Commentarii in Vergilium (page 7)
§ 5.296 AMORE PIO PUERI] casto, non infami. AMORE PIO PUERI aut genetivus est, et dicit eum ob hoc venisse, ne amicum relinqueret: aut distinguendum per se, et est nominativus pluralis, ut 'pueri' non referamus ad aetatem, sed ad agonale studium, in quo sunt puerorum et virorum separata certamina: nam andres kai paides dicuntur, licet non sint unius aetatis paides andres.
§ 5.297 REGIUS †nouli.
§ 5.298 ACARNAN Epirota: Acarnania enim est pars Epiri.
§ 5.299 TEGEAEAE si derivativum fuerit 'de' non sequitur; si 'Tegeae' legerimus, non stat versus, nisi addita 'de' syllaba. derivativum autem ille indicat locus “tunc lateri atque umeris Tegeaeum subligat ensem”. et Tegeum oppidum est Arcadiae, a Tegeo Arcadis filio.
§ 5.300 HELYMUS ecce ubi subtiliter Helymum cum Aceste ad Siciliam dicit venisse cum ait 'comites senioris Acestae'.
§ 5.301 ADSVETI SILVIS id est venatores.
§ 5.302 QUOS FAMA OBSCURA RECONDIT hoc dicendo per contrarium illos omnes esse nobiles indicavit.
§ 5.306 CNOSIA Cretensia: Cnosos enim est civitas Cretae. et bene, sicut etiam in navibus, et generalia dat et specialia. LEVATO nitido, ut “at levem clipeum sublatis cornibus Io”.
§ 5.308 PRIMI aliorum conparatione: nam unus est primus.
§ 5.309 FLAVA viridi, ut supra “iaspide fulva”.
§ 5.310 PHALERIS equorum ornamentis; sermo Graecus est. HABETO habeat: tertia persona est a futuro imperativi, quae in hoc modo numeri singularis similis est secundae.
§ 5.311 AMAZONIAM quasi Amazoniam, ut “sacri tripodes”.
§ 5.313 BALTEUS balteus dicitur non tantum quo cingimur, sed etiam a quo arma dependent.
§ 5.314 CONTENTUS ABITO quasi de parvo munere. ABITO abeat.
§ 5.316 CORRIPIUNT SPATIA AVDITO raptim eunt, ut “corripit Aeneas aditum custode sepulto”. LIMENQUE RELINQUUNT aut regulam, aut signum de creta factum.
§ 5.317 SIMUL VLTIMA SIGNANT intuentur et notant ultima spatia, id est finem cursus, aviditate vincendi. et deest 'visu', ut Cicero “notat et designat oculis”. aut 'signant ultima' culmorum scilicet summitatem: 'signant' vestigiis, ut alibi “vix summa vestigia signat harena”.
§ 5.318 PRIMUS ABIT sicut et de navibus post generalitatem transit ad specialitatem. et bene, quia tribus statuta sunt praemia, quinque commemorat, scilicet casuris duobus.
§ 5.319 ALIS velocitate, quia tam ventos quam fulmina alata fingunt poetae, ut “et alitis austri”.
§ 5.320 PROXIMUS HVIC secundum hunc locum proximum [5.autem] dicimus etiam longe positum nullo interveniente.
§ 5.323 QUO DEINDE SUB IPSO id est post ipsum, iuxta ipsum.
§ 5.324 CALCEM CALCE TERIT calcem dicimus unde terram calcamus; ergo non proprie dixit 'calcem calce terit': planta enim calcem non potuit terere: unde a parte totum accipiendum, id est calce pedem terebat.
§ 5.325 INCUMBENS UMERO aut Helymi umero: aut currentis est gestus.
§ 5.326 ELAPSUS PRIOR ut dum elabitur, id est celeriter currit, prior fiat: et satis licenter est dictum. AMBIGVUM minus firmum ad celeritatem.
§ 5.327 SUB IPSAM FINEM [5.finem] bis subaudis: sub ipsam finem [5.aut] fessi adventabant ad finem.
§ 5.329 LABITUR INFELIX quia parata victoria caruit. CAESIS UT FORTE IVVENCIS bene rem notam per transitum tetigit: agonalis enim moris fuerat post sacrificia ad certamen venire.
§ 5.330 FUSUS HVMUM ordo est 'super fusus'.
§ 5.332 TITUBATA participium sine verbi origine.
§ 5.333 IN IPSO CONCIDIT ablativum posuit, quia non est mutatio.
§ 5.334 OBLITUS AMORUM id est Euryali. et divisit sententiam Euryali. OBLITUS AMORUM amare nec supra dictis congrue: ait enim 'amore pio pueri': nunc 'amorum', qui pluraliter non nisi turpitudinem significant.
§ 5.336 SPISSA HARENA tenui: quanto enim quid minutius, tanto est densius.
§ 5.338 PRIMA TENET ta prota, †;prisca. FREMITUQUE SECUNDO bene 'secundo' addidit, quia est et irascentum.
§ 5.340 HIC temporis adverbium est modo. per caveam autem plebem significat: nam cavea consessus est populi. ORA PRIMA PATRUM hoc est quod Iuvenalis ait “et omnibus ad podium spectantibus”.
§ 5.343 LACRIMAEQUE DECORAE ipse etiam fletus habebat aliquid venustatis, ortus aut a gaudio, ut Terentius “o lacrimo gaudio”, quod et congruit puero propter victoriam inopinatam: aut certe ad miserationem movendam contra eum qui se adserebat esse victorem.
§ 5.344 VENIENS crescens, ut “hic segetes, illic veniunt felicius uvae”.
§ 5.349 CERTA firma. CERTA MANENT PUERI ut diximus supra, quia paides dicuntur.
§ 5.350 ME LICEAT 'liceat me miserari': nam non 'me liceat', sed 'mihi liceat' dicimus. CASUS adlusit, a cadendo.
§ 5.351 TERGUM pellem. mutavit more suo: nam 'tergus' debuit dicere.
§ 5.352 ONEROSUM plus est quam si 'oneratum' diceret, sicut et 'sceleratum' et 'scelerosum'.
§ 5.355 QUI LAVDE CORONAM virtute: a sequenti quod praecedit.
§ 5.356 FORTUNA bene dolum suum excusat.
§ 5.358 OPTIMUS OLLI aut ei adrisit: aut 'olli iussit efferri'. sane congrue arma dat iuveni.
§ 5.359 DIDYMAONIS ARTES laus ab artifice, ut “divinum opus Alcimedontis”.
§ 5.360 NEPTUNI SACRO DANAIS DE P. R. 'Danais' a Danais. et intellegimus hoc ad Aeneam transisse per Helenum.
§ 5.363 PRAESENS fortis: ac si diceret, si adsit quis plenus animi.
§ 5.366 VELATUM id est coronatum. AURO autem, quia solent habere laminas quasdam, ut “et statuam ante aras aurata fronte iuvencum”.
§ 5.369 VIRUM SE MURMURE TOLLIT cum suffragio plurimorum.
§ 5.370 SOLUS QUI PARIDEM S. C. C. multi haec a poeta volunt dici, melius tamen verba sunt populi: unde et 'virum se murmure tollit'. PARIDEM venit ab eo quod est 'Paris, Paridis' vel 'Paridos', quod autem legimus 'urbe paterna Parin creat' venit apo tou ho Paris, tou Parios, to Pari, ton Parin: et volunt, si proprium sit, in 'dos' exire genetivum, si appellativum, in 'os'. sane hic Paris secundum Troica Neronis fortissimus fuit, adeo ut in Troiae agonali certamine superaret omnes, ipsum etiam Hectorem. qui cum iratus in eum stringeret gladium, dixit se esse germanum: quod adlatis crepundiis probavit qui habitu rustici adhuc latebat. hos autem ludos transfert Vergilius ad Hectoris tumulum: qui sunt facti, cum habuisset Hector occidi.
§ 5.373 AMYCI DE GENTE Amycus filius Neptuni fuit et nymphae Melies, qui a Polluce victus est pyctali certamine. Bebrycia autem ipsa est Bithynia: Sallustius “igitur introrsus prima Asiae Bithynia est, multis antea nominibus appellata”: ipsa enim est et maior Phrygia.
§ 5.374 MORIBUNDUM morienti similem.
§ 5.375 TALIS qualem multitudo loquebatur.
§ 5.376 OSTENDIT melius dixisset 'ostentat'.
§ 5.380 ALACRIS cum 'acer' ubique dicat, 'alacer' tamen non dicit, licet inde nascatur: vitat enim confusionem: unde utrumque non vult dicere. nam 'alacer' nusquam, et iterum 'acris' nusquam dixit. inde est quod etiam pampini supprimit genus, quia dubitatur.
§ 5.383 SI NEMO AVDET horos biaios: argumentatur enim se omnes vicisse, ex eo quod ad certamen nullus accedit.
§ 5.386 REDDI quasi debita promissa, quia ait 'victori velatum auro vittisque iuvencum'.
§ 5.387 HIC GRAVIS tunc. 'gravis' autem aetate vel obiurgatione. CASTIGAT increpat, obiurgat.
§ 5.388 TORO CONSEDERAT HERBAE est verbum de verbo: nam 'torus' a tortis dictus est herbis.
§ 5.389 FRUSTRA ordo est: tantane dona tam patiens sines tolli frustra? sane sciendum, hunc secundum Hyginum, qui de familiis Troianis scripsit, unum Troianorum fuisse, de quo Vergilius mutat historiam.
§ 5.390 TAM PATIENS pro 'tam patienter sines'.
§ 5.391 NOBIS DEUS ILLE MAGISTER 'nobis' non vacat: ut Cicero “qui mihi accubantes”: sed pro 'noster' est positum vitandi [5.propter similitudinem] homoeoteleuti causa.
§ 5.394 ILLE SUB HAEC aut statim: aut post haec.
§ 5.395 SED ENIM GELIDUS aliud pendet ex alio: quare 'hebet'? quia gelidus est: quare gelidus? quia senis.
§ 5.396 EFFETAE exhaustae. et est translatio a mulieribus, quas frequens partus debiles reddit.
§ 5.397 INPROBUS ISTE qui sine certamine postulat praemium.
§ 5.398 ILLA IVVENTAS aut magna, aut quae quondam fuerat.
§ 5.400 NEC DONA MOROR id est non expecto, non moveor donis: hic enim sensus tam superioribus, quam sequentibus congruit. et supra enim ait, se non praemii causa dimicare, sed gloriae, et paulo post bovem victor interemit.
§ 5.401 INMANI PONDERE pro 'inmanis ponderis', more suo, ut “hamis auroque trilicem”.
§ 5.402 QUIBUS quorum instructu.
§ 5.403 FERRE MANUM contendere: nam utraque manus armatur. et 'manum' pro 'manus'. INTENDERE BRACHIA TERGO ligare, ut “intenditque locum sertis”.
§ 5.404 ANIMI TANTORUM hic distinguendum: hoc est virorum fortium, quos aequum non erat magna mirari. unde addidit 'ante omnes stupet ipse Dares': nam stultum est dicere 'tantorum boum', cum dixerit septem.
§ 5.406 LONGEQUE valde, ut: “Tiberinaque longe ostia”.
§ 5.408 VERSAT considerat, ut Sallustius “exercitum maiorum more verteret”, hoc est consideraret.
§ 5.409 SENIOR secundum Varronem 'senior' et 'iunior' comparativi sunt per inminutionem. hinc est “iam senior, sed cruda deo viridisque senectus”: additum enim hoc est ad exprimendum, quid sit 'senior': item Ovidius “inter iuvenemque senemque”. et re vera non convenit hunc satis senem accipi, qui et vincere potest, et uno ictu taurum necare. ergo 'senior' non satis senex, sicut 'iunior' non satis iuvenis, intra iuvenem, sicut 'pauperior' intra pauperem. dicit autem hoc Varro in libris ad Ciceronem.
§ 5.410 CAESTUS ET ARMA hen dia duoin: 'arma' id est caestus.
§ 5.411 TRISTEMQUE HOC IPSO IN LITORE P. aut in quo magister occisus est: aut 'in tristi litore', id est infecundo: Varro enim dicit, sub Eryce monte esse infecundum campum fere in tribus iugeribus, in quo Eryx et Hercules dimicaverunt.
§ 5.412 HAEC GERMANUS 'germanus' est secundum Varronem in libris de gradibus, de eadem genetrice manans, non, ut multi dicunt, de eodem germine, quos ille tantum fratres vocat: secundum quem bene nunc Erycem, Butae et Veneris filium, Aeneae dicit fuisse germanum.
§ 5.413 SANGUINE CERNIS ADHUC F. I. C. non Herculis, quippe victoris, sed Erycis: quae infecerat se tegendo.
§ 5.415 AEMULA NECDUM adversa virtuti. GEMINIS duobus.
§ 5.418 AUCTOR ACESTES huius certaminis scilicet.
§ 5.419 AEQUEMUS PUGNAS id est arma: a sequenti quod praecedit. TIBI 'pro te', ut “tibi deserit Hesperus Oetam”. EXVE proice, solve.
§ 5.421 DUPLICEM AMICTUM id est abollam, quae duplex est, sicut chlamys: Horatius “contra quem duplici panno patientia velat”.
§ 5.426 CONSTITIT hic distinguendum propter vitium, ut sit 'arrectus in digitos'. sed utrum in pedum, an in manuum digitos? est autem hic totus locus de Apollonio translatus.
§ 5.429 PUGNAMQUE LACESSUNT provocant potius, quam gerunt: vel certe inritant.
§ 5.431 MEMBRIS ET MOLE hoc est mole membrorum, ut “molemque et montes”.
§ 5.432 GENVA LABANT proceleumaticus est, quem, ut supra diximus, sic semper ponit, ut cogi possit in dactylum, ut 'genua labant', et “arietat in portas”.
§ 5.433 NEQUIQUAM non profutura victoriae. VULNERA IACTANT ictus.
§ 5.438 TELA ictus. EXIT vitat, declinat, ut de Tarchone “et vim viribus exit”. et hoc verbo bis usus est tantum.
§ 5.439 QUI MOLIBUS URBEM amphibolon est: aut celsam molibus, aut quae molibus oppugnatur.
§ 5.440 SEDET CIRCUM CASTELLA tmesis est, hoc est circumsedet.
§ 5.443 OSTENDIT DEXTRAM aut fiducia virtutis est ostendere quod minaris: aut certe provectus aetatis ostenditur, quae eum ex inproviso ferire non sinit.
§ 5.444 VELOX velociter: nomen pro adverbio.
§ 5.446 VLTRO e contrario: ille enim cadere debuerat.
§ 5.447 GRAVIS GRAVITERQUE figura a similitudine.
§ 5.448 CAVA PINUS id est exesa vetustate: et dicendo 'cava pinus' bene respexit ad aetatem. ERYMANTHO mons Arcadiae Erymanthus.
§ 5.449 IDA IN MAGNA modo non Cretae, sed Phrygiae propter pinus.
§ 5.450 CONSURGUNT STUDIIS in studia.
§ 5.456 PRAECIPITEMQUE DAREN celerem, ut “praecipites vigilate viri”.
§ 5.457 NUNC ILLE SINISTRA 'ille' vacat: nam metri causa additum est: de ipso enim dicit, ut 'creber utraque manu pulsat versatque Dareta'.
§ 5.458 QUAM MULTA GRANDINE NIMBI hypallage: nam debuit dicere, quam multo nimbo grando praecipitatur.
§ 5.460 VERSATQUE DARETA 'Dares Daretis', unde est 'Dareta': et 'Dares Daris', unde est 'Daren', sicut 'Chremes' et 'Chremis' et 'Chremetis'.
§ 5.465 INFELIX consolatio est: unde non dicit 'inbellis', ut fortunae videatur esse quod victus est.
§ 5.467 DIXITQUE vacat 'que' metri causa, et maluit perissologiam facere, quam uti communi syllaba, quae frequens vitiosa est: unde et Terentianus “nec tanta in metris venia conceditur uti”: Graeci enim his utuntur frequenter.
§ 5.468 FIDI AEQUALES Homerus philoi hetairoi.
§ 5.469 UTROQUE in utramque partem.
§ 5.472 VOCATI ACCIPIUNT bene eorum ostendit pudorem: vel quia erant occupati circa amicum, dixit 'vocati'.
§ 5.474 COGNOSCITE TEUCRI habet rationem personarum, quia virtutem eius noverant Siculi.
§ 5.480 EFFRACTOQUE INLISIT IN OSSA CEREBRO hypallage: effregit ossa et inlisit in cerebrum.
§ 5.481 HVMI BOS cur, cum de uno loquatur, hic bovem, alibi iuvencum, alibi taurum appellat? sed videtur pro tempore ac diversitate usus ideoque iuvencum ait. est autem hic pessimus versus in monosyllabum desinens.
§ 5.483 MELIOREM aptiorem: nam animalem hostiam dat.
§ 5.484 CAESTUS ARTEMQUE REPONIT et arma deposuit et arti renuntiavit, id est katalusin fecit.
§ 5.487 INGENTIQUE MANU magna multitudine. MALUM 'malus', arbor navis, generis est masculini: Horatius “nec malus celeri saucius Africo”. et dictus est malus, vel quia habet instar mali in summitate, vel quia quasi quibusdam malis ligneis cingitur, quorum volubilitate vela facilius elevantur.
§ 5.488 TRAIECTO extento: unde transenna dicitur extentus funis: Sallustius “machinato strepitu transenna corona in caput inponebatur”.
§ 5.489 QUO in quam: nam ponit adverbia pro nominibus, ut “genus unde Latinum”.
§ 5.491 CLAMORE SECUNDO sicut supra dixit “magnoque virum se murmure tollit”.
§ 5.493 QUEM MODO id est nuper: nam ut supra diximus, victor fuit duorum. Urbanus vero dicit 'modo' propemodum, paene: nam secundus fuit. alii 'victor' voti compos volunt, ut “rapidusque rotis insistere victor”: optaverat enim ne rediret extremus, ut “hoc vincite cives”.
§ 5.496 CLARISSIME FRATER PANDARE notissime, qui fuit Lycaonis filius. Pandarus autem [5.qui] secundum Homerum Minervae persuasione certamen singulare Menelai et Paridis, cum in eo esset ut Paris vinceretur, iacto telo diremit, quo Menelaum vulneravit. IVSSUS a Minerva.
§ 5.498 SUBSEDIT ACESTES hoc est remansit: 'Acestes' autem pro 'sors Acestis': nec enim proferebatur sors quae remanserat sola. aut certe 'subsedit', delituit: unde et subsessores vocantur qui occisuri aliquem delitescunt: de quo verbo plenius dicturi sumus illo versu “devicta Asia subsedit adulter”.
§ 5.500 FLEXOS INCURVANT mutatione usus est: nam 'curvos inflectunt' debuit dicere.
§ 5.501 PRO SE QUISQUE VIRI pro qualitate roboris sui.
§ 5.503 DIVERBERAT AVRAS scindit.
§ 5.504 ARBORE MALI sic dixit, ut “lustrat Aventini montem”.
§ 5.505 EXTERRITA PINNIS timorem suum pinnis significans: singula enim animalia habent signa, quibus indicant suum timorem: unde ipse de lupo “caudamque remulcens subiecit pavitantem utero”, item de Caco “turbatumque oculis”: hominum enim timorem primi indicant oculi.
§ 5.506 OMNIA PLAVSU alii pinnarum dicunt, sed melius est, spectantum favore: illud enim est incredibile.
§ 5.507 ADDUCTO ARCU TELUM TETENDIT hypallage est: nam adducitur telum et arcus intenditur.
§ 5.509 MISERANDUS qui perfecta re difficiliore victoria caruit.
§ 5.511 INNEXA PEDEM innexum pedem habens.
§ 5.513 TUM deinde. et est adverbium ordinis: nam 'tunc' temporis est. ARCU CONTENTA PARATO T. T. contento arcu tela tenens parata.
§ 5.514 IN VOTA VOCAVIT nam apud Lycios colitur quasi heros.
§ 5.516 NIGRA SUB NUBE id est alta.
§ 5.517 VITAMQUE RELIQUIT IN ASTRIS unde sumpserat vitam, ut “hinc hominum pecudumque genus, vitaeque volantum”. sane sciendum hunc totum locum ab Homero esse sumptum: unde inanis est vituperatio Aeneae, quod suspenderat avem maternam. nam et res est translata simpliciter: et quamcunque suspendisset avem, in hanc incideret vituperationem: nulla enim avis caret consecratione, quia singulae aves numinibus sunt consecratae. quamquam Urbanus dicat, matrem citius potuisse placari.
§ 5.521 ARTEMQUE PATER ARCUMQUE SONANTEM culpat hoc Vergiliomastix: artem enim in vacuo aere ostendere non poterat: quamquam dicant periti posse ex ipso sagittariorum gestu artis peritiam indicari.
§ 5.522 OBICITUR superius de his particulis secundum Iubam artigraphum tractavimus; sed dicunt alii istas monosyllaborum ratione vel produci vel corripi. sane sciendum naturae esse ut breves sint: euphoniae vel Iubae ratione in conpositione producuntur, si tamen 'i' sequatur, quae licet non sit consonans, potest tamen in declinatione pro consonante haberi.
§ 5.523 AVGURIO MONSTRUM 'augurium' dictum quasi 'avigerium', id est quod aves gerunt. et bene de sagitta dixit 'augurium', quae habet pennas: quamquam omnia ad unum congesserit locum: monstrum, augurium, auspicium, oraculum.
§ 5.524 SERA gravia: Sallustius “serum enim bellum in angustiis futurum”, id est grave. et quod inprobant vates Aeneas amplectitur, deceptus augurii similitudine quod apud Troiam probaverat pater, ut “stella facem ducens”.
§ 5.525 LIQUIDIS IN NUBIBUS nubes pro aere posuit: nubes enim liquidae esse non possunt.
§ 5.527 CEV SAEPE REFIXA poetice dixit secundum publicam opinionem: nam ut Lucretius dicit, ventus altiora petens, aetherium ignem secum torquet, qui tractus imitatur stellas cadentes.
§ 5.529 ATTONITIS ANIMIS intentis, stupefactis per tonitrua, quae semper cohaerent caelestibus ignibus.
§ 5.530 NEC MAXIMUS OMEN ABNVIT AENEAS amplexus est et probavit, non secundum augurum disciplinam dixit ad se non pertinere: nam nostri arbitrii est visa omnia vel inprobare, vel recipere.
§ 5.533 SUME PATER praecipe: nam verbum est iurisconsultorum, quo utuntur quotiens legatum non ab herede †certamen datur, sed est in accipientis arbitrio.
§ 5.534 EXSORTEM akleron, sine sorte.
§ 5.535 ANCHISAE MUNUS quod Cisseus rex Thraciae, secundum Vergilium pater Hecubae, ut “Cisseis regina Parin creat”, Anchisae aliquando donaverat.
§ 5.536 INPRESSUM SIGNIS inpressa signa habentem, id est emblemata.
§ 5.539 VIRIDANTI species participii sine verbi origine, temporis praesentis.
§ 5.540 PRIMUM ANTE OMNES unum vacat. APPELLAT vel dicit, vel salutat: Sallustius Iugurtha “adveniens Volux quaestorem appellat”.
§ 5.541 PRAELATO INVIDIT HONORI id est praelatum honorem.
§ 5.543 PROXIMUS post Eurytionem. DONIS ad dona.
§ 5.544 EXTREMUS ostendit hos sua munera percepisse, Acesten vero sumpsisse praecipua.
§ 5.545 NONDUM CERTAMINE MISSO de peractis loquitur rebus: unde debuit dicere 'vocavit' et 'fatus est'. ergo aut tempus est pro tempore: aut sic refert, ut videatur non de praeterito loqui, sed actum praeteriti temporis ponere et referre.
§ 5.546 CUSTODEM AD SESE secundum Tullium qui dicit ad militiam euntibus dari solitos esse custodes, a quibus primo anno regantur: unde ait de Pallante “sub te tolerare magistro militiam et grave Martis opus”. INPUBIS IVLI ab eo quod est 'hic pubis': nam quod ait Sallustius “puberes omnes interfici iubet”, venit ab eo quod est 'puber'. et sunt ista communis generis, si referantur ad singulos. multitudo autem si dicatur, generis tantum feminini est, ut 'haec pubes'.
§ 5.547 FATUR AD AVREM sequitur et 'dic ait': unde sicut et in tertio diximus, unum vacet necesse est.
§ 5.552 CAMPOS IVBET ESSE PATENTES discessu populi iubet fieri campos patentes.
§ 5.553 INCEDUNT PUERI aut poetica licentia confundit aetates, ut modo pueros, modo iuvenes dicat: nam ait 'una acies iuvenum': aut certe secundum quosdam sequenti distinctione mutata, magistros pueros dicit, sequentes vero maturioris aetatis.
§ 5.554 QUOS OMNIS EVNTES quos euntes omnis turba fremit, id est cum favore prosequitur.
§ 5.556 TONSA COMA 'tonsa' composita: nam proprie comae sunt non caesi capilli. PRESSA CORONA id est galea. et sermone Homeri usus est: nam galeam stephanen dixit. et re vera corona non potest intellegi, cum sequatur 'galeam ante pedes proiecit inanem'. sed alii dicunt potuisse eos galeas habere coronatas. Baebius tamen Macer dicit, a Caesare Augusto pueris qui luserant Troiam, donatas esse galeas et bina hastilia: ad quod Vergilium constat adludere.
§ 5.558 IT PECTORE SUMMO sic legendum, ne sit soloecismus. et rei inanimali dedit motum dicendo 'it'. 'summum' autem 'pectus' ait pectoris et colli confinium.
§ 5.560 TRES EQUITUM NUMERO TURMAE rem Romanae militiae suo inserit carmini. nam constat primo tres partes fuisse populi Romani: unam Titiensium a Tito Tatio, duce Sabinorum, iam amico post foedera: alteram Ramnetum a Romulo: tertiam Lucerum, quorum secundum Livium et nomen et causa in occulto sunt. Varro tamen dicit, Romulum dimicantem contra Titum Tatium a Lucumonibus, hoc est Tuscis, auxilia postulasse. unde quidam venit cum exercitu: cui, recepto iam Tatio, pars urbis est data: a quo in urbe Tuscus dictus est vicus. Horatius “ac Tusci turba impia vici”. ergo a Lucumone Luceres dicti sunt. sic autem in tres partes divisum fuisse populum Romanorum constat, ut etiam qui praeerant singulis partibus, tribuni dicerentur: unde etiam sumptus, quos dabant populo, tributa nominarunt. TERNI DUCTORES more suo: hoc est tres.
§ 5.561 DUCTORES PUERI hic quidam distingunt, ut diximus supra.
§ 5.562 PARIBUSQUE MAGISTRIS et hoc adludit: nam hodieque equitum dicuntur magistri.
§ 5.564 POLITE PROGENIES illum dicit quem supra a Pyrrho introduxit occisum; de quo Cato in originibus dicit, quod ad Italiam venerit et segregatus ab Aenea condiderit oppidum Politorium a suo nomine.
§ 5.565 QUEM THRACIUS ALBIS PORTAT EQUUS cum tres dixerit duces, duorum equos commemorat. sed aut praetermisit quod ut consequeretur necesse erat: nec enim unus pedes esse poterat: aut illo reddidit loco, ut 'cetera pubes senioris Acestae fertur equis'. quamquam multi distinctione mutata tres equos commemorent, ut sit plena 'equus bicolor maculis', et de alio dicatur 'vestigia primi alba pedis', id est primorum pedum vestigia, et 'frontem albam ostentabat alter'.
§ 5.568 GENUS UNDE ATII DUXERE LATINI propter Atiam dicit, matrem Augusti, de qua Antonius ait “Aricina mater”: vult enim eius etiam maternum esse genus antiquum.
§ 5.570 EXTREMUS quantum ad numerum spectat.
§ 5.573 CETERA TRINACRII cetera pubes equis Acestae fertur.
§ 5.575 PAVIDOS gloriae cupiditate sollicitos, ut “corda pavor pulsans”.
§ 5.579 FLAGELLO virga quae sonat in morem flagelli.
§ 5.581 CHORIS aciebus. VOCATI ictu virgae.
§ 5.586 ET NUNC TERGA FUGA NUDANT tria quae in bellis geruntur, cuncta commemorat: fugam, pugnam, pacem.
§ 5.588 LABYRINTHUS locus apud Cretam factus a Daedalo perplexis parietibus, ubi Minotaurus inclusus est.
§ 5.589 PARIETIBUS TEXTUM CAECIS ITER hypallage est: caecum iter intextis parietibus. ANCIPITEM DOLUM perplexum errorem.
§ 5.591 FRANGERET deciperet, falleret. est autem versus Catulli.
§ 5.593 INPEDIUNT inplicant, intexunt: quod est a vestibus tractum.
§ 5.594 DELPHINUM aut venit ab eo quod est 'delphin, delphinis, a delphine': aut 'delphinum' pro 'delphinorum' posuit. MARIA UMIDA Homerus hugra keleutha.
§ 5.595 CARPATHIUM mare est inter Aegyptum et Rhodum, ab insula Carpatho illic posita dictum. nec mirandum duas eum posuisse conparationes, cum et in secundo hoc fecerit, ut “in segetem veluti cum flamma furentibus austris incidit, aut rapidus montano flumine torrens”, et in georgicis tres ponat conparationes, ut “frigidus ut quondam silvis inmurmurat auster, ut mare sollicitum stridit refluentibus undis, aestuat ut clausis rapidus fornacibus ignis”.
§ 5.597 PRIMUS ASCANIUS generis ordinem docet, ut in primo diximus.
§ 5.598 RETTULIT innovavit quod ante iam fecerat. PRISCOS LATINOS ita dicti sunt qui tenuerunt loca, ubi Alba est condita.
§ 5.600 PORRO post longum intervallum: et est adverbium temporis.
§ 5.602 TROIAQUE NUNC PUERI T. D. A. ut ait Suetonius Tranquillus, lusus ipse, quem vulgo pyrrhicham appellant, Troia vocatur, cuius originem expressit in libro de purorum lusibus.
§ 5.603 HAC CELEBRATA TENUS tmesis est, hoc est hactenus. et hic sermo, quantum ad artem spectat, duas continet partes orationis, ut 'hac' pronomen sit, 'tenus' praepositio, sicut “pube tenus” et “crurum tenus”; sed iam usus obtinuit ut pro una parte habeatur. ergo adverbium est: omnis enim pars orationis cum desierit esse quod est, in adverbium migrat: et est temporis, nam 'hucusque' significat.
§ 5.604 HIC PRIMUM sequitur enim Palinuri mors vel Miseni.
§ 5.606 IRIM DE CAELO M. S. I. ex magna parte servatur, ut Mercurius ad concordiam, Iris ad discordiam mittatur: unde et Iris dicta est quasi eris. falsum est autem quod dicitur ministra esse tantum dearum, cum et a Iove plerumque mittatur, ut “aeriam caelo nam Iuppiter Irim dimittit, germanae haud mollia iussa ferentem”.
§ 5.607 VENTOSQUE ADSPIRAT EVNTI ut de Mercurio “voca zephyros”. et bene Irim mittit, quae fit de nubibus, quarum dea est Iuno.
§ 5.609 PER MILLE COLORIBUS ARCUM aut subaudis 'factum': aut antiptosis est 'mille colorum', hoc est multicolorum.
§ 5.610 NULLI VISA ad ipsum retulit numen: nam arcus semper videtur: quem non Irim, sed viam Iridis dixit. alii celeritatis esse volunt 'nulli visa'. notandum sane etiam de Iride arcum genere masculino dicere Vergilium: Catullus et alii genere feminino ponunt, referentes ad originem, sicut 'haec cattus' et 'haec gallus' legimus,
§ 5.611 CONSPICIT INGENTEM CONCURSUM quia ait supra “undique conveniunt Teucri mixtique Sicani”. 'concursum' autem circa ludicra.
§ 5.612 DESERTOSQUE VIDET PORTUS a viris scilicet.
§ 5.613 IN SOLA deserta: Terentius “venit meditatus alicunde ex solo loco”. ACTA mutato e in a superiori accentum damus, ut Helene Helena, Kirke Circa. ergo quoniam et akte Graecum est, cum 'acta' facit, paenultima debet habere accentum: sed propter differentiam commutatur, ne non secreta et amoena litorum, sed participialiter acta significet.
§ 5.615 ASPECTABANT FLENTES multi 'flentes heu' distingunt, ut sit 'miserabiliter flentes', et a persona dicatur poetae. alii 'heu' a mulieribus dictum accipiunt.
§ 5.619 FACIEMQUE DEAE VESTEMQUE REPONIT duo diversa uno sermone conclusit.
§ 5.620 TMARII DORYCLI Thracii: Tmarus enim est mons Thraciae. et bene suadentis commendatur auctoritas.
§ 5.622 AC SIC DARDANIDUM M. S. M. I. 'sic' aut mutato habitu, aut ista dictura.
§ 5.623 O MISERAE magna utitur arte persuadendi, ut non ex abrupto quod persuadere vult dicat, sed circumstantiis illuc descendat.
§ 5.625 EXITIO non regno.
§ 5.626 SEPTIMA POST TROIAE E. I. V. A. atqui et Dido dixit 'nam te iam septima portat omnibus errantem terris et fluctibus aestas'. de qua re quidam hoc dicunt, quod Aeneas apud Carthaginem paucis diebus fuerit: nam ait 'cum subito adsurgens fluctu nimbosus Orion', qui oritur, ut Sallustius dicit, iuxta solis aestivi pulsum: item ait 'dum pelago desaevit hiems et aquosus Orion', ut hiemem pro tempestate posuerit: secundum quod Carthagini paucis fuerit diebus. sed illud occurrit 'nunc hiemem inter se luxu, quam longa, fovere'. et hoc quidam sic purgant, ut dicant potuisse fieri, ut intra anni metas et ad Africam venerit, et inde navigaverit. sed istis occurrit quod in primo ait 'septima aestas', unde apparet hanc octavam fuisse: quod et ab Anchisae morte indicat annus impletus. ergo constat quaestionem hanc unam esse de insolubilibus, quas non dubium est emendaturum fuisse Vergilium.
§ 5.627 CUM TERRAS OMNES quia peragraverat multa.
§ 5.628 SIDERAQUE EMENSAE FERIMUR aut tempestates ait, quae ortu vel occasu siderum saepe nascuntur: aut provincias, quae sideribus subiacent, ut “Aethiopum versemus oves sub sidere cancri”. PER MARE MAGNUM procellosum: Lucretius “suave mari magno”.
§ 5.629 SEQUIMUR FUGIENTEM ut alibi “iam tandem Italiae fugientis prendimus oras”. et re vera nullus sequitur nisi quod fugit. VOLVIMUR non dixit 'navigamus'.
§ 5.630 HIC ERYCIS FINES argumentum a facili. et est necessaria antithesis, ut opportunitate meliorum praesentium animi a futuris incertis avertantur.
§ 5.631 MUROS IACERE pro 'fundamenta iacere': nam muri 'duci' dicuntur.
§ 5.632 NEQUIQUAM qui non proderant, cum essent fatorum comites.
§ 5.634 HECTOREOS AMNES quemadmodum vidit sibi patriae recordatione finxisse: aut non continget mihi videre flumina.
§ 5.635 INFAVSTAS mali ominis.
§ 5.636 NAM MIHI CASSANDRAE non cui credere non debebant, sed cui cum sua pernicie non crediderant.
§ 5.638 IAM TEMPUS AGI RES id est Troiam fieri.
§ 5.639 MORA PRODIGIIS ecce prodigium de bono. et argumentatur ad incendium navium, aras ardere Neptuni: quas ideo quattuor dicit, quia singuli duces navium, qui certaverant, singulas posuerant. nam contrarium est “numero deus inpare gaudet”. alii tamen dicunt a Cloantho esse positas, qui promiserat supra.
§ 5.640 DEUS IPSE maris, vel cuius sunt naves.
§ 5.641 INFENSUM IGNEM id est ipsa infensa.
§ 5.645 TOT aut multorum: aut supra dictorum, ut “quinquaginta illi thalami spes tanta nepotum”.
§ 5.646 NON BEROE VOBIS non est dissuasio, ut quidam putant, sed magis hortatur persuadendo numinis auctoritate. RHOETEIA a Rhoeteo promunturio.
§ 5.647 DIVINI SIGNA DECORIS omnia colligit, quibus numina cognoscuntur: ut “namque haud tibi vultus mortalis, nec vox hominem sonat, o dea certe”.
§ 5.648 SPIRITUS odor, ut “divinum vertice odorem spiravere”.
§ 5.649 VEL GRESSUS EVNTI ut “et vera incessu patuit dea”.
§ 5.654 PRIMO ANCIPITES antequam numen agnoscerent. OCULISQUE MALIGNIS pro ipsae malignae.
§ 5.655 MISERUM INTER A. P. T. aut magnum, ut Terentius “eam misere amat”: aut 'miserum', quo fiebant miseriores, cum eis regna negarentur.
§ 5.663 PICTAS ABIETE PUPPES in abiete pictas, sive 'abiete' hoc est, quae erant de abiete.
§ 5.665 EVMELUS Latinus accentus est, translato nomine in Latinum.
§ 5.669 CASTRA ut “nos castra movemus”, id est classem. MAGISTRI custodes: Terentius “me filiis relinquunt quasi magistrum”.
§ 5.670 QUIS FUROR ISTE NOVUS quasi ad furentes loquitur: unde ne tum quidem agnitus, cum dixisset 'en ego vester Ascanius: galeam proiecit inanem'. 'novus' autem est aut magnus, aut inopinatus. QUO TENDITIS id est quid habetis intentionis?
§ 5.672 VESTRAS SPES VRITIS navibus enim ad regna tendebant.
§ 5.673 INANEM concavam, vacuam, sine capite. LUDO per ludum.
§ 5.679 EXCUSSAQUE PECTORE IVNO EST furoris causa, non furor.
§ 5.680 IDCIRCO quia furor desierat.
§ 5.681 VDO SUB ROBORE [5.vel] vicino aquis.
§ 5.682 STUPPA secundum antiquam orthographiam: nam 'stippa' dicta est a stipando: abusive etiam linum dicimus. TARDUM densum, crassum: nam ignem solet fumus praeire: unde 'tardum' ad densitatem retulit.
§ 5.683 CORPORE navium, ut “et dissice corpora ponto”. DESCENDIT PESTIS incendium: more suo. et declamavit per contrarium: nam ignis superiora semper petit.
§ 5.684 FLUMINA PROSUNT id est vis aquae.
§ 5.685 TUM PIUS AENEAS UMERIS RESCINDERE VESTEM et notant quidam quod damnum quattuor navium vir fortis et rex inpatienter doleat. sed magis illud considerandum est, quod ait supra Ascanius 'vestras spes uritis': ut non damnum doleat, sed spem navigationis ereptam.
§ 5.687 IVPPITER OMNIPOTENS figuratis agit coloribus: nec enim re vera hoc agit, ut pereat, sed agit oblique ut restinguatur incendium. bene autem 'si' ubique interponit: hic enim est optimus ductus, qui agentis voluntatem latenter ostendit. EXOSUS antiqui et 'odi' dicebant et 'osus sum': hinc est 'exosus', quo utimur, licet iam 'osus sum' non dicamus. odi autem et praesens est et praeteritum. AD UNUM nullo excepto.
§ 5.688 SI QUID PIETAS ANTIQUA L. R. H. aut si tibi cara pietas praestat aliquid humanis laboribus: aut si quid meremur propter pietatis cultum, ut “parce pio generi”, hoc ipsum remunerare: aut certe, quod est melius, si vel respicit res humanas pietas, quae de terris olim recessit.
§ 5.690 RES ERIPE LETO superflua acyrologia est.
§ 5.691 QUOD SUPEREST quod congrue sequitur.
§ 5.694 SINE MORE sine exemplo. TONITRUQUE T. ablativus hic incertus est utrum a neutro indeclinabili veniat 'hoc tonitru', ut 'hoc cornu': nam inde est “fractaeque tonitrua nubis”, ut 'cornua': an a masculino secundum quartam declinationem: hinc enim est “tonitrus agis et mea fulmina torques”.
§ 5.695 ARDVA TERRARUM periphrasis montium. AETHERE TOTO pro aere posuit.
§ 5.697 MADESCUNT ROBORA aut umectantur: aut resolvuntur in cinerem: quod naturale est post incendium.
§ 5.703 FATORUM oraculorum.
§ 5.704 TUM SENIOR NAUTES bene daturum consilium et ab aetate et a prudentia et a religione commendat. quod autem dicit 'Pallas quem docuit', propter illud quod supra diximus, fingitur, quia ipse Romam Palladium detulit: unde Nautiorum familia Minervae sacra retinebat: quod etiam Varro docet in libris quos de familiis Troianis scripsit. UNUM praecipuum. TRITONIA PALLAS pro uno proprio duo antonomasiva.
§ 5.705 REDDIDIT ARTE id est virtute, apo tes aretes.
§ 5.706 RESPONSA DABAT laus consilii. VEL QUAE PORTENDERET IRA MAGNA DEUM quae praesignificabat. 'magna ira deum' id est Iuno, ut et alibi “caelestum vis magna iubet”.
§ 5.708 SOLATUS VOCIBUS INFIT id est solatur et infit: nam 'solans' debuit dicere, sicut sequens eius indicat consolatio.
§ 5.710 QUICQUID ERIT ut ait “fuerit quodcumque, fatebor”. FERENDO EST dum fertur: modus gerundi est a passivo.
§ 5.711 EST TIBI iam hoc consilium est: id est habes. DIVINAE STIRPIS praeter Dardanum a Criniso fluvio.
§ 5.712 VOLENTEM voliturum: nam velle habet. VOLENTEM] voliturum: nam non iam vult.
§ 5.713 SUPERANT supersunt, superfluunt. dicit autem non tantum debiles, sed etiam nolentes iuvenes: unde sequitur 'longaevosque senes': nec enim adderet 'que', nisi supra iuvenes dixisset. item expressius 'et quicquid tecum invalidum metuensque pericli est'.
§ 5.714 PERTAESUM MAGNI INCEPTI ut “si non pertaesum thalami taedaeque fuisset”.
§ 5.718 PERMISSO NOMINE ab Aceste scilicet. dicta autem Acesta Segesta.
§ 5.720 TUM VERO nam et ante ea cogitaverat, ut “pectore curas mutabat versans”. ANIMUM DIDUCITUR Graeca figura, ut 'mentem laesus'.
§ 5.721 ET NOX ATRA POLUM quasi maior causa cogitationis, ut “et sub noctem cura recursat”. BIGIS proprie modo: nam “rorifera tenuaverat aera biga” abusive est.
§ 5.722 CAELO FACIES DELAPSA PARENTIS aut secundum quod supra diximus, quia animae caelum tenent, simulacra vero apud inferos sunt: aut ad errorem pertinet somnii; nam et 'visa' ait: aut certe intellegamus a Iove missam potestatem aliquam, quae se in Anchisae converteret vultum, ut religiosus videretur; nam et ipse dicit 'imperio Iovis huc venio' et infert 'Elysiumque colo'.
§ 5.725 CARE MAGIS pro 'carior'. bene autem addidit 'dum vita manebat': nulla enim est vita post mortem: ut ostendat vita fuisse cariorem.
§ 5.726 IMPERIO IOVIS ab auctoritate, ut “ipse deum tibi me claro dimittit Olympo regnator”.
§ 5.728 NAUTES DAT SENIOR ut solet hic denuo iisdem usus est sermonibus: nam ait 'tum senior Nautes'.
§ 5.730 ATQUE ASPERA CULTU quod in nono latius exsequitur “natos ad flumina primum deferimus”, usque “at patiens operum”.
§ 5.731 DEBELLANDA TIBI bello perdomanda. et bene victoriam, non bella sola praedicit, in quibus esse poterat terror.
§ 5.732 AVERNA PER ALTA ut 'Gargarus Gargara', ut 'Tartarus Tartara', 'Maenalus Maenala' pluraliter, ita 'Avernus Averna'.
§ 5.733 NON ME IMPIA NAMQUE propter facilitatem.
§ 5.734 AMOENA 'amoena' sunt loca solius voluptatis plena, quasi 'amunia', unde nullus fructus exsolvitur: unde etiam nihil praestantes 'inmunes' vocamus.
§ 5.735 PIORUM CONCILIA ELYSIVMQUE COLO elysium est ubi piorum animae habitant post corporis animaeque discretionem: unde et 'interitus' dicitur res 'inter' animam et corpus 'veniens'. ergo elysium apo tes luseos, ab absolutione: quod secundum poetas in medio inferorum est suis felicitatibus plenum, ut “solemque suum sua sidera norunt”. secundum philosophos elysium est insulae fortunatae, quas ait Sallustius inclitas esse Homeri carminibus, quarum descriptionem Porphyrius commentator dicit esse sublatam: secundum theologos circa lunarem circulum, ubi iam aer purior est: unde ait ipse Vergilius “aeris in campis”, item Lucanus “non illuc auro positi, nec ture sepulti perveniunt” (9.10).
§ 5.737 TUM GENUS OMNE TUUM ET Q. D. M. D. hae sunt causae, propter quas Aeneas descendit ad inferos: generis agnitio, et civitatis nomen, quod ei nullus umquam praedixerat, sed solus indicat pater. latet enim, ut supra diximus, verum urbis nomen: unde ei pater quasi pro mysterio et adfectione ait “illa inclita Roma”. et nomen quidem Romae a poeta dictum est; nam verum urbis nomen, ut dictum est, latet.
§ 5.738 TORQUET MEDIOS NOX UMIDA CURSUS E. M. S. E. O. A. A. dies est plenus, qui habet horas viginti quattuor: nam et nox pars diei est. dicimus autem diem a parte meliore: unde et usus est, ut sine commemoratione noctis numerum dicamus dierum. hic autem dies secundum Aegyptios inchoat ab occasu solis, secundum Persas ab ortu solis, secundum Etruscos et Athenienses a sexta hora diei, secundum Romanos a media nocte: et hos nunc secutus ait 'medios cursus nox torquet et me saevus equis oriens adflavit anhelis'. haec autem plene exsequuntur et Cicero in auguralibus et Aulus Gellius in libris noctium Atticarum. hoc etiam illa res iuris indicat, quod cum tribunum plebi abnoctare ab urbe non liceret, licebat tamen exire post noctem mediam et ante mediam reverti.
§ 5.739 SAEVUS ORIENS solem dicit, cuius lux est umbris inimica: unde Lucanus “et medio feriere die” (6.744). est autem physicum: nam pereunt umbrae solis adventu.
§ 5.741 AENEAS QUO DEINDE RVIS?? ordo est: Aeneas deinde 'quo ruis?'
§ 5.742 QUEM FUGIS?? quasi ignorans rationem, qua fugeret.
§ 5.744 CANAE aut antiquae, aut propter ignis favillas.
§ 5.745 FARRE PIO vel quia exinde sacrificabant: vel quia mos fuit apud maiores ut divinum ignem farre servarent: qui si durasset in alterum diem, eum aptum agendis rebus significabant. 'far' autem frumenti certa species est, sicut adoreum.
§ 5.746 PRIMUM principem.
§ 5.749 HAVD MORA hoc est quod ait 'et coniunge volentem'. NEC IVSSA voluntatem, ut supra “infandum regina iubes renovare dolorem”: aut certe quae Iuppiter iusserat.
§ 5.750 TRANSCRIBUNT URBI MATRES Romani moris verbum est: 'transcripti' enim in colonias deducebantur. URBI ad urbem.
§ 5.751 DEPONUNT quasi de navibus. ANIMOS NIL MAGNAE L. E. aut Aeneas deponit eos qui nulla gloriae cupiditate tanguntur: aut hi qui erant transcripti, id est matres et volentium multitudo, deponunt animos, id est summittunt inertiae.
§ 5.753 ROBORA NAVIGIIS melius hic distinguitur.
§ 5.754 EXIGVI NUMERO SED BELLO VIVIDA VIRTUS transiit ad rem a numero.
§ 5.755 URBEM DESIGNAT ARATRO quem Cato in originibus dicit morem fuisse. conditores enim civitatis taurum in dexteram, vaccam intrinsecus iungebant, et incincti ritu Gabino, id est togae parte caput velati, parte succincti, tenebant stivam incurvam, ut glebae omnes intrinsecus caderent, et ita sulco ducto loca murorum designabant, aratrum suspendentes circa loca portarum. unde et territorium dictum est quasi terriborium tritum bubus et aratro.
§ 5.757 GAVDET REGNO TROIANUS ACESTES suo: nomine enim eius fuerat civitas appellata.
§ 5.758 INDICITQUE FORUM id est tempus et locum designat agendorum negotiorum, qui conventus vocatur. 'indicit' autem verbum iuris est. et per hoc potentem vult significare civitatem. ET PATRIBUS DAT IVRA VOCATIS dat condendi iuris potestatem his quos appellaverat patres: aut certe vocatis patribus iura distribuit. hi autem, ut Sallustius dicit, “vel aetate vel curae similitudine patres appellati sunt”. senatores autem alii a senecta aetate, alii a sinendo dictos accipiunt: ipsi enim agendi facultatem dabant per senatus consulta.
§ 5.759 ERYCINO IN VERTICE Eryx mons Siciliae supra Drepanum, ubi fuit templum Veneris Erycinae.
§ 5.760 IDALIAE Cypriae. SACERDOS alii ad tumulum, alii inverso ordine ad templum referunt, ut lucus tantum tumulo detur Anchisae, ut in bucolicis “inducite fontibus umbras pastores”: nemora enim aptabant sepulcris.
§ 5.768 VISA MARIS FACIES ut alibi “mene salis placidi vultum”. vult autem istos aspectum quoque maris horrere.
§ 5.769 FUGAE profectionis.
§ 5.772 ERYCI ET TEMPESTATIBUS bene iunxit: procellae enim aut de fluminibus, aut de montibus fiunt, quas peripnoias dicunt, vulgo †peripenas appellant.
§ 5.773 SOLVIQUE EX ORDINE FUNEM ordo est: iubet caedere ex ordine, id est rite peragi sacrificium, et sic solvi funem: sic in septimo “Phrygiamque ex ordine matrem invocat”, id est rite. 'funem' autem quo naves ad terram ligantur.
§ 5.774 TONSAE OLIVAE comptae, minutis frondibus.
§ 5.775 PROCUL IN PRORA in parte extrema.
§ 5.780 EFFUNDIT PECTORE QUESTUS hoc est cum dolore, ut ait “funditque preces rex pectore ab imo”.
§ 5.782 PRECES DESCENDERE AD OMNES si quid invidiae est in humillimis precibus, inputandum †in nomina Iunoni. nam 'omnes' dicendo etiam humiles significat: unde ait etiam descendere.
§ 5.783 QUAM NEC LONGA DIES id est longum tempus: de quo licet melius feminino genere dicamus, tamen et masculino dicimus: nam de certo die masculino tantum utendum est, ut 'natalis meus dies est'. PIETAS NEC MITIGAT aut Troianorum, quia pii sunt: aut certe propter illud “Iunoni Argivae iussos adolemus honores”, quasi quae nec sacrificiis placaretur.
§ 5.784 INFRACTA valde fracta, ut “Turnus ut infractos adverso Marte Latinos”.
§ 5.785 MEDIA DE GENTE id est totius gentis potentem. EXEDISSE muliebriter dictum: nam inde est quod sequitur 'cineres atque ossa peremptae'. sane 'edo' habet et rectam, sed antiquam declinationem, ut 'edo edis edit', et anomalam, ut 'edo es est': quarum secunda et tertia personae longae sunt propter differentiam 'sum es est'. 'edit' autem in praeterito producitur 'edi edisti edit', ut 'legit'.
§ 5.788 CAVSAS TANTI SCIAT ILLA FURORIS bene supprimit: contra ipsam enim sunt quae Iuno in decimo exsequitur, ut 'me duce Dardanius Spartam expugnavit adulter'.
§ 5.790 QUAM MOLEM ut alibi “et tantas audetis tollere moles”.
§ 5.791 NEQUIQUAM aut sine causa, id est nulla extante ratione: aut 'nequiquam' quantum ad eius pertinet mentem: unam enim navem ex omnibus vertit. unde ait Iuno 'quae potui infelix'.
§ 5.792 IN REGNIS HOC AVSA TUIS ut alibi “non illi imperium pelagi saevumque tridentem”. ACTIS furore conpulsis, ut “reginam Allecto stimulis agit undique Bacchi”.
§ 5.795 IGNOTAE ignobili, ut “nam saepe favos ignotus adedit stellio”: et dixit ignotam Italiae conparatione: nam ignota non erat ad quam bis Troiani venerant.
§ 5.797 VELA TIBI id est per regnum tuum.
§ 5.798 SI CONCESSA PETO siquidem: nam modo 'si' confirmantis est. agit autem a possibili.
§ 5.800 FAS OMNE EST fas te est, hoc est possibile est, 'meis regnis fidere': nam 'fido' dativum tantum regit.
§ 5.801 UNDE GENUS DUCIS ut diximus supra, quia feliciter est navigaturus Aeneas, Venerem dicit a mari procreatam. et ut fert fabula, Caelus pater fuit Saturni. cui cum iratus filius falce virilia amputavit, delapsa in mare sunt: de quorum cruore et maris spuma nata dicitur Venus: unde et Aphrodite dicitur, apo tou aphrou. sed hoc habet ratio: omnes vires usu venerio debilitantur, qui sine corporis damno non geritur: unde fingitur Venus nata per damnum; de mari autem ideo, quia dicunt physici sudorem salsum esse, quem semper elicit coitus. unde etiam myrtus ei consecrata est, quae litoribus gaudet, ut ait “litora myrtetis laetissima”. ideo autem diximus 'Caelus pater', ut deus significaretur: nullus enim deus generis neutri est. nam caelum genere neutro elementum significat. MERVI QUOQUE etiam praestiti, ut “nec te regina negabo promeritam”. alii dicunt 'militavi', ut “aere merent parvo”.
§ 5.802 RABIEM TANTAM CAELIQUE MARISQUE ut in primo legimus.
§ 5.803 IN TERRIS etiam in terris: nam augmentum est.
§ 5.808 IN MARE SE XANTHUS omnia haec Homeri sunt.
§ 5.809 NEC DIS NEC VIRIBUS AEQUIS id est diis iniquis, hoc est adversis: litotes figura. aut 'non aequis' non aequali favore: plures enim Graecis favebant. de matribus autem, id est Thetide et Venere, intellegere non possumus, quia et Thetide melior Venus est, et ei praesenti derogare nollet.
§ 5.810 CUPEREM CUM VERTERE AB IMO quod proprium eius est, ut “magnoque emota tridenti fundamenta quatit”. hinc ut supra diximus, enosikhthon dictus est. et fecit augmentum, cum se praestitisse dixit iratum.
§ 5.813 PORTUS ACCEDET hic distinguendum, ne sit contrarium Veneris petitioni, quae ait 'liceat Laurentem attingere Thybrim'.
§ 5.814 AMISSUM QUEM GURGITE QUAERES Misenum dicit, de quo legimus “inter saxa virum spumosa inmerserat unda”.
§ 5.815 UNUM PRO MULTIS Palinurum significat: nam falsum erit si unum voluerimus accipere: duos enim constat occisos, Misenum et Palinurum.
§ 5.816 LAETA PERMULSIT permulsit et laeta fecit, ut “animumque labantem inpulit”: aut certe perpetuum est epitheton Veneris.
§ 5.817 SPUMANTIA FRENA spumas moventia.
§ 5.818 FERIS equis, ut “inque feri curvam conpagibus alvum”.
§ 5.822 VARIAE COMITUM FACIES aut beluas dicit marinas secundum naturam: aut poetice deos marinos. INMANIA CETE to ketos kai ta kete, ut belos bele: nam Latine sic declinari non potest. nullum enim apud nos animal generis neutri est: nisi forte 'hic cetus, huius ceti' dicamus, quod nusquam lectum est; nam dicuntur canes marini.
§ 5.823 ET SENIOR GLAUCI CHORUS Glaucus Anthedonius piscator fuit. qui cum captos pisces supra herbam abiecisset et eos recepisse vidisset quam amiserant vitam, intellecta herbarum potentia, esu earum in deum mutatus est: cuius hic chorum ideo senem dicit, quia etiam ipse senex fuerat. aut certe seniorem dicit propter spumarum colorem, sicut paene omnes dii finguntur esse marini. INOVSQUE PALAEMON Melicerta Inus filius. et notandum patronymicon a matre in auctore idoneo.
§ 5.824 PHORCIQUE EXERCITUS OMNIS di qui sub Phorco agunt. hic autem Phorcus dicitur Thoosae nymphae et Neptuni filius. ut autem Varro dicit, rex fuit Corsicae et Sardiniae: qui cum ab Atlante rege navali certamine cum magna exercitus parte fuisset victus et obrutus, finxerunt socii eius eum in deum marinum esse conversum.
§ 5.825 LAEVA TENET THETIS satis prudenter sexum debiliorem sinistrae adplicat parti.
§ 5.826 NISAEE media diphthongos est.
§ 5.827 VICISSIM quia reliquerat quidem socios, sed feliciter petebat Italiam.
§ 5.828 PERTEMPTANT sollicitant.
§ 5.829 ATTOLLI MALOS id est vela per malorum volubilitatem levari: nam cum navigaret iam, non dubium quod olim erexerant arbores.
§ 5.830 FECERE PEDEM id est podiam, hoc est funem, quo tenditur velum. SINISTROS NUNC DEXTROS pro aurae mutabilitate.
§ 5.832 CORNVA antemnarum extremitates. SVA FLAMINA prospera, a puppi venientia.
§ 5.833 PRINCEPS ANTE OMNIS unum verbum vacat.
§ 5.835 MEDIAM CAELI METAM perite locutus est: nam medium caelum meta est anabibazontos circuli, qui medius est inter ortum et occasum. a medio autem caelo et finitur ortus, et occasus incipit siderum. alter est horizontos, qui segregat aspectum huius caeli ab alio invisibili nobis.
§ 5.837 SUB REMIS FUSI PER D. S. N. id est requierant paululum, sic remos tenentes.
§ 5.838 LEVIS vel adventu vel discessu: nam levis in utroque est.
§ 5.839 DISPULIT UMBRAS nam semper deos ambit nimbus.
§ 5.840 TE PALINURE PETENS factiose adgrediens, adpetens. et sciendum in maius celebrari Palinuri mortem more poetico, quem dormientem in undas cecidisse constat †missum. SOMNIA soporem. bene autem discernit ista Vergilius, ut 'Somnum' ipsum deum dicat, 'somnium' quod dormimus, 'insomnium' quod videmus in somnis, ut “sed falsa ad caelum mittunt insomnia manes”.
§ 5.843 IASIDE fili Iasi. FERUNT IPSA AEQUORA CLASSEM id est et aestu et aura nostris utimur.
§ 5.844 AEQUATAE SPIRANT AVRAE prosperae, ut “aequatis classem procedere velis”.
§ 5.845 PONE CAPUT bene particulatim ad id venit, quod aperte dictum refutaretur. LABORIS ex intuendis sideribus. PAVLISPER hoc est paululum, dum tu quiescis.
§ 5.847 VIX ATTOLLENS LUMINA aut a sideribus removens, aut certe numinis praesentia praegravatus: quod est melius: nam et sequens eius oratio turbata est, quod et semiplenae indicant elocutiones.
§ 5.848 VULTUM mutabilitatem, quae fit pro qualitate ventorum.
§ 5.849 IVBES vis, ut “infandum regina iubes renovare dolorem”. MENE HVIC CONFIDERE MONSTRO?? subaudis 'vis', 'iubes'.
§ 5.850 AENEAN CREDAM QUID ENIM per contrarium dicit: cur Aeneam non committam caelo et auris fallacibus, qui sum totiens serenitatis fraude deceptus? 'quid enim' quid ni? cur non?
§ 5.851 FRAVDE SERENI serenitatis: ut “et servantissimus aequi”. alii legunt 'deceptus fraude caeli sereni'.
§ 5.855 VIQUE SOPORATUM STYGIA morte plenum. UTRAQUE TEMPORA pro 'utrumque tempus'.
§ 5.856 CUNCTANTI quasi reluctanti. NATANTIA errantia somni vicinitate.
§ 5.858 CUM PUPPIS PARTE prooeconomia: ut triduo natare potuerit.
§ 5.862 CURRIT ITER ut Cicero “ite viam, redite viam”. TUTUM praesidio Neptuni.
§ 5.864 SIRENUM Sirenes secundum fabulam tres, parte virgines fuerunt, parte volucres, Acheloi fluminis et Calliopes musae filiae. harum una voce, altera tibiis, alia lyra canebat: et primo iuxta Pelorum, post in Capreis insulis habitaverunt, quae inlectos suo cantu in naufragia deducebant. secundum veritatem meretrices fuerunt, quae transeuntes quoniam deducebant ad egestatem, his fictae sunt inferre naufragia. has Ulixes contemnendo deduxit ad mortem. 'Sirenum' autem genetivus pluralis est veniens ab 'hac Sirene'.
§ 5.866 TUM RAUCA ac si diceret, antehac delectabili voce resonabant, tunc fluctibus solis. et bene imitatus est maris stridorem 'sale saxa sonabant'.
§ 5.867 AMISSO FLVITANTEM E. M. naturale enim est ut fluctuet navis sine gubernatore.
§ 5.868 NOCTURNIS REXIT IN UNDIS dat ei hoc et in decimo, ut “ipse sedens clavumque regit velisque ministrat”.
§ 5.869 MULTA GEMENS nomen pro adverbio: hoc est multum et satis gemens. CASU AMICI propter ruinam adlusit ad nomen.
§ 5.870 PELAGO CONFISE hoc est quod supra Palinurus excusat.
§ 5.871 NUDUS insepultus, mortuus: ut “et freta destituent nudos in litore pisces”. singula autem legenda sunt, ut ad dolorem gradus fiant. IGNOTA peregrina, ante non visa; nam in sexto dicturus est “paulatim adnabam terrae, iam tuta tenebam”. sciendum sane Tuccam et Varium hunc finem quinti esse voluisse: nam a Vergilio duo versus sequentes huic iuncti fuerunt: unde in non nullis antiquis codicibus sexti initium est “obvertunt pelago proras, tum dente tenaci”.
SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS.
§ 6.pr Totus quidem Vergilius scientia plenus est, in qua hic liber possidet principatum, cuius ex Homero pars maior est. et dicuntur aliqua simpliciter, multa de historia, multa per altam scientiam philosophorum, theologorum, Aegyptiorum, adeo ut plerique de his singulis huius libri integras scripserint pragmatias. sane sciendum, licet primos duos versus Probus et alii in quinti reliquerint fine, prudenter ad initium sexti esse translatos; nam et coniunctio poematis melior est, et Homerus etiam sic inchoavit hos phato dakru kheon.
§ 6.1 CLASSIQUE INMITTIT HABENAS navibus suis, aut suae navi, quae classis dicitur, vel quod fiat de fustibus. calas enim dicebant maiores nostri fustes, quos portabant servi sequentes dominos ad proelium, unde etiam calones dicebantur. nam consuetudo erat militis Romani, ut ipse sibi arma portaret, ipse vallum: vallum autem dicebant calam, sicut Lucilius “scinde calam, ut caleas”, id est, o puer, frange fustes et fac focum. inde ergo classem dictam dicunt. alii classem hinc magis dictam volunt: apud maiores nostros stipendium proelio terrestri miles pedester dabat, equites vero dabant in navali certamine; nam adhuc pauper fuerat populus. exinde iam quod ab equitibus dabatur stipendium, tractum est ut diceretur classis: proprie enim classes equitum dicimus. CLASSI aut suae navi, quae classis, ut in primo diximus, dicta est apo ton kalon, id est a lignis, unde Horatius “me vel extremos Numidarum in agros classe releget”, cum de una loqueretur navi: aut omnium quae eius cursum sequuntur; Palinuri enim implet officium, de quo supra ait “ad hunc alii cursum contendere iussi”. INMITTIT HABENAS aut funes per metaphoram dixit, aut Homerum secutus est, qui ait vela erigi eustreptoisi boeusi, id est loris tortis; his enim utebantur antiqui.
§ 6.2 ET TANDEM ad Aeneae desiderium retulit, olim ad Italiam venire cupientis. ceterum mora non congruit de Capreis Cumas usque, ad vicinitatem accedente favore Neptuni. an 'tandem' ad consuetudinem navigantium retulit, quibus nulla non longa navigatio videtur? an 'tandem' ad id tempus refertur, ex quo Troia navigatum est? EVBOICIS ORIS a colonia appellavit Cumas: nam Euboea insula est, in qua Chalcis civitas, de qua venerunt qui condiderunt civitatem in Campania, quam Cumas vocarunt vel apo ton kumaton, vel a gravidae mulieris augurio, quae Graece egkuos dicitur. ADLABITUR venit celeriter, ut “labere nympha polo”.
§ 6.3 PELAGO in pelagus: sic dictum est, ut “it clamor caelo”. bene autem 'obvertunt', non 'obvertit', ut non Aeneae, sed sociis vilia et nautica dentur officia. gubernandi ars soli Aeneae conceditur. DENTE TENACI unde in primo “unco non alligat anchora morsu”.
§ 6.4 ANCHORA ut supra diximus, in Graeco aspirationem non habet, nam agkura dicitur: unde et apud maiores sine aspiratione proferebatur. contra 'thus' et 'orchus' veteres dicebant et 'lurcho', id est vorax, quibus sequens aetas detraxit aspirationem.
§ 6.5 PRAETEXUNT praetegunt, ut “praetexere funera sacris”. IVVENUM MANUS post conditam in Sicilia civitatem senum aut nulla aut rara fit mentio. EMICAT cur hoc verbum posuerit ex sequenti actu iuvenum advertendum est. ARDENS festinans, ut “instant ardentes Tyrii”.
§ 6.6 LITUS IN HESPERIUM hic ostenditur Hesperiam minorem esse omnem Italiam, dictam, ut supra diximus, vel a rege vel a stella. SEMINA FLAMMAE Sperma puros Homerus dicit, id est semen ignis.
§ 6.7 ABSTRUSA IN VENIS SILICIS in georgicis “et silicis venis abstrusum excuderet ignem”: abstrudere enim est de industria celare. FERARUM TECTA epexegesis silvae.
§ 6.8 FLUMINA MONSTRAT quaecumque fluenta. et sciendum monstrari Aeneae ad expiandum se: nam funestatus fuerat morte Palinuri, non quod eum viderat, sed quod funus agnoverat, id est doluerat; in eo enim est pollutio quod ait “casuque animum concussus amici”, nam ipsa inpiant quae agnoscimus. unde in Livio habemus Horatium Pulvillum, cum Capitolium dedicare vellet, audisse ab inimico mortuum filium, et, ne pollutus dedicare non posset, respondisse, cadaver sit. hanc autem purgationem Aeneae polluto dat ubique Vergilius, ut paulo post “corpusque recenti spargit aqua”.
§ 6.9 AT PIUS AENEAS oportune hoc loco, quippe ad templa festinans. ARCES QUIBUS ALTUS APOLLO P. cum ubique arx Iovi detur, apud Cumas in arce Apollinis templum est. 'altus' autem vel magnus, ut “iacet altus Orodes” et de ipso Apolline “sic pater ille deum faciat, sic altus Apollo”: vel ad simulacri magnitudinem retulit, quod esse constat altissimum. Coelius enim de Cumano Apolline ait “ibi in fano signum Apollinis ligneum, altum non minus pedes XV”: cuius meminisse putatur Vergilius.
§ 6.10 QUIBUS PRAESIDET quibus praeest, quas defendit. HORRENDAE venerandae, ut “horrendum silvis et r. p.” PROCUL haud longe: procul enim est et quod prae oculis est, et quod porro ab oculis: unde duplicem habet significationem, iuxta et longe.
§ 6.11 ANTRUM INMANE epexegesis domus Sibyllae. MENTEM ANIMVMQUE perissologia est: nam secundum Lucretium unum est mens et animus.
§ 6.12 DELIUS INSPIRAT VATES Apollo fatidicus. et sic ait 'Delius', ut “nunc Lyciae sortes”, id est Apollineae. bene autem Sibylla quid sit expressit 'magnam cui mentem animumque Delius inspirat vates': nam, ut supra diximus, Sibylla dicta est quasi siou boule, id est dei sententia. Aeolici enim sious deos dicunt.
§ 6.13 TRIVIAE LUCOS congrue Apollini Dianae iuncta sunt templa, ut et paulo post “Phoebi Triviaeque sacerdos”. et bene fit lucorum Dianae commemoratio, quia petiturus est inferos. AVREA TECTA Apollinis scilicet.
§ 6.14 DAEDALUS UT FAMA EST FUGIENS MINOIA REGNA ubique de incertis dubitat, ut “fama est Enceladi”. sane fabula de hoc talis est: indicato a Sole adulterio Martis et Veneris Vulcanus minutissimis catenis lectulum cinxit, quibus Mars et Venus ignorantes inplicati sunt et cum ingenti turpitudine resoluti sub testimonio cunctorum deorum. quod factum Venus vehementer dolens stirpem omnem Solis persequi infandis amoribus coepit. igitur Pasiphae, Solis filia, Minois regis Cretae uxor, tauri amore flagravit et arte Daedali inclusa intra vaccam ligneam, saeptam corio iuvencae pulcherrimae, cum tauro concubuit, unde natus est Minotaurus, qui intra labyrinthum inclusus humanis carnibus vescebatur. sed Minos de Pasiphae habuit liberos plures, Androgeum Ariadnen Phaedram. sed Androgeus cum esset athleta fortissimus et superaret in agonibus cunctos apud Athenas, Atheniensibus et vicinis Megarensibus coniuratis occisus est. quod Minos dolens collectis navibus bella commovit et victis Atheniensibus poenam hanc statuit, ut singulis quibusque annis septem de filiis et septem de filiabus suis edendos Minotauro mitterent. alii dicunt a Minoe in vindicta filii occisi, sicut dictum est, Iovem rogatum. qui cum Atheniensibus pestilentiam misisset, praeceptum oraculo est de septem filiis annuis ad Minotauri pastum dirigendis. sed tertio anno Aegei filius Theseus missus est, potens tam virtute quam forma. qui cum ab Ariadne regis filia amatus fuisset, Daedali consilio labyrinthi filo iter rexit et necato Minotauro cum rapta Ariadne victor aufugit. quae cum omnia factione Daedali Minos deprehendisset effecta, eum cum Icaro filio servandum in labyrinthum trusit. sed Daedalus corruptis custodibus vel, ut quidam tradunt, ab amicis sub faciendi muneris specie, quo simulabat posse regem placari, ceram et linum accepit et pennas, et inde tam sibi quam filio alis inpositis evolavit. Icarus altiora petens, dum cupit caeli portionem cognoscere, pennis solis calore resolutis, mari in quod cecidit nomen Icarium inposuit. Daedalus vero primo Sardiniam, ut dicit Sallustius, post delatus est Cumas, et templo Apollini condito sacratisque ei alis in foribus haec universa depinxit. dicendo autem Vergilius 'ut fama est' ostendit requirendam esse veritatem. nam Taurus notarius Minois fuit, quem Pasiphae amavit, cum quo in domo Daedali concubuit. et quia geminos peperit, unum de Minoe et alium de Tauro, enixa esse Minotaurum dicitur, quod et ipse paulo post ostendit dicens “mixtumque genus”. sed inclusum Daedalum regina corruptis relaxavit custodibus. qui amisso in mari filio navi delatus est Cumas, quod et ipsum tangit dicens “remigium alarum”: alae enim et volucrum sunt et navium, ut “velorum pandimus alas”. Phanodicus Deliacon Daedalum propter supradictas causas fugientem navem conscendisse et cum imminerent qui eum sequebantur, intendisse pallium ad adiuvandum ventos et sic evasisse: illos vero qui insequebantur reversos nuntiasse pinnis illum evasisse. Menecrates Daedalum occiso patruele fratre Cretam petisse dicit, Icarum filium eius ab Atticis pulsum dum patrem petit naufragio perisse, unde mari nomen. quidam hunc Daedalum, Eupalami filium, arte fabrili nobilem, occiso Perdice, sororis suae filio, quem solum habere metuebat aemulum artis suae — nam ab illo et usum serrae de osse interiore piscis et circinum propter nomen suum: nam aliquibus Circinus putatus est appellatus: vel, ut quidam, organum inventum tradunt — fugientem invidiam ad Minoem delatum Cretam Pasiphaes uxoris eius nefandi stupri dolum fabricasse. MINOIA REGNA Cretam scilicet, id est Minois saevitiam.
§ 6.15 PRAEPETIBUS PENNIS felicibus: praepetes enim sunt aves boni augurii, quod huic dat, quia pervenit. PRAEPETIBUS PENNIS velocibus. praepetes autem dictae vel quod priora petant, vel summi volatus, vel quae praepetit volatum, vel quae secundum auspicium facit. et quidam praepetes tradunt non tantum aves dici quae prosperius praevolant, sed etiam locos quos capiunt, quod idonei felicesque sunt: unde bene Daedali pinnas praepetes, quia de locis, in quibus periculum metuebat, in loca tutiora pervenit. AVSUS SE CREDERE CAELO quasi alienis sedibus. Horatius “expertus vacuum Daedalus aera pennis non homini datis”.
§ 6.16 INSVETUM hominibus scilicet. ENAVIT AD ARCTOS bene utrumque miscet: nare enim et de navibus dicimus, ut “natat uncta carina” item “et terris adnare necesse est”, et de volatu, ut “nare per aestatem liquidam suspexeris agmen”. 'ad arctos' autem, si ad fabulam, contra septemtrionem, ut quidam volunt propter fervorem solis et ceratas pinnas, si ad veritatem, ad septemtrionis observationem, quod navigantibus convenit.
§ 6.17 CHALCIDICAQUE quam civitatem Chalcidenses condiderunt, ut supra ab insula Cumas civitatem nominavit. nunc a civitate dedit epitheton.
§ 6.18 REDDITUS HIS PRIMUM TERRIS quasi de alieno elemento in suum. Horatius “finibus Atticis reddas incolumem precor”.
§ 6.19 REMIGIUM ALARUM artem volandi. et iterum miscet dicendo 'remigium', quod est navis. Aeschylus. POSVIT exaedificavit.
§ 6.20 LETUM ANDROGEO secundum Atticam linguam genetivus singularis Graecus est, cum ipse alibi “Androgei galeam”. quidam tamen hic subaudiunt 'posuit', id est pinxit, ut Horatius “qualis Parrhasius prodidit aut Scopas, sollers nunc hominem ponere nunc deum, hic saxo, liquidis ille coloribus”. sane non nulli hunc Androgeum non ita, quemadmodum supra dictum est, insidiis occisum, sed a Marathonio tauro, qui flammas vomere dicebatur, conflagratum tradunt.
§ 6.21 CECROPIDAE IVSSI Athenienses a rege Cecrope. 'pendere' autem solvere, quod ut supra diximus, tractum est a pecuniaria damnatione. MISERUM dolentis interiectio, ac si diceret 'nefas'. et quid est 'miserum' subiunxit dicens 'septena quotannis corpora natorum'. SEPTENA QUOTANNIS quidam septem pueros et septem puellas accipi volunt, quod et Plato dicit in Phaedone et Sappho in lyricis et Bacchylides in dithyrambis et Euripides in Hercule, quos liberavit secum Theseus, quorum haec nomina feruntur †hippoforbas et libi idest arcadis antimachus euandri mnesteus sumiani phidocus ramuntis demolion cydani puriesion celei puellae haec peribea alcatim medippe pyrii iesione celei andromache eurimedontis seupymedusa polixeni europe laodicit milita triaconi.
§ 6.22 CORPORA NATORUM bene 'corpora', quae adempta vita consumebantur, ut super orbitatem parentibus ne sepelire quidem liberos licuisset: magna ergo periphrasi dictum est. STAT aut horret, ut “stant lumina flamma”; aut plena est, ut “pulvere caelum stare vident”; aut re vera stat post ductas sortes; aut certe ad picturam respexit: nam volvi in pictura non poterat urna. et licet non sit urnae stare, de pictura tamen bene dictum est. sed si 'stat' horret acceperimus, 'ductis sortibus' intellegimus 'de qua ducebantur', ut “et qua vectus Abas”. nam a passivo, ut saepe diximus, inveniri non poterit participium praesens. proprie autem 'ductis sortibus': Sallustius “sorte ductos fusti necat”.
§ 6.23 ELATA MARI perite dixit, eminens est enim. et bene situm expressit; ut enim Sallustius dicit, Creta altior est qua parte spectat orientem. RESPONDET aspicitur: nam contra Athenas est posita.
§ 6.24 SUPPOSTAQUE FURTO hoc est furtim inclusa in vaccam ligneam, quae erat operta eius vaccae corio, quam maxime taurus adpetebat. FURTO adulterio, ut “Vulcani Martisque dolos et dulcia furta”. potest autem, sicut dictum est, et ad vaccam referri, cuius specie tauro furata sit coitum.
§ 6.25 MIXTUMQUE GENUS secundum veritatem. PROLESQUE BIFORMIS secundum fabulam.
§ 6.26 VENERIS MONUMENTA NEFANDAE aut memoria turpissimi coitus, aut ultio Veneris a Sole proditae. significat autem Minotaurum.
§ 6.27 INEXTRICABILIS insolubilis, indeprehensibilis: Horatius “si pugnat extricata densis cerva plagis”. si 'extricata' est soluta, 'inextricata' insoluta sine dubio.
§ 6.28 REGINAE regis filiae, Ariadnes.
§ 6.31 OPERE IN TANTO in foribus adfabre factis.
§ 6.33 BIS PATRIAE CECIDERE MANUS ideo quia patriae. QUIN PROTINUS OMNEM ostendit plura fuisse, quam dixit, depicta.
§ 6.34 PERLEGERENT perspectarent, scilicet picturam. nec incongrue legi picturam dixit, cum Graece grapsai et pingere dicatur et scribere. hoc est quod ait Horatius in arte poetica “et nova fictaque nuper habebunt verba fidem, si Graeco fonte cadant, parce detorta”. PRAEMISSUS ACHATES kata to siopomenon intellegimus, id est secundum taciturnitatem.
§ 6.36 DEIPHOBE GLAUCI subaudi 'filia'. et est proprium nomen Sibyllae. multae autem fuerunt, ut supra diximus, quas omnes Varro commemorat et requirit a qua sint fata Romana conscripta. et multi, sequentes Vergilium, ab hac Cumana dicunt: quae licet longaeva legatur, non tamen valde congruit eam usque ad Tarquinii tempora durasse, cui Sibyllinos libros constat oblatos. ducitur tamen Varro, ut Erythraeam credat scripsisse, quia post incensum Apollinis templum, in quo fuerant, apud Erythram insulam ipsa inventa sunt carmina.
§ 6.37 NON HOC ISTA SIBI TEMPUS SPECTACULA POSCIT et supra diximus Apollinem sex mensibus apud Lycios et sex apud Delum dedisse responsa. item lectum est deos aliquotiens tantum kalendis, aliquotiens tantum idibus vaticinari; nonnumquam diei vel prima vel media vel postrema parte, unde est in iure fissus dies, id est non totus religiosus: quem nunc ostendit dicens non oportere Aenean religiosam diei partem perdere, id est oraculis congruam. sane sciendum 'poscit' lectionem esse meliorem: tempus enim poscit spectacula, non a spectaculis poscitur.
§ 6.38 NUNC GREGE DE INTACTO gregem pro armento posuit, nam de iuvencis dicturus est: quae per poeticam licentiam saepe confundit. illo loco proprie posuit “quinque greges illi balantum quina redibant armenta”. 'intacto' autem indomito, ut “et intacta totidem cervice iuvencas”.
§ 6.39 LECTAS DE MORE BIDENTES 'de more' antiquo scilicet, quem praetermisit quasi tunc omnibus notum, id est ne habeant caudam aculeatam, ne linguam nigram, ne aurem fissam: quod docet aliud esse intactum, aliud lectum. 'bidentes' autem, ut diximus supra, oves sunt circa bimatum, habentes duos dentes eminentiores: quae erant aptae sacrificiis.
§ 6.42 EXCISUM] deest 'est'. EVBOICAE RUPIS LATUS hoc est montis Cumani, quem Euboici habitaverunt. est autem acyrologia: coloniae enim epitheton rei dedit inmobili. IN ANTRUM in antri similitudinem, ut “portus ab euroo fluctu curvatus in arcum”.
§ 6.43 QUO LATI DUCUNT ADITUS CENTUM OSTIA CENTUM non sine causa et aditus dixit et ostia: nam Vitruvius qui de architectonica scripsit, ostium dicit per quod ab aliquo arcemur ingressu, ab obstando dictum, aditum ab adeundo, per quem ingredimur. OSTIA CENTUM finitus numerus pro infinito est, licet possit et rationabiliter dictum esse: responsa enim Sibyllae in hoc loco plus minus centum sermonum sunt. inveniuntur tamen Apollinis logia et viginti quinque et trium sermonum: unde melius est finitum pro infinito accipi.
§ 6.44 TOTIDEM VOCES ac si diceret, et tot sermones.
§ 6.46 DEUS ECCE DEUS vicinitate templi iam adflata est numine: nam furentis verba sunt deum velle ostendere, qui ipsi tantum videtur. sane cauti satis esse debemus, quando plena sit numine et quando deum deponat: de Miseno enim post vaticinationem dictura est.
§ 6.47 NON COLOR UNUS idem Lucanus “stat numquam facies” (5.214).
§ 6.48 COMPTAE COMAE antehac scilicet: nam propter sacra resolutae sunt, ut “vittasque resolvit sacrati capitis”.
§ 6.49 MAIORQUE VIDERI videbatur, sicut solebat in vaticinantibus apparere numinis praesentia: quod humanis inludebat aspectibus. unde ait 'maiorque videri'; non enim erat re vera.
§ 6.50 NEC MORTALE SONANS alia enim numinum vox est, ut “nec vox hominem sonat”, item “vocisve sonus vel gressus euntis”. ADFLATA EST NUMINE nondum deo plena, sed adflata vicinitate numinis. QUANDO siquidem: nam coniunctio est, non adverbium.
§ 6.51 CESSAS IN VOTA tardus es ad vota facienda: nam si dixeris 'cessas in votis', hoc significat, tardus es dum vota facis. aliud est 'cessas in illam rem', aliud 'cessas in illa re': tardus es ad faciendam rem et tardus es in facienda re. figurate autem dixit 'cessas' circa promittenda vota numinibus.
§ 6.52 TROS principale pro derivativo, pro 'Troius'. ANTE DEHISCENT trahit hoc de matris deum templo, quod non manu, sed precibus aperiebatur.
§ 6.53 ATTONITAE stupendae, non stupentis: ergo 'attonitae' facientis attonitos, ut 'mors pallida', 'tristis senecta'. ORA DOMUS quia supra ait “unde ruunt totidem voces responsa Sibyllae”.
§ 6.54 PER DURA CUCURRIT OSSA TREMOR religionis est et divinae reverentiae: alibi “ipse manu multo suspensam numine ducit”.
§ 6.55 PECTORE AB IMO a mentis intimo: nec inmerito; nam illa re divinitas flectitur, quae est nobis cum divinitate communis, id est sensu.
§ 6.56 PHOEBE GRAVES TROIAE SEMPER MISERATE LABORES secundum Homerum, qui eum dicit semper Troiae propugnatorem fuisse. et bene ait 'miserate', quia Troia defendi non potuit: ideo non dixit, qui defendisti, sed miseratus es.
§ 6.57 DARDANA QUI PARIDIS Achilles, a matre tinctus in Stygem paludem, toto corpore invulnerabilis fuit, excepta parte qua tentus est. qui cum amatam Polyxenam ut in templo acciperet statuisset, insidiis Paridis post simulacrum latentis occisus est: unde fingitur quod tenente Apolline Paris direxerit tela. et bene ait 'direxti', quasi ad solum vulnerabilem locum. 'Dardana' autem ideo, ut non adultero, sed genti praestitisse videatur. TELA MANUSQUE vel quia aliud sine alio esse non potest, vel hoc dicit: et artem per tela, ut nosset quid feriret, et virtutem per manus dedisti, ut eius fata compleret.
§ 6.58 MAGNAS OBEVNTIA TERRAS TOT MARIA INTRAVI terras cingentia. Oceanus quidem ambit omnes terras: et licet iste per ea maria navigaverit quae terris cinguntur, tamen non dixit inproprie, cum de Oceano ista nascantur.
§ 6.59 TOT MARIA dicendo 'maria' partem eum maris navigasse significat, non totum mare: mare enim elementum est totum, maria vero partes maris, sicut et terrae partes sunt, terra vero totum elementum est. PENITUSQUE REPOSTAS longe remotas, avias.
§ 6.60 MASSYLUM GENTES Massyli sunt Mauri: unde speciem pro genere posuit; nam Aeneas ad Africam venit, cuius partem constat esse Massyliam. mediterranea est pars Mauretaniae: unde a parte totum accipere debemus. PRAETENTAQUE SYRTIBUS ARVA circumfusa: incerta enim sunt illic maria et terrae: unde ait Lucanus “aequora fracta vadis abruptaque terra profundo” (9.308).
§ 6.61 PRENDIMUS quippe fugientem Italiam.
§ 6.62 HAC TROIANA TENUS hactenus, hucusque, id est hic sit finis. nam tenus proprie est extrema pars arcus, ut Plautus ostendit: unde tractum est, ut 'hactenus' hucusque significet. TROIANA FORTUNA a praeiudicio, id est mala, adversa. et dicit iniquum esse, ut Troianam fortunam patiantur in Italia.
§ 6.63 FAS EST PARCERE GENTI quia se victam fatetur.
§ 6.64 QUIBUS OBSTITIT ILIUM Ganymedes enim Hebae obfuit, Paris Minervae et Iunoni. quod autem, cum dixerit 'dique deaeque omnes', dearum tantum reperimus exempla, non mirum est, cum supra dixerimus arsenotheleis esse omnes deos. possumus ergo et per unam rem utrumque intellegere, licet dicatur etiam Neptuno obfuisse Troia ex denegatione mercedum. novimus praeterea esse morem poeticum, ut duabus propositis rebus uni respondeant, ut “navita tum stellis numeros et nomina fecit Pleiadas, Hyadas claramque Lycaonis Arcton”: nam suppresso numero dixit nomina.
§ 6.66 PRAESCIA VENTURI absolutum est, rerum venturarum. DA dic, ut “qui sit da, Tityre, nobis”: unde est contra “accipe nunc Danaum insidias”: non enim praestare aliquid poterat, sed indicare futura. NON INDEBITA POSCO REGNA MEIS FATIS deest 'si'. est autem heirmos, id est longissimum hyperbaton: Phoebe et vos dii deaeque, tuque o vates da, id est dic, Latio Teucros considere, si non posco regna meis fatis indebita. 'dic' autem 'considere', id est utrum possimus considere. et verecunde dictum est 'non posco indebita', cum certum constet esse regna deberi.
§ 6.68 ERRANTESQUE DEOS ut “diis sedem exiguam patriis”. AGITATAQUE NUMINA TROIAE aut mecum vexata: aut certe xoana dicit, id est simulacra brevia, quae portabantur in lecticis et ab ipsis mota infundebant vaticinationem: quod fuit apud Aegyptios et Carthaginienses.
§ 6.69 TUM PHOEBO ET TRIVIAE ut solet miscet historiam: nam hoc templum in Palatio ab Augusto factum est. sed quia Augustus cohaeret Iulio, qui ab Aenea ducit originem, vult Augustum parentum vota solvisse.
§ 6.70 FESTOSQUE DIES DE NOMINE PHOEBI Ludos Apollinares dicit, qui secundum quosdam bello Punico secundo instituti sunt, secundum alios tempore Syllano ex responso Marciorum fratrum, quorum extabant, ut Sibyllina, responsa.
§ 6.71 TE QUOQUE MAGNA MANENT NOSTRIS PENETRALIA REGNIS id est coleris ut numen. 'manent' autem exspectant, 'penetralia' secreta templorum.
§ 6.72 TUAS SORTES Sibyllina responsa, quae, ut supra diximus, incertum est cuius Sibyllae fuerint, quamquam Cumanae Vergilius dicat, Varro Erythraeae. sed constat regnante Tarquinio quandam mulierem, nomine Amaltheam, obtulisse ei novem libros, in quibus erant fata et remedia Romana, et pro his poposcisse CCC. philippeos, qui aurei tunc pretiosi erant. quae contempta alia die tribus incensis reversa est et tantundem poposcit, item tertio aliis tribus incensis cum tribus reversa est et accepit quantum postulaverat, hac ipsa re commoto rege, quod pretium non mutabat. tunc mulierem subito non apparuisse. qui libri in templo Apollinis servabantur, nec ipsi tantum, sed et Marciorum et Begoes nymphae, quae artem scripserat fulguritarum apud Tuscos: unde addidit modo 'tuas sortes arcanaque fata'. et hoc trahit poeta. Aenean tamen inducit quasi de praesenti dicentem oraculo.
§ 6.73 LECTOSQUE SACRABO ALMA VIROS quia nisi patricii non fiebant. sciendum sane primo duos librorum fuisse custodes, inde decem, inde quindecim usque ad tempora Sullana. postea crevit numerus, nam et sexaginta fuerunt, sed remansit in his quindecimvirorum vocabulum.
§ 6.74 FOLIIS TANTUM NE CARMINA MANDA ut Varro dicit, in foliis palmae interdum notis, interdum scribebat sermonibus, ut diximus supra.
§ 6.76 IPSA pro 'tu'. et posuit pronomen eius personae de qua loquimur, pro illius cum qua loquimur. est autem Graecum, nam dicunt aute eipe, id est tu dic. FINEM DEDIT ORE LOQUENDI hoc est definivit ei, ut ore loqueretur nec in foliis scriberet.
§ 6.77 NONDUM PATIENS quae nondum posset implere oraculorum sermones: aut 'dum' vacat, et est inpatiens Phoebi.
§ 6.78 BACCHATUR VATES bene 'bacchatur'. idem enim est Apollo, qui Liber pater, qui Sol, unde ait Lucanus “cui numine mixto Delphica Thebanae referunt trieterica Bacchae” (5.73): unde in eorum sacris erat Phoebadum Baccharumque conventus.
§ 6.79 EXCUSSISSE DEUM excuti proprie de equis dicimus: quod ideo traxit, quia Phoebus, id est Sol, equis utitur. et nunc Sibyllam quasi equum, Apollinem quasi equitem inducit et in ea permanet translatione: 'excussisse' ait, ut “excussus Aconteus”; item 'fera corda domans', quod est equorum primum frenos pati et stimulos, ut “ea frena furenti concutit et stimulos sub pectore vertit Apollo”. quod autem dicit 'magnum deum', non re vera ait, sed retulit ad affectum colentis, ut “summe deum, sancti custos Soractis Apollo”: unicuique enim deus quem colit magnus videtur. 'excussisse' vero 'deum' pro 'excutere', tempus est pro tempore. est autem Attica figura, qua nos uti non convenit, quia hac licenter utuntur poetae.
§ 6.80 FINGITQUE PREMENDO componit, ut “et corpora fingere lingua”. componit autem ad moderationem certam dicendi: ut enim supra diximus, omnia quidem vident, sed non omnia indicant sacerdotes.
§ 6.81 OSTIA IAMQUE DOMUS PATVERE precibus scilicet. et quae antea ostia erant, patefacta aditus esse coeperunt.
§ 6.82 FERUNT RESPONSA quia ait supra “ora domus”.
§ 6.83 PELAGI DEFUNCTE PERICLIS non liberate pelago, sed marinis periculis: nam adhuc navigaturus est, sed sine ullo discrimine. 'defuncte' autem liberate: nam dicimus functos officio qui officia debita complerunt, unde et honoribus functos. hinc et defunctos mortuos dicimus, qui compleverunt vitae officia, unde est “et nil iam caelestibus ullis debentem”.
§ 6.84 SED TERRA legitur et 'terrae', unum tamen est. IN REGNA LAVINI alii 'Latini' legunt, cuius tunc erant. sed quia divina loquitur, futura praeoccupat; postea enim Lavinium dicetur: licet possit ad Lavinum, Latini fratrem, referri, qui illic ante regnavit.
§ 6.86 HORRIDA BELLA quae contra hospitem cognatumque suscepta sunt, ut Latinus dicturus est “arma impia sumpsi promissam eripui”.
§ 6.87 SPUMANTEM SANGUINE CERNO quasi non praedicit, sed videt quod facturus est Turnus, ut “recalent nostro Tiberina fluenta sanguine adhuc”.
§ 6.88 NON SIMOIS TIBI NEC XANTHUS Tiberis et Numicus, in quem cecidit. DORICA CASTRA Graeca. et re vera: nam Turnus Graecus fuit, ut “et Turno si prima domus repetatur origo, Inachus Acrisiusque patres mediaeque Mycenae”.
§ 6.89 PARTUS ACHILLES Turnum significat. et sic hoc dictum est, ut in bucolicis “alter erit tum Tiphys et altera quae vehat Argo delectos heroas”. et hoc est quod dicit “obscuris vera involvens”, nam licet vera sint, latent: unde Apollo loxias dicitur, id est obliquus.
§ 6.90 NATUS ET IPSE DEA de Venilia, sorore Amatae, ut “cui diva Venilia mater”. nec debet mirum esse Amatam fuisse mortalem, cum etiam Turnus, Iuturnae frater, mortalis fuerit: nam haec fuerant divina beneficia. ADDITA IVNO inimica. est autem verbum Lucilii et antiquorum, ut Plautus “additus Ioni Argus”.
§ 6.91 IN REBUS EGENIS per transitum ostendit famem futuram.
§ 6.93 CONIVNX ITERUM HOSPITA nam et Paris ab Helena fuerat susceptus hospitio. 'hospita' autem more suo dixit. et bene ne aliquid inputetur Aeneae, quasi fatorum hoc esse praedicit.
§ 6.95 NE CEDE ne cedas, sed esto audentior quam tua te fortuna permittit. et bene adversa fortunae docet virtute aut vitari aut inminui aut patienter sustineri.
§ 6.96 VIA ratio, opportunitas.
§ 6.97 GRAIA PANDETUR AB URBE propter Euandrum, qui eum in Tusciam missurus ad Tarchontem est.
§ 6.98 EX ADYTO locum vaticinationis ostendit. CUMAEA SIBYLLA bene addidit propter discretionem.
§ 6.99 ANTROQUE REMUGIT quia in antro est, ut “pulsati colles clamore resultant”.
§ 6.100 OBSCURIS VERA INVOLVENS vera et obscura confundens. est autem hypallage, veris obscura inserens.
§ 6.102 CESSIT FUROR non penitus recessit, sed paulatim coepit inminui: nam est paulo post de Miseni morte dictura, quod non procedit, si nunc numen recessit.
§ 6.103 NON VLLA LABORUM pro nulla, ut “non ullus aratro cessit honos”.
§ 6.104 NON VLLA LABORUM O VIRGO 'o' licet sit naturaliter brevis in Latinis sermonibus, apud Vergilium tamen pro longa habetur, ut hoc loco 'virgo', item alibi “quis te magne Cato tacitum”, exceptis 'ego', ut “ast ego quae divum”, 'duo', ut “si duo praeterea”, 'scio', ut “nunc scio quid sit amor”, et 'nescio', ut “nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos”. apud alios 'o' nisi in Graecis nominibus non producitur, quod et nunc sequi debemus. dicunt tamen quidam quod 'o' tunc producitur in nominativo, quando et in genetivo producta fuerit. quod falsum est: nam et Vergilius produxit 'virgo', cum 'virginis' faciat, et Lucanus 'Cato' corripuit, ut “nos Cato da veniam” (9.227), cum 'Catonis' faciat. item 'Iuno' cum producat Vergilius, Statius tamen corripuit. sane sciendum adlocutionem hanc esse suasoriam cum partibus suis: nam honestum est quod dicit se patrem requirere, utile ut ab eo patriae originem discat, necessarium quia iusserat pater, ut “Ditis tamen ante infernas accede domos”, possibile quia ait 'quando hic inferni ianua regis dicitur' item 'potes namque omnia': si omnia, et hoc. NOVA MI FACIES id est species. et sciendum pronomen 'mihi' numquam in synaeresin venire, ne incipiat esse blandientis adverbium. et licet quidam huius loci nitantur exemplo, non procedit, vel quia unum est, vel quia potest esse etiam blandientis adverbium. 'nihil' vero pro metri necessitate cogitur: nam si pars sequens orationis a vocali inchoet, 'nihil' dicimus, ut “heu nihil invitis fas quemquam fidere divis”: si autem a consonante inchoet, 'nil' ponimus, ut Iuvenalis “nil tale expectes: emit sibi. multa videmus”. INOPINAVE SURGIT nomen est, non participium: nam 'inopinata' diceret, quod non procedit. 'opinatus' enim venit ab eo quod est 'opinor'; sed quia 'inopinor' non dicimus, ideo nec 'inopinatus' facit, sicut et 'nocens' participium est, quia invenimus 'noceo' verbum, 'innocens' vero nomen, quia 'innoceo' non dicimus. nullum est enim participium, quod a verbo non trahatur, licet a sui verbi forma non veniat, ut 'placita': licet 'placeor' non dicamus, tamen placeo invenimus; item 'regnata' 'triumphata'. unde 'galeatus' et 'tunicatus' et 'togatus' nomina conprobantur: nullum enim verbum horum originis reperitur.
§ 6.105 OMNIA PERCEPI ATQUE ANIMO MECUM ANTE PEREGI 'percepi' ante cognovi ab Heleno vel a patre, qui ait “gens dura atque aspera cultu debellanda tibi Latio est”. dicit autem se futura partim audisse, partim mente praecepisse. sed occurrit: si novit omnia, quid consulit numen? sed nosse se dicit omnia quantum ad labores pertinet, et concidit totam petitionem, ut ad illud veniat quo possit patrem videre: nam quod dicit 'unum oro', non solum dicit, sed praecipuum, ut “unam posthabita coluisse Samo”.
§ 6.106 QUANDO siquidem. et est coniunctio.
§ 6.107 ET TENEBROSA PALUS ACHERONTE REFUSO paludem pro lacu posuit: nam Avernum significat, quem vult nasci de Acherontis aestuariis. 'palus' autem bene iste produxit 'lus', quia 'paludis' facit, quod supra planius diximus: Horatius corripuit, ut “sterilisque diu palus aptaque remis”. 'tenebrosa' autem nigra, per quod altam significat, ut “nigra figit sub nube columbam”, id est alta. ACHERONTE REFUSO Acheron fluvius dicitur inferorum, quasi sine gaudio. sed constat locum esse haud longe a Bais undique montibus saeptum, adeo ut nec orientem nec occidentem solem possit aspicere, sed tantum medium. quod autem dicitur ignibus plenus, haec ratio est: omnia vicina illic loca calidis et sulpuratis aquis scatent. sine gaudio autem ideo ille dicitur locus, quod necromantia vel sciomantia, ut dicunt, non nisi ibi poterat fieri: quae sine hominis occisione non fiebant; nam et Aeneas illic occiso Miseno sacra ista conplevit et Ulixes occiso Elpenore. quamquam fingatur in extrema Oceani parte Ulixes fuisse: quod et ipse Homerus falsum esse ostendit ex qualitate locorum, quae commemorat, et ex tempore navigationis; dicit enim eum a Circe unam noctem navigasse et ad locum venisse, in quo haec sacra perfecit: quod de Oceano non procedit, de Campania manifestissimum est. praeterea a Baio socio eius illic mortuo Baias constat esse nominatas. dicitur etiam vidisse Herculem, ideo quia illic sunt Bauli, locus Herculis dictus quasi Boaulia, quod illic habuit animalia, quae Geryoni detracta ex Hispania adduxerat.
§ 6.108 IRE CONTINGAT 'ut' minus est, ut sit 'ut ire contingat, ut iter doceas'.
§ 6.109 SACRA OSTIA PANDAS aut venerabilia aut execranda, sicut de Tartaro dicturus est “sacrae panduntur portae”.
§ 6.110 ILLUM EGO PER FLAMMAS meritum adprobat patris, ut iustum videatur esse desiderium. SEQUENTIA TELA ut “ardentes clipeos atque aera micantia cerno”.
§ 6.111 EX HOSTE RECEPI liberavi, ut “frugesque receptas”. 'ex hoste' autem plus est, quam si 'ex hostibus' diceret, ut diximus supra. 'ex hoste' enim generaliter dicitur, 'ex hostibus' partem ostendit, sicut dicendo 'terram' significamus elementum, 'terras' vero singulas partes, ut Africae, Italiae.
§ 6.112 MEUM COMITATUS ITER non spe salutis, sed mei causa me secutus, ut “cedo equidem nec, nate, tibi comes ire recuso”.
§ 6.113 CAELIQUE FEREBAT ut ante morte praeventus sit, quam ferre desierit. et mire inperfecto usus est tempore, ac si diceret 'adhuc si viveret, ferret'.
§ 6.114 VIRES VLTRA SORTEMQUE SENECTAE quia senectae sors quies est et otium, sicut pueritiae ludus, amor adulescentiae, ambitus iuvenalis aetatis. ergo aliud ferebat pater, quam sors exigebat senectae.
§ 6.116 ORANS MANDATA DABAT sic dictum est, ut “supplex tua numina posco”: maior enim ad impetrandum vis est eum rogare, qui possit iubere. MANDATA DABAT ut “huc casta Sibylla nigrarum multo pecudum te sanguine ducet”.
§ 6.118 LUCIS HECATE PRAEFECIT AVERNIS Hecate trium potestatum numen est: ipsa enim est Luna, Diana, Proserpina. sed solam Proserpinam dicere non potuit propter lucos qui Dianae sunt, item Dianam, quia 'Avernis' ait: unde elegit nomen, in quo utrumque constabat. unde Lucanus de Proserpina ait “Hecate pars ultima nostrae” (6.700).
§ 6.119 SI POTVIT MANES nititur exemplis quae inferiora sunt per comparationem, ut ipse videatur iustius velle descendere: nam Orpheus revocare est conatus uxorem, hic vult tantum patrem videre. Orpheus autem voluit quibusdam carminibus reducere animam coniugis: quod quia implere non potuit, a poetis fingitur receptam iam coniugem perdidisse dura lege Plutonis: quod etiam Vergilius ostendit dicendo 'arcessere', quod evocantis est proprie.
§ 6.120 FIDIBUSQUE CANORIS bene sonantibus chordis. 'fidibus' autem est a nominativo 'haec fidis', ut sit pyrrichius: nam 'fides' iambus est.
§ 6.121 SI FRATREM POLLUX ALTERNA MORTE REDEMIT ut diximus supra, Helena et Pollux de Iove nati inmortales fuerunt, nam Castor Tyndarei filius fuit: cuius mortem suo interitu fraterna pietas redemit. quod ideo fingitur, quia horum stellae ita se habent, ut occidente una oriatur altera. et item exemplum per comparationem: quod quia pium est, se ad frequentiam contulit dicendo 'itque reditque viam totiens'.
§ 6.122 QUID THESEA durum exemplum, unde nec inmoratus est in eo. dicit autem inferos debere patere pietati, qui patuerunt infanda cupienti: nam hic ad rapiendam Proserpinam ierat cum Pirithoo et illic retentus luit poenas, ut “sedet aeternumque sedebit infelix Theseus”.
§ 6.123 MAGNUM QUID MEMOREM ALCIDEN?? melius sic distinguitur, licet quidam legant 'quid Thesea magnum', ut epitheton ei dent, qui per se non est magnus: nam Herculem etiam sine epitheto magnum intellegimus. sed melius est 'magnum' dare Herculi, quam sacrilego. ET MI GENUS AB IOVE SUMMO occurrit tacitae quaestioni: hi enim qui descenderant, a diis ducebant originem.
§ 6.124 ARASQUE TENEBAT rogabant enim deos ararum ansas tenentes.
§ 6.125 SATE SANGUINE DIVUM unde Aeneas desiit, inde haec sumpsit exordium.
§ 6.126 FACILIS DESCENSUS AVERNI legitur et 'Averno', id est ad Avernum; sed si 'Averni', inferorum significat et lacum pro inferis ponit.
§ 6.127 NOCTES ATQUE DIES PATET ATRI IANVA DITIS id est omni tempore homines in fata concedunt. et hoc poetice: nam Lucretius ex maiore parte et alii integre docent inferorum regna ne posse quidem esse: nam locum ipsorum quem possumus dicere, cum sub terris esse dicantur antipodes? in media vero terra eos esse nec soliditas patitur, nec kentron terrae: quae si in medio mundi est, tanta eius esse profunditas non potest, ut medio sui habeat inferos, in quibus esse dicitur Tartarus, de quo legitur “bis patet in praeceps tantum tenditque sub umbras, quantus ad aetherium caeli suspectus Olympum”. ergo hanc terram in qua vivimus inferos esse voluerunt, quia est omnium circulorum infima, planetarum scilicet septem, Saturni, Iovis, Martis, Solis, Veneris, Mercurii, Lunae, et duorum magnorum. hinc est quod habemus “et novies Styx interfusa coercet”: nam novem circulis cingitur terra. ergo omnia quae de inferis finguntur, suis locis hic esse conprobabimus. quod autem dicit 'patet atri ianua Ditis sed revocare gradum superasque evadere ad auras hoc opus hic labor est' aut poetice dictum est aut secundum philosophorum altam scientiam, qui deprehenderunt bene viventium animas ad superiores circulos, id est ad originem suam redire: quod dat Lucanus Pompeio ut “vidit quanta sub nocte iaceret nostra dies” (9.13): male viventium vero diutius in his permorari corporibus permutatione diversa et esse apud inferos semper.
§ 6.129 PAUCI QUOS AEQUUS AMAVIT IVPPITER tria genera hominum dicit ad superos posse remeare: quos diligit Iuppiter, hoc est hos quos in ortu benignus siderum aspectus inradiat, Iuvenalis “distat enim, quae sidera te excipiant modo primos incipientem edere vagitus”: quos prudentia sublevat, nam hoc est 'quos ardens evexit ad aethera virtus': item religiosos, quos a diis genitos dicit; consequens enim est ut deorum suboles religionibus vacet. 'diis' autem 'geniti', quia corporibus se infundebant potestates supernae, unde heroes procreabantur.
§ 6.131 TENENT MEDIA OMNIA SILVAE causam reddit cur non facilis sit animarum regressus, quia omnia polluta et inquinata sunt: nam per silvas tenebras et lustra significat, in quibus feritas et libido dominantur.
§ 6.132 COCYTUSQUE SINU LABENS CIRCUMFLVIT ATRO fluvius inferorum est, dictus apo tou kokuein, id est lugere: nam Homerus sic posuit. est autem hic locus vicinus Acheronti, de quo diximus supra: qui ideo luctuosi esse finguntur, quia, ut exposuimus in primis partibus libri, haec sacra morte hominis fiebant.
§ 6.134 BIS STYGIOS INNARE LACUS modo et post mortem. quod autem dicit Ovidius Aenean inter deos relatum, non mirum est: nam, ut supra diximus, necesse est etiam relatorum inter deos apud inferos esse simulacra, ut Herculis, Liberi patris, Castoris et Pollucis. multi hoc non videntes ad Sibyllam referunt, ut dicat: vis me bis inferos cernere, modo et 'cum me lucis Hecate praefecit Avernis', quod est paulo post dictura. quod si est, non bis haec, sed tertio inferos cernet: nam quandoque etiam ipsa morietur. item hi supra dictam non videntes rationem, dicunt de se Sibyllam dicere: nam si de Aenea dicat, non eum praevidet deum futurum. quod si est, caruit numine et quemadmodum est de Miseno vaticinatura? unde referre nos debemus ad id ut dicamus etiam post apotheosin apud inferos remanere simulacra. STYGIOS LACUS Styx palus quaedam apud inferos dicitur, de qua legimus “di cuius iurare timent et fallere numen”: quod secundum fabulas ideo est, quia dicitur Victoria, Stygis filia, bello Gigantum Iovi favisse: pro cuius rei remuneratione Iuppiter tribuit ut dii iurantes per eius matrem non audeant fallere. ratio autem haec est: Styx maerorem significat, unde apo tou stugerou, id est a tristitia Styx dicta est. dii autem laeti sunt semper: unde etiam inmortales, quia aphthartoi kai makarioi, hoc est sine morte beati. hi ergo quia maerorem non sentiunt, iurant per rem suae naturae contrariam, id est tristitiam, quae est aeternitati contraria. ideo iusiurandum per execrationem habent.
§ 6.135 TARTARA locus inferorum profundus, de quo Lucanus ad inferos dicit “cuius vos estis superi” (6.748). INSANO magno.
§ 6.136 ACCIPE QUAE PERAGENDA PRIUS si vis, inquit, reverti, audi observationis praecepta. et sub imagine fabularum docet rectissimam vitam, per quam animabus ad superos datur regressus. LATET ARBORE OPACA AVREUS licet de hoc ramo hi qui de sacris Proserpinae scripsisse dicuntur, quiddam esse mysticum adfirment, publica tamen opinio hoc habet. Orestes post occisum regem Thoantem in regione Taurica cum sorore Iphigenia, ut supra diximus, fugit et Dianae simulacrum inde sublatum haud longe ab Aricia collocavit. in huius templo post mutatum ritum sacrificiorum fuit arbor quaedam, de qua infringi ramum non licebat. dabatur autem fugitivis potestas, ut si quis exinde ramum potuisset auferre, monomachia cum fugitivo templi sacerdote dimicaret: nam fugitivus illic erat sacerdos ad priscae imaginem fugae. dimicandi autem dabatur facultas quasi ad pristini sacrificii reparationem. nunc ergo istum inde sumpsit colorem. ramus enim necesse erat ut et unius causa esset interitus: unde et statim mortem subiungit Miseni: et ad sacra Proserpinae accedere nisi sublato ramo non poterat. inferos autem subire hoc dicit, sacra celebrare Proserpinae. de reditu autem animae hoc est: novimus Pythagoram Samium vitam humanam divisisse in modum Y litterae, scilicet quod prima aetas incerta sit, quippe quae adhuc se nec vitiis nec virtutibus dedit: bivium autem Y litterae a iuventute incipere, quo tempore homines aut vitia, id est partem sinistram, aut virtutes, id est dexteram partem sequuntur: unde ait Persius “traducit trepidas ramosa in compita mentes”. ergo per ramum virtutes dicit esse sectandas, qui est Y litterae imitatio: quem ideo in silvis dicit latere, quia re vera in huius vitae confusione et maiore parte vitiorum virtus et integritas latet. alii dicunt ideo ramo aureo inferos peti, quod divitiis facile mortales intereunt. Tiberianus “aurum, quo pretio reserantur limina Ditis”.
§ 6.137 LENTO VIMINE flexili, ut “lenta quibus torno facili superaddita vitis”: alias gravi.
§ 6.138 IVNONI INFERNAE Proserpinae, ut “sacra Iovi Stygio”. DICTUS dicatus.
§ 6.139 ET OBSCURIS CLAVDUNT CONVALLIBUS UMBRAE re vera enim nemus Aricinum densum est.
§ 6.140 SED NON ANTE DATUR sive iustis sive iniustis. sic intellegentes removebimus quaestionem: hinc enim dicit “longo post tempore visum”. ex eo enim quod dicit descendisse aliquos, ramum quoque depositum esse significat. TELLURIS OPERTA secundum eos qui dicunt inferos in medio esse terrarum: quos Iuvenalis dicit putari esse sub terris, ut “esse aliquos manes et subterranea regna”.
§ 6.142 PULCHRA quae rapi meruit. SVUM sibi carum.
§ 6.143 NON DEFICIT ALTER ne diceret ab his, qui primo descenderunt, esse sublatum.
§ 6.144 FRONDESCIT in naturam redit. et honeste locutus est dicens: habet frondes sui metalli.
§ 6.145 ALTE VESTIGA OCULIS require omni intentione. RITE REPERTUM CARPE 'rite carpe', id est cum observatione, non 'rite repertum'.
§ 6.147 SI TE FATA VOCANT hoc est, si quem fata vocant facile sequitur.
§ 6.148 POTERIS poterit quis. tertiae enim personae significationem ad secundam transtulit et generaliter loquitur: nam ut de Aenea dicat non procedit. si enim dubitat, caret deo nec potest de Miseno vaticinari. DURO FERRO et genus esse potest et species.
§ 6.149 PRAETEREA ac si diceret: est et alia opportunitas descendendi ad inferos, id est Proserpinae sacra peragendi. duo autem horum sacrorum genera fuisse dicuntur: unum necromantiae, quod Lucanus exsequitur, et aliud sciomantiae, quod in Homero, quem Vergilius sequitur, lectum est. sed secundum Lucanum in necromantia ad levandum cadaver sanguis est necessarius, ut “pectora tunc primum ferventi sanguine supplet” (6.667), in sciomantia vero, quia umbrae tantum est evocatio, sufficit solus interitus: unde Misenus in fluctibus occisus esse inducitur. TIBI ideo addidit 'tibi', ne 'amici' posset etiam ad Sibyllam referri.
§ 6.150 INCESTAT polluit. et incestum est quaecumque pollutio.
§ 6.151 PENDES sollicitus es, ut “ipse manu multo suspensum numine ducit”. et proprie pendere est desiderare aliquid audire, ut “pendetque iterum narrantis ab ore”.
§ 6.152 SEDIBUS HUNC REFER ANTE SVIS apud maiores, ut supra diximus, omnes in suis domibus sepeliebantur, unde ortum est ut lares colerentur in domibus: unde etiam umbras larvas vocamus a laribus, nam dii penates alii sunt. inde est quod etiam Dido cenotaphium domi fecit marito. ergo aut secundum istum locutus est morem, quamvis adhuc Troiani domos non habuerint: aut dicit, refer hunc naturalibus sedibus, id est terrae: nam in aqua perierat. verum tamen illud est, ut intellegamus eam dicere, sepeli eum: nam sepulcrum sedes vocatur: Horatius “nulla certior tamen rapacis Orci sede destinata divitem manet erum”, Vergilius “et nunc servat honos sedem tuus ossaque nomen”. vel 'suis', quoniam eiusdem nominis locum habiturus sit. persuadet autem sepulturam, ut possit recentis cadaveris uti anima, ut ait Lucanus “non in tartareo latitantem poscimus antro adsuetamque diu tenebris, modo luce fugata descendentem animam: primo pallentis hiatu haeret adhuc Orci” (6.712).
§ 6.153 PIACULA SUNTO ad expiationem pollutionis, quae fuerat nata morte Miseni.
§ 6.154 SIC DEMUM ad postremum, hoc est novissime. et haec particula tam apud Vergilium, quam apud omnes idoneos auctores hoc significat, licet in aliis diversa significet. LUCOS STYGIS ET REGNA INVIA VIVIS ASPICIES Seneca scripsit de situ et de sacris Aegyptiorum. hic dicit circa Syenen, extremam Aegypti partem, esse locum, quem Philas, hoc est amicas, vocant ideo quod illic est placata ab Aegyptiis Isis, quibus irascebatur quod membra mariti Osiridis non inveniebat, quem frater Typhon occiderat. quae inventa postea cum sepelire vellet, elegit vicinae paludis tutissimum locum, quam transitu constat esse difficilem; limosa enim est et papyris referta et alta. ultra hanc est brevis insula, inaccessa hominibus, unde Abatos appellata est: Lucanus “hinc Abatos, quam nostra vocat veneranda vetustas” (10.323). haec palus Styx vocatur, quod tristitiam transeuntibus gignit. sane ad illam insulam ab his qui sacris inbuti sunt, certis transitur diebus. lectum est etiam quod vicini populi cadavera suorum ad alteram regionem transferunt; sed si quis forte in fluvio pereat nec eius inveniatur cadaver, post centum ei annos ultima persolvuntur. hinc est tractum “centum errant annos volitantque haec litora circum”. ET REGNA INVIA quae contra naturam fiunt non adserunt praeiudicium generalitati: unde ait 'invia regna', licet et Hercules aliique transierint et sit transiturus Aeneas. sic dictum est et illud “evaditque celer ripam inremeabilis undae”.
§ 6.156 MAESTO VULTU propter mortem amici et rami inquisitionem. DEFIXUS LUMINA defixa lumina habens, per quod tristitia mentis ostenditur.
§ 6.157 INGREDITUR pro graditur: vacat praepositio, ut “ingrediturque solo et caput inter nubila condit”.
§ 6.159 PARIBUS CURIS VESTIGIA FIGIT aut simili sollicitudine detentus incedit: aut 'figit vestigia', id est stat subito, quod cogitantes facere consuerunt.
§ 6.160 MULTA INTER SESE VARIO SERMONE SEREBANT hic proprie dictus est sermo, qui inter utrumque seritur.
§ 6.163 INDIGNA MORTE miserabili, non congrua eius meritis: vel propter animae etiam extinctionem elementi contrarietate.
§ 6.165 MARTEMQUE ACCENDERE CANTU hemistichium hoc dicitur addidisse dum recitat.
§ 6.168 VITA SPOLIAVIT ad bellum retulit, in quo victis tolluntur exuviae.
§ 6.170 NON INFERIORA SECUTUS ubique Aenean Hectori conparat, ut “ambo animis, ambo insignes praestantibus armis”.
§ 6.171 CAVA DUM PERSONAT AEQUORA CONCHA aut personare facit: aut hysterologia est, dum per cava aequora sonat.
§ 6.172 DEMENS inprovidus, qui non consideravit etiam deos in aemulationem posse descendere.
§ 6.173 AEMULUS modo 'eiusdem rei studiosus', alias 'inimicus' invenitur. EXCEPTUM oppressum insidiis: quo sermone ostendit eum tantae fuisse virtutis, ut ne a numine quidem nisi insidiis opprimeretur. TRITON paenultima accentum habet, nam Tritonis facit: si enim ultima habeat, Tritontis facit, quod non procedit: ut Demophoon, Demophoontis.
§ 6.175 ERGO aut quia talis perierat, aut quia sic fuerat interemptus.
§ 6.176 PRAECIPVE PIUS AENEAS ubique Aenean supra ceteros inducit mortem cuiuslibet dolere, ut “nunc Amyci casum gemit”, item “casuque animum concussus amici”. hinc ei dat circa sepulturam etiam sordida officia, quae in aliis denegat locis. qui enim de pietatis generibus scripserunt primum locum in sepultura esse voluerunt: unde cum pontificibus nefas esset cadaver videre, magis tamen nefas fuerat si visum insepultum relinquerent. genus autem fuerat sepulturae iniectio pulveris: unde est “aut tu mihi terram inice”. Horatius “non est mora longa; licebit iniecto ter pulvere curras”.
§ 6.177 ARAMQUE SEPULCRI pyram dicit, quae in modum arae construi lignis solebat: nam et sequitur 'congerere arboribus caeloque educere certant'. et aram, quae ante sepulcrum fieri consuevit, intellegere non possumus, ut “stant manibus arae”, cum nondum facta sit funeratio, quae praecedit sepulcrum. Probus tamen et Donatus de hoc loco requirendum adhuc esse dixerunt.
§ 6.178 CAELOQUE EDUCERE CERTANT ut hoc faciant mente pertractant: nam adhuc ituri ad silvas sunt.
§ 6.179 ITUR 'eo' e brevis est, 'itur' i longa invenitur. ergo quia hoc verbum breve est in origine et in declinatione fit longum, ideo certa eius natura nec in temporibus nec in participiis invenitur: nam cum 'itur' longa sit, 'iturus' brevis invenitur, ut “superumque in lumen ituras”. multi tamen temptant dicentes 'itur' propter 'eo', quae prima verbi origo est, per diphthongon scribi debere: quod non procedit, quia diphthongos semper longa est, 'i' autem et produci potest et corripi. hinc est quod 'fortuitus' i et producit et corripit: Iuvenalis “non quasi fortuitus nec ventorum rabie, sed iratus cadat in terras et iudicet ignis”, contra Horatius “nec fortuitum spernere cespitem leges sinebant”. hic enim nisi i littera longa sit, non stat versus. et hoc protulimus exemplum unius sermonis, ne quis dicat 'iturus' et 'itur' ideo variam habere naturam propter temporum varietatem: unde melius est, ut diximus, originis considerare rationem. sane 'fortuitus' ab eundo est et a fortuna conpositum.
§ 6.180 PROCUMBUNT PICEAE picea secundum Plinium in naturali historia quinta species cedri est: nam cedria dicta est quasi kaiomenes druos hugron, id est arboris umor ardentis.
§ 6.183 NEC NON AENEAS bona oeconomia venitur ad ramum.
§ 6.184 ACCINGITUR ARMIS instruitur officiis.
§ 6.186 FORTE PRECATUR vacat 'forte': et est versus de his qui tibicines vocantur, quibus datur aliquid ad solam metri sustentationem, ut “nunc dextra nunc ille sinistra”: nec enim possumus intellegere eum fortuitu rogasse.
§ 6.187 SI adverbium rogantis et optantis est per se plenum, sicut et 'o', quamquam neoterici haec iungant et pro uno ponant: Persius “o si ebulliat patruus, praeclarum funus! et o si”.
§ 6.188 QUANDO siquidem. et 'nimium vere' cum ingenti dixit adfectu, quasi mors praedicta falsa esse debuerit.
§ 6.190 CUM FORTE COLUMBAE auguria aut oblativa sunt, quae non poscuntur, aut inpetrativa, quae optata veniunt. hoc ergo quia oblativum est, ideo dixit 'forte'. bene autem a columbis Aeneae datur augurium, et Veneris filio et regi: nam ad reges pertinet columbarum augurium, quia numquam solae sunt, sicut nec reges quidem.
§ 6.191 IPSA SUB ORA perite, ne si longius volarent, non ad eum pertinere viderentur: nam moris erat ut captantes auguria certa sibi spatia designarent, quibus volebant videnda ad se pertinere.
§ 6.193 MATERNAS Veneri consecratas, propter fetum frequentem et coitum.
§ 6.194 SI QUA VIA EST si est ratio. et iam ex hoc loco esse incipit inpetrativum quod fuerat oblativum. CURSUMQUE PER AVRAS 'cursum' vocavit impetum et eundi officium: nam et navium cursum dicimus.
§ 6.196 NE DEFICE REBUS ne desere in rebus incertis. et bene in silvis invocat matrem, quam iam scit sibi visam esse habitu venatricis, ut in primo legimus.
§ 6.197 SIC EFFATUS proprie effata sunt augurum preces: unde ager post pomeria, ubi captabantur auguria, dicebatur effatus. VESTIGIA PRESSIT quia ad captanda auguria post preces inmobiles vel sedere vel stare consueverant.
§ 6.198 OBSERVANS QUAE SIGNA FERANT servare enim et de caelo et de avibus verbo augurum dicitur. QUO TENDERE PERGANT PASCENTES hinc iam optimum significatur augurium, quod pascebant. nam Romani moris fuit et in comitiis agendis et in bellis gerendis pullaria captare auguria. unde est in Livio quod cum quidam cupidus belli gerendi a tribuno plebis arceretur ne iret, pullos iussit adferri: qui cum missas non ederent fruges, inridens consul augurium ait 'vel bibant', et eos praecipitavit in Tiberim: inde navibus victor revertens [6.ad Africam tendens] in mari cum omnibus quos ducebat extinctus est. multi 'pascentes' distingunt, et absolutus est sensus. alii dicunt 'pascentes volando' et referunt ad naturam columbarum, quae exilientes pascere consuerunt. alii 'volando' ambulando dicunt: vola enim dicitur media pars pedis sive manus.
§ 6.199 PRODIRE prodibant: infinitus pro indicativo.
§ 6.201 GRAVE OLENTIS male olentis: alibi bene olentis, ut “et graviter spirantis copia thymbrae floreat”.
§ 6.202 LIQUIDUMQUE PER AERA LAPSAE non est aeris perpetuum epitheton, sed purum et incorruptum ait Averni comparatione. dicit autem eas alte volasse ad vitandum Averni odorem.
§ 6.203 SUPER ARBORE SIDUNT secundum antiquam licentiam.
§ 6.204 AVRI AVRA splendor auri: Horatius “tua ne retardet aura maritos”, id est splendor. hinc et aurum dicitur a splendore, qui est in eo metallo: hinc et aurarii dicti, quorum favor splendidos reddit.
§ 6.205 BRUMALI FRIGORE VISCUM bene 'brumali' addidit: tunc enim maturum est et auri imitatur colorem, nam nova fronde viret. quod, ut ait Plinius in naturali historia, de fimo turdelarum in certis arboribus nascitur: unde Plautus “ipsa sibi avis mortem creat”.
§ 6.207 TERETIS TRUNCOS 'teres' est rotundum aliquid cum proceritate, ut “incumbens tereti Damon sic coepit olivae”. Horatius “brachia et vultum teretesque suras integer laudo”.
§ 6.210 EXTEMPLO bene verbo usus est augurum, ut diximus supra.
§ 6.211 CUNCTANTEM aliud pendet ex alio: 'cunctantem', quia 'avidus', ut ostendat tantam fuisse avellendi cupiditatem, ut nulla ei satisfacere posset celeritas: nam tardantem dicere non possumus eum qui fataliter sequebatur. alii 'cunctantem' ad auri naturam referunt, id est mollem, quia paulatim frangitur et lentescit. alii 'cunctantem' gravem dicunt, ut “glaebas cunctantes crassaque terga expecta”.
§ 6.212 NEC MINUS nihilo minus ille deflebatur. INTEREA dum itur ad silvas.
§ 6.213 INGRATO tristi, ut gratum laetum aliquid dicimus. alii 'ingrato' dicunt gratiam non sentienti.
§ 6.214 PINGVEM aut de Graeco transtulit liparan magnam: aut hypallage est, hoc est de pinguibus taedis.
§ 6.215 FRONDIBUS ATRIS aptis ad funera.
§ 6.216 ANTE CUPRESSOS CONSTITVUNT cupressus adhibetur ad funera, vel quod caesa non repullulat, vel quod per eam funestata ostenditur domus, sicut laetam frondes indicant festae. Varro tamen dicit pyras ideo cupresso circumdari propter gravem ustrinae odorem, ne eo offendatur populi circumstantis corona, quae tamdiu stabat respondens fletibus praeficae, id est principi planctuum, quamdiu consumpto cadavere et collectis cineribus diceretur novissimum verbum 'ilicet', quod ire licet significat: unde est “dixitque novissima verba”.
§ 6.218 PARS CALIDOS LATICES Plinius in naturali historia dicit hanc esse causam ut mortui et calida abluantur et per intervalla conclamentur, quod solet plerumque vitalis spiritus exclusus putari et homines fallere. denique refert quendam superpositum pyrae adhibitis ignibus erectum esse nec potuisse liberari. unde et servabantur cadavera septem diebus, et calida abluebantur, et post ultimam conclamationem conburebantur: unde traxit Terentius “desine, iam conclamatum est”. AENA UNDANTIA FLAMMIS hoc est per flammas: alibi “nec iam se capit unda: volat vapor ater ad auras”.
§ 6.219 LAVANT FRIGENTIS ET UNGUNT versus Ennii, qui ait “Tarquinii corpus bona femina lavit et unxit”.
§ 6.220 DEFLETA participium ab eo quod est 'fleor', si tamen inveniatur; alias sine verbi origine esse dicemus.
§ 6.221 PURPUREAS ad imitationem sanguinis, in quo est anima, ut diximus supra: ut “purpuream vomit ille animam”. VELAMINA NOTA vel ipsi cara, vel animae: ex notitia enim gignitur caritas, ut “hic inter flumina nota”.
§ 6.222 FERETRO Graece dixit, nam latine capulus dicitur a capiendo: unde ait Plautus “capularis senex”, id est capulo vicinus. et 'subiere feretro' ut “subeunt muro”.
§ 6.223 MORE PARENTUM propinquioribus enim virilis sexus hoc dabatur officium.
§ 6.224 FACEM de fune, ut Varro dicit: unde et funus dictum est. per noctem autem urebantur: unde et permansit ut mortuos faces antecedant.
§ 6.225 FUSO CRATERES OLIVO diis superis tantum libabant, inferis vero sacrificantes etiam vasa in ignem mittebant, unde ait 'crateres': quod etiam Statius in Archemori sepultura commemorat. 'olivum' autem ab oliva dixit: nam oleum ab olea dicitur.
§ 6.226 FLAMMA QUIEVIT pyrae ingentis, quia, ut in quarto diximus, pro qualitate personae pyrae fiebant. sepulcra etiam vel minora vel magna faciebant.
§ 6.228 OSSAQUE LECTA aut collecta, aut lecta ideo quia, ut supra diximus, nobiles numquam soli conburebantur, sed cum dilectis equis vel canibus vel famulo.
§ 6.229 TER SOCIOS aut saepius, aut re vera ter: licet enim a funere contraxerint pollutionem, tamen omnis purgatio ad superos pertinet, unde et ait inparem numerum: aut quia hoc ratio exigit lustrationis. CIRCUMTULIT purgavit. antiquum verbum est. Plautus “pro larvato te circumferam”, id est purgabo: nam lustratio a circumlatione dicta est vel taedae vel sulphuris. Iuvenalis “si qua darentur sulphura cum taedis”.
§ 6.230 SPARGENS quia res aguntur infernae. in secundo Aeneas deos portaturus ait “donec me flumine vivo abluero”. hic enim erat mos, ut diximus supra. FELICIS OLIVAE arboris festae. sed moris fuerat ut de lauro fieret. sane dicit Donatus quod hoc propter Augustum mutavit. nam nata erat laurus in Palatio eo die, quo Augustus: unde triumphantes coronari consueverant. propter quam rem noluit laurum dicere ad officium lugubre pertinere.
§ 6.231 NOVISSIMA VERBA id est 'ilicet': nam 'vale' dicebatur post tumuli quoque peracta sollemnia.
§ 6.233 SVAQUE ARMA VIRO ipsi cara sculpsit in saxo: nam supra ea iam legimus concremata. REMUMQUE TUBAMQUE quia et bellator et remex fuerat. licet possimus etiam solam tubam accipere: remus enim dicitur lorum, quod continet tubam.
§ 6.234 MONTE SUB AERIO in aerio: nam supra est positus. 'aerium' autem alii altum dicunt, alii nomen montis antiquum volunt: unde est 'qui nunc Misenus ab illo dicitur'.
§ 6.236 PRAECEPTA SIBYLLAE ut “duc nigras pecudes, ea prima piacula sunto”.
§ 6.237 SPELUNCA ALTA FUIT qua ad inferos descendebatur, non ubi fuerat Sibylla vaticinata.
§ 6.238 SCRUPEA lapillosa: nam scrupus proprie est lapillus brevis, qui incedentibus inpedimento est et pressus sollicitudinem creat: unde etiam scrupulus dictus est. LACU NIGRO aut alto: aut vere nigro inferorum vicinitate. TUTA autem, quia hinc lacu, hinc cingitur silvis. dicit autem locum, quem nunc doliola vocant.
§ 6.239 VOLANTES volucres: participium pro nomine posuit, ut “plurimus Alburnum volitans cui nomen asilo est”: licet illic sit etiam altera figura. sane sciendum Lucretium et alios physicos dicere aerem corporeum esse, unde et aves sustinet; sed hunc cedere vapori sulphureo, unde aves in illis locis desertae aere, quo portari solent, concidunt non odore, sed pondere: quod potest esse veri simile, quia altius in eodem loco possunt volare, ut “tollunt se celeres liquidumque per aera lapsae”.
§ 6.241 AD CONVEXA caeli curvitatem.
§ 6.244 INVERGIT VINA SACERDOS in quarto ait “media inter cornua fundit”. et fundere est supina manu libare, quod fit in sacris supernis; vergere autem est conversa in sinistram partem manu ita fundere, ut patera convertatur, quod in infernis sacris fit. haec autem pertinent ad victimarum explorationem, ut, si non stupuerint, aptae probentur.
§ 6.247 VOCE VOCANS non verbis, sed quibusdam mysticis sonis: nam varie numina invocabantur, quod aperte Lucanus expressit, ut “latratus habet illa canum gemitusque luporum: quod stridunt ululantque ferae, quod sibilat anguis exprimit et planctus fractaeque tonitrua nubis: tot rerum vox una fuit” (6.688). CAELOQUE EREBOQUE POTENTEM hoc est quod ait 'Hecaten', ut plenum numen ostenderet.
§ 6.248 SUPPONUNT CULTROS id est victimas caedunt. fuit autem verbum sacrorum, in quibus mali ominis verba vitabant. hinc est quod et mactare dicebatur, quod magis augere significat. dicimus autem 'hic culter, cultri': nam 'cultellus' diminutivum est, 'cultellum' penitus Latinum non est.
§ 6.249 SUCCIPIUNT antique, nam modo 'suscipiunt' dicimus.
§ 6.250 MATRI EVMENIDUM id est Nocti, ut “hunc mihi da proprium, virgo sata Nocte, laborem”. et Eumenides dicuntur kata antiphrasin, cum sint inmites. MAGNAEQUE SORORI id est Terrae: nam, ut supra diximus, nihil est aliud nox nisi umbra terrarum.
§ 6.251 ENSE FERIT ut eum contra umbras haberet consecratum. hinc est quod ei dicit Sibylla 'tuque invade viam vaginaque eripe ferrum', item “strictamque aciem venientibus offert”. hoc autem etiam Homerus dicit. STERILEMQUE TIBI PROSERPINA VACCAM deae congruam, numquam enitenti.
§ 6.252 NOCTURNAS ARAS quae tota nocte arderent. INCHOAT autem perficit. et est verbum sacrorum.
§ 6.253 SOLIDA INPONIT TAURORUM VISCERA FLAMMIS non exta dicit, sed carnes, nam 'viscera' sunt quicquid inter ossa et cutem est: unde etiam visceratio dicitur, ut diximus supra. ergo per 'solida viscera' holocaustum significat, quod detractis extis arae superinponebatur. quae nonnumquam abluta et elixa etiam ipsa reddebantur: unde infert 'fundens ardentibus extis'. quamquam alii pro parte totum velint, ut per exta totum animal intellegatur.
§ 6.255 PRIMI SUB LUMINA SOLIS ET ORTUS atqui haec sacra, ut dicunt, per noctem fiebant. sed locutus est secundum Romanum ritum, quo dies creditur a medio noctis incipere: illo autem loco, quo dicit 'nox ruit Aenea', non venit, sed finitur significat. quamquam alii dicant sacra haec a medio die incipere et perduci usque ad mediam noctem: quod si est, 'nox ruit' potest venit significare.
§ 6.257 VISAEQUE CANES VLULARE ita numinis ostendebatur adventus. 'canes' autem Furias dicit Lucanus “Stygiasque canes in luce superna destituam” (6.733), sicut etiam diximus supra. 'ululare' autem et canum et Furiarum est.
§ 6.258 ADVENTANTE DEA ipsa scilicet Proserpina. PROFANI qui non estis initiati, amuetoi, bebeloi.
§ 6.259 TOTOQUE ABSISTITE LUCO hoc est, non tantum a spelunca, sed ab omni luci vicinitate discedite.
§ 6.260 INVADE VIAM ingredere.
§ 6.262 FURENS deo plena: aut certe similis furenti.
§ 6.264 DII QUIBUS IMPERIUM EST ANIMARUM plenus locus alta sapientia. de qua varie disserunt philosophi: nam dicunt per alios animas ad inferos duci, ut “hac animas ille evocat Orco pallentes, alias sub Tartara tristia mittit”; item per alios transferri, ut “navita sed tristis”; per alios purgari, ut “aliae panduntur inanes suspensae ad ventos”; per alios vero ad summa revocari, ut “Lethaeum ad fluvium deus evocat agmine magno”. sciens ergo de deorum imperio varias esse opiniones, prudentissime tenuit generalitatem. ex maiore autem parte Sironem, id est magistrum suum Epicureum sequitur. huius autem sectae homines novimus superficiem rerum tractare, numquam altiora disquirere. UMBRAEQUE SILENTES secreta inferorum semper silentia: nam hominum umbrae loquuntur. hinc est “quae sacra silentia norunt”. invocat autem summum bonum, quod in silentio constare manifestum est.
§ 6.265 ET CHAOS elementorum confusio. invocat autem rerum primordia, quae in elementorum fuerunt confusione. per Phlegethonta, inferorum fluvium, ignem significat: nam phlox Graece, latine ignis est; unde secundum Heraclitum cuncta procreantur. et re vera sine calore nihil nascitur, adeo ut de septentrione dicat “sterili non quicquam frigore gignit”. LOCA NOCTE SILENTIA LATE aut hoc est quod supra ait 'umbraeque silentes', aut vult ostendere, esse partem mundi, in qua perpetuae sunt tenebrae. cum enim probatum sit quod legimus “et minima contentos nocte Britannos”, sphaerae exigit ratio, ut e contrario sit regio noctibus vacans.
§ 6.266 SIT MIHI FAS AVDITA LOQUI de alta dicturus prudentia miscet poeticam licentiam. SIT NUMINE VESTRO concedatur a vestro numine.
§ 6.267 ALTA TERRA ET CALIGINE MERSAS bene iunxit: ex terris enim caligo procreatur, id est umbra.
§ 6.268 OBSCURI SOLA SUB NOCTE aut hypallage est 'sub obscura nocte soli ibant': aut 'sub sola nocte', id est ubi nihil aliud est praeter noctem.
§ 6.269 DOMOS VACVAS nostri mundi comparatione: simulacra enim illic sunt, quae inania esse non dubium est. INANIA REGNA inanium: per quod ostenditur vacuum.
§ 6.270 INCEPTAM alii 'incertam' legunt, illuc tamen recurrit; nam 'incertam' incipientem, id est minorem significat. LUCE MALIGNA obscura: nam malignum est proprie angustum, ut “aditusque maligni”, id est minores, obscuri. sane sciendum, lunae, licet minoris, commemoratione ostendere eum, fuisse illic aliquid lucis: nam aliter omnia, quae dicturus est, videre non poterant.
§ 6.271 UBI quando: nam non est loci, sed temporis.
§ 6.272 NOX ABSTULIT ATRA COLOREM hoc et videmus et tractatur ab Epicureis, rebus tollere noctem colorum varietatem: unde etiam apud inferos omnia nigra esse dicuntur. contra hos Academici una re pugnant: nam squamas piscium dicunt lucere per noctem.
§ 6.273 VESTIBULUM ut Varro dicit, etymologiae non habet proprietatem, sed fit pro captu ingenii: nam vestibulum, ut supra diximus, dictum ab eo, quod ianuam vestiat. alii dicunt a Vesta dictum per inminutionem: nam Vestae limen est consecratum. alii dicunt ab eo, quod nullus illic stet; in limine enim solus est transitus: quomodo vesanus dicitur non sanus, sic vestibulum quasi non stabulum. FAUCIBUS ORCI deum posuit pro loco, ut Iovem dicimus et aerem significamus: Horatius “manet sub Iove frigido venator”. Orcum autem Plutonem dicit: nec enim per Charonta possumus intellegere inferos dictos, quia minor potestas pro imperio numquam ponitur, sed illa quae tenet imperium. ergo alter est Charon: nam Orcus idem est Pluton, ut in Verrinis indicat Cicero dicens “ut alter Orcus venisse Hennam et non Proserpinam, sed ipsam Cererem rapuisse videatur”. alibi ait “qua Ditem patrem emersisse ab inferis putant”. dicimus autem et hic Dis et hic Ditis.
§ 6.274 LUCTUS ET VLTRICES POSVERE CUBILIA CURAE ea dicit esse in aditu inferorum, quae vicina sunt morti; aut quae post mortem creantur; aut quae in morte sunt, ut pallorem. luctus enim post mortem est. CURAE conscientiae, quae puniunt semper nocentes.
§ 6.275 TRISTIS severa, quae gignit severitatem. Cicero “iudex tristis et integer”.
§ 6.276 MALESVADA FAMES quae impellit homines interdum ad inlicita. TURPIS EGESTAS quae turpes facit. et quasi harum rerum imagines facit, quas dicit esse apud inferos ideo, quia in quem ista concurrunt, sit mortalis necesse est: unde deos inmortales dicunt, qui ista non sentiunt quibus mors creatur.
§ 6.277 TERRIBILES VISU FORMAE omnes scilicet quas supra dixit.
§ 6.278 CONSANGUINEUS LETI SOPOR secundum Homerum: vel iuxta illud “dulcis et alta quies placidaeque simillima mortis”. MALA MENTIS GAVDIA generaliter omnium scelerum dicit, ac si diceret 'malae mentis gaudia': ut cum male fecerunt gaudeant.
§ 6.279 MORTIFERUMQUE ADVERSO IN LIMINE BELLUM mire †cum omnia in vestibulo, bellum vero in limine ipso posuit, quoniam nulla maior est mortis causa quam bellum. et est familiare epitheton.
§ 6.280 EVMENIDUM THALAMI Furiae numquam nupserunt: unde thalamos accipiamus in quibus natae sunt. alii thalamos dicunt, qui facti sunt auctoribus Furiis, in quibus adulteria et caedes admiserunt: sed non procedit, quia ait 'terribiles visu formae'. et ut non videatur esse contrarium quia Furias paulo post alibi dicit esse: nam possunt hic natae esse, et alibi manere, et alibi officium exercere poenarum.
§ 6.281 CRINEM VITTIS INNEXA ut “scissa comam” et “oculos suffusa”.
§ 6.282 IN MEDIO aut vestibulo: aut absolutum est, et intellegimus hanc esse eburneam portam, per quam exiturus Aeneas est. quae res haec omnia indicat esse simulata, si et ingressus et exitus simulatus est et falsus.
§ 6.283 VLMUS OPACA, INGENS distinguenda sunt ista propter duo epitheta. et quidam tradunt ideo in ulmo somnia inducta, quod vino gravati vana somnient et ulmus apta sit viti: et ideo apud inferos rem inanem * * * PANDIT non aperit, sed expandit, id est extendit. et dicunt quidam 'pandit' ab eo, quod est 'aperit' venire; nam quod apertum, est latius diffusum: hinc est “patulae recubans sub tegmine fagi”. VULGO temere, passim, catervatim. an 'vulgo ferunt'?
§ 6.284 VANA TENERE utrum katholou, an quae ex his vana sunt? et duo somniorum genera putantur: unum de caelo, ut “visa dehinc caelo facies delapsa parentis Anchisae”, quod est verum, aliud ab inferis, quod est vanum. FOLIISQUE SUB OMNIBUS HAERENT qui de somniis scripserunt dicunt, quo tempore folia de arboribus cadunt, vana esse somnia: quod per transitum tetigit. 'vana' autem ideo, quia ab inferis; nam vera mittunt superi. Homerus kai gar t' onar ek Dios estin: somnium de Iove.
§ 6.286 CENTAVRI IN FORIBUS STABULANT bene 'in foribus', quia ea quae contra naturam possunt creari, statim pereunt. aut ideo in aditu monstra sunt posita, ut propter hoc terribiliora essent inferis. 'stabulant' autem habitant. et usurpative dixit, ut 'populat', luctat; nam stabulor dicimus. et bene adlusit, quia ex parte equi sunt. Centauri autem Ixionis et nubis filii sunt. Ixion enim amatam Iunonem de stupro interpellavit. illa confessa Iovi est, et ex eius voluntate nubem ei in suam formam conversam obtulit, unde feruntur nati esse Centauri. SCYLLAEQUE BIFORMES bene plurali usus est numero: nam et illa Nisi secundum alios in avem conversa est, secundum alios in piscem. ergo etiam ipsa biformis fuit, sicut haec in Siciliae freto. dictum autem est per poetae scientiam vel licentiam. quidam pluralem numerum pro singulari positum volunt: nam quae in avem conversa est nihil terroris habet. harum sane fabulae in bucolicis plenius narratae sunt.
§ 6.287 CENTUMGEMINUS BRIAREUS centies duplex: secundum fabulas ipse etiam dictus est Aegaeon. qui, ut non nulli tradunt, pro diis adversus Gigantes bella gessit, ut vero alii adfirmant, contra deos pugnavit eo maxime tempore quo inter Iovem et Saturnum de caelesti regno certamen fuit: unde eum a Iove fulmine ad inferos tradunt esse trusum. alii dicunt, cum Iuno et Minerva et Neptunus ceterique dii Iovem ligare vellent, a Thetide Briareum adhibitum Iovem vinculis exemisse. AC BELVA LERNAE hydram dicit, serpentem inmanis magnitudinis, quae fuit in Lerna Argivorum palude; sed latine excetra dicitur, quod uno caeso tria capita excrescebant. cum saepe amputata triplarentur, admoto ab Hercule incendio consumpta narratur, cuius felle Hercules sagittas suas tinxisse dicitur. sed constat hydram locum fuisse evomentem aquas, vastantes vicinam civitatem, in quo uno meatu clauso multi erumpebant: quod Hercules videns loca ipsa exussit et sic aquae clausit meatus; nam hydra ab aqua dicta est. potuisse autem hoc fieri ille indicat locus, ubi dicit “omne per ignem excoquitur vitium atque exudat inutilis umor”. et utrum hic distinctio plena sit, an 'horrendum stridens' inferioribus iungendum sit? stridere enim bene Chimaerae datur, quae et serpentes habet et flammas.
§ 6.288 HORRENDUM STRIDENS pro 'horrende': adverbium qualitatis derivatum in nomen. FLAMMISQUE ARMATA CHIMAERA Typhonis et Echidnae filia, ore leo, postremis partibus draco, media caprea secundum fabulas fuit. re vera autem mons est Ciliciae, cuius hodieque ardet cacumen, iuxta quod sunt leones; media autem pascua sunt, quae capreis abundant; ima vero montis serpentibus plena. hunc Bellerophontes habitabilem fecit, unde Chimaeram dicitur occidisse.
§ 6.289 GORGONES hae Gorgones Phorci filiae tres fuerunt in extrema Africa circa Atlantem montem, quae omnes unum oculum habebant, quo invicem utebantur. quarum nomina haec fuerunt Stheno, Euryale, Medusa. sed Medusa, erecta favore Neptuni, ausa est crines suos Minervae capillis praeferre: qua re indignata dea, crines eius in serpentes vertit eamque excidi a Perseo fecit luminibus orbatam, fecitque ut quisquis caput eius vidisset verteretur in saxum. sed Perseus, Iovis et Danaes filius, cum ad eam occidendam volaret, prae se scutum ferens speculi candore perlucidum, sicut Minerva monstraverat, in umbra eius vidit caput Gorgonae et ita aversus accedens id amputavit. quod cum ad Polydecten regem pertulisset isque negaret id eius virtute confectum, conspicuum id regi fecit: cuius conspectu ille in saxum mutatus est, quod in Seripho insula hodieque ostenditur. Serenus tamen dicit poeta Gorgonas puellas fuisse unius pulchritudinis, quas cum vidissent adulescentes, stupore torpebant: unde fingitur, quod si quis eas vidisset, vertebatur in lapidem. sane quidam dicunt versus alios hos a poeta hoc loco relictos, qui ab eius emendatoribus sublati sint “Gorgonis in medio portentum inmane Medusae,
vipereae circum ora comae, cui sibila torquent
infamesque rigent oculi, mentoque sub imo
serpentum extremis nodantur vincula caudis.
” HARPYIAEQUE aut iam mortuas intellege, aut secundum Platonem et alios simulacra, licet vivarum, illic fuisse: nam dicunt esse omnium rerum ideas quasdam, id est imagines, ad quarum similitudinem procreantur universa. hinc est quod in Statio Amphiaraus Plutoni dicit “omnibus finitor rerum esse videris, mihi vero et sator”. harum autem simulacra bene apud inferos sunt, quae esse dicuntur et furiae. TRICORPORIS UMBRAE Eryli et Geryonis.
§ 6.291 OFFERT non ad feriendum, sed ad repellendas umbras: unde et 'offert' dixit. sacerdos autem ferire prohibet.
§ 6.295 TARTAREI QUAE FERT ACHERONTIS AD UNDAS sequitur illud Pythagoricum, dicens tenuisse eos viam post errorem silvarum, quae vel ad vitia vel ad virtutes, ut diximus, ducit. TARTAREI ACHERONTIS Acheronta vult quasi de imo nasci Tartaro, huius aestuaria Stygem creare, de Styge autem nasci Cocyton. et haec est mythologia: nam physiologia hoc habet, quia qui caret gaudio sine dubio tristis est. tristitia autem vicina luctui est, qui procreatur ex morte: unde haec esse apud inferos dicit.
§ 6.297 COCYTO ERUCTAT HARENAM in Cocytum: scilicet per Stygem.
§ 6.298 HAS HORRENDUS AQUAS propter tria flumina. PORTITOR proprie portitor est qui portat, abusive etiam qui portatur portitor dicitur, sicut vector.
§ 6.299 TERRIBILI SQUALORE id est terribilis squaloris. CHARON kata antiphrasin quasi akhairon.
§ 6.300 CANITIES INCULTA IACET veteres enim non solum comam ornabant, sed etiam barbam, ut non nullas videmus statuas. ideo dixit 'inculta mento canities'. STANT horrent. et est polysemus sermo, ut diximus.
§ 6.302 SUBIGIT subagit, sursum agit, regit. et est polysemus sermo: nam et 'acuit' significat, ut “subiguntque in cote secures”, et compellit, ut “subigitque fateri”. VELISQUE MINISTRAT aut per vela, et est septimus: aut 'velis obsequitur', et est dativus.
§ 6.303 FERRUGINEA nigra, tristi: nam lugubrem esse hunc colorem ipse ostendit dicens “cum caput obscura nitidum ferrugine texit”. CORPORA CUMBA omne quod potest videri, corpus dicitur: unde paulo post discretionem fecit dicens “corpora viva nefas Stygia vectare carina”.
§ 6.304 IAM SENIOR aut pro positivo posuit, id est senex: aut, ut diximus, 'senior' est virens senex, ut 'iunior' intra iuvenem est: quam rem a Varrone tractatam confirmat et Plinius. CRUDA DEO VIRIDISQUE SENECTUS to aition: ideo cruda et viridis, quia in deo. et bene 'viridis', ne contemneretur.
§ 6.309 AUTUMNI FRIGORE PRIMO extremitatem vult ostendere, quod ait Iuvenalis “iam letifero cedente pruinis autumno”: nam prima eius pars fervet, ut “totoque autumni incanduit aestu”. sane sciendum, secundum Plinium folia autumnali tempore ideo cadere, quia omnis tunc in arboribus umor aestatis calore invenitur exhaustus. ergo 'cadunt', non quia tunc siccari incipiunt, sed quia tunc eis iam deest umor.
§ 6.311 GLOMERANTUR AVES bene rebus volitantibus animas comparavit, quae et ipsae volant.
§ 6.312 INMITTIT APRICIS quasi ater phrikes, id est sine frigore, ut diximus supra: unde non nulli et Africam dictam volunt.
§ 6.313 PRIMI TRANSMITTERE figura Graeca est: ut primi transirent.
§ 6.315 TRISTIS asper, inmiserabilis, severus.
§ 6.317 AENEAS ordo est: Aeneas ait, dic, o virgo: cetera per parenthesin dicta sunt, id est per suppositionem.
§ 6.319 QUO DISCRIMINE qua differentia. RIPAS HAE LINQUUNT repulsae scilicet, non transeuntes.
§ 6.320 VADA LIVIDA nigra. et 'lividum' invidum non nisi apud neotericos invenimus: Lucanus “livor edax tibi cuncta negat, gentesque subactas” (1.288).
§ 6.321 LONGAEVA SACERDOS Sibyllam Apollo pio amore dilexit et ei obtulit poscendi quod vellet arbitrium. illa hausit harenam manibus et tam longam vitam poposcit. cui Apollo respondit id posse fieri, si Erythraeam, in qua habitabat, insulam relinqueret et eam numquam videret. profecta igitur Cumas tenuit et illic defecta corporis viribus vitam in sola voce retinuit. quod cum cives eius cognovissent, sive invidia, sive miseratione commoti, ei epistolam miserunt creta antiquo more signatam: qua visa, quia erat de eius insula, in mortem soluta est. unde non nulli hanc esse dicunt, quae Romana fata conscripsit, quod incenso Apollinis templo inde Romam adlati sunt libri, unde haec fuerat.
§ 6.322 DEUM CERTISSIMA PROLES ex eo quod subire inferos potuit. ideo autem 'certissima', quia multi ad gloriam generis simulant se numinum filios, ut Romulus ex Marte, Alexander ex Iove Ammone. hoc ergo excludit. sic alibi de Hercule “salve vera Iovis proles”.
§ 6.324 ET FALLERE NUMEN ut supra diximus, sive propter Victoriae favorem, Stygis filiae: nam dicitur statuisse Iuppiter, ut si quis de diis fefellisset eius numen periurio, uno anno et novem diebus ab ambrosia et nectare prohiberetur. ratio autem est quam supra diximus: ideo per Stygem dii iurant, quia tristitia contraria est aeternitati, to stugnon to makario khai athanato.
§ 6.325 INOPS INHVMATAQUE TURBA EST duo dicit, id est nec legitimam sepulturam habet, neque imaginariam. inopem enim dicit sine pulveris iactu — nam 'ops' terra est — id est sine terra, sine humatione. vult autem ostendere tantum valere inanem, quantum plenam sepulturam: nam et Deiphobi umbra transvecta est, cui Aeneas cenotaphium fecit, ut “tunc egomet tumulum Rhoeteo in litore inanem constitui”. bene autem sepultos, id est fletos — nam sine fletu sepultura non est, unde legimus “inhumata infletaque turba” — facit supradicta flumina transire, quibus luctus nomen inposuit. 'centum' autem 'annos' ideo dicit, quia hi sunt legitimi vitae humanae, quibus completis potest anima transire ripas, id est ad locum purgationis venire, ut redeat rursus in corpora. sane sciendum quia, cum terram dicimus, haec ops facit; si nympham dicamus, haec Opis; si divitias, hae opes numero tantum plurali.
§ 6.327 RAUCA FLVENTA aut rheumata dicit: aut bene pluraliter, quia de tribus loquitur.
§ 6.328 SEDIBUS OSSA QUIERUNT id est prius quam corpus in naturam suam redeat, id est in terram.
§ 6.330 STAGNA EXOPTATA Lethaei scilicet fluminis.
§ 6.331 VESTIGIA PRESSIT scilicet cogitatione tardatus. et intentionem constantis ostendit.
§ 6.332 PUTANS reputans, cum animo pertractans. SORTEMQUE ANIMO MISERATUS INIQUAM iniqua enim sors est puniri propter alterius neglegentiam; nec enim quis culpa sua caret sepulcro. bene autem 'animo', quasi re praesaga, ut alibi “praesaga mali mens”: ipse enim Aeneas insepultus iacebit, ut “mediaque inhumatus harena”.
§ 6.333 MORTIS HONORE sepultura, ut “quisquis honos tumuli”.
§ 6.334 DUCTOREM CLASSIS apertum exemplum, classem dici etiam unam navem: nam legimus “unam quae Lycios”.
§ 6.336 AVSTER hic distinguendum.
§ 6.337 SESE AGEBAT 'sese agere' est sine negotio incedere.
§ 6.338 QUI LIBYCO NUPER CURSU bene 'Libyco': navigatio enim non a deverticulo, sed ab intentione accipit nomen.
§ 6.339 EFFUSUS IN UNDIS archaismos est: quamquam Donatus esse ordinem velit 'dum servat sidera in undis mediis'.
§ 6.340 MULTA MAESTUM COGNOVIT IN UMBRA prudentiores dicunt animas recentes a corporibus sordidiores esse donec purgentur: quae purgatae incipiunt esse clariores. unde ait paulo post “donec longa dies perfecto temporis orbe concretam exemit labem purumque reliquit aetherium sensum atque aurai simplicis ignem”, id est non urentis, ut est solis. inde est quod aliae animae lunarem circulum, aliae solstitialem retinere dicuntur pro modo purgationis. bene ergo Palinurum obscura umbra circumdatum dicit et vix agnitum, qui ne ad loca quidem pervenerat purgationis: sic etiam de Didone dicturus est “agnovitque per umbram obscuram”.
§ 6.341 QUIS TE PALINURE DEORUM 'quis deus' debuit dicere, sed Graece dixit tis theon.
§ 6.342 ERIPVIT NOBIS bene 'nobis': gubernator enim communi perit periculo. SUB AEQUORE MERSIT tmesis est: medio aequore submersit.
§ 6.343 DIC AGE hortantis adverbium est: unde est et 'age sta' et 'age facite'.
§ 6.346 VENTURUM AVSONIOS kata to siopomenon intellegimus.
§ 6.347 CORTINA cortina dicta est aut quod cor teneat, aut quod tripus saeptus erat corio serpentis, ut diximus supra: aut certe secundum Graecam etymologiam hoti ten koren teinei etoi tinassei, id est quod extendit puellam, ut “maiorque videri”.
§ 6.348 NEC ME hic distinguendum, ne sit contrarium: nam eum Somnus deiecit. quamquam alii frustra dicant quod credebat Phorbantem, cum extinctis divinandi sit concessa licentia, ut nunc iam sciat Somnum fuisse.
§ 6.349 NAMQUE GUBERNACLUM ut sit veri simile, quod post triduum tetigit litus Italiae.
§ 6.351 PRAECIPITANS dum praecipitarer. MARIA ASPERA IVRO aut execratio est, ut “Iliaci cineres”: aut certe iurat quasi nauta per maria.
§ 6.353 SPOLIATA ARMIS propter amissionem gubernaculi. EXCUSSA MAGISTRO nove dixit: de qua fuerat magister excussus.
§ 6.354 SURGENTIBUS UNDIS non quia tempestas fuerit, favente Neptuno, sed tumens pelagus fuisse significat. nec de Aeneae peritia desperavit, sed propter perditum gubernaculum. et ostendit se magis timuisse pro navi, cum esset ipse periturus.
§ 6.355 HIBERNAS asperas. et retulit ad adfectum natantis.
§ 6.358 ADNABAM et hic distingui potest, et 'adnabam terrae'.
§ 6.359 GENS CRUDELIS Lucanorum. et dicit eum a Veliensibus interemptum, ut “portusque require Velinos”. sane sciendum Veliam tempore quo Aeneas ad Italiam venit, nondum fuisse. ergo anticipatio est, quae, ut supra diximus, si ex poetae persona fiat, tolerabilis est; si autem per alium, vitiosissima est, ut nunc de Palinuro ait: quamquam alii ad divinandi scientiam referant, quasi ab umbra dictum. Velia autem dicta est a paludibus, quibus cingitur, quas Graeci hele dicunt. fuit ergo 'Elia', sed accepit digammon et facta est 'Velia', ut 'Enetus Venetus'.
§ 6.360 MONTIS saxi, ut “fertur in abruptum magno mons inprobus actu” pro saxo; alibi e contrario “saxi de vertice pastor” pro 'montis': nam sunt ista reciproca.
§ 6.362 ME FLUCTUS HABET quia secundum philosophos corpus solum nostrum est, quod nobiscum oritur, nobiscum perit. anima enim generalitatis est et adeo non est nostra, ut etiam in alia corpora plerumque transeat. ergo 'me' corpus meum, quod est hominis proprium. est autem Homeri autous de heloria teukhe kunessin.
§ 6.363 CAELI IUCUNDUM LUMEN bene 'iucundum' addidit: est enim etiam apud inferos lumen, sed non iucundum.
§ 6.365 HIS INVICTE MALIS qui inferos subire potuisti. 'his' autem, ac si diceret 'quae cernis'.
§ 6.366 TERRAM INICE bene ante maius petiit, ut vel hoc impetraret. terrae autem iniectio secundum pontificalem ritum poterat fieri et circa cadaver et circa absentium corpora quibusdam sollemnibus sacris. NAMQUE POTES quia ubique eum rerum divinarum inducit peritum.
§ 6.367 SIQUA VIA EST si est ulla ratio. DIVA CREATRIX rerum omnium generaliter.
§ 6.369 INNARE navigare: more suo.
§ 6.370 DA DEXTRAM praesta auxilium: umbra enim numquam tenetur, ut “ter frustra conpressa manus effugit imago”.
§ 6.371 SEDIBUS UT SALTEM ut saltem in morte requiescam sedibus placidis. et bene, quia nautae semper vagantur.
§ 6.373 TAM DIRA CUPIDO cupiditas ex deorum ira veniens: aut certe magna, ut “an sua cuique deus fit dira cupido?”
§ 6.374 SEVERUM tristem: et haec reciproca sunt, ut contra “iudex tristis et integer”, id est severus.
§ 6.375 EVMENIDUM autem circa quem habitant Eumenides kata antiphrasin dictae. RIPAMVE INIVSSUS ABIBIS ut 'abeo in Tuscos', sicut diximus supra: quamquam alii 'adibis' legant.
§ 6.376 DESINE FATA DEUM FLECTI SPERARE PRECANDO fata quae semel decreverunt. et locutus est secundum Epicureos, qui dicunt “nec bene promeritis capitur neque tangitur ira”.
§ 6.377 DURI CASUS inpossibilis ad mutationem.
§ 6.378 LONGE LATEQUE PER URBES de historia hoc traxit. Lucanis enim pestilentia laborantibus respondit oraculum manes Palinuri esse placandos: ob quam rem non longe a Velia ei et lucum et cenotaphium dederunt.
§ 6.379 PRODIGIIS ACTI CAELESTIBUS conpendiose et pestilentiam ortam et petitum significavit oraculum. PIABUNT placabunt, expiabunt.
§ 6.381 AETERNUM in aeternum: et est adverbium. PALINURI plus est, quam si 'tuum' diceret.
§ 6.382 PARUMPER id est paulatim laetari coepit: spem enim solam, non praesens acceperat beneficium. unde bene dictum est, quasi ab eo magna moderatione dolor recessit. alii 'parumper' valde parum volunt.
§ 6.383 GAVDET COGNOMINE TERRA nominis sui similitudine. facit autem 'hic' et 'haec cognominis': nam in Plauto lectum est cum una de Bacchidibus diceret “illa mea cognominis fuit” (Bac. 7). quod autem communi genere in 'e' misit ablativum, metri necessitas fecit.
§ 6.385 NAVITA epenthesis, ut 'Mavors'. INDE UT STYGIA PROSPEXIT AB UNDA ut “Siculo prospexit ab usque Pachyno”. et hinc ostenditur quod diximus, iuncta esse haec tria: Acheronta, Stygem, Cocyton. de his autem nascuntur alia, unde est “et novies Styx interfusa coercet”.
§ 6.386 PER TACITUM NEMUS aut solum: aut ipsos tacitos, id est tacite.
§ 6.387 ADGREDITUR DICTIS hoc sermone ostendit iratum.
§ 6.388 QUISQUIS ES ARMATUS bene a praescriptione coepit, ac si diceret: nihil pium molitur armatus.
§ 6.389 QUID VENIAS cur; nam adverbium est. IAM ISTINC a loco in quo es.
§ 6.391 CORPORA VIVA quia, ut supra diximus, sunt corpora etiam mortuorum quae tantum videntur, id est umbrae.
§ 6.392 ME SUM LAETATUS EVNTEM lectum est et in Orpheo quod, quando Hercules ad inferos descendit, Charon territus eum statim suscepit: ob quam rem anno integro in compedibus fuit. ideo ergo 'non laetatus', scilicet propter supplicium suum. sane Alciden volunt quidam apo tes alkes dictum, id est a virtute: quod non procedit, quia a prima aetate hoc nomen habuit ab Alcaeo, patre Amphitryonis. et scimus agnomina ab accidentibus dari.
§ 6.394 QUAMQUAM ac si diceret, hoc in te nondum probavi: scilicet per simulationem, nam noverat.
§ 6.395 IN VINCLA PETIVIT Hercules a prudentioribus mente magis, quam corpore fortis inducitur, adeo ut duodecim eius labores referri possint ad aliquid: nam cum plura fecerit, duodecim tantum ei adsignantur propter agnita duodecim signa. quod autem dicitur traxisse ab inferis Cerberum, haec ratio est, quia omnes cupiditates et cuncta vitia terrena contempsit et domuit: nam Cerberus terra est, id est consumptrix omnium corporum. unde et Cerberus dictus est, quasi kreoboros, id est carnem vorans: unde legitur “ossa super recubans”: nam non ossa citius terra consumit.
§ 6.396 IPSIUS A SOLIO REGIS atqui Cerberus statim post flumina est, ut “Cerberus haec ingens latratu regna trifauci personat”: nam illic quasi est aditus inferorum, solium autem Plutonis interius est. ergo aut ad naturam canum referendum est, qui territi ad dominos confugiunt: aut solium pro imperio accipiendum est, ut alibi arces pro imperio posuit, ut “inbellem avertis Romanis arcibus Indum”, cum Indi usque ad primos venerint fines, non usque ad arces.
§ 6.397 HI DOMINAM DITIS aut de Graeco tractum est, qui uxorem despoinan dicunt: aut 'Ditis thalamo', ut 'dominam' Charon ad se retulerit.
§ 6.398 AMPHRYSIA VATES Apollinea: et est longe petitum epitheton. nam Amphrysus fluvius est Thessaliae, circa quem Apollo spoliatus divinitate a Iove irato Admeti regis pavit armenta ideo, quia occiderat Cyclopas, fabricatores fulminum, quibus Aesculapius extinctus est, Apollinis filius, quia Hippolytum ab inferis herbarum potentia revocaverat.
§ 6.400 NEC VIM TELA FERUNT ac si diceret, tantum repellunt. LICET fas est: et est concedentis adverbium, sicut 'esto'.
§ 6.401 AETERNUM adverbium est, ut supra. et subauditur bis 'aeternum latrans aeternum terreat', id est semper latrans.
§ 6.402 PATRVI quia Iovis est filia ex Cerere. SERVET obtineat, custodiat, inhabitet, ut “sola domum et tantas servabat filia sedes”.
§ 6.403 TROIUS AENEAS id est a diis originem ducens. PIETATE INSIGNIS ET ARMIS propter illud “pauci quos aequus amavit Iuppiter aut ardens evexit ad aethera virtus”.
§ 6.404 EREBI Erebus proprie est pars inferorum, in qua hi qui bene vixerunt, morantur. nam ad Elysium non nisi purgati perveniunt: unde est “et pauci laeta arva tenemus”. hinc fit ut quaeratur, an animae de Elysio in corpora possint redire? et deprehensum est non redire, quia per purgationem carent cupiditate.
§ 6.405 SI TE NULLA MOVET necessitate vult persuadere, quia scit manes nulla re flecti, ut “scirent si ignoscere manes”. PIETATIS IMAGO pietas: per periphrasin dicta, ut 'vis Herculea', id est Hercules.
§ 6.406 APERIT nudat, ut “aperire procul montes ac volvere fumum”.
§ 6.408 NEC PLURA HIS nec est aliquid ulterius dictum vel a Sibylla, vel a Charonte post ramum visum.
§ 6.409 FATALIS VIRGAE ut “sequetur, si te fata vocant”. LONGO POST aut adverbium est, aut praepositio antique posita.
§ 6.411 IVGA Graece dixit: zuga enim dicunt quae transtra nominamus.
§ 6.412 LAXATQUE FOROS tabulata vacuat, ut supra “et campos iubet esse patentes”: multitudine enim remota quasi laxantur spatia. ALVEO fluminis scilicet. et per synaeresin 'alvo' facit.
§ 6.413 INGENTEM AENEAN bene hunc solum dicit, ut per transitum ostendat purgatioris animi homines etiam corpora habere leviora: quod de Sibylla vult accipi.
§ 6.414 SUTILIS intexta: per quod fragilem ostendit.
§ 6.415 TANDEM aut propter pondus Aeneae, quod est melius: aut propter paludis magnitudinem: aut propter caeni densitatem.
§ 6.416 INFORMI LIMO magno, sine forma. VLVA herba palustri.
§ 6.418 PERSONAT aut personare facit: aut per regna sonat. et quia de animabus dicturus est, bene facit ante Cerberi commemorationem, consumptoris corporum: Lucanus “qui viscera saevo spargis nostra cani” (6.702). tunc enim animae locum suum recipiunt, cum fuerit corpus absumptum.
§ 6.419 HORRERE VIDENS IAM COLLA COLUBRIS fingitur enim pro saetis habere serpentes. et est hypallage: in collo eius horrebant colubrae.
§ 6.420 OFFAM hinc est diminutio 'ofella'; sed 'f' non geminat: in diminutione enim plerumque multa mutantur. quod autem ait 'melle', adlusit ad corpora, quae plerumque cum melle obruuntur.
§ 6.423 TOTOQUE INGENS EXTENDITUR ANTRO per hoc magnitudo eius ostenditur, sicut ait in tertio de Polyphemo.
§ 6.424 OCCUPAT AENEAS ADITUM raptim ingreditur. SEPULTO dormiente sine pulsu, id est motu.
§ 6.425 EVADIT modo 'transit'. INREMEABILIS UNDAE aut perpetuum est epitheton, ut diximus supra, ut sit magnae pietatis et meriti quod ipsi concessum sit reverti: aut ipsi etiam Aeneae inremeabilis; nam per alteram egressus est partem, ut “portaque emittit eburna”.
§ 6.426 CONTINVO AVDITAE VOCES novem circulis inferi cincti esse dicuntur, quos nunc exequitur. nam primum dicit animas infantum tenere, secundum eorum qui sibi per simplicitatem adesse nequiverunt, tertium eorum qui evitantes aerumnas se necarunt, quartum eorum qui amarunt; quintum virorum fortium esse dicit, sextum nocentes tenent qui puniuntur a iudicibus, in septimo animae purgantur, in octavo sunt animae ita purgatae, ut redeant in corpora, in nono, ut iam non redeant, scilicet campus Elysius. VAGITUS ET INGENS fletus infantum.
§ 6.427 ANIMAE FLENTES poetice dixit. sane ploratus tantum lacrimarum est, planctus tantum vocum, fletus ad utrumque pertinet: quae plerumque confundunt poetae. IN LIMINE PRIMO quia de prima hi subrepti sunt vita.
§ 6.428 EXORTES expertes, aklerous dicunt.
§ 6.429 ACERBO inmaturo: translatio est a pomis.
§ 6.431 SINE SORTE sine iudicio. traxit autem hoc ex more Romano: non enim audiebantur causae nisi per sortem ordinatae. nam tempore quo causae agebantur conveniebant omnes — unde et 'concilium' ait — et ex sorte dierum ordinem accipiebant, quo post diem tricesimum suas causas exequerentur: unde est 'urnam movet'. Iuvenalis “gratia fallaci praetoris vicerit urna”.
§ 6.432 QUAESITOR quaesitores sunt qui exercendis quaestionibus praesunt. et notandum quia Minoem quasi crudelem introducit, quod ei epitheton et Plato et Homerus dat: nam Aeacus et Rhadamanthus fratres mitiores sunt.
§ 6.434 MAESTI LOCA aut paenitentia facti: aut ideo 'maesti', quia, ut diximus supra, secundum Platonem graviter puniuntur eorum animae, qui sibi inferunt mortem.
§ 6.435 LUCEMQUE PEROSI figurate dixit: nam 'perosus illius' dicimus. sane 'perosus' et 'exosus' de eo tantum qui odit dicitur.
§ 6.436 PROIECERE ANIMAS quasi rem vilem.
§ 6.437 ET DUROS PERFERRE LABORES Homerus enim Achillis umbram introducit loquentem et dicentem libentius se apud superos cuncta adversa tolerare, quam apud inferos imperare. quod autem ait 'aethere in alto' poetice dictum est: aether enim supernus est, sed nostrum habitaculum aetherem vocavit inferorum comparatione.
§ 6.438 FATA OBSTANT iura naturae. TRISTIQUE tristi unda palus inamabilis, ne si 'tristis' dicamus, duo sint epitheta.
§ 6.439 NOVIES STYX INTERFUSA quia qui altius de mundi ratione quaesiverunt, dicunt intra novem hos mundi circulos inclusas esse virtutes, in quibus et iracundiae sunt et cupiditates, de quibus tristitia nascitur, id est Styx. unde dicit novem esse circulos Stygis, quae inferos cingit, id est terram, ut diximus supra: nam dicunt alias esse purgatiores extra hos circulos potestates.
§ 6.440 PARTEM FUSI MONSTRANTUR IN OMNEM plures vult ostendere eos in quibus libido dominatur.
§ 6.441 LUGENTES CAMPI quasi 'lucis egentes': quod et amoribus congruit.
§ 6.442 DURUS AMOR inmitis, inexorabilis. TABE PEREDIT corpore defluente paulatim.
§ 6.443 SECRETI CELANT CALLES amantibus congrui. MYRTEA SILVA quae est Veneri consecrata.
§ 6.444 CURAE NON IPSA IN MORTE RELINQUUNT hoc est, etiam illic amant et habent peractorum imaginem criminum, sicut etiam de piis dicturus est “quae gratia curruum armorumque fuit vivis, quae cura nitentes pascere equos, eadem sequitur tellure repostos”. sane sciendum, ut diximus supra, loqui eum de amore generali, sicut etiam Plato in symposio tractat: nihil enim interest quid quis amet, dummodo amore teneatur. notandum etiam — nam rarum est — quia cum masculino genere supra usus sit, ut “hic quos durus amor”, tantum feminarum ponit exempla, non quo desint viri, sed elegit sexum inpatientem ad amandum: tamen paulo post etiam Sychaei facturus est commemorationem.
§ 6.445 HIS PHAEDRAM haec filia fuit Minois et Pasiphaes, uxor Thesei, quae privignum Hippolytum amore capta de stupro interpellavit et despecta apud maritum eum falsi criminis detulit. qui iratus invocavit Aegeum patrem, ut Hippolyto currus agitanti inmitteret phocam: quo facto territis equis et Hippolyto interempto Phaedra amoris inpatientia laqueo vitam finivit. PROCRINQUE filia Iphicli, uxor Cephali fuit. qui cum venandi studio teneretur, labore fessus ad locum quendam in silvis ire consueverat et illic ad se recreandum auram vocare. quod cum saepe faceret, amorem in se movit Aurorae, quae ei canem velocissimam, Laelapam nomine, donavit et duo hastilia inevitabilia et reciproca, eumque in amplexus rogavit. ille ait iusiurandum se habere cum coniuge mutuae castitatis. quo audito respondit Aurora: ut probes igitur coniugis castitatem, muta te in mercatorem. quo facto ille iit ad Procrin et oblatis muneribus impetratoque coitu confessus est maritum. quod illa dolens cum audisset a rustico amare eum Auram, quam invocare consueverat, ad silvas profecta est et in frutectis latuit ad deprehendendum maritum cum paelice. qui cum more solito auram vocaret, Procris egredi cupiens frutecta commovit. sperans Cephalus feram, hastam inevitabilem iecit et ignarus interemit uxorem. MAESTAMQUE ERIPHYLEN haec Amphiarai, auguris Argivi, uxor fuit: quae latentem bello Thebano maritum Polynici prodidit monili accepto, quod ante uxori dederat. qui ductus ad proelium hiatu terrae periit. cuius filius Alcmaeon postea in vindictam patris matrem necavit et est, ut Orestes, furore correptus. vituperatur sane Vergilius quod maestam dixerit quam stugeren legit, id est nocentem: nam maesta est stugne.
§ 6.447 EVADNENQUE haec †ifilli filia, uxor Capanei fuit, quae se in ardentem mariti rogum praecipitavit. ET PASIPHAEN haec, ut supra diximus, tauri amore flagravit. LAODAMIA uxor Protesilai fuit. quae cum maritum in bello Troiano primum perisse cognovisset, optavit ut eius umbram videret: qua re concessa non deserens eam, in eius amplexibus periit.
§ 6.448 NUNC FEMINA CAENEUS Caenis virgo fuit, quae a Neptuno pro stupri praemio meruit sexus mutationem. fuit etiam invulnerabilis. qui pugnando pro Lapithis contra Centauros crebris ictibus fustium paulatim fixus in terra est, post mortem tamen in sexum rediit. hoc autem dicto ostendit Platonicum illud vel Aristotelicum, animas per metempsukhosin sexum plerumque mutare.
§ 6.451 ERRABAT vagabatur, ut “mille meae Siculis errant in montibus agnae”. et bene adlusit, quia et amaverat et se interemerat, ut quasi incertum esset, quem circulum posset tenere.
§ 6.453 OBSCURAM recenti morte, ut diximus supra.
§ 6.456 INFELIX DIDO veniali utitur: et excusat se per necessitatem, ne mortis causa fuisse videatur. VERUS MIHI NUNTIUS kata to siopomenon intellegendum quod sit nuntiatus Didonis interitus. alii ad ignem referunt visum: alii ad Mercurium, qui ait “certa mori”. sed in neutro ei etiam mortis genus est significatum, et hic dicit 'ferroque extrema secutam'. sane qui nuntiat genere tantum dicitur masculino, quod autem nuntiatur, licet neutro dicatur, tamen invenitur etiam masculino.
§ 6.458 FUNERIS HEV TIBI CAVSA FUI ac si diceret, qui fueram ante voluptatis.
§ 6.459 SI QUA FIDES TELLURE SUB IMA EST ubi promissa exitum non habent. respexit autem ad Orpheum, qui receptam perdidit coniugem.
§ 6.461 QUAE NUNC HAS IRE PER UMBRAS argumentatur ex eo quod est inferos subire compulsus, invitum se reliquisse Carthaginem.
§ 6.462 SENTA SITU squalida. et est translatio a terra inculta, in qua sentes nascuntur. situs autem proprie est lanugo quaedam ex umore procreata et fit in locis sole carentibus.
§ 6.463 NEC CREDERE QUIVI argumentationem tetendit, ac si diceret: si credidissem, forte etiam deorum iussa contemnerem.
§ 6.465 SISTE GRADUM discedere eam datur intellegi.
§ 6.466 EXTREMUM FATO QUOD TE ADLOQUOR HOC EST aut quia deus futurus est: aut, quod melius est, quia post mortem tenebit alterum circulum, viris fortibus scilicet, non amantibus datum.
§ 6.467 TORVA pro 'torve', id est terribiliter.
§ 6.468 LENIBAT pro 'leniebat'. et antique dixit, ut “squamis auroque polibant” pro 'poliebant'. maiores enim in omnibus coniugationibus imperativo 'bam' addebant et faciebant inperfectum ab indicativo: quod in tribus adhuc observatur, in quarta etiam 'e' additur, ut nutri, nutriebat. LACRIMASQUE CIEBAT sibi, non Didoni: vel profundebat: aut certe illud dicit, sermo quidem eius lacrimas exigebat — nam 'ciere' est proprie alteri fletum movere — sed illa inmobilis mansit. tractum autem est hoc de Homero, qui inducit Aiacis umbram Ulixis conloquia fugientem, quod ei fuerat causa mortis.
§ 6.470 INCEPTO SERMONE a principio orationis.
§ 6.471 DURA SILEX saxi est species: generalitas enim esse non potest sequente specialitate. nam cautem Marpesiam Parium lapidem dicit; Marpessos enim mons Pari est insulae.
§ 6.472 TANDEM quasi diu deliberaverit.
§ 6.473 UMBRIFERUM umbrosum frondosum. PRISTINUS prior. quod difficile invenitur; nam de hoc sermone quaerit et Probus et alii.
§ 6.474 RESPONDET CURIS aut pari eam diligit adfectione, [id est]2 tantum amat quantum amatus est — quod in Aenea non fuit, qui plus amatus est et amantem deseruit — ut expressio rei supra dictae sit 'aequatque Sychaeus amorem': aut certe 'respondet curis' par est mortis similitudine; ferro enim uterque consumptus est.
§ 6.476 PROSEQUITUR LACRIMIS LONGE oculis eam sequebatur umentibus.
§ 6.477 DATUM MOLITUR ITER peragit. 'datum' autem dixit aut ratione fati concessum, aut oblatum fortuito, quod tukhon dicunt. an iniunctum? ARVA TENEBANT VLTIMA atqui multa adhuc supersunt. sed dixit quantum ad y pertinet litteram: in his enim quae dixit mixta sunt virtutibus vitia, in his autem quae dicturus est nocentum poenas a piorum segregat meritis. nam inferi, ut diximus supra, humanam continent vitam, hoc est animam in corpore constitutam. haec autem quae dixit mixta esse manifestum est: licet enim in viris fortibus laudetur virtus, est tamen vituperabile alienum imperium caedibus occupare; item amare privignum crimen est, virtus maritum. alii distinctione mutata dicunt: tenebant arva, quae ultima viri fortes frequentant, id est quae possident ultima.
§ 6.479 HIC ILLI OCCURRIT TYDEUS Althaeae et Oenei filius, quem in bello Thebano Melanippus extinxit.
§ 6.480 PARTHENOPAEUS Melanippae et Martis, sive Melanionis filius, rex Arcadiae fuit, qui Thebana bella puer admodum petiit. ADRASTI PALLENTIS IMAGO rex Sicyonis Adrastus primo fuit, post Argivorum, socer, sicut dictum est, Tydei et Polynicis. quod autem ait 'pallentis' aut epitheton est umbrae, aut illud respexit, quia in bello Thebano consumptis sex ducibus solus aufugit. fugae autem comes semper est pallor.
§ 6.481 MULTUM FLETI id est nobiles, quorum mortem magna sequitur lamentatio. AD pro 'apud'. CADUCI qui bello ceciderunt, id est mortui, a cadendo: unde et cadavera dicta.
§ 6.482 LONGO ORDINE ingenti multitudine, ut “pueri et pavidae longo ordine matres”, non ad ordinem stantes. sane 'in' minus est: in longo ordine, in ingenti multitudine.
§ 6.484 TRIS ANTENORIDAS multi supra dictos accipiunt: quod falsum esse Homerus docet, qui eos commemorat. CERERI SACRUM sacratum: nomen pro participio.
§ 6.485 IDAEVMQUE quem aurigam legimus Priami. ETIAM adhuc, ut “quae cura nitentes pascere equos, eadem sequitur tellure repostos”.
§ 6.487 USQUE diu: et est adverbium.
§ 6.491 TREPIDARE pro 'trepidabant'.
§ 6.492 CEV QUONDAM PETIERE RATES ostendit vitia nec morte finiri.
§ 6.493 FRUSTRATUR HIANTIS decipit clamare cupientes. nec nos moveat quod aliis umbris verba dat, his silentium: timorem enim exprimit, qui vivis quoque adimit vocem, ut “obstipui steteruntque comae et vox faucibus haesit”.
§ 6.495 DEIPHOBUM VIDIT qui Helenam duxerat mortuo Paride: ad cuius domum primum ire necesse erat, ubi fuerat causa bellorum, ut “iam Deiphobi dedit ampla ruinam, Vulcano superante, domus”. LACERUM pro 'laceratum', id est habentem ora lacerata.
§ 6.496 POPULATA vastata, deformia sublatis auribus. TRUNCAS truncatas.
§ 6.497 INHONESTO foedo, deformi, turpi, ut Terentius “illumne obsecro inhonestum senem, mulierem?”
§ 6.498 PAVITANTEM ne agnosceretur timentem. TEGENTEM tegere volentem: nam truncatis manibus quid tegebat? 'tegere' autem est celare, ut e contra 'nudare' est indicare, ut “traiectaque pectora ferro nudavit”.
§ 6.499 NOTIS VOCIBUS amicalibus.
§ 6.501 OPTAVIT SUMERE elegit ut sumeret. DE TE pro 'in te'.
§ 6.505 RHOETEO IN LITORE ubi erat asylum Aiacis, sicut in Sigeo Achillis. et bene illic, quasi ubi tutus esse potueram. sane Rhoeteium dicitur, et fecit Rhoeteum, sicut est Cytherea pro Cythereia.
§ 6.507 ET ARMA depicta scilicet. SERVANT tenent. TE pro tuum corpus, ut “nunc me fluctus habet”.
§ 6.510 OMNIA DEIPHOBO SOLVISTI quia constituto tumulo manes vocavit. FUNERIS UMBRIS sepulturae meae umbris: nam funus illic esse non potuit, ubi ne cadaver quidem fuerat.
§ 6.511 FATA MEA ET SCELUS EXITIALE LACAENAE secundum mathematicos, qui dicunt etiam inimicitias ex fato descendere: unde ista coniunxit, fatum et scelus Helenae, per quam illi mors contigit.
§ 6.512 MONUMENTA sermo est medius, dictus ab eo quod moneat mentem: unde est hic de malis, e contra in tertio “manuum tibi quae monumenta mearum sint puer”.
§ 6.514 EGERIMUS 'ri' metri necessitate corripuit. MEMINISSE NECESSE EST Cicero “cui placet obliviscitur, cui dolet meminit”. ergo quia dolet, meminerit necesse est.
§ 6.515 FATALIS mortifer, ut “fatiferumque ensem”. SUPER ARDVA VENIT PERGAMA aut quod in arce est positus: aut quia deiectis muris supra tractus est.
§ 6.516 GRAVIS gravidus, ut “graves temptabunt pabula fetas”. supra autem dixerat “feta armis”.
§ 6.517 EVANTIS euantis Phrygias: aliter non stat versus. 'euantes' autem bacchantes a Libero, qui Euan dicitur. 'chorum' autem ait multitudinem in sacra collectam.
§ 6.518 CIRCUM DUCEBAT divisit in duos versus unam partem orationis, sed ideo, quia est composita. lyrici vero etiam incompositam partem orationis in duos dividunt versus.
§ 6.520 CONFECTUM CURIS atqui vacaverat gaudiis; sed illud ostendit quod ait Statius “stant veteres ante ora metus”: nam curae ferebantur suo impetu ex pristino bellorum tumultu. alii hanc ipsam curam volunt, quod habebat coniugem perniciosam maritis: unde sequitur 'egregia interea coniunx' per ironiam.
§ 6.525 VOCAT MENELAUM ET LIMINA PANDIT ante pandit et sic vocat, ut “subeunt luco fluviumque relinquunt”.
§ 6.526 ID MAGNUM SPERANS FORE MUNUS AMANTI putavit se vitia praeterita praesentibus posse celare: quod etiam sequens indicat versus.
§ 6.529 AEOLIDES Ulixes, qui ubique talis inducitur: nam Anticliae filius est, quae ante Laertae nuptias clam cum Sisypho, Aeoli filio, concubuit, unde Ulixes natus est. hoc ei et in Ovidio Aiax obicit “et sanguine cretus Sisyphio”. alii Oeliden legunt, de quo nusquam legimus.
§ 6.530 SI siquidem.
§ 6.531 VICISSIM quia ipse narraverat.
§ 6.532 PELAGINE VENIS ERRORIBUS ACTUS?? non ad inferos, sed ad locum, in quo inferorum descensus est, id est ad Avernum, si intra terram sunt inferi. alii altius intellegunt: qui sub terra esse inferos volunt secundum chorographos et geometras, qui dicunt terram sphairoeide esse, quae aqua et aere sustentatur. quod si est, ad antipodes potest navigatione perveniri, qui quantum ad nos spectat, inferi sunt, sicut nos illis. hinc est quod terram esse inferos dicimus, quamquam illud sit, quia novem cingitur circulis. Tiberianus etiam inducit epistolam vento allatam ab antipodibus, quae habet “superi inferis salutem”: qua occasione tractat reciprocum hoc quod diximus supra. nam prudentiores etiam animas per metempsukhosin dicunt ad alterius climatis corpora transire, nec in eo orbe versari in quo prius fuerunt: unde ait Lucanus “regit idem spiritus artus orbe alio: longae, canitis si cognita, vitae” (1.456). sciendum tamen hoc Homericum esse: nam etiam illic Elpenor similiter Ulixem interrogat.
§ 6.534 SINE SOLE DOMOS non est contrarium “solemque suum sua sidera norunt”: illud enim de campis Elysiis dicit.
§ 6.535 HAC VICE SERMONUM haec sacra, ut diximus supra, praeter unius diei spatium non tenebant: unde veretur Sibylla, ne inanibus fabulis 'datum', id est statutum et legitimum, 'tempus' teratur. quod autem dicit 'aurora medium axem traiecerat', illud ostendit, quod secundum Tuscos diei ortus est a sexta diei hora; ortus enim diei habet auroram. Donatus tamen dicit Auroram cum quadrigis positam Solem significare.