Commentarii in Vergilium (page 8)

Servius · Langues

Texte latin, domaine public · Source : topostext.org · 13 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

§ 6.538  BREVITERQUE quod congruit moram obiurganti.

§ 6.539  NOX RVIT si per diem sacra celebrantur, 'ruit' est imminet; si per noctem, finitur. FLENDO proprie: nam et lacrimae et gemitus fuerant.

§ 6.540  FINDIT IN AMBAS compendiosius, quam si 'duas' diceret: poteramus enim etiam tertiam sperare. sic Sallustius “inter secundum atque ultimum bellum Carthaginiense” non ait 'tertium'.

§ 6.542  ITER ELYSIUM ad Elysium: de quo diximus supra. MALORUM impiorum, ut “multa malus simulans vana spe lusit amantem”.

§ 6.543  IMPIA TARTARA ubi puniuntur impii.

§ 6.544  NE SAEVI ne irascere: Terentius “ne saevi tanto opere”. et antique dictum est: nam nunc 'ne saevias' dicimus, nec imperativum iungimus adverbio imperantis.

§ 6.545  EXPLEBO NUMERUM ut diximus supra, 'explebo' est minuam: nam ait Ennius “navibus explebant sese terrasque replebant”, quem Caper secutus cum de praepositione 'ex' tractaret, hoc exemplum posuit. sensus ergo est: minuam vestrum numerum et reddar tenebris. nam circa Aenean et Sibyllam aliquid lucis fuisse intellegimus, quippe circa vivos: unde paulo post “respicit Aeneas subito” et reliqua. alii 'explebo' male putant 'complebo' esse, umbrarum scilicet a quibus discesserat numerum. alii 'explebo numerum' dicunt esse finiam tempus statutum purgationi et in corpus recurram, ut hoc sit 'reddarque tenebris' — nam legimus “clausae tenebris et carcere caeco” — ut sit sensus: irasceris mihi quasi homo, nonne et ego homo futurus sum? alii dicunt: cur irasceris? in locis his sum, quamdiu vitae per vim ereptae expleam tempus, post 'tenebris', id est meis sedibus, reddar. sed haec omnia congrua loco non esse manifestum est: non enim intellegere possumus Sibylla aliud volente, scilicet ut abscederet, Deiphobum ad aliud respondisse.

§ 6.546  I DECUS I NOSTRUM aut 'i, o decus nostrum, utere melioribus fatis', inferorum scilicet conparatione, quia ait supra “an quae te fortuna fatigat, ut tristes sine sole domos, loca turbida adires?” aut certe 'i decus, et fatis utere nostrum melioribus', id est quam aut ego aut tu habuimus.

§ 6.549  MOENIA LATA VIDET Tartarum dicit, quem vult esse carcerem inferorum. quod autem ait 'lata', nocentum exprimit multitudinem. TRIPLICI MURO valde munitum indicat locum.

§ 6.551  TORQUET trahit, volvit.

§ 6.552  PORTA ADVERSA INGENS distinctione excludendum est vitium de duobus epithetis. SOLIDOQUE ADAMANTE lapis est durissimus et tantae soliditatis, ut nec ferro possit infringi. quem hircino sanguine frangi dicunt.

§ 6.553  VIS UT NULLA VIRUM 'virum' non ad sexum retulit, sed ad virtutem, hoc est virorum fortium, ut Cicero “virum res illa quaerebat”, cum de viro forti diceret. per hoc autem ostendit nullum de Tartaro ad superos posse remeare, ne numinum quidem favore.

§ 6.554  STAT eminet, erecta est. AVRAS autem inferis congruas intellegamus. Statius de Mercurio ait: pigrae aurae eius inpediebant volatum. de illo enim loco multi quaerunt “quis tantus clangor ad auras?” et Pollio dicit Aeneae et Sibyllae, quas illi secum traxerant, cum constet esse etiam illic auras.

§ 6.557  EXAVDIRI exaudiebantur.

§ 6.558  TRACTAEQUE CATENAE et genetivus singularis potest esse et nominativus pluralis.

§ 6.559  STREPITUMQUE EXTERRITUS HAVSIT hausit et exterritus est: hypallage ergo est.

§ 6.560  SCELERUM FACIES species, ut supra “visa maris facies et non tolerabile numen”.

§ 6.563  NULLI FAS CASTO pio. et haec responsio ostendit, Aenean voluisse quidem ingredi, sed quasi pium prohibitum. INSISTERE LIMEN 'insisto illam rem' dicimus, non 'illi rei': quod qui dicunt decipiuntur propter 'insto illi rei'.

§ 6.564  SED ME quia occurrebat: unde ipsa cognovisti?

§ 6.565  DEUM POENAS DOCVIT aut quas dii nocentibus statuerunt: aut Titanum, quos legimus deos ex Terra progenitos: aut re vera dicit poenas deorum. fertur namque ab Orpheo quod dii peierantes per Stygem paludem novem annorum spatio puniuntur in Tartaro: unde ait Statius “et Styx periuria divum arguit”.

§ 6.566  RHADAMANTHUS Rhadamanthus Minos Aeacus filii Iovis et Europae fuerunt: qui postea facti sunt apud inferos iudices.

§ 6.567  SUBIGITQUE FATERI conpellit ad confessionem.

§ 6.568  FURTO LAETATUS INANI latebra non valde profutura, quippe quae fuerat publicanda post mortem.

§ 6.569  DISTULIT IN SERAM gravem, ut “serum bellum in angustiis futurum” Sallustius. PIACULA COMMISSA propter quae expiatio debetur.

§ 6.570  ACCINCTA FLAGELLO aut hoc dicit quod videmus, quia qui longo flagello utitur ut id post ictum in se revolvat necesse est: aut 'accincta' est instructa, ad verbera scilicet, id est nocentes flagello quatit ipsa praeparata.

§ 6.572  AGMINA SAEVA SORORUM aut impetus, ut de Harpyiis dixit: aut serpentum agmina, quos pro comis habent.

§ 6.573  TUNC DEMUM HORRISONO STRIDENTES CARDINE SACRAE PANDVNTVR PORTAE mittuntur, inquit, post verbera ad aeternum supplicium. et est secutus ordinem iuris antiqui: nam post habitam quaestionem in Tullianum ad ultimum supplicium mittebantur. alii hoc a poeta dictum volunt, ut illa loquente intellegamus portam esse patefactam; alii continuant narrationem. SACRAE execrabiles.

§ 6.574  CERNIS CUSTODIA QUALIS 'custodia' est quae custodit, non quae custoditur. usurpatum autem est, sicut 'hospita', sicut 'neptis': nam 'hic' et 'haec custos' facit. ea enim quae in 'o' exeunt ut 'fullo', in 'os' ut 'nepos', in 'es' ut 'hospes', feminina ex se non faciunt. quae autem invenimus usurpata sunt, unde et dissimilia: nam 'custos' 'custodia' facit, 'nepos' 'neptis'.

§ 6.575  VESTIBULO SEDEAT Megaeram significat. hoc autem dicit: cernis hanc quam saeva sit? est intus alia 'inmanis atris hiatibus quinquaginta', quae est saevior, quam Hydra fuit. multi ipsam Hydram volunt, quod non procedit: nam eam in aditu legimus inferorum ubi dixit “ac belua Lernae”. quam alii tria volunt habuisse capita, alii novem, Simonides quinquaginta dicit.

§ 6.577  TARTARUS vel quia omnia illic turbata sunt, apo tes tarakhes: aut, quod est melius, apo tou tartarizein, id est a tremore frigoris; sole enim caret.

§ 6.578  BIS PATET IN PRAECEPS ideo 'in praeceps' addidit, quia potest quid etiam sursum patere. videtur autem hoc prudentioribus ideo dictum, quia secundum rationem sphaerae sol cum in unam concesserit partem, duae quasi Tartarum faciunt: una, a qua discessit, et altera, ad quam numquam accedit: quod melius sphaerae indicat ratio. hoc autem dicit: Tartarus ipse bis tantum in praeceps patet et tendit sub umbras, quantus est suspectus, id est altitudo, ad Olympum aetherium. deest 'est'.

§ 6.580  HIC GENUS ANTIQUUM TERRAE id est primum: Titanas enim contra Saturnum genuit, Gigantas postea contra Iovem. et ferunt fabulae Titanas ab irata contra deos Terra ad eius ultionem creatos, unde et Titanes dicti sunt apo tes tiseos, id est ab ultione. de his autem solus Sol abstinuisse narratur ab iniuria numinum, unde et caelum meruit.

§ 6.582  ALOIDAS GEMINOS Aloeus Iphimediam uxorem habuit, quae conpressa a Neptuno duos peperit, Otum et Ephialten, qui digitis novem per singulos menses crescebant. freti itaque altitudine, cum adhuc novem annorum essent, caelum voluerunt subvertere, sed confixi sunt Dianae et Apollinis telis. Aloidas autem sic dixit, sicut de Hercule Amphitryoniades dicimus. GEMINOS sui similes.

§ 6.585  CRUDELES POENAS saevas, nimias; nam non dicit indignas ferentem qui sacrilegus fuit. SALMONEA Salmoneus Aeoli filius fuit, non regis ventorum, sed cuiusdam apud Elidem, ubi regnavit. qui fabricato ponte aereo super eum agitabat currus ad imitanda superna tonitrua, et in quem fuisset iaculatus facem, eum iubebat occidi. hic postea verum expertus est fulmen.

§ 6.588  MEDIAEQUE PER ELIDIS URBEM hinc est indignatio, quod in ea civitate Iovem imitabatur, in qua specialiter Iuppiter colitur.

§ 6.592  DENSA INTER NUBILA ostendit fulminis causam.

§ 6.593  FUMEA LUMINA id est terrena; nam aetherius ignis caret fumo, solo enim splendore viget.

§ 6.595  NEC NON ET TITYON Tityos Terrae secundum alios filius fuit, secundum alios a Terra nutritus: unde poeta elegit sermonem, quo utrumque significaret, nam 'alumnum' dixit. hic amavit Latonam, propter quod Apollinis confixus sagittis est et damnatus hac lege apud inferos, ut eius iecur vultur exedat: quamquam Homerus vicissim dicat duos vultures sibi in eius poenam succedere. sane in usu est 'vultur', licet Cicero 'vulturius' dixerit, quod quidem potest esse et derivativum: Ennius “vulturus in campo miserum mandebat homonem”. declinatur autem 'hic Tityos huius Tityi', sicut 'Delos Deli'.

§ 6.596  PER TOTA NOVEM CUI IVGERA CORPUS PORRIGITUR quantum ad publicam faciem, magnitudinem ostendit corporis; sed illud significat, quia de amatore loquitur, libidinem late patere, ut ait supra “nec procul hinc partem fusi monstrantur in omnem lugentes campi”. sane de his omnibus rebus mire reddit rationem Lucretius et confirmat in nostra vita esse omnia quae finguntur de inferis. dicit namque Tityon amorem esse, hoc est libidinem, quae secundum physicos et medicos in iecore est, sicut risus in splene, iracundia in felle: unde etiam exesum a vulture dicitur in poenam renasci: etenim libidini non satis fit re semel peracta, sed recrudescit semper, unde ait Horatius “incontinentis aut Tityi iecur”. ipse etiam Lucretius dicit per eos, super quos iamiam casurus inminet lapis, superstitiosos significari, qui inaniter semper verentur et de diis et caelo superioribus male opinantur: nam religiosi sunt qui per reverentiam timent. per eos autem qui saxum volvunt ambitum vult et repulsam significari, quia semel repulsi petitores ambire non desinunt. per rotam autem ostendit negotiatores, qui semper tempestatibus turbinibusque volvuntur.

§ 6.598  FECUNDAQUE POENIS fecunda in poenam.

§ 6.599  RIMATUR pascitur, ut “rimantur prata Caystri”.

§ 6.600  FIBRIS fibrae sunt eminentiae iecoris.

§ 6.601  QUID MEMOREM LAPITHAS hi populi Thessaliae fuerunt, quibus imperabat Ixion, amicissimus, ut diximus supra, Iovi, Phlegyae filius. qui post nubis coitum fictae in formam Iunonis, cum se de eius stupro iactaret, ab irato Iove ad inferos trusus est et illic religatus ad rotam circumfusam serpentibus. PIRITHOUM et hic unus de Lapithis fuit, qui cum Theseo descendit ad rapiendam Proserpinam.

§ 6.603  ADSIMILIS valde similis: 'ad' enim vacat, et a maioribus ad ornatum adhibebatur, ut Horatius “qua populus adsita certis limitibus vicina refugit iurgia”. LUCENT GENIALIBUS ALTIS aliud est. Tantalus, rex Corinthiorum, amicus numinibus fuit. quae cum frequenter susciperet et quodam tempore defuissent epulae, filium suum Pelopem occidit et diis epulandum adposuit. tunc abstinentibus cunctis, Ceres umerum eius exedit, et cum eum dii per Mercurium revocare ad superos vellent, eburneus ei est umerus restitutus, ut “umeroque Pelops insignis eburno”. ideo autem sola Ceres dicitur comesse, quia ipsa est terra, quae corpus resolvit. per Mercurium autem ob hoc fingitur esse revocatus, quod ipse est deus prudentiae, per quam philosophi deprehenderunt paliggenesian vel metempsukhosin. Tantalus autem hac lege apud inferos dicitur esse damnatus, ut in Eridano inferorum stans nec undis praesentibus nec vicinis eius pomariis perfruatur. per haec autem avaritia significatur, ut etiam Horatius “quid rides? mutato nomine de te fabula narratur”. GENIALIBUS veluti genialibus: nam geniales proprie sunt qui sternuntur puellis nubentibus, dicti a generandis liberis.

§ 6.604  AVREA FULCRA quibus fulcimur, id est sustinemur.

§ 6.605  REGIFICO LUXV regali ambitu. FURIARUM MAXIMA id est saevissima, hoc est Fames, ut “vobis Furiarum ego maxima pando”. unde et famem praenuntiat, ut hanc esse Furiarum maximam doceat.

§ 6.606  ET MANIBUS illorum scilicet, non suis.

§ 6.607  FACEM ATTOLLENS iniciens ignem avaritiae, ut abstineant.

§ 6.608  INVISI FRATRES haec quidem constat dicta esse generaliter, possunt tamen etiam ad speciem trahi, ut Aegyptum et Danaum, Atreum et Thyesten, Eteoclen et Polynicen significare videatur. bene autem dicendo 'invisi' per id quod leve est, etiam maiora conplexus est.

§ 6.609  PULSATUSVE PARENS item quod levius est dixit parricidii comparatione. possumus autem Oedipum accipere, extinctorem Lai. AUT FRAUS INNEXA CLIENTI ex lege XII tabularum venit, in quibus scriptum est “patronus si clienti fraudem fecerit, sacer esto”: si enim clientes quasi colentes sunt, patroni quasi patres, tantundem est clientem, quantum filium fallere. et hoc posse fieri ex Horatii dictis intellegimus, qui cum loqueretur de avaris potentibus, ait de vicino cliente “pellitur paternos in sinu ferens deos”. Urbano tamen hoc displicet et dicit rarum esse hoc magisque contrarium, cum magis patronos decipiant frequenter clientes. vult autem intellegi praevaricatores, qui patroni sunt clientium, quos nunc susceptos vocamus.

§ 6.611  NEC PARTEM POSVERE SVIS bene addidit 'suis', id est cognatis, adfinibus. haec enim fuerat apud maiores donandi ratio, non profusa passim: nam hoc est velle inaniter perdere. unde Cicero ait in libris legum “stipem prohibeo: nam auget superstitionem et exhaurit domos”. dignis igitur largiendum est, unde Horatius “cur eget indignus quisquam, te divite?” id est indignus paupertate.

§ 6.612  OB ADULTERIUM CAESI si 'occisi', Aegisthum significat, Thyestae filium: si re vera 'caesi', Sallustium, quem Milo deprehensum sub servi habitu verberavit in adulterio suae uxoris, filiae Sullae. QUIQUE ARMA SECUTI IMPIA NEC VERITI DOMINORUM FALLERE DEXTRAS hoc loco videtur blandiri Augusto, quia contra Caesarem, patrem eius, multi quibus ignovit, arma susceperant: est namque eius dictum, dare quidem se veniam Pompeianis, sed ab ipsis quandoque esse periturum: ut 'arma impia' civilia dixerit bella, quae moverunt Pompeiani contra acceptae veniae fidem. sed non procedit. nam si 'arma impia' dixit bellum civile, tangit et Augustum et Caesarem, qui et ipsi civilia bella tractarunt. item si culpat eos qui contra fidem datae veniae dimicaverunt, tangit Augustum: nam transierunt ad eum ab Antonio duo milia equitum, per quos est victoriam consecutus: Horatius “ad hunc frementes verterunt bis mille equos Galli canentes Caesarem”. fecit praeterea iniuriam Augusto vel Caesari si eos 'dominos' dixit, quod apud maiores invidiosum fuit: nam 'patres patriae' dicebantur, non 'domini': Iuvenalis “Roma patrem patriae Ciceronem libera dixit”. melius ergo est ut bellum a Sexto Pompeio, Pompei filio, in Siculo freto gestum accipiamus. nam occiso patre Siciliam tenuit et collectis inde servitiis vastavit sex annis ultro citroque Siciliam, postea victus est ab Augusto et Agrippa: Horatius “minatus urbi vincla, quae detraxerat servis amicus perfidis”. et hoc sensu tam 'arma impia', quam 'dominorum' congruit commemoratio.

§ 6.614  POENAM EXPECTANT quod gravius est: nam in expectatione et praesens metus est et dolor futurus, in ipsa autem poena solus est dolor.

§ 6.615  FORMA VIROS id est causa criminis vel regula: singulis enim sceleribus sunt statuta supplicia ex more Romano, quem sequitur.

§ 6.616  SAXUM INGENS VOLVUNT ALII Sisyphum dicit, qui deorum consilia hominibus publicavit. RADIISQUE ROTARUM Ixionem dicit, ut alibi ostendit “atque Ixionii vento rota constitit orbis”, licet supra dixerit “quos super atra silex”: nam de his fabulis variae sunt in ipsis auctoribus opiniones.

§ 6.617  AETERNUMQUE SEDEBIT INFELIX THESEUS contra opinionem, nam fertur ab Hercule esse liberatus: quo tempore eum ita abstraxit, ut illic corporis eius relinqueret partem. frequenter enim variant fabulas poetae: Hippolytum Vergilius liberatum ab inferis dicit, Horatius contra “neque enim Diana pudicum liberat Hippolytum”.

§ 6.618  PHLEGYASQUE MISERRIMUS OMNES ADMONET si 'Phlegyas' nominativus est singularis, hoc dicit, Phlegyas omnes admonet apud inferos poenas ferentes: si autem 'Phlegyas' accusativus pluralis est, Theseum omnes Phlegyas admonentem debemus accipere. hi namque secundum Euphorionem populi insulani fuerunt, satis in deos impii et sacrilegi: unde iratus Neptunus percussit tridenti eam partem insulae, quam Phlegyae tenebant, et omnes obruit. Phlegyas autem, Ixionis pater, habuit Coronidem filiam, quam Apollo vitiavit, unde suscepit Aesculapium. quod pater dolens, incendit Apollinis templum et eius sagittis est ad inferos trusus: Statius “Phlegyam subter cava saxa iacentem aeterno premit accubitu”.

§ 6.620  DISCITE IVSTITIAM hoc est, vel nunc in poenis locati.

§ 6.621  VENDIDIT HIC AURO PATRIAM etiam haec licet generaliter dicantur, habent tamen specialitatem: nam Lasthenes Olynthum Philippo vendidit, Curio Caesari xxvii. s. Romam: de quo Lucanus “Gallorum captus spoliis et Caesaris auro” (4.820).

§ 6.622  FIXIT LEGES PRETIO ATQUE REFIXIT possumus Antonium accipere secundum Cicero nem in Philippicis ubi ait “legesne fixisti?” 'fixit' autem ideo, quia incisae in aereis tabulis adfigebantur parietibus.

§ 6.623  HIC THALAMUM INVASIT NATAE Thyestes, unde Aegisthus natus est, item Cinyras: nam quod Donatus dicit nefas est credi, dictum esse de Tullio. VETITOSQUE HYMENAEOS legibus scilicet: nam dicendo 'vetitos' ostendit fuisse, ut est apud Persas hodieque. unde Donatus male ait “natura et legibus vetitos”.

§ 6.624  AVSI OMNES INMANE NEFAS AVSOQUE POTITI illic sunt et qui fecerunt et qui conati sunt. dicit autem secundum Romanum ritum, in quo non tantum exitus punitur, sed et voluntas.

§ 6.625  NON MIHI SI LINGVAE CENTUM SINT Lucretii versus sublatus de Homero, sed “aerea vox” dixit.

§ 6.626  SCELERUM COMPRENDERE FORMAS ut “aut quae forma viros fortunave mersit”.

§ 6.629  PERFICE MUNUS hoc est ramum redde: nam supra ait “hoc sibi pulchra suum ferri Proserpina munus instituit”.

§ 6.630  CYCLOPUM EDUCTA CAMINIS hoc est magna: ita enim cuiuslibet rei magnitudinem significabant, adeo ut Statius Argivorum muros ab ipsis dicat esse perfectos.

§ 6.631  FORNICE arcu: Cicero “videt ad ipsum fornicem Fabianum”.

§ 6.634  CORRIPIUNT SPATIUM raptim peragunt.

§ 6.635  OCCUPAT AENEAS ADITUM ingreditur, sicut supra diximus. RECENTI semper fluenti. et dixit hoc propter paludem Stygem.

§ 6.636  SPARGIT AQUA purgat se: nam impiatus fuerat vel aspectu Tartari, vel auditu scelerum atque poenarum. et 'spargit', quia se inferis purgat.

§ 6.638  AMOENA VIRECTA virentia: et est satis usurpativum. 'amoena' autem quae solum amorem praestant, vel, ut supra diximus, quasi amunia, hoc est sine fructu, ut Varro et Carminius docent. adludit autem ad insulas fortunatas: nam et sequenti hoc indicat versu.

§ 6.640  LARGIOR HIC CAMPOS AETHER non nostro largior, sed quam est in cetera inferorum parte. aut re vera largior, si lunarem intellegis circulum: nam, ut supra diximus, campi Elysii aut apud inferos sunt, aut in insulis fortunatis, aut in lunari circulo: Lucanus “illic postquam se lumine vero induit” (9.11).

§ 6.641  SOLEMQUE SVUM sibi congruum, ut “fessosque sopor suus occupat artus”.

§ 6.642  PALAESTRIS luctationibus: Graece dixit.

§ 6.643  CONTENDUNT LUDO non odio.

§ 6.644  CHOREAS 're' corripuit propter metrum, alibi ait secundum naturam, ut “iuvat indulgere choreis”: ergo aut systolen fecit, aut antithesin, e pro ei ponens: nam Graecum est nomen.

§ 6.645  NEC NON THREICIUS LONGA CUM VESTE SACERDOS Orpheus Calliopes musae et Oeagri fluminis filius fuit, qui primus orgia instituit, primus etiam deprehendit harmoniam, id est circulorum mundanorum sonum, quos novem esse novimus. e quibus summus, quem anastron dicunt, sono caret, item ultimus, qui terrenus est. reliqui septem sunt, quorum sonum deprehendit Orpheus, unde uti septem fingitur chordis. 'longam' autem 'vestem' aut citharoedi habitum dicit, aut longam barbam: nam e contrario inberbes 'investes' vocamus. 'sacerdos' autem, quia et theologus fuit et orgia primus instituit. ipse etiam homines e feris et duris composuit: unde dicitur arbores et saxa movisse, ut diximus supra.

§ 6.646  OBLOQUITUR NUMERIS dicendo 'obloquitur', chordarum expressit laudem, quas dicit verbis locutas: 'obloqui' enim non est nisi contra loquentem loqui. NUMERIS rhythmis, sonis, ut “numeros memini, si verba tenerem”. SEPTEM DISCRIMINA quia omnes chordae dissimiliter sonant.

§ 6.647  IAM nunc. 'hic' autem 'pecten' declinatur, ut 'lien'.

§ 6.648  HIC GENUS ANTIQUUM quod non omnes viros fortes in Elysio visos esse commemorat, haec ratio est, quia isti divinos meruerunt honores: quod Tydeo vel his, quos supra memoravit, non contigit. nam ideo 'antiquum' addidit, quasi et illis Elysii contingerent campi, si eis annorum non derogata esset vetustas.

§ 6.649  NATI MELIORIBUS ANNIS plerumque enim hominum virtus decoloratur temporis infelicitate: Cicero “ut illa laus temporum, non hominum fuisse videatur”.

§ 6.650  ILUSQUE ASSARACUSQUE Troiani reges fuerunt. TROIAE DARDANUS AUCTOR hunc in septimo inter deos dicit relatum, ut “et numerum divorum altaribus auget”. sed, ut diximus supra, Homerum sequitur, qui inducit simulacrum Herculis apud inferos visum.

§ 6.652  DEFIXAE HASTAE subaudis 'inanes', item equos inanes.

§ 6.653  QUAE GRATIA CURRUM detraxit unum 'u' licentia, qua Latinitas Graecos secuta genetivo plurali syllabam aut addit aut detrahit. hoc loco detraxit, sicut “arma virum”, contra addidit “alituum pecudumque genus” pro 'alitum', sicut Graeci Mousaon Helikoniadon.

§ 6.654  NITENTES pingues: ab eo quod sequitur id quod praecedit intellegis. per omnia autem quae dicturus est intellegendum est 'quae gratia fuit vivis, eadem sequitur tellure repostos'.

§ 6.657  PAEANA proprie Apollinis laudes, quod nunc congruit propter 'lauri nemus': abusive omnium deorum, sicut orgia proprie Liberi, abusive omnium deorum sacra.

§ 6.658  ODORATUM pro 'odorum', ut diximus supra.

§ 6.659  UNDE SUPERNE PLURIMUS ERIDANI PER SILVAM VOLVITVR AMNIS Eridanum Aratus in caelo esse dicit, haud longe a ceto. hic et in terris est, qui in Italia, id est in Venetia, Padus vocatur: quem alii etiam ad inferos volunt tendere, alii nasci apud inferos et exire in terras. ideo autem ista finguntur, quia de Appennini parte oritur, quae spectat inferum mare et tendit usque ad superum. ergo hic sensus est: canebant in locis, unde superne, id est ad superos, plurimus Eridani amnis per silvam volvitur: namque veri simile est, quoniam legimus de Aristaeo “omnia sub magna labentia flumina terra spectabat diversa locis”. et congrue: nam omnis umor ex terrae nascitur venis. alii Eridanum pro quocumque accipiunt et dicunt kat' exokhen dictum: nam legimus “fluviorum rex Eridanus”. et amant poetae pro appellatione ponere magnae rei proprietatem, ut alibi “poculaque inventis Acheloia miscuit uvis”. melius tamen est si distinguamus 'unde superne plurimus', unde ad superos plurimus, id est magnus, amnis volvitur per silvam Eridani, id est populos. fabula namque haec est: Eridanus Solis filius fuit. hic a patre inpetrato curru agitare non potuit, et cum eius errore mundus arderet, fulminatus in Italiae fluvium cecidit: et tunc a luce ardoris sui Phaethon appellatus est, et pristinum nomen fluvio dedit: unde mixta haec duo nomina inter Solis filium et fluvium invenimus. postea eius sorores flendo in populos versae sunt, ut in decimo “populeas inter frondes umbramque sororum”. et hoc Vergilius: nam alii in alias arbores dicunt.

§ 6.660  HIC MANUS OB PATRIAM PUGNANDO VULNERA PASSI 'manus', id est multitudo eorum qui ob patriam passi sunt vulnera: et est figurate dictum. sane animadvertendum illud quod ait Horatius in arte poetica “et simul et iucunda et idonea dicere vitae”: nullam enim maiores nostri artem esse voluerunt, quae non aliquid reipublicae commodaret. unde Vergilius hoc per transitum facit: nam dicendo puniri patriae venditores, contra praemia defensoribus solvi, nihil aliud nisi fugienda vitia et sectandas docet esse virtutes.

§ 6.661  SACERDOTES CASTI DUM VITA MANEBAT quasi quis castus possit esse post mortem. sed aliud dicit, id est, qui fuerunt casti dum in communione vitae versarentur. nam hi qui maxima sacra accipiebant, renuntiabant omnibus rebus, nec ulla in his nisi numinum cura remanebat. herbis etiam quibusdam emasculabantur, unde iam coire nec poterant. dicit ergo eos sacerdotes, qui casti fuerunt etiam ante sacra suscepta.

§ 6.662  PII VATES vaticinantes, non mendaces. PHOEBO DIGNA LOCVTI veridici, qui talia loquebantur, qualia decebat Apollinem. multi enim mentiebantur, ut in Lucano Phoebas, ad quam Appius Claudius “et nobis dabis inproba poenas et superis quos fingis ait”.

§ 6.663  INVENTAS AUT QUI VITAM EXCOLVERE PER ARTES qui erudierunt et ornaverunt vitam per inventa artificia. significat autem philosophos, qui aliquid excogitaverunt, unde vita coleretur.

§ 6.664  QUIQUE SVI MEMORES ALIQUOS FECERE MERENDO et qui aliquos sui memores fecere praestando, ut “numquam regina negabo promeritam”, id est praestitisse. Terentius “ego, Charine, neutiquam officium liberi esse hominis puto, cum is nihil mereat, postulare id gratiae poni sibi”.

§ 6.665  NIVEA CINGUNTUR TEMPORA per quod eos ostendit meruisse divinos honores, ut diximus supra.

§ 6.667  MUSAEUM ANTE OMNES theologus fuit. iste post Orpheum. et sunt variae de hoc opiniones: nam eum alii Lunae filium, alii Orphei volunt, cuius eum constat fuisse discipulum: nam ad ipsum primum carmen scripsit, quod appellatur crater.

§ 6.668  UMERIS EXTANTEM quasi philosophum, ac si diceret Platonem: adludit enim poeta. namque Plato ab umerorum dictus est latitudine. athleta enim fuit, qui post omnium victoriam se philosophiae dedit.

§ 6.669  TUQUE OPTIME VATES quia theologus fuit. et sciendum hoc loco Sibyllam iam a numine derelictam; unde et interrogat, quod alias non faceret.

§ 6.670  QUAE REGIO ANCHISEN, QUIS HABET LOCUS?? bene et generalitatem requirit et speciem, quo possit facilius invenire: nam locus in regione est. ILLIUS ERGO propter illum, vel causa illius. 'ergo' autem coniunctio fuit, sed per accentus mutationem in adverbium transiit: et est sola particula, quae habet in fine circumflexum. multi male putant nomen esse indeclinabile, et dicunt positum esse pro 'causa'. 'causa' autem nomen est, quod ponitur pro 'ratione': qui casus declinatione caret.

§ 6.671  MAGNOS AMNES aut magna fluenta: aut quia novem sunt, quae odiosum fuerat commemorare per singula.

§ 6.673  NULLI CERTA DOMUS id est habitatio, quam animae tamdiu certam habent, quamdiu in corporibus sunt: post quorum solutionem vagantur pro vitae merito in circulis. LUCIS HABITAMUS OPACIS varia dicit, quae pro vitae varietate contingunt. in his autem locis heroum animae coluntur.

§ 6.674  RECENTIA virentia, rivorum scilicet causa.

§ 6.676  IVGUM ita enim dividuntur montes: in radices, latera, iuga, vertices pro locorum qualitate.

§ 6.678  SUMMA CACUMINA LINQUUNT non 'linquit'; hoc enim dicit: Aeneas et Sibylla perducti ad summum, in plana descendunt.

§ 6.679  PENITUS CONVALLE VIRENTI valde virenti, ut “penitusque sonantis accestis scopulos”.

§ 6.680  INCLUSAS ANIMAS non re vera inclusas, sed a multitudine separatas, quo facilius agnoscerentur.

§ 6.681  LUSTRABAT STUDIO RECOLENS circumibat studiose retractans. 'inclusas' autem aut segregatas, aut secundum antiquum ritum. multitudinem enim si numerare non poterant, eam in locum certum includebant per partes, et ex unius numero quanta esset videbant. quod Xerxes de suo fecit exercitu.

§ 6.682  CAROSQUE NEPOTES posteros: sicut per nurus feminas dicunt.

§ 6.683  FATAQUE FORTUNASQUE VIRUM felicitas enim aut fatalis est, aut fortuita, aut ex virtute descendit.

§ 6.685  ALACRIS ipse alacris. et sciendum antiquos et 'alacris' et 'alacer', et 'acris' et 'acer' tam de masculino quam de feminino genere dixisse. nunc masculino utrumque damus, de feminino 'alacer' et 'acer' numquam dicimus, licet Ennius dixerit “aestatem autumnus sequitur, post acer hiemps it”: nam inde est 'alacer'.

§ 6.686  GENIS palpebris: Ennius de dormiente “inprimitque genae genam”. EXCIDIT ORE quasi seni: quod circa Anchisen reservat, ut “tantumque nefas patrio excidit ore”.

§ 6.687  VENISTI TANDEM hoc ad adfectum pertinet desiderantis: alias oritur quaestio quod dicit 'sic equidem ducebam animo'. EXPECTATA probata, ut “et rebus spectata iuventus”. hoc autem dicit: tua pietas mihi semper probata, nunc etiam 'iter durum' vicit, scilicet inferorum.

§ 6.689  ET NOTAS AVDIRE ET REDDERE VOCES id est familiariter loqui.

§ 6.690  REBARQUE FUTURUM arbitrabar, ratiocinabar esse venturum: per quod intellegimus fataliter Aenean ad inferos descendisse. non enim nisi fatalia deprehenduntur.

§ 6.691  NEC ME MEA CURA FEFELLIT nec decepit me dulcissimus filius: nam vocativus est 'mea cura', id est tu. et dictum est sicut “Veneris iustissima cura”.

§ 6.692  QUAS EGO TE TERRAS ET QUANTA PER AEQUORA VECTUM patrie eius ingemit casibus.

§ 6.694  LIBYAE TIBI REGNA NOCERENT aut quia de Iunone ait Venus “haud tanto cessabit cardine rerum”: aut, quod est melius, illud dicit: timui ne, dum apud regna Carthaginis voluptatibus vacas, imperium fatale derelinqueres.

§ 6.695  TRISTIS IMAGO severa, terribilis, ut supra “et turbida terret imago”.

§ 6.696  SAEPIUS OCCURRENS kata to siopomenon saepius ei dictum intellegimus: aut certe, egit me tua imago ad haec tendere limina, quam saepe videre consuevi.

§ 6.697  STANT SALE TYRRHENO CLASSES adfectionis est filii etiam ea indicare, de quibus non interrogatur.

§ 6.699  LARGO FLETU nato ex gaudio.

§ 6.700  TER saepius: finitus pro infinito.

§ 6.703  INTEREA VIDET AENEAS hirmos est hoc loco, id est unus sensus protentus per multos versus: in quo tractat de Platonis dogmate, quod in Phaedone positum est peri psukhes, de quo in georgicis strictim, hic latius loquitur. de qua re etiam Varro in primo divinarum plenissime tractavit. hoc autem continet: Aeneas dum per inferos pergeret, respexit fluvium quendam loci remotioris, ad quem innumera multitudo tendebat animarum. interrogavit patrem qui esset fluvius, vel qua ratione ad eum pergerent animae. pater ait: Lethaeus est; pergunt autem, ut potent et oblivionem patiantur, ut incipiant in corpora velle remeare. stupefactus Aeneas interrogat: dic pater, et animae, quae propter praeteritam vitam tot supplicia pertulerunt, possunt habere votum revertendi in corpora? non est verisimile, liberatas de corporis carcere ad eius nexum reverti. suscepta narratione haec Anchises exsequitur: primo debere fieri ut redeant, deinde posse, deinde velle. quae quoniam obscura sunt, aliis subdivisionibus innotescunt. quid est debere? cuncta animalia a deo originem ducunt. quae quia nasci cernimus, revertuntur sine dubio: nam unde cuncta procreantur? deinde posse sic probat: quia inmortales sunt animae, et sunt quae possunt reverti. tertium est utrum velint: quod dicit fieri per Lethaeum fluvium. et hoc est quod dicturus est, sed incidentes quaestiones faciunt obscuritatem.

§ 6.704  VIRGULTA SONANTIA SILVAE quae est iuxta praeripia fluminis.

§ 6.705  DOMOS PLACIDAS campos Elysios. PRAENATAT praeterfluit. et contrarie dictum est: nam non natant aquae, sed nos in ipsis natamus. Ennium igitur secutus est, qui ait “fluctusque natantes”. sane de hoc fluvio quaeritur a prudentioribus, utrum de illis novem sit, qui ambiunt inferos, an praeter novem. et datur intellegi quod ab illis novem, qui ambiunt inferos, separatus sit: namque volunt eum esse imaginem senectutis. nam animae nostrae vigent et alacres sunt et plenae memoria a pueritia usque ad virentem senectam, postea in nimia senectute omnis memoria labitur: qua lapsa mors intervenit, et animae in aliud corpus revertuntur. unde fingunt poetae animas Lethaeo hausto in corpus redire. ergo Lethaeus est oblivio, morti semper vicina.

§ 6.706  GENTES POPULIQUE innumerarum gentium et populorum animae.

§ 6.708  FLORIBUS INSIDUNT 'insido illi rei', ut “insidat quantus miserae deus”. 'insisto' autem 'illam rem', ut “nulli fas casto sceleratum insistere limen”.

§ 6.709  CIRCUM LILIA FUNDUNTUR hoc est circumfunduntur circum flores. 'lilia' autem pro quibuslibet floribus, speciem pro genere posuit.

§ 6.711  FLUMINA PORRO longe remota: et est Graecum adverbium. bene autem Aenean longe a Lethaeo facit, quia adhuc iuvenis est.

§ 6.712  AGMINE cursu, impetu: per quod ostendit cito iri ad senectam, quia tota celeritate usus labitur vitae.

§ 6.713  ANIMAE QUIBUS ALTERA FATO CORPORA DEBENTUR sciendum non omnes animas ad corpora reverti: aliquae enim propter vitae merita non redeunt; aliquae redeunt propter malam vitam, aliquae propter fati necessitatem.

§ 6.714  LETHAEI AD FLUMINIS UNDAM si anima aeterna est et summi spiritus pars, qua ratione in corpore non totum videt, nec est tantae prudentiae tantaeque vivacitatis, ut omnia possit agnoscere? quia cum coeperit in corpus descendere, potat stultitiam et oblivionem, unde non potest implere vim numinis sui post naturae suae oblivionem. obliviscitur autem secundum poetas praeteritorum, secundum philosophos futuri: unde medium tenuit dicendo 'oblivia'. docent autem philosophi, anima descendens quid per singulos circulos perdat: unde etiam mathematici fingunt, quod singulorum numinum potestatibus corpus et anima nostra conexa sunt ea ratione, quia cum descendunt animae trahunt secum torporem Saturni, Martis iracundiam, libidinem Veneris, Mercurii lucri cupiditatem, Iovis regni desiderium: quae res faciunt perturbationem animabus, ne possint uti vigore suo et viribus propriis.

§ 6.715  SECUROS LATICES qui securos faciunt, ut morbos pallidos dicimus, quod pallidos faciunt.

§ 6.717  IAMPRIDEM ex quo ait “tunc genus omne tuum et quae dentur moenia disces”.

§ 6.719  O PATER nova brevitas: nam dicendo 'o pater' qui loquatur ostenditur. AD CAELUM HINC IRE PUTANDUM EST miscet philosophiae figmenta poetica et ostendit tam quod est vulgare, quam quod continet veritas et ratio naturalis. nam secundum poetas hoc dicit: credendum est animas ab inferis reverti posse ad corpora? ut 'caelum' superos intellegamus, id est nostram vitam. secundum philosophos vero hoc dicit: credendum est animas corporis contagione pollutas ad caelum reverti?

§ 6.720  SUBLIMES ANIMAS non omnes, sed sublimium. TARDA REVERTI CORPORA animae comparatione, qua velocius nihil est: uno enim momento potest universa discurrere.

§ 6.721  QUAE LUCIS MISERIS TAM DIRA CUPIDO ut id desiderent, propter quod se sciunt poenas dedisse, scilicet vitam.

§ 6.722  SUSPENSUM sollicitum, incertum, ut “multo suspensum numine ducit”.

§ 6.723  SUSCIPIT ANCHISES ATQUE ORDINE SINGULA PANDIT hysteroproteron: post hunc enim versum sequi debuit 'dicam equidem nec te suspensum, nate, tenebo'.

§ 6.724  PRINCIPIO CAELUM AC TERRAS CAMPOSQUE LIQUENTES interrogatus Anchises, quare animae velint reverti ad corpora, quasi aliud dicit, tamen illuc recurrit. quod Graece to pan dicitur, id est omne quod est, quattuor sunt elementa, terra aqua aer aether, et deus. praeter haec nihil est aliud: et hoc mundum non possumus dicere, nam mundus non est totum. ergo deus est quidam spiritus divinus, qui per quattuor infusus elementa gignit universa. igitur si de elementis et deo nascuntur omnia, unam originem habent et par est natura omnium. sed videamus, quid in nobis est a deo et quid a quattuor elementis? quantum datur intellegi, ab elementis habemus corpus, a deo animum: quod ideo probatur, quia est in corpore terra, umor, anhelitus, calor, quae omnia videntur, sicut etiam elementa, animus invisibilis est, sicut etiam deus, unde originem ducit. illa praeterea inrationabilia sunt, sicut corpus: contra deus habet consilium, sicut etiam animus. deinde elementa cum mutantur, quod est eorum proprium, pereunt, sicut etiam corpus, quod inde originem ducit: contra deum non perire manifestum est. ergo nec animus perit, qui inde originem ducit: nam pars semper sequitur genus. huc igitur tetendit primam intentionem suam, ut animos inmortales doceret. sed occurrit illud: si inmortales sunt et unum habent principium, qua ratione non omnia animalia sentimus similiter? et dicit non esse in animis dissimilitudinem, sed in corporibus, quae prout fuerint vel vivacia vel torpentia, ita et animos faciunt. quod potest etiam in uno eodemque animalis corpore probari. in sano enim corpore alia est vivacitas mentis, in aegro pigrior, in satis invalido etiam ratione carens, ut in phreneticis cernimus: adeo cum ad corpus venerit, non natura sua utitur, sed ex eius qualitate mutatur. inde Afros versipelles, Graecos leves, Gallos pigrioris videmus ingenii: quod natura climatum facit, sicut Ptolomaeus deprehendit, qui dicit translatum ad aliud clima hominem naturam ex parte mutare; de toto enim non potest, quia in principio accepit sortem corporis sui. ergo anima pro qualitate est corporis. et qua ratione res melior est in potestate deterioris? atqui divinus animus debuit corpus habere in potestate, non mortale corpus naturam animi corrumpere. sed hoc ideo fit, quia plus est quod continet, quam quod continetur. ut si leonem includas in caveam, inpeditus vim suam non perdit, sed exercere non potest, ita animus non transit in vitia corporis, sed eius coniunctione inpeditur nec exercet vim suam. occurrit illud: omne quod corrumpitur aeternum non est. si animus insanit irascitur desiderat timet, caret aeternitate, cui sunt ista contraria: nam passio aeternitatem resolvit. quod ideo falsum esse dicimus, quia animus per se nihil patitur, sed laborat ex corporis coniunctione, et aliud est per suam naturam corrumpi, aliud per contrarium rei alterius. videmus enim tale aliquid, ut in lucerna, quae per se clara est et locum, in quo est, sine dubio inluminat, sed si qua re tecta fuerit et inclusa, non perdit splendorem proprium, qui in ea est — remoto namque inpedimento apparet — nec tamen quia inpeditus est eius vigor, ideo etiam corruptus. ita ergo et animus quamdiu est in corpore, patitur eius contagiones: simul atque deposuerit corpus, recipit suum vigorem et natura utitur propria. si ergo recipit naturam suam, quare poenas apud inferos patitur? ideo quia res, quae simul diu fuit, non potest deposita ipsa re, statim ad suum nitorem reverti. ut si speciem candidam missam in lutum polluas et eam statim auferas, non idcirco sordibus caret, sed ablutionem requirit, ut in pristinum nitorem possit redire: sic anima ex eo quod datur corpori inquinata, etiam si corpus deponat, necesse habet purgari. si ergo purgantur et recipiunt naturam suam, cur volunt reverti? quia potant, inquit, oblivia. etiam est illud ambiguum: aut ut praeteritarum obliviscantur poenarum, aut certe ut ignarae futuri habeant desiderium redeundi in corpora, quod sine passione non fit: nam animus in quo est passio, meretur reverti. CAELUM pro aere et aethere posuit, ut “iam caelum terramque”. CAMPOSQUE LIQUENTES id est maria.

§ 6.725  LUCENTEMQUE GLOBUM LUNAE ideo usus est participio, ut ostendat eam suum lumen non habere: nam 'lucens' est quod aliunde inluminatur, 'lucibile' quod per se lucet, ut 'patulum' quod semper patet, 'patens' quod et aperitur et clauditur, ut oculi, os. 'globum' autem ideo, quia dicitur luna sphairoeides esse. TITANIAQUE ASTRA aut stellas dicit, aut solem, quem et supra unum fuisse de Titanibus diximus.

§ 6.726  SPIRITUS divinus scilicet. et unum est sive mentem dicat, sive animum, sive spiritum. INTUS ALIT vegetat et in aeternitatem custodit, quia mixtus est et nulla pars est elementi sine deo. PER ARTUS per elementa, quae membra sunt mundi: corporalia namque sunt, quippe quae possunt videri.

§ 6.727  MENS AGITAT MOLEM magnitudinem mundi mens agitat. et si, ut Cicero dicit in Tusculanis, aeternum est quicquid in aeterno motu est, sine dubio etiam animus aeternus est: semper enim in motu est, adeo ut ne nobis quidem quiescentibus conquiescat. MAGNO SE CORPORE MISCET aut antiptosis est pro 'corpori', ut “haeret pede pes densusque viro vir”: quod potius credendum est: aut certe secundum eos locutus est, qui dicunt deum corporalem esse et eum ita definiunt pur noeron, id est ignem sensualem. quod si verum est, corpus est, nec per antiptosin dixit, sed per definitionem 'magno corpore', id est non communi.

§ 6.728  INDE HOMINUM PECUDVMQUE GENUS de quattuor elementis et deo.

§ 6.730  ET CAELESTIS ORIGO SEMINIBUS QUANTUM NON NOXIA CORPORA TARDANT quod supra diximus, in tantum, inquit, in hominibus viget pars divinitatis, in quantum sinit corporum qualitas.

§ 6.732  TERRENIQUE HEBETANT ARTUS in quantum non hebetant. MORIBUNDAQUE MEMBRA morienti similia, hoc est semper morientia: numquam enim in eodem statu sunt, sed aut minuuntur aut crescunt. ergo animus idem est, sed uti viribus suis non potest propter corporis coniunctionem.

§ 6.733  HINC METVUNT CUPIUNTQUE DOLENT GAVDENTQUE ex corporis coniunctione et hebetudine. Varro et omnes philosophi dicunt quattuor esse passiones, duas a bonis opinatis et duas a malis opinatis rebus: nam dolere et timere duae opiniones malae sunt, una praesentis, alia futuri: item gaudere et cupere opiniones bonae sunt, una praesentis, altera futuri. haec ergo nascuntur ex ipsa coniunctione, nam neque animi sunt neque corporis propria: pereunt enim facta segregatione.

§ 6.734  NEQUE AVRAS RESPICIUNT nam quia cohaerent corpori, obliviscuntur naturae suae, quam 'auras' vocavit. CLAVSAE TENEBRIS ET CARCERE CAECO definitiones sunt corporis.

§ 6.735  QUIN ET SUPREMO CUM LUMINE VITA RELIQUIT quia, ut diximus, occurrit debere eas statim post corpus depositum redire in suum vigorem. et dicit non posse: quae enim diu coniuncta sunt invicem se tenent et trahunt reliquias sordium antiquarum.

§ 6.736  NON TAMEN OMNE MALUM cedit, sed non omne; nam remanet quod ut purgetur necesse est. inde est quod dicit “eadem sequitur tellure repostos”. bene autem 'miseris', quae etiam post corpus habeant corporis sordes: unde est 'nec funditus omnes corporeae excedunt pestes'.

§ 6.738  DIV CONCRETA 'concreta' coniuncta et conglutinata. INOLESCERE concrescere, ut “udoque docent inolescere libro”.

§ 6.739  ERGO EXERCENTUR POENIS quia deposito corpore sordes supersunt. poenas autem non perferunt animae, sed illius coniunctionis reliquiae, quae fuit inter animam et corpus: nam licet ista duo per se poenas perferre non possint, homo tamen perfert, qui de his duobus est factus.

§ 6.740  SUPPLICIA EXPENDUNT ideo agunt supplicia, non ut animas puniant, sed ut eas peccatis exuant pristinis.

§ 6.741  ALIAE PANDUNTUR INANES SUSPENSAE AD VENTOS loquitur quidem poetice de purgatione animarum, tangit tamen quod et philosophi dicunt. nam triplex est omnis purgatio. aut enim in terra purgantur quae nimis oppressae sordibus fuerint, deditae scilicet corporalibus blandimentis, id est transeunt in corpora terrena: et hae igni dicuntur purgari; ignis enim ex terra est quo exuruntur omnia, nam caelestis nihil perurit: aut in aqua, id est transeunt in corpora marina, si paulo melius vixerint: aut certe in aere, transeundo scilicet in aeria corpora, si satis bene vixerint. quod in Statio legimus, ubi de auguriis tractat. unde etiam in sacris omnibus tres sunt istae purgationes: nam aut taeda purgant et sulphure, aut aqua abluunt, aut aere ventilant, quod erat in sacris Liberi: hoc est enim “tibique oscilla ex alta suspendunt mollia pinu”; nam genus erat purgationis. et in ipsis purgationibus bonum meritorum secutus est ordinem, ut ante aeriam, inde aquae, post ignis diceret purgationem.

§ 6.743  QUISQUE SVOS PATIMUR MANES supplicia quae sunt apud manes, ut si quis dicat 'iudicium patimur' et significet ea quae in iudicio continentur. est et aliud verius. nam cum nascimur, duos genios sortimur: unus est qui hortatur ad bona, alter qui depravat ad mala. quibus adsistentibus post mortem aut adserimur in meliorem vitam, aut condemnamur in deteriorem; per quos aut vacationem meremur, aut reditum in corpora. ergo 'manes' genios dicit, quos cum vita sortimur. EXINDE una pars orationis est, et tertia a fine accentum habet, licet paenultima longa sit: quod ideo factum est, ut ostenderetur una pars esse orationis, ne praepositio iungeretur adverbio, quod vitiosum esse non dubium est.

§ 6.744  PAUCI LAETA ARVA TENEMUS non omnes: qui enim minus purgantur statim redeunt ad corpora.

§ 6.745  DONEC LONGA DIES PERFECTO TEMPORIS ORBE quia etiam post purgationem opus est tempore, ut perseveret in purgatione et sic redeat. et quaeritur utrum animae per apotheosin, de quibus ait 'pauci laeta arva tenemus', possint mereri perpetuam vacationem. quod non potest fieri: merentur enim temporis multi, non perpetuitatis, et quae male vixerunt statim redeunt, quae melius, tardius, quae optime, diutissimo tempore sunt cum numinibus. paucae tamen sunt, quae et ipsae exigente ratione, licet tarde, coguntur reverti. PERFECTO TEMPORIS ORBE finito legitimo tempore.

§ 6.746  CONCRETAM adfixam et inhaerentem.

§ 6.747  AETHERIUM SENSUM id est pur noeron, ignem sensualem, id est deum: per quod quid sit anima ostendit. AVRAI SIMPLICIS IGNEM non urentis. 'simplicis' autem nostri conparatione, qui constat de ligno et aere: ille enim per se plenus est et aeternus, quia simplex. omnia enim suntheta, id est composita, exitum sortiuntur, unde et atomos perpetuas dicunt, quia simplices sunt nec recipiunt sectionem.

§ 6.748  HAS OMNES ac si diceret 'etiam has omnes'; nam supra non omnes dixit, sed 'animae, quibus altera fato corpora debentur'. ROTAM VOLVERE PER ANNOS exegerunt statutum tempus per annorum volubilitatem. est autem sermo Ennii.

§ 6.749  DEUS EVOCAT non dicit quis, sicut supra “di, quibus imperium est animarum”. sed alii Mercurium volunt propter hoc “hac animas ille evocat orco pallentes, alias sub Tartara tristia mittit”. et est ratio: nam nous dicitur, id est sensus, quo philosophiam, quae haec indicat, intellegimus, quia ipse etiam invenit litteras. AGMINE MAGNO impetu. et dictum est imperative, apeiletikos: non enim blanditiis inductae redeunt, sed necessitate quadam coguntur ut potantes velint reverti.

§ 6.750  INMEMORES vel praeteritorum, vel futurorum.

§ 6.752  DIXERAT ANCHISES ante dicta de reversione animarum probatio huc tetendit, ut celebret Romanos et praecipue Augustum: nam qui bene considerant, inveniunt omnem Romanam historiam ab Aeneae adventu usque ad sua tempora summatim celebrasse Vergilium. quod ideo latet, quia confusus est ordo: nam eversio Ilii et Aeneae errores, adventus bellumque manifesta sunt: Albanos reges, Romanos etiam consulesque, Brutum, Catonem, Caesarem, Augustum et multa ad historiam pertinentia hic indicat locus, cetera, quae hic intermissa sunt, in aspidopoiia commemorat. unde etiam in antiquis invenimus, opus hoc appellatum esse non Aeneidem, sed gesta populi Romani: quod ideo mutatum est, quia nomen non a parte, sed a toto debet dari.

§ 6.753  TURBAMQUE SONANTEM aut quae tunc propter festinationem sonabat: aut turbae perpetuum est epitheton.

§ 6.754  LONGO ORDINE non quo nati sunt, sed quo apud inferos stabant: non enim eo quo regnarunt, dicturus est ordine.

§ 6.755  ADVERSOS LEGERE considerare, relegere.

§ 6.756  DARDANIAM PROLEM Albanos reges, qui tredecim fuerunt de Aeneae et Laviniae genere: unde ait 'Itala de gente'.

§ 6.758  INLUSTRES hoc nomen notitiae fuit, non meriti: unde etiam in meretricibus invenitur, nam et nobiles et inlustres vocantur. IN NOMEN ITURAS in gentem, ut “nomen Echionium matrisque genus Peridiae”.

§ 6.760  ILLE VIDES PURA IVVENIS QUI NITITUR HASTA Aeneas, ut Cato dicit, simul ac venit ad Italiam, Laviniam accepit uxorem. propter quod Turnus iratus, tam in Latinum, quam in Aenean bella suscepit a Mezentio impetratis auxiliis: quod et ipse ostendit dicens “se satis ambobus Teucrisque venire Latinisque”. sed, ut supra diximus, primo bello periit Latinus, secundo pariter Turnus et Aeneas, postea Mezentium interemit Ascanius et Laurolavinium tenuit. cuius Lavinia timens insidias, gravida confugit ad silvas et latuit in casa pastoris Tyrrhi: ad quod adludens ait “Tyrrhusque pater, cui regia parent armenta”: et illic enixa est Silvium. sed cum Ascanius flagraret invidia, evocavit novercam et ei concessit Laurolavinium, sibi vero Albam constituit. qui quoniam sine liberis periit, Silvio, qui et ipse Ascanius dictus est, suum reliquit imperium: unde apud Livium est error, qui Ascanius Albam condiderit. postea Albani omnes reges Silvii dicti sunt ab huius nomine, sicut hodieque Romani imperatores Augusti vocantur, Aegyptii Ptolomaei, Persae Arsacidae, Latini Murrani, ut “Murranum hic atavos et avorum antiqua sonantem nomina per regesque actum genus omne Latinos”. PURA IVVENIS QUI NITITUR HASTA id est sine ferro: nam hoc fuit praemium apud maiores eius qui tunc primum vicisset in proelio, sicut ait Varro in libris de gente populi Romani.

§ 6.763  SILVIUS ALBANUM NOMEN quia omnes Silvii dicti sunt. TUA POSTUMA PROLES postumus est post humationem parentis creatus. per hoc autem Aenean cito ostendit esse periturum, et statim infert consolationem dicens 'quem tibi longaevo', id est deo: aevum enim proprie aeternitas est, quae non nisi in deos venit: Ennius “Romulus in caelo cum dis genitalibus aevum degit”. male autem vindicavit usus, per quem dixit “longaevosque senes”.

§ 6.766  UNDE a quo, ut “genus unde Latinum”: nam posteri eius fuerunt qui postea apud Albanam regnavere civitatem.

§ 6.767  PROXIMUS ILLE PROCAS standi ordine, non nascendi: nam sextus est rex Albanorum. item Numitor tertius decimus fuit.

§ 6.770  SI UMQUAM REGNANDAM ACCEPERIT ALBAM Aeneas scilicet Silvius. et hic ostendit omnes Albanos reges Silvios dictos. 'acceperit' autem a tutore, qui eius invasit imperium: quod ei vix anno quinquagesimo tertio restituit. et rem plenam historiae per transitum tetigit.

§ 6.772  CIVILI TEMPORA QUERCU 'civica' debuit dicere, sed mutavit, ut e contra Horatius “motum ex Metello consule civicum”, pro 'civilem'. querceam autem coronam accipiebant qui in bello civem liberassent, ideo quia ante causa vitae in hac arbore hominibus fuit, qui glandibus vescebantur. aliae enim erant murales, aliae agonales, id est lemniscatae. muralis dabatur ei qui prior murum ascendisset.

§ 6.773  HI TIBI NOMENTUM hae civitates sunt priscorum Latinorum ab Albanis regibus constitutae: quamquam Collatiam Tarquinius constituisse dicatur, qui, ut erat superbus, eam ex collata pecunia constituit, unde et Collatia dicta est. potest tamen fieri, ut ab Albanis fundata sit, aucta a Tarquinio, sicut supra de Tarento diximus, quod Taras fecit, auxit Phalantos. Romam etiam Romulus fecisse dicitur, quam ante Euander condidit, ut “tunc pater Euandrus Romanae conditor arcis”. URBEMQUE FIDENAM 'Fidenae' dicuntur, ut 'Thebae'; sed dixit ut Iuvenalis “atque vetus Thebe centum iacet obruta portis”: nam varietati studet. unde etiam ait 'Pometios', cum dicatur numero singulari Pometia.

§ 6.775  CASTRUMQUE INVI una est in Italia civitas, quae castrum novum dicitur: de hac autem ait 'castrum Inui', id est Panos, qui illic colitur. Inuus autem latine appellatur, Graece Pan: item Ephialtes Graece, latine Incubo: idem Faunus, idem Fatuus, Fatuclus. dicitur autem Inuus ab ineundo passim cum omnibus animalibus, unde et Incubo dicitur. 'castrum' autem civitas est; nam castra numero plurali dicimus, licet legerimus in Plauto “castrum Poenorum”: quod etiam diminutio ostendit; nam 'castellum' dicimus.

§ 6.776  NUNC SUNT SINE NOMINE TERRAE atqui in catalogo hinc est dicturus aliquas civitates; sed ex persona sua praeoccupat.

§ 6.777  QUIN ET AVO COMITEM SESE MAVORTIUS ADDET ROMULUS Amulius et Numitor fratres fuerunt. sed Numitorem regno Amulius pepulit et Iliam, eius filiam, sacerdotem Vestae fecit. de hac et Marte nati sunt Remus et Romulus. qui cum adolevissent, occiso Amulio avum Numitorem in regna revocaverunt et cum eo uno anno regnaverunt. postea propter angustias imperii Romam captatis auguriis condiderunt. ergo 'avo se addet comitem' aut avito se iunget imperio, aut certe, secundum Ennium, referetur inter deos cum Aenea: dicit namque Iliam fuisse filiam Aeneae. quod si est, Aeneas avus est Romuli. unde etiam addidit 'Assaraci quem sanguinis': nam hoc epitheton non sine causa est introductum, quod est proprium Aeneae; nam Assaracus pater est Capyos, Capys Anchisae, Anchises Aeneae.

§ 6.779  VIDEN 'den' naturaliter longa est, brevem tamen eam posuit, secutus Ennium: et adeo eius est inmutata natura, ut iam ubique brevis inveniatur. GEMINAE STANT VERTICE CRISTAE omnino in omnibus hoc egit Romulus, ut cum fratre regnare videretur, ne se reum parricidii iudicaret: unde omnia duplicia habuit, quasi cum fratre communia. etenim ad captanda auguria montem Palatinum Romulus tenuit, Aventinum Remus. qui prior sex vultures vidit, post Romulus duodecim. et cum ille tempore, ille numero de condenda urbe certarent, orta contentione de urbis nomine inter exercitum, a Romuli militibus Remus occisus est. fabulosum enim est quod a fratre propter muros dicitur interemptus.

§ 6.780  ET PATER IPSE SVO SUPERUM IAM SIGNAT HONORE merito virtutis Mars Romulum deum esse significat: 'superum' enim accusativus est singularis ab eo quod est 'superus, superi'.

§ 6.781  ILLA quam tibi saepe fata promiserunt. INCLITA graecum est: nam kluton gloriosum dicunt.

§ 6.782  IMPERIUM TERRIS hoc est in quantum tenditur terra. ANIMOS AEQUABIT OLYMPO magnanimitate aequabitur caelo. de hoc autem loco et Trogus et Probus quaerunt.

§ 6.783  SEPTEMQUE UNA SIBI MURO CIRCUMDABIT ARCES bene urbem Romam dicit septem inclusisse montes. et medium tenuit: nam grandis est inde dubitatio. et alii dicunt breves septem colliculos a Romulo inclusos, qui tamen aliis nominibus appellabantur. alii volunt hos ipsos, qui nunc sunt, a Romulo inclusos, id est Palatinum, Quirinalem, Aventinum, Caelium, Viminalem, Esquilinum, Ianicularem. alii vero volunt hos quidem fuisse, aliis tamen nominibus appellatos: quae mutata sunt postea, ut de multis locis et fluminibus legimus, ut “saepius et nomen posuit Saturnia tellus”.

§ 6.784  PROLE VIRUM virorum fortium. QUALIS BERECYNTIA MATER Phrygia: nam Berecyntos castellum est Phrygiae iuxta Sangarium fluvium, ubi mater deum colitur. per hanc autem comparationem nihil aliud ostendit, nisi Romanos duces inter deos esse referendos.

§ 6.785  TURRITA quia ipsa est terra, quae urbes sustinet.

§ 6.788  HUC GEMINAS NUNC FLECTE ACIES totum visum tuum huc dirige et hunc specialiter intuere. sic Asper.

§ 6.789  HIC CAESAR ET OMNIS IVLI PROGENIES ut “Iulius a magno demissum nomen Iulo”.

§ 6.790  CAELI VENTURA SUB AXEM nam cum Augustus patri Caesari ludos funebres exhiberet, stella per diem apparuit, quam persuasione Augusti Caesaris esse populus credidit. hinc est “ecce Dionaei processit Caesaris astrum”. 'sub axem' ergo, id est ad divinos honores.

§ 6.791  HIC VIR HIC EST 'c' littera pro duplici non nisi in monosyllabis habetur, ut “hoc erat alma parens”, per eorum scilicet privilegium. unde falsum est quod Terentianus dicit, eam pro metri ratione vel duplicem haberi vel simplicem. nam si hoc esset, etiam in disyllabis pro duabus haberi debuerat, quod nusquam invenimus. litterae enim naturam servari et in polysyllabis convenit.

§ 6.792  DIVI GENUS Caesaris, qui factus est deus. 'genus' autem dicit non solum iure adoptionis, sed etiam consanguinitatis: nam Atiae fuit filius, quae erat soror Caesaris. hic autem Augustus Caesar hoc nomen accepit a patre adoptivo: nam ante Octavianus dictus est a patre Octavio, Atiae marito.

§ 6.793  SAECULA QUI RURSUS LATIO sub Saturno dicit aurea saecula fuisse in orbe terrarum, sub Augusto tantum in Italia.

§ 6.794  GARAMANTAS populi inter Libyam et Africam, iuxta kekaumenen. INDOS populi orientis extremi.

§ 6.795  IACET EXTRA SIDERA TELLUS nulla terra est, quae non subiaceat sideribus: unde perite addidit 'extra anni solisque vias', ut ostenderet XII. signa, in quibus est circulus solis. significat autem Maurorum Aethiopiam, ubi est Atlas: de qua Lucanus “Aethiopumque solum, quod non premeretur ab ulla signiferi regione poli, nisi poplite lapso ultima curvati procederet ungula tauri” (3.253).

§ 6.797  TORQUET sustinet. APTUM vicinum, ut diximus supra.

§ 6.798  IAM NUNC ET CASPIA REGNA fines Assyriorum, in quibus sunt pulai Caspiae. quod autem dicit verum est: nam et Suetonius ait in vita Caesarum, responsa esse data per totum orbem, nasci invictum imperatorem.

§ 6.799  MAEOTIA TELLUS Scythia, cuius palus est Maeotis.

§ 6.800  TURBANT turbantur. SEPTEMGEMINI autem septemflui.

§ 6.802  FIXERIT AERIPEDEM CERVAM pro 'aeripedem'. vicit autem Cerynitin cervam, dictam a loco. 'fixerit' autem statuerit, delassaverit. ERYMANTHI PACARIT NEMORA mons Arcadiae, ubi aper ferocissimus fuit.

§ 6.803  LERNAM TREMEFECERIT ARCU pro hydra paludem ipsam posuit. et intellegamus ante eam sagittis fuisse confixam, post exsectam et adustam.

§ 6.805  NYSAE DE VERTICE mons est Indiae, de quo loquitur. ceterum est et Nysa civitas, in qua Liber colitur, unde Nysaeus dictus est.

§ 6.806  ET DUBITAMUS pro 'dubitas': miscuit personam suam. est autem sensus: cum tibi sit tanta ex Romanis et praecipue ex Augusto praeparata posteritas, dubitas virtutem factis extendere, id est gloriam? aut est aliquis timor, qui te a regnis Italiae revocet?

§ 6.808  QUIS PROCUL ILLE AUTEM nunc redit ad Romanos reges, qui septem fuerunt: Romulus, Numa Pompilius, Tullus Hostilius, Ancus Marcius, Tarquinius Priscus, Servius Tullius, Tarquinius Superbus. mira autem utitur phantasia, ut quasi ostendat se non agnoscere eum, qui de gente Romana non fuerat. Romulo enim mortuo cum uno anno senatus per quinque dierum interregnum regnasset per decurias, taediosum visum est omnibus et quaesitus est rex. sed cum in urbe nullus idoneus esset inventus, orta est bona Pompilii fama, quod esset apud Cures, civitatem Sabinorum. rogatus itaque per legatos accepit imperium. qui ferociam populi a bellis ad sacra contulit: unde etiam Numa dictus est apo ton nomon, ab inventione et constitutione legis, nam proprium nomen Pompilius habuit. hic etiam canus fuit a prima aetate, ad quod adludens dicit 'incanaque menta': item propter sacerdotium 'ramis insignis olivae'.

§ 6.813  OTIA QUI RUMPET de hoc Livius “inde Tullum, qui ferox et Romulo, quam Numae similis”. RESIDES pigros, otiosos, nimium sedentes.

§ 6.814  DESVETA TRIVMPHIS a consuetudine triumphandi desciscentia.

§ 6.815  IACTANTIOR ANCUS id est amans populi favorem. hic Ostiam fecit. Ancus autem dictus apo tou agkonos, id est a cubito, quem incurvum habuisse dicitur.

§ 6.816  AVRIS favoribus: unde et aurarii dicuntur favisores.

§ 6.817  VIS ET TARQUINIOS REGES ANIMAMQUE SUPERBAM unus enim de Tarquiniis fuit superbus.

§ 6.818  VLTORIS BRUTI FASCESQUE VIDERE RECEPTOS vis videre etiam ultoris Bruti fasces receptos? historia autem hoc habet. Tarquinius ob multa quidem superbus est dictus, praecipue tamen propter hanc causam. mandavit aliquando cuidam satelliti ut cuiusdam oppidi omnes principes interimeret. profectus ille grandem multitudinem repperit. quod cum ei renuntiasset deambulanti cum virga in hortis, detrectans ille responsionem capita decussit papaverum, ut satelles quid fieri vellet, agnosceret. huius filius vitiavit nobilissimam matronam Lucretiam, quod illa dolens se interemit. tunc eius avunculus Brutus, rapto ex eius corpore gladio, processit ad populum et de hac re contionatus est. quo facto omnibus placuit ne reciperetur rex, qui tunc Ardeam expugnabat. propter quod se Tarquinius cum liberis ad Porsennam regem Tusciae contulit et bellum gessit gravissimum contra populum Romanum. tunc duo creati sunt consules, Brutus et Tricipitinus, pater Lucretiae, qui et Tarquinius dicebatur: ob quod solum est urbe depulsus, et in eius locum subrogatus est Valerius Publicola, quo mortuo item alter est factus, et alter similiter. quod cernens taediosum esse Vergilius Brutum solum posuit, qui annum solus implevit. sed Bruti filii amici erant filiis Tarquinii: cum quibus cum inissent consilium, ut eos per noctem intromitterent, proditi sunt a servo Vindicio et a patre interempti. ideo ergo 'ultoris', scilicet libertatis publicae et Lucretiae pudoris.

§ 6.819  SAEVASQUE SECURES quae saevierunt etiam contra liberos.

§ 6.821  PULCHRA PRO LIBERTATE ingenti arte loquitur consideratione personarum: factum enim laudat dicens 'pulchra pro libertate', personam vituperat.

§ 6.822  UTCUMQUE FERENT EA FACTA MINORES etiamsi lauderis a posteris: extorquere debet naturae vim amor patriae.

§ 6.824  QUIN DECIOS quin immo Decios respice. hi duo fuerunt, qui Mures dicti sunt, pater et filius. horum alter se bello Gallico, alter Samnitico vovit pro republica, cum Terra et Manes universum bello vellent exercitum perdere. DRUSOSQUE PROCUL et hi duo fuerunt. horum prior vicit Hasdrubalem, alter est filius Liviae, uxoris Augusti. SAEVUMQUE SECURI ASPICE TORQUATUM hic Gallum quendam in ponte Anienis singulari certamine superavit et eius sibi torquem inposuit, unde nomen accepit. hic ad urbem pergens, praecepit filio, ut tantum castra tueretur. ille provocatus ab hostibus, nacta occasione, victoriam consecutus est. reversus postea pater laudavit fortunam populi Romani, sed filium, ut dicit Livius, fustuario supplicio necavit. ergo 'saevum securi' saevum iure occidendi, non ferri genere: nam securi non animadvertit in filium.

§ 6.825  REFERENTEM SIGNA CAMILLUM Brenno duce Galli apud Alliam fluvium deletis legionibus everterunt urbem Romam absque Capitolio, pro quo inmensam pecuniam acceperunt. tunc Camillus absens dictator est factus, cum diu esset apud Ardeam in exilio propter Veientanam praedam non aequo iure divisam, et Gallos iam abeuntes secutus est: quibus interemptis aurum omne recepit et signa. quod cum illic appendisset, civitati nomen dedit: nam Pisaurum dicitur, quod illic aurum pensatum est. post hoc tamen factum rediit in exilium, unde rogatus reversus est.

§ 6.826  FULGERE ab eo, quod est 'fulgo fulgis'.

§ 6.827  DUM NOCTE PREMUNTUR bene adlusit: nam concordiam in humilitate tenuerunt, cum nobilitate vero in bella venerunt.

§ 6.830  AGGERIBUS SOCER ALPINIS a munimentis Alpium; haec enim Italiae murorum exhibent vicem. 'socer' vero, quia Pompeius habuit Iuliam, filiam Caesaris, quae in partu periit. unde etiam isti facile inter se dimicare potuerunt. ATQUE ARCE MONOECI de Liguria, ubi est portus Monoeci Herculis. dictus autem Monoecus vel quod pulsis omnibus illic solus habitavit, vel quod in eius templo numquam aliquis deorum simul colitur, sicut in Iovis Minerva et Iuno, in Veneris Cupido.

§ 6.831  ADVERSIS INSTRUCTUS EOIS orientis enim auxiliis usus est.

§ 6.832  ADSVESCITE BELLA mire dictum: ab ipsis enim quasi consuetudinem fecit populus Romanus bellorum civilium. septies enim gesta sunt: ter a Caesare, contra Pompeium in Thessalia, contra eius filium Magnum in Hispania, item contra Iubam et Catonem in Africa: mortuo Caesare ab Augusto contra Cassium et Brutum in Philippis, civitate Thessaliae; Lucium Antonium in Perusia, Tusciae civitate; Sextum Pompeium in Sicilia; Antonium et Cleopatram in Epiro.

§ 6.834  TUQUE PRIOR TU PARCE Caesari dicit, quem clementem circa Pompeianos legimus: cui vult tunc ab Anchise hoc esse mandatum.

§ 6.836  ILLE TRIVMPHATA CAPITOLIA AD ALTA CORINTHO Mummium significat.

§ 6.839  IPSUMQUE AEACIDEN necesse est ut 'ille' subaudiamus: Pyrrhum enim, quem Aeaciden dicit, Curius et Fabricius vicerunt ferentem Tarentinis auxilium. hic postea fugit in Graeciam et illic est occisus in templo. Argos vero et Mycenas alii vicerunt.

§ 6.840  VLTUS AVOS aut hic distinguendum, ut sit 'Troiae Minervae' pro Troianae, principale pro derivativo: aut certe 'avos Troiae', non quos Troia habuit avos, sed qui de Troia fuerunt, id est avos Troianorum. TEMPLA TEMERATA MINERVAE per stuprum Cassandrae.

§ 6.841  MAGNE CATO Censorium dicit, qui scripsit historias, multa etiam bella confecit: nam Uticensem praesente Augusto, contra quem pater eius Caesar et dimicavit et Anticatones scripsit, laudare non poterat. TE COSSE RELINQUAT Cossus tribunus militaris consulari potestate fuit. hic regem Tuscorum Lartem Tolumnium, a loco dictum, occidit et secunda post Romulum opima spolia revocavit. erit autem nominativus 'hic Lars, huius Lartis'.

§ 6.842  QUIS GRACCHI GENUS Gracchos seditiosos constat fuisse, nobiles tamen genere: namque per Corneliam nepotes Scipionis Africani fuerunt, unde Iuvenalis ad eam “tolle tuum precor Hannibalem victumque Syphacem”. ergo Scipiones dicit per 'Gracchi genus'. duo autem fuerunt: maior Africanus, Aemilianus minor, qui obsidione Carthaginis ab Italia revocavit Hannibalem.

§ 6.843  SCIPIADAS hi gemini fratres fuerunt. qui cum fortissime dimicarent in Hispania apud Carthaginem novam, quae Spartaria dicitur, insidiis interempti sunt. CLADEM LIBYAE Scipiones.

§ 6.844  FABRICIUM paupertate gloriosum. hic est qui respondit legatis Samnitum aurum sibi offerentibus, Romanos non aurum habere velle, sed aurum habentibus imperare. SERRANE SERENTEM Atilius quidam senator fuit, qui cum agrum suum coleret, evocatus propter virtutem meruit dictaturam. Serranus autem a serendo dictus est.

§ 6.845  QUO FESSUM RAPITIS FABII cur me, o Fabii, fessum ad vestram trahitis narrationem? aut certe 'fessum' tristem — ut “ter fessus valle resedit” — scilicet propter eorum mortem: nam trecenti sex fuerunt de una familia. qui cum coniurati cum servis et clientibus suis contra Veientes dimicarent, insidiis apud Cremeram fluvium interempti sunt. unus tantum superfuit, Fabius Maximus, qui propter teneram adhuc pueritiam in civitate remanserat. hic postea cum Hannibalis impetum ferre non posset, mora eum elusit — nam oportuna loca praeoccupans a vastatione Italiae compescuit — et ad Campaniam traxit, ubi deliciis eius virtus obtorpuit. ille est, de quo ait Ennius “unus qui nobis cunctando restituit rem”. sciens enim Vergilius quasi pro exemplo hunc versum posuit. ILLE] notandum est de secunda persona dictum.

§ 6.847  EXCUDENT ALII cudendo efficient: et est rhetoricus locus. SPIRANTIA animata. Horatius “et molles imitabitur aere capillos”.

§ 6.848  VIVOS VULTUS hoc est quod dixit 'spirantia'. et per aes Corinthios indicat, per marmor Parios, per actionem causarum Athenienses, per astronomiam Aegyptios et Chaldaeos.

§ 6.852  PACIS MOREM leges pacis.

§ 6.855  SPOLIIS MARCELLUS OPIMIS hic Gallos et Poenos equestri certamine superavit. Viridomarum etiam, Gallorum ducem, manu propria interemit et opima retulit spolia, quae dux detraxerat duci, sicut Cossus Larti Tolumnio.

§ 6.856  SUPEREMINET OMNES virtutis scilicet genere.

§ 6.857  REM ROMANAM statum reipublicae. TURBANTE TUMULTU ideo 'tumultu', quia res in Italia adversus Gallos geritur.

§ 6.858  SISTET confirmabit, corroborabit.

§ 6.859  TERTIAQUE ARMA PATRI SUSPENDET CAPTA QUIRINO et tertia opima spolia suspendet patri, id est Iovi, 'capta Quirino', qualia et Quirinus ceperat, id est Romulus, de Acrone, rege Caeninensium, et ea Iovi Feretrio suspenderat. possumus et, quod est melius, secundum legem Numae hunc locum accipere, qui praecepit prima opima spolia Iovi Feretrio debere suspendi, quod iam Romulus fecerat; secunda Marti, quod Cossus fecit; tertia Quirino, quod fecit Marcellus. Quirinus autem est Mars, qui praeest paci et intra civitatem colitur: nam belli Mars extra civitatem templum habuit. ergo aut 'suspendet patri', id est Iovi: aut 'suspendet patri Quirino'. varie de hoc loco tractant commentatores, Numae legis inmemores, cuius facit mentionem et Livius.

§ 6.861  EGREGIUM FORMA IVVENEM ET FULGENTIBUS ARMIS tria sunt secundum Carminium: pulchritudo, aetas, virtus. significat autem Marcellum, filium Octaviae, sororis Augusti, quem sibi Augustus adoptavit. hic sexto decimo anno incidit in valetudinem et periit octavo decimo in Baiano, cum aedilitatem gereret. huius mortem vehementer civitas doluit: nam et adfabilis fuit et Augusti filius. ad funeris huius honorem Augustus sescentos lectos intra civitatem ire iussit: hoc enim apud maiores gloriosum fuerat et dabatur pro qualitate fortunae; nam Sulla sex milia habuit. igitur cum ingenti pompa adlatus et in campo Martio est sepultus. ergo modo in Augusti adulationem quasi epitaphion ei dicit. et constat hunc librum tanta pronuntiatione Augusto et Octaviae esse recitatum, ut fletu nimio imperarent silentium, nisi Vergilius finem esse dixisset. qui pro hoc aere gravi donatus est, id est massis: nam sic et Livius argentum grave dicit, id est massas.

§ 6.862  SED FRONS LAETA PARUM omen est mortis futurae. ex contrario alibi “incipe parve puer risu cognoscere matrem”.

§ 6.863  VIRUM QUI SIC COMITATUR Marcellum, cui similis est.

§ 6.865  QUI STREPITUS propter aedilitatem. INSTAR similitudo. et est nomen, quod non recipit praepositionem: 'ad instar' enim non dicimus. quod Probus declarat.

§ 6.869  OSTENDENT TERRIS HUNC TANTUM FATA parum inlucescet, quia mox peribit.

§ 6.871  VISA POTENS SUPERI cum indignatione dicit: invidistis et gloriae Romanae et vestris muneribus: nam †felicitas vestra sunt munera. PROPRIA perpetua, ut “propriamque dicabo”.

§ 6.872  MAVORTIS CAMPUS in quo est sepultus.

§ 6.874  FUNERA propter sescentos lectulos.

§ 6.875  NEC PUER ILIACA QUISQUAM DE GENTE LATINOS IN TANTUM SPE TOLLET AVOS erigit generis antiquitatem. et rhetorice spem laudat in puero, quia facta non invenit. est autem Ciceronis in dialogo Fannio “causa difficilis laudare puerum: non enim res laudanda, sed spes est”. NEC ROMULA QUONDAM pro 'Romulea', ut “quos Africa terra triumphis dives alit”. 'quondam' autem potest et praeteriti esse et futuri.

§ 6.881  FODERET CALCARIBUS ARMOS species pro genere: equi 'armos' pro equo posuit; non enim possunt armi calcaribus fodi.

§ 6.882  FATA ASPERA RUMPAS posse aliqua ratione fata disrumpi per transitum docet.

§ 6.883  TU MARCELLUS ERIS talis, qualis est Marcellus.

§ 6.884  PURPUREOS FLORES ut saepe diximus, propter sanguinis similitudinem, quia aut anima est, aut animae sedes. NEPOTIS posteri: non enim re vera nepos fuit.

§ 6.885  INANI MUNERE secundum Epicureos, non profuturo.

§ 6.886  SIC ista noscentes.

§ 6.887  AERIS IN CAMPIS conlisionem fecit. locutus autem est secundum eos, qui putant Elysium lunarem esse circulum.

§ 6.889  INCENDITQUE ANIMUM nam supra ait “et dubitamus adhuc virtutem extendere factis?”

§ 6.890  EXIN deinde. confert autem in conpendium narrationis prolixitatem: sic Terentius propter longum actum ait “intus despondebitur, intus transigetur, si quid est quod restat”.

§ 6.893  SUNT GEMINAE SOMNI PORTAE pro somniorum. est autem in hoc loco Homerum secutus, hoc tantum differt, quod ille per utramque portam somnia exire dicit, hic umbras veras per corneam, per quas umbras somnia indicat vera. et poetice apertus est sensus: vult autem intellegi falsa esse omnia quae dixit. physiologia vero hoc habet: per portam corneam oculi significantur, qui et cornei sunt coloris et duriores ceteris membris: nam frigus non sentiunt, sicut et Cicero dicit in libris de deorum natura. per eburneam vero portam os significatur a dentibus. et scimus quia quae loquimur falsa esse possunt, ea vero quae videmus sine dubio vera sunt. ideo Aeneas per eburneam emittitur portam. est et alter sensus: Somnum novimus cum cornu pingi. et qui de somniis scripserunt dicunt ea quae secundum fortunam et personae possibilitatem videntur habere effectum. et haec vicina sunt cornu: unde cornea vera fingitur porta. ea vero quae supra fortunam sunt et habent nimium ornatum vanamque iactantiam dicunt falsa esse: unde eburnea, quasi ornatior porta, fingitur falsa.

§ 6.896  INSOMNIA id est somnia.

§ 6.899  SECAT tenet: unde et sectas dicimus ab eo quod propositum tenent.

§ 6.900  AD CAIETAE PORTUM a persona poetae prolepsis: nam Caieta nondum dicebatur.

SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS.

§ 7.1  Ut et in principio diximus, in duas partes hoc opus divisum est: nam primi sex ad imaginem Odyssiae dicti sunt, quos personarum et adlocutionum varietate constat esse graviores, hi autem sex qui sequuntur ad imaginem Iliados dicti sunt, qui in negotiis validiores sunt: nam et ipse hoc dicit “maius opus moveo”. et re vera tragicum opus est, ubi tantum bella tractantur. TU QUOQUE sicut Misenus, Palinurus etiam. NOSTRIS hoc est Italicis, ut “non eadem arboribus pendet vindemia nostris”, non, ut Donatus ait, in comparationem oceani navigabilibus. AENEIA NUTRIX hanc alii Aeneae, alii Creusae, alii Ascanii nutricem volunt. lectum tamen est in philologis in hoc loco classem Troianorum casu concrematam, unde Caieta dicta est, apo tou kaiein.

§ 7.3  SERVAT tenet, possidet, ut “servantem ripas alta non vidit in herba”. HESPERIA IN MAGNA 'magna' propter Hispaniae discretionem.

§ 7.4  SI QUA EST EA GLORIA secundum Epicureos. bene autem interest funeri postquam ab inferis rediit, sicut interfuit antequam descenderet, ut medium actum ostenderet.

§ 7.6  QUIERUNT Hebrus 'quierant' legit.

§ 7.7  TENDIT ITER VELIS quia prout vela extensa fuerint, ita etiam cursus extenditur, in quo navis est iter. multi dicunt inproprie dictum quod ait 'tendit iter velis', multi nimium proprie. constat tamen secundum illud dictum quod ait supra “flecte viam velis”. aliud est velis iter tendere, aliud per vela iter. quod si dicimus, bene procedit et 'tende viam velis', ut in ipsis velis ratio sit viae.

§ 7.8  ADSPIRANT AVRAE IN NOCTEM quia, ut diximus, temporum mutatione ventus vel minuitur vel augetur. 'in noctem' autem circa noctem. et quotiens tempus exprimitur, accusativum regit ista praepositio.

§ 7.9  LUNA NEGAT litotes figura; nam dicit 'large praestat', ut “munera nec sperno”. TREMULO SUB LUMINE ita enim mobilitas aquae facit videri.

§ 7.10  CIRCAEAE RADUNTUR LITORA TERRAE ut diximus supra, mons iste antehac insula fuit; paludibus enim a continenti segregabatur, quas exclusit limus de Albanis montibus per paludes Pomptinas fluens. et dicebatur Aeaeus ab horrore transeuntium, quod homines mutabantur in feras. in hoc summo oppidum fuit, quod et Circeium dictum est et Circei; nam utrumque Livius dicit.

§ 7.11  DIVES non addidit cuius rei, cum soleat, ut “dives equum, dives pictai vestis et auri”. INACCESSOS inaccessibiles, inaccedendos, non ad quos nullus accessit; nam Ulixes illuc venit. ergo 'inaccessos' ad quos nullus debeat accedere, ut “aut inlaudati nescit Busiridis aras”, hoc est inlaudabilis, nam ab Isocrate constat esse laudatum.

§ 7.12  RESONAT CANTU resonare facit. SUPERBIS aut altis, aut nobilibus propter antiquam oppidi magnitudinem.

§ 7.13  ODORATAM pro 'odoriferam'. hoc autem ideo, quia usus olei apud maiores non fuit, praecipue in Italia.

§ 7.14  ARGUTO PECTINE garrulo, stridulo, sonanti, ut “forte sub arguta consederat ilice Daphnis”. PERCURRENS PECTINE TELAS aut manu percurrens; aut ictu pectinis, ut videmus; aut quia apud maiores stantes texebant, ut hodie linteones videmus. est autem Homeri, qui ait histon epoikhomene.

§ 7.15  GEMITUS IRAEQUE gemitus irascentium leonum, hen dia duoin.

§ 7.16  SERA SUB NOCTE quasi eo tempore, quo naturali libertate uti consueverunt. 'sub sera nocte' per noctem seram. RUDENTUM naturaliter 'ru' longa est: Persius “findor ut Arcadiae pecuaria rudere dicas”. systolen ergo fecit. ruditus autem proprie est clamor asinorum, sicut grunnitus porcorum, ranarum coax: quae nomina a sono vocis constat esse composita.

§ 7.17  PRAESEPIBUS caveis, ubi aluntur: non enim re vera praesepia habent.

§ 7.19  DEA SAEVA aut per se, aut herbis potentibus saeva. Circe autem ideo Solis fingitur filia, quia clarissima meretrix fuit, et nihil est sole clarius. haec libidine sua et blandimentis homines in ferinam vitam ab humana deducebat, ut libidini et voluptatibus operam darent: unde datus est locus fabulae. aperte Horatius “sub domina meretrice fuisset turpis et excors”.

§ 7.20  IN VULTUS AC TERGA FERARUM corrumpebatur enim in illis sensus: animus namque idem manebat.

§ 7.21  PII PATERENTUR TROES ergo impii qui pertulerunt: impii autem propter occisa Solis armenta.

§ 7.23  NEPTUNUS VENTIS IMPLEVIT VELA SECUNDIS physice locutus est: motu enim aquae ventus creatur, ut videmus in bombis organorum.

§ 7.24  PRAETER VADA FERVIDA periculosa navigantibus. et est tmesis.

§ 7.26  IN ROSEIS FULGEBAT LUTEA BIGIS 'lutea' est crocei coloris, ut “croceo mutabit vellera luto”: unde multi iungunt 'inroseis', id est non roseis, quasi non rubicundis, ne sit contrarium. tamen secundum Homerum dictum est, qui interdum rhododaktulon, id est rosei coloris digitos habentem, interdum krokopeplon dicit Auroram, id est crocei coloris veste circumdatam.

§ 7.27  CUM VENTI POSVERE cum ortu diei quievere: 'posuere' enim quievere est, sicut contra 'ferre' flare dicimus, ut “fieret vento mora nequa ferenti”, id est flanti. OMNISQUE REPENTE RESEDIT FLATUS 'omnis', id est et qui ripae est flatus, et qui pelagi, qui altanus vocatur.

§ 7.28  TONSAE remi dicti a decutiendis fluctibus, sicut tonsores a tondendis et decutiendis capillis.

§ 7.29  LUCUM PROSPICIT in quo erat fluminis numen: diximus enim numquam sine religione esse lucum a Vergilio positum.

§ 7.30  HUNC INTER per hunc: Terentius “dum rus eo, coepi egomet mecum inter vias”. est autem crebra Frontonis elocutio. AMOENO umbroso, silvis circumdato.

§ 7.31  FLAVUS ARENA epitheton proprium. et sciendum exitum Tiberini fluminis naturalem non esse nisi circa Ostiam, ubi prima Aeneas castra constituit: nam aliter non procedit quod ait “murorum in parte sinistra opposuere aciem: nam dextera cingitur amni”. postea enim in Laurolavinio castra fecit ingentia, quorum vestigia adhuc videntur.

§ 7.33  ADSVETAE RIPIS VOLUCRES bono compendio usus est.

§ 7.34  AETHERA MULCEBANT oblectabant, lenibant. corporalia enim sunt elementa, ut diximus supra; non enim mulcetur nisi quod corporale est. supra ait “totamque infusa per artus”.

§ 7.37  NUNC AGE hinc est sequentis operis initium: ante dicta enim ex superioribus pendent. sane ERATO vel pro Calliope, vel pro qualicumque musa posuit. TEMPORA RERUM quia, ut diximus supra, secundum Lucretium tempora nisi ex rebus colligantur, per se nulla sunt.

§ 7.38  LATIO ANTIQUO quia duo sunt, vetus et novum, sicut et in iure lectum est.

§ 7.40  EXORDIA PUGNAE id est cervi interitum.

§ 7.42  ACTOS aut collectos, aut re vera compulsos: quod est veri simile propter illud 'longa placidas in pace regebat'.

§ 7.43  TOTAMQUE SUB ARMA COACTAM collectam, ut “Tityre coge pecus”. 'totam' autem huperbolikos dixit.

§ 7.47  HUNC FAVNO ET NYMPHA GENITUM LAVRENTE MARICA quidam deus est Fatuclus. huius uxor est Fatua. idem Faunus et eadem Fauna. dicti autem sunt Faunus et Fauna a vaticinando, id est fando, unde et fatuos dicimus inconsiderate loquentes. ergo Faunae et Fatuae nomen quasi asperum fugit poeta, et Maricam dixit fuisse uxorem Fauni. est autem Marica dea litoris Minturnensium iuxta Lirin fluvium: Horatius “et innantem Maricae litoribus tenuisse Lirin”. quod si voluerimus accipere uxorem Fauni Maricam, non procedit: dii enim topici, id est locales, ad alias regiones non transeunt. sed potest dictum esse per poeticam licentiam 'Laurente Marica', cum sit Minturnensis. dicunt alii per Maricam Venerem intellegi debere, cuius fuit sacellum iuxta Maricam, in quo erat scriptum PONTIE APhRODITE. sane Hesiodus Latinum Circes et Ulixis filium dicit, quod et Vergilius tangit dicendo “Solis avi specimen”. sed quia temporum ratio non procedit, illud accipiendum est Hygini, qui ait Latinos plures fuisse, ut intellegamus poetam abuti, ut solet, nominum similitudine.

§ 7.48  ACCIPIMUS propter varias opiniones hoc adiecit, ut Sallustius “urbem Romam, sicuti ego accepi, condidere atque habuere initio Troiani”.

§ 7.49  VLTIMUS AUCTOR primus, ut 'supremum' summum dicimus: “pro supreme Iuppiter”.

§ 7.51  PRIMAQUE ORIENS EREPTA IVVENTA EST per transitum tangit historiam. Amata enim duos filios, voluntate patris Aeneae spondentes Laviniam sororem, factione interemit: unde et 'erepta' dixit, quasi per vim. hos alii caecatos a matre tradunt, postquam amisso Turno Lavinia Aeneae iuncta est. 'fato' autem dicit voluntate: nam dii id fantur quod sentiunt, non ut homines, de quibus lectum est “aliud clausum in pectore, aliud in lingua promptum habere”.

§ 7.53  IAM MATURA VIRO IAM PLENIS NUBILIS ANNIS non est iteratum, sed secundum ius dictum, in quo et ex annorum ratione et ex habitu corporis aetas comprobatur. primum ergo ad habitum, secundum ad annos pertinet.

§ 7.54  LATIO Latium pars est Ausoniae: unde dixit primo quod minus est, sic intulit 'totaque Ausonia'.

§ 7.56  PETIT ANTE ALIOS PULCHERRIMUS aut 'ante alios petit', aut 'pulcherrimus ante alios'.

§ 7.57  MIRO AMORE nova intemperantia.

§ 7.58  SED VARIIS propter apes, incendium, oraculum Fauni. PORTENTA signa quae sunt media, a portendendo: nam et bona et mala sunt portenta.

§ 7.59  LAVRUS ERAT Latinus post mortem fratris Lavini cum Lavinum amplificaret, ab inventa lauro Laurolavinium id appellavit. IN PENETRALIBUS penetrale est omnis interior pars domus, licet sit intecta: unde laurum in penetralibus fuisse non mirum est.

§ 7.60  METU religione, quae nascitur per timorem.

§ 7.61  PRIMAS CUM CONDERET ARCES 'primas' circa laurum scilicet: nam iam civitas fuerat.

§ 7.65  TRANS AETHERA aetherem pro aere posuit.

§ 7.66  OBSEDERE APICEM verbum oppugnationis est 'obsedere', quo usus est signate propter bellum futurum. PER MUTVA invicem: et est absolutum. Melissus qui de apibus scripsit, ait “duobus pedibus se tenent et duobus alias sustinent”.

§ 7.68  VATES divinus: per quam autem artem non dixit, nec nomen eius; sed datur intellegi coniecturis eum quibusdam futura dixisse.

§ 7.69  PARTES PETERE AGMEN EASDEM intellegimus ab infero mari apes venisse, unde et Troiani. 'partes' autem 'easdem' summitates rerum petere dicit, sicut apes apicem lauri, per quam advenarum victoria enuntiatur.

§ 7.71  CASTIS piis. et sciendum Latinum sacrificasse iuxta stante Lavinia.

§ 7.73  NEFAS absoluta parenthesis. et est hypallage 'comprendere crinibus ignem', cum ignis crines comprehendat.

§ 7.76  FUMIDA in fumo est causa lacrimarum et belli.

§ 7.77  VULCANUM SPARGERE incendium belli significat. his autem duobus hoc ab augurio distat Ascanii, fumo et aspersione flammarum.

§ 7.81  FAVNI Faunus apo tes phones dictus, quod voce, non signis ostendit futura.

§ 7.82  LUCOSQUE pro in lucis.

§ 7.83  SUB ALBUNEA in Albunea. ALTA quia est in Tiburtinis altissimis montibus. et Albunea dicta est ab aquae qualitate, quae in illo fonte est: unde etiam nonnulli ipsam Leucotheam volunt. sciendum sane unum nomen esse fontis et silvae.

§ 7.84  SACRO FONTE nullus enim fons non sacer. MEPHITIN mephitis proprie est terrae putor, qui de aquis nascitur sulphuratis, et est in nemoribus gravior ex densitate silvarum. alii Mephitin deum volunt Leucotheae conexum, sicut est Veneri Adonis, Dianae Virbius. alii Mephitin Iunonem volunt, quam aerem esse constat. novimus autem putorem non nisi ex corruptione aeris nasci, sicut etiam bonum odorem de aere incorrupto, ut sit Mephitis dea odoris gravissimi, id est grave olentis.

§ 7.85  HINC ITALAE GENTES commendatio oraculi ipsius. OENOTRIA TELLUS proprie Sabinorum tractus.

§ 7.87  SUB NOCTE SILENTI per noctem silentem.

§ 7.88  INCUBVIT incubare dicuntur proprie hi qui dormiunt ad accipienda responsa: unde est “ille incubat Iovi”, id est dormit in Capitolio, ut responsa possit accipere.

§ 7.90  VARIAS AVDIT VOCES scilicet propter multa simulacra. FRVITUR pascitur: quod de rebus tantum bonis dicimus.

§ 7.91  ACHERONTA ADFATUR AVERNIS potestates quae sunt in Acheronte, ad quem per Avernum venitur. hoc autem ideo, quia Faunus infernus dicitur deus: et congrue; nam nihil est terra inferius, in qua habitat. hinc est quod eum Horatius inducit nocentem, dicens “lenis incedas abeasque parvis aequus alumnis”.

§ 7.92  PATER IPSE aut honoris est, aut pater Laviniae.

§ 7.93  CENTUM aut pro qualitate fortunae, unde et 'rite' dixit: aut finitum pro infinito posuit.

§ 7.94  TERGO pro tergoribus, id est coriis.

§ 7.97  THALAMIS NEV CREDE PARATIS propter Turnum.

§ 7.98  VENIENT melius 'veniunt', ut iam eos venire significet. GENERI plurali usus est pro singulari.

§ 7.99  A STIRPE stirpem cum de genere et prosapie dicimus, tantum femininum est, cum de arbore, et masculini generis et feminini invenitur, ut “sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum”, contra Horatius “stirpesque raptas et pecus et domos”.

§ 7.100  SUB PEDIBUS sub imperio suo ac potestate.

§ 7.102  MONITUSQUE alibi monita dixit, ut “Carmentis nymphae monita et deus auctor Apollo”.

§ 7.103  NON IPSE SVO PREMIT ORE LATINUS quo a se repelleret generos.

§ 7.104  SED CIRCUM LATE VOLITANS tmesis est 'circum' 'volitans'.

§ 7.109  ADOREA LIBA ador proprie est genus farris, liba autem sunt placentae de farre, melle et oleo, sacris aptae.

§ 7.110  SUBICIUNT EPULIS subponunt in epularum locum. ILLE qui per harpyiam vaticinatus est, ut “quae Phoebo pater omnipotens”.

§ 7.111  ET CEREALE SOLUM solum dicitur omne quod aliquid sustinet, unde de mari supra ait “subtrahiturque solum”. sic nunc panicias mensas, id est epularum sustentaculum, solum vocavit.

§ 7.112  FORTE ALIIS abundat 'forte'.

§ 7.115  FATALIS CRUSTI ad negotium respexit Aeneae, cui hic erat finis laborum. 'crustum' autem et 'crusta'. neutraliter dicimus de his quae comedi possunt: Horatius “ut pueris olim dant crustula blandi doctores”, Iuvenalis “nos colaphum incutimus lambenti crustula servo”. feminino autem genere fragmenta dicimus, quae comesse non possumus, ut “concrescunt subitae currenti in flumine crustae”. QUADRIS aut mensis: et est antonomasia, nam supra 'orbem' dixit: aut 'quadris' fragmentis accipimus, ut Iuvenalis “ut bona summa putes aliena vivere quadra”.

§ 7.117  ADLUDENS aut vacat 'ad', et ludentem significat: aut certe 'adludens' ad responsi fidem verba componens. LABORUM FINEM scilicet maritimorum: nam in terra multa passurus est, ut ait sibylla “sed terrae graviora manent”.

§ 7.118  PRIMAMQUE LOQUENTIS AB ORE ERIPVIT PATER hoc est, adhuc loquente Ascanio primus pater intellexit famem, quam fata praedixerant.

§ 7.119  NUMINE PRESSIT id est oraculi fide ab Heleno et Anchisa praedicti. 'pressit' autem vocem Ascanii, quo posset ipse numina deprecari.

§ 7.120  FATIS MIHI DEBITA bona periphrasis est, ne 'fatalis' diceret, quod est medium: et in precibus nihil esse ambiguum debet.

§ 7.121  O FIDI Aeneae scilicet, non Troiae, quam nequivere servare.

§ 7.122  HIC DOMUS aut familia, ut “da propriam Thymbraee domum”: aut ordo est, hic est patria, hic domus; ante enim patria est, sic domus.

§ 7.125  ACCISIS undique consumptis. et hoc est apud nos 'ac', quod apud Graecos am. hinc est “amsancti valles”, id est undique sancti.

§ 7.128  HAEC ERAT ILLA FAMES ac si diceret: hoc fuerat timendum periculum, quod pericula determinat.

§ 7.131  HABEANT habitent; hoc enim frequentativum est ab eo quod est habeo. UBI MOENIA GENTIS Laurolavinium significat.

§ 7.133  NUNC PATERAS LIBATE IOVI ab eo quod continet id quod continetur.

§ 7.134  ANCHISEN GENITOREM bene Iovem et Anchisen, qui causa oraculi fuerunt. REPONITE MENSIS aut timore verborum Ascanii interrupta renovate: aut 'reponite' frequenter ponite, id est crebro bibite.

§ 7.135  TEMPORA RAMO IMPLICAT diebus enim festis ita epulabantur, id est coronati.

§ 7.136  GENIVMQUE LOCI Apollinem vult intellegi: in tutela enim eius tota fuerat regio, ut “quam pater inventam primas cum conderet arces, ipse ferebatur Phoebo sacrasse Latinus”. aliter iniquum est si, cum omnes invocet, Apollinem praetermittat, praesertim cum Helenus dixerit “aderitque vocatus Apollo”. PRIMAMQUE DEORUM quia ipsa est mater deorum.

§ 7.137  NYMPHASQUE ET ADHUC IGNOTA PRECATUR FLUMINA bonum ordinem sequitur: sic alibi “nymphae, Laurentes nymphae, genus amnibus unde est”.

§ 7.138  NOCTEM NOCTISQUE ORIENTIA SIGNA quae noctem sequuntur, ut nymphas flumina: invocat enim sibi coniuncta.

§ 7.139  PHRYGIAMQUE EX ORDINE MATREM aut 'contigue', quia Idaeum dixerat Iovem: aut certe 'rite', id est more sollemni.

§ 7.140  DUPLICES duos. CAELO autem Venerem, EREBO Anchisen.

§ 7.141  CAELO CLARUS AB ALTO in serenitate, quod est augurii; nam in nubibus causa est.

§ 7.142  RADIIS ET AURO radiis aureis. ARDENTEM NUBEM alii fulmen nubem ardentem dicunt, ut Lucanus “atque ardens aere solo” (10.503), quos hoc loco secutus est. alii fulmen dicunt aeris scissione ardentem rimam, quos alibi sequitur dicens “ignea rima micans percurrit lumine nimbos”.

§ 7.146  CERTATIM INSTAVRANT EPULAS hoc est 'et vina reponite mensis'.

§ 7.147  VINA CORONANT pro 'pateras'. MAGNO autem OMINE caelesti dicit: alibi “nam te maioribus ire per altum auspiciis manifesta fides”.

§ 7.150  HAEC FONTIS STAGNA NUMICI ista iam ab incolis discuntur. quod autem ait 'stagna' verum est: nam Numicus ingens ante fluvius fuit, in quo repertum est cadaver Aeneae et consecratum. post paulatim decrescens in fontem redactus est, qui et ipse siccatus est sacris interceptus: Vestae enim libari non nisi de hoc fluvio licebat.

§ 7.152  ORDINE AB OMNI ex omni qualitate dignitatum: quod apud Romanos in legatione mittenda hodieque servatur.

§ 7.153  AVGUSTA AD MOENIA augurio consecrata. hinc paulo post illud est 'tectum augustum, ingens'. et nisi in augusto loco consilium senatus habere non poterat: unde templum Vestae non fuit augurio consecratum, ne illuc conveniret senatus, ubi erant virgines; nam haec fuerat regia Numae Pompilii: ad atrium autem Vestae conveniebat, quod a templo remotum fuerat.

§ 7.157  FOSSA sulco. et sunt ista reciproca; nam et sulcum ponit pro fossa, ut “ausim vel tenui vitem committere sulco”, id est fossa.

§ 7.158  MOLITURQUE LOCUM praeparat. PRIMASQUE IN LITORE SEDES ideo 'primas', quia imperium Lavinium translaturus est. et sciendum civitatem, quam primo fecit Aeneas, Troiam dictam secundum Catonem et Livium: quod et ipse dicit “nec te Troia capit”.

§ 7.159  CASTRORUM IN MOREM brevem scilicet. PINNIS ATQUE AGGERE muro, in quo pinnae sunt. et est synecdoche. 'aggere' autem fossa.

§ 7.160  IAMQUE ITER EMENSI TURRES ET T. L. hypermetrus versus.

§ 7.161  MUROQUE SUBIBANT alibi per accusativum, ut “Aeneae subiit mucronem ipsumque morantem sustinuit”. et hoc secundum naturam est, nam 'it sub mucronem' dicimus: per dativum enim figuratum est.

§ 7.162  PUERI ET PRIMAEVO FLORE IVVENTUS bene Romanae militiae exprimit morem; nam post pubertatem armis exercebantur et sexto decimo anno militabant, quo etiam solo sub custodibus agebant. nec est contrarium “longa populos in pace regebat”: nam licet in pace essent, exercitium tamen vigebat armorum.

§ 7.163  DOMITANTQUE IN PULVERE CURRUS equos sub curribus domitant.

§ 7.164  ACRES ARCUS fortes. et est katakhresis: nam acrimonia mentis est. LENTA mollia. ICTU iaculatione.

§ 7.167  INGENTES ex stupore nuntii laus ostenditur Troianorum. et bene novitatis ostendit opinionem: ingentes enim esse quos primum videmus opinamur. REPORTAT aut 're' vacat, aut 're' pro 'ad' posuit, ut sit 'adportat'.

§ 7.168  INTRA TECTA VOCARI dissentit hoc loco a Romana consuetudine. nam legati si quando incogniti venire nuntiarentur, primo quid vellent ab exploratoribus requirebatur, post ad eos egrediebantur magistratus minores, et tunc demum senatus ab eis extra urbem postulata noscebat, et ita si visum fuisset, in urbem admittebantur. sed hoc Vergilius non sine ratione praetermisit: Latinum namque memorem vult esse responsi et avidum satis ad externos videndos, per quos ei promittebatur felicitas.

§ 7.169  SOLIO MEDIUS CONSEDIT ut supra diximus, solium est veluti armarium de uno ligno factum ad regum tutelam, secundum alios a soliditate dictum, secundum Asprum per antistichon, [7.quod solum id est unum capit] quasi sodium a sedendo: nam et sella quasi sedda dicta est.

§ 7.170  TECTUM AVGUSTUM INGENS domum, quam in Palatio diximus ab Augusto factam, per transitum laudat: quam quasi in Laurolavinio vult fuisse.

§ 7.172  HORRENDUM venerandum, non quod horrori sit.

§ 7.173  HIC SCEPTRA ACCIPERE hoc in Palatio fiebat.

§ 7.174  CURIA TEMPLUM quia, ut diximus, curia non erat nisi in augurato loco.

§ 7.175  ARIETE CAESO hoc sacrificium in ianua Palatii fiebat festis diebus.

§ 7.176  PERPETVIS MENSIS longis, ad ordinem exaequatis sedentum: maiores enim nostri sedentes epulabantur. quem morem a Laconibus habuerunt et Cretensibus, ut Varro docet in libris de gente populi Romani, in quibus dicit quid a quaque traxerint gente per imitationem.

§ 7.177  EX ORDINE prout sibi successerant. [7.sane intellegendum est, ita ut nati fuerant, sic eorum imagines fuisse compositas.]

§ 7.178  E CEDRO quod lignum non facile vetustate consumitur. [7.hoc genus ligni tineam nescit corruptionemque ex antiquitate non sentit.] unde est cedria, quae chartam reservat: hinc est illud “et cedro digna locuti”. [7.aut cedria perunctae, quoniam ligna custodit ac conservat.]

§ 7.179  VITISATOR non inventor vitis, sed qui vitis genus demonstravit Italis populis. SUB IMAGINE FALCEM aut statuae exprimit gestum, ut dicat: ita tenebat falcem, ut eam sub vultu haberet: aut 'sub imagine' sub theca dicit, quae similis falcis est.

§ 7.180  SATURNUSQUE SENEX antiqui reges nomina sibi plerumque vindicabant deorum. ergo Saturnus rex fuit Italiae: nam et supra ait 'veterum effigies ex ordine avorum' et infert 'aliique ab origine reges'. hinc est quod apud Cretam esse dicitur Iovis sepulcrum. Gabalus etiam, Romanus imperator, Solem se dici voluit: nam Heliogabalus dictus est.

§ 7.181  AB ORIGINE pro 'Aboriginum reges', sed est metro prohibitus.

§ 7.182  PUGNANDO VULNERA PASSI pugnando scilicet quasi reges.

§ 7.183  SACRIS IN POSTIBUS ubi spolia consecrabantur.

§ 7.184  CAPTIVI pro 'captivorum': nota figura est.

§ 7.185  CRISTAE hoc est galeae: a parte totum posuit.

§ 7.186  EREPTAQUE ROSTRA CARINIS bene de omni genere proeliorum spolia illic fuisse demonstrat.

§ 7.187  QUIRINALI LITVO lituus est incurvum augurum baculum, quo utebantur ad designanda caeli spatia, nam manu non licebat. Quirinalem autem ex persona sua dixit, qualem postea Quirinus habuit: nam tunc adhuc non fuerat Romulus. [7.vel lituum id est regium baculum, in quo potestas esset dirimendarum litium.]

§ 7.188  SUCCINCTUS TRABEA toga est augurum de cocco et purpura. ANCILE scutum breve. regnante Numa caelo huius modi scutum lapsum est, et data responsa sunt, illic fore summam imperii, ubi illud esset. quod ne aliquando hostis agnosceret, per Mamurium fabrum multa similia fecerunt: cui et diem consecrarunt, quo pellem virgis feriunt ad artis similitudinem. dicimus autem 'hoc ancile' et 'haec ancilia', 'anciliorum' vero usurpavit Horatius dicens “anciliorum et nominis et togae oblitus”. septem fuerunt pignora, quae imperium Romanum tenent: †aius matris deum, quadriga fictilis Veientanorum, cineres Orestis, sceptrum Priami, velum Ilionae, palladium, ancilia.

§ 7.190  AVREA CONIVNX nam aliter versus non stat. et 'aurea' per ironiam dixit, ut “egregia interea coniunx”: 'coniunx' vero non quae erat, sed quae esse cupiebat, ut “quos ego sim totiens iam dedignata maritos”. fabula autem talis est. Picum amavit Pomona, pomorum dea, et eius volentis est sortita coniugium. postea Circe, cum eum amaret et sperneretur, irata eum in avem, picum Martium, convertit: nam altera est pica. hoc autem ideo fingitur, quia augur fuit et domi habuit picum, per quem futura noscebat: quod pontificales indicant libri. bene autem supra ei lituum dedit, quod est augurum proprium: nam ancile et trabea communia sunt cum Diali vel Martiali sacerdote.

§ 7.194  PLACIDO PRIOR EDIDIT ORE bene 'placido'; legatorum enim fuerat ut ipsi ante loquerentur: sic in secundo “ultro flens ipse videbar”.

§ 7.195  DICITE DARDANIDAE aut ex veste eos Troianos esse cognoscit, quae erat propria gentium singularum; aut kata to siopomenon intellegimus famam, quae eos venire nuntiaverat, eandem etiam Troianos esse dixisse: unde infert 'auditique advertitis aequore cursum'. 'Dardanidae' autem, ac si diceret 'o cognati'.

§ 7.197  QUID PETITIS... SIVE ERRORE VIAE SEV TEMPESTATIBUS ACTI duo quaerit: si voluntate venistis, quid petitis? si necessitate, tempestas vos an error advexit?

§ 7.198  VADA CAERULA caerulum est viride cum nigro, ut est mare.

§ 7.200  QUALIA MULTA ad duo respexit, errorem et necessitatem.

§ 7.201  PORTUQUE SEDETIS ante enim pro portu erat illic exitus fluminis.

§ 7.202  NE FUGITE id est ne fugiatis, ne ignoretis.

§ 7.203  SATURNI GENTEM laus generis.

§ 7.204  SPONTE SVA VETERISQUE DEI SE MORE TENENTEM Xenocratis est hoc: qui cum primus philosophiae scolam aperuisset, cum antea in porticibus de philosophia tractaretur, et interrogatus esset, quid praestare posset discipulis suis, respondit, ut id voluntate faciant quod alii iure coguntur. VETERIS antiqui, ac si diceret, aurei saeculi imagine vivimus.

§ 7.205  FAMA EST OBSCURIOR ANNIS ac si diceret, nisi esset, iam vos sciretis.

§ 7.206  AVRUNCOS ITA FERRE SENES apud veteres historiae hoc genus fuit, ut maiores natu ante acta posteris indicarent: quod hic indicat locus, Lucanus apertius, cum esset de Antaeo narraturus, ait “cognita per multos docuit rudis incola patres” (4.592): quia adhuc nec annales erant nec historiae. Aurunci vero Italiae populi antiquissimi fuerunt. 'ferre' autem quasi cum ostentatione iactare.

§ 7.207  DARDANUS Iuppiter cum Electra, Atlantis filia, Corythi regis Italiae uxore, concubuit. sed ex Iovis semine natus est Dardanus, ex Corythi Iasius. Dardanus profectus ad Phrygiam, Ilium condidit, Iasius vero Thraciam tenuit, ubi est Samos, quam Samothraciam nominavit: nam Iunonis alia est Samos insula. [7.quamquam civitas Thraciae, quae est in Cephallenia, Samo dicatur.] unde cum postea responsum esset “antiquam exquirite matrem”, et Aeneas Italiam peteret, profectus ad Thraciam est et Samothracas deos sustulit et pertulit secum propter originem matris: quod superius plenius dictum est. IDAEAS PHRYGIAE PENETRAVIT AD URBES quia erat Ida et Cretae, addidit 'Phrygiae' ad discretionem.

§ 7.209  CORYTHI oppidum et mons dicta a rege Corytho, ut putatur a quibusdam, patre Dardani, ibi sepulto. AVGET adiectione scilicet numinis sui.

§ 7.212  VOCE SECUTUS plerumque enim consentimus et taciti.

§ 7.213  REX conciliatio ab honore, inde a genere.

§ 7.214  SUCCEDERE TERRIS ut “succedoque oneri”.

§ 7.215  NEC SIDUS aspectus siderum: nam tempestatem supra dixit. nec est bis idem positum.

§ 7.217  URBEM ADFERIMUR ad urbem ferimur.

§ 7.218  EXTREMO VENIENS id est 'primo': nam alias 'rediens' diceret, non 'veniens'.

§ 7.220  IOVE DARDANA PUBES GAVDET AVO generis origine: nam avus non est Troianorum Iuppiter, sed Aeneae solius per Venerem.

§ 7.222  QUANTA PER IDAEOS ad illud respondit 'auditique advertitis aequore cursum', id est, haec non mirum te audisse, quae universus orbis agnovit.

§ 7.223  TEMPESTAS vis bellorum. ACTUS conlisus. FATIS per transitum et excusat Troianos et Graecorum laudem minuit.

§ 7.225  TELLUS EXTREMA ut est Britanniae et omnium insularum oceani. REFUSO autem refluo, ut Lucanus indicat. et est hoc Homeri.

§ 7.226  ET SI QUEM EXTENTA PLAGARUM QUATTVOR audierunt etiam illi qui separantur zona ea, quae est in medio quattuor, id est fervens. significat autem antipodas.

§ 7.227  INIQUI intemperati vel ardentis.

§ 7.228  DILUVIO EX ILLO ex illa vastitate. alii hic distingunt et mutant sensum, ut sit: quos dirimit plaga solis ardentis ex quo mundus est constitutus, hoc est ex quo chaos esse desiit. TOT pro 'multa'.

§ 7.229  DIS SEDEM EXIGVAM PATRIIS pia et verecunda petitio. LITUSQUE ROGAMUS INNOCVUM non quod nulli noceat, sed quo vindicato nulli possit noceri. aliter serpentes innocuas dicimus.

§ 7.230  CUNCTIS UNDAMQUE AVRAMQUE PATENTEM ista enim communia sunt.

§ 7.231  INDECORES decus decoris facit, sicut 'pecus pecoris, nemus nemoris' 'o' in genetivo correptum est: omnia enim in 'us' exeuntia neutra in genetivo singulari paenultimam corripiunt, excepto 'pelagus', quod Graecum est: unde et 'vulgeris' dicitur secundum regulam, licet de hoc nomine aliud auctoritati placuerit. decor vero decoris facit, paenultima in genetivo producta: omnia enim in 'or' exeuntia in genetivo producuntur, exceptis quinque 'arbor marmor memor inmemor aequor'. unde quaeritur 'indecores' a quo sit nominativo: ab eo quod est 'indecus' non potest venire, quia lectum non est et quia 'decus' neutrum regit genus, non masculinum. restat ut dicamus ab eo, quod est 'indecor', venire 'indecores', nam et lectum est. sed decor decoris facit producta paenultima, quam Vergilius corripuit. ergo aut systole est, aut certe dicimus huius nominis nominativum non inveniri, ut in multis nominibus fit: quod et melius est, nam systole sine exemplo fieri non debet. verecunde autem hoc dicit, sua coniunctione etiam ornari Italos.

§ 7.232  ABOLESCET abolebitur. et usus est inchoativa forma, cum opus non esset.

§ 7.233  TROIAM id est Troianos.

§ 7.234  FATA PER AENEAE IVRO quae iam novit Latinus, oraculo scilicet Fauni, per quod audiit “externi venient generi”.

§ 7.235  SIVE FIDE SEV QUIS BELLO EST EXPERTUS ET ARMIS in his enim dextera comprobatur, fide et virtute.

§ 7.237  VITTAS quae religabantur ad ramum: alibi “et vitta comptos voluit praetendere ramos”.

§ 7.241  HUC REPETIT scilicet Dardanus, id est Aeneas, qui et Dardanus, ut diximus, vocabatur. et bene 'repetit', non 'petit', quasi ad sua. INGENTIBUS Deliis, quae magna constat fuisse.

§ 7.243  FORTUNAE PARVA PRIORIS bene medium tenuit: nam ne laudare videretur, ait 'parva', ne deformaret, nam durum est aliquid ab infelicibus accipere, ait 'fortunae prioris'.

§ 7.245  HOC PATER ANCHISES AURO LIBABAT AD ARAS pateram significat.

§ 7.246  HOC PRIAMI GESTAMEN ERAT diadema dicit: nam sceptrum paulo post dicturus est.

§ 7.247  SACERQUE TIARAS pilleum Phrygium dicit. et sciendum 'hic tiaras' per usurpationem dictum, nam 'haec tiara' dicitur: melius ergo Iuvenalis “et Phrygia vestitur bucca tiara”.

§ 7.250  OBTUTU TENET ORA ordo est: Latinus defixa tenet ora et obtutu, id est intuitu solo haeret inmobilis.

§ 7.251  INTENTOS VOLVENS OCULOS cogitantis est gestus: sic de Boccho Sallustius “vultu et oculis pariter atque animo variis”.

§ 7.252  REGEM PICTA MOVET quippe regem. et hoc est 'labor Iliadum'.

§ 7.256  PORTENDI porro tendi, praedici, significari.

§ 7.257  PARIBUS AVSPICIIS pari potestate. et tractum est ex comitiis, ut diximus supra.

§ 7.259  DI NOSTRA INCEPTA SECUNDENT antiquo more locuturus de publicis rebus, id est de pace et nuptiis filiae, facit ante deorum commemorationem, sicut etiam in omnibus Catonis orationibus legimus. hinc est in divinatione Ciceronis “si quid ex aliqua vetere oratione Iovem ego optimum maximum”. ipse etiam Vergilius “praefatus divos solio rex infit ab alto”.

§ 7.260  AVGURIUM propter ea quae dicta sunt supra. QUOD OPTAS id est pax.

§ 7.261  NEC SPERNO quia dixerat 'fortunae parva prioris'. et est litotes, id est libenter accipio.

§ 7.262  UBER AGRI ubertas: alibi “pecorique et vitibus almis aptius uber erit”. et est maior petitione promissio: nam illi tantum litus petierant.

§ 7.266  PACIS ERIT id est foederis: ab eo quod sequitur id quod praecedit. TYRANNI Graece dixit, id est regis, nam apud eos tyranni et regis nulla discretio est: licet apud nos incubator imperii tyrannus dicatur. declinatur autem etiam haec turannos.

§ 7.268  EST MIHI NATA male multi arguunt Vergilium quod Latinum induxit ultro filiam pollicentem, nec oraculum considerantes, quia Italo dari penitus non poterat, nec Aeneae meritum, quem decebat rogari. nam antiquis semper mos fuit meliores generos rogare: sic Terentius “hac fama inpulsus Chremes ultro ad me venit, unicam gnatam suam”. Hesiodus etiam peri gunaikon inducit multas heroidas optasse nuptias virorum fortium.

§ 7.269  SORTES modo abusive pro oraculis posuit; nam ducuntur sortes, et hic a Fauno oraculum, non sortes acceperat. PLURIMA CAELO MONSTRA SINUNT aut per augmentum dixit: aut etiam alia visa intellegamus: nam duo non sunt plurima.

§ 7.271  HOC LATIO RESTARE CANUNT hoc Italiam manere significant: nam sic dicimus 'hoc mihi restat', id est 'manet me illa res'.

§ 7.273  MENS AVGURAT 'auguro' dicimus secundum Plinium, cum praesagio mentis futura colligimus, 'auguror' vero tunc, cum futura veris captamus auguriis.

§ 7.274  NUMERO OMNI de trecentis. et perite; nam in legione non nisi trecenti equites erant: quae tamen legio habebat sex milia virorum, per quod ostendit unam habuisse legionem Latinum: unde et alibi “tercentum, scutati omnes, Volscente magistro”.

§ 7.275  IN PRAESEPIBUS ALTIS multa non propter se, sed propter aliud dicuntur: nam per praesepia alta equorum magnitudo monstratur, ut Homerus bathupeplos Helene, id est longas per vestes.

§ 7.276  ORDINE pro meritis singulorum.

§ 7.277  TAPETIS tertio declinatur hoc nomen: 'tapetum tapeti', ut 'templum templi', unde est 'his tapetis' hoc loco: item 'hoc tapete huius tapetis', ut 'sedile sedilis', unde est “qui forte tapetibus altis exstructus”. declinatur et Graece ho tapes tou tapetos, unde est “pulchrosque tapetas tous tapetas”.

§ 7.278  DEMISSA MONILIA PENDENT suspendenda pronuntiatio est, et ambitus maior est: nam monilia non nisi hominum dicimus, quae nunc ad laudem pro phaleris posuit.

§ 7.282  PATRI QUOS DAEDALA CIRCE ingeniosa. et hoc fingit eam fecisse. tractum autem est de Homero, qui tales equos habuisse inducit Anchisen. et bene est compositum ad illud quod supra ait 'Troiaeve opulentia derit', ut Troianis nihil de prisca rerum copia deesse videatur. GENTE autem de equis abusive dixit quod est hominum proprium.

§ 7.283  NOTHOS materno ignobiles genere. est autem nomen hoc Graecum, nam latine quemadmodum dicatur non est.

§ 7.284  DICTIS DONISQUE LATINI equis et pacis nuptiarumque promissione.

§ 7.286  INACHIIS SESE REFEREBAT AB ARGIS bene 'Inachiis'; non enim una est Argos. fuit enim et in Italia, quam Diomedes condidit, quae primo Argi, post Argyrippa, post Arpi dicta est. fuit et in Thessalia: Lucanus “ubi nobile quondam nunc super Argos arant” (6.355). fuit et haud longe ab Athenis, quod a siti Argos dipsion dictum est. apud quos erat magna societas inter eos qui uno puteo utebantur: unde et fratrias dixerunt apo tou phreatos, id est a puteo, quas tribus vocamus. et notandum quod, ubi bonus sequitur eventus Troianos, Iuno removetur: et congrue, quasi numen inimicum, quod praesens posset nocere.

§ 7.287  AVRASQUE INVECTA TENEBAT per elementum suum ibat.

§ 7.289  ABUSQUE 'abusque' et 'adusque' usurpative dicimus: praepositio enim nec adverbio iungitur nec praepositioni, 'usque' autem aut praepositio est aut adverbium.

§ 7.290  IAM FIDERE TERRAE per dativum iungendum, aliter non procedit, ut “et fidere nocti”.

§ 7.291  STETIT quod solet esse cogitantum.

§ 7.293  FATIS hoc est voluntatibus.

§ 7.295  CAPTI POTVERE CAPI cum felle dictum est: nam si hoc removeas, erit oxymorum. dicit autem omnia quae contigerunt, non videri contigisse, quia non obfuerunt. 'capti' autem 'capi' sic dixit, ut et Cicero “ut in uberrima Siciliae parte Siciliam quaereremus”.

§ 7.297  AT CREDO MEA NUMINA TANDEM id est nec fatigata destiti, nec satiata requievi.

§ 7.299  PATRIA EXCUSSOS satis signate locutus est.

§ 7.300  ME OPPONERE PONTO plus est, quam si diceret tempestates. 'me' autem per physiologiam imbres, tonitrua, tempestates.

§ 7.302  AUT SCYLLA MIHI bene 'mihi', ac si diceret: etiam quae per suam naturam solent nocere, me rogante minime obfuerunt.

§ 7.303  CONDUNTUR THYBRIDIS ALVEO 'condi' proprie dicuntur qui sibi statuunt civitatem. 'conduntur' ergo sedem stabilem locant: Sallustius “peste conditos orbis terrarum”. et sunt propria verba, quae nulla ratione mutantur, ut sacerdotes creari, virgines capi dicimus.

§ 7.304  PELAGI propter illud “sed terrae graviora manent”. MARS PERDERE GENTEM bene belli et vastationis quaerit exempla in rebus huius modi, sicut in primo naufragii. Pirithous, Lapitharum rex, cum uxorem duceret, vicinos populos Centauros, etiam sibi cognatos, et deos omnes excepto Marte, ad convivium convocavit: unde iratum numen inmisit furorem, quo Centauri et Lapithae in bella venerunt.

§ 7.306  ANTIQUAM GENITOR CALYDONA DIANAE Oeneus, Calydonis rex, de primitiis omnibus numinibus sacrificavit, excepta Diana: quae irata aprum inmisit, qui cuncta vastabat, donec a Meleagro occideretur. 'concessit' autem ideo dixit, ut ostenderet minora numina, nisi impetraverint, nocere non posse: Statius de Venere “infandum natae concessit honorem”.

§ 7.307  QUOD SCELUS AUT LAPITHIS TANTUM AUT CALYDONE MERENTE haec est vera lectio, sic et sensus procedit, ut uterque ablativus sit: nam si 'Calydona' legas, vitium erit nec sensus procedet. 'scelus' autem pro poena posuit, ab eo quod praecedit id quod sequitur, ut “et scelus expendisse merentem”.

§ 7.309  QUAE POTVI INFELIX id est nocens, irata, ut contra “sis felix”, id est propitia, ut etiam diximus supra.

§ 7.311  INPLORARE QUOD USQUAM EST ac si diceret, etiam humilia. quod autem Iuno ubique alieno uti introducitur auxilio, physicum est: natura enim aeris per se nihil facit, nisi aliena coniunctione, ventorum scilicet, qui creant nubes et pluvias.

§ 7.315  ATQUE MORAS TANTIS LICET ADDERE REBUS ostendit deos retardare posse fata, non penitus tollere, ut “decemque alios Priamum superesse per annos”. quae autem dicit etiam a Creusa dicta sunt, ut “regnumque et regia coniunx parta tibi”.

§ 7.318  SANGUINE TROIANO ET RUTVLO DOTABERE VIRGO ambitiosa execratio est.

§ 7.319  NEC FACE TANTUM tantummodo.

§ 7.320  CISSEIS regina Hecuba filia secundum Euripidem Cissei, quem Ennius et Pacuvius et Vergilius sequuntur: nam Homerus Dymantis dicit. haec se facem parere vidit et Parin creavit, qui causa fuit incendii. ergo nunc hoc dicit, talis erit Veneri partus suus: nam sicut per Parin Troia iniuria consumpta est, sic per Aenean reliquiae Troianorum. conparatio autem iniuriosa: nam Veneri Hecubam, Parin Aeneae, Helenam Laviniae conparat. IVGALES coniugales, matrimonio et sanguine conceptos.

§ 7.321  IDEM talis, similis.

§ 7.322  FUNESTAEQUE ITERUM RECIDIVA IN PERGAMA TAEDAE sic taedae recidivae, ut Pergama.

§ 7.324  LUCTIFICAM ALLECTO Graecus accusativus est. huius autem declinationis tres tantum casus usurpamus, genetivum, ut Allectus, nominativum et accusativum, ut Allecto.

§ 7.327  ODIT ET IPSE PATER PLUTON venerationis est 'pater': nam furiae Acherontis et Noctis filiae sunt.

§ 7.330  HIS ACVIT VERBIS inritavit et instigavit eius insaniam.

§ 7.331  PROPRIUM aut tibi aptum: aut certe perpetuum, indefessum, usque ad finem perducendum. et sciendum ideo furiae nihil pro praemio dari, quia praestatur hoc ipsum furiae ut bella commoveat et ut dicatur defendisse Iunonem.

§ 7.332  INFRACTA aut valde fracta: aut quae fuit antehac semper infracta, ut in XII. “Turnus ut infractos adverso Marte Latinos defecisse videt”.

§ 7.333  CEDAT FAMA LOCO vincatur: Cicero “loco ille motus est, cum est ex urbe depulsus”. AMBIRE LATINUM amplecti, circumretire. non ob ambitum dixit: nam 'ambio ad illum' dicimus, non 'ambio illum'.

§ 7.335  TU POTES UNANIMOS a maiore ad minus.

§ 7.336  VERSARE vertere. et usus est frequentativo ad vim augendam.

§ 7.337  TIBI NOMINA MILLE facies, ut “et sine nomine corpus”. 'mille' autem secundum Euripidem, in cuius tragoedia dicit furia, se non esse unius potestatis, sed se Fortunam, se Nemesin, se Fatum, se esse Necessitatem. ita dicit etiam Asper.

§ 7.338  FECUNDUM CONCUTE PECTUS plenum pectus malitiae efficacia.

§ 7.339  COMPOSITAM PACEM quam supra Latinus dederat. CRIMINA BELLI causas, ut “crimen amor vestrum”.

§ 7.341  EXIN statim, et est ordinis adverbium. GORGONEIS autem pessimis, saevis, a Gorgone.

§ 7.343  TACITUM pro tacite. bene autem OBSEDIT, quasi quae insidiabatur.

§ 7.345  CURAEQUE IRAEQUE COQUEBANT perverso ordine respondit; nam ira in Troianos est, cura vero de nuptiis. et primo adventum Teucrorum dixerat. 'coquebant' vero macerabant.

§ 7.346  HVIC DEA figura hyperbaton: namque talis est ordo: huic dea unum anguem in sinum conicit et usque ad intima subdit praecordia, quae sunt loca cordi vicina, quibus sensus percipitur. 'anguem' autem iniecit partem sui, id est furoris.

§ 7.349  LEVIA pulchra.

§ 7.350  ATTACTU NULLO sine morsu, sine sensu. FALLITQUE FURENTEM inicit furorem sine accipientis sensu. 'furentem' autem ut furore teneatur; nam nondum furebat.

§ 7.352  TAENIA VITTAE taenia est vittarum extremitas.

§ 7.354  VDO SUBLAPSA VENENO hypallage in sensu: venenum enim udum dixit, quod est de udo corpore; namque serpentum uda sunt corpora, adeo ut qua eunt, viam umore designent.

§ 7.357  SOLITO MATRUM DE MORE LOCUTA EST nondum ad plenum furebat; unde per muliebrem iracundiam mixta asperitate loquebatur, nam hoc est 'matrum de more'. nam paulo post vero furore quatietur.

§ 7.359  EXULIBUSNE DATUR propter dissuasionem signate loquitur, exules vocans eos qui propria regna repetebant. DUCENDA abducenda.

§ 7.362  PRAEDO quasi piratam dicit hominem diu in mari morantem.

§ 7.363  AT NON SIC PHRYGIUS legitur et 'an non sic'; sed hoc absolutum est. si autem 'at' legeris, inceptiva particula est, ad ornatum solum pertinens: Horatius “at o deorum quicquid in caelo regit terras et humanum genus”.

§ 7.366  QUID CONSANGUINEO filius enim est Veniliae, sororis Amatae.

§ 7.367  SI GENER EXTERNA PETITUR DE GENTE LATINIS de qualitate transit ad finem; nam Turnum extraneum esse definire contendit per callidam argumentationem, dicens eum non subiacere imperio Latini, cum oraculum de Latinis omnibus caverit. postea etiam huic argumento alia subvenit argumentatione, Turnum Graecum esse ab Acrisio commemorans. per quod duas res agit latenter: nam dicendo originem considerandam, docet et Turnum Graecum esse ab Inacho et Acrisio, et Aenean Latinum a Dardano.

§ 7.368  PREMUNT TE IVSSA urgent, in hoc compellunt.

§ 7.372  INACHUS ACRISIVSQUE PATRES Danae, Acrisii regis Argivorum filia, postquam est a Iove vitiata, pater eam intra arcam inclusam praecipitavit in mare. quae delata ad Italiam, inventa est a piscatore cum Perseo, quem illic enixa fuerat, et oblata regi, qui eam sibi fecit uxorem, cum qua etiam Ardeam condidit: a quibus Turnum vult originem ducere.

§ 7.377  SINE MORE FURIT sine exemplo. an sine modo? et hoc iam contra decus est regium. LYMPHATA percussa furore Lympharum, sicut cerritos a Cerere dicimus.

§ 7.378  TURBO Catullus 'hoc turben' dicit, ut 'hoc carmen, fulmen'. est autem 'hic turbo', unde 'turbinis' facit: nam si 'turbonis' sit, erit a proprio nomine genetivus, ut Horatius “Turbonis in armis”.

§ 7.382  INPUBESQUE MANUS aut multitudo puerorum: aut a parte totum posuit, ut pro manu puerum ipsum intellegas.

§ 7.385  SIMULATO NUMINE BACCHI talem patiebatur furorem, ut speraret se Liberi sacra celebrare; non enim ipsa simulabat, quod est sanorum: nam et paulo post dicturus est “Allecto stimulis agit undique Bacchi”.

§ 7.388  QUO id est 'ut'.

§ 7.389  EVHOE BACCHE vox bacchantum est.

§ 7.390  TIBI SUMERE THYRSOS sumebant. et sunt infiniti pro indicativis.

§ 7.396  PAMPINEAS HASTAS pampinis tectas. INCINCTAE PELLIBUS nebridum scilicet.

§ 7.397  PINUM SUSTINET facem pineam, sicut in Liberalibus fiebat.

§ 7.398  NATAE TURNIQUE CANIT HYMENAEOS hic aperte expressit dementiam: nam cum consecraverit filiam Libero, hymenaeum canit eius ac Turni. hymenaeum autem nunc carmen nuptiale dixit.

§ 7.399  TORVUM pro 'torve'. IO vox clamantis. et est tragicus sermo.

§ 7.401  PIIS ANIMIS id est maternis.

§ 7.403  CRINALES VITTAS quae solarum matronarum erant: nam meretricibus non dabantur.

§ 7.406  ACVISSE FURORES ut supra “quam Iuno his acuit dictis”.

§ 7.407  CONSILIVMQUE OMNEMQUE DOMUM VERTISSE LATINI quod habuerat, ut filiam dando Aeneae bella removeret, quae significaverat fumus augurii.

§ 7.410  ACRISIONEIS DANAE patronymicon est, non 'Acrisioneis colonis': sola enim venerat, non cum colonis.

§ 7.411  PRAECIPITI DELATA NOTO intra arcam, ut diximus supra.

§ 7.412  MAGNUM TENET ARDEA NOMEN bene adlusit: nam Ardea quasi ardua dicta est, id est magna et nobilis, licet Hyginus in Italicis urbibus ab augurio avis ardeae dictam velit. illud namque Ovidii in metamorphoseos fabulosum est, incensam ab Hannibale Ardeam in hanc avem esse conversam. sciendum tamen ardeam avem kata antiphrasin dictam, quod brevitate pennarum altius non volat: Lucanus “quodque ausa volare ardea sublimis pennae confisa natanti” (5.553).

§ 7.416  MEMBRA EXVIT bene 'exuit': nam dii cum volunt videri, induunt se corporibus propter mortalium oculos; nam incorporei sunt.

§ 7.417  ALBOS CUM VITTA id est etiam vittas albas.

§ 7.418  RAMUM INNECTIT OLIVAE aut coronam accipit: aut ramum inligat vittis, quod aperte in octavo ostendit “et vitta comptos voluit praetendere ramos”. supra etiam “praeferimus manibus vittas”.

§ 7.419  IVNONIS ANUS TEMPLIQUE SACERDOS ordo est, ut 'Iunonis templi anus sacerdos'.

§ 7.421  FUSOS PATIERE LABORES Probus de temporum conexione libellum composuit, in quo docet, quod cui debeat accommodari. ex quo intellegimus hanc quam fecit arduam esse conexionem: nam 'patiere' futuri temporis est, 'fusos' vero participium est praeteritum. dicit autem: patieris ut tot tui labores fundantur in cassum, id est in irritum cadant? incassum autem tractum est a cassibus, id est a retibus.

§ 7.422  TRANSCRIBI tradi. sermo autem hic tractus est de pecunia, nam 'scribi' est dari: Horatius “scribe decem a Nerio: non est satis: adde Cicutae”: 'rescribi' vero reddi: Horatius “dictantis quod tu numquam rescribere possis”.

§ 7.424  QUAERITUR HERES de iure traxit ut non generum, sed heredem diceret: nam per coemptionem facto matrimonio sibi invicem succedebant.

§ 7.426  TYRRHENAS I STERNE ACIES ut “i, sequere Italiam ventis”. sane notum est bello multum potuisse Tyrrhenos et fuisse praecipue infestos Latinis, ut “hi bellum adsidue ducunt cum gente Latina”.

§ 7.427  HAEC ADEO TIBI ME addit auctoritatem, quia scit anui credi difficile. 'adeo' autem, valde scilicet iussit, ut “adulescentem adeo nobilem”.

§ 7.430  LAETUS alacer, festinus; nam laetari non poterat qui perdebat uxorem: sic supra “vela dabant laeti”. FLVMINE PULCHRO ut supra “hunc inter fluvio Tiberinus amoeno”.

§ 7.432  CAELESTUM VIS MAGNA IVBET aut per definitionem ipsa Iuno est vis deorum: aut per augmentum suasit primo per se, deinde per Iunonem, postremo per omnium vim deorum.

§ 7.434  TURNUM EXPERIATUR id est probet contra se, quem pro se probare non potuit.

§ 7.435  HIC IVVENIS VATEM INRIDENS caluit, quia iuvenis: Horatius “non ego hoc ferrem calidus iuventa consule Planco”.

§ 7.440  VICTA SITU SENECTUS temporis longinquitate, ex qua nascitur situs. VERIQUE EFFETA cassa veritatis.

§ 7.441  O MATER inrisionis est, non honoris.

§ 7.442  FALSA FORMIDINE bene 'falsa', quia 'vatem': namque eam defendebat a bellis si non aetas, saltem religio sacerdotii.

§ 7.445  EXARSIT IN IRAS communis sermo habet 'ardeo illa re', sed figuratius 'ardeo in illam rem' dicimus: et est specialis Cornelii elocutio.

§ 7.446  ORANTI non roganti, sed loquenti: unde etiam oratores dicimus. TREMOR OCCUPAT ARTUS vicinitate scilicet furiae: nam tremor furoris est.

§ 7.448  TANTAQUE SE FACIES APERIT semoto anili vultu, quem finxerat et quo se induerat: sic supra de Venere “et vera incessu patuit dea”.

§ 7.450  GEMINOS EREXIT CRINIBUS ANGVES similes: nam omnes eam dicit erexisse, non duos.

§ 7.451  VERBERAQUE INSONVIT pro 'verberibus insonuit', id est per verbera. RABIDO ORE habitum futurae orationis ostendit.

§ 7.454  RESPICE multi hic distingunt et superioribus iungunt, ut sit sensus: respice eam quam dicis falsa deludi formidine. AD HAEC ADSUM id est ad regum arma et ad bella. quomodo ergo dicis, quod superfluo his inserar rebus, ad quas veni? alii 'respice ad haec' legunt, ut sit quasi demonstrantis 'respice, bella et letum gero'.

§ 7.456  FACEM IVVENI CONIECIT satis considerate facem iuveni iniecit, quae cito et exardescit et desinit, supra vero Amatae serpentem iniecit, quod in mulieribus semper viget venenum.

§ 7.457  ATRO LUMINE atri luminis taedas, ut “et pulchra faciat te prole parentem”. 'atro' autem 'lumine' furiali, inferno; alias ratione caret. SUB PECTORE ubi fellis locus est, id est iracundiae.

§ 7.460  FREMIT cum fremitu et clamore deposcit. bene autem 'amens', quia in toro requirebat.

§ 7.461  SCELERATA INSANIA BELLI nihil enim tam insanum, quam desiderare id per quod possis perire.

§ 7.463  VIRGEA de virgis facta, unde est flamma validior. COSTIS autem lateribus. et bene antiquum respexit morem: nam ollas non suspendebant, sed positis circumcirca ignem adhibebant.

§ 7.464  FURIT INTUS AQUAI FUMIDUS id est aquae amnis: nec inmerito; nam potest esse et alterius rei amnis, ut “fluvios videt ille cruoris”. hanc autem diaeresin Tucca et Varius fecerunt: nam Vergilius sic reliquerat “furit intus aquae amnis” et “exuberat amnis”: quod satis asperum fuit. notandum quod in toto Vergilio non reperiuntur nisi quattuor diaereses, hoc loco, et in tertio, ut “aulai medio libabant pocula Bacchi”, et in VI. ut “aurai simplicis ignem”, et in IX. “dives pictai vestis et auri”.

§ 7.466  NEC IAM SE CAPIT UNDA melius quam si diceret 'nec iam vas undam capit'.

§ 7.467  ERGO id est quia sic incensus est. POLLUTA PACE vel sua, vel Troianorum.

§ 7.468  INDICIT signate verbum bellicum posuit.

§ 7.471  IN VOTA VOCAVIT quia nuncupatis votis bella sumebant.

§ 7.473  HUNC DECUS EGREGIUM FORMAE MOVET Turni scilicet decus; nam hoc dicit: alios pulchritudo Turni, alios nobilitas, alios virtus movebat ad bellum. nam hoc est 'animis audacibus implet', id est fortibus, adfectione sui inicit omnibus magnanimitatem. quidam haec ad singulos, qui se in arma hortabantur, referri volunt.

§ 7.477  ARTE NOVA dolo. SPECVLATA LOCUM QUO LITORE pronomen pro nomine ponitur, non pro nominibus: unde modo nove inter duo nomina unum pronomen posuit; nam recte 'quo loco' diceret. et hoc semel tantum fecit.

§ 7.478  INSIDIIS CURSUQUE cursu agitabat: nam insidiis circumvenimus, non agitamus.

§ 7.479  CANIBUS RABIEM studium mutavit in rabiem.

§ 7.480  NOTO ODORE cervino, solent enim ita institui: Horatius “venaticus ex quo cervinam catulus pellem latravit in aula”.

§ 7.481  QUAE PRIMA LABORUM CAVSA FUIT hoc est “et primae revocabo exordia pugnae”.

§ 7.482  ANIMOS AGRESTES plus est, quam si 'agrestium' diceret 'animos'.

§ 7.483  CORNIBUS INGENS 'ingens' et ad praestantem formam pertinet et ad magnitudinem cornuum.

§ 7.484  TYRRHIDAE PUERI Tyrrhi filii. et ut diximus supra, adludit ad nomen: nam Tyrrhus dictus est pastor, apud quem Lavinia peperit.

§ 7.485  CUI REGIA PARENT ARMENTA magistrum hunc pecoris vult fuisse et saltuarium: nam hoc est 'et late custodia credita campi'. magister autem pecoris est ad quem omnia pertinent animalia: Cicero “nominat hominem, quem magistrum pecoris esse dicebat”.

§ 7.487  SILVIA bonum puellae rusticae nomen formavit.

§ 7.489  PECTEBATQUE FERUM quadrupedem, ut “in latus inque feri curvam compagibus alvum”.

§ 7.490  MANUM PATIENS 'patiens illius rei' dicimus, unde apparet unum 'u' causa metri esse detractum. MENSAE ERILI nove dixit, nam erum non nisi dominum dicimus: nisi forte ideo dixit, quia dat ei humanum sensum; nam ait paulo post “imploranti similis”.

§ 7.491  ERRABAT SILVIS pascebatur, ut “mille meae Siculis errant in montibus agnae”. IPSE id est sua sponte.

§ 7.494  SECUNDO DEFLVERET 'secundo' id est cum aqua, unde et 'adverso' dicimus contra aquam: nam ideo 'deflueret' dixit, et 'secundo' ideo, quia cursus fluminis post natantem videtur.

§ 7.498  DEUS AFVIT Allecto deum dicit, sicut de Venere “descendo ac ducente deo”: nam ut diximus, numina utriusque sexus videntur ideo, quia incorporea sunt et quod volunt adsumunt corpus. hoc autem non aperte ponitur, sed in subauditione. ERRANTI licet enim certum esset feritura, tamen bene 'errantem' dixit, quia non usquequaque semper certus est ictus: Horatius “nec semper feriet quodcumque minabitur arcus”.

§ 7.499  PERQUE ILIA 'hoc ile' et 'haec ilia' facit: hinc et Iuvenalis “vis frater ab ipsis ilibus?” nam quod Marullus mimographus dixit “tu Hectorem imitaris: ab ilio numquam recedis”, cum de guloso diceret, adlusit ad civitatis nomen; nam 'ab ili' debuit dicere. bene autem ea loca vulnerata dicit quae statim mortem adferre non possent, ut domum rediret et esset causa bellorum: nam si statim periret, aut ipse aut vulneris auctor laterent.

§ 7.503  SILVIA PRIMA SOROR bene puellae dat doloris inpatientiam.

§ 7.504  DUROS CONCLAMAT AGRESTES aut qui semper duri sunt: aut 'duros', qui cervi interitum non dolebant.

§ 7.505  PESTIS furia. TORRE 'hic torris' facit, ut 'hic fustis'.

§ 7.507  GRAVIDI gravis, propter nodos scilicet.

§ 7.509  QUADRIFIDAM quae findi partes posset in quattuor. CUNEIS COACTIS satis signate 'coactis' dixit. exprimit autem antiquum morem, ut “sed primi cuneis scindebant fissile lignum”.

§ 7.512  DE CULMINE SUMMO bene 'culmine', quia de tectis agrestium loquitur.

§ 7.514  TARTAREAM aut terribilem, aut fortem secundum usum dixit.

§ 7.515  NEMUS locus haud longe ab Aricia, in quo lacus est, qui speculum Dianae dicitur. et notandum quia vocem eius paulatim facit procedere, quod locorum indicat commemoratio.

§ 7.516  TRIVIAE LACUS hic est qui Dianae speculum dicitur.

§ 7.517  SULPHVREA NAR ALBUS AQUA in LX. Flaminiae est civitas Narnia in montibus posita, quibus subest Nar fluvius, qui Tiberino coniungitur. ideo autem dicit 'sulphurea Nar albus aqua', quia dum currit, est sulphurei coloris, dum hauritur, albi. et Sabini lingua sua nar dicunt sulphur. ergo hunc fluvium ideo dicunt esse Nar appellatum, quod odore sulphureo nares contingat, sive quod in modum narium geminos habeat exitus. FONTESQUE VELINI ultra Interamnam sunt. nam ut diximus, vox furiae paulatim processit.

§ 7.518  PRESSERE AD PECTORA NATOS Statius “pressitque Palaemona mater”, item e contra “nec natos ausae deponere matres”.

§ 7.519  AD VOCEM bucinae, ut “sensit et ad sonitum vocis vestigia torsit”: nam quicumque sonus dici vox potest.

§ 7.522  AVXILIUM CASTRIS EFFUNDIT APERTIS id est ipsa in auxilium effunditur.

§ 7.523  DIREXERE ACIES ordinarunt in latitudinem.

§ 7.524  PRAEVSTIS 'prae' brevis fit propter sequentem vocalem: quod in una parte orationis factum tolerabile est, quia compositus est sermo.

§ 7.525  FERRO ANCIPITI id est utrimque noxio. dicit autem aut gladios, aut bipennes.

§ 7.526  SEGES terra modo, ut “quid faciat laetas segetes”. per 'atram' vero fertilem significat, ut ostenditur in georgicis.

§ 7.527  SOLE LACESSITA naturale enim est ut metallorum splendor plus fulgeat alia luce percussus.

§ 7.529  PAVLATIM SESE TOLLIT MARE sic bella dicit surrexisse paulatim, sicut ventis flantibus sensim mare turgescit.

§ 7.531  HIC IVVENIS confundit nomina: nam et puerum et iuvenem nonnumquam indiscrete ponit Vergilius, ut hoc loco; nam Almonem, quem modo iuvenem dicit, paulo post ait puerum, ut “Almonem puerum”. movet autem miserationem ab aetate cum dicit 'iuvenis', a virtute dicendo 'primam ante aciem'; movet a dignitate, ut 'natorum Tyrrhi fuerat qui maximus Almo'; a vulneris etiam crudelitate cum dixit 'haesit sub gutture vulnus'.

§ 7.532  ALMO bene rustici nomen usurpavit a fluvio.

§ 7.533  HAESIT ENIM SUB GUTTURE VULNUS id est sagitta, ut “illum ardens infesto vulnere Pyrrhus insequitur”. VDAE VOCIS ITER hoc est 'udum iter vocis'; non enim vox uda est, sed per udam arteriarum labitur viam: unde in febrientibus deficit.

§ 7.535  CORPORA MULTA VIRUM CIRCA constrata sunt. et rhetorice viles trudit in medium, nobiles vero primo et ultimo commemorat loco.

§ 7.536  DUM PACI MEDIUM SE OFFERT nam quid senex bellis intererat?

§ 7.537  OLIM DITISSIMUS ARVIS secundum antiquum morem: Horatius “dives antiquo censu”.

§ 7.538  QUINA REDIBANT ARMENTA pro 'quinque', sicut 'bina'.

§ 7.539  TERRAM CENTUM VERTEBAT ARATRIS duo dixit a Catone memorata, qui interrogatus qui esset paterfamilias, respondit eum, qui bene pascit et bene arat.

§ 7.540  AEQUO DUM MARTE aperta contentione, bello manifesto; sic enim dicimus. nam 'aequo' aequali non possumus accipere, cum soli interempti sint Itali.

§ 7.541  PROMISSI DEA FACTA POTENS honesta elocutio 'potens promissi'. promisisse autem eam per consensionem intellegimus: nam non promisit.

§ 7.542  IMBVIT initiavit. et bene 'sanguine': nam potest bellum et a discordia vel a dissensione inchoare.

§ 7.543  ET CAELI CONVEXA PER AVRAS Probus, Asper, Donatus dicunt, hoc loco 'per' bis accipiendum, ut 'adloquitur Iunonem per caeli convexa et per auras'. potest tamen esse epexegesis 'per auras, id est caeli convexa': nec enim aliud sunt aurae. dicit etiam quidam commentarius — Firmiani — 'convecta' legendum, ut sit ipsa convecta: quod difficile in exemplaribus invenitur.

§ 7.544  VICTRIX voti compos. ADFATVR iam cum superbia. bene autem ei in principio denegavit orationem, quasi ad scelera festinanti: quam modo tribuit post bella iam coepta.

§ 7.545  BELLO DISCORDIA TRISTI Iuno enim belli poposcerat semina, haec ipsa etiam bella perfecit.

§ 7.546  DIC IN AMICITIAM COEANT ac si diceret: ita bella commovi, ut ne tuo quidem imperio possint in pacem redire. et hoc est quod dixit 'adfatur voce superba'. alii dicunt: ego inter hos bella commisi, tu vicinos populos foederibus iunge et partibus Turni et Aeneae favere compelle: quod tamen, si vis, ego faciam; ut hinc sit 'ego, si qua super fortuna laborum est, ipsa regam'.

§ 7.548  CERTA VOLUNTAS si tua in hoc consentit auctoritas.

§ 7.550  INSANI MARTIS AMORE Homeri epitheton.

§ 7.551  SPARGAM ARMA meminit sui: nam supra dixit “sere crimina belli”.

§ 7.552  TERRORUM ET FRAVDIS ABUNDE EST terror est ex morte tot hominum, fraus vero ex cervi vulneratione.

§ 7.553  STANT BELLI CAVSAE manifestae sunt, vel placent, ut “stat conferre manum”.

§ 7.556  EGREGIUM VENERIS GENUS eironikos dictum est, ut alibi “egregiam vero laudem et spolia ampla refertis”. IPSE LATINUS ac si diceret, quem Aeneae causa cogor odisse: unde et Amatae nulla fit mentio, quae est Troianis inimica. Urbanus tamen totum hunc locum per interrogationem accipit 'terrorum et fraudis abunde est? stant belli causae'? ut quasi per gratulationem non credat, sicut illud Terentii “quia plus cupio, minus credo”.

§ 7.557  SUPER AETHERIAS quia dixerat 'caeli convexa per auras'.

§ 7.561  ATTOLLIT ALAS honesta volantis periphrasis.

§ 7.563  ITALIAE MEDIO hunc locum umbilicum Italiae chorographi dicunt. est autem in latere Campaniae et Apuliae, ubi Hirpini sunt, et habet aquas sulphureas, ideo graviores, quia ambitur silvis. ideo autem ibi aditus esse dicitur inferorum, quod gravis odor iuxta accedentes necat, adeo ut victimae circa hunc locum non immolarentur, sed odore perirent ad aquam adplicatae. et hoc erat genus litationis. sciendum sane Varronem enumerare quot loca in Italia sint huius modi: unde etiam Donatus dicit Lucaniae esse qui describitur locus, circa fluvium qui Calor vocatur: quod ideo non procedit, quia ait 'Italiae medio'. SUB MONTIBUS ALTIS hoc nisi ad totam Italiam referas, non procedit: ut sit, est in vallibus Italiae montuosae: nam in hoc loco montes penitus non sunt.

§ 7.564  NOBILIS notus, quod et sequentia indicant.

§ 7.565  AMSANCTI VALLES loci amsancti, id est omni parte sancti: quem dicit et silvis cinctum et fragoso fluvio torrente.

§ 7.568  HIC SPECUS HORRENDUM hoc nomen apud maiores trium generum fuit. Ennius feminino posuit, Horatius masculino “quae nemora aut quos agor in specus”, Vergilius neutro, quod hodie in numero singulari tribus tantum utimur casibus 'hoc specus, huius specus, o specus'. nam pluralem tantum a genere masculino habemus in omnibus casibus: hinc est “ipsi in defossis specubus”. quamquam antiqui codices habeant 'hic specus horrendus'. SPIRACVLA DITIS aditus, a spirando. antiqui codices 'piracula' habent, quae dicta sunt apo ton peraton, hoc est a finibus inferorum.

§ 7.569  VORAGO Acherontis exaestuatio.

§ 7.570  CONDITA ERINYS recepta, alii 'condit' legunt et 'se' subaudiunt.

§ 7.571  CAELUMQUE LEVABAT relevabat, recreabat.

§ 7.572  EXTREMAM SATURNIA BELLO IMPONIT REGINA MANUM quod superest perficit. et est translatio a pictura, quam manus complet et ornat extrema.

§ 7.575  FOEDATI cruentati.

§ 7.576  IMPLORANTQUE DEOS ad auxilium et ultionem. OBTESTANTVRQUE LATINUM propter caedem factam testem adhibent, et dicunt auctores rupti foederis esse Troianos, cum ipsi pacis iura temerarint.

§ 7.577  ET IGNI ipso fervore seditionis.

§ 7.578  TEUCROS IN REGNA VOCARI subaudis 'dicit'. 'Teucros' autem iniuriose, ac si diceret 'exules ac perfidos'.

§ 7.580  ATTONITAE BACCHO veluti Baccho: furia enim agebantur. et sic est dictum, ut “at medias inter caedes exultat Amazon”. NEMORA AVIA per nemora.

§ 7.581  THIASIS choreis. NEQUE ENIM LEVE NOMEN AMATAE Iuvenalis “quae non faciet quod principis uxor?”

§ 7.582  MARTEMQUE FATIGANT proelium cum clamore deposcunt.

§ 7.583  CONTRA OMINA facta superius de Lavinia.

§ 7.584  FATA DEUM propter oraculum Fauni. PERVERSO irato.

§ 7.586  VELUT PELAGI RUPES cum Cicero seditionem fluctibus comparaverit, ut “in illis dumtaxat fluctibus contionum”, bene Vergilius eum qui resistit seditioni, rupem vocavit.

§ 7.589  MOLE TENET hic distinguendum, ut 'scopuli' nominativus pluralis sit.

§ 7.591  CAECUM CONSILIUM fremitui populi bonum nomen inposuit.

§ 7.594  FRANGIMUR permansit in rupis translatione.

§ 7.595  SACRILEGO SANGUINE quia bellum sumebant contra voluntatem deorum.

§ 7.597  VOTISQUE DEOS VENERABERE SERIS quia religio rigida dicit semel male commissa nulla ratione revocari: Horatius “dira detestatio nulla expiatur victima”.

§ 7.598  PARTA QUIES scilicet vicinae mortis beneficio. IN LIMINE PORTUS securitas omnis in promptu est.

§ 7.599  FUNERE FELICI SPOLIOR exequiis tantum regalibus careo.

§ 7.601  MOS ERAT Varro vult morem esse communem consensum omnium simul habitantium, qui inveteratus consuetudinem facit. HESPERIO IN LATIO hoc est in antiquo: nam, ut in primo diximus, duo Latia fuerunt, unde non frustra 'Hesperio' addidit. quod autem dicit hanc consuetudinem antiquam fuisse, falsum est; nam a Numa Pompilio primum instituta est. sed carmini suo, ut solet, miscet historiam. notandum sane inconexum esse hunc locum, si quis totius libri consideret textum; nam supra ait “longa placidas in pace regebat”, item dicturus est “ardet inexcita Ausonia atque inmobilis ante”, et nunc dicit 'mos erat Hesperio in Latio', supra etiam dixit “captivi pendent currus”, item “Tyrrhenas, i, sterne acies”. quae ne sint contraria, accipiamus Italiam primo caluisse bellis, medio tempore quievisse, et ad antiquum studium nunc reverti, sicut Romani bello flagravere sub Romulo, quievere sub Numa, sub Tullo Hostilio pristina studia repetiverunt. hinc est quod et ipse Vergilius ait 'longa placidas in pace regebat', non perpetua, item “desuetaque bello agmina in arma vocat subito ferrumque retractat”: nam retractare est repetere quod omiseras. tale aliquid dicit de genere Sullano Sallustius: nam volens ostendere antiquos maiores eius consulares fuisse, vicinos vero ignavissimos, Sullam autem florentissimum, ait “igitur Sulla patriciae gentis fuit, familia iam extincta maiorum ignavia”. QUEM PROTINUS iugiter, deinde: nam nunc temporis est adverbium, alibi loci, ut “cum protinus utraque tellus una foret”.

§ 7.602  MAXIMA RERUM ROMA imperii potita.

§ 7.603  MOVENT IN PROELIA MARTEM nam moris fuerat indicto bello in Martis sacrario ancilia commovere, unde est in octavo “utque inpulit arma”.

§ 7.604  LACRIMABILE BELLUM poludakrun area. Getarum fera gens etiam apud maiores fuit: nam ipsi sunt Mysi, quos Sallustius a Lucullo dicit esse superatos.

§ 7.605  HYRCANISVE gens est dicta a silva Hyrcania, ubi sunt tigres. ARABISVE PARANT venit ab eo quod est 'hic Arabus' — nam ab eo quod est 'hic Arabs, ab hoc Arabe', 'Arabibus' facit — sicut 'Hiberus', unde est in Lucano “occurrat Hiberis alter” (2.54), et 'Hiber', ut Horatius “discet Hiber Rhodanique potor”. item lectum est 'Aethiopus', sed tantum 'Aethiops' dicimus.

§ 7.606  AURORAMQUE SEQUI ingenti ambitu dixit ipsum ortum diei pro populis. PARTHOSQUE REPOSCERE SIGNA hoc in honorem Augusti posuit, quo regnante a Parthis repetita sunt signa, quae Crassus triumvir perdiderat. qui cum aviditate sua contra auspicia bellum suscepisset, interdicentibus tribunis plebis, captus cum filio est et necatus infuso in os auro, cuius amore pugnaverat.

§ 7.607  SUNT GEMINAE BELLI PORTAE sacrarium hoc, id est belli portas Numa Pompilius fecerat circa imum Argiletum iuxta theatrum Marcelli. quod fuit in duobus brevissimis templis: duobus autem propter Ianum bifrontem. postea captis Faleriis, civitate Tusciae, inventum est simulacrum Iani cum frontibus quattuor. unde quod Numa instituerat translatum est ad forum transitorium et quattuor portarum unum templum est institutum. Ianum sane apud aliquos bifrontem, apud aliquos quadrifrontem esse non mirum est: nam alii eum diei dominum volunt, in quo ortus est et occasus — Horatius “matutine pater, seu Iane libentius audis” — alii anni totius, quem in quattuor tempora constat esse divisum. anni autem esse deum illa res probat, quod ab eo prima pars anni nominatur: nam ab Iano Ianuarius dictus est.

§ 7.608  RELIGIONE SACRAE tremendae, execrabiles: nam et paulo post dicturus est “tristesque recludere portas”.

§ 7.609  FERRI ROBORA bene addidit 'ferri': nam omne quod forte est, robur vocamus.

§ 7.610  IANUS quidam ianum Eanum dicunt ab eundo; eumque esse Martem; et quod apud Romanos plurimum potest, ideo primum in veneratione nominari. alii Ianum aerem credunt; et quia vocis genitor habeatur, idcirco mandari ei preces nostras ad deos perferendas. alii Ianum mundum accipiunt, cuius caulae ideo in pace clausae sunt, quod mundus undique clausus est, belli tempore aperiuntur, ad auxilium petendum ut pateant. nam quasi mundo ei duas facies dederunt, orientis et occidentis, quod iam supra dictum est: alii quattuor secundum quattuor partes mundi. alii Clusivium dicunt, alii Patulcium, quod patendarum portarum habeat potestatem. idem Iunonius; inde pulchre Iuno portas aperire inducitur. idem Quirinus, unde trabeatum consulem aperire portas dicunt, eo habitu quo Quirinus fuit.

§ 7.612  IPSE QUIRINALI TRABEA Suetonius in libro de genere vestium dicit tria genera esse trabearum: unum dis sacratum, quod est tantum de purpura; aliud regum, quod est purpureum, habet tamen album aliquid; tertium augurale de purpura et cocco. 'Quirinali' ergo regali. CINCTUQUE GABINO 'Gabinus cinctus' est toga sic in tergum reiecta, ut una eius lacinia a tergo revocata hominem cingat. hoc autem vestimenti genere veteres Latini, cum necdum arma haberent, praecinctis togis bellabant: unde etiam milites in procinctu esse dicuntur. hoc rursus utebatur consul bella indicturus ideo quia, cum Gabii, Campaniae civitas, sacris operaretur, bellum subito evenit: tunc cives cincti togis suis ab aris ad bella profecti sunt et adepti victoriam: unde hic ortus est mos.

§ 7.613  INSIGNIS RESERAT STRIDENTIA LIMINA CONSUL insignem accipe primo loco creatum, licet similem habeat potestatem.

§ 7.614  IPSE VOCAT PUGNAS tria sunt, ut supra diximus, militiae genera: sacramentum, in quo iurat unusquisque miles se non recedere, nisi praecepto consulis post completa stipendia, id est militiae tempora; coniuratio, quae fit in tumultu, id est Italico bello et Gallico, quando vicinum urbis periculum singulos iurare non patitur, ut inter Fabios fuit; evocatio, quod genus nunc tangit. nam ad subitum bellum evocabantur, unde etiam consul solebat dicere 'qui rem publicam salvam esse vult me sequatur'.

§ 7.615  CONSPIRANT CORNVA nam et tubae simul inflabantur.

§ 7.619  FOEDA MINISTERIA cruenta, more suo.

§ 7.620  MORANTES scilicet bella, differentes.

§ 7.622  RUPIT SATURNIA POSTES acyrologiam fecit commutando Ennii versum: nam ille ait “belli ferratos postes portasque refregit”.

§ 7.623  INMOBILIS ANTE non semper, sed antehac. potest tamen et 'inmobilis a furia': nam ante gessit bella, sed iure indicta per fetiales et per patrem patratum.

§ 7.626  TERGENT ab eo quod est 'tergeo' venit, et 'tergunt' a 'tergo tergis', quod de usu penitus recessit.

§ 7.627  ARVINA secundum Suetonium in libro de vitiis corporalibus arvina est durum pingue, quod est inter cutem et viscus. alii arvinam nomine lardum dicunt.

§ 7.629  ADEO MAGNAE valde magnae, ut Terentius “adulescentem adeo nobilem”.

§ 7.630  ATINA POTENS civitas haec est iuxta Pomptinas paludes, dicta Atina a morbis, qui Graece atai dicuntur, quos paludis vicinitas creat. TIBURQUE SUPERBUM aut nobile: aut per transitum tetigit illud quod aliquando cum a senatu auxilia poscerent Tiburtes sub commemoratione beneficiorum a se populo Romano praebitorum, hoc tantum a senatu responsum acceperunt 'superbi estis'.

§ 7.631  CRUSTUMERIQUE mutavit: nam Crustumerium dicitur. Cassius Hemina tradidit, Siculum quendam nomine uxoris suae Clytemestrae condidisse Clytemestrum, mox corrupto nomine Crustumerium dictum. alii volunt a crustula panis, quam Troiani coacti fame exedisse dicuntur, appellatum. TURRIGERAE ANTEMNAE bene muratae. Antemnae autem dictae sunt, quod eas amnis praeterfluit, quasi ante amnem positae.

§ 7.632  SALIGNAS UMBONUM CRATES ut dicit Sallustius de Lucanis “qui de vimine facta scuta coriis tegebant”.

§ 7.633  THORACAS AENOS bene 'thoracas'; nam apud maiores loricae pectora tantum tegebant: Statius “triplici servantur pectora ferro: pectora, nam tergo nullus metus”.

§ 7.634  LENTO DUCUNT ARGENTO flexili argento ducunt, id est extendunt. est autem spondiazon et reciprocus versus.

§ 7.637  CLASSICA IAMQUE SONANT bene posuit amphiboliam: nam classicum dicimus et tubam ipsam et sonum. classicum autem est flexilis tuba. TESSERA SIGNUM symbolum bellicum, quod ad pugnam exeuntibus datur, scilicet propter confusionem, ut fuit in bello Marii †bardeus, in Sullae Apollo Delphicus, in Caesaris Venus Genetrix.

§ 7.638  TREPIDUS festinus, more suo.

§ 7.640  LORICAM INDVITUR dicimus et 'induor illa re' et 'illam rem'.

§ 7.641  HELICONA DEAE Parnasus, mons Thessaliae, dividitur in Cithaeronem Liberi et Heliconem Apollinis, cuius sunt Musae. est autem Homeri versus. MOVETE legitur et 'monete'.

§ 7.644  QUIBUS ARSERIT ARMIS aut splenduerit: aut amore flagraverit.

§ 7.647  PRIMUS INIT BELLUM non mirum si sacrilegus et contemptor deorum contra piam gentem prior arma corripuit. et scienda est poetae adfectatio — nam ablepsiam nefas est dicere — hic enim aliquos commemorat, quos in bello non invenis, item in sequentibus aliquos invenimus, quorum hic nullam fecit commemorationem. TYRRHENIS ASPER AB ORIS oriundo Tuscus, non qui nunc de Tuscia venit, quem antea pulsum a civibus constat.

§ 7.648  AGMINAQUE ARMAT aut eorum, qui eum secuti fuerant, sicut eius filius: nec enim credibile est solum fugisse — nam et Statius dicit “vel quos movet exul et haesit tristibus aucta fides” — aut certe eorum, quos Turnus dederat, ut Adrastus Polynici in Statio, qui ait “ne parva movens inglorius arma iret”.

§ 7.652  AGYLLINA EX URBE de Caere oppido. NEQUIQUAM quia in proelio periit nec patrium recepit imperium.

§ 7.653  PATRIIS QUI LAETIOR ESSET IMPERIIS dignus qui haberet imperatorem potius, quam exulem patrem.

§ 7.656  PULCHRO forti, ut diximus supra.

§ 7.657  PULCHER AVENTINUS Aventinus mons urbis Romae est, quem constat ab avibus esse nominatum, quae de Tiberi ascendentes illic sedebant, ut in octavo legimus “dirarum nidis domus opportuna volucrum”. quidam etiam rex Aboriginum, Aventinus nomine, illic et occisus et sepultus est, sicut etiam Albanorum rex Aventinus, cui successit Procas. Varro tamen dicit in gente populi Romani, Sabinos a Romulo susceptos istum accepisse montem, quem ab Avente, fluvio provinciae suae, Aventinum appellaverunt. constat ergo varias has opiniones postea secutas, nam a principio Aventinus est dictus ab avibus vel a rege Aboriginum: unde hunc Herculis filium constat nomen a monte accepisse, non ei praestitisse. INSIGNE PATERNUM absolute dixit.

§ 7.658  CENTUM ANGVES secundum Simonidem, ut diximus supra; nam alii dicunt novem fuisse.

§ 7.659  COLLIS AVENTINI SILVA in silva collis Aventini. et dicendo 'Aventini' ostendit iam antea ita esse nominatum. RHEA SACERDOS adludit ad nomen matris Romuli, quae dicta est Ilia, Rhea Silvia.

§ 7.660  FURTIVUM inlicite conceptum, quippe a sacerdote: sic ait “et dulcia furta”.

§ 7.661  MIXTA DEO mikhtheisa, Graece dixit. MULIER compendiose mortalem dixit: consequens namque fuerat ut diceret 'mixta deo mortalis'. LAVRENTIA ARVA Laurentum civitas plurimum potuit, nam omnia vicina loca eius imperio subiacuerunt: unde nunc ait 'arva Laurentia', cum iuxta Tiberim armenta Hercules paverit. sed secundum antiquum situm, ante Albam et Romam, Tiberis Laurentini fuit territorii.

§ 7.662  GERYONE Geryones rex fuit Hispaniae. qui ideo trimembris fingitur, quia tribus insulis praefuit, quae adiacent Hispaniae: Baliaricae minori et maiori et Ebuso. fingitur etiam bicipitem canem habuisse, quia et terrestri et navali certamine plurimum potuit. hunc Hercules vicit. qui ideo fingitur ad eum olla aerea transvectus, quod habuit navem fortem et aere munitam. hunc Geryonem alii Tartessiorum regem dicunt fuisse et habuisse armenta pulcherrima, quae Hercules occiso eo abduxit. de cuius sanguine dicitur arbor nata, quae Vergiliarum tempore poma in modum cerasi sine ossibus ferat. sane sciendum declinari 'hic Geryones, huius Geryonae' — unde est “tergemini nece Geryonae” — ut 'Anchises Anchisae': unde usurpavit Sallustius 'Geryonis' dicens. veniens autem Hercules de Hispania per Campaniam in quadam Campaniae civitate pompam triumphi sui exhibuit: unde Pompei dicitur civitas. postea iuxta Baias caulam bubus fecit et eam saepsit: qui locus Boaulia dictus est, nam hodie Bauli vocatur. TIRYNTHIUS a Tirynthe civitate Argis vicina, in qua nutritus est Hercules.

§ 7.663  TYRRHENOQUE BOVES IN FLUMINE LAVIT HIBERAS admiratio locorum longinquitate.

§ 7.664  PILA MANU pilum proprie est hasta Romana, ut gaesa Gallorum, sarissae Macedonum. DOLONES dolo est aut flagellum, intra cuius virgam latet pugio: aut secundum Varronem ingens contus cum ferro brevissimo. dolones autem a fallendo dicti sunt, quod decipiant ferro, cum speciem praeferant ligni. et multi volunt per teretes mucrones 'dolones' dici, per veru Sabellum 'pila' significari.

§ 7.666  IPSE PEDES ad genus respicit: nam et Hercules pedes semper incessit, cum equos habuerit nobilissimos. TORQUENS sustinens, ut “axem humero torquet”.

§ 7.669  HORRIDUS tremendus, non re vera horribilis.

§ 7.670  TIBURTIA MOENIA LINQUUNT de Graecia tres fratres venerunt ad Italiam, Catillus, Coras, Tibur vel Tiburnus. hi simul omnes unam fecere civitatem et eam de fratris maioris nomine Tibur appellaverunt: licet et alias fecerint singuli. nunc ergo dicit duos ad bella venisse, dimisso in civitate ad custodiam Tiburte vel Tiburno.

§ 7.672  CATILLUS unde mons Catilli, quem Catelli dicunt per corruptionem, iuxta Tibur. CORAS a cuius nomine est civitas in Italia.

§ 7.675  DESCENDUNT CENTAVRI ex hac comparatione equites eos fuisse intellegimus, quod tamen dicturus est postea “nec non celeresque Latini et cum fratre Coras et virginis ala Camillae”. HOMOLEN OTHRYMQUE NIVALEM montes Thessaliae.

§ 7.677  INGENS SILVA LOCUM ET MAGNO CEDUNT VIRGULTA FRAGORE defectus 'cedit silva, cedunt et virgulta fragore', cum utique a minore ad maius venire debuerit.

§ 7.678  NEC PRAENESTINAE FUNDATOR DEFVIT URBIS de civitatibus totius orbis multi quidem ex parte scripserunt, ad plenum tamen Ptolomaeus Graece, latine Plinius. de Italicis etiam urbibus Hyginus plenissime scripsit, et Cato in originibus. apud omnes tamen si diligenter advertas, de auctoribus conditarum urbium dissensio invenitur, adeo ut ne urbis quidem Romae origo possit diligenter agnosci. nam Sallustius dicit “urbem Romam, sicuti ego accepi, condidere atque habuere initio Troiani et cum his Aborigines”; alii dicunt ab Euandro, secundum quos Vergilius “tunc rex Euandrus Romanae conditor arcis”; alii a Romulo, ut “en huius nate auspiciis illa inclita Roma”. si igitur tantae civitatis certa ratio non apparet, non mirum si in aliarum opinione dubitatur. unde nec historicos nec commentatores varia dicentes imperitiae condemnare debemus: nam antiquitas ipsa creavit errorem, et plerique fundant, plerique augent et ad se transferunt nomina. quam rem etiam non parvum errorem adferre manifestum est, ut ecce Laurentum a Pico factum est, ut “Laurentis regia Pici”; item a Lavino, Latini fratre, Lavinum dictum; item a Latino Laurentum; item a Lavinia Laurolavinium. NEC PRAENESTINAE FUNDATOR DEFVIT URBIS Praeneste locus est haud longe ab urbe, dictus apo ton prinon, id est ab ilicibus, quae illic abundant. ibi erant pontifices et dii indigetes, sicut etiam Romae. erant etiam illic duo fratres, qui divi appellabantur. horum soror dum ad focum sederet, resiliens scintilla eius uterum percussit, unde dicitur concepisse. postea enixa est puerum iuxta templum Iovis abiecitque. virgines aquatum euntes iuxta ignem inventum sustulerunt, qui a fonte haud longe erat: unde Vulcani dictus est filius. Caeculus autem ideo, quia oculis minoribus fuit: quam rem frequenter efficit fumus. hic postea collecta multitudine postquam diu latrocinatus est, Praenestinam civitatem in montibus condidit. et cum ludorum die vicinos populos invitasset, coepit eos hortari ut secum habitarent, et pro gloria iactare se filium esse Vulcani. quod cum illi non crederent, invocato Vulcano, ut eum filium comprobaret, omnis illius multitudinis coetus est flamma circumdatus. quo facto commoti omnes simul habitaverunt et Vulcani filium esse crediderunt. hinc est 'omnis quem credidit aetas', quasi post dubitationem, et quia sine dubio aetas varia in spectaculis fuit. dicimus autem et 'hoc Praeneste', ut 'quique altum Praeneste viri', et 'haec Praenestis', unde est “cum primam aciem Praeneste sub ipsa stravi”.

§ 7.682  ALTUM PRAENESTE Cato dicit “quia is locus montibus praestet, Praeneste oppido nomen dedit”. ergo 'altum', quia in montibus locatum. QUIQUE ARVA GABINAE IVNONIS Gabii populi, diu in agris morati, tandem Gabios condiderunt: unde perite 'arva' dixit, non moenia. sane illic Iuno religiosissime colitur. est autem locus haud longe ab urbe.

§ 7.683  GELIDUMQUE ANIENEM 'Anio' fluvius haud longe ab urbe est, sed hic euphoniam secutus est: nam Ennius “Anionem” dixit iuxta regulam.

§ 7.684  HERNICA SAXA COLUNT Sabinorum lingua saxa hernae vocantur. quidam dux magnus Sabinos de suis locis elicuit et habitare secum fecit in saxosis montibus: unde dicta sunt Hernica loca et populi Hernici. DIVES ANAGNIA aut fertilis: aut adludit ad historiam. nam Antonius Augusti sorore contempta postquam Cleopatram duxit uxorem, monetam eius nomine in Anagnia civitate iussit feriri.

§ 7.685  QUOS AMASENE PATER aut 'pascis', aut sit antiptosis 'quos pascit Amasenus'. est autem fluvius, qui Anagnienses agros inrigat. ARMA scuta.

§ 7.686  NEC CLIPEI scuta maiora, dicta ab eo quod celent corpus, apo tou kleptein.

§ 7.688  FULVOSQUE LUPI DE PELLE GALEROS galerus genus est pillei, quod Fronto genere neutro dicit 'hoc galerum'.

§ 7.689  VESTIGIA NUDA SINISTRI INSTITVERE PEDIS atqui ipse est in pugnantibus primus; sed bene nudus est, quia tegitur scuto. dextrum autem tectum conveniebat esse, quasi ab armis remotum.

§ 7.690  PERO autem est rusticum calciamentum. et traxit hoc a Graeciae more, unde isti, sicut dictum est, transierant, ubi hoc armorum fuerat genus.

§ 7.691  AT MESSAPUS EQUUM DOMITOR NEPTUNIA PROLES hic Messapus per mare ad Italiam venit, unde Neptuni dictus est filius: quem invulnerabilem ideo dicit, quia nusquam periit, nec in bello. ignem autem ei nocere non posse propter Neptunum dicit, qui aquarum deus est. ab hoc Ennius dicit se originem ducere: unde nunc et cantantes inducit eius socios et eos comparat cycnis. 'domitor' autem 'equorum', quasi animalium a patre inventorum.

§ 7.695  HI FESCENNINAS ACIES Fescenninum oppidum est ubi nuptialia inventa sunt carmina. hi autem populi ab Atheniensibus ducunt originem. AEQUOSQUE FALISCOS Faliscos Halesus condidit. hi autem, inmutato H in F, Falisci dicti sunt, sicut febris dicitur quae ante hebris dicebatur, Formiae quae Hormiae fuerunt, apo tes hormes: nam posteritas in multis nominibus F pro H posuit. iustos autem dicit Faliscos, quia populus Romanus missis decem viris ab ipsis iura fetialia et non nulla supplementa duodecim tabularum accepit, quas habuerat ab Atheniensibus.

§ 7.696  HI SORACTIS HABENT ARCES mons apud Hirpos haud longe a Flaminia, de quo Horatius “vides ut alta stet nive candidum Soracte”. FLAVINIAQUE ARVA locus est in Italia Flavinium nomine.

§ 7.697  ET CIMINI CUM MONTE LACUM et lacus et mons hoc nomine appellantur. sane hoc habet fabula. aliquando Hercules, cum de Hispania rediret, ad hos populos venit. qui cum a singulis provocaretur ad ostendendam virtutem, defixisse dicitur vectem ferreum, quo exercebatur. qui cum terrae esset adfixus et a nullo potuisset auferri, eum rogatus sustulit, unde inmensa vis aquae secuta est, quae Ciminum lacum fecit. LUCOSQUE CAPENOS hos dicit Cato Veientum iuvenes condidisse auxilio regis Propertii, qui eos Capenam cum adolevissent, miserat. unde et porta Capena, quae iuxta Camenas est, nomen accepit.

§ 7.698  AEQUATI NUMERO aequaliter ordinati, digesti in ordinem — hinc est 'saepenumero scripsi', hoc est ordine — congruenter, sicut decebat, rationabiliter.

§ 7.699  LIQUIDA INTER NUBILA pura, sicca, serena: sed nil tam contrarium nubibus. ergo nubes pro aere posuit, ut diximus supra.

§ 7.700  ET LONGA CANOROS DANT PER COLLA MODOS secundum Plinium, qui ait in naturali historia, cycnos ideo suavius canere, quia colla longa et inflexa habent, et necesse est eluctantem vocem per longum et flexuosum meatum varias reddere modulationes.

§ 7.701  SONAT AMNIS Caystrum dicit, qui cohaeret Asiae paludi. quam cum significamus, 'A' longa est, cum sit brevis, si provinciam significare voluerimus: quod significatur in georgicis, ut “et quae Asia circum dulcibus in stagnis rimantur prata Caystri”.

§ 7.705  VOLUCRUM RAUCARUM 'raucarum' ton meson est, sicut 'grave olens': nam legimus “graviter spirantis copia thymbrae”. sciendum tamen Vergilium secundum morem provinciae suae locutum, in qua bene canentes cycni rauciores vocantur.

§ 7.706  ECCE SABINORUM PRISCO DE SANGUINE usurpat hoc: nam Clausus, Sabinorum dux, post exactos reges, ut quidam dicunt, cum quinque milibus clientum et amicorum Romam venit, et susceptus habitandam partem urbis accepit: ex quo Claudia et tribus est et familia nominata. PRISCO DE SANGUINE de antiquis Sabinis.

§ 7.707  MAGNUM AGMEN propter quinque milia clientum.

§ 7.709  POSTQUAM IN PARTEM DATA ROMA SABINIS hoc de alia traxit historia. nam post Sabinarum raptum et factum inter Romulum et Titum Tatium foedus recepti in urbem Sabini sunt, sed hac lege, ut in omnibus essent cives Romani, excepta suffragii latione: nam magistratus non creabant.

§ 7.710  AMITERNA COHORS de Amiterno oppido. PRISCIQUE QUIRITES id est Sabini. prisci autem ideo, quia post foedus Titi et Romuli placuit ut quasi unus de duobus fieret populus: unde et Romani Quirites dicti sunt, quod nomen Sabinorum fuerat a civitate Curibus, et Sabini a Romulo Romani dicti sunt.

§ 7.711  ERETI MANUS OMNIS oppidum est dictum a Iunone, id est Hera, quae illic colitur. OLIVIFERAEQUE MUTUSCAE haec Trebia postea dicta est, quam modo Trebulam dicunt. apud quam Hannibal delevit populum Romanum: Lucanus “Cannarum fuimus Trebiaeque iuventus” (2.46).

§ 7.712  QUI NOMENTUM URBEM hoc ex sua persona dicit poeta: nam adhuc civitas Nomentana non fuerat, ut in sexto ait “hi tibi Nomentum et Gabios”, item “haec tum nomina erunt, nunc sunt sine nomine terrae”. ROSEA RURA VELINI Velinus lacus est circa Reate iuxta agrum, qui Rosulanus vocatur. Varro tamen dicit lacum hunc a quodam consule in Narem vel Nartem fluvium derivatum — nam utrumque dicitur — esse diffusum. post quod tanta est loca secuta fertilitas, ut etiam perticae longitudinem altitudo superaret herbarum: quin etiam quantum per diem demptum esset, tantum per noctes crescebat: quod Vergilius ad suam provinciam transtulit, dicens “et quantum longis carpent armenta diebus, exigua tantum gelidus ros nocte reponet”.

§ 7.713  TETRICAE HORRENTIS RUPES Tetricus mons in Sabinis asperrimus, unde tristes homines tetricos dicimus. MONTEMQUE SEVERUM proprium nomen montis est, sicut agri Roseus.

§ 7.714  CASPERIAMQUE COLUNT Casperia et Foruli civitates sunt. FLUMEN HIMELLAE Himella fluvius est intra Forulos. et sic dixit 'Himellae flumen', ut “Buthroti urbem”.

§ 7.715  QUI TIBERIM FABARIMQUE BIBUNT bene 'bibunt': namque Tiberis in Tuscia oritur, sed transit etiam per Sabinos, unde 'bibunt', non 'possident' dixit. et sciendum Turno dari auxilium a tractu Piceni, Samnii, Campaniae et pro parte Apuliae: omnis vero Tuscia superior et Venetia Aeneae praestat auxilium. Fabarim autem quem dicit etiam ipse per Sabinos transit et Farfarus dicitur: Plautus “dissipabo te tamquam folia Farfari”, Ovidius “et amoenae Farfarus umbrae”. FRIGIDA MISIT NURSIA Piceni civitas. 'frigida' autem aut re vera, aut certe venenosa, nocens: Gracchi namque ubique in contionibus suis Nursinos sceleratos appellaverunt, et scimus amare Vergilium historiarum rem per transitum tangere.

§ 7.716  ORTINAE CLASSES Ortini equites classes dicuntur, unde et eorum tubas classica dicimus, et partes populi classes vocamus, quae quinque fuerunt. POPULIQUE LATINI qui intererant Albani montis viscerationi.

§ 7.717  INFAVSTUM INTERLVIT ALLIA NOMEN Allia fluvius haud longe ab urbe est. iuxta quem Galli Brenno duce, XV. Kal. AVG. die deleto exercitu, post triduum deleverunt etiam urbem excepto Capitolio. sane 'Allia' additum unum 'l' propter metrum, ut 'relliquias'. Lucanus bene posuit “quas Aliae clades” (7.633).

§ 7.718  MARMORE mari.

§ 7.720  VEL CUM SOLE NOVO prima aestatis parte: nam proprie sol novus est VIII. Kal. IAN.; sed tunc non sunt aristae, quas ab ariditate dictas esse constat.

§ 7.721  AUT HERMI CAMPO Hermus Lydiae fluvius, qui superfusus campis gignit fertilitatem, unde harenas aureas fingitur trahere. LYCIAE FLAVENTIBUS ARVIS provincia est fertilis frugum.

Tous les livres