, an dignus lacrimis?

§ 3.40  IMO AVDITUR TUMULO ex imo tumulo, ut longe vox cum quodam defectu sonans auditu ipso miserabilior videretur. VOX REDDITA pro 'data'. redditur enim quicquid ad nos per alterum transit: quamquam hic etiam hoc possit intellegi; nam ad eum vox missa per tumulum est.

§ 3.41  LACERAS per membra dissicis; nam lacerare est saepius vulnerare, ut “lacerum crudeliter ora” de Deiphobo. PARCE id est parce mihi, parce tibi. vel 'sepulto parce', cui vivo nemo perpercit. SEPULTO modo mortuo vel iacenti significat, ut “somno vinoque sepulti” item “occupat Aeneas aditum custode sepulto”; nam sepultus est quasi sine pulsu. non enim hunc sepultum possumus dicere, cum sepultura non sit in hoc rite facta, sed fortuita sit obrutus terra.

§ 3.42  PIAS bene etiam ille qui laeditur excusat Aeneam: quod pietatis grande testimonium est. 'pias' autem propter penates de excidio liberatos, aut quia sacrificabat. SCELERARE polluere, et est sermo Plautinus, quo hodie non utimur. nomen tamen fecit sine verbi origine, non enim dicitur 'scelero'.

§ 3.43  EXTERNUM TULIT ordo est 'Troia me tibi tulit, hoc est educavit, non externum'; nam et civis Aeneae fuerat et cognatus. et cito se et Troianum esse et adfinem ostendit. AUT CRVOR HIC DE STIPITE MANAT mire quasi ostendens cruorem suum. 'de stipite' de ligno ait; nam stipes vere est lignum sectum siccum.

§ 3.44  CRUDELES TERRAS id est crudelium et avarorum. ex moribus enim cultorum terrae laudantur vel vituperantur, ut “devenere locos laetos”.

§ 3.45  POLYDORUS EGO sive 'ego' distinguas, sive 'ego hic', subaudias 'sum' necesse est. et quasi deiktikos, id est Polydorus sum, non stipes.

§ 3.46  TELORUM SEGES multitudo. Plautus Aulularia “stimulorum seges” (Aul. 45). sane putatur non verisimile iaculis coniectis puerum occisum, nam repugnat cum illo “Polydorum obtruncat”: nam et misisse radices iacula mirum est, nisi monstruosum sit. INCREVIT reviruit. traxit autem hoc de historia Romana. nam Romulus, captato augurio, hastam de Aventino monte in Palatinum iecit: quae fixa fronduit et arborem fecit. vituperabile enim est, poetam aliquid fingere, quod penitus a veritate discedat. denique obicitur Vergilio de mutatione navium in nymphas; et quod dicit per aureum ramum ad inferos esse descensum; tertium, cur Iris Didoni comam secuerit. sed hoc purgatur Euripidis exemplo, qui de Alcesti hoc dixit, cum subiret fatum mariti.

§ 3.47  VERO adfirmative. ANCIPITI duplici quod et vocem audierat et sanguinem viderat. vel 'ancipiti formidine' una, quod sepulcrum laeserat, altera, quod metuere coeperat †litum ipsum.

§ 3.48  HUNC POLYDORUM licet de Polydoro superius sit relatum, tamen propter varietatem rei necesse est repeti. Priamus cum videret longa obsidione res suas in ultimo constitutas, filium parvulum Polydorum Polymestori, regi Thraciae, genero suo per Ilionam filiam, cum magno auri pondere nutriendum commendavit: qui victa Troia, auri cupiditate inpulsus, Polydorum obrutum telis occidit.

§ 3.50  INFELIX aut qui iam infelix esse coeperat, aut cui etiam provisa nocuerunt. aut 'infelix', quia superstes liberis fuit, aut quia illi perfidia non ab hostibus tantum est. MANDARAT aphaeresis est, sive dixeris 'commendarat', sive 'amandarat'. et 'mandarat' est amoris, 'amandarat' vero odii est. et amandare est sub specie legationis aliquem relegare. FURTIM ne Graeci scirent.

§ 3.51  THREICIO REGI auxit ex provincia crudelitatem, ex qua fuerunt Diomedes, qui equos habebat, qui humanis carnibus vescebantur; Lycurgus ob iniuriam Liberi patris punitus; Tereus, qui Philomelae sorori uxoris post inlatum stuprum linguam abscidit. 'Threicio' autem pro Thracio, ut supra pro Thracia Threissa: nam solutio est Ionicae linguae. cum enim sit Thrax, Iones dicunt Threix, cuius solutio facit Threicius et Threissa.

§ 3.52  CINGIQUE URBEM OBSIDIONE VIDERET inter ipsa principia obsidionis; nam postea iam minime poterat.

§ 3.53  ILLE UT OPES FRACTAE ET FORTUNA RECESSIT bene utrumque iunxit; saepe enim alterum sine altero valet: aut opes, aut fortuna. 'ille ut' vel 'postquam'; vel tantum quod deest 'statim', ut sit 'ille statim ut'. FORTUNA melior scilicet.

§ 3.54  RES AGAMEMNONIAS id est imperium, vel partes Agamemnonis. VICTRICIA omnia nomina a verbo venientia cum in 'or' exeunt, masculina sunt, ut victor; cum in 'trix', feminina sunt, ut victrix; neutra vero non faciunt, nisi tantum ex numero plurali: unde est victricia.

§ 3.55  FAS OMNE et cognationis, et iuris hospitii. OBTRUNCAT occidit intellege: nam obtruncare proprie est capite caedere.

§ 3.56  VI violentia. VI POTITUR hoc autem verbum de his est quae permiscent coniugationes; cum enim sit tertiae coniugationis, infinitum modum a quarta facit, ut potiri: unde plerique decipiuntur, ut potiris dicant. Similiter fio pro 'fiere' 'fieri' facit, permixta coniugatione. QUID NON MORTALIA PECTORA COGIS ad quod flagitium homines non conpellis, detestandi auri cupiditas.

§ 3.57  AVRI SACRA FAMES sacra execrabilis, ut “sacrae panduntur portae”. alii 'sacra' devota accipiunt, unde et ver sacrum. alii sacrum pro scelestum, vel sacrilegum. tractus est autem sermo ex more Gallorum. nam Massilienses quotiens pestilentia laborabant, unus se ex pauperibus offerebat alendus anno integro publicis sumptibus et purioribus cibis. hic postea ornatus verbenis et vestibus sacris circumducebatur per totam civitatem cum execrationibus, ut in ipsum reciderent mala totius civitatis, et sic proiciebatur. hoc autem in Petronio lectum est. sane sciendum, latenter Aeneam hoc agere, ut Troianos Didoni ex infelicitatis similitudine commendet: nam et eius marito auri causa intulit necem.

§ 3.58  PROCERES qui processerunt ante alios. PRIMUMQUE PARENTEM bene 'primum', id est ante proceres.

§ 3.59  MONSTRA DEUM quae ostenderant. et modo mala; nam medium est, quia interdum dicuntur et bona.

§ 3.60  OMNIBUS IDEM ANIMUS 'idem' plus est, quam si diceret 'similis'. est unus animus aut idem consilium. et hoc iuxta disciplinam auguralem dixit, quae appellatur consensio, sicut in libro secundo dictum est. SCELERATA TERRA pro sceleratorum.

§ 3.61  CLASSIBUS AVSTROS hypallage est; nam classes austris damus.

§ 3.62  INSTAVRAMUS FUNUS modo sepulcrum, quod virgulta avellendo diruerat: nam proprie funus est incensum cadaver.

§ 3.63  AGGERITUR TUMULO TELLUS ut ostenderet verum tumulum, ne forte aliquis alius illud errore violaret. STANT positae sunt. multa autem, ut supra diximus, hic sermo significat. MANIBUS manes sunt animae illo tempore, quo de aliis recedentes corporibus necdum in alia transierunt. sunt autem noxiae, et dicuntur kata antiphrasin: nam manum, ut supra diximus, bonum est; unde et mane dictum est. similiter etiam Eumenidas dicimus, Parcas, bellum, lucum. alii manes a manando dictos intellegunt: nam animabus plena sunt loca inter lunarem et terrenum circulum, unde et defluunt. Quidam manes deos infernos tradunt. quidam alios manes, alios deos infernos dicunt: plurimi ut deos caelestes vivorum, ita manes mortuorum tradiderunt. alii manes nocturnos esse eius spatii, quod inter caelum terramque est, et ideo umoris qui noctu cadit potestatem habere: unde mane quoque ab isdem manibus dictum. MAESTAE ARAE Cicero pro Murena “imaginem lugentem”.

§ 3.64  CAERULEIS VITTIS Cato ait, deposita veste purpurea feminas usas caerulea cum lugerent. veteres sane caeruleum nigrum accipiebant. 'vittae' autem 'caeruleae' in acerbo funere praecipue filiorum familias adhiberi solebant, sicut hic; nam Polydori funus, utpote adhuc pueri, acerbum est, et quia eius aetatis erat, ut filius familias adhuc esse potuisset. ATRAQUE CUPRESSO nigra, funesta: nam inferis consecrata est, quia caesa numquam revirescit. moris autem Romani fuerat ramum cupressi ante domum funestam poni, ne quisquam pontifex per ignorantiam pollueretur ingressus. hinc Horatius “nec te praeter invisam cupressum ulla brevem dominum sequetur”. 'atra' autem, quod atratos lares significet. ATRA CUPRESSO fabula [3.autem] de cupresso talis est: cum haberet in deliciis Cyparissus puer cervum et ipse ab Apolline diligeretur, inprudens cervum suum iaculo occidit, eumque dum luget neglecta consolatione Apollinis, dolore consumptus est; cuius ut exstaret memoria, in luctuosam arborem, id est cupressum, mutatus est, quae defunctis adhibetur.

§ 3.65  CRINEM DE MORE aut de more gentis, ut etiam in Aegypto est: aut certe de more plangentium.

§ 3.66  INFERIMUS inferias damus, proprie. TEPIDO LACTE statim mulcto. CYMBIA pocula in modum cymbae facta.

§ 3.67  SANGUINIS SACRI id est de victimis sumpti. ideo autem lactis et sanguinis mentio facta est, quia adfirmantur animae lacte et sanguine delectari. Varro quoque dicit mulieres in exsequiis et luctu ideo solitas ora lacerare, ut sanguine ostenso inferis satisfaciant, quare etiam institutum est, ut apud sepulcra et victimae caedantur. apud veteres etiam homines interficiebantur, sed mortuo Iunio Bruto cum multae gentes ad eius funus captivos misissent, nepos illius eos qui missi erant inter se conposuit, et sic pugnaverunt: et quod muneri missi erant, inde munus appellatum. sed quoniam sumptuosum erat et crudele victimas vel homines interficere, sanguinei coloris coepta est vestis mortuis inici, ut et ipse testatur “purpureasque super vestes velamina nota” et “purpureosque iacit flores”. alii sanguinis inferendi ad adescandas defunctorum animas illa ratione consuetudinem tradunt, ut id quod amiserunt videantur accipere: sanguis enim velut animae possessio est, unde exsangues mortui dicuntur. nam et Homerus in necromantia non prius facit loqui animas, nisi sanguine gustato. alii lac et sanguinem ab hoc accipiunt, quod una res nutrit, alia nutriatur.

§ 3.68  ANIMAMQUE SEPULCRO CONDIMUS ergo sicut dictum est bene animam lacte et sanguine ad tumulum dicit elicitam: lacte namque corpus nutritur post animae coniunctionem, et anima sine sanguine numquam est, quo effuso recedit. legimus praeterea in VI., insepultorum animas vagas esse: [3.ergo vagantem circum sepulcrum significat] et hunc constat non legitime sepultum fuisse. rite ergo reddita legitima sepultura, redit anima ad quietem sepulcri, quam Stoici herciscundi, id est medium secuti, tam diu durare dicunt, quam diu durat et corpus: unde Aegyptii, periti sapientia, condita diutius reservant cadavera, scilicet ut anima multo tempore perduret et corpori sit obnoxia, nec cito ad alios transeat. Romani contra faciebant, comburentes cadavera, ut statim anima in generalitatem, id est in suam naturam rediret. dicit ergo nunc sacrificiis quibusdam elicitam animam et sepulcro conditam obnoxiamque factam corpori, quod ante horrebat, quasi per vim extorta. ideo autem Stoicos medium sequi diximus, quia Plato perpetuam dicit animam et ad diversa corpora transitum facere statim pro meritis vitae prioris. Pythagoras vero non metempsukhosin, sed paliggenesian esse dicit, hoc est redire, sed post tempus. SUPREMUM non est nomen, sed adverbium, ut “torvum clamat”. CIEMUS autem est hoc loco: dicimus more sollemni, id est tertio 'vale, nos te ordine quo natura permiserit cuncti sequemur'. quidam dicunt eorum mortuorum nomina ter vocari, qui in aliena terra dimittuntur, ut in VI. “et magna manes ter voce vocavi”.

§ 3.69  UBI PRIMA FIDES PELAGO hoc est, ubi fidem pelago habere coepimus, nos tuto navigaturos. FIDES PELAGO quia alibi ait “totiens deceptus fraude sereni”.

§ 3.70  LENIS CREPITANS AVSTER duo epitheta posuit vitiose, ut diximus supra: fecit autem hoc prope in decem versibus. 'auster' autem quivis ventus: nam ad Thraciam aquilone navigatur. 'lenis' autem ideo quia superius ait “vix prima inceperat aestas”, et lenes venti per aestatem sunt.

§ 3.71  DEDUCUNT proprie, ut e contrario 'subducunt'.

§ 3.72  TERRAEQUE URBESQUE RECEDUNT physicam rem dixit: ita enim navigantibus videtur, quasi ab his terra discedat.

§ 3.73  SACRA MARI COLITUR MEDIO ordo est: in mari medio Aegaeo colitur tellus sacra, Neptuno et Nereidum matri, id est Doridi, gratissima. fabula autem talis est: post vitiatam Latonam Iuppiter cum etiam eius sororem Asterien vitiare vellet, illa optavit a diis, ut in avem converteretur: versaque in coturnicem est. et cum vellet mare transfretare, quod est coturnicum, adflata a Iove et in lapidem conversa, diu sub fluctibus latuit. postea supplicante Iovi Latona, levata superferri aquis coepit. haec primo Neptuno et Doridi fuit consecrata. postea cum Iuno gravidam Pythone inmisso Latonam persequeretur, terris omnibus expulsa Latona, tandem aliquando adplicante se litoribus sorore suscepta est, et illic Dianam primo, post Apollinem peperit. qui statim occiso Pythone ultus est matris iniuriam. sane nata Diana parturienti Apollinem matri dicitur praebuisse obstetricis officium: unde cum Diana sit virgo, tamen a parturientibus invocatur. haec namque est Diana, Iuno, Proserpina. nata igitur duo numina terram sibi natalem errare non passa sunt, sed eam duabus insulis religaverunt. veritas vero longe alia est. nam haec insula cum terrae motu laboraret, qui fit sub terris latentibus ventis, sicut Lucanus “quaerentem erumpere ventum credidit” (3.460), oraculo Apollinis terrae motu caruit. nam praecepit, ne illic mortuus sepeliretur, ut in Vulcano, et iussit quaedam sacrificia fieri. postea e Mycono Gyaroque vicinis insulis populi venerunt, qui eam tenerent; quod etiam Vergilius latenter ostendit. quod autem diximus Dianam primo natam, rationis est: nam constat, primam noctem fuisse, cuius instrumentum est luna, id est Diana; post diem, quem sol efficit, qui est Apollo. ut autem Delos primo Ortygia diceretur, factum est a coturnice, quae Graece ortux vocatur. Delos autem, quia diu latuit et post apparuit: nam delon Graeci manifestum dicunt: vel quod verius est, quia cum ubique Apollinis responsa obscura sint, manifesta illic dantur oracula. Delos autem et civitas dicitur et insula: unde interdum recipit praepositionem. item aliter: Iuno cum vidisset Latonam a Iove adamatam, iuravit eam non parituram in terris. Iuppiter mutavit eam in coturnicem, quae Graece ortux appellatur, et monstravit ut veniret Delon, quae illis temporibus circa omnia litora ferebatur ventis. post partum vero Latonae, quo Dianam et Apollinem peperit, Ortygia dicta est quae ante Delos nominabatur, et postea Delos, cum eam Apollo revinxisset Gyaro et Mycono, altissimis montibus. SACRA MARI et reliqua. sane sacrum dicitur quod rite sacratur deo, ut aedes, arae, simulacra, dona. hic igitur aedium sacrarum etsi non aperte, attamen eiusdem ritus meminit, cum de insula loqueretur, in qua praeterquam ut 'sacra' dixerat, id est sacrata, gratiam quoque posuit non solum Doridi matri Nereidum, quae traduntur deae maris, sed Neptuno etiam addidit, dominatori videlicet omnium in mari deorum. TELLUS maior dignitas est 'tellus', quam si dixisset insula.

§ 3.74  NEREIDUM MATRI Doridi, quinquaginta nympharum matri, coniugi Nerei. NEPTUNO AEGEO quia in Aegeo mari haec insula posita est. sane inter Hellespontum et Adriaticum mare omne illud mare Aegeum appellatur, quod nomen a patre Thesei Aegeo traxit. cum enim in labyrintho Minotaurus esset inclusus et quotannis ex nobilitate Atheniensium septem pueri vel puellae ad vescendum Minotauro mitterentur, tandem dolor Theseum subiit. profectus itaque est ad Minotaurum perimendum placuitque cum patre, ut si illud monstrum vicisset, vela candida navibus daret, si forte a Minotauro fuisset oppressus, navigium cum atris velis rediret. sed cum extinxisset Minotaurum, oblitus non cum candidis, sed cum nigris velis reverti coepit, et patri in specula constituto triste sui interitus signum dedit; qui extinctum filium credens se praecipitavit in mare, unde Aegeum pelagus appellatum est.

§ 3.75  PIUS ARQUITENENS bene 'pius', aut qui ultus est matrem de Tityo, de Niobe, de Pythone: aut quia patriam stabilivit errantem. legitur et 'prius'.

§ 3.76  MYCONO GYAROQUE REVINXIT quidam per historiam dictum putant; nam inter Myconum et Gyarum Syrum, unam de cycladibus esse dicunt, unde fuit Pherecydes philosophus. alii nullum auctorem alium esse adserunt, qui Delon ab Apolline religatam dicat: constat enim eam ante evagatam propter Latonae partum restitisse. alii hanc insulam inter Myconum et Gyarum humilem esse dicunt, ut his quasi vinculis contineatur. 'revinxit' autem [3.putant] num retraxit?

§ 3.78  COLI DEDIT a vicinis scilicet populis. VENTOS CONTEMNERE propter terrae motum.

§ 3.79  APOLLINIS URBEM Delon: et est definitio.

§ 3.80  REX ANIUS Anius [3.autem], rex Deli, Apollinis sacerdos, cum trium filiarum esset parens, ne unius tantum dei esset tutus auxilio, filias numini Liberi patris devovit, qui parem ei gratiam reddens effecit, ut quidquid una attigisset verteretur in fruges, altera in vinum, tertia in oleum. id cum comperisset Agamemnon, dux Argivorum, cum mille navibus oppugnaturus iret Troiam, misit qui eas accersirent, ut posset alere Graeciae exercitum. quae cum vinctae tenerentur invocaverunt Liberum patrem, quas deus in columbas vertit et ita vincula fecit effugere: unde hodieque Deli columbas violare nefas est. hunc tamen Anium Palaefatus etiam propinquum tradit Anchisae. alii dicunt huius Anii filiam occulte ab Aenea stupratam edidisse filium nomine †an. REX ET SACERDOS hic Anius Apollinis filius et sacerdos fuit, qui habuit filium Andron nomine, unde Andros insula appellata est. ad quem Anchises ante Troicum bellum consultum venerat, an Salaminam peteret comes Priamo: unde et agnoscitur. REX ET SACERDOS maiorum enim haec erat consuetudo, ut rex esset etiam sacerdos, vel pontifex: unde hodieque imperatores pontifices dicimus.

§ 3.81  VITTIS ET LAURO vittae sacerdotis sunt, laurus vero etiam imperatoris victoris.

§ 3.82  ANCHISEN AMICUM kata to siopomenon intellegimus: nam quomodo fuerint amici, palam poeta non dicit.

§ 3.83  HOSPITIO licet Probus quaerat, quid sit 'iungimus hospitio dextras', tamen septimus casus est, id est iure hospitalitatis: nam 'ad hospitium' non potest intellegi, quia iam amicus fuit. aut sicut quidam tradunt 'iungimus dextras et hospitio tecta subimus'.

§ 3.84  TEMPLA DEI et reliqua. hoc iuxta augurii genus quod stativum dicitur retulit, in quo consideratur, quo in loco auguria peragi debeant: nam ideo ait 'templa dei' et reliqua, et subiunxit 'quove ire iubes' et exinde 'da pater augurium'. sane quaeritur, cur saxum vetustum dixerit. sed traditur a plurimis, inter quos etiam Epaphus, vir peritissimus, refert, Delphis quodam tempore evenisse, ut templum religiosum ante et intactum spoliatum incensumque sit, ac post multas Corinthii urbes insulasque proximas terrae motu haustas, Delon neque antea, neque postea hoc incommodo vexatam, sicut Thucydides. quod etiam Cicero in praetura Verrinarum ita ait “tantaque vis huius religionis est et semper fuit, ut ne Persae quidem cum bellum toti Graeciae, diis hominibusque indixissent et mille navium classem Delum appulissent, quicquam conarentur aut violare aut attingere”. non mirum ergo, si aut ad sua tempora poeta respondit, aut ad pristina, utpote quod religio numquam omnino vexata illo suo antiquo et vetusto saxo colebatur. vel 'vetusto' religioso. et quod 'venerabar' ait, ostendit se precatum.

§ 3.85  DA PROPRIAM 'da' dic, indica; Apollo enim non dandi, sed dicendi habet potestatem. quaeritur etiam cur Aeneas cum Delum venisset, nullis prius hostiis caesis statim a precibus coeperit: quia tradunt multi, inter quos et Varro, esse aras tam Apollinis, quam filii eius non tantum Deli, sed in plurimis locis, apud quas hostiae non caedantur, sed consuetudo sit deum solemni tantum prece venerari. quod autem ait Neptuno et Apollini tauris postea sacrificatum, [3.et] apud alias aras hoc factum accipi oportet. PROPRIAM perpetuam, stabilem, firmam, ut “propriamque dicabo”. et bene post experimentum male conditae civitatis perpetuas postulat sedes. THYMBRAEE Thymbraeus Apollo dicitur a loco Troiae, id est agro vicino, pleno thymbra, quae satureia dicitur. et bene Deli positus Thymbraeum appellat quem in Troia adsueverat colere in agro, in quo eius et nemus est et templum, ubi a Paride Achilles occisus est: unde fingitur manu Apollinis vulneratus. ergo Thymbraeus, ut Delius; nam numina a locis frequenter nomen accipiunt: alii Thymbram locum in Delo consecratum Apollini tradunt. sane quia Graece thumbre facit, in derivatione e in diphthongon mutat, ut Aitne Aetnaeus, Dirke Dircaeus. DOMUM familiam, ut “domus tenet a quo Sergia nomen”.

§ 3.86  MANSURAM URBEM duo petit, et urbem et perpetuitatem. 'mansuram' autem ideo: vel propter Troiam, vel propter eam, quam in Thracia condidit. SERVA ALTERA non quia prima servavit, sed quia servare voluit, ut Homerus dicit.

§ 3.87  INMITIS ACHILLI veteres 'Achilli' declinabant.

§ 3.88  QUEM SEQUIMUR?? quia Cadmus oraculo Apollinis bovem secutus, in Hyanteo Boeotiam condidit. veteres enim oraculis signa quibus civitatem conderent accipiebant.

§ 3.89  DA PATER 'pater' religionis, ut supra diximus, nomen est. nam et hominibus datur, ut “inde toro pater Aeneas”, et montibus, ut “pater Appenninus”, et fluviis ut “Thybri pater” numinibus etiam, ut “quidve pater Neptune paras”, item “ipse pater Danais animos viresque secundas sufficit”, item “odit et ipse pater Pluton”. AVGURIUM modo oraculum, sed usurpative. augurium enim est exquisita deorum voluntas per consultationem avium aut signorum, quod tunc peti debet, cum id quod animo agitamus per augurium a diis volumus impetratum, ut in hoc loco Aeneas, postquam omnia quae volvebat animo petiit, ait 'da pater augurium'. et est species ista augurii quae legum dictio appellatur: legum dictio autem est, cum condicio ipsius augurii certa nuncupatione verborum dicitur, [3.quali condicione augurium peracturus sit:] quod hic facit exsequendo formas petitionis versibus supra dictis; tunc enim quasi legitimo iure legem adscribit 'da pater augurium' et reliqua. ANIMIS INLABERE NOSTRIS quia Apollinis responsa semper obscura sunt, vera tamen: unde cum intellegentia oraculum postulat.

§ 3.90  TREMERE OMNIA in consequentibus quid sit 'omnia' docuit dicendo 'liminaque laurusque dei'. et hoc augurium iuxta auguralem disciplinam dictum est, quod appellatur tripudium sonivium, id est a sono, ad quod pertinet si arbor sponte radicitus cadat, si terra tremat: quod hic Aeneae factum ostendit, antequam voce divina responsa perciperet. VISA REPENTE Stoicos et Academicos secutus est, qui dicunt ea quae contra naturam sunt, non fieri, sed fieri videri: unde magica ars omnis exclusa est, sicut Plinius Secundus docet in naturali historia.

§ 3.91  LIMINAQUE 'que' brevis est pro longa posita: quod hac ratione defenditur: aut quia omnia monosyllaba ad artem non pertinent et his licenter uti possumus, aut certe quia omne morion, id est particula, quae sui substantiam non habet, membrum putatur superioris orationis: quod si est, 'liminaque' quasi una pars orationis est, et potest 'que' finalitatis ratione vel produci vel corripi. LAVRUSQUE DEI aut ideo singulariter, quia in Delo insula laurus Apollini consecrata est; aut lucum dicit; aut quia traditur, Latonam duas laurus amplexam Dianam et Apollinem enixam. fabula sane de lauro talis est: Daphne Penei, vel ut alii dicunt Ladonis filia, ab Apolline adamata est. a qua cum precibus et promissis non potuisset Apollo ut secum concumberet impetrare, vim ei adhibere conatus est, cumque eam insequeretur et illa fugiens defecisset lassata, terrae imploravit auxilium. quam terra hiatu facto recepit et pro ea arborem edidit, quae Graece nomen suum retinuit, Latine laurus dicitur. sed Apollo eam etiam mutatam ita dilexit, ut tutelae suae adscriberet efficeretque, ut propter virginitatem servatam semper vireret. MOVERI quia opinio est sub adventu deorum moveri templa.

§ 3.92  MOVERI MONS Cynthus: unde Cynthius Apollo. CORTINA locus unde oraculum datur. dicitur autem cortina, vel quod Apollinis tripos corio Pythonis tectus est, vel quod certa illinc responsa funduntur, quasi certina, vel, quod est verius, quia cor illic vatis tenetur: nam caverna quaedam in templo Apollinis fuit, ad quam Phoebas rapta vaticinabatur, ut Lucanus ostendit. alii cortinam quasi ortinam tradunt, quod inde vox oriatur. RECLUSIS nunc apertis: alias denuo clusis.

§ 3.93  SUMMISSI inclinati. utrum corpore an anima? an quia supplices rogamus? an, quod verum est, inclinati? et sciendum pro qualitate numinum orantes interdum ima, interdum summa respicere; nam potestates aliae caelestes sunt, aliae terrenae, aliae permixtae: unde nunc Apollinem deprecantes, terram petunt. ipse est enim et Sol et Liber pater, qui inferos petiit, ut Horatius “te vidit insons Cerberus”. bene ergo terram petunt, unde ad eos responsa perveniunt, et quia Apollo etiam inferis notus est.

§ 3.94  DARDANIDAE ut diximus, obscura quidem, sed vera sunt omnia: nam dicendo 'Dardanidae' ostendit Italiam, unde Dardanus fuit. quod si Cretam significaret, Teucriadae diceret. DURI vel futurum ostendit laborem: vel eorum arguit insipientiam, qui intellecturi non fuerant. STIRPE hoc verbo Troianis factus est error. sane 'stirps' genere feminino originem significat, ut “heu stirpem invisam”, masculino arborem, ut “sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum”. sed Horatius contra regulam nititur, ut “stirpesque raptas et pecus et domos”.

§ 3.95  PRIMA TELLUS Italia, unde Dardanus venit; Teucer enim de Creta post venit. UBERE LAETO quod est Italiae proprium, ut alibi “atque ubere glebae”.

§ 3.96  MATREM id est terram. tractum autem est de historia: nam Brutus et filii Tarquinii cum oraculum Delphici Apollinis peterent, responsum est eius imperium fore, qui primus matrem reversus oscularetur; quod solus Brutus agnoscens, de navi egressus simulans casum osculatus est terram: unde et potitus imperio est. EXQUIRITE hoc dicendo ostendit difficultatem.

§ 3.97  HIC pro illic. DOMUS AENEAE ad illud respicit 'da propriam Thymbraee domum'.

§ 3.98  NATI NATORUM propter illud 'et mansuram urbem'. nam oraculum semper ad petita respondet. sane hic versus Homeri est, quem et ipse de Orpheo sustulit, item Orpheus de oraculo Apollinis Hyperborei. mire autem sequenti versu hoc ostendit dicendo 'haec Phoebus'.

§ 3.99  TUMULTU quia dixit 'exquirite'.

§ 3.100  LAETITIA propter promissam imperii aeternitatem. LAETITIA] finis enim auspicii in demonstratione conprehensus dedit petentibus laetitiae optandam gratulationem.

§ 3.101  VOCET aut revocet, aut hortetur et moneat.

§ 3.102  MONUMENTA VIRORUM historias.

§ 3.103  SPES DISCITE VESTRAS aut quasi senex loquitur: aut quia, ut supra diximus, scit se esse moriturum; ubique enim sciens futurorum inducitur.

§ 3.104  CRETA Dardanus Iovis filius et Electrae, profectus de Corytho, civitate Tusciae, primus venit ad Troiam et illic parva aedificia collocavit. post cuius obitum Teucer venit ex Creta et invenit Dardani socios habitantes in vallibus. qui constituit arces et moenia. modo ergo errat Anchises, nec respiciens adventum Dardani oraculum Cretam significare argumentatur ex his quae solent ab advenis fieri. Ida, inquit, illic est, quae et in Troia ad similitudinem dicta, ut “effigiem Xanthi Troiamque videtis, quam vestrae fecere manus”, item sacrorum similitudo, quae apud maiores nefas erat perire: unde Aeneas in XII. “sacra deosque dabo, socer arma Latinus habeto”. IOVIS MAGNI quia illic dicitur esse nutritus: quod, ut Sallustius dicit, ideo fingitur, quia primos Cretenses constat invenisse religionem. sane nati Iovis fabula haec est: Saturnus postquam a Themide oraculo comperit, a filio se posse regno depelli, natos ex Rhea uxore filios devorabat. quae natum Iovem, pulchritudine eius delectata, nymphis commendavit in monte Cretae Dictaeo, ubi eum aluerunt apes. pro quo involutum lapidem glutiendum Saturno dedit. quem cum Saturnus, fraude cognita, vehementius quaereret, et adhibiti sunt Curetes et Corybantes, qui tinnitu aeris, id est lusus excogitato genere, ut cum clipeis aereis inter se concurrerent et prohiberent audiri pueri vagitum: unde ipsi sunt matris deum ministri. sed non nulli eosdem Curetes et Corybantes dicunt. ut autem fingatur Saturnus filios suos comesse, ratio haec est, quia dicitur deus esse aeternitatis et saeculorum. saecula autem annos ex se natos in se revolvunt: unde Graece Kronos quasi khronos, id est tempus, dicitur. MEDIO PONTO potest quidem intellegi secundum Sallustium, longe a continenti. sed altior est hoc loco poetae intuitus: nam apud chorographos legimus, quae insula in quo sit mari, ut Sardinia in Africo, Delos in Aegeo, et de aliis omnibus. de Creta omnes dubitant in quo sit mari; nam parte Libycum, parte Aegyptium, parte Achaicum, parte Ionium respicit. ergo 'medio ponto', ac si dici possit 'medio pontorum', quod Latinitas non recipit.

§ 3.105  MONS IDAEUS UBI Idaeus derivativum est pro principali: et est Ide Idaeus, ut Aitne Aetnaeus. CUNABULA GENTIS nutrimenta; nam ubi iacent infantes cunae vocantur. et latenter dat gloriam Troianis dicens, eos a diis originem ducere: unde est “ab Iove principium generis”: ibi enim et de Dardano et de Teucro intellegimus, quasi Iovis cive.

§ 3.106  URBES HABITANT non dicit qui, sed intellegimus Cretenses. aut certe 'habitant' pro 'habitantur', ut “insinuat pavor”. et primo quidem centum habuit civitates: unde hecatompolis dicta est: post viginti et quattuor, inde ut dicitur duas, Gnoson et Hierapydnam. quamvis Livius plures a Metello expugnatas dicat. UBERRIMA REGNA hic decipitur, quia audiit 'ubere laeto'.

§ 3.107  MAXIMUS UNDE PATER fallitur; nam antiquior est Dardanus. alii 'maximus' antiquissimus tradunt; per patris autem appellationem maiorum cognationem ostendit. SI RITE AVDITA RECORDOR bene dubitatione excusat errorem.

§ 3.108  TEUCRUS de hoc fabula duplex est; nam et de parentibus eius dupliciter traditur. alii enim †cureas et Idae nymphae, alii, inter quos et Trogus, Scamandri filium tradunt. qui Scamander cum Creta frugum inopia laboraret, cum parte tertia populi ad exteras sedes quaerendas profectus est, ab Apolline monitus, ibi eum habiturum sedes, ubi noctu a terrigenis oppugnatus esset. cum ad Phrygiam venisset et castra posuisset, noctu mures arcuum nervos et loramenta armorum adroserunt. Scamander hos interpretatus hostes esse terrigenas, in Idae montis radicibus aedificia collocavit. qui cum adversus Bebrycas finitimos bellum gereret, victor in Xantho flumine lapsus non conparuit, qui post a Cretensibus in honorem regis sui Scamander appellatus est, filioque eius Teucro regnum traditum. qui cives e suo nomine Teucros appellavit, qui post a rege Troo Troiani dicti sunt, et templum Apollini constituit, quem Sminthium appellavit; Cretenses enim murem sminthicem dicunt. alii non Scamandrum, sed Teucrum ipsum sub condicione supradicti oraculi profectum de Creta dicunt, et civitatem et templum condidisse, et sminthos mures vocari a Phrygibus. tradunt praeterea non nulli Dardanum a Teucro in Phrygia inventum filiam suam ei sociasse, et Dardanum populares suos socero cognomines fecisse. quidam Teucrum Dardani filiam uxorem duxisse tradunt, et ideo Teucros appellatos. RHOETEAS Rhoeteum promontorium Troados: licet alii 'Rhoetias' legant propter Rhoetiam Sithonis filiam. et amat Vergilius declinationes Graecas, salva regulae reverentia, in Latinas convertere ei Graecam diphthongon in 'e' longum mutans, ut Aineias Aeneas, Medeia Medea, Rhoiteion Rhoeteum.

§ 3.109  OPTAVITQUE elegit, ut “pars optare locum”.

§ 3.110  HABITABANT VALLIBUS IMIS hi sunt qui cum Dardano venerant.

§ 3.111  HINC id est de Creta, unde venerat Teucer. MATER CULTRIX CYBELI 'mater' proprie, 'cultrix' autem 'Cybeli', id est montis Phrygiae, in quo colitur, a quo et Cybele dicta est. alii dicunt Cybelum sacerdotem eius primum fuisse in Phrygia, et ab eo Cybelen dictam. non nulli 'cultrix Cybele' legunt, ut sit quasi Cybeleia. alii Cybele apo tou kubistan ten kephalen, id est a capitis rotatione, quod proprium est eius sacerdotum. CORYBANTIAQUE AERA Corybantes daimones sunt, ministri matris deum; [3.quos dicit Corybantes] quasi daemones, qui totum sciunt. aerea autem cymbala Corybantibus, Iasionis filiis, quibus vagitum Iovis celaverunt: quos quidam Corybantes dictos ideo tradunt, apo tes Kores; Corybas enim Proserpina, quae Kore dicitur Graece, sine patre natus. alii Corybantes ab aere appellatos, quod apud Cyprum mons sit aeris ferax, quem †cypri coriam vocant.

§ 3.112  IDAEVMQUE NEMUS ut ostenderet Idaeum montem, qui sit in Troia, de Cretae Ida cognomen indeptum. FIDA SILENTIA SACRIS hinc, inquit, inventum est servare sacris fidele silentium.

§ 3.113  ET IVNCTI CURRUM DOMINAE SUBIERE LEONES dominas deas dicunt, ut alibi “hi dominam Ditis thalamo deducere adorti”. sane dominam proprie matrem deum dici Varro et ceteri adfirmant: nam et ibi Proserpinam ideo a Vergilio dominam appellatam, quod ipsa terra esse dicatur, sicut et mater deum. sane fabula talis est. Schoenos civitas est. exinde fuit virgo Atalante, Schoenei filia, praepotens cursu, adeo ut, cum responsum accepisset, se post nuptias, ut quidam volunt, interituram, ut quidam vero, in naturam aliam commutandam, sponsos provocatos ac victos occideret. postea Hippomenes Venerem ut sibi in eo certamine adesset rogavit: a qua cum accepisset de horto Hesperidum tria mala aurea, provocavit puellam ad cursum et cum se videret posse superari, singula coepit iacere. tunc Atalante, cupiditate colligendorum malorum retenta, superata est. sed Hippomenes potitus victoria, cum gratiam Veneri vel oblitus esset, vel neglexisset referre, inpulsu eius in luco matris deum amoris inpatientia cum victa concubuit. unde irata dea in leones eos convertit et suo currui subiugavit et praecepit, ne secum umquam leones coirent. nam et Plinius in naturali historia dicit leonem cum pardalide libenter, et pardum cum leaena concumbere. ideo autem mater deum curru vehi dicitur, quia ipsa est terra, quae pendet in aere: ideo sustinetur rotis, quia mundus rotatur et volubilis est: ideo ei subiugantur leones, ut ostendatur maternam pietatem totum posse superare: ideo Corybantes eius ministri cum strictis gladiis esse finguntur, ut significetur omnes pro terra sua debere pugnare. quod autem turritam gestat coronam, ostendit superpositas terrae esse civitates, quas insignitas turribus constat. hanc eandem eram appellari, hoc est dominam tradunt. alii ipsorum leonum dominam a Vergilio dictam arbitrantur.

§ 3.114  DIVUM DUCUNT QUA IVSSA et necessarium posuit et honestum.

§ 3.115  GNOSIA REGNA Cretam, a Gnoso civitate eius. GNOSIA REGNA PETAMUS [3.et] est argumentum a possibili.

§ 3.116  NEC LONGO DISTANT CURSU a Delo scilicet. et est argumentum a facili. MODO IVPPITER ADSIT aut aer, ac si diceret: tantummodo sit serenum, ut Horatius “manet sub Iove frigido venator tenerae coniugis inmemor”: aut re vera Iuppiter, qui praeest insulae Cretae, quam petemus: aut quia ventos prosperos Iuppiter praestat.

§ 3.117  TERTIA LUX hoc quidam iuxta speciem auguralem positum tradunt, quae appellatur condictio, id est denuntiatio, cum denuntiatur ut ante diem tertium quis ad inaugurandum adsit, quod Anchises, post impetrationem augurii et Apollinis responsum suadens in Cretam eundum, ostendit condictionem in tertium diem; addit enim 'modo Iuppiter adsit' et reliqua. haec et pro civitate dicitur. CRETAEIS quia Krete, ideo Cretaeis, ut Aetnaeis.

§ 3.118  MERITOS unicuique aptos; ratio enim victimarum fit pro qualitate numinum: nam aut haec immolantur quae obsunt eorum muneribus, ut porcus Cereri, quia obest frugibus, hircus Libero, quia vitibus nocet: aut certe ad similitudinem, ut inferis nigras pecudes, superis albas immolent, item tempestati atras, candidas serenitati. sane hic ostendit dicendo 'meritos' rite Neptuno et Apollini tauros immolari. 'honores' taurum figurate dixit; varietas enim ipsa idem significat.

§ 3.119  TAVRUM NEPTUNO propter futuram navigationem. TAVRUM TIBI PULCHER APOLLO propter oraculum datum. sane hoc loco Vergilius secutus veterum opinionem Neptunum tantum et Apollinem nominavit; dicuntur enim hi dii penates fuisse, quos secum advexit Aeneas: quamvis diversis locis alias opiniones aliorum secutus poeta de diis penatibus diversa dixerit. et quidam 'pulcher Apollo' epitheton datum Apollini reprehendunt; pulchros enim a veteribus exsoletos dictos; nam et apud Lucilium Apollo pulcher dici non vult.

§ 3.120  NIGRAM HIEMI PECUDEM ZEPHYRIS FELICIBUS ALBAM bono usus est ordine, ut prius averteret mala, sic conciliaret optanda: frustra enim profutura poscuntur adversis sequentibus. NIGRAM HIEMI PECVDEM] nam et Romani veteres diis asperioribus sacrificabant, ne nocerent.

§ 3.121  PULSUM REGNIS CESSISSE PATERNIS non dicit quare. sed talis historia est: Idomeneus de semine Deucalionis natus, Cretensium rex, cum post eversam Troiam reverteretur, in tempestate devovit sacrificaturum se de re, quae ei primum occurrisset. contigit, ut filius eius primus occurreret: quem cum, ut alii dicunt, immolasset, ut alii vero, immolare voluisset et post orta esset pestilentia, a civibus pulsus regno Sallentinum Calabriae promunctorium tenuit, iuxta quod condidit civitatem, ut “et Sallentinos obsedit milite campos Lyctius Idomeneus”. relatio ergo historiae ad iniciendum Troianis Cretam eundi desiderium pertinet: et re vera aliter ad hostis provinciam ire non poterant.

§ 3.122  IDOMENEA huius nominis paenultima syllaba, natura brevis, contra regulam producta est. sed quia quinque Graecae sunt linguae, Aeolica, Iaca, Dorica, Attica, communis; hinc fit ut in uno nomine varietas inveniatur, ut ecce in hoc 'Idomeneus'. communis lingua facit genetivum Idomeneos, Dorica Idomeneus, Attica Idomeneos, Iaca Idomeneos. unde est hic in versu accusativus, sicut et Ilionea.

§ 3.123  HOSTE hic multi distingunt. ADSTARE esse †sub hoc: quod tunc significat, quando de his loquimur quae cadere non possunt; ut si dicas terras adstare. et ostendere vult se non temere credidisse.

§ 3.124  ORTYGIAE de hac plenius supra dictum est. PELAGOQUE VOLAMUS [3.quia] ut alibi “mare velivolum”.

§ 3.125  BACCHATAMQUE IVGIS NAXON aut vitibus consitam, aut celebratam Bacchis, aut ubi Bacchus ex Indis, vel ut quidam volunt post devictos gigantes egit triumphum; nam ut supra diximus, ipsi consecrata est: quae et Dia dicitur. BACCHATAM [3.ergo] in qua bacchatus sit Liber; aut ideo gratam Baccho, quod ibi cum relicta a Theseo Ariadne libentissime concubuerit, cui etiam coronam donavit, quae postea inter sidera collocata est. VIRIDEMQUE DONUSAM vel a colore marmoris Lacedaemonii, vel silvestrem.

§ 3.126  OLEARON non adiecit epitheton causa varietatis. NIVEAMQUE PARON unde candidum marmor, ut “Pariusve lapis circumdatur auro”. SPARSASQUE PER AEQUOR CYCLADAS et hae quas dixit, cyclades sunt: unde minus est 'et alias'. 'sparsas' autem, quia nullo ordine continentur, ut stoechades, quae apo tou stoikhou dictae sunt; rectae enim sunt. cyclades vero non ideo dicuntur, quia in rotunditate sunt, sed quod longo ordine eas circumire necesse est. alii sporadas nomine cycladum dictas tradunt, quod sparsae sunt.

§ 3.127  LEGIMUS praeterimus, ut “litoraque Epiri legimus”. tractus autem sermo a nautis, quod funem legendo, id est colligendo, aspera loca praetereunt. FRETA CONCITA TERRIS vel propter promunctoria: vel quod naturale est, ut concitatiora sint maria vicinitate terrarum, quas constat anhelitum quendam ex se emittere: unde in quinto navigaturus Aeneas Eryci sacrificat.

§ 3.128  NAUTICUS et reliqua. celeuma nauticum est hoc hemistichium. CRETAM PROAVOSQUE PETAMUS celeuma dicunt. et bene metro celeumatis usus est, id est anapaestico trimetro hypercatalecto. celeuma autem quasi praeceptum: unde Sallustius ait “inpediebant iussa nautarum”.

§ 3.129  PROAVOSQUE sane 'proavos' appellando cognationem declarat.

§ 3.130  SURGENS flans, ut “et fando surgentes demoror austros”: econtra non flans ponens et residens dicitur, ut “cum venti posuere omnisque repente resedit flatus”.

§ 3.131  ET TANDEM ad desiderium pertinet navigantum; nam sequitur 'ergo avidus muros'. CURETUM hi Curetes sunt primi cultores Cretae. alii tradunt Curetes et Corybantes, matris deum ministros, custodes sicut dictum est pueri Iovis, ad plurimas res maximi usus hominibus extitisse. ADLABIMUR ostendit prosperam navigationem fuisse.

§ 3.132  ERGO AVIDUS MUROS ordo est 'avidus urbis optatae muros molior', non 'avidus molior'.

§ 3.133  PERGAMEAMQUE VOCO zeugma a superioribus, hoc est urbem. legitur sane in libris antiquioribus, Aeneam vere Cretam tempestate delatum locum Troiam nomine Pergamum appellavisse. alii dicunt, Pergamum in Creta conditam a Troianis captivis, qui ex classe Agamemnonis illo erant delati †ibique putant Aeneam quendam, generis auctorem, Ilio incolumi cum eo ad sacrum Apollinis venisset, gravidam hospitis filiam fecisse; ex qua ortus eodem nomine Aeneas classem Agamemnonis est adgressus hieme disiectam, cui se feruntur iunxisse hi, qui Cretam secesserant deserto Agamemnone: unde loco nomen Pergamum ab illo inditum, quod obtinuisse desertores feruntur iuxta Cydoniam. quod poetam latenter attigisse debemus accipere. GENTEM sociorum multitudinem, 'laetam' autem propter Pergama restituta.

§ 3.134  AMARE FOCOS sacrificia celebrare. quidam 'focos' lares et per hoc domicilia tradunt. ergo 'focos' pro 'penates' posuit. at e contrario penates pro focis, ut “flammis adolere penates”. sane Varro rerum divinarum refert, inter sacratas aras focos quoque sacrari solere, ut in Capitolio Iovi, Iunoni, Minervae, nec minus in plurimis urbibus oppidisque, et id tam publice quam privatim solere fieri. focum autem dictum a fotu, ut colinam ab eo quod ibi ignis colatur; nec licere vel privata vel publica sacra sine foco fieri. quod hic ostendit poeta; focorum enim commemoratione instantium sacrificiorum mentio inducitur: quod ita esse multis locis docetur. quidam aras superorum deorum volunt esse, medioximorum, id est marinorum focos, inferorum vero mundos. ARCEMQUE ATTOLLERE TECTIS poetica periphrasis, id est domos aedificare: nam arx est in civitate munitus locus.

§ 3.135  FERE 're' longa est. SICCO SUBDUCTAE LITORE PUPPES in siccum subductae litus.

§ 3.136  OPERATA IVVENTUS perfecit sacrificia propter conubia et novas sedes, quia apud veteres neque uxor duci neque ager arari sine sacrificiis peractis poterat, ut alibi “laetis operatus in herbis”, item Iuvenalis “et matutinis operatur festa lucernis”.

§ 3.137  SUBITO CUM id est cum subito.

§ 3.138  CORRUPTO CAELI TRACTU hic est ordo pestilentiae, ut Lucretius docet: primo aeris corruptio, post aquarum et terrae, mox omnium animalium. notandum sane Apolline offenso pestilentiam semper creari: quod etiam Homerus ostendit, cum eum armatum inducit sagittis: unde et Apollo dicitur secundum aliquos apo tou apolluein. contra si citharam teneat, mitis est: unde Horatius “condito mitis placidusque telo supplices audi pueros Apollo”. MISERANDA metonymia 'quae miseranda facit'.

§ 3.139  ARBORIBUSQUE SATISQUE LUES quidam dicunt diversis numinibus vel bene vel male faciendi potestatem dicatam, ut Veneri coniugia, Cereri divortia, Iunoni procreationem liberorum, sterilitatem horum tam Saturno quam Lunae; hanc enim sicut Saturnum orbandi potestatem habere.

§ 3.140  LINQUEBANT DULCES ANIMAS item alibi “et cum frigida mors anima seduxerit artus”. quare anima dicitur relinqui et non magis relinquere? secundum eos scilicet qui dicunt animam esse perpetuam et ad diversa corpora transitum facere: quod si est, bene dicimus, nos animas linquere, quorum nihil praeter corpus est: nam anima perpetuitatis est. unde Palinurus in sexto “nunc me fluctus habet”, hoc est corpus, quod solum meum est. aut certe simpliciter 'animas dulces linquebant', quia morientibus maxime dulces videntur: Terentius “animam relinquam potius quam illum deseram”. AUT AEGRA TRAHEBANT duo mala significat, aut mortem aut aegritudinem prolixam. 'aegra' autem aegrota. et bene addidit 'corpora', quia et animus aeger potest esse.

§ 3.141  EXURERE SIRIUS AGROS Sirius stella est in ore canis posita, quae annis omnibus oritur circa VIII. K. Iulias, quae orta plerumque pestilentiam toto anno facit, plerumque paucis diebus, interdum innoxia nascitur. hinc est “et in totum regnaret Sirius annum”, item supra “et letifer annus”. tunc autem pestilentiam creat, si in hanc rem etiam ceterorum consentiat cursus astrorum. sane canicula, in cuius ore est, tantum generis feminini est, cum sit canis communis generis, unde hoc nascitur: nam in diminutione mutavit genus. STERILES EXURERE AGROS exurendo steriles reddere.

§ 3.142  SEGES AEGRA 'seges' interdum terram significat, ut Horatius “haec seges ingratos tulit et feret omnibus annis”, interdum frumentum, ut “quid faciat laetas segetes”: hoc loco utrumque potest intellegi.

§ 3.144  HORTATUR PATER IRE MARI bene filium mittit, quia erroris causa pater fuerat. VENIAMQUE PRECARI et beneficium, ut “orantes veniam”, et re vera veniam erroris Anchisae, qui oraculum male interpretatus est.

§ 3.145  LABORUM TEMPTARE AVXILIUM 'laborum' periculorum, ut “non tamen ulla magis praesens fortuna laborum est”. 'temptari' autem 'laborum auxilium' propter pestilentiam dixit. et quidam 'auxilium' distingunt, ut sequatur 'iubeat quo vertere cursus'.

§ 3.146  VERTERE CURSUS propter sedes ait.

§ 3.148  EFFIGIES SACRAE et reliqua. hen dia duoin. Varro sane rerum humanarum secundo ait, Aeneam deos penates in Italiam reduxisse, quaedam lignea vel lapidea sigilla, quod evidenter exprimit dicendo 'effigies sacrae divum' et reliqua: quamvis alio loco alias opiniones secutus diversa dixerit. sane hos deos Dardanum ex Samothracia in Phrygiam, Aeneam vero in Italiam ex Phrygia transtulisse, idem Varro testatur. quos quidam dicunt ideo inductos a poeta monere per somnum: monitu nam eorum per quietem iussum cum Latino foedus fecisse, eorum etiam monitu Latinum Aeneae se coniunxisse. eosdem tradit visos aliquotiens in somnis quid fieri vellent imperasse: eaque nostros publice curasse maiores.

§ 3.149  MEDIISQUE EX IGNIBUS et reliqua. hoc quibusdam videtur ad maiestatem potius deorum referendum, quam ad iactantiam virtutis Aeneae. et significantius erit, si quae non legeris intellegas.

§ 3.150  VISI ADSTARE non adstabant, sed videbantur: unde et visa dicuntur; non enim sunt, sed videntur.

§ 3.151  IN SOMNIS multi hic distingunt et volunt unam partem esse orationis, id est vigilantis: nam quemadmodum videbat lunam infusam fenestris? multi 'in somniis' dicunt, ut sit conlisio, quomodo 'peculi' pro 'peculii'. multi 'in somniis' legunt et posterioribus iungunt: unde et visi: et corpus somno vinci volunt, mentem vero vigilare et meminisse omnium. ideo etiam dormiens de luna scire potuit. MULTO LUMINE cum nimbo suo, qui circa deos solet videri.

§ 3.152  INSERTAS aut clatratas; aut non seratas, ut sit quasi 'inseratas', id est non clausas, et dictum, quomodo 'asprosque molares' pro 'asperos', 'conpostus' pro 'conpositus', 'vixet' pro 'vixisset'. vel 'insertas fenestras' quas lumine suo luna inseruerat, ab inserendo, quod se per rimas insereret. FUNDEBAT scilicet abundans lumen.

§ 3.153  TUM SIC ADFARI hic versus in multis non invenitur.

§ 3.154  ORTYGIAM 'ad Ortygiam': more suo detraxit praepositionem, ut paulo post 'Cretae' pro 'in Creta'. sane quibusdam visum est serum auxilium deorum penatium; cur enim ante pestilentiam non monuerunt mutandas sedes? ideo aliquibus videtur somnium fuisse appetitum.

§ 3.155  CANIT proprie, quia oraculum. EN quasi demonstrantis est, ut fidem faciat, ne somnium putetur, ut paulo post “haud dubitanda refer”.

§ 3.156  DARDANIA derivativum nomen a constitutore. et notandum, regionem pro civitate positam. TUAQUE ARMA SECUTI ac si diceret 'tuas partes', vel imperium, ut “socer arma Latinus habeto”.

§ 3.157  SUB TE id est te duce, sub tuo iure agentes. PERMENSI evecti, ut est contra “pelagoque remenso inprovisi aderunt”. multi autem 'permensi' sine 'n' legunt a verbo permetior. hic versus variasse dicitur.

§ 3.158  IDEM nos scilicet qui te sumus secuti. VENTUROS plus est quam si dixisset 'futuros'; nam quasi eos iam esse significat. IN ASTRA NEPOTES significat Gaium Iulium Caesarem, qui primus inter deos relatus est. et bene 'in astra', cuius sidus apparuit, ut “ecce Dionaei processit Caesaris astrum”.

§ 3.159  URBI Romae kat' exokhen, ut supra diximus. MAGNIS id est nepotibus. et bonum ornatum a sermonis fecit similitudine 'magnis magna para' dicendo. 'magnis' vero dixit vel penatibus, ut 'magnis diis', vel nepotibus. et ad exhortationem Aeneae pertinet 'magna para'.

§ 3.160  FUGAE profectionis. dicens autem 'fugae' videtur crimen proditionis excusare.

§ 3.161  MUTANDAE SEDES argumentum a necessitate. simul arguitur error Anchisae. ordo autem est 'Delius Apollo'. SVASIT deest 'capere'.

§ 3.162  CRETAE] non sic dicitur 'Cretae', quemadmodum 'Romae': neque enim bene, sicut dictum est, sine praepositione insulae ponuntur, nisi hae tantum quae eiusdem nominis civitates habent †et deli quasi labini.

§ 3.163  EST LOCUS ut ante diximus, totius orbis conparatione. HESPERIAM deest 'quam', ut supra dictum est. COGNOMINE ab Hespero, Hispaniae rege: vel stella quam intuentur petentes Italiam.

§ 3.164  ANTIQUA nobilis, ut iam dictum est.

§ 3.165  OENOTRI vel a rege, vel a vino. Italis enim primus vitem ostendit Saturnus, ut in septimo legimus “vitisator curvam servans sub imagine falcem Saturnusque senex”.

§ 3.166  ITALIAM DIXISSE bene omnia Italiae nomina in unum contulit propter errorem Aeneae.

§ 3.167  PROPRIAE SEDES perpetuae, quia infirmas et in Creta et in Thracia condidit. HINC DARDANUS ORTUS IASIVSQUE PATER Dardanus et Iasius fratres fuerunt Iovis et Electrae filii: sed Dardanus de Iove, Iasius de Corytho procreatus est, a cuius nomine et mons et oppidum nomen accepit. postea Iasium dicitur Dardanus occidisse. hi tamen fratres cum ex Etruria proposuissent sedes exteras petere, profecti. et Dardanus quidem contracta in Troia iuventute Dardaniam urbem condidit, a qua Troianorum origo crevit. Iasius autem Samothraciam cepit et ibi liberum locum imperio tenuit. alii dicunt utrumque ex Corytho, Iovis filio, procreatos et sicut dictum est relicta Italia profectos. sed Iasium Samothraciam imperio tenuisse, Dardanum vero in Phrygiam pervenisse ibique auxilio fuisse Teucro, Scamandri filio, qui tum finitimas gentes bello subigebat, filiamque eius duxisse in matrimonium, et post mortem soceri regnum adeptum Dardaniam Troianam regionem ab suo nomine appellasse. Graeci et Varro humanarum rerum Dardanum non ex Italia, sed de Arcadia, urbe Pheneo, oriundum dicunt; alii Cretensem; alii circa Troiam et Idam natum. sane per patris appellationem cognationem significat.

§ 3.168  A QUO PRINCIPE NOSTRUM a Dardano, non ab Iasio; nam anteriori respondit. quod autem dicit 'a quo principe genus nostrum est' potest et generaliter intellegi, id est unde originem ducimus, ut deos penates quasi Troianos intellegas, et ad ritum referri, de quo dicit Labeo in libris qui appellantur de diis animalibus: in quibus ait, esse quaedam sacra quibus animae humanae vertantur in deos, qui appellantur animales, quod de animis fiant. hi autem sunt dii penates et viales.

§ 3.169  LAETUS id est omissa tristitia quam de sociis habebat amissis, vel quia ei designatus evidenter fuerat locus, ad quem sine errore et pergere et pervenire deberet.

§ 3.170  HAVD DUBITANDA REFER aut quia dubitaverant ex consilio Anchisae, aut ne propter somnium non crederent. HAVD D. R.] ideo dicunt, si forte non crederet quod per somnium vidit, aut quia non dubie, ut Apollo, monuerunt. CORYTHUM designat partem provinciae, ne alter error ex magnitudine procreetur locorum. quidam autem de Corytho hanc fabulam tradunt. Dardanus cum equestri proelio ab Aboriginibus pulsus galeam perdidisset, propter quam resistens et in audaciam suos reducens victoriam adeptus est, tum ob rem feliciter gestam oppidum ubi galeam amiserat condidit, cui Corytho nomen indidit eo quod Graece korus galea dicitur. vel Corythum montem, in quo Corythus sepultus est. alii Corythum a Corytho, Paridis et Oenones filio, conditam ferunt.

§ 3.171  AVSONIAS appellata Ausonia ab Ausone, Ulixis et Calypsus filio: et primo pars, postea omnis Italia nominata. DICTAEA Dictaeus mons Cretae est, dictus a Dicte nympha, quae illic colitur: in quo dicitur altus Iuppiter, ut “Dictaeo caeli regem pavere sub antro”. DICTAEA Dictaeus mons est in Creta, ubi herba dictamnos nascitur, quae admota vulneribus ferrum inhaerens solet expellere. qui mons dictus est a Dicte nympha, quae ibi colitur. quam cum Minos rex amaret et insequeretur per loca avia, illa se amore castitatis praecipitem dedit, et excepta piscatorum retibus invita reducta est. a qua rex abstinuit et nomine eius Dictaea loca appellari iussit. in hoc monte dicitur altus Iuppiter, ut “Dictaeo caeli regem pavere sub antro”. NEGAT TIBI IVPPITER ARVA ex definito. et bene Iuppiter, quasi ipse qui Cretensibus praeest.

§ 3.172  TALIBUS ATTONITUS VISIS hoc est talibus deorum vultibus: propter 'visi ante oculos adstare': unde sequitur 'et voce deorum'; nam et voce se dicit attonitum et visis. 'attonitus' vero est stupefactus; nam proprie attonitus dicitur, cui casus vicini fulminis et sonitus tonitruum dant stuporem.

§ 3.173  NEC SOPOR ILLUD ERAT soluta elocutio.

§ 3.174  VELATASQUE COMAS vittatas, ut “victori velatum auro vittisque iuvencum”: aut coronatas, ut “velat materna tempora myrto”. nam dii qui erant apud Laurolavinium non habebant velatum caput.

§ 3.175  MANABAT fluebat. hinc et lapis manalis quem trahebant pontifices, quotiens siccitas erat.

§ 3.176  CORRIPIO E STRATIS CORPUS ne satietate videatur reliquisse somnum. et sciendum, quia quotiens ex abrupto somnus aufugerit significat omen infelix, ut ecce hoc loco tempestas sequitur. item in secundo “excutior somno”, et statim sequitur civitatis excidium: nec sine ratione; nam si somnus munus deorum est, ut “et dono divum gratissima serpit”, non sine infelicitate ex abrupto deorum munus abscedit.

§ 3.177  TENDOQUE SUPINAS AD CAELUM CUM VOCE MANUS honesta elocutio cum uno sermone respondemus duobus, ut “interea fessos ventus cum sole reliquit”. 'ad caelum' autem ideo, quia dii penates et Iovis et Apollinis fecerunt mentionem.

§ 3.178  INTEMERATA rite perfecta, ut, si leniter vinum fundendum est aut mola inicienda, sic fiant ut ratio exigit sacrificii: aliter si fiant, temerata ac turbata sunt sacra: unde Helenus “nequa inter sanctos ignes in honore deorum hostilis facies occurrat et omina turbet”, item in octavo “audax quos rumpere Pallas sacra vetat”. FOCIS et hic sicut superius dictum est, ostendit cum aris etiam focos solere numinibus consecrari: sed hic ideo 'focis', non aris, quia privatum sacrificium loquitur; nam penatibus sacrificat. PERFECTO HONORE peracto sacrificio, qui est honor deorum. et bene ordinem servat, ut ante sacrificet, quam somnium narraret.

§ 3.179  ANCHISEN FACIO CERTUM bene 'certum', quia incertus erraverat. vel propter illud 'haec laetus longaevo dicta parenti'.

§ 3.180  AMBIGVAM non incertam, sed modo duplicem, ut in sequentibus probat dicens 'geminosque parentes'. ergo 'geminos' hic duos, ut “gemini Atridae”.

§ 3.181  SEQUE NOVO adventu scilicet Teucri. VETERUM LOCORUM id est Italiae. deest sane 'esse', ut sit deceptum esse. sane NOVO ERRORE VETERUM LOCORUM aut per contrarietatem sermonum declamavit: aut 'novo' pro magno posuit.

§ 3.182  NATE ILIACIS EXERCITE fatigate; nam 'exercitatus' peritus significat: ut expertus et expers; nam expertum rerum si dixero, significo peritum; si expertem, ignarum.

§ 3.183  CASUS CASSANDRA CANEBAT haec compositio iam vitiosa est: quae maioribus placuit, ut “Anchisen agnovit amicum” et “sale saxa sonabant”. et bene Cassandrae inseruit testimonium, quae divinationem ab Apolline acceperat.

§ 3.184  PORTENDERE †significari debito. PORTENDERE minus est 'deberi', ut in septimo “portendi generos”.

§ 3.185  REGNA VOCARE satis proprie, unde in octavo “expectate solo Laurenti arvisque Latinis”.

§ 3.186  TEUCROS CREDERET scilicet propter longitudinem spatii.

§ 3.187  TUM VATES CASSANDRA MOVERET bene 'tum', quia iam probavit. et duo argumenta posuit, quibus purgavit errorem.

§ 3.188  CEDAMUS PHOEBO a necessario et utili scilicet. CEDAMUS PHOEBO cuius instinctu dii penates profutura dixerunt, ut “hic canit et tua nos en ultro ad limina mittit”. MELIORA SEQUAMVR potest bis subaudiri 'meliora', ut meliora moniti meliora sequamur.

§ 3.189  CUNCTI hoc est 'cuncti adsentimur'; nam 'cuncti profecti' pugnat cum 'paucisque relictis'. OVANTES alacres, non utique gaudentes.

§ 3.190  HANC QUOQUE DESERIMUS SEDEM quemadmodum Troiam et Thraciam. et cum dolore dictum accipe 'hanc quoque deserimus sedem'; expressit enim miseriam totius sedis relictae.

§ 3.191  CAVA TRABE navium periphrasis optima. CURRIMUS AEQUOR sicut “Tyrrhenum navigat aequor”.

§ 3.194  SUPRA CAPUT capitalis, perniciosus.

§ 3.195  NOCTEM HIEMEMQUE pluviam cum obscuritate. 'hiemem' autem Graece dixit, nam kheimon etiam tempestas dicitur a Graecis. FERENS adferens. INHORRVIT UNDA TENEBRIS horridior est facta per tenebras.

§ 3.196  MAGNA AEQUORA aut epitheton est, ut surgant aequora quae magna sunt, aut 'magna aequora', magni fluctus.

§ 3.197  GURGITE VASTO epitheto auxit tapinosin.

§ 3.198  INVOLVERE DIEM aspectum ademerunt. NIMBI nubes. NOX UMIDA nubes caliginosae.

§ 3.200  EXCUTIMUR CURSU a proposito itinere avertimur. CAECIS IN UNDIS incertis, quia sidera non apparebant. CAECIS UNDIS] id est quae non viderentur.

§ 3.201  IPSE hoc est, navigandi peritus: hoc enim significat emphasis pronominis. NEGAT DISCERNERE CAELO figurate, ut “abnegat excisa vitam producere Troia”.

§ 3.202  VIAE mari dedit quod proprium terrae est, ut alibi 'sulcari' ait: unde et terra '"aequor" '. PALINURUS hic Iasii filius gubernator Aeneae fuit, qui Aenea de Sicilia ad Italiam veniente praecipitatus in mare nomen in Lucania monti celebri dedit.

§ 3.203  INCERTOS SOLES bene 'incertos', quia quantavis sit obscuritas, tamen noctis est manifesta discretio: unde superflua quaestio est eorum qui dicunt, tres dies quomodo transisse scierunt, si noctem a die discernere non poterant? ergo 'incertos' obscuros dixit, ut “quale per incertam lunam”. CAECA CALIGINE cacenphaton in sermone.

§ 3.204  ERRAMUS PELAGO et reliqua. “hinc Pelopis gentes Maleaeque sonantia saxa circumstant pariterque undae terraeque minantur. pulsamur saevis et circumsistimur undis”. hi versus circumducti inventi dicuntur et extra paginam in mundo.

§ 3.205  ATTOLLERE VISA naturaliter dixit: quotiens enim propinquamus litoribus, et exsurgere terra videtur et fumum emittere.

§ 3.206  APERIRE ostendere, ut Sallustius “caput aperire solitus”. VOLVERE FUMUM pro aperiuntur montes ac fumus volvitur.

§ 3.207  REMIS INSURGIMUS †cum remes, anaremos, id est exsurgentes fortius remigamus.

§ 3.209  SERVATUM EX UNDIS ac si diceret, de periculis in graviora se pervenisse discrimina. STROPHADUM ME LITORA Phineus rex fuit Arcadiae. hic suis liberis superduxit novercam, cuius instinctu eos caecavit. ob quam rem irati dii ei oculos sustulerunt et adhibuerunt harpyias. Phineus, Agenoris filius, Thracum rex, vel ut quidam volunt Arcadiae, Cleopatram, Aquilonis et Orithyiae filiam, habuit uxorem et ex ea duos filios, quibus supraduxit novercam. quos noverca ad patrem tamquam stupri adfectatores detulit: ob quam rem eos Phineus caecavit. quare irati dii, vel ut quidam volunt, Aquilo veneno propter nepotum iniuriam eum caecavit et ad pelagias insulas detulit adposuitque harpyias. quae cum ei diu cibos abriperent somnosque inquietarent, hic Iasonem, cum Argonautis propter vellus aureum Colchos petentem, suscepit hospitio: cui etiam ductorem propter symplegadas petras dedit. hoc ergo beneficio inlecti Argonautae, cum ei gratiam vellent referre, Zethum et Calain, filios Boreae et Orithyiae, alatos iuvenes, ad pellendas harpyias miserunt: quas cum strictis gladiis persequerentur pulsas de Arcadia, pervenerunt ad insulas quae appellabantur plotae. et cum ulterius vellent tendere, ab Iride admoniti ut desisterent a Iovis canibus, suos converterunt volatus: quorum conversio, id est strophe, nomen insulis dedit. quod Apollonius plenissime exequitur. ut autem canes Iovis dicerentur, haec ratio est, quia ipsae furiae esse dicuntur: unde etiam epulas perhibentur abripere, quod est furiarum, ut “et manibus prohibent contingere mensas”. unde et avari finguntur furias pati, quia abstinent partis. item ipsas furias esse paulo post ipse testatur dicens “vobis furiarum ego maxima pando”. furias autem canes dici et Lucanus testatur, ut “Stygiasque canes in luce superna destituam” (6.733) et in sexto Vergilius “visaeque canes ululare per umbram adventante dea”. sane apud inferos furiae dicuntur et canes, apud superos dirae et aves, ut ipse in XII. ostendit, in medio vero harpyiae dicuntur: unde duplex in his effigies invenitur. et has Vergilius tres dicit, quarum nomina sunt Aello, Ocypete, Celaeno, Apollonius duas dixit, quem in XII. Vergilius sequitur, ut “sunt geminae pestes”. quidam autem dicunt hunc Phineum, ob divinitatem a Thracibus regem cooptatum, consilia divina prodidisse et obcaecatum adpositis harpyiis.

§ 3.210  STANT sunt.

§ 3.211  IONIO IN MAGNO in magno mari Ionio. et sciendum Ionium sinum esse inmensum ab Ionia usque ad Siciliam, et huius partes esse Adriaticum Achaicum Epiroticum; maria enim vel a provinciis vel ab insulis vel a civitatibus nomen accipiunt. bene ergo 'in magno', quasi in quo etiam alia maria sunt. quidam sane Ionium ab Io Inachi filia dictum volunt, quod amata hoc mare tranaverit, quod in VII., ubi de scuto Turni loquitur, plenius invenies. non nulli Ionium ab Ionio rege, qui in insula quae ante Illyricum iacet regnaverat, dictum tradunt.

§ 3.212  HARPYIAEQUE COLUNT ALIAE ergo et Celaeno harpyia. has Hesiodus dicit Thaumantis et Electrae filias. quas sicut dictum est quidam furias putant, cum furiarum mater secundum Hesiodum Terra, secundum Aeschylum Nox sit.

§ 3.213  MENSASQUE METU hoc est sicut dictum est, pulsae a Zetho et Calai.

§ 3.214  NEC SAEVIOR VLLA PESTIS ET IRA DEUM STYGIIS SESE EXTVLIT UNDIS ut Poena in Statio. et non dicit has de inferis esse natas, sed peiores esse omnibus inde procreatis.

§ 3.216  VIRGINEI VOLUCRUM VULTUS si subdistinguas 'virginei', maior erit admiratio. FOEDISSIMA hic turpis, ut Terentius in eunucho “nunc heu videtur foedus, quia illam non habet”. alibi 'foedum' cruentum, ut “sanguine foedantem” et “foedatique ora Galaesi”.

§ 3.217  PROLUVIES sordis effusio. et vitavit ne diceret 'stercus'. et per hoc nimiam edacitatem ostendit. et quidam volunt 'proluvies', cum stercus ventris significet, a Vergilio hoc loco figuram ventris significatam, ergo quasi sannosum et panticosum ventrem. aliquando 'proluvies' sola effusio. Terentius “quod proluvium, quae haec est subita largitas”. aliquando pro aquis multis ponitur. UNCAEQUE MANUS manus pro unguibus posuit, hoc est gampsonukhas.

§ 3.218  FAME veluti fame; nam abundare dicit armenta. aut re vera 'fame', quam eis inferebat non inopia, sed avaritia. has alii famis praesides esse tradunt, quia et Phineo propterea adpositae sunt, et Troianos ab epulis prohibent, et his tantum famem praenuntiant, et ipsae sunt fame pallidae.

§ 3.219  DELATI quod necessitatis est; nam voluntate aliquo non deferimur, sed venimus.

§ 3.220  LAETA pinguia: nam in animalibus, in quibus cognosci non potest sensus, laetitiam pingue corpus ostendit, non mens, ut in hominibus. PASSIM CAMPIS Ulixis socii boves Solis occidisse inducuntur, Vergilius credibilius finxit.

§ 3.221  CAPRIGENUMQUE PECUS satis nove et adfectate. NULLO CUSTODE deest 'cum'. PER HERBAM ordo est, non 'per herbam', sed 'per campos in herbis videmus armenta'.

§ 3.222  IPSUMQUE VOCAMUS 'ipsum', id est regem deorum, aut certe praedatorem, hoc est, cui de praeda debetur aliquid: nam Romani moris fuit ut bella gesturi de parte praedae aliquid numinibus pollicerentur: adeo ut Romae fuerit unum templum Iovis praedatoris: non quod praedae praeest, sed quod ei aliquid ex praeda debeatur. vel quod hic deus iustitiae praeest. ergo cum eum invocant, testantur se nihil mali facere cum sine custode interimunt armenta.

§ 3.223  IN PARTEM PRAEDAMQUE in partem scilicet praedae.

§ 3.224  DAPIBUSQUE EPULAMUR dapes deorum sunt, epulae hominum: bene ergo utrumque posuit; nam et sacrificiis et conviviis operam tribuunt. OPIMIS pinguibus.

§ 3.225  SUBITAE pro subito. adverbium in nomen deflexum. LAPSU celeritate, ut supra. ADSUNT velocitatem ostendit.

§ 3.226  HARPYIAE ui Graeca diphthongos est: nam Latina esse non potest, quia ne u quidem habemus. CLANGORIBUS ALAS deest 'cum', ut sit 'alas quatiebant cum clangoribus', ut “atque Ixionii vento rota constitit orbis”, id est cum vento. aliter acyrologia est, si clangorem dixit alarum sonitum. sed sane hic versus qui circumductus est talis auditur 'resonant magnis stridoribus alae'.

§ 3.227  CONTACTUQUE OMNIA FOEDANT subaudiendum 'quae relinquebant'.

§ 3.228  TUM praeterea. et deest 'erat', vel 'audiebatur'. et tria mala ipsarum posuit, vocem tactum odorem.

§ 3.229  RURSUM ad illud solum pertinet 'instruimus mensas'; nam ante in speluncis non fuerant. et sciendum hanc particulam interdum sic poni, ut iteratum aliquid significet, ut si dicas 'veni ad te mane, rursum veni'. interdum sine iteratione est, ut 'fui apud te, rursum veni etiam' non ideo dicis 'rursum', quia etiam primo venisti, sed quia illic fuisti. CAVATA pro 'cava'; nam cavatum proprie manu factum dicimus.

§ 3.231  ARISQUE REPONIMUS IGNEM ecce quod dixit 'in partem praedamque Iovem'. sane sciendum iterationem hanc fieri secundum ritum sacrorum; nam displicuisse prima ex prodigiis indicatur. sunt autem hae animales hostiae, quae tantum immolantur, et caro sacerdotibus proficit. alibi tantum sanguinem in aras fundi significat, ut “sanguinis et sacri pateras”, alibi partem corporis, ut “extaque salsos porriciam in fluctus”, alibi integras victimas, ut “et solida inponit taurorum viscera flammis”.

§ 3.232  EX DIVERSO CAELI ut 'ex secreto montium': subaudis 'loco'.

§ 3.233  TURBA SONANS impetum ostendit; nam de tribus loquitur. et adludit ad furias, de quibus ait alibi “vocat agmina saeva sororum”. ergo 'turba' tamquam turba. quare turba, cum tres dixerit? quia apud Graecos qui dualem numerum habent, pluralis numerus a tribus incipit: ergo bene 'turba', quasi plures. vel 'turba' propter tumultum et strepitum alarum. alii tradunt ideo turbam, quod plures, non tres tantum harpyiae sint: alii quod eis cum furiis consortium, unde 'vobis furiarum ego maxima': alii eas etiam parcas esse, unde et divinatio ei data est. PRAEDAM PEDIBUS CIRCUMVOLAT UNCIS aut circum praedam [3.dixit] volat uncis pedibus: aut intra volam interiorem manus amplectitur praedam: unde et 'involare' dicimus intra volam tenere, unde et pyra quaedam volema dicuntur, eo quod volam impleant.

§ 3.234  POLLVIT contingit. et pollutum sacrificium contactum dicitur. et hoc est 'contactuque omnia foedant inmundo'.

§ 3.235  DIRA Sabini et Umbri quae nos mala, dira appellant.

§ 3.236  AC IVSSI hic 'iussi' utrum verbum an participium sit, id est utrum illi iussi sint, an ego iussi? TECTOSQUE PER HERBAM DISPONUNT ENSES hoc est disponunt et tectos faciunt: sic et scuta condendo latere faciunt.

§ 3.239  SIGNUM utique militare. MISENUS bene Misenum dicit tubicinem: ipse est enim qui dicitur filius fuisse Aeoli, ut “Misenum Aeoliden”: quia constat sonum omnem ex vento creari.

§ 3.240  NOVA mira, ut “Pollio et ipse facit nova carmina”: nam novum bellum non est cuius extat exemplum; Hercules enim in monte Arcadiae Stymphalo vicit Stymphalidas, ut Statius “et aerisonum Stymphalon”. aut 'nova' ideo, quia vulnerari non poterant.

§ 3.241  OBSCENAS obscenae sunt aves, quae canendo adversa significant, ut paulo post 'infelix vates'. PELAGI VOLUCRES quia dicuntur Ponti et Terrae filiae: unde in insulis habitant partem terrarum, partem maris tenentes. alii dicunt eas Neptuni filias, qui fere prodigiorum omnium pater est: nec inmerito; nam secundum Milesium Thaletem omnia ex umore procreantur: unde est “Oceanumque patrem rerum”. hinc fit ut, quotienscumque desunt parentes, redeatur in generalitatem. sic et peregrinos Neptuni filios dicimus, quorum ignoramus parentes. alii vero dicunt harpyias filias esse Thaumantis et Electrae. quidam 'pelagi' adverbialiter accipiunt, ut 'belli', ut 'domi', propterea quod res in insula geritur. FOEDARE cruentare. Ennius “ferro foedati iacent”.

§ 3.242  VIM, PLUMIS VLLAM naturale enim est ut eludat ictum plumarum levitas: unde et addidit 'plumis'. nam, quod Donatus dicit, ideo eas fuisse invulnerabiles, quia de Styge erant natae, non probatur.

§ 3.244  SEMESAM semicomesam. VESTIGIA vel pedum signa: vel indicium sordium, quibus epulas discedentes polluebant.

§ 3.246  INFELIX VATES nuntia infelicitatis, ut manti kakon. hoc est nobis infelix, ut “sis felix”, id est nobis. et videtur hic auspicii genus inducere secundum augures, quod de diris colligitur, quorum unum genus est quod ex signis colligitur, quo nunc utimur. diram autem esse harpyiam duplici modo memorat, et oscinis et alitis: etenim cum eam facit loquentem oscinis auspicium expungitur, dirum tamen quod futuram famem denuntiat; nam ipse ait “sive deae, seu sint dirae obscenaeque volucres”, et “quam vos dira fames”. verum cum ait “pinnis ablata refugit”, ab alite auspicium factum docuit; alites enim certa genera avium ab auguribus appellantur, quae pinnis vel volatu omina possunt facere: quae si fuerint prosperae, 'praepetes'; si adversae, inebrae vocantur: quod etiam in XII. signatius dicit “alitis in parvae subito collecta figuram”, ubi vere diram vult videri. RUMPIT VOCEM cum indignatione loquitur, ut “quid me alta silentia cogis rumpere?” et notandum, ut supra diximus 'rumpit vocem', cum hoc de silentio melius dicatur fieri. an 'rumpit', quia tantum humanam habens faciem contra naturam sui corporis loquitur?.

§ 3.247  BELLUM ETIAM PRO CAEDE BOUM STRATISQUE IVVENCIS iteratum est ad augendam invidiam, ut “stirpis Achilleae fastus, iuvenemque superbum”. aut num aetates boum voluit conprehendere?

§ 3.248  LAOMEDONTIADAE perfidi: a rege natum obprobrium, qui deos fefellit. sane alibi indifferenter hoc nomen ex persona poetae ponitur, ut “Laomedontius heros”, “Laomedontia pubes”. BELLUMNE necessario iteravit, ut verbum in quo culpa consistit.

§ 3.249  PATRIO REGNO aut Neptunio, aut, sicut alii dicunt, quia Thaumas, pater earum ex Electra, Ponti et Terrae filius fuit. alii 'patrio' proprio accipiunt, ut “et patrios cultusque habitusque locorum”, utique proprios; nam quam patriam agri habeant?

§ 3.250  ACCIPITE ERGO ANIMIS quia nos bellis appetitis: ac si diceret, ut futuram famem iam nunc possitis timere.

§ 3.251  QUAE PHOEBO PATER OMNIPOTENS tribuit auctoritatem, ne possint a se dicta quasi ab irata conficta contemni. simul notandum Apollinem quae dicit a Iove cognoscere. PHOEBUS APOLLO purus, inpollutus: et est Apollinis fixum antonomasivum, quod alii dari non potest; nam sunt et alia communia, ut 'pater', 'omnipotens'.

§ 3.252  FURIARUM MAXIMA adeo ipsae sunt furiae, ut et unum epitheton habeant, et causis consentiant: nam ait de Tisiphone “furiarum maxima iuxta accubat et manibus prohibet contingere mensas”; quod etiam hae faciunt et inferentes Troianis famem et praenuntiantes. alii dicunt ideo adsumpsisse sibi furiae nomen harpyiam, ut terreat.

§ 3.253  ITALIAM CURSU PETITIS ex his quae norunt fidem dicendis accommodant: id est ex hoc mihi fidem habebitis futurorum, si praecedentia vera sunt.

§ 3.255  DATAM fatis concessam.

§ 3.256  QUAM VOS DIRA FAMES ut Varro in secundo divinarum dicit, oraculum hoc a Dodonaeo Iove apud Epirum acceperunt: quod modo dixisse fingit harpyias. sed tamen colorate tangit historiam dicendo 'quae Phoebo pater omnipotens'. NOSTRAEQUE INIVRIA CAEDIS quidam 'iniuriam' pro 'vindictam' accipiunt. et harpyia ista mentitur: nam inminens Troianis fatalis est fames.

§ 3.257  AMBESAS undique esas, hoc est rotundas: maiores enim nostri has mensas habebant in honore deorum, panicias scilicet.

§ 3.258  REFUGIT non metu: nec enim minantibus convenit: sed ne posset rogatu placari.

§ 3.259  GELIDUS DERIGVIT id est gelidus factus deriguit.

§ 3.260  NEC IAM AMPLIUS ARMIS subaudis 'usi sunt'; nec enim potest esse ab inferioribus zeugma, quod plerumque fit, ut ei per omnia unus sermo sufficiat, ut “Troiugena, interpres divum, qui numina Phoebi, qui tripodas, Clarii laurus, qui sidera sentis” pro omnia 'sentis' intellegis. plerumque aliud subauditur, ut hoc loco, item “disce, puer, virtutem ex me verumque laborem, fortunam ex aliis” subaudis 'opta'; nam fortuna ex aliis non discitur.

§ 3.261  SED VOTIS PRECIBUSQUE duplici ratione placantur numina, aut votis aut precibus: unde est “Iunonis magnae primum prece numen adora, Iunoni cane vota libens”. IVBENT volunt, ut “infandum regina iubes renovare dolorem”. Terentius “iubeo Chremetem”.

§ 3.262  SIVE DEAE quia divinant. OBSCENAEQUE VOLUCRES quia in his ventris cernebant proluviem. bene autem, etiam si aves sunt, eas dicit placandas propter pessima omina.

§ 3.263  PASSIS apertis, solutis.

§ 3.264  NUMINA MAGNA hoc est Iovem Minervam Mercurium secundum Samothracas, ut “penatibus et magnis diis”. ita autem invocat, ut 'magna' dicat. MERITOS congruos, id est expiatorios: unde sequitur 'di prohibete minas'. INDICIT sacrorum verbo usus est; nam supplicationes et dies festi indici dicebantur.

§ 3.265  DII PROHIBETE MINAS hoc per speciem auguralem quae invocatio appellatur non nulli dictum putant. invocatio autem est precatio, uti avertantur mala, cuius rei causa id sacrificium augurale peragitur, ut hic de auspicio harpyiarum invocatione suscepta 'dii prohibete minas' et cetera. AVERTITE CASUM bene, etiam si contingat, casum credit esse, non ultionem. aut certe ideo 'casum', †ne si fatales averti non possit. 'casum' autem, id est periculum; nihil est enim fame gravius, quod ait postea “obscenamque famem, quae prima pericula vito”. Sallustius “sin vis obsistat, ferro, quam fame aequius perituros”. SERVATE PIOS propter facta sacrificia. merito ergo servate nos qui pii sumus, ut “quae ne monstra pii paterentur talia Troes”.

§ 3.269  VENTUSQUE GUBERNATORQUE VOCABAT honestius hac elocutione per pluralem utimur numerum, licet possit et singularis esse.

§ 3.270  MEDIO APPARET FLUCTU iuxta morem cotidianum dixit 'medio', ut si dicamus 'in medio mari naufragium fecit', cum interdum non longe a litore contingit. NEMOROSA ZACYNTHOS insulas Graeciae commemorat. hae omnes insulae Graeciae sunt, quas Homerum secutus mutatis tantum coniunctionibus de Graeco in Latinum transtulit. 'nemorosa' autem huleessa Zakunthos commemorat.

§ 3.271  SAMEQUE Cephalleniae civitas est ista: nam Samos in Asia est. NERITOS mons Ithacae.

§ 3.272  EFFUGIMUS transimus celeriter. LAERTIA REGNA inrisorie, cum praemiserit scopulos, ut “inmania saxa, vestras, Eure, domos”.

§ 3.274  LEUCATAE NIMBOSA CACUMINA MONTIS Leucata mons est altissimus, prope paeninsula, in promunctorio Epiri iuxta Ambraciam et sinum et civitatem, quam Augustus Nicopolim appellavit victis illic Antonio et Cleopatra. ibi et templum Actiaco Apollini constituit et ludos Actiacos: unde nunc Vergilius in honorem Augusti quae ipse fecit dat eius origini; nam Aeneam illic dicit ludos celebrasse, ut alibi inducit Aeneam promittentem templum Apollini, quod fecisse constat Augustum, ut “tum Phoebo et Triviae solido de marmore templum constituam”. sane de hoc Leucate amatores se in mare ad excludendum amorem praecipitare dicebantur: ut Sappho †quae his inde desiluit. hic locus vocatur †allo. hoc autem plenius ubi Damon in bucolicis loquitur invenies. NIMBOSA CACUMINA semper enim, quamvis aliis caeli partibus serenis, Leucatae montis cacumen nubibus tectum est.

§ 3.275  ET FORMIDATUS NAUTIS aut quod locus hostilis; aut propter asperitatem locorum, quia saxosa sunt; aut, ut quidam volunt, quia moris erat aliquem ei de nautis immolari, ac per hoc qui formidaretur. APERITUR APOLLO nauticum verbum, quotiens cedente eo quo inpeditur aspectus, aliquid patescit, ut “portusque patescit iam propior”.

§ 3.276  HUNC PETIMUS occurrebat: cur formidatum petitis? ideo intulit 'fessi'. vel quia hiemis inminebat adventus: nam ideo et parvae urbi successit, quia terra erat hostilis, aut ideo hostili terrae, quia erat parva. PARVAE URBI Ambraciae scilicet. 'parvae' autem in adulationem Augusti dictum; nam hanc Augustus diruit primo, quod ei bello Actiaco fuisset inimica: 'parva' ergo quam parvam fecerat Caesar. sed post eam instauravit et appellavit Nicopolim.

§ 3.278  INSPERATA TELLURE an quia saxosa loca; an quia per medios hostes navigaverant; an quia tempestate; an quia [3.cum] Graeca? nam ideo et 'potiti' sequitur. TELLURE POTITI 'potior' et 'illa re' dicimus et 'illius rei': sed per septimum casum in usu est, per genetivum figurate ponitur. Sallustius “ut prius quam legatos conveniret Adherbalis potiretur”. legimus et per accusativum, sed uti non possumus: Terentius “patria potitur commoda”.

§ 3.279  LUSTRAMURQUE IOVI aut 'lustramur', id est purgamur, ut Iovi sacra faciamus; aut certe 'lustramur Iovi', id est expiamur. piaculum enim commissum fuerat tauro in Thracia immolato, ut diximus supra, et licet multa fuissent secuta sacrificia, intellegebatur tamen adhuc numen iratum non desinentibus malis. sciendum sane moris fuisse, ut piaculo commisso ludi celebrarentur: nam cum Romani iracundia matris deum laborarent et eam nec sacrificiis nec ludis placare possent, quidam senex statutis ludis circensibus saltavit, quae sola fuit causa placationis: unde et natum proverbium est “omnia secunda, saltat senex”. quamvis hoc et alio ordine et alia ex causa narratur †sttotian. aut 'lustramur Iovi', quia supra dixerat “ipsumque vocamus in partem praedamque Iovem” et postea poena harpyiarum secuta est: ergo quoniam non ad iustum sacrificium Iovem invocaverint, ideo illi piaculum solvunt; hoc est enim 'diis lustrari', offensa eorum liberari. sane 'lustramur' apto verbo usus est mentionem ludorum facturus; horum enim certaminum sacra celebratio lustrum vocatur: lustrato enim populo dii placantur. VOTISQUE] dubium est utrum faciendis an solvendis votis. VOTISQUE INCENDIMUS ARAS id est vota facientes. dubitatur vero utrum Iovis aras, an Veneris dixerit. Varro enim templum Veneri ab Aenea conditum, ubi nunc Leucas est, dicit: quamvis Menander et Turpilius comici a Phaone Lesbio id templum conditum dicunt. qui cum esset navicularius, solitus a Lesbo in continentem proximos quosque mercede transvehere, Venerem mutatam in anuis formam gratis transvexit: quapropter ab ea donatus unguenti alabastro cum se †in dies inditum ungueret, feminas in sui amorem trahebat, in quis fuit una, quae de monte Leucate cum potiri eius nequiret abiecisse se dicitur: unde nunc auctorare se quotannis solent qui de eo monte iaciantur in pelagus. quidam id fieri propter Leucaten puerum dicunt, quem cum Apollo vellet rapere, in mare se proiecit montemque cognominem sibi fecit.

§ 3.280  ACTIA LITORA ut supra diximus, propter Augustum hoc. dicit, qui illic ludos statuit agonales, devicto Antonio et Cleopatra.

§ 3.281  PATRIAS PALAESTRAS palaestrae usus primum apud Athenienses repertus est. Troiani autem praeter Dardanum et Teucrum etiam ab Atheniensibus originem ducunt: unde et Minervam colunt. hinc est in secundo “neu populum antiqua sub religione tueri” 'antiqua' scilicet ab Atheniensibus tradita. 'Iliacis' ergo Atheniensibus, unde Ilienses didicerunt. nam et Vestam ideo Troiani colunt, quia eadem terra est, terrigenas autem Athenienses nemo dubitat.

§ 3.283  FUGAM TENVISSE feliciter navigasse: nam 'tenere' est implere, ut “ni teneant cursus certum est dare lintea retro”, id est impleant. et potest intellegi secundum communem sensum, ob hoc eos lustratos, id est expiatos, ob hoc sacrificasse et ludos celebrasse, quia hostiles terras prospera navigatione transierant.

§ 3.284  MAGNUM SOL CIRCUMVOLVITUR ANNUM antiqui tempora sideribus computabant et dixerunt primo lunarem annum XXX. dierum: unde invenitur in aliquibus DCCCC. annorum vita, scilicet lunarium. postea solstitialis annus repertus est, qui XII. continet menses. mox maiore cura annum esse magnum voluerunt omnibus planetis in eundem recurrentibus locum, et hic fit, ut supra diximus, secundum Ciceronis Hortensium post annos xii DCCCCLIIII solstitiales scilicet: bene ergo nunc 'magnum' addidit, ne lunarem intellegeres; bene solis nomen, ne, quia dixerat 'magnum', illum planetarum acciperes: de quo varia dicuntur et a Mentore et ab Eudoxo et a Ptolomaeo et ab ipso Tullio; nam in libris de deorum natura tria milia annorum dixit magnum annum tenere. possumus tamen accipere, Troianos ibi annum duodecim mensium fecisse.

§ 3.286  AERE CAVO CLIPEUM aeris cavi, ut “pulchra prole”. 'clipeum' hic masculino, at neutro alibi “clipeum super intonat ingens”. MAGNI GESTAMEN ABANTIS paenultima habet accentum. et hunc Abantem intellegamus occisum cum Androgeo apud Troiam, ut “mutemus clipeos”: sed Vergilius, amans inventa occasione recondita quaeque summatim et antiquam contingere fabulam, de Abante dixit. Abans namque, Lyncei et Hypermestrae filius, viribus praestans, cum vicinas civitates subvertisset magnusque terror universis esset, diem supremum obiit. populi autem quos ille devicerat, regno eius infesti, manu facta urbem diruituri muros subiere, cumque in eo essent ut iam civitatis potirentur, senex quidam iuvenem egregiae formae securum in publico excidio notavit in foro, cumque ex eo quaesisset, cur patriae non succurreret, respondit, quod arma non haberet. tunc senex ei Abantis arma consecrata demonstrat hortatusque est ut eis uteretur: quibus tunc sumptis iuvenis properat in aciem. hostes vero viso Abantis clipeo fugerunt. quidam sane Abantem inventorem clipei ferunt.

§ 3.287  POSTIBUS ADVERSIS FIGO proprie; figi enim dona dicuntur, ut “sacra ad fastigia fixi”. et sciendum inter sacratas res etiam dona esse, sicut in libris sacrorum invenitur, quae tamdiu dona dici possunt, quamdiu non profanentur: rite ergo dicendo 'Aeneas haec de Danais victoribus arma' ostendit clipeum quem dono obtulerat consecratum. sciendum tamen hunc clipeum ab Aenea apud Samothraciam in templo consecratum, quod poeta per transitum tetigit. REM CARMINE SIGNO 'rem' votum, id est voluntatem. 'carmine' autem epigrammate. et sciendum carmen dici quicquid pedibus continetur: nam et hic unum versum carmen dixit, et in bucolicis duo, ut “tumulo superaddite carmen, Daphnis ego in silvis hinc usque ad sidera notus, formosi pecoris custos formosior ipse”.

§ 3.288  DE DANAIS VICTORIBUS inrisio est, ut “victoresque cadunt Danai”. subaudis autem 'arma consecravit', vel posuit. sane hic 'arma' clipeum solum, ut “at Lausum socii exanimem super arma ferebant”.

§ 3.289  LINQUERE TUM PORTUS id est post insultationem carminis necessario statim fugit.

§ 3.291  AERIAS ARCES id est altas. PHAEACUM Corcyram insulam dicit, sitam inter Epirum et Calabriam, ubi regnavit Alcinous, quam incoluerunt Phaeaces. ABSCONDIMUS nauticus sermo est. sane mira usus est celeritate, ut ante absconditam quam visam insulam diceret.

§ 3.292  PORTUQUE SUBIMUS CHAONIO ut “subeunt muro”: nam si 'Chaonios' legeris, non 'Chaonio', difficilis est scansio, non excluso 's'.

§ 3.293  BUTHROTI URBEM id est Buthrotium, ut “fontem Timavi”. haec autem civitas est in Epiro, cuius pars est Chaonia, quae ante Molossia dicta est. BUTHROTI URBEM] Helenus, filius Priami, cum Epirum sacrificaturus applicasset, bos vulneratus manus ministrantis evasit. et in eo loco ubi bos cecidit urbem ex responso constituit, quam a vulnere bovis Buthrotum appellavit. posita est autem in saxo quod mari cingitur, in quo fons huius naturae esse perhibetur, ut, cum mare quietum fuerit, crescat, cum vero fluctibus attollitur, decrescat.

§ 3.294  INCREDIBILIS RERUM FAMA incredibilium rerum fama. et bene non credit: unde et postea interrogat “Pyrrhin conubia servas?”

§ 3.295  PRIAMIDEM HELENUM hoc totum cum admiratione pronuntiandum est.

§ 3.297  PATRIO MARITO atqui Thebana fuit de Thebis Phrygiis. sed aut provinciam pro patria posuit, ut “Italiam quaero patriam”, item Sallustius “Hispaniam sibi patriam esse”: aut certe secundum ius locutus est, quia uxor viri domicilium sequitur, iuncta ergo Hectori facta Troiana est; nam et 'cessisse' de iure est, cedi enim hereditas dicitur. ergo merito dicta est Heleno civi nupsisse. CESSISSE MARITO sic ait, ut dicimus: ex hereditate paterna illud mihi cessit. consuetudinis sane regiae fuit, ut legitimam uxorem non habentes, aliquam licet captivam, tamen pro legitima haberent, adeo ut liberi ex ipsa nati succederent. Pyrrhus hanc quasi legitimam habuit et ex ea filium Molossum suscepit. postea cum vellet Hermionen, Menelai et Helenae filiam, Oresti iam ante desponsatam, ducere uxorem, Orestis insidiis in templo Delphici Apollinis occisus est. verum moriens praecepit, ut Andromache, quae apud eum coniugis locum tenuerat, Heleno daretur propter supra dictum beneficium, quo eum a navigatione, ceteris Graecis navigantibus, quos tamquam vates sciebat tempestate perituros, prohibuerat. inde factum est, ut teneret regnum privigni, qui successerat patri: a quo Molossia dicta est pars Epiri, quam Helenus postea a fratre Chaone, quem in venatu per ignorantiam dicitur occidisse, Chaoniam nominavit, quasi ad solatium fratris extincti. quamvis de hoc nomine etiam aliae causae apud diversos alios inveniantur.

§ 3.300  PROGREDIOR PORTU CLASSES ET LITORA LINQUENS hysteroproteron in sensu: ante enim linquitur litus et sic a portu proceditur. sane securitatem verbo ostendit, dicens 'classes et litora linquens', quippe cum regnum civium peteret. aliter in primo “exire locosque explorare novos”. notandum sane finitum esse versum participio: quod rarum apud Latinos est, apud Graecos vitiosissimum.

§ 3.301  SOLLEMNES non festas, sed legitimas, anniversarias. TRISTIA DONA tale est illud “quem semper acerbum, semper honoratum, sic di voluistis, habebo”.

§ 3.302  IN LUCO lucum, ut supra diximus, numquam ponit sine religione; nam in ipsis habitant manes piorum, qui lares viales sunt: unde in sexto “nulli certa domus; lucis habitamus opacis”. et in quinto “tumuloque sacerdos ac lucus late sacer additur Anchiseo”. et hic lucus, qui ad reddenda sollemnia Hectori et Astyanacti fuerat dicatus. FALSI simulati.

§ 3.303  LIBABAT CINERI non dixit cuius, sed exin †latinis intellegitur. sic et 'manes'. MANESQUE VOCABAT sacrificiis inani sepulturae conciliabat manes Hectoreos. et bene in luco, ut diximus supra.

§ 3.304  AD TUMULUM id est cenotaphion. VIRIDI CAESPITE herboso.

§ 3.305  GEMINAS unam marito, alteram filio: aut certe illud respicit, quia inferi pari gaudent numero, ut “ecce duas tibi Daphni”, superi vero inpari, ut “numero deus inpare gaudet”: vel 'geminas' Diti patri et Proserpinae; †aut quia datae. {sane} mortuorum arae, deorum altaria dicuntur, ut “en quattuor aras, ecce duas tibi Daphni, duoque altaria Phoebo”: quamvis hoc frequenter poeta ipse confundat. LACRIMIS SACRAVERAT hoc tantum, ut causam lacrimarum haberet.

§ 3.307  MONSTRIS ut monstris: rebus scilicet insperatis. et hoc ad Andromachen refertur, quae putat monstrum: aut certe 'monstris', quod tunc advenerat Aeneas, cum illa manes invocaret et eum crederet esse defunctum.

§ 3.308  DERIGVIT VISU IN MEDIO dum me cernit, obstipuit: aut antequam nos manifestius videret. CALOR OSSA RELIQUIT id est extimuit, ut “solvuntur frigore membra”.

§ 3.310  VERANE TE FACIES ordo est, o nate dea, adfersne te mihi, vera facies, verus nuntius? et opportunum principium feminae, quam incertam timor fecerat. VERUS MIHI NUNTIUS ADFERS quidam sic exponunt: 'adfers' pro adfereris, id est vivus mihi nuntiaris.

§ 3.311  VIVISNE et secundum muliebrem adfectum, sicut supra dictum est, interrogat, et bene suspicatur: nam et inferis sacrificat, et in luco, in quo habitant manes.

§ 3.312  HECTOR UBI EST hoc ad Aeneae pertinet gloriam, ut ab Hectore numquam discessisse videatur. sentit autem hoc: si umbrae videntur in sacris, cur non eorum magis quibus sacrificatur? DIXIT LACRIMASQUE EFFUDIT bene postquam ad mentionem Hectoris ventum est, tacuit et flevit.

§ 3.313  FURENTI insolabiliter et inpatienter dolenti.

§ 3.314  TURBATUS lugente scilicet Andromache. Cato ait “verba tertiato et quartato quempiam dicere prae metu”. HISCO hiscere est hiare, nec loqui posse. vel 'hisco' hic loquor.

§ 3.315  VIVO EQUIDEM hoc †enim et hos legendum est. VIVO EQUIDEM ac si diceret: si tamen vita est infeliciter vivere.

§ 3.316  NAM VERA VIDES propter illud 'verane te facies'?

§ 3.317  HEV disiungendum ab interrogatione, ut separatim luctuosa vox audiatur. CASUS hic 'eventus', ut “tot casibus actos”: alibi 'periculum'. DEIECTAM CONIVGE TANTO pathos per conparationem virorum factum. EXCIPIT signate locutus est, quia 'deiectam' dixerat; excipiuntur enim quae cadunt.

§ 3.318  DIGNA congrua et priori conveniens.

§ 3.319  HECTORIS ANDROMACHE si 'Andromache', sequentibus iunge: si 'Andromachen', superioribus. sed cum supra Heleno nuptam dixerit, cur hic Hectoris dixit? sed ipse quaestionem solvit dicendo 'incredibilis'. CONUBIA SERVAS tenes, ut “et nunc servat honos sedem tuus ossaque nomen”: aut certe obtines, ut “servantem ripas”. Aut quia audierat nuptam Heleno. SERVAS pro servasti.

§ 3.320  DEIECIT VULTUM decenter, quia de concubitu admonita est. DEMISSA humili, tenui. et verecunde, quia de Pyrrho dictura est.

§ 3.321  O FELIX] bene ad interrogata non respondet. O FELIX bene et virginitatem laudat et mortem, ut ostendat se invitam Pyrrhi pertulisse conubium et esse superstitem suis miseriis. PRIAMEIA VIRGO] quia notum est nomen, omisit. PRIAMEIA VIRGO Achilles dum circa muros Troiae bellum gereret, Polyxenam visam adamavit et conditione pacis in matrimonium postulavit. alii dicunt, quod, cum ad redimendum corpus Hectoris ab Achille etiam ipsa cum patre venisset, adamata est. quam cum Troiani fraude promisissent, Paris post Thymbraei Apollinis simulacrum latuit et venientem Achillem ad foedus missa vulneravit sagitta. tum Achilles moriens petiit, ut evicta Troia ad eius sepulcrum Polyxena immolaretur: quod Pyrrhus implevit. et alius ordo fabulae huius: cum Graeci victores in patriam vellent reverti, e tumulo Achillis vox dicitur audita querentis, quod sibi soli de praeda nihil inpertivissent. de qua re consultus Calchas cecinit, Polyxenam Priami filiam, quam vivus Achilles dilexerat, eius debere manibus immolari; quae cum admota tumulo Achillis occidenda esset, manu Pyrrhi aequanimiter mortem dicitur suscepisse. invenitur enim apud quosdam quod etiam ipsa Achillem amaverit, et ea nesciente Achilles fraude et insidiis sit peremptus. ANTE ALIAS ideo felicior, quia virgo extincta est. UNA ANTE ALIAS 'ante alias' hic absoluto iunxit, ut “fida ante alias”. iungitur tamen et conparativo, ut “scelere ante alios inmanior”, et superlativo, ut “ipse ante alios pulcherrimus omnes”.

§ 3.322  HOSTILEM AD TUMULUM quia grande est mortis solatium praemissus hostis interitus. TROIAE SUB MOENIBUS ALTIS solatium dedit mortuae, quod licet ad hostilem tumulum, sed in ore patriae perierit; unde duplex felicitas, quod et virgo et in patria meruerit interire.

§ 3.323  IVSSA MORI hoc est ex praecepto Achillis, quam ad tumulum suum iussit occidi. SORTITUS quia captivi et praeda inter victores sorte dividebantur, ut est “et praedae dicere sortem”.

§ 3.324  NEC VICTORIS ERI TETIGIT CAPTIVA CUBILE singula habent enfasin suam: nam parum erat dominum dicere, nisi et victoris adderet fastum; 'tetigit' non ascendit; nec genialem lectulum, sed 'cubile'. NEC VICTORIS ERI et reliqua. merito ergo 'felix' quae sola morte tot poenas refugit. TETIGIT CAPTIVA CUBILE 'tetigit' non cum fiducia coniugali ascendit, sed ut solent captivae dominorum toros paventes leviter contingere.

§ 3.325  DIVERSA PER AEQUORA VECTAE tamquam parum fuerat, patriam incensam.

§ 3.326  STIRPIS ACHILLEAE cum magno dolore dictum 'Achilleae', quia ab eo Hector occisus est. et idem bis dixit. FASTUS superbiam. et est quartae declinationis; nam liber, qui dierum habet conputationem, secundae declinationis est: unde erravit Lucanus dicendo “nec meus Eudoxi vincetur fastibus annus” (10.187).

§ 3.327  SERVITIO ENIXAE TULIMUS hoc est pertulimus, donec in servitio positae eniteremur. et bene plurali utitur numero ad excusandum pudorem.

§ 3.328  LEDAEAM HERMIONEN id est Ledae neptem, Tyndarei uxoris, quam Iuppiter in cygnum mutatus gravidam fecit, quae ovum peperisse dicitur, unde nati sunt Helena, Castor et Pollux. LACEDAEMONIOSQUE HYMENAEOS cum ingenti felle, ac si diceret: infelices maritis semper, ut Paridi et Deiphobo.

§ 3.329  TRANSMISIT HABENDAM erili voluntate, non lege coniugii: vel quia inter captivos matrimonio fides non stabat: unde et 'habendam' dixit. et 'transmisit', quia alii tradidit, quidam 'permisit' accipiunt.

§ 3.330  EREPTAE CONIVGIS hanc Hermionen quidam dicunt, cum Oresti esset desponsata, post a Menelao apud Troiam admirante virtutem Pyrrhi, esse illi promissam. alii dicunt a Menelao quidem apud Ilium Pyrrho desponsatam, sed a Tyndareo Oresti, morante apud Troiam Pyrrho, ut quidam promissam, ut quidam coniunctam tradunt: quam cum Pyrrhus, confisus voluntate Menelai, armatus multitudine rapuisset, ab Oreste insidiis interfectus est. si ergo Orestes eam uxorem non duxerat, cur 'coniugis' posuit? sic ergo intellegendum est, quam sperabat coniugem, ut in secundo “et gener auxilium”, cum adhuc sponsus esset.

§ 3.331  SCELERUM FURIIS matricidio scilicet. Orestes enim, Agamemnonis filius, cum interfecto patre a Clytemestra coniuge et adultero Aegistho ipse subtractus periculo esset, apud Strophium, patrem Pyladis, educatus est. qui cum adolevisset cum amico Pylade, tam Aegisthum quam matrem peremit: ob quam causam furiis agitatus est nec ante furore liberatus, quam pervenisset in Tauricam regionem, ubi soror eius Iphigenia, subducta a Diana apud Aulidem sacrificio, templo Dianae praeerat et more gentis deae hospites immolabat. ibi cum ad aras pertractus esset, ut tamquam hospes occideretur, agnitus a sorore subtractus est morti: post, accepto responso, sublato Dianae simulacro, sororem reduxit in Atticam, ubi in honorem conservati numinis Tauropolin appellavit. AGITATUS stimulatus. Cicero in Rosciana “agitari et perterreri furiarum taedis ardentibus”.

§ 3.332  EXCIPIT dolo interficit, ut “aemulus exceptum Triton”. PATRIAS ARAS alii Achilleas intellegunt; [3.aut quod ibi Achilles occisus sit] nam Pyrrhus, ut in historia legimus, occiso patre in templo Apollinis Thymbraei reversus ad patriam, in numinis insultationem in templo eius Delphico aras patri constituit et illic ei coepit sacrificare: [3.neque enim aut Pyrrhus, aut Apollo Delphis oriundi sunt]. alii 'patrias' Apollineas volunt a Patris, Achaiae civitate, in qua Patrius Apollo colitur. nec debemus quaerere, cur non Delphicas dixerit, quia epitheta in alieno negotio plerumque alia ponuntur, ut in quarto “Italiam magnam Gryneus Apollo, Italiam Lyciae iussere capessere sortes”, cum a Delio tantum eum constet accepisse responsa. sunt qui dicunt ab Aesculapio aras Apollini statutas 'patrias' nominatas. alii in templo Apollinis dicunt aram fuisse inscriptam PATRIOU APOLLONOS ab hoc, quod Icadius, Apollinis et Lyciae nymphae filius, cum in adultam aetatem venisset, primo regionem in qua natus erat a matre Lyciam nominavit, deinde in ea urbem Apollini condidit, sortes et cortinam consecravit, et, ut illum patrem esse testaretur, Patara cognominavit. inde cum Italiam peteret, naufragio vexatus delphini tergo exceptus dicitur ac prope Parnasum montem delatus patri Apollini templum constituisse et a delphino locum Delphos appellasse, aras deinde Apollini tamquam patri consecrasse, quas ferunt vulgo patrias dictas. hinc ergo et delphinum aiunt inter sacra Apollinis receptum; cuius rei vestigium est quod hodieque quindecimvirorum cortinis delphinus in summo ponitur et pridie quam sacrificium faciunt, velut symbolum delphinus circumfertur, ob hoc scilicet, quia quindecimviri librorum Sibyllinorum sunt antistites, Sibylla autem Apollinis vates et delphinus Apollini sacer est. invenitur tamen apud Cornificium Longum, Iapydem et Icadium profectos a Creta in diversas regiones venisse, Iapydem ad Italiam, Icadium vero duce delphino ad montem Parnasum, et a duce Delphos cognominasse, et in memoriam gentis, ex qua profectus erat, subiacentes campos Crisaeos vel Cretaeos appellasse, et aras constituisse.

§ 3.333  REDDITA more veteri pro 'data' accipiendum est: 're' ergo abundat. Ennius annalibus “ad illa reddita nuptam”, et alibi “isque dies post aut Marcus quam regna recepit” pro accepit. aut 'reddita', quod Heleno debebatur imperium. CESSIT PARS HELENO per privignum, ut diximus.

§ 3.334  CHAONIOS COGNOMINE CAMPOS Epirum campos non habere omnibus notum est, sed constat ibi olim regem nomine Campum fuisse eiusque posteros Campylidas dictos et Epirum Campaniam vocatam, sicut Alexarchus, historicus Graecus, et Aristonicus referunt. Varro filiam Campi Campam dictam, unde provinciae nomen; post vero, sicut dictum est, Chaoniam ab Heleno appellatam, qui fratrem suum Chaonem, vel ut alii dicunt comitem, dum venaretur occiderat. alii filiam Campi Cestriam ab Heleno ductam uxorem, et eum de nomine soceri Campos, de nomine Chaone Chaonas dixisse.

§ 3.335  TROIANO A CHAONE licet superius causa huius nominis dicta videatur, tamen quidam dicunt hunc Chaonem pro omnium incolumitate, cum pestilentia laborarent socii Heleni, ex responso immolandum se obtulisse, unde in honorem eius Epirum, quae Campania dicebatur, Chaoniam nominatam. alii dicunt, [3.quod] cum Helenus cum Pyrrho ab Ilio navigaret et tempestate iactarentur, Chaonem, unum e Troianis, amicum Heleni, vovisse, ut, si illi periculum evasissent, se pro eorum incolumitate interimeret: qui se, postquam illi evaserunt, sicut promisit, occidit: unde factum est, ut ex eius nomine Helenus, adeptus regnum, Epirum Chaoniam nominaret. DIXIT nominavit, ut “fluvium cognomine Thybrim diximus” et “Italiam dixisse ducis de nomine gentem”.

§ 3.336  PERGAMAQUE 'Pergama' legendum, non ut plerique 'Pergameam', qui per inperitiam contra metrum sentiunt. decipiuntur autem dum utrumque derivativum volunt, cum sit 'Pergama' principale.

§ 3.337  SED TIBI QUI CURSUM VENTI servat hunc ordinem, ut a sui persona incipiens mox quaerat alienam, ut “sed vos qui tandem, quibus aut venistis ab oris”. et hoc totum cum admiratione dictum est. QUI VENTI id est tam prosperi. QUAE FATA tam nobis felicia.

§ 3.338  QUIS DEUS?? qui praestitit, ut te videre possemus. tale est et illud Aeneae ad Didonem adulatorium “hinc me digressum vestris deus appulit oris”. IGNARUM aliud disponentem.

§ 3.339  PUER ASCANIUS filius, quia Graeci paidas etiam filios dicunt. SUPERATNE vivit. sane nove dictum est et caret exemplo, ut pauca in Vergilio. alii dicunt 'superat' superstes est: sed 'superstes' praesentem significat, ut Cicero in Mureniana “suis utrisque superstitibus”, id est praesentibus.

§ 3.340  QUEM TIBI IAM TROIA hemistichium nec in sensu plenum. sunt autem duo talia, hoc et “concessere deum”: quem quidam ita conplevit “concessere deum profugis nova moenia Teucris”.

§ 3.341  AMISSAE CURA PARENTIS si 'parentis' Creusae accipis, occurrit illud, unde sciebat eam perisse? et alii dicunt potuisse hoc vel Heleno divinante cognosci, vel Aenea requirente per Troiam, ut “implevi clamore vias”: sed utrumque viribus caret. parentem ergo patriam accipiamus, ut Tullius “si tibi patria, quae communis omnium parens est”, et est sensus 'doletne perditam patriam'?

§ 3.342  ANIMOSQUE VIRILES atqui supra dixerat 'puer': sed 'animos viriles' ait parentum consideratione. inde et in nono de ipso “ante annos animumque gerens curamque virilem”.

§ 3.343  AVUNCULUS quidam 'avunculus' humiliter in heroico carmine dictum accipiunt.

§ 3.345  INCASSUM FLETUS et 'longos' et 'incassum' bene addidit, ut femineos monstraret adfectus.

§ 3.348  ET MULTUM LACRIMAS ordo est 'lacrimas multum fudit inter verba singula': nam si 'lacrimans' dixeris, quid fudit? et bene verba Heleno post Andromacham non dedit, ne frigeret, sicut in libro quinto Acestae.

§ 3.349  PARVAM TROIAM SIMULATAQUE MAGNIS et cetera. multi putant, Aeneam† de ea venisse ad Epirum et ibi haec loca per licentiam poeticam esse conficta. Varro Epiri se fuisse dicit et omnia loca isdem dici nominibus, quae poeta commemorat, se vidisse: unde apparet haec non esse fabulata. idem etiam Varro Troiam Epiri ab Aenea sive a comitibus eius [3.†byopator] nuncupatam docet, ubi Troiana classis Aeneam expectasse sociosque eius castra in tumulis habuisse memoratur, quae ex illo tempore Troiana appellantur: unde apparet divinum poetam aliud agentem verum semper attingere.

§ 3.350  ARENTEM pro aridum: participium vice nominis.

§ 3.351  AGNOSCO aut cognomine agnosco; aut certe quia reparatam audierat Troiam, ut “hic incredibilis rerum fama occupat aures”. AGNOSCO] nam ea agnoscimus quae iam pridem vidimus. SCAEAEQUE AMPLECTOR LIMINA PORTAE Scaea porta dicta est non a pugnis ante se factis scaevis, id est malis; nam et ante sic dicta est; nec ab itinere ingressis scaevo, id est sinistro, quod ingressi non recto eunt itinere, sed sinistro: sed a cadavere Laomedontis, hoc est scenomate, quod in eius fuerat superliminio. tamen hanc portam ex nece Achillis scaeam appellatam volunt. AMPLECTOR ut “amplexaeque tenent postes atque oscula figunt”: quasi ad Troiam pervenisset.

§ 3.352  TEUCRI pro Teucriadae.

§ 3.353  AMPLIS quod est regiae magnitudinis. ACCIPIEBAT pascebat, ut Terentius “accipit homo nemo melius neque prolixius”.

§ 3.354  AVLAI pro aulae; et est diaeresis de Graeca ratione veniens, quorum 'ae' diphthongos resoluta apud nos duas syllabas facit. aula autem proprie dicitur quae concluditur porticibus quattuor, unde superius 'porticibus' dixit.

§ 3.355  INPOSITIS AURO DAPIBUS id est cum inpositas auro dapes haberet.

§ 3.356  PROCESSIT exactus est. AVRAE VELA VOCANT hypallage est pro 'auras vocant'.

§ 3.357  CARBASUS utrum aliorum qui navigabant, an ipsorum: et utrum 'tumide', an 'tumidus auster', ut “pallidus Orcus” ? carbasus autem genus lini est, quod abusive plerumque pro velo ponitur. sane in numero singulari 'haec carbasus' dicimus, in plurali 'haec carbasa'.

§ 3.359  TROIVGENA ac si diceret 'generose', ut alibi “Dardanidae magni genus alto a sanguine divum”. Sciendum tamen, sicut veteres auctores adfirmant, peritissimos auguriorum et Aeneam et plurimos fuisse Troianos. non nulli autem dicunt a Marsya rege missos e Phrygia regnante Fauno, qui disciplinam auguriorum Italis ostenderunt. ergo 'Troiugena' sine dubio auguriorum et divinationis peritus est. INTERPRES vaticinator, qui mentem deorum mortalibus publicas. sed quia 'interpres' generale nomen est, currit per species; nam, ut ait Cicero, omnis divinandi peritia in duas partes dividitur: nam aut furor est, ut in vaticinantibus: aut ars, ut in aruspicibus, [3.fulguritis sive] fulgoratoribus, auguribus. et omnia ista ex se pendent, licet propriis finibus contineantur. unde Vergilius omnia ei dat quem vult perfectum intellegi, ut hoc loco Heleno; item alibi Asilae in decimo “cui pecudum fibrae, caeli cui sidera parent et linguae volucrum et praesagi fulminis ignes”. Varro autem quattuor genera divinationum dicit: terram, aerem, aquam, ignem: geomantis, aeromantis, pyromantis, hydromantis. Vergilius tria genera complexus est: per lauros geomantis, per sidera pyromantis, per praepetes aeromantis. DIVUM QUI NUMINA potest et 'interpres divum' distingui. sane per omnia zeugma est ab inferioribus 'sentis'. QUI NUMINA SENTIS qui suscipis numen et futura praedicis.

§ 3.360  QUI TRIPODAS SENTIS tripodes mensae fuerunt in templo Apollinis Delphici, quibus superinpositae Phoebades vaticinabantur. vel quod in eodem templo tripus est cum ossibus et dentibus Pythii serpentis. CLARII LAVRUS et hic 'qui sentis' subaudis. et Clarium oppidum est in finibus Colophoniorum, ubi Apollo colitur: unde Apollo Clarius. sane quaeritur, utrum 'Clarii' geminandum sit 'i'. et sciendum aliter non procedere: nam 'cla' brevis invenitur, ut Statius “nec Clarias hac luce fores Didymaeaque quisquam”. per laurus autem oraculum intellegimus. QUI SIDERA SENTIS qui es peritus astrologiae.

§ 3.361  ET VOLUCRUM LINGVAS qui es augur oscinum. ET PRAEPETIS OMINA PINNAE praepetes sunt quae secundo auspicio ante eum volant qui auspicatur. aves autem aut oscines sunt, aut praepetes: oscines quae ore futura praedicunt, praepetes quae volatu augurium significant, cum sunt prospera. sed praepetes aut superiora tenent, et praepetes vocantur: aut inferiora, et dicuntur inferae; praepetes autem ideo, quia omnes aves priora petunt volantes.

§ 3.362  FARE AGE hortantis est 'age', id est dic celeriter. et est ordo 'Troiugena, fare age, quae prima pericula vito, quidve sequens tantos possim superare labores'. cetera per parenthesin dicta sunt. NAMQUE OMNEM CURSUM hypallage est: nam non omnem cursum prospera dixit religio, sed omnis religio dixit prosperum cursum.

§ 3.363  CUNCTI DIVI quia quicquid audivit a diversis ad Iovem recurrit, ut diximus supra “quae Phoebo pater omnipotens, mihi Phoebus Apollo praedixit”. NUMINE autem oraculo significat.

§ 3.364  REPOSTAS pathos pro 'repositas', id est longe positas, remotas.

§ 3.365  NOVUM magnum, more suo.

§ 3.366  PRODIGIUM CANIT prodigium, portentum et monstrum modico fine discernuntur, sed confuse pro se plerumque ponuntur. Varro sane haec ita definit: “ostentum, quod aliquid hominibus ostendit; portentum, quod aliquid futurum portendit; prodigium, quod porro dirigit; miraculum, quod mirum est; monstrum, quod monet”. TRISTES IRAS deorum scilicet, propter iniurias suas.

§ 3.367  OBSCENAMQUE FAMEM aut quae homines etiam ad obscena conpellit, ut “malesuada Fames”: aut certe, quam obscena avis praedixerat. QUAE PRIMA PERICVLA VITO? QUIDVE SEQUENS TANTOS POSSIM SUPERARE LABORES duo petit: quemadmodum aut periculis careat, aut quibus consiliis par esse et laboribus possit. et totum hoc per interrogationem legendum est. QUIDVE SEQUENS quid observans.

§ 3.368  TANTOS quantos harpyia praedixerat.

§ 3.369  DE MORE scilicet sacrificantum.

§ 3.370  EXORAT PACEM DIVUM aut de sacrificantum more requirit, utrum tempus consulendi esset; nam et hoc vehementer quaeritur, ut in sexto “cum virgo poscere fata tempus ait”; aut certe, quod et melius est, de sacrificantum more ante nefas expiat ab harpyia praedictum, et sic venit ad vaticinationem. ut autem hic expiatam famem intellegamus sequens efficit locus, ut “aderitque vocatus Apollo”, cum constet, nisi in hoc intellexeris loco, famis causa nusquam invocatum esse Apollinis numen. dubitationem autem in hoc loco 'exorat' facit; nam 'orare' est petere, 'exorare' impetrare: ergo impetrat pacem aut ad inquirendum tempus, aut ad mitigandum famis periculum. VITTASQUE RESOLVIT in ratione sacrorum par est et animae et corporis causa: nam plerumque quae non possunt circa animam fieri fiunt circa corpus, ut solvere vel ligare, quo possit anima, quod per se non potest, ex cognatione sentire. inde est “unum exuta pedem vinclis in veste recincta”. bene ergo Helenus cuncta corporis solvit, ne qua parte animo religato ad numen accedat.

§ 3.371  SACRATI CAPITIS diis et vaticinationibus dicati.

§ 3.372  MULTO NUMINE multa veneratione numinis. SUSPENSUM si 'suspensus', ipse numinis plenus; si 'suspensum', me sollicitum et attentum.

§ 3.373  DEINDE CANIT post peracta sollemnia.

§ 3.374  NATE DEA ordo est 'nate dea pauca tibi expediam dictis; prohibent nam cetera parcae scire Helenum, farique vetat Saturnia Iuno': omnia, inquit, vates novit, sed non omnia permittitur dicere, fatis prohibentibus; etiam ex his quae novi, multa me vetat dicere Iuno Saturnia. MAIORIBUS caelestibus, propter sideris cursum, cuius fuit explanatio per Creusam. MAIORIBUS AVSPICIIS] [3.ergo] maiora sunt, quibus praeter tripudium auspicari ius est neque precatio adhibetur, sicut hoc loco nullum deum precatur Aeneas. aut in his versibus 'nam te maioribus ire per altum auspiciis' et reliqua 'auspiciis', quia auspicia maiora, aut maioribus dicuntur, quibus augurium avium aliarumque rerum eripitur, ut puta, si parra vel picus auspicium dederit, et deinde contrarium aquila dederit, auspicium aquilae praevalet. ergo quia notum est esse apud augures auspiciorum gradus plures, et augur loquitur auguriorum perito, ideo 'maioribus auspiciis' dixit. auspicium autem est volatus avium, qui indicat agendum vel omittendum esse quod quis coeperit; dictum ab ave inspicienda quasi avispicium. PER ALTUM per limitem fortunae superioris.

§ 3.376  SORTITUR] id est sorte decernit vel sortitione distribuit. SORTITUR disponit, ordinat. et bene adlusit quasi Apollinis sacerdos, cuius propriae sunt sortes. VOLVITQUE VICES definitio fati secundum Tullium, qui ait “fatum est conexio rerum per aeternitatem se invicem tenens, quae suo ordine et lege variatur ita tamen, ut ipsa varietas habeat aeternitatem”. et hic 'vices' vicissitudines, alibi pericula, ut “vitavisse vices Danaum”.

§ 3.377  PAUCA TIBI E MULTIS duo se dicit esse dicturum, quemadmodum possit tute navigare, et quibus signis Italiae regna cognoscat. HOSPITA AEQUORA vicina; nihil enim nobis hospitio esse vicinius constat.

§ 3.378  AVSONIO PORTU ut in Ausonia, quasi in portu et in litore, conquiescat.

§ 3.379  PROHIBENT NAM CETERA SCIRE hic distinguendum; et est sensus 'cetera te scire non sinunt fata, Helenum vero Iuno prohibet dicere etiam ea quae audire poteras', et vacat 'que', ut solet frequenter. male autem sentiunt qui distingunt 'scire Helenum', cum legerimus in Lucano “venit aetas omnis in unam congeriem miserumque premunt tot saecula pectus” (5.177), item alibi “nec tantum prodere vati quantum scire licet” (5.176). et adeo repletus numine novit omnia sacerdos, ut refrenetur ad certa dicenda: nam dicendo 'Helenum farique vetat Saturnia Iuno' ostendit praemissum ad Aeneam pertinere; aliter suum non interponeret nomen. prohibet autem scire mortem patris ad augendum inopinatum dolorem; tempestatem ab Aeolo inmissam; amorem Didonis, in quo et gaudium quidem est, sed quod inprovisum vile creditur. et si sciret Aeneas, se de Africa exiturum, non facile Didonis consentiret amoribus. novimus autem hoc Iunonem agere, ut, si possit fieri, “regnum Italiae Libycas averteret oras”. inopinatum vero dolorem etiam Aeneas conqueritur, ut “nec vates Helenus, cum multa horrenda moneret, hos mihi praedixit luctus”.

§ 3.382  IGNARE pro 'ignarus', casus pro casu: dicit autem ignarum fati. Persius “censoremve tuum, vel quod trabeate salutas”.

§ 3.383  LONGA PROCUL non situ, quam paene videt: sed necessitate fatali. significat autem difficilem circuitum. VIA INVIA Aeneae scilicet.

§ 3.384  TRINACRIA quae Latine Triquetra dicitur, quam multi Trinacriam dicunt, sub hac differentia, ut quotienscumque Sicilia significatur, Trinacria totum per 'r' dicatur, quotiens Sicula, per unam 'r' ut “Trinacia cernitur Aetna”. LENTANDUS aut lente tibi navigandum est; nam totam Siciliam circumiit: aut 'lentandus tibi remus est', id est flectendus: unde 'lentum vimen' dicimus, id est flexile. et quidam 'lentandus' nove verbum fictum putant, sed in annalibus legitur “confricati oleo lentati, paratique ad arma”, a verbo 'lentor'.

§ 3.386  INFERNIQUE LACUS Lucrinum et Avernum dicit, inter quos est spelunca, per quam ad inferos descendebatur; unde eos dixit infernos. AEAEAEQUE INSULA CIRCAE qui nunc Circeius mons a Circe dicitur, aliquando, ut Varro dicit, insula fuit, nondum siccatis paludibus, quae eam dividebant a continenti. 'Aeaea' autem dicta ab aspernantium voce, propter celebratas illic corporum mutationes: unde est “inaccessos ubi Solis filia lucos”. 'Aeaeae' autem tres sunt diphthongi: nam genetivus est ab Aeaea. quidam pro eoa, id est orientalis, quia Solis filia traditur, accipiunt. alii non Circe Aeaea, sed insula quae et Aeaea.

§ 3.387  QUAM TUTA POSSIS URBEM COMPONERE TERRA ante cuncta lustrabis, quam possis urbem tuta terra componere. 'tuta' autem propter Thraciae et Cretae discrimina.

§ 3.388  SIGNA TIBI DICAM deest 'ergo'. et notandum quia non eo ordine, quo promiserat, dicit; ante enim dicit de civitate condenda, sic de tuta navigatione.

§ 3.389  SECRETI AD FLUMINIS Tiberini. LITOREIS litus dicitur quicquid iuxta aquam est: unde nunc ripam fluminis litus vocavit.

§ 3.390  SUS naturaliter longa est, licet in genetivo corripiatur, ut 'bos' 'pes' 'res' 'spes'. de hac autem sue alii dicunt secundum Vergilium quod in Italia inventa sit, alii, quod secum eam more navigantum Troiani portaverint et oraculo cognoverint ibi esse condendam civitatem, ubi sus illa post fugam fuisset inventa. dicitur ergo in Campaniam fugisse et inventa in Laurolavinio: a qua Ascanius post Albae nomen inposuit.

§ 3.391  TRIGINTA CAPITUM FETUS ENIXA prodigiale est hoc, quo significatur triginta annis regnaturus Ascanius.

§ 3.392  ALBI CIRCUM UBERA NATI Varro dicit etiam hoc signi fuisse, quod, cum etiam alterius coloris porci in fetu huius porcae fuerint, albi tantummodo circa ubera sint reperti.

Tous les livres