Commentarii in Vergilium (page 5)

Servius · Langues

Texte latin, domaine public · Source : topostext.org · 13 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

§ 3.393  IS LOCUS URBIS ERIT id est in ipsa regione: nam et Lavinium et Alba longe a litore sunt. REQUIES errorum scilicet: alioquin bello conflictatus est.

§ 3.394  HORRESCE pro 'horrueris', vel pro 'horrescas', id est timeas.

§ 3.395  VIAM id est rationem: et non dicit, quia etiam profutura est fames, ut “haec erat illa fames: haec nos suprema manebat exitiis positura modum”. ADERITQUE VOCATUS APOLLO nunc 'vocatus', quia, ut supra diximus, expiatorium fecit sacrificium.

§ 3.396  HAS AUTEM TERRAS quasi ostendentis est: nec enim Calabria ab Epiro longo distat spatio.

§ 3.397  NOSTRI AEQUORIS Epirotici, quo Calabriae litus adluitur.

§ 3.398  MALIS GRAIS aut a persona Aeneae epitheton est, aut ad discretionem malorum et bonorum. a multis sane amphibolia putatur; potest enim aut catholicon esse epitheton Grais, vel eis habitantibus Grais, qui mali sunt, ut est “illud saepe malae legere novercae”.

§ 3.399  HIC ET NARYCII POSVERUNT MOENIA LOCRI Locri socii Aiacis Oilei fuerunt, Epizephyrii et Ozolae. sed post tempestatem montis Capherei Epizephyrii tenuerunt Bruttios: et hos nunc dicit: Ozolae vero tenuerunt Pentapolim; inde est “Lybicone habitantes litore Locros”. quin etiam de Ozolis legitur, quod delati Tinneiam ulterius accesserint et civitatem condiderint, quae nunc Uzalis dicitur. Narycii autem a loco dicti sunt provinciae suae, Ozolae a putore paludis vicinae. alii Narycios Opuntios, eosdem et Epicnemidios dicunt; namque prius Naryx, Opus postea dicta, eadem autem et Epicnemidia vocatur; est enim Cnemis promontorium, in quo Opuntii Locri positi sunt, a quibus originem trahunt qui in Italia sunt, et appellantur Epizephyrii, quod Zephyrium promontorium vocatur a Graecis, in quo sunt conditi Locri qui in Graecia sunt. hi vero qui iuxta Delphos colunt Ozolae nuncupantur, sive a foetore draconis, quem Apollo interemit, seu quod uxores eorum Veneris ira viris suis fuerint foeditate taetri odoris invisae; qui autem Libyam delati sunt Nasamones appellantur, ut Cornelius Tacitus refert, oriundi a Naryciis, quod ibi invenies ubi ait “Lybicone habitantes litore Locros”.

§ 3.400  SALLENTINOS OBSEDIT MILITE CAMPOS Sallentinum promunctorium Italiae est inter Calabriam et Bruttios: nam ut ait Sallustius “omnis Italia coacta in angustias finditur in duo promunctoria, Bruttium et Sallentinum”.

§ 3.401  LYCTIUS IDOMENEUS a Lycto, Cretae civitate, unde propter supra dictam pulsus est causam. ad Italiam venisse ac post dicitur in Asiam profectus decessisse. alii hunc regressum consedisse apud Apollinem Clarium tradunt. DUCIS MELIBOEI PHILOCTETAE a Meliboea, civitate Thessaliae, de qua fuit. 'Meliboei' ergo dixit pro 'Meliboeensis'.

§ 3.402  SUBNIXA PETILIA MURO civitas cincta muro modico, ut “crinemque madentem subnixus rapto potitur”. 'Petilia' dicta vel apo tou petasthai, id est volare, quod captato augurio est condita, vel quod post relictum Ilium, quo ducebatur a Graecis, eam petivit civitatem. 'Petilia' sane numeri est singularis. multi ita intellegunt, non 'Philoctetae Petilia', sed 'Philoctetae muro'; nam ait Cato, a Philocteta, condita iam pridem civitate, murum tantum factum. alii 'subnixam' ideo accipiunt, quia inposita est excelso muro, ut Coelius historicus ait. Philoctetes autem fuit Poeantis filius, Herculis comes, quem Hercules, cum hominem in Oeta monte deponeret, petiit, ne alicui sui corporis reliquias indicaret. de qua re eum iurare conpulit, et ei pro munere dedit sagittas hydrae felle tinctas. postea Troiano bello responsum est, sagittis Herculis opus esse ad Troiae expugnationem. inventus itaque Philoctetes cum negaret primo se scire ubi esset Hercules, tandem confessus est mortuum esse. inde cum acriter ad indicandum sepulcrum eius cogeretur, pede locum percussit, cum nollet dicere. postea pergens ad bellum cum exerceretur sagittis, unius casu vulneratus est pedem, quo percusserat tumulum. ergo cum putorem insanabilis vulneris Graeci ferre non possent, diu quidem eum pro oraculi necessitate ductum tandem apud Lemnum sublatis reliquerunt sagittis. hic postea horrore sui vulneris ad patriam redire neglexit, sed sibi parvam Petiliam in Calabriae partibus fecit. alii eum adductum a Graecis ad Troiam ad occidendum sagittis Paridem dicunt, quia etiam Paridis mors inter fatalia dicitur fuisse Troiana.

§ 3.403  TRANSMISSAE quidam 'transmissae' legunt, ut sit praepositio; trans autem adverbium, †ut sit 'transtulit'.

§ 3.404  IN LITORE in Italia scilicet.

§ 3.405  PURPUREO VELARE COMAS subaudis 'cura' aut 'memento': aut certe, quod est melius, 'velare' imperativus sit, non infinitivus.

§ 3.406  HONORE sacrificio. HOSTILIS FACIES OCCVRRAT quidam Ulixen dicunt, alii Diomeden.

§ 3.407  ET OMINA TURBET sacrificii ordinem rumpat, quod est piaculum. significat autem ut dictum est Diomeden, qui cum multis casibus adfligeretur, Palladium, quod apud ipsum erat, Troianis oraculo iussus est reddere. quod cum vellet implere, Aeneam invenit sacrificantem: qui, ut supra diximus, sacrificii ordinem non rupit, et Palladium Nautes accepit: unde Nautiorum familia Minervae sacra servabat. sane sciendum sacrificantes diis omnibus caput velare consuetos ob hoc, ne se inter religionem aliquid vagis offerret obtutibus, excepto tantum Saturno, ne numinis imitatio esse videretur. et Herculi in templo suo, quia et ipse capite operto est, vel quia haec arae ante adventum Aeneae a Iano vel Evandro consecratae sint. sane quidam dicunt absurde, ab Heleno Diomeden suppressum; sed intellegendum est de industria factum, ne terror iniceretur Aeneae.

§ 3.409  HAC CASTI pii, ut “nulli fas casto sceleratum insistere limen”. IN RELIGIONE in observatione perpetua. NEPOTES appellando 'nepotes' gradus futurae cognationis ostendit.

§ 3.410  AST UBI pro postquam; et est temporis adverbium. DIGRESSUM a litore Calabriae.

§ 3.411  ANGUSTI RARESCENT CLAVSTRA PELORI ideo quia a continenti, id est a columna usque ad Pharon tribus milibus distat. 'rarescent' autem ideo, quia venientibus de Ionio propter curvaturam litorum clausae videntur angustiae, quae paulatim propinquantibus aperiri videntur. PELORI promunctorium Siciliae est secundum Sallustium, dictum a gubernatore Hannibalis illic sepulto, qui fuerat occisus per regis ignorantiam, cum se eius dolo propter angustias freti crederet esse deceptum, veniens de Petilia: quamquam legerimus, etiam ante Pelorum dictum.

§ 3.412  LAEVA TIBI TELLUS venientis personam respexit: nam de Ionio navigantes si fretum petant, dextrum teneant litus necesse est; sin alias, sinistrum.

§ 3.413  AEQUORA CIRCVITU totam enim transiturus est Siciliam.

§ 3.414  HAEC LOCA ut etiam Sallustius dicit “Italiae Siciliam coniunctam constat fuisse: sed medium spatium aut per humilitatem obrutum est, aut per angustiam scissum. ut autem curvum sit, facit natura mollioris Italiae, in quam asperitas et altitudo Siciliae aestum relidit”. QUONDAM tria tenet tempora, sicut 'olim': praesentis, ut “quondam etiam victis redit in praecordia virtus”; praeteritum, ut “quondam Cretae fertur labyrinthus in altae”; futurum “nec Romula quondam ullo se tantum tellus iactabit alumno”.

§ 3.415  TANTUM AEVI LONGINQUA et reliqua. parenthesis: nam ordo est 'haec loca vi quondam dissiluisse ferunt'. AEVI LONGINQUA pro longi. 'aevum' pro tempore posuit, ut “aevoque sequenti”. alibi pro annis, ut “vos o quibus integer aevi sanguis ait”.

§ 3.416  DISSILVISSE FERUNT hinc apparet bene dictum “unctos saluere per utres”. nam ut 'dissilui', sic 'salui' facit. Cicero “cum hic de raeda reiecta paenula desiluisset”. est enim positio 'salio salis salui', item in conpositione 'dissilio dissilui'. CUM PROTINUS continuo: et modo adverbium loci est, alibi temporis est, ut “protinus aerias Phaeacum abscondimus arces”.

§ 3.417  FORET ab infinito est: sed modo praeteritum significat tempus, quod rarum est; saepius enim futurum significat. VENIT MEDIO in medium, ut “it clamor caelo”.

§ 3.418  HESPERIUM SICULO LATUS ABSCIDIT hypallage est: nam minora a maioribus segregantur, sed contra dixit. ABSCIDIT propter metrum 'ci' corripuit per poeticum morem.

§ 3.419  INTERLVIT interlabitur, pontus scilicet. AESTU aestum poetae maris angustias artati ideo appellant, quod ibi commotione reciproci cursus mare videatur aestuare.

§ 3.420  DEXTRUM SCYLLA LATUS LAEVUM INPLACATA CHARYBDIS de Ionio venientibus. Scylla enim in Italia est, Charybdis in Sicilia. Scylla autem ipsa Phorci et Creteidos nymphae filia fuit. hanc amabat Glaucus, quem Circe diligebat; et quoniam pronior in Scyllam fuerat, irata Circe fontem, in quo illa consueverat corpus abluere, infecit venenis: in quem illa cum descendisset, pube tenus in varias mutata est formas. horrens itaque suam deformitatem se praecipitavit in maria. alii a Glauco, cum sperneretur a Scylla, rogatam Circen et iam ita, ut legatur, mutatam dicunt. alii a Neptuno amatam, cum illa Glaucum amaret, rivalitatis dolore in hoc monstrum mutatam. Homerus hanc dicit inmortale monstrum fuisse. Sallustius saxum esse dicit simile formae celebratae procul visentibus. canes vero et lupi ob hoc ex ea nati esse finguntur, quia ipsa loca plena sunt monstris marinis, et saxorum asperitas illic imitatur latratus canum. sane alia Scylla fuit, de qua in bucolicis plenius dictum est. [3.legimus etiam “nunc nemora ingenti vento, nunc litora plangunt”. si ergo 'plangunt' dicimus, et 'latrant' non incongrue posuit.] Charybdis autem in Siciliae parte posita femina fuit voracissima, ex Neptuno et Terra genita, quae, quia boves Herculis rapuit, fulminata a Iove est et in maria praecipitata: unde naturam pristinam servat; nam sorbet universa quae prehendit et secundum Sallustium ea circa Tauromenitanum egerit litus. de hac Cicero in Philippicis ait “Charybdis: quae si fuit, animal fuit unum”.

§ 3.421  OBSIDET ad transeuntium insidias. BARATHRI barathrum est inmensae altitudinis nomen: unde sequitur 'sorbet in abruptum': quod Graece barathron dicitur. TER GURGITE VASTO aut 'ter' pro 'saepe' posuit, finitum pro infinito, aut ter uno die.

§ 3.423  ALTERNOS singulos, non omnes simul, ut “vix hostem alterni si congrediamur habemus”; aut 'alternos' vicissim, quia accipit, ut vomat, rursus vomit, ut accipiat.

§ 3.424  COHIBET SPELUNCA hypallage est in sensu; nam ipsa se tenet intra speluncam secundum fabulam.

§ 3.425  TRAHENTEM Sallustius “quo forte inlata naufragia sorbens gurgitibus occultis milia sexaginta Tauromenitana ad litora trahit”. ergo et 'sorbet' et 'trahit' de Sallustio.

§ 3.426  PRIMA nominativus est pluralis a neutro. et est Graeca figura, ta prota anthropos.

§ 3.427  PUBE TENUS 'tenus' praepositio ablativa quidem est, sed figurate etiam genetivo cohaeret, ut “et crurum tenus a mento palearia pendent”. sane gaudet postpositione. PISTRIX si navem intellegas, haec pistris huius pistris facit; si de belua, haec pistrix, huius pistricis facit.

§ 3.428  COMMISSA LUPORUM coniuncta et coagmentata: ipsa scilicet, ut “portam quae ducis imperio commissa recludunt”. et figurate locutus est, ut “oculos suffusa”. est autem haec elocutio: postrema, id est ta eskhata, commissa erat luporum utero caudas delphinum, id est commissas habebat. et quidam volunt 'commissa' dici quae diversa iunguntur.

§ 3.429  PRAESTAT melius est.

§ 3.430  CESSANTEM inmorantem, quod sequentia indicant 'longos et circumflectere cursus'. Terentius “si absis uspiam, aut ibi si cesses”, sed alibi “quid illic natus cessat cum Syro”.

§ 3.431  INFORMEM hic 'quae confusae sit formae', alibi deformem “nec sum adeo informis”, alibi monstrum “informe ingens”, quod humanam excedat formam.

§ 3.432  CAERULEIS CANIBUS variavit nunc 'canes' dicendo, cum supra dixerit 'lupos'.

§ 3.433  PRAETEREA hinc ostenditur cuncta scire Helenum et iam infensam Iunonem, sed prohiberi dicere, ut diximus supra. HELENO PRUDENTIA in homine enim prudentia est, in vatibus fides.

§ 3.434  VERIS IMPLET oraculis, ut Lucanus “atque hominem toto sibi cedere iussit pectore” (5.168).

§ 3.437  IVNONIS MAGNAE id est supernae; nam legimus “Iunoni infernae dictus sacer”.

§ 3.438  PRECE NUMEN ADORA IVNONI CANE VOTA LIBENS his enim Iuno praecipue delectatur, id est hymnis et prece. CANE [3.autem] de historia est; nam et bello Punico matrimi et patrimi cantaverunt Iunoni. et bene tria posuit quae ad religionem pertinent: precare, vove, solve. DOMINAM hic abusive dominam Iunonem appellavit, cum proprium hoc nomen matris deum sit.

§ 3.439  VICTOR propositi tui effector, “ut illi victor ego, et Tyrio” et reliqua.

§ 3.441  CYMAEAM URBEM sicut “Buthroti arcem”, “fontem Timavi”. Euboea insula est, de cuius civitate Chalcide profecti sunt ad novas sedes quaerendas, et haud longe a Bais, qui locus a socio Ulixis Baio illic sepulto nomen accepit, invenerunt vacuum litus, ubi visa muliere gravida civitatem condiderunt: quae res fecundam ostendebat fore rem publicam: et eam Cumas vocaverunt, sive ab egkuo, id est praegnante, sive apo ton kumaton, id est undis; nam kumata dicuntur. 'u' autem Latini in 'u' vertunt, ut 'Byrria' 'Burria'.

§ 3.442  DIVINOSQUE LACUS consecratos, Avernum et Lucrinum. 'Avernus' autem in plurali numero 'Averna' facit, ut 'tartarus' 'tartara': unde est 'Averna sonantia silvis'. sane hic lacus ante silvarum densitate sic ambiebatur, ut exhalans inde per angustias aquae sulpureae odor gravissimus supervolantes aves necaret: unde et Avernus dictus est, quasi aornos. quam rem Augustus Caesar intellegens, deiectis silvis ex pestilentibus amoena reddidit loca.

§ 3.443  INSANAM VATEM alii magnam dicunt, sed melius deo plenam et vaticinatricem intellegimus. INSANAM VATEM] quia duo genera vaticinandi sunt, aut simplex, ut Heleni, aut per furorem, ut Sibyllae. VATEM] [3.quia] vates a vi mentis appellatos, Varro auctor est. SUB IMA in ima, ut “namque sub ingenti lustrat dum singula templo”.

§ 3.444  FATA CANIT FOLIISQUE NOTAS ET NOMINA MANDAT tribus modis futura praedicit: aut voce, aut scripto, aut signis, id est quibusdam notis, ut in obelisco Romae videmus: vel, ut alii dicunt, notis litterarum, ut per unam litteram significet aliquid. in foliis autem palmarum sibyllam scribere solere testatur Varro. FOLIIS palmae. NOTAS litteras. NOMINA verba.

§ 3.445  CARMINA VIRGO quia eius responsa versibus scribebantur. 'virgo' vero Phemonoe dicta est: nam sibylla appellativum est nomen, adeo ut Varro quot sibyllae fuerint scripserit. sibylla autem dicitur omnis puella, cuius pectus numen recipit: nam Aeolii sious dicunt deos, boule autem est sententia: ergo sibyllas quasi siou boulas dixerunt. inde est “magnam cui mentem animumque Delius inspirat vates”. sane sciendum omnia responsa sibyllae plus minusve centum contineri sermonibus: unde Vergilius ait “quo lati ducunt aditus centum, ostia centum, unde ruunt totidem voces, responsa sibyllae”.

§ 3.446  DIGERIT ordinat, disponit. IN NUMERUM in ordinem, ut continuatio carminum fiat, unde est “numeros memini si verba tenerem”. SECLUSA pro 'inclusa': praepositio pro praepositione.

§ 3.448  VERSO CARDINE aperta ianua, per periphrasin.

§ 3.449  TURBAVIT IANVA FRONDES non ianua, sed ventus, qui per ianuam ingreditur.

§ 3.450  NUMQUAM pro 'non'.

§ 3.451  SITUS positiones et ordines. alibi 'situ' vetustate, ut “en ego victa situ”. alibi squalore “per loca senta situ”.

§ 3.452  INCONSULTI inscii rerum, ignari, sine consilio. et consultus est qui consulitur, inconsultus qui non accipit consilium. INCONSULTI] sine responso, quibus consultum non esset, ut inconsultos incautos dicimus, qui sine consilio aliquid adgrediuntur.

§ 3.453  NEQUA MORAE 'nequa' pro 'non' aut 'nulla', hoc est nullum damnum te ex mora fecisse credideris.

§ 3.455  VI VELA VOCET valde vocet.

§ 3.456  ORACULA fata, responsa.

§ 3.457  IPSA CANAT ne te mittat ad ea quae in foliis notat. VOLENS quae velle habet: nam 'volitura', aut propter asperitatem sermonis noluit dicere: aut 'volens', quia cogi non potest si nolit: aut ut in sacrificiis 'uti volens propitiusque'.

§ 3.458  ILLA TIBI ITALIAE POPULOS et cetera. bene haec ad sibyllam distulit, quia ipse de cursu tantum interrogatus est. et quia 'bella' terribile nomen intulerat, statim evadendi spem adiecit 'et quo quemque modo fugiasque ferasque laborem'.

§ 3.460  VENERATA quam tu veneratus sis, vel venerata pro te deos, id est rogatis pro te diis.

§ 3.461  HAEC SUNT QUAE NOSTRA LICEAT TE VOCE MONERI bene cum praescriptione, ne falsidicus vel minus peritus postea putaretur sacerdos.

§ 3.463  EFFATUS AMICO EST poeta divinus peritiam suam inventa occasione semper ostendit; 'effatus' ergo verbo augurali usus est, quia scit loca sacra, id est ab auguribus inaugurata 'effata' dici: ergo religioso verbo voluit uti, qui potuit dicere 'quae postquam vates sic ore est fatus amico'. 'effatio' dicta est pro locutione, quod ubi quid loquimur 'famur'.

§ 3.464  AURO GRAVIA utrum aurea, an quibus non totis aureis addito auro pondus accesserit? et GRAVIA 'a' finalitatis ratione producitur, sed satis aspere: nam in nullam desinit consonantem, ut “omnia vincit Amor, et nos cedamus Amori”, item “at tibi Thymbre caput Euandrius abstulit ensis”. ELEPHANTO pro ebore posuit: Graece dixit.

§ 3.465  STIPAT denset: unde stipatores dicuntur qui in navibus conponunt, a stipa.

§ 3.466  DODONAEOS id est Epiroticos, a civitate Epiri Dodona. laudavit a regione, ut vasa Corinthia. quidam dicunt ita: ubi aes optime fusum, sicut et apud Corinthum: vel 'Dodonaeos' quales sunt in templo Dodonaei Iovis. haec autem regio in finibus Aetolorum est, ubi Iovi et Veneri templum a veteribus fuerat consecratum. circa hoc templum quercus inmanis fuisse dicitur, ex cuius radicibus fons manabat, qui suo murmure instinctu deorum diversis oracula reddebat: quae murmura anus Pelias nomine interpretata hominibus disserebat. sed cum hic ordo oraculorum per multa tempora stetisset, ab Arce latrone Illyrio excidi quercus praecepta est; unde factum est, ut postea fatidica murmura cessarent. narratur et aliter fabula: Iuppiter quondam Hebae filiae tribuit duas columbas humanam vocem edentes, quarum altera provolavit in Dodonae glandiferam silvam Epiri ibique consedit in arbore altissima praecepitque ei qui tum eam succidebat, ut ab sacrata quercu ferrum sacrilegum submoveret. ibi oraculum Iovis constitutum est, in quo sunt vasa aenea, quae uno tactu universa solebant sonare. altera autem columba pervenit in Libyam et ibi consedit super caput arietis praecepitque ut Iovis Ammonis oraculum constitueretur. LEBETAS ollas aereas. Graece dixit; zemas enim vulgare est, non Latinum.

§ 3.467  HAMIS AUROQUE hamis aureis, hen dia duoin. 'hamis' autem catenis vel circulis significat. TRILICEM trino nexu intextam.

§ 3.468  CONUM INSIGNIS GALEAE a parte totum; nam conus est curvatura, quae in galea prominet, super quam cristae sunt. coni tamen appellationem sciendum a Graeco tractam. CRISTASQUE COMANTES proprie. sicut dictum est Graecorum sic erant, ut “deinde comantem Androgei galeam”. et est participium 'comantes' nothum; non enim est verbum 'como'.

§ 3.469  SVA DONA PARENTI id est Anchisae. 'sua' autem congrua meritis, apta aetati.

§ 3.470  DUCES equorum scilicet, quos vulgo agasones vocamus, ut “effunditque ducem”. alii duces itinerum accipiunt.

§ 3.471  REMIGIUM SUPPLET bene verbo militiae usus est, ut supplementum diceret; nam multos in Creta perdiderat.

§ 3.472  VELIS APTARE IVBEBAT subaudis 'socios' a superioribus. et bene servat to prepon, ut ubique Anchisen inducat iubentem navigationem, ut “et pater Anchises dare fatis vela iubebat”.

§ 3.473  FERENTI pro secundo, [3.sed] vel flanti, vel cum flare coepisset.

§ 3.475  ANCHISA bene, cum Veneri libidinem non obicit, dicendo coniugium maiorem honorem Anchisae tribuit. 'Anchisa' autem vocativus hic non est Latinus, nam brevis esset 'a', ut 'o Catilina': Graecus est ergo, de quo valde apud †eos quaeritur quemadmodum exeat ab his nominibus, quae in 'es' mittunt nominativum. nam 'Tydides' 'Tydide' facit, ut “Danaum fortissime gentis Tydide”. 'Atrides', cum sit simile, 'Atrida' facit, ut Horatius “ne quis humasse velit Aiacem, Atrida, vetas cur?” tale est ergo et 'Anchisa'. sane apud Latinos horum nominum causa manifesta est: nam nominativum ipsum in 'a' mutant et recipiunt Latinam declinationem, ut 'Atrides' 'Atrida', 'Scythes' 'Scytha'. DIGNATE digne habite, digne iudicate. nam modo non agentis habet, sed patientis imaginem; illud est in primo “haud equidem tali me dignor honore”.

§ 3.476  CURA DEUM id est amor, ut alibi “Veneris iustissima cura”. BIS PERGAMEIS EREPTE RVINIS probavit curam deorum. et sciendum, rhetorica esse argumenta, quae a contrariis laudant. quod enim supra Anchises infelicitatis putavit, ut “satis una superque vidimus excidia”, hoc iste argumento convertit in laudem. 'bis' autem propter Herculem et Graecos, qui expugnavere Troianos.

§ 3.477  ECCE TIBI aut vacat 'tibi', ut in Tullio “qui mihi accubantes in conviviis”: aut certe altius dictum est 'tibi', ac si diceret: qui Italiae hanc tantum visurus es partem, non etiam eam quam Aeneae fata promittunt. aut certe 'tibi' id est quod ad te attinet; nam ita veteres ponebant, ut Terentius in adelphis “en tibi autem: quid est? lupus in fabula”. et cur haec Aeneae non dicit? aut sufficere putat quae illi vaticinatus est, ut retineat illa, aut ambobus dicit ad unum loquendo. AVSONIAE Italiae, a rege Ausone. ARRIPE invade: illic enim est sacrificaturus.

§ 3.478  ET TAMEN anakolouthon est; non enim praemisit 'quamquam vicina sit'. PRAETERLABARE NECESSE EST praeternaviges. et bene positum 'necesse est', ne fatigato longae navigationis denuntiatio dura videretur.

§ 3.479  PANDIT APOLLO Laurolavinatem agrum significat, ad quem venturus est.

§ 3.480  VADE AIT bis haec est in Vergilio iteratio, ut hoc loco: nam cum supra 'compellat' dixerit, intulit modo 'ait'. item in quinto cum praemiserit “fidam sic fatur ad aurem”, subiecit rursus “et sese ostendat in armis, dic ait”. O FELIX NATI PIETATE latenter ostendit mortem futuram: non enim ait felicem vitae longinquitate vel adventu ad Italiam, sed tantum 'nati pietate', quasi qui poterit exsequiarum munus implere.

§ 3.481  PROVEHOR sermone progredior, ut ostendunt sequentia. DEMOROR AVSTROS id est vos demoror quo minus ventis utamini.

§ 3.482  SUPREMO ultimo: postquam eorum desperabat aspectum.

§ 3.483  PICTURATAS participium sine verbi origine, vel a feminino genere derivatum, pro 'pictas', id est pictura decoratas. AVRI SUBTEMINE id est filo quod intra stamen currit, quod Persius tramam dixit “mihi trama figurae sit reliqua: ast illi tremat omento popa venter?” nam male quidam 'subtemen' stamen accipiunt, cum stamen de auro esse non possit.

§ 3.484  PHRYGIAM CHLAMYDEM aut acu pictam: huius enim artis peritos Phrygiones dicimus secundum Plautum; in Phrygia enim inventa est haec ars: aut ob hoc addidit 'Phrygiam', quasi per quam patriae memoria retineretur. NEC CEDIT HONORI id est tanta dat munera, quanta merebatur Ascanius: hoc enim est 'honori non cedere', parem esse meritis accipientis. Scaurus vero 'honore' legit et intellegit: honore non cedit Heleno, qui patri eius vel avo donaverat multa.

§ 3.485  TEXTILIBUS sibi congruis: quid enim magis conveniebat donare mulierem?

§ 3.486  ACCIPE ET HAEC aut intellegimus ante a se aliqua fuisse donata: aut certe secundum ius locutus est; omnia enim quae vel avus vel pater acceperat, ad Ascanium hereditatis iure deveniunt. an 'et haec' praeter illa quae Helenus tibi dedit? MONUMENTA memoria. 'monumenta' autem a mentis admonitione sunt dicta.

§ 3.487  LONGUM AMOREM et de praeterito et de futuro, ut agnoscas, quantum te vel amaverim vel amatura sim. potest et pro 'diu' accipi.

§ 3.488  CONIVGIS HECTOREAE dictum est hoc habita ratione personae, cum qua loquebatur, ac si diceret 'uxoris avunculi tui'. EXTREMA TUORUM vel quae Ilio extulit: vel sicut supra “digressu maesta supremo”.

§ 3.489  MEI SUPER ASTYANACTIS IMAGO 'super' id est valde, vehementer, expresse, hoc est valde mihi es imago Astyanactis: quo sermone etiam Homerus in simili utitur significatione. SUPER] [3.et] deest 'est', ut sit quae superest, id est restat, ut in octavo “neque enim fuga iam super ulla pericli est”. fabula autem de Astyanacte ista est: superato Ilio cum Graeci ad patriam redituri contrariis flatibus prohiberentur, Calchas cecinit deiciendum ex muris Astyanacta Hectoris et Andromachae filium, eo quod si adolevisset fortior patre futurus, vindicaturus esset eius interitum. hunc Ulixes occultatum a matre cum invenisset, praecipitavit e muro, et ita Graeci Troia profecti sunt.

§ 3.491  PUBESCERET ut etiam in secundo diximus, prooeconomia est, ut verisimile sit Ascanium in nono potuisse iam bella tractare.

§ 3.492  DIGREDIENS pro 'cum digrederer', participium pro verbo modi coniunctivi.

§ 3.493  VIVITE FELICES 'vivite' modo bene optantis est, non, ut in bucolicis, male dicentis, ut “vivite silvae”, id est perite. simile est et 'valete', ut Terentius “valeant qui inter nos discidium volunt”. sunt autem haec per contrarium inventa maledicta, ut sit quasi salva veneratio. illud quaeritur, utrum 'vive', an 'vivas', id est utrum per imperativum, an per optativum dicere debeamus? et constat dici melius per optativum: optari enim possunt, non imperari vel bona vel adversa. quod autem invenimus per imperativum, usurpatum est. FORTUNA PERACTA IAM SVA id est dura, propria Troianorum, ut “hac Troiana tenus fuerit Fortuna secuta”.

§ 3.495  PARTA pro 'parata'. ARANDUM findendum, ut “longa sulcant vada salsa carina”; sulcus enim proprie aratri est.

§ 3.496  CEDENTIA RETRO ut “iam tandem Italiae fugientis prendimus oras”.

§ 3.498  FECERE MANUS quod est dulcius.

§ 3.499  QUAE FUERIT MINUS OBVIA GRAIS id est quae nullum patiatur excidium. alii 'fuerint' legunt et volunt esse maledictum in Graecos, ut ad auspicia referas: quod non procedit; nec enim de hoc agebatur. OBVIA autem obnoxia, inimica, contraria.

§ 3.500  SIQUANDO THYBRIM fluvium: pro quo regem ipsum posuit Thybrim, qui in hunc cecidit fluvium et ei nomen dedit; nam antea Albula dicebatur, ut ostendit in octavo Vergilius. alii volunt non Thybrim cecidisse, sed Tiberinum, regem Albanorum, a quo Tiberis dictus est. ut autem Thybris dicatur, haec ratio est: quodam tempore Syracusani, victores Atheniensium, ceperunt Syracusis ingentem hostium multitudinem et eam caesis montibus fecerunt addere munimenta civitati. tunc auctis muris etiam fossa intrinsecus facta est, quae flumine admisso repleta munitiorem redderet civitatem. hanc igitur fossam, per hostium poenam et iniuriam factam, Thybrin vocaverunt apo tes hubreos. postea profecti Siculi ad Italiam eam tenuerunt partem, ubi nunc Roma est, usque ad Rutulos et Ardeam: unde est “fines super usque Sicanos”: et Albulam fluvium ad imaginem fossae Syracusanae Thybrin vocaverunt, quasi hubrin, ut “effigiem Xanthi Troiamque videtis”. circa Syracusas autem esse fossam Thybrin nomine Theocritus meminit.

§ 3.501  GENTIQUE MEAE bene genti suae dicit, non sibi. scit enim, Ascanio regna deberi †yicta fatisque incensa. DATA MOENIA CERNAM COGNATASQUE URBES OLIM quandoque. et per omnia 'cernam' subaudis. sensus autem talis est: si potuero ad Italiam pervenire et regna constituere et videre urbes et populos tibi cognatos; nam et Aeneas et Helenus a Dardano originem ducunt. ergo hoc dicit: quoniam et ab uno originem ducimus et iisdem casibus subiacuimus, Troiam utramque, id est quam et tu fecisti et ego facturus sum, iungamus et faciamus unam, sed 'animis', hoc est foedere et adfectione, quoniam re vera eas natura non sinit iungi. quamvis quidam dubitant, utrum genere, an loci proximitate propinquos dixerit. sane quoniam occurrebat humanae brevitas vitae, bene subiunxit 'maneat nostros ea cura nepotes'. distinguendum autem 'populosque propinquos Epiro'. et sequentibus ostendit quomodo 'Hesperia', id est, quibus populis auctor est Dardanus. HESPERIA autem Hesperothen, nam Graece dixit, et est de loco adverbium 'Dardanus Hesperothen'. figura enim non numquam pulchra est si elocutio inperfecta sit, ut Cicero in Verrinis “Quintum Verrem Romulia” non addidit 'tribu'. cognatas vero urbes quidam in honorem Augusti dictum accipiunt. is enim cum in Epiro Nicopolim conderet, cavit in foedere civitatis ipsius, ut cognati observarentur a Romanis.

§ 3.506  PROVEHIMUR PELAGO id est Buthrotio derelicto. VICINA CERAVNIA IVXTA Ceraunia sunt montes Epiri, a crebris fulminibus propter altitudinem nominati: unde Horatius expressius dixit “Acroceraunia” propter altitudinem et fulminum iactus.

§ 3.507  CURSUSQUE BREVISSIMUS adeo ut medio noctis spatio transfretaverit.

§ 3.509  OPTATAE TELLURIS quae a navigantibus semper optatur. alii 'optatae' electae vel expetitae accipiunt, ut “pars optare locum tecto”.

§ 3.510  SORTITI REMOS quia remigium suppletum erat. et 'sortiti' per sortem divisi ad officia remigandi, qui esset proreta, quis pedem teneret. PASSIM prout quis voluit. LITORE SICCO ad discretionem illius, quod aqua adluitur.

§ 3.511  CURAMUS id est reficimus.

§ 3.512  HORIS ACTA per horas decurrens. SUBIBAT bene 'subibat'; post sextam enim horam descendit.

§ 3.514  AVRIBUS AERA CAPTAT naturale enim est, ut a qua parte flaturus est ventus, ad eam auris admota frigidior fiat.

§ 3.515  SIDERA CUNCTA NOTAT ideo 'cuncta', quia in prognosticis legitur non sufficere unum signum ad explorandam futuram serenitatem. 'notat' autem, ut Tullius “notat et designat oculis”, id est diligenter intuetur. TACITO CAELO aut sereno, aut nocturno, per quod tacetur; aut ipse tacitus; aut certe ad homines rettulit: nam licet aeternus sit axium sonus, tamen a nobis non auditur. ergo quantum ad nos, tacitum dixit. LABENTIA cursu scilicet mundi; neque enim ventis feruntur, sicut de planetis dicitur: ergo 'labentia' tamquam labentia, numquam enim loco moventur.

§ 3.516  ARCTURUM stella est post ursam in boote signo. PLUVIAS HYADAS id est pluviosas. Sallustius “consedit in valle virgulta nemorosaque” 'virgulta' pro virgultosa. quidam autem 'arcturum vel pluvias hyadas' accipiunt, quia non utraque uno tempore oriuntur: quod si ita est, erit 'que' pro 've'. TRIONES id est septentriones duos, Cynosuram et Helicen. Varro autem ait boves triones dici. et haec signa etiam plaustra dicuntur, quae a bobus necessario trahi solent, ut Graeci arkton hamaxan.

§ 3.517  ARMATUMQUE AURO CIRCUMSPICIT ORIONA bene 'armatum auro', quia et balteus eius et gladius clarissimis fingitur stellis. sic Lucanus “ensiferi nimium fulget latus Orionis” (1.665). et sciendum non hoc eum intueri, ut cernat signa, quae omnibus patent, sed explorare stellarum vigorem, quo futura indicatur serenitas, ut in georgicis “nam neque tunc stellis acies obtusa videtur”. [3.ipsum autem Orionem etiam tempestates significare, si fuerit obscurus, alibi ostendit “cum subito adsurgens fluctu nimbosus Orion”.] si autem quaerebat quasi non orta, nequaquam procedit, cum etiam septentriones dixerit, qui semper videntur. CIRCUMSPICIT ORIONA aut quaerit cernere, aut diu contemplatur.

§ 3.518  CAELO CONSTARE SERENO id est omnia videt habere caelum quae significent serenitatem. 'constare' autem suppetere, ut Iuvenalis “quis ferat uxorem, cui constant omnia?”

§ 3.519  CLARUM SIGNUM faculam elevavit, ut “flammas cum regia puppis extulerat”. CASTRA MOVEMUS castra sunt, ubi miles steterit. modo tamen classem significat, quia et castra nautica dicuntur. dicta autem 'castra' quasi casta, vel quod illic castraretur libido: nam numquam his intererat mulier.

§ 3.520  TEMPTAMUSQUE VIAM id est naves producimus. PANDIMUS ALAS contos intendimus: unde “mare velivolum”. Sallustius “et parvis modo velorum alis remissis”.

§ 3.522  HVMILEMQUE VIDEMUS ITALIAM aut naturam provinciae ostendit: quod verum est in illo transitu: ut Sallustius “Italiae plana ac mollia”: aut rem physicam exprimit, quia omne quod continetur altius est ab eo quod continet: aut quia procul visentibus terra humilis semper videtur, ut Lucanus “et dubios cernit vanescere montes” (3.7).

§ 3.524  ITALIAM tautologia usus est ad exprimendum adfectum navigantum. CONCLAMAT valde aut saepius clamat. SALUTANT quidam pro 'adorant' tradunt, ut 'deos salutare'.

§ 3.525  CORONA INDVIT aut usque ad summum implevit, aut re vera coronavit. MERO hic vino; alias 'merum' quod nihil admixtum habet.

§ 3.528  DI MARIS per quod navigo, TERRAE ad quam iturus sum. TEMPESTATUM ventorum, aurarum, temporum, serenitatis, ut “unde haec tam clara repente tempestas?” nam multa significat.

§ 3.529  VENTO septimus casus. SPIRATE et ad ventum pertinet, et ad favorem, ut “adspirat primo Fortuna labori”.

§ 3.530  CREBRESCUNT OPTATAE AVRAE magnum hic Anchisae ostenditur meritum. PATESCIT propinquantibus, ut “et angusti rarescent claustra Pelori”.

§ 3.531  APPARET IN ARCE MINERVAE hic dubium est, utrum 'Minervae templum', an 'in arce Minervae' debeamus accipere. sane Calabria ante Messapia vocata est. hoc autem templum Idomeneus condidisse dicitur, quod etiam castrum vocatur.

§ 3.533  EVROO ab eo quod est 'Eurous fluctus' ablativum 'Euroo' per derivationem debemus accipere. IN ARCUM in arcus similitudidem, ut “excisum Euboi+cae latus ingens rupis in antrum”, in antri scilicet similitudinem. sic de ponto Sallustius, unde hic tulit colorem, “nam speciem efficit Scythici arcus”.

§ 3.535  IPSE LATET re vera procul intuentibus: unde est 'portusque patescit'. nam secundum Donatum 'late patet' non stat versus.

§ 3.536  TURRITI SCOPULI in modum, in similitudinem turrium, ut “hinc atque hinc vastae rupes geminique” et reliqua. REFUGITQUE AB LITORE TEMPLUM aedificia vicina litoribus longe intuenti videntur in mari, quae accedentibus quasi recedere et retro se agere putantur: vel quia situm est in colle, qui sensim crescit a litore. ideo dixit 'refugit'. tale est “terraeque urbesque recedunt”.

§ 3.537  PRIMUM aut quale numquam ante viderat: aut antequam aliud videret: aut certe quia sequitur porcae albae omen. alii vero 'tondentes primum campum' volunt, id est primam partem campi. sane figurate 'equos omen'; diversa enim significatione idem dixit. sed multi de libris augurum tractum tradunt: iugetis enim dicitur augurium quod ex iunctis iumentis fiat. observatur enim, ne prodituro magistratui disiunctis bobus plaustrum obviam veniat: quod Vergilius oblique ad equos transtulit, quos cum solutos vidisset Anchises, quem auguriorum peritum fuisse non dubium est, ait 'bellum o terra hospita portas, bello armantur'. dicendo 'armenta' oblique intellegit boves quos vitaverat dicere, et ne plaustrum nominaret, ait 'currus'; cum autem dicit 'iugo', veram significationem iugetis facit. sed quia in libris Etruscis invenitur etiam equos bona auspicia dare, subiunxit 'spes est pacis, ait'.

§ 3.538  CANDORE NIVALI pro 'candoris nivalis', ablativum pro genetivo: et hoc victoriae omen pertinet. simul notandum Anchisen omnem habere divinandi peritiam: hinc illud “divinique ossa parentis”.

§ 3.539  TERRA HOSPITA usurpative 'hospita' dixit; quae enim in 'es' exeunt communia esse possunt; nam femininum in 'a' non mittunt. Lucanus “hospes in externis audivit curia tectis” (5.11). nec mirum abusum esse Vergilium, cum et Plautus “paupera” dixerit ab eo quod est hic et haec pauper, ut “pauperque senatus” item “pauperque domus, nec nota potentum munera”.

§ 3.540  BELLO ARMANTUR EQUI hic 'bello' dativus est, et ratiocinatio divinationis est. ARMENTA armenta dicta sunt quasi apta armis: nam et equi intersunt proeliis, boves arma dant ex coriis.

§ 3.541  SED TAMEN anakolouthon; nam 'quamquam' non praemisit. OLIM infiniti temporis. CURRV pro 'currui': dativus vetus.

§ 3.543  SPES EST PACIS, AIT ostendit latenter vincere posse Troianos, dicendo supra 'curru succedere sueti' et 'iugo'. et cum praemisisset de bello, post ait de pace, ut id magis remaneret in mentibus.

§ 3.544  PALLADIS ARMISONAE bene post belli omen, armorum deam precatur, quamquam hoc quoque templum visum ad omen pertineat.

§ 3.545  PHRYGIO VELAMUR AMICTU sicut dictum est propter visum vel Diomeden vel Ulixen, quando ei Palladium redditum est.

§ 3.546  DEDERAT QUAE MAXIMA vel propter caput velandum, vel ad illud pertinet quod ait “proque omnibus unum praedico”: hoc est ut supplicet Iunoni. DEDERAT QUAE MAXIMA ut “proque omnibus unum praedico”. RITE recte, secundum ritum: unde sequitur 'perfectis ordine votis'.

§ 3.547  IVNONI ARGIVAE id est magnae, ut “Iunonis magnae”: aut inimicae Troianis.

§ 3.548  HAVD MORA CONTINVO unum de his [3.sermonibus] vacat.

§ 3.549  VELATARUM quia antemnae involutae sunt velo, id est velatae. et est versus spondiazon.

§ 3.550  GRAIVGENUMQUE DOMOS sic est dictum, quemadmodum “Troiugena”. et sciendum sacrificii tantum causa eos tetigisse Calabriam, ubi dicuntur accepisse Palladium, sicut dictum est, a Diomede vel ab Ulixe: nec inmerito dubitatur; ut enim in secundo legimus, ambo rapuerunt. 'domos' autem ideo, quod Helenus “cuncta malis habitantur moenia Grais”.

§ 3.551  HERCULEI SI VERA EST FAMA TARENTI fabula talis est: Lacones et Athenienses diu inter se bella tractarunt, et cum utraque pars adfligeretur, Lacones, quibus iuventus deerat, praeceperunt, ut virgines cum quibuscumque concumberent. factum est ita, et cum post sedata bella iuventus incertis parentibus nata, et patriae [3.erubesceret] et sibi esset obprobrio: nam partheniatae dicebantur: accepto duce Phalanto, octavo ab Hercule, profecti sunt, delatique ad breve oppidum Calabriae, quod Taras, Neptuni filius, fabricaverat, id auxerunt et prisco nomine appellaverunt Tarentum. bene ergo nunc 'Herculei Tarenti si vera est fama', quia Taras condiderat, auxerat Phalantus. est et alius fabulae ordo: Lacedaemonii cum adversum Messenios bellum haberent, solis senibus relictis omnem iuventutem eduxerunt iuraveruntque se non ante reversuros quam Messeniam expugnassent. sed cum victores reversi essent vidissentque multitudinem iuvenum, qui ex servorum et dominarum virginum concubitu, ut quidam volunt, sine ullo discrimine nuptiarum nati erant, servos patibulis suffixerunt, filios strangulavere, nepotes fugaverunt. ut alii dicunt, timentes ne qua ex illis discordia nasceretur, pueros qui ex virginibus nati erant partheniatas vocaverunt et Phalantum eis ducem constituerunt. sed hi cum venissent in Italiam, a quodam sepulchro, cui inscriptum erat Tarae nomen, urbem conditam Tarentum dixerunt. hoc autem oppidum post multos annos excidii Iliensis conditum quidam dicunt. alii dicunt, quod, sicut supra memoratum est, a nepotibus Lacedaemoniorum fugatis a nomine ducis Tarae, Herculis filii, Tarentum dictum. quidam Tarentum ante Saturium dictum tradunt et ab Herculis filio Tarento post Tarentum dictum. alii Herculeum appellatum volunt, quia Heraclidae Lacedaemoniorum reges, aut ab Herculis filio conditum sit Tarentum, in quo molles et luxuriosi nascuntur. et haec consuetudo poetae est, ut ubi de incertis dubitat, famam faciat auctorem.

§ 3.552  ATTOLLIT SE quia adpropinquantibus aut recedere montes videntur, aut surgere. DIVA LACINIA CONTRA Iunonis Laciniae templum, secundum quosdam a rege conditore dictum, secundum alios a latrone Lacino, quem illic Hercules occidit, et loco expiato Iunoni templum constituit. alii a promontorio Lacinio, quod Iunoni Thetis dono dederat, †quod ante Troicum bellum conlaticia pecunia reges populique fecerunt. quidam dicunt templum hoc Iunonis a Lacinio rege appellatum, cui dabat superbiam mater Cyrene et Hercules fugatus; namque eum post Geryonem extinctum de Hispania revertentem hospitio dicitur recipere noluisse, et in titulum repulsionis eius templum Iunoni tamquam novercae, cuius odio Hercules laborabat, condidisse. in hoc templo illud miraculi fuisse dicitur, ut si quis ferro in tegula templi ipsius nomen incideret, tamdiu illa scriptura maneret, quamdiu is homo viveret, qui illud scripsisset.

§ 3.553  CAVLONISQUE ARCES Aulon mons est Calabriae, ut Horatius “et amicus Aulon fertilis Baccho”: in quo oppidum fuit a Locris conditum, quod secundum Hyginum, qui scripsit de situ urbium Italicarum, †olim non est. alii a Caulo, Clitae Amazonis filio, conditum tradunt. NAVIFRAGUM SCYLLACEUM periculosum navibus. dictum Scyllaceum aut a tractu, vel a periculi similitudine: nam inde Scylla longe est. alii dicunt Ulixen post naufragium in Italia de navium fragmentis civitatem sibi fecisse, quam 'navifragum Scyllaceum' nominavit. alii ab Atheniensibus, qui cum Mnestheo duce venerant et a Libya redierant, conditum tradunt.

§ 3.555  ET GEMITUM INGENTEM PELAGI videtur delatus primo ad fretum, postea ad Aetnam reversus.

§ 3.556  FRACTAS nimias, ut “fractos sonitus imitata tubarum”. vel 'fractas' cum fragore venientes.

§ 3.557  AESTU MISCENTUR HARENAE describit loca Charybdi vicina: quam esse credidit ex periculi magnitudine.

§ 3.558  NIMIRUM nisi fallor. ILLA hoc pronomine et in venerativa et in vituperativa significatione veteres utebantur, ut hic 'illa', id est periculosa, detestabilis: venerative autem, ut “sic pater ille deum faciat”.

§ 3.559  HAEC SAXA HORRENDA CANEBAT rettulit se ad historiam: nam pro Scylla 'saxa' dixit 'horrenda'.

§ 3.560  ERIPITE de periculis. et deest 'nos'.

§ 3.561  RUDENTEM [3.si] 'rudentem proram' id est stridentem et sonantem, ut in tempestate, ut est “et sera sub nocte rudentum”.

§ 3.562  LAEVAS AD UNDAS de Ionio venientibus: aliter non procedit.

§ 3.563  COHORS quia superius dixit “nos castra movemus”.

§ 3.564  GURGITE pro fluctu.

§ 3.565  AD MANES IMOS poetica hyperbole.

§ 3.566  SCOPULI CLAMOREM de historia, ut supra diximus, hoc traxit: undae enim inlisae concavis saxis imitantur latratum.

§ 3.567  ELISAM exclusam, expressam, ut “elisos oculos et siccum sanguine guttur”. RORANTIA ASTRA eum scilicet locum, in quo astra sunt, quae per diem non videbant. 'rorantia' autem pro 'inrorata', id est quae inrorabantur: e qua significatione non est apud Latinos participium. sane hyperbole est.

§ 3.568  VENTUS CUM SOLE ventorum enim mutationem necesse est fieri vel oriente die vel occidente.

§ 3.569  IGNARIQUE VIAE CYCLOPUM ADLABIMUR ORIS ut “servatum ex undis strophadum me litora primum accipiunt”; similis enim est sensus. 'Cyclopum' 'clo' habet accentum, quia Latina declinatio est; in accusativo, quia Graece posuit 'Cyclopas' 'cy' habet accentum; si 'Cyclopes' 'clo' habebit accentum.

§ 3.570  AB ACCESSU id est in accessu.

§ 3.571  TONAT AETNA RVINIS sensus est: portus quidem securos nos faciebat, deest enim 'quidem', sed Aetna terrebat. et causa huius incendii secundum Aetnam Vergilii haec est: sunt terrae desudantes sulpur, ut paene totus tractus Campaniae, ubi est Vesuvius et Gaurus montes, quod indicat aquarum odor calentium. item novimus ex aquae motu ventum creari, esse etiam concavas terras. Aetnam constat ab ea parte, qua Eurus vel Africus flant, habere speluncas et plenas sulpuris et usque ad mare deductas. hae speluncae, recipientes in se fluctus, ventum creant, qui agitatus ignem gignit ex sulpure: unde est quod videtur incendium. hoc autem verum esse illa conprobat ratio, quia et aliis flantibus ventis nihil ex se emittit et pro modo flantum Euri vel Africi interdum fumum, interdum favillas, nonnumquam vomit incendia: quod et hoc loco ostendit; nam effectum indicat, supprimit causas.

§ 3.572  PRORUMPIT AD AETHERA NUBEM id est evomit et fundit. et est poetica descriptio. PRORUMPIT NUBEM] nova elocutio; nec enim possumus dicere 'prorumpo illam rem', potuit enim recte dici 'nubes prorumpit'.

§ 3.573  CANDENTE FAVILLA id est scintillis. et bona periphrasis; nam favilla est deserta igni scintilla. quamvis saepe viderimus de Aetna sicut nigrum fumum, ita et candidum et pinguem manare.

§ 3.575  VISCERA MONTIS id est partes. sic autem dixit 'viscera', quemadmodum 'terrae ossa' dicuntur.

§ 3.576  ERUCTANS 'ructo ructas' tantum facit: sic etiam Cicero “eructant sermonibus suis caedem bonorum”, Vergilius “atque omnem Cocyto eructat harenam”. Horatius usurpavit “hic dum sublimes versus ructatur”. LIQUEFACTA SAXA putria, decocta in modum calcis.

§ 3.577  FUNDO IMO ab imo. et reddit causam latenter; inde enim ventus ex aqua natus erumpit.

§ 3.578  FAMA EST bene se fabulosam rem dicturus excusat: nam re vera nisi quae de gigantibus legimus, fabulosa acceperimus, ratio non procedit. nam cum in Phlegra, Thessaliae loco, pugnasse dicantur, quemadmodum est in Sicilia Enceladus? Otus in Creta secundum Sallustium, unde Otii campi? Typhoeus in Campania? ut “Inarime Iovis imperiis inposta Typhoeo”. sed Varro dicit in diluvio aliquos ad montes confugisse cum utensilibus, qui lacessiti postea bello ab his, qui de aliis veniebant montibus, facile ex locis superioribus vicerunt: unde factum est ut dii superiores dicerentur, inferiores vero terrigenae. et quia de humillimis ad summa reptabant, dicti sunt pro pedibus habuisse serpentes. SEMUSTUM pro 'semiustum'. et sciendum sic poni, quasi semianimis sit Enceladus: unde est 'motat latus'. simul ponitur secundum fabulam causa, quasi ex fulmine illic sit natum incendium.

§ 3.580  CAMINIS fornacibus. Graece dixit.

§ 3.581  MOTAT movet; nam si 'mutat' legeris, dat refectionem labori. 'motat' frequenter movet. quamvis alii 'mutat' pro 'mutare vult' accipiunt, ut est “et terruit auster euntes”.

§ 3.583  NOCTEM ILLAM melius per accusativum dixit.

§ 3.584  VIDEMUS vel mente vel oculis.

§ 3.585  NAM NEQUE ERANT ASTRORUM IGNES bene 'ignes', quia de Aetna loquebatur, ut magis flammae eius manifestae fierent caelo lucente. AETHRA SIDEREA POLUS per aethram sideream, hoc est per splendorem aetheris. sane aether est ipsum elementum, aethra vero splendor aetheris. sciendum est Homerum et aetherem et aerem communis generis dicere, quod de aere nos non possumus dicere. de aethere aethra factum est, et secundum rationem istam potest aether et aethra unum esse, ut nunc sit pro aethere sidereo.

§ 3.587  IN NIMBO proprie nimbus est qui deorum vel imperantium capita quasi clara nebula ambire fingitur. NOX INTEMPESTA media, hoc est nimium obscura. 'intempesta' dicta est nox media, intempestiva, inactuosa, carens actibus, per quos tempora dinoscimus: ait enim Lucretius, quia per se tempus non intellegitur, nisi per actus humanos: medium autem noctis tempus actu caret. ergo 'intempesta' inactuosa, quasi sine tempore, hoc est sine actu, per quem dinoscitur tempus: unde est 'intempestive venisti', id est akairos. ergo 'intempesta' dicitur, quia caret tempore. sane noctis septem tempora ponuntur: 'crepusculum', quod est 'vesper'; 'fax', quo lumina incenduntur; 'concubium', quo nos quieti damus; 'intempesta', id est media; 'gallicinium', quo galli cantant; 'conticinium' post cantum gallorum silentium; 'aurora' vel 'crepusculum matutinum' tempus quod ante solem est. TENEBAT quasi cursum eius densitate sui nimbus inhiberet.

§ 3.589  UMENTEMQUE hic participium positum est verbo carens; ergo 'umentem' pro 'umidam', quoniam noctu ros cadit. AURORA POLO DIMOVERAT UMBRAM hysteroproteron in sensu: ante enim aurora est, sic dies. 'umbram' vero, quia nox umbra terrae dicitur.

§ 3.590  CUM SUBITO E SILVIS arguitur in hac Achaemenidis descriptione Vergilius neglegentiae Homericae narrationis; Ulixes enim inter initia erroris sui ad Cyclopas venit: quemadmodum ergo Aeneas post septimum annum, quam a Troia profectus est, socium Ulixis invenit? praesertim cum eum tribus mensibus in regione Cyclopum dicat moratum, et mox Aeneas de Sicilia ad Africam venisse dicatur. SUPREMA pro 'plurima'.

§ 3.591  NOVA FORMA VIRI bene formam viri dixit, non hominem. et est periphrasis pro 'ignotus vir'. 'nova' autem fugienda: aliter alibi “quis novus hic nostris”, id est insperatus: item “subitoque novum consurgere bellum”, id est detestandum: item “vere novo”, id est incipiente: item “duo lacte novo”, id est recenti: item “comitum adfluxisse novorum”, hoc est ignotorum. CULTU modo pro habitu.

§ 3.593  INLUVIES DIRA sordes taetra. INMISSAQUE BARBA quidam barbam maiorem luctus indicium a Vergilio positum reprehendunt, cum eroes non fuerint soliti tondere barbam. an 'inmissam' neglectam et inpexam accipimus?

§ 3.594  CONSERTUM TEGUMEN SPINIS inligatum spinis: hinc est in Terentio “video quendam sertum squalidum”. CETERA GRAIUS habet enim unaquaeque gens incessum et vocem propriam. sane 'cetera Graius' Graeca locutio est, ut Sallustius “sanctus alia”.

§ 3.595  AD TROIAM MISSUS aut ex sequenti eius confessione hoc didicit: aut Graecum esse colligit ex trepidatione, ut Terentius “nescio quid peccati portat haec purgatio”.

§ 3.597  HAESIT dubitavit. SESE pronomen conpositum; nam 'sese' duo pronomina sunt.

§ 3.598  PRAECEPS sine respectu salutis, scilicet postquam Cyclopum graviora cogitavit pericula. sane brevis ei quasi timenti prima datur oratio.

§ 3.599  TESTOR quaeso, obtestor.

§ 3.600  SPIRABILE vitale, quo spiramus: et est sermo Ciceronis, quamquam ille 'spiritale' dixerit in libris de deorum natura.

§ 3.601  QUASCUMQUE quo eat non cogitat, eorum comparatione quae fugit. HOC SAT ERIT vitasse Cyclopas.

§ 3.602  SCIO modo confiteor. E CLASSIBUS ex equitibus modo, ut est “et Ortinae classes”, id est equites.

§ 3.603  PETIISSE causa metri addidit syllabam, ut “nos abiisse rati et vento petiisse Mycenas”.

§ 3.604  TANTA EST ut non possit fortunae praesentis qualitate molliri.

§ 3.605  SPARGITE hoc est dilacerate. et quia nec saevius, nec celerius aliud fieri potest, nova brevitate usus est.

§ 3.606  HOMINUM MANIBUS PERIISSE IVVABIT oblique loquitur: nam vult ostendere, hominum hanc non esse crudelitatem.

§ 3.607  GENVA AMPLEXUS physici dicunt esse consecratas numinibus singulas corporis partes, ut aurem memoriae, hinc est “Cynthius aurem vellit et admonuit”: frontem genio, unde venerantes deum tangimus frontem: dexteram fidei, unde paulo post “atque animum praesenti pignore firmat”: genua misericordiae, unde haec tangunt rogantes. sane sicut frequenter dictum est, etiam hic ostenditur subtiliter, Anchisen et Aenean tam pontificatus quam flamonii iuris et peritos et praesules fuisse. iure autem pontificali, si quis flamini pedes vel genua fuisset amplexus, eum verberari non licebat. hoc eo praecipiebatur, ne esset ullum praepedimentum religionis, quominus secundis numinibus inserviretur, aut esset inportunitas in profanis locis aliquantisper morandi. quod hic diligenter exsequi videtur de Achaemenide, qui post preces habitas genua amplexus, genibus volutans haerebat: in quo 'haerebat' morae vel praepedimenti verbum procul dubio est. tum quod et ipse genibus volutabat, vel quod genua amplexus erat, etiam religioni habebatur: quo in loco satis non fuit nulla verbera adhiberi, nisi etiam fides data esset, qua securitas confirmaretur veniae concessae illis versibus 'ipse pater dextram Anchises haud multa moratus dat iuveni atque animum praesenti pignore firmat'. neque enim oportebat tardius inmorari profanis cognitionibus, cum precatio caelestium deorum interposita daret curam observandae religionis: dixerat enim 'per sidera testor, per superos atque hoc caeli spirabile lumen'; eaque propter addidit 'haud multa moratus', ut celeritas concessionis piaculum nullum posset admittere in ipsum Achaemeniden. hinc possumus aestimare magis eum verbera timuisse quam mortem, propter confessionem, ut diceret 'spargite me in fluctus vastoque inmergite ponto. si pereo manibus hominum periisse iuvabit'. denique post haec addidit 'ille haec deposita tandem formidine fatur'.

§ 3.608  QUI SIT FARI per omnia subaudis 'hortamur'. 'qui sit' autem, hoc est quis Graecorum sit, id est cuius filius sit, ut etiam respondet: nam iam se dixerat Graecum.

§ 3.609  AGITET FORTUNA FATERI hortamur fateri, quae eum fortuna vexet, ut “agitataque numina Troiae”.

§ 3.610  HAVD MULTA MORATUS nimiae benignitatis est non exspectare plurimas preces.

§ 3.611  PRAESENTI PIGNORE FIRMAT quod ad hoc tempus poterat dari, id est dextrae manus coniunctione, qua firmantur amicitiae, ut “cur dextrae iungere dextram non datur?” et “iungimus hospitio dextras ac tecta subimus”.

§ 3.613  SUM PATRIA EX ITHACA circumstantias omnes exsequitur: loci, personae, temporum. et licet rhetorice agat hic Achaemenides, quae dicit, ut tollatur, pauca sunt; neque enim quicquam illi nocet nisi quod Graecus. cetera quae dicit, ut fugiant, tantum narrationem rei gestae habent: plane cum auctu, ut sit maior causa misericordiae, nisi forte hoc etiam putamus ad recipiendum valere, quod aliquod beneficium praedicendo de Cyclope significat dari, nam infra ait 'recepto supplice sic merito'. INFELICIS VLIXI quoniam apud hostes loquitur, quaerit favorem eius vituperatione, quem scit odio esse Troianis.

§ 3.615  PAVPERE nam, ut etiam de Sinone diximus, apud maiores haec fuerat causa militiae. et bene utitur veniali statu per excusationem paupertatis, ut conciliet hostium animos, quasi necessitate adversus eos dimicaverit. FORTUNA pristina, paupertatis scilicet. et perseverat, ut invitus fecisse videatur.

§ 3.616  TREPIDI festini.

§ 3.617  INMEMORES SOCII 'inmemores dum trepidi', festini, ut per timorem, non per odium relictus fuisse videatur: nam et causas subiungit timoris Cyclopum descriptione. ergo 'inmemores' timentes.

§ 3.618  DOMUS SANIE deest horrida.

§ 3.621  NEC VISU FACILIS cuius posset etiam aspectus inferre formidinem. NEC DICTU EFFABILIS sermone non explicabilis. et mire exaggeravit post descriptionem.

§ 3.622  VISCERIBUS viscera proprie carnes sunt. SANGUINE ATRO hoc est sanie.

§ 3.623  VIDI EGOMET DVO Homerus quattuor dicit. ergo aut dissentit ab eo, ut etiam in temporibus: nam ante ad Siciliam Aeneas, quam Ulixes venisse dicitur: aut certe hoc dicit, duo vidisse se; quot autem occiderit, ignorare per timorem. alii 'duo' 'simul' dicunt, non enim duo sola adlisit.

§ 3.624  RESUPINUS magnitudo virtutis ostenditur: quod una manu, quod resupinus, quod frangeret, velut exprimeret elidentem non in terram, sed ad saxum sublimiter quatientem. EXSPERSA haec fuit vera lectio, id est madefacta: nam si 'aspersa' dixeris, id est inrorata, tapinosis et hyperbole iunguntur.

§ 3.626  FLVENTIA TABO pro fluenti tabo.

§ 3.627  TEPIDI melius 'tepidi', quasi adhuc vivi, quam 'trepidi', id est trementes, ne sit iteratio.

§ 3.628  VLIXES a solo nomine emphasin fecit: unde est quod sequitur “oblitusve sui est”. aliquanti tamen iuxta veteres 'oblitus', id est neglegens dictum tradunt. et est laus quod et in adversis constans fuerit, vel quem nemo inpune laesisset, vel qui dolo etiam fortiores saepe vicisset.

§ 3.629  ITHACUS Ithacensis.

§ 3.630  SEPULTUS stratus iacuit.

§ 3.631  IACVITQUE PER ANTRUM hoc verbum de Varrone mutuatus est, qui ait “in lectu temulentos iacere, sobrios cubare consuescere”.

§ 3.632  INMENSUM etiam 'inmensum' ad Polyphemi magnitudinem pertinet, quasi in toto antro iacuerit. ERUCTANS Cicero “eructant sermonibus suis caedem bonorum”. FRUSTA Cicero in Philippicis frustis esculentis vinum redolentibus.

§ 3.634  SORTITIQUE VICES vel partes membrorum, vel qui quo loco staret. UNDIQUE pro indiviso.

§ 3.635  CIRCUM FUNDIMUR secundum Homerum, qui dicit alios eum tenuisse, alios caecasse oculum. ACUTO fuste obusto: nam secundum istum sensum multi 'tenebramus' legunt. alii 'terebramus' legunt. 'telo' autem 'acuto' potest et simpliciter accipi.

§ 3.636  SOLUM SUB FRONTE LATEBAT pro 'in fronte latebat'. multi Polyphemum dicunt unum habuisse oculum, alii duos, alii tres: sed totum fabulosum est. nam hic vir prudentissimus fuit, et ob hoc oculum in capite habuisse dicitur, id est iuxta cerebrum, quia prudentia plus videbat. verum Ulixes eum prudentia superavit, et ob hoc eum caecasse fingitur. LATEBAT dormientis scilicet: nam male sentit Donatus dicens 'late patebat' contra metrum. item dicit 'capillis tegebatur', aut 'latebat corporis conparatione'. absolutus tamen est prior sensus. alii 'latebat' subiectum erat fronti et intra frontem recesserat tradunt.

§ 3.637  ARGOLICI CLIPEI AUT PHOEBEAE LAMPADIS INSTAR unum magnitudinis est, quia Graecorum clipei rotundi, ut Cato originum ait; aliud splendoris. 'Phoebeae' autem derivatio est vel a Luna, vel a Sole.

§ 3.639  SED FUGITE occurrebat: si caecus est, cur timetur? subiungit, non unum esse, sed plures. et bene †suam ad monendum gratiam facit, quod illos ultro facere necesse erat. repetitio autem 'fugite' ut in re necessaria, ut alibi “heu fuge crudeles terras, fuge litus avarum”. O MISERI aut blandientis particula est, ut in Terentio miser: aut re vera 'miseri', qui sunt delati ad Cyclopas.

§ 3.640  RUMPITE ut festinantes, non solvite, sed rumpite, ut “festinare fugam tortosque incidere funes”.

§ 3.641  QUALIS QUANTUSQUE unum morum est, aliud corporis.

§ 3.643  CENTUM ALII id est tales et tanti. CURVA HAEC HABITANT AD LITORA VVLGO ne tantum in montibus esse putarentur. VULGO passim.

§ 3.644  INFANDI CYCLOPES et supra “nec visu facilis, nec dictu effabilis ulli”.

§ 3.645  TERTIA IAM LUNAE bene in desertis locis ex lunae ratione colligit tempora. SE COMPLENT autem ideo, quia suum non habet lumen, sed accipit a sole. et bene auxit misericordiam a tempore.

§ 3.646  VITAM IN SILVIS misericordia captatur a loco. DESERTA FERARUM propter feras deserta.

§ 3.647  LUSTRA cubilia: unde etiam lupanaria 'lustra' dicimus, ubi habitant lupae, id est meretrices, dictae ab obscenitatis et odoris similitudine. Cicero “vino lustrisque confectus”.

§ 3.648  SONITUMQUE PEDUM ordo figuratus, cum traho, cum prospicio.

§ 3.649  BACAS generale est, id est fructus arborum agrestium. LAPIDOSA CORNA 'lapidosa' dura: an quod in saxis nascantur? ipsa arbor cornus dicitur, pomum vero cornum: inde corna, ut templum, templa.

§ 3.653  ADDIXI signato verbo exprimit desperationem.

§ 3.654  VOS ANIMAM HANC POTIUS oblique loquitur, ut supra: reprehensio enim crudelitatis est: qui rogat salutem se ipse condemnat.

§ 3.655  VIX EA FATUS ERAT ad probationis gratiam pertinet quod ea quae Achaemenides adfirmaverat statim adprobavere Troiani.

§ 3.656  MOLE molitione, agitatione.

§ 3.657  LITORA NOTA 'nota' ante oculorum amissionem potest accipi. sic Statius in nono “sequitur tamen inprobus hostem, qua meminit”.

§ 3.658  INFORME ultra formam. INGENS potest et superioribus et sequentibus iungi, ut sit 'ingens lumen'.

§ 3.659  TRUNCA MANU PINUS REGIT cuius caecitatem manu pinus regit.

§ 3.661  SOLAMENQUE MALI hinc Quintilianus dixit “magnum caecitatis solatium est habere rem videntis”.

§ 3.662  TETIGIT FLUCTUS ET AD AEQUORA VENIT hyperbaton in sensu, ut “progressi subeunt luco fluviumque relinquunt”.

§ 3.663  FLUVIDUM propter homoioteleuton 'fluentem' noluit dicere. quod autem dicunt physici de effosso oculo sanguinem numquam fluere, verum quidem est, sed supra non effossum huius oculum, sed terebratum legimus: unde eum constat necdum fuisse curatum. INDE aut de fluctibus, aut de spatio oculi.

§ 3.664  GEMITU cum gemitu.

§ 3.665  IAM MEDIUM altius quam litus vel plus quam litus, id est unde altum incipit: vel sic altum, ut medium putares; nam et in quinto sic dixit “interea medium Aeneas iam classe tenebat, certus iter,” cum adhuc moenia respiceret. FLUCTU legitur et 'fluctus'.

§ 3.666  TREPIDI festini, ut “ne trepidate meas Teucri defendere naves” item “accepit trepidos ac Nisum dicere iussit”. CELERARE infinitivum pro pronuntiativo. RECEPTO aut in societatem accepto, aut de periculo liberato, ut “frugesque receptas” et “medioque ex hoste recepi”.

§ 3.667  SIC MERITO quia omnia eius probaverant dicta, ac si diceret, non fallacem, ut Sinonem. sane quibusdam videtur incongruum Achaemenidis nusquam alibi factam mentionem, cum eum hic et salutem merito impetrasse et ut reciperetur a fugientibus dicat.

§ 3.669  AD SONITUM VOCIS remorum sonitum vocem dixit: vox enim est omne quod sonat, sic alibi “fractasque ad litora voces”: nam de hominibus non dixit, quia supra est 'tacitique incidere funem'. VESTIGIA TORSIT bene uno sermone ostendit, eum revertentem iam audisse sonum remigii.

§ 3.670  DEXTRAM ADFECTARE dextram intendere et inicere, scilicet sic, ut posset navem tenere. Terentius “ad dominam qui adfectant viam”, id est intendunt: nam si 'dextra' legeris, ut sit 'dextra contingere', 'adfectare' 'contingere' caret exemplo. 'adfectare' autem quidam dicunt hoc esse: pronum animum habere ad faciendum quid occupandumque. alii 'adfectare', si 'dextra' legas, pro 'adfectandi' accipiunt, ut sit verbi infinitivus modus pro participio.

§ 3.671  NEC POTIS id est nec potis est. 'potis' autem nomen est et declinatur potis, potis, poti, potem, potis, a pote. et nomen esse docet ratio conparationis; nam in superlativo 'potissimus' facit; cui si detraxeris 'simus', invenies nominis positionem, ut 'acerrimus acer', 'fortissimus fortis'. sic autem ut diximus declinari conpositio ostendit; nam 'huius impotis compotis, impotem compotem' facit: quod in simplici difficile invenis, per conpositionem agnoscis facilius.

§ 3.672  INMENSUM magnum. et dictum quod mensura conprehendi non possit.

§ 3.673  EXTERRITA TELLUS poetica hyperbole.

§ 3.674  CURVIS CAVERNIS echo enim in concavis locis est.

§ 3.675  AT GENUS figurate 'at genus complent', ut “hic manus ob patriam pugnando vulnera passi”.

§ 3.676  EXCITUM a verbo 'cio cis cit'. RVIT festinanter venit, ut “ruuntque effusi carcere currus”.

§ 3.677  NEQUIQUAM LUMINE TORVO quia nocere non poterant.

§ 3.678  AETNEOS FRATRES aut similes, aut feritate germanos, aut eiusdem patriae vel terrae, tamquam matris: nam non sunt Polyphemi fratres, quem Neptuni filium Homerus dicit. unde eo occaecato Ulixes pertulit tempestatem, qui ad eum venit derelicta Calypso, cum qua decem annis fuerat: unde, ut supra diximus, Vergilii dictis dissentit temporum ratio. CAELO pro in caelum.

§ 3.680  CONIFERAE conum sustinentes. et conus dicitur fructus cupressi, et ipsa konoeides est: nam a rotunditate in acumen levatur. Cyparissus autem Telephi filius fuit, amatus ab Apolline, vel ut alii, a Silvano. qui cum lassatus aestu sub quadam arbore somnum caperet, subito strepitu excitatus cervum, quem in deliciis habebat, feram credens per ignorantiam misso telo occidisset, flendo nimium misericordiam meruit numinum, itaque in arborem cupressum conversus est, aptam et consecratam lacrimis et luctibus. ergo cupressi quasi infernae, vel quia succisae non renascuntur, vel quia apud Atticos funestae domus huius fronde velantur. alii hunc Cyparissum Cretensem puerum pulcherrimum et castissimum fuisse {tradunt}, quem quidam ab Apolline, non nulli a Zephyro amatum volunt. qui cum castitatem suam incorruptam tenere cuperet, relicta Creta ad Orontem fluvium et montem Casium dicitur pervenisse, atque ibi in cypressum arborem commutatus, quae arbor ideo mortuis consecratur, quod caesa semel nescit renasci.

§ 3.681  CONSTITERUNT metri causa 'constiterunt'. SILVA ALTA IOVIS LUCVSVE DIANAE 'Iovis' propter quercus, 'Dianae' propter cupressum: ipsa enim est etiam Proserpina. †inmane autem quod ait et[3.iam] 'celso vertice', et 'lucus', qui propter religionem intactis arboribus et magis crescit et diu permanet.

§ 3.683  EXCUTERE num expedire?

§ 3.686  NI TENEANT CURSUS antiqui 'ni' pro 'ne' ponebant, qua particula plenus est Plautus “ni mala ni stulta sis” (Men. 110). sensus ergo talis est: timor cogebat, ut quocumque navigaremus et ventum sequeremur, non iudicium: sed occurrebat praeceptum Heleni, vitare Scyllam et Charybdin. quare placuit ne cursus teneant, hoc est agantur et inpellantur inter utramque viam modico mortis interstitio, id est Scyllae et Charybdis, retro dare lintea: quod dum cogitamus, prosperior nobis flare coepit Boreas. non nulli 'Scyllam atque Charybdim inter' distinguunt, ut sit ordo 'inter Scyllam et Charybdin utramque viam leti discrimine parvo ni teneant cursus, certum est dare lintea retro'. alius ordo est 'contra iussa monent Heleni, ne inter Scyllam et Charybdim cursum teneant'.

§ 3.687  PELORI Sicilia Graece Trinacria ideo dicitur, quod tres extremitates, quas Graeci akras vocant, in mare videtur extendere, Pachynum quod in austrum vergit, Lilybaeum quod Africam spectat, Pelorum quod in Tyrrhenum mare procedit. sed 'angusta ab sede' ideo adicitur, quia eminus videntibus eum locum Italia et Sicilia terra continens putatur, nec nisi ad vicinum accedentibus videtur.

§ 3.688  MISSUS ADEST favore scilicet numinum: quae Anchises optaverat dicens “ferte viam vento facilem et spirate secundi”. vel 'missus' iuxta qualitatem locorum; ita enim in illis angustiis et faucibus maris artari et conglobate spiritus fieri dicitur, ut ad illum locum tantummodo missus videatur. VIVO PRAETERVEHOR OSTIA SAXO pro 'vivi saxi', ablativum pro genetivo, vel viva saxa habentia. 'ostia' vero aut litora sunt, aut exitus fluminis in mare, aut introitus portus.

§ 3.689  PANTAGIAE hic fluvius Siciliae cum plenus incederet, implebat sonitu paene totam Siciliam: unde et Pantagias quasi †pantacuos dictus est, quasi ubique sonans. hic postea cum Cereri quaerenti filiam obstreperet, tacere iussus est numinis voluntate. MEGAROSQUE SINUS Megara oppidum est iuxta Syracusas. THAPSVMQUE IACENTEM Thapsus insula non longe a Syracusis, plana, paene fluctibus par. TALIA MONSTRABAT quia occurrebat: unde haec loca nosti?

§ 3.690  RELEGENS renavigans, ut “et primi lege litoris oram”. ERRATA participium sine verbi origine: non enim facit 'error'. RETRORSUS quasi a fine ad caput retexens.

§ 3.691  INFELICIS VLIXI epitheton ad inplendum versum positum more Graeco, sine respectu negotii. nam Aeneas incongrue infelicem Ulixen dicit; nisi forte quasi pius etiam hostis miseretur, cum similes errores et ipse patiatur. et notandum conclusam de Achaemenide mentionem.

§ 3.692  PRAETENTA anteposita. IACET sita est, ut “medio iacet insula ponto”. PLEMYRIUM UNDOSUM quidam insulam, quidam fluvium putant dici. sane verbum de verbo expressit: hoc est enim 'undosum', quod 'Plemyrium'. sinus Syracusanus in quo Ortygia. cuius hic necessarie meminit; nondum enim erant conditae Syracusae. 'undosum' vero quod usque illuc †vestigio aestuantis Charybdis dicitur pervenire.

§ 3.694  ORTYGIAM haec tantum Ortygia dicitur, Apollinis vero etiam Delos. et bene addidit 'priores', ut haec quae nunc est semper appellata sit Ortygia, haec vero prioribus tantum. FAMA EST HUC ELIDIS AMNEM Elis et Pisa civitates sunt Arcadiae, in qua est fons ingens, qui ex se duos alveos creat, Alpheum et Arethusam: unde fit, ut fingantur coniungi in exitu, quos origo coniunxit ita. Arethusam autem etiam in Elide esse testatur Vergilius dicens “sic tibi cum fluctus subterlabere Sicanos”. haec secundum fabulas venatrix fuit: quae dum se in Alpheo post laborem ablueret, ab eo adamata est [3.in speciem avis Alpheos cognovisset latere, etiam sic eam mutatam persequi coepit, quae cum] et diu fugiens deorum miseratione in fontem sui nominis mutata ad Siciliam per secretos meatus venit: quod etiam Vergilius ostendit “et tandem positis velox Arethusa sagittis”. quam Alpheos illuc usque persequutus fonti eius se miscet: quod tali argumento probatur; nam cum equi, diebus festis Olympici Iovis certantes, in eo amne deluuntur, stercus equorum ex eo amne etiam in Arethusa recognoscitur. patera etiam quam in Alpheum quidam Olympionices miserat, in Arethusa inventa dicitur. quidam autem Arethusam non de Elide ad Siciliam venire, sed in ipsa Sicilia nasci volunt et venienti fluvio occurrere. ALPHEUM quia Graece Alpheios facit, ut Aineias Aeneas, Medeia Medea. ORE fonte vivo: et bene de fluvio, ut “unde per ora novem”.

§ 3.697  IVSSI NUMINA MAGNA LOCI VENERAMUR vel ab Achaemenide admoniti, vel ab Heleno, vel ab Anchise, vel ab oraculis. et quaeritur, quae numina; vel quare non dixerit; et utrum Alpheum, an Arethusam intellegi voluerit.

§ 3.698  STAGNANTIS HELORI fluvii qui ad imitationem Nili superfunditur campis. et Graeci stagna hele dicunt, unde ait 'stagnantis Helori'.

§ 3.699  PROIECTA porrecta, extenta, ut “proiecto dum pede laevo”. PACHYNI promunctorium est austrum spectans: unde et Pachynum dictum ab aeris crassitudine; nam pakhus est pinguis et crassus.

§ 3.700  RADIMUS propter saxa latentia. 'radimus' autem nimium adiuncti praeterimus, ut “radit iter laevum interior”.

§ 3.701  CAMERINA PROCUL palus est iuxta eiusdem nominis oppidum: de qua quodam tempore, cum siccata pestilentiam creasset, consultus Apollo, an eam penitus exhaurire deberent, respondit me kinei Kamarinan: akinetos gar ameinon: quo contempto exsiccaverunt paludes, et carentes pestilentia per eam partem ingressis hostibus poenas dederunt. sed hoc responsum Aeneae temporibus ignotum fuit: ergo non observavit poeta, sed ad praesens tempus locutus est.

§ 3.702  INMANISQUE GELA civitas a fluvio nominata, sicut etiam 'campi Geloi'.

§ 3.703  AGRAGAS mons est muro cinctus, in cuius summa parte oppidum est: unde et Cicero ait “ad mare intra moenia ante oppidum expectabat” de Verre. notandum sane Vergilium haec, quantum ad sua tempora spectat, dicere, non quantum ad operis; Aenea enim navigante nec fuerat Camerina siccata, nec Gela vel Agrigentum conditae: quod frequenter facit, sed nunc ideo vitiosum est, quia ex persona narrantur Aeneae.

§ 3.704  MAGNANIMUM QUONDAM GENERATOR EQUORUM secundum Pindarum quondam Agrigentini equos ad agones Graeciae mittebant, qui inde victores revertebantur. legimus etiam aliud: cum in Cappadocia greges equorum perissent, Delphici Apollinis responso adduxerunt equos de Agrigento, et reparavere meliores. quidam autem dicunt Heronem Agrigentinum, vel ut alii ferunt Dionysium, tyrannum Siciliae, equos ad agonem Elidis Olympicum duxisse, et omnes vicisse.

§ 3.705  PALMOSA SELINUS civitas est iuxta Lilybaeum, abundans palmis quibus vescuntur, et apio. an 'palmosa' ab equis nobilibus?

§ 3.706  SAXIS LILYBEIA CAECIS vere dixit, nam litus Lilybetanum naturaliter saxis, quasi de industria constrictum est. sane notandum omnium trium promontoriorum Siciliae factam mentionem, ut “ecce autem Boreas angusta ab sede Pelori” et “proiectaque saxa Pachyni” et hic modo “saxis Lilybeia caecis”.

§ 3.707  DREPANI PORTUS Drepanum civitas est non longe a monte Eryce, trans Lilybaeum, dicta vel propter curvaturam litoris, in quo sita est, vel quod Saturnus post amputata virilia Caelo patri illuc falcem proiecit, quae Graece drepanos dicitur: quod verisimile putatur propter vicinitatem Erycis, consecrati Veneri, quae dicitur nata ex Caeli cruore et spuma maris. quidam 'Drepana' dictum voluit a falce Cereris, quam ibi, cum filiam suam Proserpinam quaereret, amisit. Cato pluraliter “haec Drepana” dicit. INLAETABILIS propter patris amissionem.

§ 3.708  ACTIS transactis, vel quomodo 'mensibus actis'.

§ 3.711  FESSUM DESERIS ut supra diximus, secundum Vergilium: nam Cato eum in originibus ad Italiam venisse docet; unde etiam in sexto illud amphibolon est “quo magis Italia mecum laetere reperta”. nam et post Latinum Turnumque et Amatam dicitur excessisse. sed bene hic subtrahitur, ne parum decoro amori intersit. quaeritur sane cur sine ulla descriptione funus patris praeterierit? aut quia in V. dicturus est, et bis eadem dicere vitaverit, aut quia, sicut dictum est, Anchises ad Italiam cum filio pervenit.

§ 3.712  NEC VATES HELENUS quia dixerat “prohibent nam cetera parcae scire Helenum”.

§ 3.713  NON DIRA CELAENO quae vel irata debuit adversa praedicere. et bona pietate mortem patris graviorem dicit esse, quam famem.

§ 3.714  HIC LABOR EXTREMUS aut apud Drepanum: aut 'extremus' saevissimus, quia statim tempestate iactatus est. et bene de ipsa tempestate tacuit, quia Ilioneus supra dixerat “cum subito adsurgens fluctu nimbosus Orion in vada caeca tulit”.

§ 3.715  DEUS ADPULIT ORIS bene se commendat Didoni, dicens se ad eam deorum voluntate venisse. sane non dixit, quis deus, ut alibi “dabit deus his quoque finem”.

§ 3.716  UNUS non [3.est] interpellante regina interrogationibus.

§ 3.717  FATA DIVUM quae dii hominibus tribuunt. RENARRABAT aut 're' vacat, ut “confieri possit”: aut apparet Aeneam ante de suis casibus cum Didone confuse locutum. et ideo hic addidit 'renarrabat', quasi quae dixerat antea, nunc ex ordine referebat, quod notat in primo “immo age et a prima dic hospes origine nobis”. sane in secundi principio duo poetae sunt versus, sicut hic tres, et similis est finis initio: 'conticuit' et 'intentis'.

§ 3.718  CONTICVIT TANDEM ut “conticuere omnes”. TANDEM diuturnitatem narrantis expressit. notandum sane quia controversiarum more epilogos dedit sex istis prioribus libris, quos et esse bioticos voluit. nam singulis res singulas dedit, ut primo omina, secundo pathos, tertio errores, quarto ethos, quinto festivitatem, sexto scientiam. epilogos autem sic variavit, ut in primo miseratio esset Didonis, in secundo mors Creusae, in tertio Anchisae, in quarto Didonis, in quinto Palinuri: in sexto Marcelli citum deflet interitum.

SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS

§ 4.1  Apollonius Argonautica scripsit et in tertio inducit amantem Medeam: inde totus hic liber translatus est. est autem paene totus in affectione, licet in fine pathos habeat, ubi abscessus Aeneae gignit dolorem. sane totus in consiliis et subtilitatibus est; nam paene comicus stilus est: nec mirum, ubi de amore tractatur. iunctus quoque superioribus est: quod artis esse videtur, ut frequenter diximus; nam ex abrupto vitiosus est transitus: licet stulte quidam dicant hunc tertio non esse coniunctum — in illo enim navigium, in hoc amores exsequitur — non videntes optimam coniunctionem. cum enim tertium sic clauserit 'factoque hic fine quievit', intulit 'at regina gravi iamdudum saucia cura', item paulo post 'nec placidam membris dat cura quietem': nam cum Aeneam dormire dixerit, satis congrue subiunxit, ut somno amans careret. alii subitum transitum factum tradunt, quia non ostendit convivium dissolutum: sed hoc subtiliter fecit, quia etiam alia convivia eam habuisse describit “post ubi digressi lumenque obscura vicissim”. REGINA] [4.sane] bene 'regina', quia contra dignitatem amor susceptus gravior esse solet: ex hoc enim nomine et pudoris et deliberationis nascitur causa, et praecipue potiundi difficultas. videtur et post amissam castitatem etiam iustus interitus. IAMDUDUM aut nimium et vehementer, ut Terentius “iamdudum te amat; iamdudum illi facile sit quod doleat”: aut 'iamdudum', id est a quo tempore vidit Aeneam; legimus enim “obstipuit primo aspectu Sidonia Dido”: aut ex quo narrare coepit Aeneas: aut ex quo intervenit Cupido. SAUCIA hinc subiungit 'vulnus alit'. et bene adludit ad Cupidinis tela, ut paulo post ad faculam, ut 'et caeco carpitur igni': nam sagittarum vulnus est, facis incendium. CURA amore intolerabili, quem ferre non posset, ut “meque his absolvite curis”. 'cura' ergo, ab eo, quod cor urat, ut “Veneris iustissima cura”, item “mea maxima cura”. sane per confusionem verbi et nominis dictum est; nam 'cura' est et verbum, ut 'cura' cures, cum non est nomen.

§ 4.2  VULNUS ALIT ut 'curam pascit'. VENIS quia per venas amor currit, ut sanguis; nam in sanguine anima, in anima amor est: aut sicut venenum. inde dictum “fallasque veneno”, item “longumque bibebat amorem”: nam venenum ideo dicitur, quia per venas currit. CAECO CARPITUR IGNI 'caeco' non quod non cernat, sed quod non cernatur: vel quod Dido amorem suum vult occultare, si possit, ideo 'caeco'. et agit Vergilius, ut inventas frangat declamationes, ut hoc loco rem dixit sine declamatione: unde Ovidius “quoque magis tegitur, tanto magis aestuat ignis”. 'caeco' ergo 'igni' possumus ut validiore accipere, cuius haec natura est, ut conpressus magis convalescat. 'carpitur' autem paulatim consumitur, ut “carpit enim vires paulatim”. sane 'igni' pro 'igne', dativus pro ablativo.

§ 4.3  MULTA VIRI VIRTUS ANIMO bene mediam se facit praebere Didonem inter regalem pudorem et amoris inpulsum. simulat enim se virtutem mirari, cuius pulchritudine commovetur. 'multa' autem 'virtus' figurate dixit; nam ad numerum transtulit quod est quantitatis: aut 'multa' pro magna. RECURSAT bene frequentativo usus est verbo in frequenti amantis cogitatione.

§ 4.4  GENTIS HONOS non Aeneae, ut sit velut excusatio; sed Dardani a numinibus, aut Veneris INFIXI PECTORE VULTUS VERBAQUE 'vultus' inquit 'et verba haerent, virtus et honos gentis recursat', quia superiora vehementiora sunt ad amorem. tale et illud est “illum absens absentem auditque videtque”. 'pectore' vero pro 'pectori'.

§ 4.5  NEC PLACIDAM MEMBRIS DAT CURA QUIETEM aut penitus quiete caruit, ut 'placida' epitheton sit quietis: aut habuit quidem quietem, sed non placidam, id est turbatam somniis: unde et ipsa paulo post 'quae me suspensam insomnia terrent'.

§ 4.6  POSTERA PHOEBEA LUSTRABAT LAMPADE TERRAS circumlocutio orientis diei; illa enim Aeneas per noctem in convivio Didonis narraverat: licet, ut supra diximus, Vergilius ista, quae per naturam necesse est fieri, plerumque contemnat. LUSTRABAT aut inlustrabat, aut re vera 'lustrabat', id est purgabat; nam nox quodammodo polluit mundum: vel circumibat, ut “lustrat Aventini montem”.

§ 4.7  UMENTEM UMBRAM quia nox omnis umida est, ut “noctes lentus non deficit umor”. et nihil interest, utrum umbram an noctem dicat; nox enim umbra terrae est, ut supra “involvens umbra magna terramque polumque”. ergo 'umentem' pro 'umidam', quia umens est quod facit umidum quod sit: unde bene 'umentem' posuit. est etiam hysteroproteron in sensu; prius est enim ut Aurora umbram dimoveat, post Phoebea lampas lustrat terras: aurora enim solem praecedit.

§ 4.8  CUM SIC UNANIMEM de re pudenda locutura parum fuerat sororem eligere, nisi etiam unanimem. dicimus autem et 'unanimus' et 'unanimis', sicut 'inermus' et 'inermis'. MALE SANA non plene sana, amore vitiata; 'male' enim plerumque 'non', plerumque 'minus' significat, sicut 've', ut 'vecors' et 'vesanus'. quamquam 'male' et 'perniciose' significat, ut Lucanus “sic male deseruit” (9.310). MALESANA] 'non sana', ut “statio male fida carinis”: aliquotiens 'minus' significat. et quidam 'malesana' nolunt hyphen legere, nec esse compositum verbum, quia composita unum plerumque corrumpant necesse est, ut 'malesuada'.

§ 4.9  ANNA SOROR cuius filiae fuerint Anna et Dido, Naevius dicit. et bene vocabulo necessitudinis blanditur, ut libenter amoris audiat confessionem; sed suspense et pedetemptim pudore resistente incipit. INSOMNIA TERRENT et 'terret' et 'terrent' legitur. sed si 'terret' legerimus, 'insomnia' erit vigilia: hoc enim maiores inter vigilias et ea quae videmus in somnis interesse voluerunt, ut 'insomnia' generis feminini numeri singularis vigiliam significaret, 'insomnia' vero generis neutri numeri pluralis ea quae per somnium videmus, ut “sed falsa ad caelum mittunt insomnia manes”. sciendum igitur, quia si 'terret' dixerimus, antiqua erit elocutio; 'insomnia' enim, licet et Pacuvius et Ennius frequenter dixerit, Plinius tamen exclusit et de usu removit. sed ambiguitatem lectionis haec res fecit, quod non ex aperto vigilasse se dixit, sed habuisse quietem inplacidam, id est somniis interruptam, ut intellegamus eam et insomniis territam, et propter terrorem somniorum vigilias quoque perpessam.

§ 4.10  QUIS non nulli pro 'aliquis' accipiunt, vel 'qualis': NOVUS magnus, ut “Pollio et ipse facit nova carmina”. vel 'novus' qualis antea numquam, ut Terentius “nova figura”. SUCCESSIT SEDIBUS ut “succedoque oneri” et “succedunt tecto et flammas ad culmina iactant”.

§ 4.11  QUEM SESE ORE FERENS cum eum ob virtutem laudet, addendo tamen os nec pulchritudinem denegaverit. 'ore' autem 'ferens' utrum oratione, an vultu, dubium est. QUEM SESE ORE FERENS ut “obstipuit primo aspectu Sidonia Dido”, item “namque ipsa decoram caesariem nato genetrix lumenque iuventae purpureum et laetos oculis adflarat honores”. FORTI PECTORE ET ARMIS ut etiam ab Ilioneo audierat dicente “quo iustior alter nec pietate fuit nec bello maior et armis”. sane subaudis 'est'. et bene virtutis commemoratione excusat supra dictam pulchritudinis laudem. 'pectore' autem suspende; non bis idem dicit, sed 'pectore' ad patientiam, 'armis' ad fortitudinem.

§ 4.12  CREDO EQUIDEM genus deorum esse ego quidem credo; nec enim 'vana fides' est, id est falsa: nam 'degeneres animos arguit timor', id est probat, inpugnat. et bono ordine amari facit Aeneam ab ea, de qua ait “iura dabat legesque viris”, primo virtute et factis, deinde generis nobilitate, inde oratione, post pulchritudine: et singula singulis reddit.

§ 4.13  QUIBUS ILLE pro quantis. HEV per haec amoris inpulsus ostenditur. et hoc ad miserationem pertinet.

§ 4.14  QUIBUS IACTATUS FATIS ut “quis te, nate dea, per tanta pericula casus insequitur?” et est hysterologia: nam prius est ut bella exhauserit, post fatis iactatus sit. QUAE BELLA pro 'quanta': pronomen pro nomine. BELLA EXHAVSTA CANEBAT finita, terminata, quod nimiae virtutis est: nam inchoare bella quorumlibet est, vincere vel finire paucorum.

§ 4.15  FIXUM INMOTUMQUE SEDERET cogi sese optat quae sic negat. 'inmotum' autem pro inmobile, participium vim nominis habens. SEDERET placeret, ut “et sedet hoc animo”.

§ 4.16  NECVI deest 'viro'. VINCLO IVGALI synaeresis est pro 'vinculo'. 'iugali' autem propter iugum, quod inponebatur matrimonio coniungendis: unde et Iuno iugalis dicitur. quidam 'iugali' accipiunt pro 'coniugali', per aphaeresin dictum, quae fit cum de prima parte verbi syllaba detrahitur.

§ 4.17  PRIMUS AMOR id est maritus. DECEPTAM MORTE FEFELLIT figurate dixit: morte sua decepit me et fefellit.

§ 4.18  PERTAESUM THALAMI TAEDAEQUE FUISSET 'pertaesus' participium est sine verbi origine et regit genetivum, ut hoc loco: nam genetivus singularis est.

§ 4.19  HVIC UNI FORSAN POTVI SUCCUMBERE CULPAE bene 'forsan', quasi adhuc dubitet. singula pronuntianda sunt: ingenti enim dicta sunt libra, quibus confessioni desiderii sui quandam inicit refrenationem. CULPAE bene 'culpae' potius quam amori. et hoc propter antiquum ritum, quo repellebantur a sacerdotio, id est Fortunam muliebrem non coronabant, bis nuptae.

§ 4.20  FATEBOR ENIM bene uno sermone et culpam expressit et necessitatem: fateri enim et coactorum est et culpabilium. sed hic videtur per oblationem confessionis levius crimen efficere. MISERI POST FATA SYCHAEI aut muliebriter dixit 'miseri': aut mortui, secundum Ciceronem, qui in Tusculanis 'miseros' mortuos vocat: aut certe ob hoc 'miseri', cuius iam obliviscitur: aut 'miseri' sic occisi.

§ 4.21  SPARSOS FRATERNA CAEDE PENATES si Didonis, dispersos per fugam intellegimus; si fratris, pollutos cruore. 'fraterna' autem 'caede', quam frater admiserit.

§ 4.22  INFLEXIT quia supra ait 'fixum inmotumque sederet'. 'inflexit' a rigido proposito deviavit. et bene per gradus crevit: primum 'inflexit', ut fixos ostenderet; quae fixa sunt enim, quoniam avelli non possunt, inflectuntur: deinde 'inpulit labantem'; ea enim inpelluntur, quae prona sunt ad cadendum. LABANTEM INPULIT id est inpulit et labare fecit; non enim lababat qui ante inmobilis fuerat. cavendum sane, ne 'labentem' contra metrum legamus: nam 'la' longa est, ut “labere nympha polo”.

§ 4.23  AGNOSCO participium 'agnotus', non 'agnitus'. Sallustius “nec inermos ex proelio viros quemquam agnoturum”. VETERIS VESTIGIA FLAMMAE bene inhonestam rem sub honesta specie confitetur, dicens se agnoscere maritalis coniugii ardorem: hoc est, quo mariti diligi solent; nam erat meretricium dicere: in amorem Aeneae incidi.

§ 4.24  SED MIHI VEL TELLUS OPTEM PRIUS IMA DEHISCAT callide, ac si diceret posse se coniungi Aeneae, si mors secuta non fuerit. et bene in vestigio revocavit. OPTEM pro velim.

§ 4.26  PALLENTES UMBRAS HEREBO id est in Herebo. alii 'Herebi' legunt. aut 'Herebo', ad Herebum, ut “it clamor caelo”. et perseveravit in atroci imprecatione: nam non sufficit 'adigat me fulmine ad umbras' dixisse, adiecit 'pallentes umbras Herebo noctemque profundam'.

§ 4.27  PUDOR pudore pro pudicitia abutimur. et bene 'violo', quia pudor sacrosancte custodiendus est. AUT TUA IVRA RESOLVO propter illud 'vinclo iugali'.

§ 4.28  AMORES ABSTULIT cum illo consumpta sunt desideria et voluptates. AMORES quibus amare possim. et bene videtur moram posuisse, cum dicit illud 'primus qui me sibi iunxit amores abstulit'.

§ 4.29  SERVETQUE SEPULCHRO id est et defunctus servet, †et qui in sepulchro est, ut “ipsa sed in somnis inhumati venit imago coniugis”: sed modo pro mortuo accipiamus. sane caeremoniis veterum flaminicam nisi unum virum habere non licet, quod hic ex persona Didonis exsequitur, dolentis stuprum admissum in amore Aeneae, quod supra dictis versibus probavit 'ille meos primus' et reliqua. nec flamini aliam ducere licebat uxorem, nisi post mortem flaminicae uxoris: quod expeditur, quia post mortem Didonis Laviniam duxit, et quod subrepta vel retenta Creusa ex ipsius quoque confessione et praedicatione regia parata fuerit: quo nullum piaculum fore denuntiatur.

§ 4.30  SINUM LACRIMIS IMPLEVIT OBORTIS sinus dicimus orbes oculorum, id est palpebras, quae a palpitatione dictae sunt: nam semper moventur. 'implevit' autem ideo, quia lacrimae plerumque se intra oculos tenent. et bene praemisit excusationem his lacrimis commemoratione prioris mariti, quasi propter maritum fleret, cum amore cogente lacrimaret.

§ 4.31  ANNA REFERT mire videtur intellexisse Anna, quid sibi suaderi vellet Dido. et suasoria est omni parte plena: nam et purgat obiecta, et ostendit utilitatem, et a timore persuadet. et usus est apto causae principio: nam cum aliquid propter nos petimus, benivolum nobis eum qui audit facere debemus; cum in aliena causa sententiam dicimus, nos illi benivolos debemus ostendere, ut habeatur dictis fides. postquam igitur dicendo 'o luce magis dilecta sorori' ostendit nihil sibi sorore esse carius, summam rei ponit, an nuptiae faciendae sint 'solane perpetua maerens carpere iuventa', inde partes rei: a persona Didonis, an, quia maritum perdiderit, alium accipere debeat 'id cinerem aut manes credis curare sepultos'? a persona Aeneae 'placitone etiam pugnabis amori'? a loco 'nec venit in mentem quorum consederis arvis' a timore 'quid bella Tyro surgentia dicam germanique minas'? a causa et utilitate 'quam tu urbem soror hanc cernes'? a modo 'indulge hospitio causasque innecte morandi': an etiam id dii fieri velint, per coniecturam 'diis equidem auspicibus reor et Iunone secunda'. O LUCE MAGIS DILECTA SORORI id est dilectior: [4.quae diligatur adhuc, an magis quam lux dilecta, aut dilectior luce.] nam antiqui frequenter pro comparativo iungebant particulam 'magis'. tale et illud est “nate mihi vita quondam, dum vita manebat, care magis”, Terentius “nihil videtur mundius, nec magis conpositum quicquam, nec magis elegans”. SORORI bene Anna dilecta respondit 'sorori', quia et Dido sic coepit 'Anna soror'. ergo per nomen necessitudinis ostendit, se quae sunt utilia persuadere, ut alibi “parvumque patri tendebat Iulum”.

§ 4.32  SOLANE PERPETVA id est, solane maerens in omni carperis iuventa? 'perpetua' ergo continua. IVVENTA autem pro iuventate accipiendum: nam 'Iuventa' dea illius aetatis est, 'iuventas' aetas ipsa iuvenilis, 'iuventus' iuvenum multitudo.

§ 4.33  NEC DULCES NATOS propter liberos, quae fuit causa secundi matrimonii, ut Iuvenalis “sed placet Ursidio lex Iulia, tollere dulcem cogitat heredem”. et hysterologia est: nam per Veneris praemia proveniunt nati. alii male iungunt 'natos Veneris' Cupidinem et Aeneam. alii erota et anterota dicunt. VENERIS NEC PRAEMIA id est voluptates, ut Homerus ta te dor' Aphrodites. et volunt quidam hen dia duoin esse.

§ 4.34  ID CINEREM AUT MANES CREDIS CURARE SEPULTOS propter illud, [4.'ille habeat secum servetque sepulchro']: quia marito iuraverat, ut “non servata fides cineri promissa Sychaeo”. et bene extenuat dicendo non animam, sed cineres et manes sepultos. dicit autem secundum Epicureos, qui animam cum corpore dicunt perire.

§ 4.35  ESTO adverbium concedentis est Graecum. FLEXERE MARITI non qui erant, sed qui esse cupiebant. alii intellegunt 'aegram mariti', ut sit genetivus singularis, id est, tristem propter maritum. vel 'aegram' ad morbum animi referas, id est, ut stultitiam iudicet in iuventa aetate nuptiis abstinere. 'aeger' enim animo dicitur, 'aegrotus' corpore.

§ 4.36  NON ANTE TYRO aut in Tyro, ac si diceret 'Tyri': aut certe Turothen, id est de Tyro, ut “Dardanus Hesperia”. quidam autem 'Libya', id est mariti Libyes, 'Tyro' mariti Tyrii exponunt. DESPECTUS IARBAS rex Libyae, qui Didonem re vera voluit ducere uxorem et, ut habet historia, cum haec negaret, Carthagini intulit bellum. cuius timore cum cogeretur a civibus, petiit ut ante placaret manes mariti prioris, et exaedificata pyra se in ignem praecipitavit: ob quam rem Dido, id est virago, quae virile aliquid fecit, appellata est; nam Elissa proprie dicta est.

§ 4.37  DUCTORESQUE ALII ergo et Iarbas ductor. 'alii' autem, qualis Iarbas. QUOS AFRICA TERRA derivationes frequenter maiores sunt a principalitate, interdum pares inveniuntur, raro minores: unde supra “Lacaena” notandum diximus. TRIVMPHIS DIVES id est bellicosa. et quidam dicunt Afros numquam triumphasse. Plinius autem Secundus historiae naturalis et Pompeius Trogus Afros dicunt pompam triumphi primos invenisse, quam sibi Romani postea vindicaverunt. Livius autem Andronicus refert, eos de Romanis saepius triumphasse suasque porticus Romanis spoliis adornasse: merito ergo 'dives triumphis'.

§ 4.38  PLACITONE ETIAM PUGNABIS AMORI ac si diceret: iure contempsisti eos qui displicebant, numquid etiam placito amori repugnabis? et est Graecum 'pugno tibi': nam nos 'pugno tecum' dicimus. et 'placito' alii volunt vel universis hominibus, id est coniugali amori, vel legibus dictum.

§ 4.40  HINC GAETULAE URBES ad terrorem 'urbes' posuit: nam in mapalibus habitabant. GENUS INSUPERABILE BELLO ut “quos nulla fatigant proelia nec victi possunt absistere ferro”. INFRENI aut saevi et feroces, ut ipse contrario “ni frenum accipere”: aut qui equis sine freno utuntur.

§ 4.41  CINGUNT non adiuncti sunt; sed 'cingunt' quasi circumdant, ut “cingique urbem obsidione videret”. INHOSPITA barbara, aspera. et fictum 'inhospita', cum 'inhospes' non dicatur.

§ 4.42  DESERTA SITI REGIO inhabitabilis. dicit autem Xerolibyen, id est partem Africae aridam, quae est inter Tripolin et Pentapolin. et bene terret dicens iuxta esse aut bellicosas gentes, aut deserta loca, unde non speratur auxilium. LATEQUE FURENTES BARCAEI hi prope sunt a Carthagine: unde addidit 'late furentes'. hi secundum Titianum in chorographia Phoenicen navali quondam superavere certamine. Barce autem civitas est Pentapoleos, quae hodie Ptolomais dicitur: nam Cyrene et Barce reginae fuerunt, quae singulis dederunt civitatibus nomina. sed hoc per prolepsin dictum est.

§ 4.43  BELLA TYRO SURGENTIA necessario ad persuadendum praesenti tempore usus est.

§ 4.44  GERMANIQUE MINAS propter aurum, quod ei sicut in primo diximus tulerat. et 'minas' pro ipsis periculis posuit, ut ex praecedentibus sequentia accipiamus.

§ 4.45  DIS EQUIDEM AVSPICIBUS hoc dicit: dii, qui sunt auspices matrimonii, Aeneam huc venire fecerunt: nuptiae enim captatis fiebant auguriis, ut “contentique auspice Bruto”. Varro de pudicitia ait “auspices in nuptiis appellatos †auspici bisque ab marito et nova nupta per hos auspices captabantur in nuptiis”. IVNONE SECUNDA vel quae praeest coniugiis, quae pronuba appellatur: quamvis et ipsa in libris augurum praeesse dicatur auspiciis: aut quia Carthaginem fovet.

§ 4.46  HUC CURSUM ILIACAS VENTO mire, cum alio iter haberent, huc delati sunt: et ideo addidit 'vento'. TENVISSE perfecisse, inplesse.

§ 4.47  QUAM qualem vel quantam: pronomen pro nomine. URBEM SOROR HANC CERNES mire pro voluntate sororis: ut si quis avaro suadeat spem pecuniae faciens.

§ 4.48  CONIVGIO TALI id est viri fortis: quod ideo non dicit, quia scit a Didone praedictum. et bene in ultimo coniugium posuit, propter quod universa praedicta sunt.

§ 4.50  VENIAM aut beneficium et volentiam: aut re vera 'veniam', periurii scilicet, ut “non servata fides cineri promissa Sychaeo”. TU MODO pro 'tantummodo'. †et alii quod te “modo vita supersit”. SACRISQUE LITATIS 'diis litatis' debuit dicere: non enim sacra, sed deos sacris litamus, id est placamus: ergo nove dixit. SACRISQUE LITATIS] inter 'litare' et 'sacrificare' hoc interest, quod 'sacrificare' veniam petere, 'litare' propitiare et votum impetrare.

§ 4.51  INDULGE da operam, ut “indulgent vino et vertunt crateras aenos”.

§ 4.52  DUM PELAGO DESAEVIT HIEMS enumerat, quas morae causas possit innectere. ORION id est dum occidit Orion, quoniam et oriens et occidens tempestates commovet. et bene Orion opponitur, quia et Ilioneus dixerat “cum subito adsurgens fluctu nimbosus Orion”. ORION corripuit ratione supra dicta.

§ 4.53  QUASSATAEQUE RATES hoc ad illud “quassatam ventis liceat subducere classem”. NON TRACTABILE asperum, intractabile, sub quo tractari nihil possit.

§ 4.54  INCENSUM INFLAMMAVIT ut Horatius “oleum adde camino”. alii non 'incensum', sed 'inpenso' legunt, ut sit Terentianum “inpendio magis animus gaudebat mihi”.

§ 4.55  SPEMQUE DEDIT DUBIAE MENTI dubitativa enim fuerat Didonis oratio dicendo 'si non pertaesum thalami taedaeque fuisset'. ergo iam non ambiget de quo dubitabat, sed sine respectu pudoris palam aget. SOLVITQUE PUDOREM propter vincula castitatis. et ad illud respondit 'ante pudor quam te violo aut tua iura resolvo'.

§ 4.56  DELUBRA ADEUNT iuxta illud dictum sororis 'tu modo posce deos veniam'. delubrum autem dictum, aut, ut supra diximus, propter lacum in quo manus abluuntur: vel propter tectum coniunctum, quia una opera abluitur: aut certe simulacrum ligneum delubrum dicimus, a libro, hoc est raso ligno factum, quod Graece xoanon dicitur. sane in secundo libro de singulis specibus delubri iuxta Varronem relatum est: in quibus est species delubri talis, ut praeter aedem area sit adsumpta deum causa, id est spatia relinquantur iuxta aras ministerii causa, ad sacrificia peragenda. huius moris hic meminisse eum accipere debemus 'principio delubra adeunt'. atque quia 'delubra' quasi solum nomen sine dei significatu poseruat, voluit per 'aras' expungere divini nominis causam, licet in continuatione non tam dei fecerit mentionem, quam propria deorum nomina intulerit, et quidem cum sacrificationis gratia, illis versibus 'legiferae Cereri' usque 'iugalia curae'. nec non areae, licet oblique, attamen manifeste meminit 'aut ante ora deum pingues spatiatur ad aras': quid enim est 'spatiatur', quam spatio lati loci obambulat? 'adeunt' autem proprie dixit; ad maiores enim qui accedit †ait soanori signum. PACEMQUE benivolentiam, ut “si sine pace tua atque invito numine”. PER ARAS EXQUIRUNT vel apud aras, vel inter aras, ut 'it hasta Tago per tempus utrumque'. 'exquirunt' autem, id est sacrificando explorant, an dii vellent huic rei consentire. dicendo autem 'per aras', aruspicalem artem ostendit, ut 'spirantia consulit exta'. duo enim genera hostiarum sunt: unum, in quo voluntas dei per exta exquiritur; alterum, in quo sola anima deo sacratur: unde etiam aruspices animales hostias appellant. sed de exploranda voluntate divina hic expressit dicendo 'spirantia consulit exta'. animalis vero hostiae speciem ostendit ubi Entellum facit Eryci taurum mactantem dicens “hanc tibi, Eryx, meliorem animam pro morte Daretis persolvo”.

§ 4.57  MACTANT verbum sacrorum, kat' euphemismon dictum, ut adolere; nam 'mactare' proprie est 'magis augere'. MACTANT verbum sacrorum kat' euphemismon dictum, quasi magis auctum: unde et magmentum dicebant, quasi maius augmentum. olim enim hostiae 'immolatae' dicebantur mola salsa tactae; cum vero ictae et aliquid ex illis in aram datum, 'mactatae' dicebantur [4.per laudationem] per boni ominis significationem. LECTAS BIDENTES non vacat 'lectas'; moris enim fuerat ut ad sacrificia eligerentur oves, quibus nihil deesset, ut in sexto “nunc grege de intacto septem mactare iuvencos”. 'bidentes' autem dictae sunt quasi biennes, quia neque minores, neque maiores licebat hostias dare. sunt etiam in ovibus duo eminentiores dentes inter octo, qui non nisi circa bimatum apparent: nec in omnibus, sed in his quae sunt aptae sacris, inveniuntur.

§ 4.58  LEGIFERAE CERERI leges enim ipsa dicitur invenisse: nam et sacra ipsius thesmophoria vocantur, [4.id est legumlatio]. sed hoc ideo fingitur, quia ante inventum frumentum a Cerere passim homines sine lege vagabantur: quae feritas interrupta est invento usu frumentorum, postquam ex agrorum divisione nata sunt iura. thesmophoria autem vocantur legumlatio. an quia in aede Cereris aere incisae positae leges fuerunt? PHOEBOQUE qui praeest auspiciis, quibus urbes reguntur. PATRIQUE LYAEO dictus Lyaeos apo tou luein, quod nimio vino membra solvantur. qui, ut supra diximus, apte urbibus libertatis est deus; unde etiam Marsyas, eius minister, est in civitatibus, in foro positus, libertatis indicium, qui erecta manu testatur nihil urbi deesse. et communis hoc habet sensus: sacrificabat, inquit, primo numinibus, quae urbi praesunt, quasi nuptura pro utilitate rei publicae; deinde Iunoni, cui curae sunt nuptiae. alii dicunt hos deos quos commemoravit nuptiis esse contrarios: Cererem quia propter raptum filiae nuptias exsecratur, vel ex quo Iovi nupta praelata Iunone repudiata est: nam cum Eleusine Cereris sacrum fit, aedes Iunonis clauditur; item cum Iunoni Eleusine fit, templum Cereris clauditur, nec sacerdoti Iunonis licet gustare unde Cereri sit libatum. et Romae cum Cereri sacra fiunt, observatur ne quis patrem aut filiam nominet, quod fructus matrimonii per liberos constet. Apollinem et Liberum contrarios nuptiis dicunt, quod ille expers uxoris vulgari amore sit usus, ille inter Bacchas non fida conubia sed stupra exerceat, nec nisi raptam coniugem habere potuerit. male ergo invocat hos Dido, quae sibi nuptias optat Aeneae. sed sicut prosperis diis, ut iuvent, ita adversis, ne obsint, sacrificandum est, ut “nigram Hiemi pecudem, Zephyris felicibus albam”. alii dicunt favere nuptiis Cererem, quod prima nupserit Iovi et condendis urbibus praesit, ut Calvus docet “et leges sanctas docuit et cara iugavit corpora conubiis et magnas condidit urbes”: nam ideo et aratri sulco clauditur civitas: vel quod eandem terram volunt et in eadem urbes exstructas. similiter et Liber propter Marsyam, sicut supra dictum est; merito et Apollo; nam et in arce coli solet, et muros Troianis instituit: iure ergo in nova urbe his sacra fiunt. Iunoni duplici causa, quia et Carthagini praeest et matrimonia dat. est etiam sensus altior: nam facturi aliquid ante adversos placamus deos, et sic propitios invocamus, ut “nigram Hiemi pecudem, Zephyris felicibus albam”. ergo modo nuptura placat ante Cererem, quae propter raptum filiae nupturas exsecratur; Apollinem, qui expers uxoris est; Liberum, qui nisi raptam coniugem habere non potuit: et sic Iunonem conciliat.

§ 4.59  CUI VINCLA IVGALIA CURAE quia est Curitis, est Matrona, est Regina. hanc Varro Pronubam dicit: unde et Aeolo nuptias pollicetur et Aeneae et Didoni coeuntibus adest, cum dicit “prima et Tellus et pronuba Iuno”: et in septimo, ubi contra votum suum Laviniam promissam vidit Aeneae, ait “et Bellona manet te pronuba”, hoc est non ego quae soleo.

§ 4.61  CANDENTIS candidae: participium est pro nomine. MEDIA INTER CORNVA FUNDIT non est sacrificium, sed hostiae exploratio, utrum apta sit.

§ 4.62  ANTE ORA DEUM ante simulacra. PINGVES plenas vel sanguine delibutas, ut “pecudumque cruore pingue solum”. SPATIATUR AD ARAS matronae enim sacrificaturae circa aras faculas tenentes ferebantur, quod cum quodam gestu fiebat: unde Sallustius “saltare elegantius quam necesse est probae”. quidam genus sacrificii appellant, quo veteres cum aras circumirent et rursus se converterent et deinde consisterent, dicebant minusculum sacrum. an hoc ad impatientiam amoris referendum est, quo iactata Dido loco stare non poterat, iuxta illud 'uritur infelix Dido totaque vagatur urbe furens'.

§ 4.63  INSTAVRATQUE DIEM DONIS muneribus, quae aut dis offerebat, aut donabat Tyriis vel Troianis. 'instaurat' autem ideo, quia iam supra sacrificaverat, ut “simul Aenean in regia ducit tecta, simul divum templis indicit honorem”. sane quidam 'donis' sacrificiis volunt; nam et 'templa' 'donaria' abusive dicuntur, ut est “ductos alta ad donaria currus”.

§ 4.64  INHIANS intenta, per sollicitudinem. SPIRANTIA id est palpitantia: quasi adhuc viva. CONSULIT EXTA proprie dixit: aruspices enim exta consulere dicuntur cum inspiciunt. 'exta' singularem non habent, ut 'arma'.

§ 4.65  HEV VATUM IGNARAE MENTES non sacerdotes vituperat quasi nescios futurorum, sed vim amantis exprimit, et inde vituperat sacerdotes, qui admonuerunt non credituram: nam omnia futura a sacerdotibus praedicta esse, sequens indicat locus, ut “multaque praeterea vatum praedicta priorum”. IGNARAE ergo amoris reginae, quia illa alias causas litationis praetendebat, et ideo vota non perficiebat.

§ 4.66  EST verbum est indeclinabile; nam frequenter deficit. est autem huius positio 'edo es est'. invenimus, sed quod abolitum est, et 'edo edis edit', unde est 'edere' et 'comedere', quod hodie non dicimus; nam ab eo quod est 'es esse' et 'comesse' facit, quo tempore etiam pro praesenti utimur, ut 'volo esse': nam in defectivis tempora pro temporibus ponimus, ut 'odi novi memini', 'odisse nosse meminisse' etiam pro praesenti ponuntur, non 'odire novire meminere'; nec enim possumus dicere. MOLLIS FLAMMA utrum 'mollis flamma', an 'mollis medullas'?

§ 4.67  TACITUM de quo tacuerit etiam nunc apud alios. an apud Aeneam 'tacitum', quia sorori iam confessa est? 'tacitum' tacendum et pudore plenum. VIVIT non nulli hoc loco 'vivit' pro vescitur dictum accipiunt. SUB PECTORE VULNUS ut “vulnus alit venis”.

§ 4.68  VAGATUR potest accipi 'vagatur' dum opera ostendit Aeneae.

§ 4.69  URBE FURENS furor enim est amor, in quo nihil est stabile: unde et Cupido puer inducitur, quasi instabilis et infans, qui non potest fari: unde paulo post “incipit effari mediaque in voce resistit”. QUALIS CONIECTA CERVA SAGITTA satis congrua conparatio: singula enim singulis, cervam Didoni, sagittam amori, pastorem Aeneae, nemora urbi, ictum letalem amori mortifero comparavit.

§ 4.70  INCAUTAM nomen perituris accommodatum, ut “fallit te incautum pietas tua” et “excipit incautum”. CRESIA Cretensia: nam Graece Kres facit, unde et Kretes et Kresia facit. Latine 'Cretensis' facit, unde est 'Cretensia'.

§ 4.71  AGENS TELIS urgens, persequens.

§ 4.72  NESCIUS aut nescius quod ferierit: aut ignoratus et latens; non qui cervam nesciret. et rara sunt verba, quae per contrarium significant: nam cum 'vector' sit proprie qui vehit, invenimus etiam eum vectorem dici qui vehitur, ut Lucanus “vectoris patiens tumidum supernatat amnem” (4.133). tale est et 'formidolosus'; cum sit timidus, et timendum significat. cum enim exigat ratio, ut nomina verbalia agentis habeant significationem, pro passiva significatione plerumque ponuntur. quidam 'nescius' ad Aeneam referunt, qui nescit amore suo vulneratam reginam. FUGA cursu, ut “simul arva fuga, simul aequora verrit”: nam intellegere non possumus fugam, cum dicat 'peragrat': peragrare enim est circumire inquirendo.

§ 4.73  DICTAEOS Cretenses. cervae vulneratae dictamnum quaerunt, qua gustata fere vulnerbibus tela depellunt, ut in duodecimo legimus “non illa feris incognita capris gramina”. LETALIS HARUNDO propter futurum omen Didonis. et admiranda copia loquendi 'letalis harundo', 'sagitta', 'volatile ferrum'.

§ 4.75  SIDONIAS Pygmalionis vel Sychaei: quod supra ait “avari Pygmalionis opes” et “ignotum argenti pondus et auri”. et hoc additum propter illud “omnibus exhaustos iam casibus, omnium egenos”. URBEMQUE PARATAM 'paratam' ad illud pertinet, quod Aeneas propter civitatem navigat. et omnia ei ostendit Dido, quibus possit inducere. et 'paratam' ideo, ut sit conpendium quaerentibus sedes. sed alii movent quaestionem quomodo 'paratam', cum paulo post inferat 'pendent opera interrupta'. sed paratum potest dici, cui etiam paululum superest: unde est 'minaeque murorum ingentes': nam ideo alibi “urbem praeclaram statui, mea moenia vidi”.

§ 4.76  INCIPIT EFFARI MEDIAQUE IN VOCE RESISTIT sic Horatius “cur facunda parum decoro inter verba cadit lingua silentio?”

§ 4.77  LABENTE DIE ad convivia †retulit pervigratum est quia in usu non erant prandia, ut Iuvenalis “exul ab octava Marius bibit”.

§ 4.78  DEMENS quae ea quae noverat audire cupiebat.

§ 4.79  NARRANTIS AB ORE ut eum intueretur. et hoc loco per omnia amantis adfectus exprimitur.

§ 4.80  OBSCURA LUNA id est nox: nam nihil tam contrarium lunae est, quam obscuritas: aut ideo nox 'obscura luna', quia nec semper nec eadem hora oritur. 'vicissim' autem ideo, quia per diem sol lucet, illa per noctem: ergo apparens diurnum lumen, id est solis, reprimit. an ipsa luna suum lumen reprimit, occidens et se obscurans?.

§ 4.82  SOLA sine eo quem amabat: nam regina sola esse non poterat. est autem Plauti, qui inducit inter multos amatorem positum dicentem quod solus sit: ut ipse alibi “me sine sola vides”, quam constabat Antonii castra comitatam, sed 'sola' sine amatore tuo. MAERET per diphthongon 'est tristis'; nam aliter militiam significat, ut “aere merent parvo”. sane 'mereor' aliud est. VACVA aut sine Aenea et Troianis: aut magna, ut “vacua atria circum intenti ludo”. RELICTIS potest intellegi ab Aenea.

§ 4.83  INCUBAT quasi invita. ABSENS ABSENTEM unum suffecerat: sic “et fratrem ne desere frater”. Terentius “praesens praesentem eripi, abduci ab oculis”.

§ 4.84  IMAGINE CAPTA ob amati similitudinem.

§ 4.85  INFANDUM iuxta iudicium reginae, ut illa sentiebat; vult enim eam culpae eximere. alii 'infandum' quia falli non potest accipiunt, hoc est ipsam libidinem, in cuius vicem nihil subponi potest.

§ 4.86  NON COEPTAE ADSURGUNT TURRES contra illud “pars ducere muros”. NON ARMA IVVENTUS EXERCET haud in armis se exercet: quemadmodum illud “ferrum exercebant”.

§ 4.87  PORTUSVE quod supra “hic portus alii effodiunt”. PROPUGNACULA quibus porro pugnatur.

§ 4.88  INTERRUPTA coepta et omissa. MINAE eminentiae murorum, quas pinnas dicunt: hinc et 'eminere' dicimus, ut in primo “geminique minantur”. quidam 'minaeque' ad interrupta opera referunt, ut quae inperfecta sunt sic videantur, quasi ruinam minentur.

§ 4.89  AEQUATAQUE MACHINA CAELO exposuit, quid sint 'minae murorum ingentes'.

§ 4.90  SIMUL postquam. TALI quali uritur infelix Dido. PESTE amore, incendio, ut “et toto descendit corpore pestis”.

§ 4.91  NEC FAMAM OBSTARE FURORI honestam scilicet: sane ton meson est. FURORI iam non amori.

§ 4.92  ADGREDITUR cum calliditate loquitur, et quasi ex praeparato, vel ex insidiis, ut alibi “facile ut somno adgrediare iacentem”. SATURNIA ubi nocituram Iunonem poeta vult ostendere Saturniam dicit; scit enim Saturni stellam nocendi facultatem habere, ut alibi “Irim de caelo misit Saturnia Iuno” et “Saturnique altera proles irarum tantos” et reliqua. ubi autem propitiare eam promittit, ait “Iunonis magnae” et iterum “adsit laetitiae Bacchus dator et bona Iuno”.

§ 4.93  EGREGIAM VERO LAVDEM ironia est, inter quam et confessionem sola interest pronuntiatio: et ironia est cum aliud verba, aliud continet sensus. sane huius verbi initium tractum est, quia proprie egregium dicebatur, quasi in grege amplissimum, quod emineret ex grege. singula autem hic pronuntianda sunt et morandum in singulis verbis; habent enim singula invidiam. SPOLIA AMPLA REFERTIS translatio rei militaris: referre enim spolia victores ex victis dicuntur.

§ 4.94  PUER filius: Graece dixit, pais, ut Horatius “puerosque Ledae”.

§ 4.95  FEMINA bene 'femina', qualis mortalis, opponitur, ut “mixta deo mulier” pro mortali intellegendum est. DVORUM EST bene cessit masculino femininum.

§ 4.96  ADEO multum, valde, ut Terentius “adulescentem adeo nobilem”. VERITAM TE MOENIA NOSTRA propter illud “haud tanto cessabit cardine rerum”. MOENIA NOSTRA Iunonis hospitium: nam legimus “quo se Iunonia vertant hospitia”. et 'nostra' Graece dixit.

§ 4.98  MODUS finis: Iuvenalis “nullo quippe modo millesima pagina surgit”. SED QUIS ERIT archaismos. AUT QUO NUNC CERTAMINE TANTO? 'quo nunc' aut quo: aut ad quam rem: aut quid opus est tanto certamine? aut figurate, quo tibi hoc, id est, quo nunc certamen tantum: aut quis modus erit in tanto certamine: aut quousque, ut 'usque' extrinsecus accipiamus.

§ 4.99  QUIN POTIUS pro 'cur non'. PACEM AETERNAM non indutias temporales. PACTOSQUE HYMENAEOS licet fabula de Hymenaeo in primo libro narrata sit breviter, tamen plenior talis est: Hymenaeus, Atheniensis, adeo pulcher fuit, ut adulescens puella putaretur. is cum unam virginem nobilem ipse mediocriter ortus adamasset eiusque nuptias desperaret, quod unum poterat, sequendo puellam amori satis faciebat. sed cum Atheniensium nobilissimae virgines Eleusinae Cereri sacra facerent, subito adventu piratarum raptae sunt: inter quas etiam Hymenaeus, qui illo amatam fuerat secutus, tamquam puella raptus est. sed cum piratae praedam per maria longinqua portassent, in desertam regionem delati ac fatigati somno se dederunt: quos cum universos occidisset Hymenaeus, relictis ibi virginibus Athenas reversus est petiitque a civibus, ut, si virgines quae raptae fuerant reduxisset, dilectae nuptias impetraret. quas cum reduxisset, optatam in matrimonium virginem meruit. quod coniugium quia felix fuerat, placuit [4.omnibus] Atheniensibus omnibus nuptiis Hymenaei nomen interesse. est etiam alia ratio vocabuli: nam hymen quaedam membrana quasi virginalis puellae esse dicitur: qua rupta quia desinat esse virgo, hymenaei nuptiae dictae.

§ 4.100  HABES TOTA QUOD MENTE PETISTI propter illud “nostram nunc accipe mentem”.

§ 4.101  ARDET AMANS DIDO plus dixit haec, quam Venus imperaverat: illa enim dixerat “sed magno Aeneae mecum teneatur amore”, haec dixit 'ardet' et 'traxit furorem'. 'traxit' autem dixit, ut spiritum trahere dicimus.

§ 4.102  COMMUNEM HUNC ERGO POPULUM utrum ad solum Carthaginiensem retulit, quem velit sibi communem esse cum Venere: an utrumque, id est Tyrios et Troianos? PARIBUSQUE REGAMUS AVSPICIIS aequali potestate: et ab eo quod praecedit id quod sequitur. [4.et] dictum est a comitiis, in quibus iisdem auspiciis creati, licet non simul crearentur, parem tamen habebant honorem propter eadem auspicia: unde et consules pares sunt, cum necesse esset ut unus prior crearetur.

§ 4.103  PHRYGIO SERVIRE MARITO eloquenter, emphatikos, ac si diceret 'exuli'. non nulli autem per fallaciam Iunonis dictum accipiunt. LICEAT id est non necesse sit, sed in voluntate sit Didonis si velit, ut supra 'paribus auspiciis', non imperio: potest enim imperium par non esse, cum auspicium par sit. alii invidiose dictum volunt 'liceat Phrygio marito', id est qui victus est: et non dixit 'nubere', sed 'servire'. quidam 'servire' dubitant utrum Didonem, an Tyrios dixerit. sane hic coemptionis speciem tangit. coemptio enim est ubi libra atque aes adhibetur, et mulier atque vir inter se quasi emptionem faciunt: quod ait etiam in primo georgicorum “teque sibi generum Thetys emat omnibus undis”. quoniam coemptione facta mulier in potestatem viri cedit atque ita sustinet [4.liberis] conditionem liberae servitutis, ait [4.enim] 'liceat Phrygio servire marito' et in georgicis “tibi serviat ultima Thule”. quoque omnis iste mos coemptionis et citra nominis nuncupationem dotis datae taxatione expediretur, quae res in manum conventio dicitur, subiunxit 'dotalesque tuae Tyrios permittere dextrae'. quid est enim aliud 'permittere dextrae', quam in manum convenire? quae conventio eo ritu perficitur, ut aqua et igni adhibitis, duobus maximis elementis, natura coniuncta habeatur: quae res ad farreatas nuptias pertinet, quibus flaminem et flaminicam iure pontificio in matrimonium necesse est convenire. sciendum tamen in hac conventione Aeneae atque Didonis ubique Vergilium in persona Aeneae flaminem, in Didonis flaminicam praesentare.

§ 4.104  DOTALES TYRIOS regalem spectavit personam. PERMITTERE DEXTRAE quasi per manus conventionem: secundum ius locutus est.

§ 4.105  OLLI aut illi, aut tunc. cetera per parenthesin dicta sunt: ordo enim est 'olli sic contra est ingressa Venus'. SIMULATA MENTE hoc est 'talibus adgreditur'.

§ 4.106  QUO pro 'ut': pronomen pro coniunctione causali. LIBYCAS ADVERTERET ORAS absolutior quidem est haec lectio, sed verior et figuratior illa est 'Libycas averteret oras': nam plerumque trahitur schema, ut aliquo ituri non ad locum, sed de loco ponamus significationem, ut si dicas 'de Campania abeo in Tusciam', 'abeo' honestius est, quam si 'eo' dixeris. nec hoc tantum hoc loco facit, sed pluribus: hinc enim est “ripamve iniussus abibis?”

§ 4.107  INGRESSA VENUS calliditatis est, ut supra: habet enim haec vox insidiarum significationem. QUIS TALIA DEMENS deest 'nisi', ut sit '"nisi" demens'.

§ 4.108  AUT TECUM MALIT CONTENDERE BELLO?? non dixit 'possit': quod autem addidit †satis bello exserte. SI MODO QUOD MEMORAS oblique, dum consentit, docet fieri non posse.

§ 4.109  FORTUNA SEQUATUR [4.aut] subauditur fortuna prospera. hoc ad casum pertinet.

§ 4.110  FATIS INCERTA FEROR bene omnia tetigit quibus res humanae reguntur: casum, fata, voluntatem deorum. alii sic exponunt: quia scio fatis aliud videri, ideo de Iovis voluntate nunc dubito: ergo 'fatis' propter fata. sane oratorie et blanditur et pugnat, sed non palam, dicendo incertam se esse de voluntate fatorum.

§ 4.112  AUT FOEDERE IVNGI si 'foedera', per se plenum est: si 'foedere', ad 'populos' pertinet.

§ 4.113  TU CONIVNX dicendo 'coniunx' ostendit eam non posse ignorare, inpossibile esse quod petit. TIBI FAS ANIMUM TEMPTARE PRECANDO sic Aeolus “tuus o regina quid optes explorare labor”.

§ 4.114  PERGE SEQUAR per te incipiet. bene aliud agens aliud ostendit: ante est enim Iunonis officium ex matrimonio, sic usus Venerius: unde paulo post 'adero, et tua si mihi certa voluntas'. TUM quidam ordinis esse volunt, 'tunc' temporis. EXCEPIT subsecuta est. et potest 'excepit' pro 'insidiose respondit' accipi, ut “aemulus exceptum Triton” et “excipit incautum”.

§ 4.115  ISTE LABOR scilicet explorationis a Iove: quod dixerat 'si Iuppiter unam'. QUOD INSTAT quod fieri volo.

§ 4.116  CONFIERI 'con' abundat, ut “fata renarrabat divum cursusque docebat”: quamvis veteres indifferenter 'confieri' dicebant. PAUCIS ADVERTE id est 'animadverte': parte pro toto usus est. et aut 'adverte paucis', aut 'paucis docebo'.

§ 4.117  MISERRIMA DIDO aut ex persona miserantis dictum: dolet enim insidiis circumventam: aut 'miserrima' quae perdiderit castitatem.

§ 4.118  NEMUS pro silvis et montibus. UBI hoc loco pro 'cum'.

§ 4.119  TITAN Sol: unus enim de Titanibus Hyperionis filius contra Iovem non fecit. RETEXERIT ORBEM quem nox tegebat: ergo 'inluminaverit'. huic contrarium “quotiens umentibus umbris nox operit terras”.

§ 4.120  NIGRANTEM nigrum: participium pro nomine, sine verbo. et quaeritur, quis prius 'nigrantem' dixerit?

§ 4.121  ALAE equites: ob hoc 'alae' dicti, quia pedites tegunt alarum vice. TREPIDANT festinant, ut “hic me dum trepidi crudelia limina linquunt”. INDAGINE ferarum inquisitione. et quidam cum vestigatoribus alatorum mentionem inductam accipiunt: nam indaginem vestigatores ipsos tradunt, alas vero alatores, qui dextra et sinistra plagarum sublata voce prohibent feras exire. TREPIDANT vero hoc loco 'sensim' accipiunt, non, ut alibi, 'festinant', quia saltus non cursu, sed sensim cinguntur. quidam 'trepidant' ab equis, qui hodieque trepidare dicuntur, appellari putant. Cato “sedere non potest in equo trepidante”.

§ 4.122  DESUPER INFUNDAM quia aer est Iuno. bene ergo hic se facturam dicit quod habet in potestate. OMNE CIEBO pro 'totum': 'omne' enim numeri est, 'totum' quantitatis.

§ 4.123  NOCTE OPACA nubium caligine.

§ 4.125  TUA SI MIHI CERTA VOLUNTAS hoc est, si etiam tuum subsequatur officium: quia Iuno coniugii, Venus causa coniunctionis sit. igitur Iuno nil se posse adnuntiat, nisi voluntas Veneris adfuerit. 'certa' autem firma, quia promiserat.

§ 4.126  CONUBIO hoc Veneri contrarium est: et hic est dolus, quem intellectura est et risura. 'nu' naturaliter longa est ab eo, quod est 'nubere', ut “conubia nostra reppulit”; sed modo metri causa corripuit.

§ 4.127  HIC HYMENAEUS ERIT id est, hae erunt nuptiae. sane de Hymenaeo licet superius iam dictum sit, tamen sunt etiam aliae opiniones: nam alii hunc Veneris et Liberi filium dicunt primum nuptiis prospere usum, ob quod in nuptiis vocatur: unde nuptiale carmen Hymenaeus. alii nuptiarum inventorem tradunt et ideo carminibus decorari; quod exemplum ab eo proditum ubique servatur. Cornelius Balbus Hymenaeum ait, Magnetis filium, musicae artis peritum, pulchritudine muliebri, dum nuptias Liberi patris et Althaeae religiosis cantibus celebrat, exspirasse: propter quod ei talis honor in nuptiis adtributus est, ut celebratio nominis eius nuptiarum iungendarum perpetuum omen esset. NON ADVERSATA legitur et 'aversata'.

§ 4.128  REPERTIS vel compertis, vel deprehensis. cur autem dolis repertis risit? qui altius intellegunt, sic tradunt: hoc est quos iampridem compererat, cum Ilium oppugnaretur.

§ 4.130  IVBARE EXORTO nato lucifero: nam proprie 'iubar' lucifer dicitur, quod iubas lucis effundit: unde iam quicquid splendet iubar dicitur, ut argenti, gemmarum. est autem lucifer interdum Iovis: nam et antiqui 'iubar' quasi 'iuvar' dicebant: plerumque Veneris stella: unde Veneris dicta est, ut “quem Venus ante alios astrorum diligit ignis”. alii iubar solem; alii splendorem siderum dicunt. sane modo hysteroproteron in sensu est; [4.nam si lucifer iubar est] iubar enim praecedit auroram. et facit 'hoc iubar, huius iubaris'.

§ 4.131  RETIA RARA PLAGAE multi dividunt, ut sit 'retia rara' maiora, plagas vero minora intellegamus. alii plagas per definitionem accipiunt, ut intellegamus 'quae sunt retia rara, plagae'. sciendum tamen proprie plagas dici funes illos, quibus retia tenduntur circa imam et summam partem. sane 'retia rara, plagae' et reliqua subauditur 'portantur': aut zeugma est 'ruunt'. LATO VENABULA FERRO lati ferri. venabula autem ob hoc dicta, quod sunt tela apta venatui, quasi excipiabula.

§ 4.132  MASSYLI Massylorum gens est non longe a Mauritania. et 'Massyli' legendum per unum 'i' litteram, ne non stet versus: 'sy' enim longa est, ut “hinc mihi Massylae gentis monstrata sacerdos”. ET ODORA CANUM VIS plus enim est, quam si diceret 'multitudo': unde Sallustius “qua tempestate ex ponto vis piscium erupit”. ergo vim aut ad multitudinem, aut ad naturam retulit. 'odora' autem non olens, sed odorem inveniens: ergo inproprie dixit: nam 'odorum' est quod ex se odorem emittit, non quod odorem sequitur, ut Statius “et odoro vulnere pinus”. sic est et “inter odoratum lauri nemus” pro 'odorum': nam odoratum est quod aliunde odorem accipit, ut 'odoratum templum'. tria ergo sunt: 'odorum' quod per se olet, 'odoratum' quod aliunde odorem accipit, 'odorisecum' quod odorem sequitur; sicut modo de canibus debuit dicere.

§ 4.133  CUNCTANTEM morantem: atqui amatrix ad eum quem amabat, debuit festinare; sed pathos natura superavit, ut mulierem et reginam ostendat, ut Terentius “dum moliuntur, dum conantur, annus est”. deinde haec morabatur iam studio placendi. hic enim inducitur veste, armis, auro, vel purpura comptior, cum supra naturalis pulchritudinis gloria contenta sit, ut “regina ad templum forma pulcherrima Dido”. AD LIMINA ante, vel apud. PRIMI principes, ut “una omnes iuvenum primi”. et bene reginae officio primi adsunt, quia de plebe dixerat 'it portis iubare exorto delecta iuventus' et 'Massylique ruunt equites'.

§ 4.135  STAT SONIPES adest, praesens est: nam si 'stat' simpliciter acceperis, vituperatio est: nam legimus “stare loco nescit”. denique sequentia dictum hoc explanant, ut 'ac frena ferox spumantia mandit'. SPUMANTIA spumas moventia, ut 'naufragum mare', quod naufragos facit.

§ 4.136  TANDEM hoc ad illud redditum 'reginam thalamo cunctantem'.

§ 4.137  SIDONIAM PICTO et reliqua. vetere ceremoniarum iure praeceptum est, ut flaminica venenato operta sit. operta autem cum dicitur pallium significatur, venenatum autem infectum: quod ipse ait in bucolicis “alba nec Assyrio fucatur lana veneno”. hic vero cum dicit 'Sidoniam' ostendit Tyriam et purpuream: purpuream declarat infectam. 'chlamydem' autem pallium esse quis dubitet? praeterea flaminicam habere praecipitur arculum, ricam, venenatum, fibulam. de venenato dictum est. arculum vero est virga ex malo Punica incurvata, quae fit quasi corona et ima summaque inter se alligatur vinculo laneo albo, quam in sacrificiis certis regina in capite habebat, flaminica autem Dialis omni sacrificatione uti debebat. Vergilius ergo propter nominum et intellectus difficultatem aliter omnia conprehendit: nam pro pallio chlamydem, pro venenato, id est infecto, Sidoniam. arculum vero et fibulam ex auro facta commemorat dicendo 'cui pharetra ex auro, crines nodantur in aurum', quod in arculum potest referri: nam de fibula manifestum est cum ait 'aurea purpuream subnectit fibula vestem'. 'subnectit' autem quid aliud est, quam sursum nectit ac per hoc succinctam facit? 'vestem' vero possumus ricam accipere, quia rica genus est vestis. sciendum sane, sicut supra dictum, ubique Didonem flaminicam ostendi. LIMBO limbus est, sicut supra diximus, fascia, quae ambit extremitatem vestium secundum antiquum ritum, ut “victori chlamydem auratam, quam plurima circum purpura”.

§ 4.138  CUI PHARETRA EX AURO deest 'erat'. et amat poeta iterare voces, vel pretiosas, vel necessarias, vel optabiles: pretiosas, ut “aerea cui gradibus surgebant limina” et “aurea pectoribus demissa monilia pendent”: necessarias ita “ab Iove principium generis, Iove Dardana pubes”: optabiles ita “humilemque videmus Italiam”. CRINES NODANTVR IN AVRUM veluti retiolum dicit, quod colligit comas: quae Graece krobule dicitur.

§ 4.141  IPSE ANTE ALIOS quia amatur, et ideo ei dat pulchritudinem, licet Ascanio magis congruat. PULCHERRIMUS ex animo Didonis: hoc enim ei videbatur. alibi epitheta Aeneae dat: cum religiosum ostendit, dicit 'pium'; cum fortem, 'magnanimum'.

§ 4.143  UBI hoc est 'cum'. HIBERNAM LYCIAM non asperam, sed aptam hiemare cupientibus: sic enim se habet natura regionis. et bene aliud agens aliud ostendit: nam constat Apollinem sex mensibus hiemalibus apud Pataram, Lyciae civitatem, dare responsa: unde Patareus Apollo dicitur: et sex mensibus aestivis apud Delum. ergo 'hibernam' utrum quod ibi hiemare soleat; an frigidam; an hieme temperatam; an quam hiberno tempore deserere soleat? XANTHIQUE FLVENTA 'que' pro 'vel' posuit: hoc enim dicit 'vel cum Xanthum, vel cum Lyciam relinquit', ut est “suspectaque dona praecipitare iubet subiectisque urere flammis”.

§ 4.144  DESERIT relinquit, ut “desertosque videre locos litusque relictum”. DELUM MATERNAM quae Latonam fugientem, dracone Pythone insequente, suscepit. et hoc ideo, quia, sicut dictum est sex mensibus aestivis apud Delum responsa dat. INVISIT repetit: per quod ostendit relicta Delo ad Lyciam transire. INVISIT APOLLO Apollini Aeneam vel propter sagittas, quibus in venatu utebatur, comparat; vel certe propter futurum infelix matrimonium: ut enim et supra diximus, nuptiis est hoc numen infensum. vel Apollini Aeneam, ut in primo Didonem Dianae: quomodo germanorum nuptiae esse non possunt.

§ 4.145  CHOROS sacra. CRETES ab eo, quod est 'Cres'.

§ 4.146  DRYOPESQUE populi iuxta Parnasum, ut “Dryopumque trahens Erasinus aristas”. Erasinus vero fluvius est. hi populi, ab Hercule victi, Apollini donati esse dicuntur. PICTIQUE AGATHYRSI populi sunt Scythiae, colentes Apollinem hyperboreum, cuius logia, id est responsa, feruntur. 'picti' autem, non stigmata habentes, sicut gens in Britannia, sed pulchri, hoc est cyanea coma placentes. hos Melissus ab Homero †Achabas appellari ait: qui propter scientiam sagittarum Apollini sunt gregales, sicut Cretes.

§ 4.147  CYNTHI montis Deli. FLVENTEM unguentatum et odoribus abundantem: aut prolixum et effusum, ut ton akersekomen significet.

§ 4.148  FRONDE PREMIT id est comprehendendo crinem efficit, ne fluat, FINGENS conponens, ut “corpora fingere”. INPLICAT AURO non frontem, sed crinem, qui est illi retrorsum in nodum collectus.

§ 4.149  TELA SONANT UMERIS ut in nono “pharetramque fuga sensere sonantem”. 'umeris' vero aut 'in umeris', aut 'ex umeris'. HAVD ILLO SEGNIOR id est, non illo deformior: nam plerumque virtus et pulchritudo pro se invicem ponuntur. hinc est “satus Hercule pulchro pulcher Aventinus”: nam Herculi satis est incongrua pulchritudo. sic Plautus in Pyrgopolinice de muliere interrogat “quidnam, fortis est?” (Mil. 1111) id est pulchra.

§ 4.150  EGREGIO praeclaro: et sic dicimus, quasi extra gregem.

§ 4.151  LUSTRA latibula ferarum vel luporum: unde et lupanaria meretricum lustra dicuntur.

§ 4.152  ECCE adverbium demonstrationis est, ut ostenderet velociter factum. et bene hac particula utitur: facit enim nos ita intentos, ut quae dicuntur putemus videre. ita enim capreae †suspensionis super saxa currunt, ut putes cadere illas cum exiliunt. FERAE CAPRAE hoc est capreae. et bene aptat descriptionem ad species, ut cervis campos, capreis saxa permittat. SAXI pro 'montis', ut “accipiens sonitum saxi de vertice pastor”. CAPRAE quas Graeci aigagrous vocant.

§ 4.153  DECURRERE bene praeterito usus est tempore ad exprimendam nimiam celeritatem: ostendit enim iam factum. sane 'decurrere' iuxta analogiam dixit, non, ut imperiti putant, decurrerunt.

§ 4.154  TRANSMITTUNT celeriter transeunt: praecipue 'transmittere' est de loco ad locum transitio.

§ 4.155  PULVERULENTA num 'cervorum pulverulenta agmina', quae pulverem faciunt, ut “pulverulenta coquat maturis solibus aestas” ? GLOMERANT pro 'involvunt'. alias pro 'in unum contrahunt', ut “quem circum glomerati hostes”: vel glomerati eunt.

§ 4.157  GAVDET EQUO gaudet, quod acrem equum habeat et velocem. IAMQUE HOS CURSU id est 'modo', ut “iamque eadem digitis, iam pectine pulsat eburno”. et bene puerilem ostendit animum, qui per mobilitatem et inconstantiam frequenter optat timenda.

§ 4.158  PECORA INTER INERTIA VOTIS bene per contemptum 'pecora', cum ea sint pecora, quae non silvestri, sed humano usui aluntur. 'inertia' autem pro ignavis et innocuis posuit; et hoc ad capreas et cervos retulit, ut in georgicis “inbelles dant proelia cervi”: nam 'iners' proprie quid sit Lucilius declarat “ut perhibetur iners, ars in quo non erit ulla”.

§ 4.159  MONTE LEONEM per transitum tangit historiam: nam Ascanius praeter Iulum et Ilum, quae habuit nomina, etiam Dardanus et Leontodamas dictus est, ad extinctorum fratrum solacium: ideo nunc eum dicit optare adventum leonis, paulo post 'Dardaniusque nepos Veneris'. constat etiam Aeneam Dardanum dictum, ut ostendit in quarto “hauriat hunc oculis ignem crudelis ab alto Dardanus”, item Ilioneus “hinc Dardanus ortus, huc repetit”: nam latenter etiam illud nomen ostendit.

§ 4.161  COMMIXTA GRANDINE NIMBUS secundum Iunonem 'his ego nigrantem commixta grandine nimbum'. et bene etiam grando adicitur, quia poterat nimbus contemni facilius. murmur autem caeli ad infaustum omen pertinet, quia tonitru dirimuntur auspicia.

§ 4.163  NEPOS VENERIS quidam indecenter dictum volunt, ut Venus avia sit.

§ 4.164  DE MONTIBUS AMNES ne vel investigare Tyrii possent reginam.

§ 4.166  DEVENIUNT bene subprimit rem pudendam: sic Terentius "'quid tum' fatue? fateor". PRIMA ET TELLUS satis perite loquitur: nam secundum Etruscam disciplinam nihil tam incongruum nubentibus, quam terrae motus vel caeli dicitur. quidam sane etiam Tellurem praeesse nuptiis tradunt; nam et in auspiciis nuptiarum invocatur: cui etiam virgines, vel cum ire ad domum mariti coeperint, vel iam ibi positae, diversis nominibus vel ritu sacrificant. ET PRONVBA IVNO quae nubentibus praeest. Iunonem autem dedisse signa per tempestatem constat et pluvias, quae de aere fiunt. Varro pronubam dicit quae ante nupsit et quae uni tantum nupta est: ideoque auspices deliguntur ad nuptias.

§ 4.167  DANT SIGNUM] ut dei nuptiales. FULSERE IGNES Varro dicit “aqua et igni mariti uxores accipiebant”: unde hodieque et faces praelucent et aqua petita de puro fonte per felicissimum puerum aliquem aut puellam, interest nuptiis, de qua nubentibus solebant pedes lavari. alii 'fulsere' pro malo omine positum volunt. cum enim ait fulsisse ignes, infaustum conubium videtur ostendere, quia actio perimitur, cum de caelo servatum est. et bene hoc totum ad Iunonem refertur, quia aer esse dicitur; unde aquas cum ignibus dedit.

§ 4.168  VLULARUNT bene medium elegit sermonem: nam ait Lucanus “non tu laetis ululare triumphis” (6.261). in luctu autem ululari, non dubium est. et ideo medium elegit sermonem, quia post nuptias mors consecuta est. non nulli ita accipiunt, quod ululare veteres etiam in sacris dicebant ex Graeca consuetudine. ergo 'ulularunt nymphae' quasi nuptiarum sacra celebrarunt. Graeci autem ololugmon appellant: nam et primam congressionem proelii ololugen dicunt: quod Vergilius ostendit “magnoque ululante tumultu”.

§ 4.170  SPECIE FAMAVE MOVETUR species rerum Didonis praesentium est, quod quasi aspicitur, fama autem rerum absentium. hoc ergo dicit: non eam movet nec praesens deformitas, quod non in thalamo, sed in specu concubuerat: sed nec futura mox fama. alii accipiunt facti qualitate aut respectu honestatis, to preponti. adeo illam nec Tyriorum pudebat, videntium talia, nec aliarum gentium, quae audiebant. ergo 'fama' deest mala.

§ 4.171  MEDITATUR exercet: sic Horatius “et horridam cultis diluviem meditatur agris”. nec incongrue dictum: actus enim est in ipsa meditatione: nam exercitium est meditatio. sciendum tamen est hodie hoc in usu non esse.

§ 4.172  PRAETEXIT praetegit. CULPAM ut supra “succumbere culpae”.

§ 4.174  FAMA MALUM definitio est, ut 'quo' ex praecedenti pendeat nomine: quamquam alii 'qua' legant. sane 'quo' nisi definitio sit, legi non potest; nec enim procedit, ut ordo sit 'Fama, quo non aliud malum est velocius'.

§ 4.175  MOBILITATE VIGET dat ei somatopoiian. et laudat a contrario: cum enim omnia labore minuantur, haec crescit. sane 'viget' quidam pro vigescit accipiunt.

§ 4.176  METU PRIMO non 'primo metu', sed 'primum', quod initio cautius loquatur, id est in principio: cum enim quis veretur, ne auctor sit, quod audit continet; at ubi sit vulgatum, passim loquitur. et modo 'primo' adverbium est, non nomen. ATTOLLIT IN AVRAS sumpta licentia, quae minuebatur timore.

§ 4.177  INGREDITURQUE SOLO ET CAPUT INTER NUBILA CONDIT hoc vult ostendere, nec humili eam fortunae parcere, nec superiori. vel quia famae incertus auctor.

§ 4.178  TERRA PARENS generale est: parens rerum omnium. IRA INRITATA DEORUM amphibolon est, utrum sua ira propter extinctos gigantas, an 'ira deorum inritata', quae extinxerat gigantas. vel ideo 'ira deorum', quod in eam fulmina et grandines de caelo cadunt.

§ 4.179  EXTREMAM aut post omnes gigantas, quippe ad deorum ultionem nata: nam per ipsam eorum crimina vulgata sunt: aut certe 'extrema' pessima: omnes enim, qui de medicina tractant, dicunt naturale esse, ut inutiliores sint qui nascuntur ultimi. Famam ergo inducit ultam esse fratres, quia ipsa deorum delicta vulgavit. UT PERHIBENT quotienscumque fabulosum aliquid dicit, solet inferre 'fama est'. mire ergo modo, cum de ipsa fama loqueretur, ait 'ut perhibent'. COEO ENCELADOQUE isti gigantes fuerunt inter alios, qui Iovem superpositis montibus regno caelesti detrudere conati, fulminibus sunt deleti. et bene elegit ex fratribus maximos, ex quibus aestimaretur.

§ 4.180  PEDIBUS CELEREM ET PERNICIBUS ALIS convertit rerum epitheta: nam 'pernix' pedum est, ut “pernicibus ignea plantis”, celeritas pennarum est, ut “celerique fuga sub sidera lapsae”. aut certe intentio describentis est: supervacua enim est alas habenti pedum pernicitas: aut sic intellege 'pedibus celerem et alis velocibus?

§ 4.181  MONSTRUM bene vituperavit Famam ex accidentibus personae, per parentes malos et fratres: et quod eam describit, non est narratio, sed argumentatio. quidni monstrum, quae huius naturae sit, ut quot plumas, tot oculos, tot linguas, tot aures et cetera? QUOT SUNT CORPORE PLUMAE non ipsius, sed in omnium corporibus: nam exaggeratio est, ac si diceret 'quot sunt arenae'.

§ 4.182  OCULI SUBTER adverbium est, ac si diceret: non sub plumis, sed sub ipsa. et mire 'subter', quasi quae non videatur, et omnia videat. [4.reliqua] MIRABILE DICTU sic exclamavit poeta, quasi minus admirationis haberet ipsa descriptio.

§ 4.183  TOT LINGVAE infinitus est numerus: nam re vera quot sunt homines, in quibus fama est, tot ora habet, quae sunt hominum. TOTIDEM ORA SONANT aliud visu, hoc est 'ora'; aliud auditu, hoc est 'sonant'.

§ 4.184  NOCTE VOLAT bene naturalem rem dixit: nam quanto celatum est aliquid, tanto magis requiritur. et sine dubio incipiens fama semper obscura est: quae divulgata conquiescit: unde ait 'luce sedet custos'. CAELI MEDIO absolute: quia inter caelum terramque medium est. TERRAEQUE PER UMBRAM noctem umbram terrae esse numquam apertius significavit.

§ 4.185  STRIDENS potest et ad oris sonum, et ad alarum referri. DULCI DECLINAT LUMINA SOMNO qui est omnibus animantibus dulcis. et 'somno' utrum ablativo, an dativo? dativo melius interpreteris, quasi non succumbat illi.

§ 4.186  LUCE SEDET id est per diem: aut ut lux coepit. et bene nocturna illi et diurna officia dat, ne dulci somno capiatur. CUSTOS speculatrix, ne quid eam praetereat; non, quae custodiat aut servet. SUMMI CULMINE TECTI per domos nobilium, propter res privatas.

§ 4.187  TURRIBUS AUT ALTIS per domos regum, propter res publicas. MAGNAS TERRITAT URBES magnos populos. et dicit plebeios. et ostendere vult Famae linguis neminem exceptum qui non exagitari possit.

§ 4.188  TENAX in omnibus perseverans: tam in enuntiandis falsis rebus, quam in veris.

§ 4.189  HAEC TUM vel Fama talis et tanta: vel haec facta. POPULOS utrum generaliter, an Tyrios et Troianos tantum?

§ 4.190  GAVDENS propter inventam materiam. et quidam non temporale Famae epitheton 'gaudens' esse volunt, sed generale, ut multiplici sermone gaudeat, quo tunc populos implebat. FACTA ATQUE INFECTA sicut sequentia indicant. et est quasi proverbiale: nam hoc est 'tam ficti pravique tenax, quam nuntia veri'.

§ 4.191  VENISSE AENEAM haec facta sunt.

§ 4.192  VIRO marito, “ut vir gregis ipse caper”. DIGNETUR libravit sermonem, quasi personae superioris.

§ 4.193  HIEMEM INTER SE LUXV, QUAM LONGA, FOVERE id est nunc hiemem inter se luxu fovere, in quantum longa est ipsa hiemps. facit talem etiam alibi figuram, ut “Thybris ea fluvium, quam longa est nocte tumentem leniit” pro 'quam longa est ipsa nox'. FOVERE veteres 'fovere' pro diu incolere et inhabitare dixerunt, ut ipse alibi “fovit humum”.

§ 4.194  REGNORUM INMEMORES hoc fingit: nam et illi curae est Carthago et Aeneae Italia. an quia quod una patitur duobus assignat? CUPIDINE cupidinem veteres inmoderatum amorem dicebant: Afranius †neraria “alius est amor, alius cupido * * * amant sapientes, cupient ceteri”. Plautus cum distinctione posuit “cupidon te †cum sicut anne amor?” quod intellegitur vehementer illam amare vel inpatienter. ipse alibi “quem Venus Cupidoque imperat, suadet amor” (Cur. 3) dicendo 'imperat' violentiam ostendit, 'suadet' addendo moderationem significat.

§ 4.195  DEA FOEDA crudelis, impia: quod alibi interpretatur. “eadem impia fama detulit”. IN ORA palam, ut antequam audiant loquantur. et proprie 'ora'. Terentius “in ore esse omni populo”.

§ 4.196  IARBAM filium Iovis Ammonis. Liber cum Indos peteret et per Xerolibyam exercitum duceret, fatigatus siti Iovis sui patris imploravit auxilium, et statim viso ariete fons secutus est. unde factum est Iovi Ammoni ab arenis dicto simulacrum cum capite arietino: quod ideo fingitur, quia satis eius sunt involuta responsa. IARBAM filium Iovis Ammonis. Liber, vel ut alii dicunt, Hercules, cum Indos peteret, et per deserta Libyae, hoc est per Xerolibyam, exercitum duceret, fatigatus siti Iovis patris imploravit auxilium: cui ille arietem ostendit, quem secutus ille pervenit ad locum quendam, in quo aries terram pede suo scalpsit, e quo loco fons manavit. unde factum est, ut Iovi Ammoni, ab arenis dicto, templum cum simulacro cum cornibus arietinis constitueretur: quod ideo fingitur, quia satis eius sunt involuta responsa, aut quia Libyes Ammonem arietem appellant. alii hunc Ammonem in loco natum, ubi sola ovis fuerat, a finitimis inventum dicunt, creditumque ex Iove et ove natum appellatumque Ammonem ab arena, quia ibi tale solum est. alii inter Cyrenas atque Carthaginem locum tradunt fuisse, in quo pastores puerum arietinis cornibus insignem, in arena sedentem ac vaticinantem deprehenderunt. hic sublatus tacebat, repositus loquebatur: mox cum e conspectu hominum subito recessisset, creditus est deus: unde Iovem ideo ibi colere coeperunt, nomine Ammonem, quod in arena fuerat visus.

§ 4.197  AGGERAT IRAS super eas, quas habebat ex contemptu.

§ 4.198  RAPTA stuprata, ut “et rapti Ganymedis honores”. et “rapta raptoris mortem vel nuptias optet”. GARAMANTIDE NYMPHA et proprium potest esse et gentile: nam Garamantes sunt iuxta Libyam: a Garamante, filio Apollinis.

§ 4.200  CENTUM finitus numerus pro infinito. sane in primo Aeneidis qui mos sit templorum constituendorum relatum est: quae aut tantum sacra sunt, aut ibi etiam res publica administrari auspicato potest. hic ergo templa tantum sacra declarat cum subiungit 'centum aras posuit vigilemque sacraverat ignem, excubias divum aeternas pecudumque cruore', quibus scilicet et sacratio ageretur; et nihil de publicis rebus actum aliqua narratione subiungit. alii templum dicunt non solum quod potest claudi, verum etiam quod palis aut hastis aut aliqua tali re, et lineis aut loris aut simili re saeptum est: quod effatum est. amplius uno exitu in eo esse non oportet, cum ibi sit cubiturus auspicans. CENTUM ARAS POSVIT per praeteritum perfectum intulit, SACRAVERAT per praeteritum plusquamperfectum. at e contrario “multa vastabat caede” et “ardentesque avertit”. alibi simile schema per tempora: “ipse oratores ad me” et reliqua “cum sceptro misit, mandat” et reliqua, et “mactat binas de more bidentes vinaque fundebat pateris”. VIGILEM IGNEM utrum ad quem vigiliae agebantur, an perpetuum? VIGILEMQUE SACRAVERAT IGNEM EXCVBIAS DIVUM] [4.quod] significat sine intermissione fieri sacrificia, ad quem excubare per diem et noctem necesse sit, ut dicimus cotidie in officio esse: non ergo apud quas dii excubant, sed quae diis excubantur.

§ 4.201  EXCUBIAS DIVUM AETERNAS definitio est aeterni ignis. quid est ignis pervigil? excubiae deorum. et sciendum non vacare ratione, ut in aliquibus templis sit ignis pervigil: nam potestates aut terrenae sunt, aut aeriae, aut aetheriae; sed quia aether ignis est, ideo in aetheriarum potestatum templis ignis est, ut reddatur eis imago sui elementi. est autem in templo Iovis, qui aether est, et Minervae, quae supra aetherem est: unde de patris capite procreata esse dicitur.

§ 4.202  VARIIS FLORENTIA SERTIS aliis atque aliis, ac sic perpetuo tempore.

§ 4.203  ISQUE AMENS ANIMI et amator, et barbarus. sane nomen esse ostendit ponendo genetivum. AMENS ANIMI ut “saevit inops animi”. sane 'amens animi' nominativum pro genetivo posuit. num ergo 'amentis animi'? AMARO quod audierat sibi praelatum Aeneam. AMARO aspero, ut “hostis amare, quid increpitas?”

§ 4.204  MEDIA INTER NUMINA DIVUM ac si diceret et 'diis testibus', ut Sallustius “quam mediusfidius veram licet mecum recognoscas”: id est sis dictis medius: fidius, id est Dios huios, Iovis filius, id est Hercules. medium dixit testem. sane multi 'munera' legunt, hoc est in media precatione deorum: et est invidiosius, si inter munera, quae ipse sacraverat.

§ 4.205  MANIBUS SUPINIS iuxta rationem: nam inferos demissis ad terram manibus invocamus: ut Homerus inducit Althaeam, matrem Meleagri, manibus in longum porrectis, ut ipse alibi “passis de litore palmis”: caelestes levatis ad caelum, ut modo, et alibi “duplices tendens ad sidera palmas”. SUPPLEX ORASSE SUPINIS partim precatur, unde ait 'supplex': partim conqueritur, unde ait 'orasse', id est dixisse: hinc et oratores dicimus: nam 'rogare' non procedit, quia conqueritur magis.

§ 4.206  IVPPITER OMNIPOTENS epitheta, quae commemorationem potentiae habent, interdum exprobrationis vim obtinent, ut hoc loco. MAVRUSIA Maura: nam protentio est nunc. Coelius “Maurusii, qui iuxta oceanum colunt”.

§ 4.207  NUNC EPULATA dum in epulis est: nam eum deseruit participium. et bene 'nunc' dixit: quasi celebrantibus eius sacra tanta iniuria acciderit. officia enim in deos, licet aeternam habeant gratiam, et spectent tam praeteritum quam futurum, tamen in praesenti plus valent. semper autem Iovi propter hospitalitatem libatur. et bene conqueritur, quia humanas res ne tum quidem curat, cum ei tribuitur honos sacrificii. et 'gens epulata' bene dixit, ac si diceret me iuvante, me praebente sumptum. LENAEUM Bacchicum: nam Liber Lenaeus dicitur, quia torculis praeest, qui et Graece lenoi dicuntur: nam cum sit Graecum, a mentis delenimento non potest accipi. LENAEUS ex calcatorio apo tes lenou, hoc est a lacu.

§ 4.208  ASPICIS HAEC id est talia. et hoc sentit: itane talia aspicis, nec vindicas? FULMINA TORQUES vel intorques, vel gubernas.

§ 4.209  NEQUIQUAM HORREMUS quia non iudicio hoc facis: quia non punis malos et supervacua horremus: aut quia existimamus ea non emitti manu tua. an 'nequiquam' pro non, ut sit 'tu fulmina non torques'?. CAECIQUE IGNES non quia non videntur, sed quorum origo non apparet. an quorum rationem ignorantes timemus: alii enim de ventis dicunt fieri, alii de nubibus, alii de aere fulmen. IN NUBIBUS ac si diceret, non ex te fiunt; si enim errant, tuo non reguntur imperio. Iuvenalis “non quasi fortuitus nec ventorum rabie sed iratus cadat in terras et iudicet ignis”.

§ 4.210  TERRIFICANT ANIMOS et reliqua. latenter secundum Epicureos locutus est.

§ 4.211  FEMINA invidia a sexu, contemptu inferioris. et iam incipit specialis conquestio. est autem ordo 'femina errans, quae in nostris finibus urbem posuit'. et est exaggeratio: primum quod pretio, deinde exiguam, dein certis legibus.

§ 4.212  PRETIO ut ostendat eam nec meruisse per gratiam, nec invasisse virtute. et si vendidit, quid conqueritur? scilicet vel defraudatus per corium, vel de nuptiarum promissione: aut 'exiguam pretio' pro exigui pretii. LITUS non ait agros, sed 'litus', ut et supra diximus, terram mari vicinam. modo etiam infertilem sibi et angustam vult ostendere, hoc est talem illi dedimus terram, quae nulli esset necessaria, qua tamen contenta fuit. ARANDUM videtur illud attingere moris antiqui, quod cum conderetur nova civitas, tauro et vacca, ita ut vacca esset interior, a magistratu muri designarentur. nam ideo ad exaugurandas vel diruendas civitates aratrum adhibitum, ut eodem ritu, quo conditae, subvertantur. Horatius “inprimetque muris hostile aratrum”.

§ 4.213  LOCI LEGES DEDIMUS aut quam tributariam fecimus: aut cui ideo concessimus civitatem, ut in nostrum veniret matrimonium: ut iusta ira sit. CONUBIA hic 'nu' produxit, cum alibi corripuerit, ut “conubio iungam stabili”. NOSTRA pro 'mea': est autem nobilius: sic Numanus “en qui nostra sibi bello conubia poscunt”. Sallustius “nos in tanta doctissimorum hominum copia”.

§ 4.214  DOMINUM ut superius “liceat Phrygio servire marito”. est autem de iure, quasi per coe+mptionem. vel 'dominum' maritum, ut alibi 'dominam' uxorem “hi dominam Ditis”: et est quasi vehemens accusatio: me maritum respuit et Aeneam non virum, sed dominum recepit. PARIS similis Paridi: iniuria a persona. sic Iuvenalis “et calvo serviret Roma Neroni”: probrosis enim nominibus veteres convicia dicebant, ut Sallustius “tyrannumque et Cinnam maxima voce appellans”. et bene 'Paris' quasi qui sustulit pactam.

§ 4.215  SEMIVIRO COMITATU ut o “vere Phrygiae! neque enim Phryges”: id est effeminati. et bene non solum regi, sed et sociis convicium facit. sane quidam tradunt iure hoc in Phrygas dictum: ab ipsis enim ferunt coepisse stupra puerorum.

§ 4.216  MAEONIA MITRA Lydia: nam utebantur et Phryges et Lydi mitra, hoc est incurvo pilleo, de quo pendebat etiam buccarum tegimen. sane quibus effeminatio crimini dabatur, etiam mitra eis adscribebatur: multa enim lectio mitras proprie meretricum esse docet. ergo ex habitus qualitate mutuatur invidiam: nam eum non iam effeminatum, sed velut meretricem appellat, quod est inimicius non mulierem tantum, sed etiam meretricem vocare, cum, sicut supra dictum est, et alius insectator dicat “o vere Phrygiae! neque enim Phryges”. CRINEMQUE MADENTEM SUBNIXUS crinem unguentatum subnixum et subligatum habens. aut 'subnixus' fiducia elatus.

§ 4.217  RAPTO POTITUR stupro fruitur: nam proprie raptus est inlicitus coitus; nec enim hic rapuerat.

§ 4.218  TEMPLIS QUIPPE TUIS FERIMUS ac si diceret, non mirum si haec patimur te colentes. sic supra ad inrisionem dictum 'Iuppiter omnipotens', ac si diceret: tu es, qui potest omnia? FOVEMUS INANEM aut quia frustra te credimus mundi esse rectorem: aut quia me tuum filium esse confido. 'fovemus' autem quasi in se infirmam.

§ 4.219  ORANTEM perorantem, non precantem, ut supra dictum est: “talibus orabat Iuno”. ARASQUE TENENTEM veteres aras 'asas' dicebant; postea inmutata littera 's' in 'r' 'aras' dixerunt, sicut Valesios Valerios, Fusios Furios: quod Varro rerum divinarum in libro quinto plenius narrat: necesse enim erat aras a sacrificantibus teneri: quod nisi fieret, diis sacrificatio grata non esset. quod plenius intellegi voluit, gratum hoc esse numinibus, subiungendo 'arasque tenentem audiit omnipotens'.

§ 4.220  OCULOSQUE AD MOENIA TORSIT REGIA ut inde pellat Aeneam; nec videatur esse contrarium quod turbantur omnia Iove Africam respiciente: nam utrumque a turpi liberat fama.

§ 4.221  ET OBLITOS FAMAE MELIORIS AMANTIS oblitos et eos dicimus qui aliquid neglegunt, vel quibus aliquid excidit, ut hoc loco; et id quod de memoria excidit, sed figurate, “ut nunc oblita mihi tot carmina”. 'famae' autem 'melioris' hoc est 'neque enim specie famave movetur'.

§ 4.223  VADE, AGE singulis verbis et iubentis, ut 'vade'; et hortantis, ut 'age'; et blandientis, ut 'nate' expressit adfectum. VOCA ZEPHYROS aut quibus Aeneas naviget: unde est “nec zephyros audis spirare secundos”: aut qui vehant Mercurium, ut “ventosque secabat”, item “rapido pariter cum flamine portant”.

§ 4.224  DARDANIVMQUE DUCEM ordo est 'Dardaniumque ducem adloquere'. TYRIA CARTHAGINE quasi homini, ita civitati epitheton patrium dedit. 'Carthagine' autem pro 'Carthagini': et pro adverbio in loco, de loco posuit. sic Horatius “Roma Tibur amem, ventosus Tibure Romam” pro 'Tiburi'

§ 4.225  EXPECTAT moratur, deterit tempus. NON RESPICIT URBES non cogitat, cum illum necesse sit ad Italiam navigare.

§ 4.226  CELERES pro 'celer' vel 'celeriter'.

§ 4.227  NON ILLUM NOBIS kata to siopomenon intellegimus. PULCHERRIMA epitheton perpetuum, nec ad praesens negotium pertinens.

§ 4.228  GRAIVMQUE IDEO BIS VINDICAT ARMIS alii dicunt 'bis' semel a Diomedis singulari certamine, in quo a Diomede percussus est saxo: Iuvenalis “vel quo Tydides percussit pondere coxam Aeneae”: et item in excidio, sicut legimus “descendo ac ducente deo” et “hoc erat alma parens”. alii dicunt propter Diomedis et Achillis certamina singularia. sed quando cum Achille dimicavit, a Neptuno liberatus est: potest tamen hoc pro Venere factum videri: sic enim Iuno imputat Veneri quod pro ea factum est dicens “et potes in totidem classes convertere nymphas”. potest etiam et alter sensus esse: nam Troia antea ab Hercule, qui et ipse Graecus fuit, capta est: ut intellegamus iam tunc Aeneam natum fuisse: nec enim multum tempus interfuit, cum constet Priamo tunc ab Hercule imperium traditum. 'vindicat' autem pro 'vindicavit': et quaedam ideo praesenti pro praeterito tempore ponuntur, ad maiorem significationem figurandam, ut “vel qualis equos Threi+ssa fatigat” et “Coeumque Iapetumque creat”, ut e contrario praeteritum tempus ad exprimendam celeritatem, ut “suras incluserat auro” et “exiit ad caelum ramis felicibus arbos”. et 'vindicat' eripit, ut 'qui in libertatem vindicat', id est eripit servituti.

§ 4.229  GRAVIDAM IMPERIIS quasi parituram imperia: vel unde multi imperatores possent creari, ut “hinc populum late regem”. ideo autem 'gravida' ablativo iungitur, quia etiam 'gravis illa re' dicimus, unde est huius origo sermonis. sic Plautus in Amphitruone “uxor tua non puero, sed peste gravida est” (Am. 719). alii hunc ordinem volunt: sed fore, qui Italiam gravidam rerum abundantia et bello frementem imperiis regeret. BELLOQUE FREMENTEM exceptis temporibus, quibus a Latino regebatur, ut “longa populos in pace regebat”: nam alias bellicosa fuit Italia.

§ 4.230  ALTO inlustri, nobili.

§ 4.231  PRODERET modo 'protenderet', id est propagaret. 'propago' autem si genus significet, 'pro' brevis est, ut “sit Romana potens Itala virtute propago”: si de arbore dicas, producitur 'pro', ut “flexos propaginis arcus exspectant”. 'prodere' sane significat et occulta detegere, unde proditores dicti, et decipere vel perdere, ut “unius ob iram prodimur”: et est in infinitum haec lexis polysemos. Plautus “nam illud quod dat perdit, et illi prodit vitam ad miseriam” (Trin. 340), cum de paupere loqueretur.

§ 4.233  SUPER SVA LAVDE id est pro sua laude. et Graecum est schema: sic enim Demosthenes huper tou stephanou, id est pro corona. MOLITUR praeparat, exercet.

§ 4.234  ASCANIONE propter illud quod frequenter diximus, ipsi imperium deberi. ideo autem hoc asserit poeta, ut laudando Iulum Caesarem laudet, quia ab eo originem ducit, ut “Iulius a magno demissum nomen Iulo” ROMANAS INVIDET ARCES honestior elocutio est si addamus quam rem invidemus, ut “Liber pampineas invidit collibus umbras”.

§ 4.235  INIMICA IN GENTE praeoccupat quasi praescius: nam nondum inimica est.

§ 4.236  PROLEM AVSONIAM ut in sexto “nunc age Dardaniam prolem quae deinde sequatur gloria”: vel quia de Lavinia Silvium habuit.

§ 4.237  HAEC SUMMA EST id est mei praecepti collectio: hoc est totum propter quod mitteris, ut Iuvenalis “in summa, non Maurus erat neque Sarmata”. HIC NOSTRI NUNTIUS pro 'talis', ut “manibusque meis Mezentius hic est” et “hunc ego te, Euryale, aspicio” pro 'talem'.

§ 4.238  PARERE PARABAT non respondet quasi numen inferius, sed dictis obtemperat, ut “paret Amor dictis carae genetricis”.

§ 4.239  TALARIA NECTIT Mercurius ideo dicitur habere pennas quia citius ab omnibus planetis in ortum suum recurrit: unde et velox et errans inducitur, ut “quos ignis caeli Cyllenius erret in orbes”.

§ 4.242  TUM VIRGAM CAPIT id est caduceum, quod primo Apollo habuit et donavit Mercurio, accepta ab eodem lyra sibi tradita. sic Horatius “fraternaque umerum lyra”. huius autem virgae haec ratio est. Mercurius et orationis deus dicitur et interpres deorum: unde virga serpentes dividit, id est venena: nam serpentes ideo introrsum spectantia capita habent, ut significent inter se legatos colloqui et convenire debere, quia bellantes interpretum oratione sedantur: unde secundum Livium legati pacis caduceatores dicuntur: sicut enim per fetiales, a foedere, bella indicebantur, ita pax per caduceatores fiebat. quibus caduceis duo mala adduntur, unum Solis, aliud Lunae. sane de ipsis serpentibus haec opinio est †Mercurius haec tam fera animalia concordent, nos quoque concordare debere. Hermes autem Graece dicitur apo tes hermeneias, Latine interpres. sane caduceum postea inventum dicitur. virga vero insigne potestatis est, nam ideo ea et magistratus utuntur. dicta, quod vi regat. hac et vates plerumque utuntur: unde et Circe videtur homines mutasse, ut “aurea percussum virga”. et hodieque tam athletarum quam gladiatorum certamina virga dirimuntur. et praefecti gentium Maurarum cum fiunt, virgam accipiunt et gestant. ANIMAS pro 'umbras' secundum poeticum morem. animae enim in caelo sunt, ut “visa dehinc caelo facies delapsa parentis”. huius autem rei ratio altioris est scientiae.

§ 4.244  LUMINA MORTE RESIGNAT claudit, perturbat. est et aliud quod physici dicunt, pupillas, quas in oculis videmus, morituros ante triduum non habere: quibus non visis est summa desperatio. hoc ergo dicit 'resignat', hoc est aufert signa luminibus: id est signorum, quibus quaeque noscuntur, intellectum tollit. Cicero resignari pro auferri ait in pro Archia “aliquandiu incolomis post damnationis calamitatem omnem tabularum fidem resignasset”, hoc est abstulisset. alii tradunt resignare vetuste ita dictum, ut nos adsignare dicimus pro damno, ut est apud Catonem in Lucium Furium de aqua “quod attinet ad salinatores aerarios cui curam vectigalium resignantur” et idem in oratione 'ne spolia figantur nisi de hoste capta' “sed tum ubi †ludi misi sunt revertantur resignatis vectigalibus”.

§ 4.245  AGIT VENTOS non vocat aut transit, nam sequitur 'et turbida tranat.' an ergo ducit atque moderatur, ut “mulcentem tigris et agentem”: unde et paedagogos dicimus? an excludit ac pellit, ut “ac membris agit atra venena?” an insequitur, ut “palantes Troas agebat?” an ante se agit, ne reflectant, ut “equos agit”, quia illis defertur? nam dixit 'rapido pariter cum flamine portant'. an 'agit' in actu est? Sallustius “inter certamina dominationis aut libertatis agit”. TRANAT transvolat, ut “nare per aestatem liquidam suspexeris agmen”.

§ 4.246  APICEM ET LATERA bene ei quae sunt hominis dat: nam rex fuit. qui cum audisset oraculo, cavendum esse a Iovis filio, et timore nullum susciperet, a Perseo in montem conversus est viso Gorgonis capite, eo quod illum noluit suscipere. ut autem in primo diximus, peritus astrologiae fuit: nam et Herculem docuit. sane Latine Telamo dicitur, ut Nilus Melo. bene ei quae sunt hominis dat: nam et umeros, barbam, mentum senem dicit. hic autem Atlas rex fuit, qui habuit, sicut quidam volunt, iuxta Aethiopas pomarium, in quo mala aurea nascebantur, quae Hesperides et insomnis draco custodiebant. hic cum audisset a Themide, antiquissima dearum vate, cavendum esse a Iovis filio, qui ea poma quandoque sublaturus esset, et timore nullum susciperet, audito quod Perseus Iovis esset filius, suscipere eum hospitio noluit: a quo in montem conversus est viso Gorgonis capite. ut autem in primo diximus, peritus astrologiae fuit: nam et siderum cursum deprehendisse dicitur et Herculem docuisse.

§ 4.247  ATLANTIS Aetheris et Diei filius, cui poenae gratia caelum inpositum dicitur, quod, ut quidam volunt, cum Titanibus steterit. DURI laboriosi: et merito, qui caelum sustinet: unde ait FULCIT, hoc est sustinet, propter altitudinem: nam altus est nimis.

§ 4.248  ATLANTIS CINCTUM repetitio cum emendatione et auctu.

§ 4.250  NIX 'nivis' facit; sed verbum 'ninguit' non hinc venit, sed ab eo quod est 'haec ninguis' et 'hae ningues': Lucretius “albas effundere ningues”. 'ninguit' autem prima persona caret et secunda, quia non est in nostro arbitrio. fabula autem talis est: Nilus Callirrhoen, Oceani filiam, amavit: ex his nata puella nomine Chione, quam cum rure vitam agentem * * * Iuppiter a Mercurio tolli et nubibus misceri praecepit: unde factum est, ut nives quae cadunt Graece khiones appellentur; quae tamen nives, repraesentantes virginis vitam priorem, montibus magis inhaerent. ideo autem cadentes nives sata exurunt, ut ostendant, puellam iniuriam, quam pertulit a rustico, vindicare.

§ 4.251  PRAECIPITANT ut “nox umida caelo praecipitat”: pro praecipitantur. SENIS aut propter aetatem: aut adlusit ad nives, ut “gelidus canis cum montibus umor liquitur”. RIGET aut frigida est, aut recta est: unde et rigorem dicimus directionem. inde est “vestesque rigescunt” et “diriguere oculi”.

§ 4.252  PARIBUS ALIS leni volatu, ut “dixit et in caelum paribus se sustulit alis”. NITENS quidam pro 'volans' accipiunt: et est participium a verbo 'nitor'. CYLLENIUS aut ab avia: unde paulo post 'Cyllenia proles': aut a Cyllene, Arcadiae monte, ubi dicitur esse nutritus.

§ 4.253  TOTO CORPORE uno impetu excussus. sic Lucanus “nec se tellure cadaver paulatim per membra levat terraque repulsum est erectumque semel” (6.755).

§ 4.254  AVI SIMILIS incongruum heroo credidit carmini, si mergum diceret, vel, ut quidam volunt, fulicam: ut alibi ciconiam per periphrasin posuit “candida venit avis longis invisa colubris”. sic est et “testa cum ardente viderent scintillare oleum”. sane fabula de mergo talis est. Aesacus quidam puer, nympha Alexirhoe+ editus, aliam eiusdem fontis nympham amabat. quae cum insequentem amatorem fugeret, ad quoddam specu delata calcato serpente interempta est: quod postquam amator vidit, in mare se praecipitavit: cuius cum membra ferrentur fluctibus, miseratione deorum in avem mergum mutatus est, quia semper mergi fluctibus gaudent.

§ 4.255  PISCOSOS pisculentos: causa cur volet. HVMILIS humiliter: et tractum est ab humo, ut “qua me quoque possim tollere humo”.

§ 4.257  LITUS ARENOSUM LIBYAE bene 'arenosum' addidit: nam in Libya erat, sed non in arenosa: Mauretania enim aspera et silvestris est. VENTOSQUE SECABAT quia omnis avis in ventum volat, ut “illa notos atque atra volans in nubila fugit”.

§ 4.258  MATERNO AB AVO per Maiam, Atlantis filiam.

§ 4.259  ALATIS participium sine verbo. MAGALIA Afrorum casas: et 'mapalia' idem significant; sed 'magalia' 'ma' producit, 'mapalia' vero corripit, ut “et raris habitata mapalia tectis”.

§ 4.261  STELLATUS IASPEDE FULVA Gaius Memmius de triumpho Luculli “Syriaci calceoli gemmarum stellati coloribus”: participium sine verbo. 'iaspide' autem 'fulva', pro viridi, ut “fulvaque caput nectentur oliva”. dicit etiam Plinius in naturali historia, multa esse iaspidum genera; in quibus etiam fulvum commemorat: hoc et Didymus et Nicander adfirmant. alii tradunt iaspidem in zmaragdum saepe transire.

§ 4.262  ENSIS ERAT ensem pro vagina posuit. et multi iaspidem volunt ad gratiam pertinere, alii ad salutis custodiam plurimum posse: ergo necessaria Aeneae in rebus trepidis, qui inter ignotas et bilingues devenerat gentes. traditur etiam, hanc gemmam contionantibus necessariam: nam Gracchus ea dicitur in contione saepe usus, et hic Aeneas, quasi regni particeps, in publico velut in contione a Mercurio corripitur. bene ergo hic ei habitus datur, ne eum Tyrii aut ut profugum aspernarentur, aut oboedire ut advenae nollent. sane bene describit luxuriantis ensem: aliter “fatiferumque ensem” et “ensem quem Dauno ignipotens”: hic capulum aut vaginam, ut in illis ferrum. sed peritus poeta cum amatoris luxuriantis vaginam describit, alias etiam inseruit rationes, cur iaspidem dixerit. LAENA genus est vestis. est autem proprie toga duplex, amictus auguralis. alii amictum rotundum: alii togam duplicem, in qua flamines sacrificant infibulati. quidam tradunt bene filio Veneris habitum laenae datum, quia hunc sibi amictum genus Veneris vindicavit: unde Popilii 'Laenates' propter hunc habitum, qui se de Veneris genere ortos ferebant. alii inventorem huius vestis ab hac ipsa veste Laenatem appellatum tradunt. quidam muliebrem vestem quasi amatori aptam volunt. quidam pontificalem ritum hoc loco expositum putant. veteri enim religione pontificum praecipiebatur inaugurato flamini vestem, quae laena dicebatur, a flaminica texi oportere: quam vestem cum cultro, quae secespita appellabatur, †uti debere. secespita autem est culter oblongus ferreus, manubrio eburneo, rotundo, solido, vincto ad capulum argento auroque, fixo clavis aeneis, quo flamines, flaminicae, virgines pontificesque ad sacrificia utuntur, eaque iam sacra est. appellatur autem secespita a secando. hic ergo Vergilius in Aenea, quem sacratum intellegere vult, omnia supra dicta latenter amplexus est: nam inaugurationis meminit, cum dicit 'paribus nitens Cyllenius alis' et 'avi similis' et 'volat aequora iuxta': ostendit enim Aeneam auspicato et iussum a Carthagine abire. togam autem duplicem, quam purpuream debere esse non dubium est, hoc versu declarat 'Tyrioque ardebat murice laena'. secespitae autem, quoniam gratum non erat ipsius nominis facere mentionem, ita meminit 'stellatus iaspide ensis erat'. ensem ergo pro cultro longiore debemus accipere; stellatum autem pro 'clavis aeneis vinctum'. iaspidem autem ideo intulit, ne totus a rege discedere videretur: cui propositum est veterum caeremoniarum ritum aliud agens contingere.

§ 4.263  DEMISSA EX UMERIS ex qualitate amictus ornatum amatoris expressit. DIVES QUAE MUNERA DIDO non addidit cuius rei dives, ut alibi “dives opum variarum” et “dives equum, dives pictai vestis et auri”. sane hoc loco docuit, flamini a flaminica fieri vestem oportere, cuius lanam ipsa per se et nere debeat et texere: non enim dixit 'fieri iusserat' aut 'miserat'. [4.quod ad expositionem nominis pertinet.]

§ 4.264  ET TENVI TELAS DISCREVERAT AURO ostendit ipsius manibus textam.

§ 4.265  INVADIT habitum futurae orationis ostendit. et notandum non eum tantum nuntii, sed etiam caduceatoris, id est oratoris, officio fungi: nam et persuadet et nuntiat. TU NUNC 'tu' invectio est, et 'nunc', id est hoc tempore, quo tibi navigandum vel pro tua spe laborandum est. ALTAE quam altam vis fieri.

§ 4.266  LOCAS pro collocas vel iacis. VXORIUS nimium uxori deditus vel serviens, ut Horatius “uxorius amnis”.

§ 4.267  EXSTRVIS a struice: Plautus in Menaechmis “tantas struices concinnat patinarias” (Men. 102). Naevius nominativo singulari “struix malorum”. HEV REGNI sic increpat, ut misereatur.

§ 4.268  IPSE dat dictis auctoritatem, ut “quae Phoebo pater omnipotens”, et “imperio Iovis huc venio”. CLARO DEMITTIT OLYMPO Olympos quasi hololampes dictus est: sive mons sit Macedoniae, qui dicitur esse diversorium deorum, sive caelum: unde addidit 'claro', ut “Plemyrium undosum”. accentus sane Graecus tunc potest esse, si sit Graeca declinatio, ut Olympos Olympon. [4.nam Latine 'olympi'.]

Tous les livres