De doctrina christiana (page 2)

Augustin d'Hippone · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : local Spec (livres-important) · 2 pages

Aussi en français.

Fiche de l’œuvre dans le savoir

27. 38. Quando autem ex eisdem Scripturae verbis non unum aliquid, sed duo vel plura sentiuntur, etiam si latet quid senserit ille qui scripsit, nihil periculi est, si quodlibet eorum congruere veritati ex aliis locis sanctarum Scripturarum doceri potest; id tamen eo conante qui divina scrutatur eloquia, ut ad voluntatem perveniatur auctoris per quem Scripturam illam Sanctus operatus est Spiritus; sive hoc assequatur, sive aliam sententiam de illis verbis quae fidei rectae non refragatur exsculpat, testimonium habens a quocumque alio loco divinorum eloquiorum. Ille quippe auctor in eisdem verbis quae intellegere volumus, et ipsam sententiam forsitan vidit et certe Dei Spiritus, qui per eum haec operatus est, etiam ipsam occursuram lectori vel auditori sine dubitatione praevidit, immo ut occurreret, quia et ipsa est veritate subnixa, providit. Nam quid in divinis eloquiis largius et uberius potuit divinitus provideri, quam ut eadem verba pluribus intellegantur modis, quos alia non minus divina contestantia faciant approbari?

Locus incertus tutius per alios Scripturae locos, quam per rationem manifestatur.

28. 39. Ubi autem talis sensus eruitur, cuius incertum certis sanctarum Scripturarum testimoniis non possit aperiri, restat ut ratione reddita manifestus appareat, etiam si ille cuius verba intellegere quaerimus eum forte non sensit. Sed haec consuetudo periculosa est; per Scripturas enim divinas multo tutius ambulatur. Quas verbis translatis opacatas cum scrutari volumus, aut hoc inde exeat quod non habeat controversiam, aut, si habet, ex eadem Scriptura ubicumque eius inventis atque adhibitis testibus terminetur.

Troporum cognitio necessaria.

29. 40. Sciant autem litterati, modis omnibus locutionis, quos grammatici graeco nomine tropos vocant, auctores nostros usos fuisse, et multiplicius atque copiosius quam possunt existimare vel credere qui nesciunt eos et in aliis ista didicerunt. Quos tamen tropos qui noverunt agnoscunt in Litteris sanctis eorumque scientia ad eas intellegendas aliquantum adiuvantur. Sed hic eos ignaris tradere non decet, ne artem grammaticam docere videamur. Extra sane ut discantur admoneo, quamvis iam superius id admonuerim, id est in secundo libro, ubi de linguarum necessaria cognitione disserui. Nam litterae, a quibus ipsa grammatica nomen accepit enim Graeci litteras vocant, signa utique sunt sonorum ad articulatam vocem qua loquimur pertinentium. Istorum autem troporum non solum exempla, sicut omnium, sed quorumdam etiam nomina in divinis Libris leguntur, sicut allegoria, aenigma, parabola. Quamvis paene omnes hi tropi qui liberali dicuntur arte cognosci, etiam in eorum reperiantur loquelis, qui nullos grammaticos audierunt, et eo quo vulgus utitur sermone contenti sunt. Quis enim non dicit: Sic floreas? qui tropus metafora vocatur. Quis non dicit: Piscinam, etiam quae non habet pisces, nec facta est propter pisces, et tamen a piscibus nomen accepit? Qui tropus catachresis dicitur.

De ironia vel antiphrasi.

29. 41. Longum est isto modo ceteros persequi. Nam usque ad illos pervenit vulgi locutio qui propterea mirabiliores sunt, quia contra quam dicitur significant, sicuti est quae appellatur ironia vel antiphrasis. Sed ironia pronuntiatione indicat quid velit intellegi, ut cum dicimus homini mala facienti: Res bonas facis; antiphrasis vero ut contraria significet, non voce pro nuntiantis efficitur, sed aut verba habet sua, quorum origo e contrario est, sicut appellatur lucus, quod minime luceat; aut consuevit aliquid ita dici, quamvis dicatur etiam non e contrario, veluti cum quaerimus accipere quod ibi non est, et respondetur nobis: Abundat; aut adiunctis verbis facimus ut a contrario intellegatur quod loquimur, velut si dicamus: Cave illum, quia bonus homo est. Et quis talia non dicit indoctus nec omnino sciens qui sint vel quid vocentur hi tropi? Quorum cognitio propterea Scripturarum ambiguitatibus dissolvendis est necessaria quia, cum sensus, ad proprietatem verborum si accipiatur, absurdus est, quaerendum est utique, ne forte illo vel illo tropo dictum sit quod non intellegimus; et sic pleraque inventa sunt quae latebant.

Regulae Tichonii donatistae expenduntur.

30. 42. Tychonius quidam qui contra Donatistas invictissime scripsit, cum fuerit Donatista, et illic invenitur absurdissimi cordis, ubi eos non omni ex parte relinquere voluit, fecit librum quem Regularum vocavit, quia in eo quasdam septem regulas exsecutus est, quibus quasi clavibus divinarum Scripturarum aperirentur occulta. Quarum primam ponit: De Domino et eius corpore; secundam: De Domini corpore bipartito; tertiam: De promissis et Lege; quartam: De specie et genere; quintam: De temporibus; sextam: De recapitulatione; septimam: De diabolo et eius corpore. Quae quidem considerata, sicut ab illo aperiuntur, non parvum adiuvant ad penetranda quae tecta sunt divinorum eloquiorum. Nec tamen omnia quae ita scripta sunt ut non facile intellegantur, possunt his regulis inveniri, sed aliis modis pluribus, quos hoc numero septenario usque adeo non est iste complexus, ut idem ipse multa exponat obscura in quibus harum regularum adhibet nullam, quoniam nec opus est. Neque enim aliquid illic tale versatur aut quaeritur, sicut in Apocalypsi Ioannis quaerit, quemadmodum intellegendi sint angeli Ecclesiarum septem, quibus scribere iubetur. Et ratiocinatur multipliciter et ad hoc pervenit ut ipsos angelos intellegamus Ecclesias 64. In qua copiosissima disputatione nihil istarum est regularum, et utique res illic obscurissima quaeritur. Quod exempli gratia satis dictum sit, nam colligere omnia nimis longum et nimis operosum est, quae ita obscura sunt in Scripturis canonicis ut nihil istarum septem ibi requirendum sit.

Tichonii Regulae magna cum cautela adhibendae.

30. 43. Iste autem cum has velut regulas commendaret, tantum eis tribuit, quasi omnia quae in lege, id est in divinis Libris, obscure posita invenerimus, his bene cognitis atque adhibitis intellegere valeamus. Ita quippe exorsus est eumdem librum ut diceret: Necessarium duxi ante omnia quae mihi videntur, libellum Regularum scribere et secretorum legis veluti claves et luminaria fabricare. Sunt enim quaedam regulae mysticae quae universae legis recessus obtinent, et veritatis thesauros aliquibus invisibiles visibiles faciunt. Quarum si ratio regularum sine invidia, ut communicamus, accepta fuerit, clausa quaeque patefient et obscura dilucidabuntur, ut quis prophetiae immensam silvam perambulans his regulis quodammodo lucis tramitibus deductus ab errore defendatur 65. Hic si dixisset: Sunt enim quaedam regulae mysticae quae nonnullos legis recessus obtinent, aut certe: Quae legis magnos recessus obtinent, non autem quod ait: universae legis recessus; neque dixisset: Clausa quaeque patefient, sed: Clausa multa patefient, verum dixisset, nec tam elaborato atque utili operi suo plus quam res ipsa postulat dando in spem falsam lectorem eius cognitoremque misisset. Quod ideo dicendum putavi, ut liber ipse et legatur a studiosis, quia plurimum adiuvat ad Scripturas intellegendas, et non de illo speretur tantum quantum non habet. Caute sane legendus est, non solum propter quaedam in quibus ut homo erravit, sed maxime propter illa quae sicut Donatista hereticus loquitur. Quid autem doceant vel admoneant istae septem regulae, breviter ostendam.

De prima Tichonii regula.

31. 44. Prima De Domino et eius corpore est. In qua scientes aliquando capitis et corporis, id est Christi et Ecclesiae unam personam nobis intimari (neque enim frustra dictum est fidelibus: Ergo Ahrahae semen estis 66, cum sit unum semen Abrahae quod est Christus), non haesitemus quando a capite ad corpus vel a corpore transitur ad caput, et tamen non receditur ab una eademque persona. Una enim persona loquitur dicens: Sicut sponso imposuit mihi mitram et sicut sponsam ornavit me ornamento 67. Et tamen quid horum duorum capiti, quid corpori, id est, quid Christo, quid Ecclesiae conveniat, utique intellegendum est.

De secunda Tichonii regula.

32. 45. Secunda est De Domini corpore bipertito, quod quidem non ita debuit appellari. Non enim re vera Domini corpus est, quod cum illo non erit in aeternum. Sed dicendum fuit: De Domini corpore vero atque permixto, aut: vero atque simulato, vel quid aliud, quia non solum in aeternum, verum etiam nunc hypocritae non cum illo esse dicendi sunt, quamvis in eius esse videantur Ecclesia. Unde poterat ista regula et sic appellari, ut diceretur: De permixta Ecclesia. Quae regula intellectorem vigilantem requirit, quando Scriptura cum ad alios iam loquatur, tamquam ad eos ipsos ad quos loquebatur videtur loqui, vel de ipsis cum de aliis iam loquatur, tamquam unum sit utrorumque corpus, propter temporariam commixtionem et communionem sacramentorum. Ad hoc pertinet in Cantico canticorum: Fusca sum et speciosa ut tabernacula Cedar, ut pelles Salomonis 68. Non enim ait: Fusca fui ut tabernacula Cedar et speciosa sum ut pelles Salomonis, sed utrumque esse se dixit propter temporalem unitatem intra una retia piscium bonorum et malorum 69. Tabernacula enim Cedar ad Ismaelem pertinent, qui non erit heres cum filio liberae 70. Itaque cum de bona parte dicat Deus: Ducam caecos in viam quam non noverunt, et semitas quas non noverunt calcabunt, et faciam illis tenebras in lucem et prava in directum. Haec verba faciam et non derelinquam eos. Mox de alia parte, quae mala permixta est, dicit: Ipsi autem conversi sunt retro 71, quamvis alii iam significentur his verbis. Sed quoniam nunc in uno sunt, tamquam de ipsis loquitur de quibus loquebatur: non tamen semper in uno erunt. Ipse est quippe ille servus commemoratus in Evangelio, cuius dominus cum venerit dividet eum et partem eius cum hypocritis ponet 72.

De tertia Tichonii regula.

33. 46. Tertia regula est De promissis et lege, quae alio modo dici potest de spiritu et littera, sicut eam nos appellavimus, cum de hac re librum scriberemus; potest etiam sic dici: De gratia et mandato. Haec autem magis mihi videtur magna quaestio quam regula, quae solvendis quaestionibus adhibenda est. Haec est quam non intellegentes Pelagiani vel condiderunt suam heresim vel auxerunt. Laboravit in ea dissolvenda Tychonius bene, sed non plene. Disputans enim de fide et operibus, opera nobis dixit a Deo dari merito fidei, ipsam vero fidem sic esse a nobis ut nobis non sit a Deo. Nec attendit Apostolum dicentem: Pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo 73. Sed non erat expertus hanc heresim quae, nostro tempore exorta, multum nos, ut gratiam Dei quae per Dominum nostrum Iesum Christum est, adversus eam defenderemus, exercuit; et secundum id quod ait Apostolus: Oportet hereses esse ut probati manifesti fiant in vobis 74, multo vigilantiores diligentioresque reddidit, ut adverteremus in Scripturis sanctis quod istum Tychonium minus attentum minusque sine hoste sollicitum fugit, etiam ipsam scilicet fidem donum esse illius qui eius mensuram unicuique partitur 75. Ex qua sententia quibusdam dictum est: Vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, verum etiam ut patiamini pro eo 76. Unde quis dubitet utrumque esse Dei donum, qui fideliter atque intellegenter audit utrumque donatum? Plura sunt et alia testimonia quibus id ostenditur, sed hoc nunc non agimus. Alibi autem atque alibi saepissime ista egimus.

De quarta Tichonii regula.

34. 47. Quarta Tychonii regula est De specie et genere. Sic enim eam vocat, volens intellegi speciem partem, genus autem totum, cuius ea pars est quam nuncupat speciem. Sicut unaquaeque civitas pars est utique universitatis Gentium, hanc ille vocat speciem, genus autem omnes Gentes. Neque hic ea discernendi subtilitas adhibenda est, quae a dialecticis traditur, qui inter partem et speciem quid intersit acutissime disputant. Eadem ratio est, si non de unaquaque civitate, sed de unaquaque provincia vel gente vel regno tale aliquid in divinis reperiatur eloquiis. Non solum enim verbi gratia de Hierusalem vel de aliqua gentium civitate, sive Tyro sive Babylonia sive alia qualibet dicitur aliquid in Scripturis sanctis quod modum eius excedat et conveniat potius omnibus Gentibus, verum etiam de Iudaea, de Aegypto, de Assyria et quacumque alia gente in qua sunt plurimae civitates, non tamen totus orbis sed pars eius est, dicitur quod transeat eius modum et congruat potius universo, cuius haec pars est vel, sicut iste appellat, generi cuius haec species est. Unde et in notitiam vulgi verba ista venerunt, ut etiam idiotae intellegant quid specialiter, quid generaliter in quocumque praecepto imperiali sit constitutum. Fit hoc etiam de hominibus; sicut ea quae de Salomone dicuntur excedunt eius modum et potius ad Christum vel Ecclesiam, cuius ille pars est, relata clarescunt.

Tichonii regula quarta exemplis commonstratur.

34. 48. Nec species semper exceditur; saepe enim talia dicuntur quae vel ei quoque vel ei fortasse tantummodo apertissime congruant. Sed cum a specie transitur ad genus, quasi adhuc de specie loquente Scriptura, ibi vigilare debet lectoris intentio, ne quaerat in specie quod in genere potest melius et certius invenire. Facile est quippe illud quod ait propheta Ezechiel: Domus Israel habitavit in terra, et polluerunt illam in via sua et in idolis suis, et peccatis suis; secundum immunditiam menstruatae facta est via eorum ante faciem meam. Et effudi iram meam super eos, et dispersi illos inter nationes, et ventilavi eos in regiones; secundum vias eorum et secundum peccata eorum iudicavi eos 77. Facile est, inquam, hoc intellegere de illa domo Israel, de qua dicit Apostolus: Videte Israel secundum carnem 78, quia haec omnia carnalis populus Israel et fecit et passus est. Alia etiam quae sequuntur eidem intelleguntur populo convenire. Sed cum coeperit dicere: Et sanctificabo nomen meum sanctum illud magnum, quod pollutum est inter nationes, quod polluistis in medio earum; et scient Gentes quoniam ego sum Dominus 79, iam intentus debet esse qui legit, quemadmodum species excedatur et adiungatur genus. Sequitur enim et dicit: Et dum sanctificabor in vobis ante oculos eorum et accipiam vos de Gentibus et congregabo vos ex omnibus terris et inducam vos in terram vestram, et aspergam vos aqua munda et mundabimini ab omnibus simulacris vestris et mundabo vos, et dabo vobis cor novum et Spiritum novum dabo in vos, et auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum, et spiritum meum dabo in vos, et faciam ut in iustitiis meis ambuletis, et iudicia mea custodiatis et faciatis, et habitabitis in terra quam dedi patribus vestris, et eritis mihi in populum et ego ero vobis in Deum, et mundabo vos ex omnibus immunditiis vestris 80. Hoc de Novo Testamento esse prophetatum, ad quod pertinet non solum una gens illa in reliquiis suis, de quibus alibi scriptum est: Si fuerit numerus filiorum Israel sicut harena maris, reliquiae salvae fient 81, verum etiam ceterae Gentes, quae promissae sunt patribus eorum, qui etiam nostri sunt, non ambigit quisquis intuetur et lavacrum regenerationis hic esse promissum, quod nunc videmus omnibus Gentibus redditum. Et illud quod ait Apostolus, cum Testamenti Novi gratiam commendaret, ut in comparatione Veteris emineret: Epistola nostra vos estis, scripta non atramento, sed Spiritu Dei vivi; non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus 82, hinc esse respicit et perspicit ductum ubi iste Propheta dicit: Et dabo vobis cor novum et Spiritum novum dabo in vos; et auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum. Cor quippe carneum, unde ait Apostolus: tabulis cordis carnalibus, a corde lapideo voluit vita sentiente discerni, et per vitam sentientem significavit intellegentem. Sic fit Israel spiritalis, non unius gentis, sed omnium quae promissae sunt patribus in eorum semine, quod est Christus.

Alia exempla: Israel spiritalis et Israel carnalis.

34. 49. Hic ergo Israel spiritalis ab illo Israele carnali, qui est unius gentis, novitate gratiae, non nobilitate patriae, et mente non gente distinguitur. Sed altitudo prophetica dum de illo vel ad illum loquitur, latenter transit ad hunc; et cum iam de isto vel ad istum loquatur, adhuc de illo vel ad illum videtur loqui, non intellectum Scripturarum nobis quasi hostiliter invidens, sed exercens medicinaliter nostrum. Unde et illud quod ait: Et inducam vos in terram vestram, et paulo post, tamquam idipsum repetens: Et habitabitis, inquit, in terra quam dedi patribus vestris, non carnaliter sicut carnalis Israel, sed spiritaliter sicut spiritales debemus accipere. Ecclesia quippe sine macula et ruga 83 ex omnibus Gentibus congregata atque in aeternum regnatura cum Christo, ipsa est terra beatorum, terra viventium 84. Ipsa intellegenda est patribus data, quando eis certa et immutabili Dei voluntate promissa est, quoniam ipsa promissionis vel praedestinationis firmitate iam data est, quae danda suo tempore a patribus credita est, sicut de ipsa gratia quae sanctis datur scribens ad Timotheum Apostolus ait: Non secundum opera nostra, sed secundum suum propositum et gratiam, quae data est nobis in Christo Iesu ante saecula aeterna, manifestata autem nunc per adventum Salvatoris nostri 85. Datam dixit gratiam quando nec erant adhuc quibus daretur, quoniam in dispositione ac praedestinatione Dei iam factum erat quod suo tempore futurum fuerat, quod ipse esse dicit manifestatum. Quamvis haec possint intellegi et de terra futuri saeculi, quando erit caelum novum et terra nova 86, in qua iniusti habitare non poterunt. Et ideo recte dicitur piis quod ipsa sit terra eorum quae ulla ex parte non erit impiorum, quia et ipsa similiter data est, quando danda firmata est.

Quinta Tichonii regula exemplis illustratur.

35. 50. Quintam Tychonius regulam ponit quam De temporibus appellat, qua regula plerumque inveniri vel conici possit latens in Scripturis sanctis quantitas temporum. Duobus autem modis vigere dicit hanc regulam, aut tropo synecdoche aut legitimis numeris. Tropus synecdoche aut a parte totum aut a toto partem facit intellegi, sicut unus Evangelista post dies octo factum dicit, quod alius post dies sex, quando in monte discipulis tantum tribus praesentibus facies Domini fulsit ut sol et vestimenta eius ut nix 87. Utrumque enim verum esse non posset, quod de numero dierum dictum est, nisi ille qui dixit post dies octo, intellegatur partem novissimam diei ex quo id Christus praedixit futurum, et partem primam diei quo id ostendit impletum, pro totis diebus duobus atque integris posuisse; is vero qui dixit: post dies sex, integros omnes et totos, sed solos medios computasse. Hoc modo locutionis, quo significatur a parte totum, etiam illa de resurrectione Christi solvitur quaestio. Pars enim novissima diei quo passus est, nisi pro toto die accipiatur, id est adiuncta etiam nocte praeterita, et nox in cuius parte ultima resurrexit nisi totus dies accipiatur, adiuncto scilicet die illucescente dominico, non possunt esse tres dies et tres noctes, quibus se in corde terrae praedixit futurum 88.

De numeris mysticis.

35. 51. Legitimos autem numeros dicit quos eminentius divina Scriptura commendat, sicut septenarium vel denarium vel duodenarium et quicumque alii sunt, quos legendo studiosi libenter agnoscunt. Plerumque enim numeri huiusmodi pro universo tempore ponuntur, sicut: Septies in die laudabo te, nihil est aliud quam: Semper laus eius in ore meo 89. Tantumdem valent et cum multiplicantur, sive per denarium, sicut septuaginta et septingenti (unde possunt et septuaginta anni Ieremiae 90 pro universo tempore spiritaliter accipi, quo est apud alienos Ecclesia), sive per seipsos, sicut decem per decem centum sunt, et duodecim per duodecim centum quadraginta quattuor, quo numero significatur universitas sanctorum in Apocalypsi 91. Unde apparet non solas temporum quaestiones istis numeris esse solvendas, sed latius patere significationes eorum et in multa proserpere. Neque enim numerus iste in Apocalypsi ad tempora pertinet, sed ad homines.

De Tichonii regula sexta.

36. 52. Sextam regulam Tychonius Recapitulationem vocat, in obscuritate Scripturarum satis vigilanter inventam. Sic enim dicuntur quaedam, quasi sequantur in ordine temporis vel rerum continuatione narrentur, cum ad priora quae praetermissa fuerant, latenter narratio revocetur. Quod nisi ex hac regula intellegatur, erratur. Sicut in Genesi: Et plantavit, inquit, Dominus Deus paradisum in Eden ad orientem, et posuit ibi hominem quem formavit, et produxit Deus adhuc de terra omne lignum speciosum et bonum in escam 92; ita videtur dictum tamquam id factum sit posteaquam factum posuit Deus hominem in paradiso, cum breviter utroque commemorato, id est, quod plantavit Deus paradisum et posuit ibi hominem quem formavit, recapitulando redeat et dicat quod praetermiserat, quomodo scilicet paradisus fuerit plantatus, quia produxit Deus adhuc de terra omne lignum speciosum et bonum in escam. Denique secutus adiunxit: Et lignum vitae in medio paradisi, et lignum scientiae boni et mali 93. Deinde flumen, quo paradisus irrigaretur, divisum in quattuor principia fluviorum quattuor explicatur; quod totum pertinet ad institutionem paradisi. Quod ubi terminavit, repetivit illud quod iam dixerat, et revera hoc sequebatur, atque ait: Et sumpsit Dominus Deus hominem quem finxit, et posuit eum in paradiso 94, et cetera. Post ista enim facta ibi est positus homo, sicut nunc ordo ipse demonstrat. Non post hominem ibi positum facta sunt ista, sicut prius dictum putari potest, nisi recapitulatio illic vigilanter intellegatur, qua reditur ad ea quae fuerant praetermissa.

De linguarum confusione et dispersione gentium.

36. 53. Itemque in eo libro, cum commemorarentur generationes filiorum Noe, dictum est: Hi filii Cham in tribubus suis secundum linguas suas in regionibus suis et in gentibus suis 95. Enumeratis quoque filiis Sem dicitur: Hi filii Sem in tribubus suis secundum linguas suas in regionibus suis et in gentibus suis 96. Et annectitur de omnibus: Hae tribus filiorum Noe, secundum generationes eorum secundum gentes eorum. Ab his dispersae sunt insulae gentium super terram post diluvium. Et erat omnis terra labium unum et vox una omnibus 97. Hoc itaque quod adiunctum est: Et erat omnis terra labium unum et vox una omnibus, id est, una lingua omnium, ita dictum videtur tamquam eo iam tempore, quo dispersi fuerant super terram etiam secundum insulas gentium, una fuerit omnibus lingua communis. Quod procul dubio repugnat superioribus verbis, ubi dictum est: In tribubus suis secundum linguas suas. Neque enim dicerentur habuisse iam linguas suas singulae tribus, quae gentes singulas fecerant, quando erat omnibus una communis. Ac per hoc recapitulando adiunctum est: Et erat omnis terra labium unum et vox una omnibus, latenter narratione redeunte, ut diceretur quomodo factum sit, ut ex una omnium lingua fuerint divisi per multas. Et continuo de illa turris aedificatione narratur, ubi haec eis iudicio divino ingesta est poena superbiae, post quod factum dispersi sunt per terram secundum linguas suas.

De monitis a Lc 17, 29-32 relatis.

36. 54. Fit ista recapitulatio etiam obscurius, sicut in Evangelio Dominus dicit: Die quo exiit Loth a Sodomis pluit ignem de caelo et perdidit omnes: secundum haec erit dies Filii hominis, quo revelabitur. Illa hora, qui erit in tecto, et vasa eius in domo, non descendat tollere illa; et qui in agro, similiter non revertatur retro. Meminerit uxoris Loth 98. Numquid cum Dominus fuerit revelatus, tunc sunt ista servanda, ne quisque retro respiciat, id est vitam praeteritam cui renuntiavit inquirat? Et non potius isto tempore ut, cum Dominus fuerit revelatus, retributionem pro eis quae quisque servavit vel contempsit, inveniat? Et tamen quia dictum est: In illa hora, tunc putantur ista servanda cum Dominus fuerit revelatus, nisi ad intellegendam recapitulationem sensus legentis invigilet, adiuvante alia Scriptura quae ipsorum Apostolorum adhuc tempore clamavit: Filii, novissima hora est 99. Tempus ergo ipsum quo Evangelium praedicatur, quousque Dominus reveletur, hora est in qua oportet ista servari, quia et ipsa revelatio Domini ad eamdem horam pertinet, quae die iudicii terminabitur 100.

De Tichonii regula septima.

37. 55. Septima Tychonii regula est eademque postrema De diabolo et eius corpore. Est enim et ipse caput impiorum, qui sunt eius quodammodo corpus, ituri cum illo in supplicium ignis aeterni 101, sicut Christus caput est Ecclesiae, quod est corpus eius, futurum cum illo in regno et gloria sempiterna 102. Sicut ergo in prima regula, quam vocat De Domino et eius corpore, vigilandum est ut intellegatur, cum de una eademque persona Scriptura loquitur, quid conveniat capiti, quid corpori, ita et in ista novissima aliquando in diabolum dicitur quod non in ipso, sed potius in eius corpore possit agnosci, quod habet non solum in eis qui manifestissime foris sunt, sed in eis etiam qui, cum ad ipsum pertineant, tamen ad tempus miscentur Ecclesiae, donec unusquisque de hac vita exeat vel a frumento palea ventilabro ultimo separetur 103. Quod enim scriptum est apud Isaiam: Quomodo cecidit de caelo Lucifer mane oriens 104, et cetera, quae sub figura regis Babyloniae de eadem persona vel ad eamdem personam dicta sunt in ipsa contextione sermonis, de diabolo utique intelleguntur. Et tamen quod ibi dictum est: Contritus est in terra qui mittit ad omnes Gentes 105, non totum ipsi capiti congruit. Nam etsi mittit ad omnes Gentes diabolus angelos suos, tamen in terra corpus eius, non ipse, conteritur; nisi quia ipse est in corpore suo, quod contritum fit ut pulvis, quem proicit ventus a facie terrae 106.

Liber concluditur: locutionum genera, orationis necessitas.

37. 56. Hae autem omnes regulae, excepta una quae vocatur De promissis et Lege, aliud ex alio faciunt intellegi, quod est proprium tropicae locutionis, quae latius patet quam ut possit, ut mihi videtur, ab aliquo universa comprehendi. Nam ubicumque velut aliud dicitur ut aliud intellegatur, etsi nomen ipsius tropi in loquendi arte non invenitur, tropica locutio est. Quae cum fit ubi fieri solet, sine labore sequitur intellectus; cum vero ubi non solet, laboratur ut intellegatur, ab aliis magis ab aliis minus, sicut magis minusve dona Dei sunt in ingeniis hominum, vel adiutoria tribuuntur. Proinde sicut in verbis propriis, de quibus superius disputavimus, ubi res ut dicuntur intellegendae sunt, sic in translatis quae faciunt tropicas locutiones, ubi aliud ex alio intellegendum est, de quibus huc usque quantum visum est, satis egimus; non solum admonendi sunt studiosi venerabilium Litterarum ut in Scripturis sanctis genera locutionum sciant, et quomodo apud eas dici aliquid soleat, vigilanter advertant memoriterque retineant, verum etiam, quod est praecipuum et maxime necessarium, orent ut intellegant. In eis quippe Litteris, quarum studiosi sunt, legunt quoniam Dominus dat sapientiam, et a facie eius scientia et intellectus 107, a quo et ipsum studium, si pietate praeditum est, acceperunt. Sed haec satis etiam de signis, quantum ad verba pertinet, dicta sint. Restat ut de proferendis eis quae sentimus, sequenti volumine, quae Dominus donaverit, disseramus.

LIBER QUARTUS

Liber quartus de proferendis rebus agit.

1. 1. Hoc opus nostrum quod inscribitur De doctrina Christiana, in duo quaedam fueram prima distributione partitus. Nam post proemium, quo respondi eis qui hoc fuerant reprehensuri: Duae sunt res, inquam, quibus nititur omnis tractatio Scripturarum: modus inveniendi quae intellegenda sunt, et modus proferendi quae intellecta sunt. De inveniendo prius, de proferendo postea disseremus 1. Quia ergo de inveniendo multa iam diximus et tria de hac una parte volumina absolvimus, Domino adiuvante, de proferendo pauca dicemus, ut si fieri potuerit, uno libro cuncta claudamus totumque hoc opus quattuor voluminibus terminetur.

Rhetoricae praecepta tradere non est huius instituti.

1. 2. Primo itaque exspectationem legentium, qui forte me putant rhetorica daturum esse praecepta quae in scolis saecularibus et didici et docui, ista praelocutione cohibeo, atque ut a me non exspectentur admoneo; non quod nihil habeant utilitatis, sed quod, si quid habent, seorsum discendum est, si cui fortassis bono viro etiam haec vacat discere, non autem a me vel in hoc opere vel in aliquo alio requirendum.

Rhetorica facultate christianum doctorem uti convenit.

2. 3. Nam cum per artem rhetoricam et vera suadeantur et falsa, quis audeat dicere, adversus mendacium in defensoribus suis inermem debere consistere veritatem, ut videlicet illi qui res falsas persuadere conantur, noverint auditorem vel bene volum vel intentum vel docilem proemio facere; isti autem non noverint? Illi falsa breviter, aperte, verisimiliter et isti vera sic narrent ut audire taedeat, intellegere non pateat, credere postremo non libeat? Illi fallacibus argumentis veritatem oppugnent, asserant falsitatem, isti nec vera defendere nec falsa valeant refutare? Illi animos audientium in errorem moventes impellentesque dicendo terreant, contristent, exhilarent, exhortentur ardenter; isti pro veritate lenti frigidique dormitent? Quis ita desipiat ut hoc sapiat? Cum ergo sit in medio posita facultas eloquii, quae ad persuadenda seu prava seu recta valet plurimum, cur non bonorum studio comparatur, ut militet veritati, si eam mali ad obtinendas perversas vanasque causas in usus iniquitatis et erroris usurpant?

Rhetoricae praecepta qua aetate quave ratione disci possunt.

3. 4. Sed quaecumque sunt de hac re observationes atque praecepta, quibus, cum accedit in verbis plurimis ornamentisque verborum exercitatioris linguae solertissima consuetudo, fit illa quae facundia vel eloquentia nominatur, extra istas litteras nostras, seposito ad hoc congruo temporis spatio, apta et convenienti aetate discenda sunt eis qui hoc celeriter possunt. Nam et ipsos Romanae principes eloquentiae non piguit dicere quod hanc artem nisi quis cito possit numquam omnino possit perdiscere 2. Quod utrum verum sit, quid opus est quaerere? Non enim, etiam si possint haec a tardioribus tandem aliquando perdisci, nos ea tanti pendimus ut eis discendis iam maturas vel etiam graves hominum aetates velimus impendi. Satis est ut adulescentulorum ista sit cura, nec ipsorum omnium quos utilitati ecclesiasticae cupimus erudiri, sed eorum quos nondum magis urgens, et huic rei sine dubio praeponenda necessitas occupavit. Quoniam si acutum et fervens adsit in genium, facilius adhaeret eloquentia legentibus et audientibus eloquentes, quam eloquentiae praecepta sectantibus. Nec desunt ecclesiasticae litterae, etiam praeter canonem in auctoritatis arce salubriter collocatum, quas legendo homo capax, etsi id non agat, sed tantummodo rebus quae ibi dicuntur intentus sit, etiam eloquio quo dicuntur, dum in his versatur, imbuitur, accedente vel maxime exercitatione sive scribendi sive dictandi, postremo etiam dicendi, quae secundum pietatis ac fidei regulam sentit. Si autem tale desit ingenium, nec illa rhetorica praecepta capiuntur nec, si magno labore inculcata quantulacumque ex parte capiantur, aliquid prosunt. Quandoquidem etiam ipsi qui ea didicerunt et copiose ornateque dicunt, non omnes ut secundum ipsa dicant, possunt ea cogitare cum dicunt, si non de his disputant. Immo vero vix ullos eorum esse existimo qui utrumque possint, et dicere bene et ad hoc faciendum praecepta illa dicendi cogitare cum dicunt. Cavendum est enim ne fugiant ex animo, quae dicenda sunt, dum attenditur ut arte dicantur. Et tamen in sermonibus atque dictionibus eloquentium impleta reperiuntur praecepta eloquentiae, de quibus illi ut eloquerentur vel cum eloquerentur non cogitaverunt, sive illa didicissent sive ne attigissent quidem. Implent quippe illa, quia eloquentes sunt, non adhibent ut sint eloquentes.

Pueri ex ore loquentium locutiones discunt.

3. 5. Quapropter, cum ex infantibus loquentes non fiant, nisi locutiones discendo loquentium, cur eloquentes fieri non possunt, nulla eloquendi arte tradita, sed elocutiones eloquentium legendo et audiendo et, quantum assequi conceditur, imitando? Quid, quod ita fieri ipsis quoque experimur exemplis? Nam sine praeceptis rhetoricis novimus plurimos eloquentiores plurimis qui illa didicerunt, sine lectis vero et auditis eloquentium disputationibus vel dictionibus neminem. Nam neque ipsa arte grammatica, qua discitur locutionis integritas, indigerent pueri, si eis inter homines, qui integre loquerentur, crescere daretur et vivere. Nescientes quippe ulla nomina vitiorum, quidquid vitiosum cuiusquam ore loquentis audirent, sana sua consuetudine reprehenderent et caverent, sicut rusticos urbani reprehendunt, etiam qui litteras nesciunt.

Officium doctoris christiani...

4. 6. Debet igitur divinarum Scripturarum tractator et doctor, defensor rectae fidei ac debellator erroris, et bona docere et mala dedocere atque in hoc opere sermonis conciliare aversos, remissos erigere, nescientibus quid agatur quid exspectare debeant intimare. Ubi autem benevolos, intentos, dociles aut invenerit aut ipse fecerit, cetera peragenda sunt, sicut postulat causa. Si docendi sunt qui audiunt, narratione faciendum est, si tamen indigeat, ut res de qua agitur innotescat. Ut autem quae dubia sunt certa fiant, documentis adhibitis ratiocinandum est. Si vero qui audiunt movendi sunt potius quam docendi, ut in eo quod iam sciunt agendo non torpeant et rebus assensum quas veras esse fatentur accomodent, maioribus dicendi viribus opus est. Ibi obsecrationes et increpationes, concitationes et coercitiones et quaecumque alia valent ad commovendos animos, sunt necessaria.

..et cuiusvis eruditi hominis.

4. 7. Et haec quidem cuncta quae dixi omnes fere homines in his quae eloquendo agunt, facere non quiescunt.

Interest magis ut sapienter dicat christianus orator, quam ut eloquenter.

5. 7. Sed cum alii faciant obtunse, deformiter, frigide, alii acute, ornate, vehementer, illum ad hoc opus unde agimus iam oportet accedere, qui potest disputare vel dicere sapienter, etiamsi non potest eloquenter, ut prosit audientibus, etiamsi minus, quam prodesset si et eloquenter posset dicere. Qui vero affluit insipienti eloquentia, tanto magis cavendus est quanto magis ab eo in his quae audire inutile est, delectatur auditor et eum quoniam diserte dicere audit, etiam vere dicere existimat. Haec autem sententia nec illos fugit qui artem rhetoricam docendam putarunt. Fassi sunt enim sapientiam sine eloquentia parum prodesse civitatibus, eloquentiam vero sine sapientia nimium obesse plerumque, prodesse numquam 3. Si hoc ergo illi, qui praecepta eloquentiae tradiderunt, in eisdem libris in quibus id egerunt, veritate instigante coacti sunt confiteri, veram, hoc est supernam quae a Patre luminum descendit sapientiam nescientes, quanto magis nos non aliud sentire debemus, qui huius sapientiae filii et ministri sumus? Sapienter autem dicit homo tanto magis vel minus, quanto in Scripturis sanctis magis minusve profecit, non dico in eis multum legendis memoriaeque mandandis, sed bene intellegendis et diligenter earum sensibus indagandis. Sunt enim qui eas legunt et neglegunt: legunt ut teneant, neglegunt ne intellegant. Quibus longe sine dubio praeferendi sunt qui verba earum minus tenent et cor earum sui cordis oculis vident. Sed utrisque ille melior qui et cum volet eas dicit et sicut oportet intellegit.

Dicendi ars legendo oratorum libros acquiritur.

5. 8. Huic ergo qui sapienter debet dicere, etiam quod non potest eloquenter, verba Scripturarum tenere maxime necessarium est. Quanto enim se pauperiorem cernit in suis, tanto eum oportet in istis esse ditiorem, ut quod dixerit suis verbis probet ex illis, et qui propriis verbis minor erat, magnorum testimonio quodammodo crescat. Probando enim delectat qui minus potest delectare dicendo. Porro qui non solum sapienter, verum etiam eloquenter vult dicere, quoniam profecto plus proderit, si utrumque potuerit, ad legendos vel audiendos et exercitatione imitandos eloquentes eum mitto libentius quam magistris artis rhetoricae vacare praecipio; si tamen hi qui leguntur et audiuntur, non solum eloquenter, sed etiam sapienter dixisse vel dicere veraci praedicatione laudantur. Qui enim eloquenter dicunt, suaviter; qui sapienter, salubriter audiuntur. Propter quod non ait Scriptura: Multitudo eloquentium, sed: Multitudo sapientium sanitas est orbis terrarum 4. Sicut autem saepe sumenda sunt et amara salubria, ita semper vitanda est perniciosa dulcedo. Sed salubri suavitate vel suavi salubritate quid melius? Quanto enim magis illic appetitur suavitas, tanto facilius salubritas prodest. Sunt ergo ecclesiastici viri qui divina eloquia non solum sapienter, sed eloquenter etiam tractaverunt, quibus legendis magis non sufficit tempus quam deesse ipsi studentibus et vacantibus possunt.

Eloquentia in sacris auctoribus profanam eloquentiam transcendit.

6. 9. Hic aliquis forsitan quaerit utrum auctores nostri, quorum scripta divinitus inspirata canonem nobis saluberrima auctoritate fecerunt, sapientes tantummodo an eloquentes etiam nuncupandi sunt. Quae quidem quaestio apud me ipsum et apud eos qui mecum quod dico sentiunt, facillime solvitur. Nam ubi eos intellego, non solum nihil eis sapientius, verum etiam nihil eloquentius mihi videri potest. Et audeo dicere omnes qui recte intellegunt quod illi loquuntur, simul intellegere non eos aliter loqui debuisse. Sicut est enim quaedam eloquentia quae magis aetatem iuvenilem decet, est quae senilem, nec iam dicenda est eloquentia si personae non congruat eloquentis; ita est quaedam, quae viros summa auctoritate dignissimos planeque divinos decet. Haec illi locuti sunt, nec ipsos decet alia nec alios ipsa. Ipsis enim congruit; alios autem, quanto videtur humilior, tanto altius non ventositate, sed soliditate transcendit. Ubi vero non eos intellego, minus quidem mihi apparet eorum eloquentia, sed eam tamen non dubito esse talem, qualis est ubi intellego. Ipsa quoque obscuritas divinorum salubriumque dictorum tali eloquentiae miscenda fuerat, in qua proficere noster intellectus, non solum inventione, verum etiam exercitatione deberet.

Sacrorum auctorum eloquentia fructus est sapientiae.

6. 10. Possem quidem, si vacaret, omnes virtutes et ornamenta eloquentiae, de quibus inflantur isti, qui linguam suam nostrorum auctorum linguae non magnitudine, sed tumore praeponunt, ostendere in istorum Litteris sacris, quos nobis erudiendis et ab hoc saeculo pravo in beatum saeculum transferendis, providentia divina providit. Sed non ipsa me plus quam dici potest, in illa eloquentia delectant, quae sunt his viris cum oratoribus Gentilium poetisve communia. Illud magis admiror et stupeo, quod ista nostra eloquentia ita usi sunt per alteram quamdam eloquentiam suam, ut nec deesset eis nec emineret in eis, quia eam nec improbari ab illis nec ostentari oportebat. Quorum alterum fieret si vitaretur, alterum putari posset si facile agnosceretur. Et in quibus forte locis agnoscitur a doctis, tales res dicuntur, ut verba quibus dicuntur, non a dicente adhibita, sed ipsis rebus velut sponte subiuncta videantur, quasi sapientiam de domo sua, id est, pectore sapientis intellegas procedere et tamquam inseparabilem famulam etiam non vocatam sequi eloquentiam.

Rhetoricae doctrina ex Rom 5, 3-5 illustratur.

7. 11. Quis enim non videat quid voluerit dicere et quam sapienter dixerit Apostolus: Gloriamur in tribulationibus, scientes quia tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit; quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis 5? Hic si quis, ut ita dixerim, imperite peritus artis eloquentiae praecepta Apostolum secutum fuisse contendat, nonne a Christianis doctis indoctisque ridebitur? Et tamen agnoscitur hic figura, quae graece, latine vero a quibusdam est appellata gradatio, quoniam scalam dicere noluerunt, cum verba vel sensa connectuntur alterum ex altero; sicut hic ex tribulatione patientiam, ex patientia probationem, ex probatione spem connexam videmus. Agnoscitur et aliud decus, quoniam post aliqua pronuntiationis voce singula finita, quae nostri membra et caesa, Graeci autem et vocant, sequitur ambitus sive circuitus, quem illi appellant, cuius membra suspenduntur voce dicentis, donec ultimo finiatur. Nam eorum quae praecedunt circuitum, membrum illud est primum quoniam tribulatio patientiam operatur, secundum patientia autem probationem, tertium probatio vero spem. Deinde subiungitur ipse circuitus, qui tribus peragitur membris, quorum primum est: spes autem non confundit, secundum: quoniam caritas Dei diffusa est in cordibus nostris, tertium: per Spiritum Sanctum qui datus est nobis. At haec atque huiuscemodi in elocutionis arte traduntur. Sicut ergo Apostolum praecepta eloquentiae secutum fuisse non dicimus, ita quod eius sapientiam secuta sit eloquentia non negamus.

Sapientiae et eloquentiae mirum exemplum in 2 Cor 11, 16-30.

7. 12. Scribens ad Corinthios, in secunda epistola redarguit quosdam qui erant ex Iudaeis pseudapostoli eique detrahebant. Et quoniam se ipsum praedicare compellitur, hanc sibi velut insipientiam tribuens quam sapienter dicit quamque eloquenter! Sed comes sapientiae, dux eloquentiae, illam sequens, istam praecedens et sequentem non respuens. Iterum dico, inquit, ne quis me existimet insipientem esse; alioquin velut insipientem suscipite me, ut et ego modicum quid glorier. Quod loquor, non loquor secundum Deum, sed quasi in stultitia, in hac substantia gloriae. Quoniam quidem multi gloriantur secundum carnem, et ego gloriabor. Libenter enim sustinetis insipientes, cum sitis sapientes. Toleratis enim si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos caedit. Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmati simus. In quo autem quis audet (in insipientia dico), audeo et ego. Hebraei sunt? Et ego. Israelitae sunt? Et ego. Semen Abrahae sunt? Et ego. Ministri Christi sunt? (insipiens dico), super ego. In laboribus plurimum, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus saepius. A Iudaeis quinquies quadraginta una minus accepi. Ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci; nocte et die in profundo maris fui; in itineribus saepe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in deserto, periculis in mari, periculis in falsis fratribus; in labore et aerumna, in vigiliis saepius, in fame et siti, in ieiuniis saepius, in frigore et nuditate; praeter illa quae extrinsecus sunt, incursus in me quotidianus, sollicitudo omnium Ecclesiarum. Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror? Si gloriari oportet, in his quae infirmitatis meae sunt, gloriabor 6. Quanta sapientia ista sint dicta vigilantes vident, quanto vero etiam eloquentiae concurrerint flumine, et qui stertit advertit.

Exemplum 2 Cor 11, 16-30 trutinatur.

7. 13. Porro autem qui novit, agnoscit quod ea caesa quae Graeci vocant, et membra et circuitus, de quibus paulo ante disserui, cum decentissima varietate interponerentur, totam istam speciem dictionis et quasi eius vultum, quo etiam indocti delectantur moventurque, fecerunt. Nam unde coepimus hunc locum inserere, circuitus sunt. Primus minimus, hoc est bimembris; minus enim quam duo membra circuitus habere non possunt, plura vero possunt. Ergo ille primus est: Iterum dico, ne quis me existimet insipientem esse. Sequitur alius trimembris: Alioquin velut insipientem suscipite me, ut et ego modicum quid glorier. Tertius qui sequitur membra habet quattuor: Quod loquor, non loquor secundum Deum, sed quasi in stultitia, in hac substantia gloriae. Quartus duo habet: Quoniam quidem multi gloriantur secundum carnem, et ego gloriabor. Et quintus duo : Libenter enim sustinetis insipientes, cum sitis sapientes. Etiam sextus bimembris est: Toleratis enim si quis vos in servitutem redigit. Sequuntur tria caesa: Si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur. Deinde tria membra: Si quis in faciem vos caedit, secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmati simus. Additur trimembris circuitus: In quo autem quis audet (in insipientia dico), audeo et ego. Hinc iam singulis quibusque caesis interrogando positis singula itidem caesa responsione redduntur, tria tribus: Hebraei sunt? Et ego. Israelitae sunt? Et ego. Semen Abrahae sunt? Et ego. Quarto autem caeso simili interrogatione posito, non alterius caesi, sed membri oppositione respondet: Ministri Christi sunt? (insipiens dico) super ego. Iam caesa quattuor sequentia, remota decentissime interrogatione funduntur: In laboribus plurimum, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus saepius. Deinde interponitur brevis circuitus, quoniam suspensa pronuntiatione distinguendum est: A Iudaeis quinquies, ut hoc sit unum membrum, cui connectitur alterum: Quadraginta una minus accepi. Inde reditur ad caesa et ponuntur tria: Ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci. Sequitur membrum: Nocte et die in profundo maris fui. Deinde quattuordecim caesa decentissimo impetu profluunt: In itineribus saepe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in deserto, periculis in mari, periculis in falsis fratribus; in labore et aerumna, in vigiliis saepius, in fame et siti, in ieiuniis saepius, in frigore et nuditate. Post haec interponit trimembrem circuitum: Praeter illa quae extrinsecus sunt, incursus in me quotidianus, sollicitudo omnium Ecclesiarum. Et huic duo membra percontatione subiungit: Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror? Postremo totus iste quasi anhelans locus bimembri circuitu terminatur: Si gloriari oportet, in his quae infirmitatis meae sunt gloriabor. Quod vero post hunc impetum interposita narratiuncula quodammodo requiescit et requiescere auditorem facit, quid decoris, quid delectationis habeat, satis dici non potest. Sequitur enim dicens: Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi scit, qui est benedictus in saecula, quia non mentior 7. Ac deinde quomodo periclitatus fuerit et quomodo evaserit, brevissime narrat.

Sacri auctores, etsi habent, eloquentiam non ostentant.

7. 14. Longum est cetera persequi vel in aliis sanctarum Scripturarum locis ista monstrare. Quid, si etiam figuras locutionis quae illa arte traduntur, in his saltem quae de Apostoli eloquio commemoravi, ostendere voluissem? Nonne facilius graves homines me nimium quam quisquam studiosorum sibi sufficientem putarent? Haec omnia quando a magistris docentur, pro magno habentur, magno emuntur pretio, magna iactatione venduntur. Quam iactationem etiam ego redolere vereor, dum ista sic dissero. Sed male doctis hominibus respondendum fuit, qui nostros auctores contemnendos putant, non quia non habent, sed quia non ostentant, quam nimis isti diligunt eloquentiam.

Praeter Paulum, multi Scripturarum auctores eloquentia callent.

7. 15. Sed forte quis putat tamquam eloquentem nostrum elegisse me apostolum Paulum. Videtur enim ubi ait: Etsi imperitus sermone, sed non scientia 8, quasi concedendo obtrectatoribus sic locutus, non tamquam id verum agnosceret confitendo. Si autem dixisset: Imperitus quidem sermone, sed non scientia, nullo modo aliud posset intellegi. Scientiam plane non cunctatus est profiteri, sine qua esse Doctor Gentium non valeret. Certe si quid eius proferimus ad exemplum eloquentiae, ex illis Epistolis utique proferimus, quas etiam ipsi obtrectatores eius, qui sermonem praesentis contemptibilem putari volebant, graves et fortes esse confessi sunt 9. Dicendum ergo mihi aliquid esse video et de eloquentia Prophetarum, ubi per tropologiam multa obteguntur. Quae quanto magis translatis verbis videntur operiri, tanto magis cum fuerint aperta dulcescunt. Sed hoc loco tale aliquid commemorare debeo, ubi quae dicta sunt non cogar exponere, sed commendem tantum quomodo dicta sint. Et ex illius Prophetae libro potissimum hoc faciam, qui se pastorem vel armentarium fuisse dicit atque inde divinitus ablatum atque missum, ut Dei populo prophetaret 10. Non autem secundum Septuaginta interpretes, qui etiam divino Spiritu interpretati, ob hoc aliter videntur nonnulla dixisse, ut ad spiritalem sensum scrutandum magis admoneretur lectoris intentio, unde etiam obscuriora nonnulla quia magis tropica sunt eorum, sed sicut ex Hebraeo in Latinum eloquium presbytero Hieronymo utriusque linguae perito interpretante, translata sunt.

Magna cum vi Amos lascivientes redarguit.

7. 16. Cum igitur argueret impios, superbos, luxuriosos et fraternae ideo neglegentissimos caritatis, rusticus vel ex rustico iste Propheta exclamavit, dicens: Vae qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariae, optimates capita populorum, ingredientes pompatice domum Israel! Transite in Chalanne et videte et ite inde in Emath magnam et descendite in Geth Palaestinorum et ad optima quaeque regna horum, si latior terminus eorum termino vestro est. Qui sepa rati estis in die malum et appropinquatis solio iniquitatis; qui dormitis in lectis eburneis et lascivitis in stratis vestris, qui comeditis agnum de grege et vitulos de medio armenti; qui canitis ad vocem Psalterii. Sicut David putaverunt se habere vasa cantici, bibentes in phialis vinum, et optimo unguento delibuti; et nihil patiebantur super contritione Ioseph 11. Numquidnam isti, qui Prophetas nostros tamquam ineruditos et elocutionis ignaros veluti docti disertique contemnunt, si aliquid eis tale vel in tales dicendum fuisset, aliter se voluissent dicere, qui tamen eorum insanire noluissent?

Eloquentiae regulae in Amos 6, 1-2 deteguntur.

7. 17. Quid enim est quod isto eloquio aures sobriae plus desiderent? Prima ipsa invectio quasi sopitis sensibus ut evigilarent, quo fremitu illisa est? Vae vobis qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariae, optimates capita populorum, ingredientes pompatice domum Israel! 12 Deinde, ut beneficiis Dei, qui eis ampla spatia regni dedit, ostendat ingratos, quoniam confidebant in monte Samariae, ubi utique idola colebantur: Transite, inquit, in Chalanne et videte et ite inde in Emath magnam et descendite in Geth Palaestinorum et ad optima quaeque regna horum, si latior terminus eorum termino vestro est 13. Simul etiam cum ista dicuntur, locorum nominibus tamquam luminibus ornatur eloquium, quae sunt Sion, Samaria, Chalanne, Emath magna et Geth Palaestinorum. Deinde verba quae his adiunguntur locis decentissime variantur: Opulenti estis, confiditis, transite, ite, descendite 14.

Eloquentiae regulae in Amos 6, 3-4.

7. 18. Consequenter denuntiatur futura sub iniquo rege appropinquare captivitas, cum adiungitur: Qui separati estis in diem malum et appropinquatis solio iniquitatis. Tunc subiciuntur merita luxuriae: Qui dormitis in lectis eburneis et lascivitis in stratis vestris; qui comeditis agnum de grege et vitulos de medio armenti 15. Ista sex membra tres bimembres circuitus ediderunt. Non enim ait: Qui separati estis in diem malum, qui appropinquatis solio iniquitatis, qui dormitis in lectis eburneis, qui lascivitis in stratis vestris, qui comeditis agnum de grege, qui vitulos de medio armenti. Quod si ita diceretur, esset quidem et hoc pulchrum ut ab uno pronomine repetito omnia sex membra decurrerent et pronuntiantis voce singula finirentur. Sed pulchrius factum est ut eidem pronomini essent bina subnexa, quae tres sententias explicarent; unam ad captivitatis praenuntiationem: Qui separati estis in diem malum et appropinquatis solio iniquitatis; alteram ad libidinem: Qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris; ad voracitatem vero tertiam pertinentem: Qui comeditis agnum de grege et vitulos de medio armenti 16, ut in potestate sit pronuntiantis, utrum singula finiat et membra sint sex, an primum et tertium et quintum voce suspendat et secundum primo, quartum tertio, sextum quinto connectendo, tres bimembres circuitus decentissime faciat: unum quo calamitas imminens, alterum quo lectus impurus, tertium quo prodiga mensa monstratur.

Eloquentiae regulae in Amos 6, 5-6.

7. 19. Deinde luxuriosam remordet aurium voluptatem. Ubi cum dixisset: Qui canitis ad vocem psalterii 17, quoniam potest exerceri sapienter a sapientibus musica, mirabili decore dicendi, invectionis impetu relaxato, et non ad illos sed de illis iam loquens, ut nos musicam sapientis a musica luxuriantis distinguere commoneret, non ait: Qui canitis ad vocem psalterii, et sicut David putatis vos habere vasa cantici, sed cum illud ad illos dixisset, quod luxuriosi audire deberent: Qui canitis ad vocem psalterii, imperitiam quoque eorum aliis quodammodo indicavit, adiungens: Sicut David putaverunt se habere vasa cantici, bibentes in phialis vinum, et optimo unguento delibuti 18. Tria haec melius pronuntiantur si suspensis duobus prioribus membris circuitus tertio finiantur.

Eloquentiae regulae in Amos 6, 6.

7. 20. Iam vero quod his omnibus adicitur: Et nihil patiebantur super contritione Ioseph 19, sive continuatim dicatur ut unum sit membrum, sive decentius suspendatur: et nihil patiebantur, et post hanc distinctionem inferatur: super contritione Ioseph, atque sit bimembris circuitus; miro decore non dictum est: Nihil patiebantur super contritione fratris, sed positus est pro fratre: Ioseph, ut quicumque frater proprio significaretur eius nomine, cuius ex fratribus fama praeclara est, vel in malis quae pendit, vel in bonis quae rependit. Iste certe tropus ubi Ioseph quemcumque fratrem facit intellegi, nescio utrum illa quam didicimus et docuimus, arte tradatur. Quam sit tamen pulcher et quemadmodum afficiat legentes atque intellegentes, non opus est cuiquam dici, si ipse non sentit.

Sacri auctores tales inveniuntur quales ille voluit qui eos misit.

7. 21. Et plura quidem quae pertineant ad praecepta eloquentiae, in hoc ipso loco, quem pro exemplo posuimus, possunt reperiri. Sed bonum auditorem non tam, si diligenter discutiatur, instruit, quam, si ardenter pronuntietur, accendit. Neque enim haec humana industria composita, sed divina mente sunt fusa et sapienter et eloquenter, non intenta in eloquentiam sapientia, sed a sapientia non recedente eloquentia. Si enim, sicut quidam disertissimi atque acutissimi viri videre ac dicere potuerunt 20, ea quae oratoria velut arte discuntur, non observarentur et notarentur et in hanc doctrinam redigerentur, nisi prius in oratorum invenirentur ingeniis, quid mirum si et in istis inveniuntur quos ille misit qui fecit ingenia? Quapropter et eloquentes quidem, non solum sapientes canonicos nostros auctores doctoresque fateamur tali eloquentia qualis personis eiusmodi congruebat.

Obscuritas sacrorum auctorum, licet eloquens, non imitanda a doctoribus christianis.

8. 22. Sed nos etsi de litteris eorum quae sine difficultate intelleguntur, nonnulla sumimus elocutionis exempla, nequaquam putare debemus imitandos nobis eos esse in his, quae ad exercendas et elimandas quodammodo mentes legentium, et ad rumpenda fastidia atque acuenda studia discere volentium, celandos quoque, sive ut ad pietatem convertantur sive ut a mysteriis secludantur, animos impiorum utili ac salubri obscuritate dixerunt. Sic quippe illi locuti sunt, ut posteriores, qui eos recte intellegerent et exponerent, alteram gratiam, disparem quidem, verumtamen subsequentem in Dei Ecclesia reperirent. Non ergo expositores eorum ita loqui debent, tamquam se ipsi exponendos simili auctoritate proponant, sed in omnibus sermonibus suis primitus ac maxime ut intellegantur elaborent, ea quantum possunt perspicuitate dicendi, ut aut multum tardus sit qui non intellegit, aut in rerum quas explicare atque ostendere volumus difficultate ac subtilitate, non in nostra locutione sit causa qua minus tardiusve quod dicimus possit intellegi.

Difficilia intellectu apud quos et quomodo tractanda.

9. 23. Sunt enim quaedam quae vi sua non intelleguntur aut vix intelleguntur, quantolibet et quantumlibet, quamvis planissime dicentis versentur eloquio. Quae in populi audientiam vel raro, si aliquid urget, vel numquam omnino mittenda sunt. In libris autem, qui ita scribuntur ut ipsi sibi quodammodo lectorem teneant cum intelleguntur, cum autem non intelleguntur molesti non sint nolentibus legere, et in aliquorum collocutionibus non est hoc officium deserendum, ut vera quamvis ad intellegendum difficillima, quae ipsi iam percepimus, cum quantocumque labore disputationis ad aliorum intellegentiam perducamus, si tenet auditorem vel collocutorem discendi cupiditas nec mentis capacitas desit, quae quoquo modo intimata possit accipere; non curante illo qui docet quanta eloquentia doceat, sed quanta evidentia.

Perspicuitatis in dicendo studium.

10. 24. Cuius evidentiae diligens appetitus aliquando neglegit verba cultiora nec curat quid bene sonet, sed quid bene indicet atque intimet quod ostendere intendit. Unde ait quidam, cum de tali genere locutionis ageret, esse in ea quamdam diligentem neglegentiam 21. Haec tamen sic detrahit ornatum ut sordes non contrahat. Quamvis in bonis doctoribus tanta docendi cura sit, vel esse debeat, ut verbum quod nisi obscurum sit vel ambiguum, latinum esse non potest, vulgi autem more sic dicitur ut ambiguitas obscuritasque vitetur, non sic dicatur ut a doctis, sed potius ut ab indoctis dici solet. Si enim non piguit dicere interpretes nostros: Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus 22, quoniam senserunt ad rem pertinere, ut eo loco pluraliter enuntiaretur hoc nomen, quod in latina lingua singulariter tantummodo dicitur, cur pietatis doctorem pigeat imperitis loquentem, ossum potius quam os dicere, ne ista syllaba non ab eo quod sunt ossa, sed ab eo quod sunt ora intellegatur, ubi Afrae aures de correptione vocalium vel productione non iudicant? Quid enim prodest locutionis integritas quam non sequitur intellectus audientis, cum loquendi omnino nulla sit causa si quod loquimur non intellegunt, propter quos ut intellegant loquimur? Qui ergo docet, vitabit verba omnia quae non docent, et si pro eis alia integra, quae intellegantur, potest dicere, id magis eliget. Si autem non potest, sive quia non sunt sive quia in praesentia non occurrunt, utetur etiam verbis minus integris, dum tamen res ipsa doceatur atque discatur integre.

Qui audit, verum audiat, et quod audit intellegat.

10. 25. Et hoc quidem non solum in collocutionibus, sive fiant cum aliquo uno sive cum pluribus, verum etiam et multo magis in populis quando sermo promitur, ut intellegamur instandum est, quia in collocutionibus est cuique interrogandi potestas, ubi autem omnes tacent ut audiatur unus et in eum intenta ora convertunt, ibi ut requirat quisque quod non intellexerit, nec moris est nec decoris, ac per hoc debet maxime tacenti subvenire cura dicentis. Solet autem motu suo significare utrum intellexerit cognoscendi avida multitudo. Quod donec significet, versandum est quod agitur multimoda varietate dicendi; quod in potestate non habent qui praeparata et ad verbum memoriter retenta pronuntiant. Mox autem ut intellectum esse constiterit, aut sermo finiendus aut in alia transeundum est. Sicut enim gratus est qui cognoscenda enubilat, sic onerosus est qui cognita inculcat, eis dumtaxat quorum tota exspectatio in dissolvenda eorum quae panduntur difficultate pendebat. Nam delectandi gratia etiam nota dicuntur, ubi non ipsa, sed modus quo dicuntur attenditur. Quod si et ipse iam notus est atque auditoribus placet, paene nihil interest utrum is qui dicit dictor an lector sit. Solent enim et ea quae commode scripta sunt, non solum ab eis quibus primitus innotescunt, iucunde legi, verum ab his etiam quibus iam nota sunt, neque adhuc illa de memoria delevit oblivio, non sine iucunditate relegi vel ab utrisque libenter audiri. Quae autem quisque iam oblitus est, cum commonetur, docetur. Sed de modo delectandi nunc non ago; de modo quo docendi sunt qui discere desiderant loquor. Is est autem optimus quo fit ut qui audit verum audiat et quod audit intellegat. Ad quem finem cum ventum fuerit, nihil tunc amplius de ipsa re tamquam diutius docenda laborandum est, sed forte de commendanda ut in corde figatur. Quod si faciendum videbitur, ita modeste faciendum est ne perveniatur ad taedium.

Quare conanti docere dicendum perspicue, non tamen insuaviter.

11. 26. Prorsus haec est in docendo eloquentia, qua fit dicendo, non ut libeat quod horrebat aut ut fiat quod pigebat, sed ut appareat quod latebat. Quod tamen si fiat insuaviter, ad paucos quidem studiosissimos suos pervenit fructus, qui ea quae discenda sunt, quamvis abiecte inculteque dicantur, scire desiderant. Quod cum adepti fuerint, ipsa delectabiliter veritate pascuntur, bonorumque ingeniorum insignis est indoles in verbis verum amare, non verba. Quid enim prodest clavis aurea, si aperire quod volumus non potest? Aut quid obest lignea, si hoc potest? Quando nihil quaerimus nisi patere quod clausum est. Sed quoniam inter se habent nonnullam similitudinem vescentes atque discentes, propter fastidia plurimorum, etiam ipsa sine quibus vivi non potest alimenta condienda sunt.

Oratoris est docere, delectare, flectere.

12. 27. Dixit ergo quidam eloquens, et verum dixit, ita dicere debere eloquentem ut doceat, ut delectet, ut flectat. Deinde addidit: Docere necessitatis est, delectare suavitatis, flectere victoriae 23. Horum trium quod primo loco positum est, hoc est docendi necessitas, in rebus est constituta quas dicimus, reliqua duo in modo quo dicimus. Qui ergo dicit cum docere vult, quamdiu non intellegitur, nondum se existimet dixisse quod vult ei quem vult docere; quia etsi dixit quod ipse intellegit, nondum illi dixisse putandus est a quo intellectus non est; si vero intellectus est, quocumque modo dixerit, dixit. Quod si etiam delectare vult eum cui dicit, aut flectere, non quocumque modo dixerit faciet, sed interest quomodo dicat, ut faciat. Sicut est autem ut teneatur ad audiendum, delectandus auditor; ita flectendus, ut moveatur ad agendum. Et sicut delectatur si suaviter loqueris, ita flectitur si amet quod polliceris, timeat quod minaris, oderit quod arguis, quod commendas amplectatur, quod dolendum exaggeras doleat, cum quid laetandum praedicas gaudeat, misereatur eorum quos miserandos ante oculos dicendo constituis, fugiat eos quos cavendos terrendo proponis; et quidquid aliud grandi eloquentia fieri potest ad commovendos animos auditorum, non quid agendum sit ut sciant, sed ut agant quod agendum esse iam sciunt.

Auditores prius docendi quam movendi.

12. 28. Si autem adhuc nesciunt, prius utique docendi sunt quam movendi. Et fortasse rebus ipsis cognitis ita movebuntur ut eos non opus sit maioribus eloquentiae viribus iam moveri. Quod tamen cum opus est, faciendum est; tunc autem opus est, quando cum scierint quid agendum sit, non agunt. Ac per hoc docere necessitatis est. Possunt enim homines et agere et non agere quod sciunt. Quis autem dixerit eos agere debere quod nesciunt? Et ideo flectere necessitatis non est, quia non semper opus est, si tantum docenti vel etiam delectanti consentit auditor. Ideo autem victoriae est flectere, quia fieri potest ut et doceatur et delectetur et non assentiatur. Quid autem illa duo proderunt, si desit hoc tertium? Sed neque delectare necessitatis est, quandoquidem cum dicendo vera monstrantur (quod ad officium docendi pertinet), non eloquio agitur neque hoc attenditur, ut vel ipsa vel ipsum delectet eloquium, sed per seipsa, quoniam vera sunt, manifestata delectant. Unde plerumque delectant etiam falsa patefacta atque convicta. Neque enim delectant quia falsa sunt, sed quia falsa esse verum est, delectat et dictio qua hoc verum esse monstratum est.

Dicendo demum flectendi animi.

13. 29. Propter eos autem quibus fastidientibus non placet veritas, si alio quocumque modo, nisi eo modo dicatur, ut placeat et sermo dicentis, datus est in eloquentia non parvus etiam delectationi locus. Quae tamen addita non sufficit duris, quos nec intellexisse nec docentis elocutione delectatos esse profuerit. Quid enim haec duo conferunt homini, qui et confitetur verum et collaudat eloquium nec inclinat assensum, propter quem solum, cum aliquid suadetur, rebus quae dicuntur invigilat dicentis intentio? Si enim talia docentur quae credere vel nosse sufficiat, nihil est aliud eis consentire nisi confiteri vera esse. Cum vero id docetur quod agendum est, et ideo docetur ut agatur, frustra persuadetur verum esse quod dicitur, frustra placet modus ipse quo dicitur, si non ita discitur ut agatur. Oportet igitur eloquentem ecclesiasticum, quando suadet aliquid quod agendum est, non solum docere ut instruat et delectare ut teneat, verum etiam flectere ut vincat. Ille quippe iam remanet ad consensionem flectendus eloquentiae granditate, in quo id non egit usque ad eius confessionem demonstrata veritas, adiuncta etiam suavitate dictionis.

Dictionis suavitas pro ratione argumenti procuranda est.

14. 30. Cui suavitati tantum operae inpensum est ab hominibus, ut non solum non facienda, verum etiam fugienda ac detestanda tot et tanta mala atque turpia, quae malis et turpibus disertissime persuasa sunt, non ut eis consentiatur, sed sola delectationis gratia lectitentur. Avertat autem Deus ab Ecclesia sua quod de synagoga Iudaeorum Ieremias propheta commemorat dicens: Pavor et horrenda facta sunt super terram. Prophetae prophetabant iniqua, et sacerdotes plausum dederunt manibus suis, et plebs mea dilexit sic. Et quid facietis in futurum? 24 O eloquentia tanto terribilior quanto purior, et quanto solidior, tanto vehementior! O vere securis concidens petras! Huic enim rei simile esse verbum suum, quod per sanctos Prophetas fecit, per hunc ipsum Prophetam Deus ipse dixit 25. Absit itaque, absit a nobis, ut sacerdotes plaudant iniqua dicentibus et plebs Dei diligat sic. Absit a nobis, inquam, tanta dementia; nam quid faciemus in futurum? Et certe minus intellegantur, minus placeant, minus moveant quae dicuntur, vera tamen dicantur, et iusta, non iniqua libenter audiantur. Quod utique non fieret, nisi suaviter dicerentur.

Doctrina christiana a verborum redundantia revocat.

14. 31. In populo autem gravi, de quo dictum est Deo: In populo gravi laudabo te 26, nec illa suavitas delectabilis est qua non quidem iniqua dicuntur, sed exigua et fragilia bona spumeo verborum ambitu ornantur, quali nec magna atque stabilia decenter et graviter ornarentur. Est tale aliquid in epistola beatissimi Cypriani, quod ideo puto vel accidisse vel consulto factum esse, ut sciretur a posteris quam linguam doctrinae Christianae sanitas ab ista redundantia revocaverit et ad eloquentiam graviorem modestioremque restrinxerit; qualis in eius consequentibus litteris secure amatur, religiose appetitur, sed difficillime impletur. Ait ergo quodam loco: Petamus hanc sedem: dant secessum vicina secreta, ubi dum erratici palmitum lapsus pendulis nexibus per arundines baiulas repunt, viteam porticum frondea tecta fecerunt 27. Non dicuntur ista nisi mirabiliter affluentissima fecunditate facundiae, sed profusione nimia gravitati displicent. Qui vero haec amant, profecto eos qui non ita dicunt sed castigatius eloquuntur, non posse ita eloqui existimant, non iudicio ista devitare. Quapropter iste vir sanctus et posse se ostendit sic dicere, quia dixit alicubi, et nolle, quoniam postmodum nusquam.

Orandus Deus doctori ecclesiastico ante concionem.

15. 32. Agit itaque noster iste eloquens, cum et iusta et sancta et bona dicit, neque enim alia debet dicere, agit ergo quantum potest cum ista dicit, ut intellegenter, ut libenter, ut oboedienter audiatur. Et haec se posse, si potuerit et in quantum potuerit, pietate magis orationum quam oratorum facultate non dubitet, ut orando pro se ac pro illis quos est allocuturus, sit orator antequam dictor. Ipsa hora iam ut dicat accedens, priusquam exserat proferentem linguam, ad Deum levet animam sitientem, ut eructet quod biberit, vel quod impleverit fundat. Cum enim de unaquaque re, quae secundum fidem dilectionemque tractanda sunt, multa sint quae dicantur et multi modi quibus dicantur ab eis qui haec sciunt, quis novit quid ad praesens tempus vel nobis dicere vel per nos expediat audiri, nisi qui corda omnium videt? Et quis facit ut quod oportet et quemadmodum oportet dicatur a nobis, nisi in cuius manu sunt et nos et sermones nostri 28? Ac per hoc discat quidem omnia quae docenda sunt, qui et nosse vult et docere, facultatemque dicendi, ut decet virum ecclesiasticum, comparet. Ad horam vero ipsius dictionis, illud potius bonae menti cogitet convenire quod Dominus ait: Nolite cogitare quomodo aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis 29. Si ergo loquitur in eis Spiritus Sanctus, qui persequentibus traduntur pro Christo, cur non et in eis qui tradunt discentibus Christum?

Docendi praecepta non superfluo dantur ab homine, tametsi doctores efficiat Deus.

16. 33. Quisquis autem dicit non esse hominibus praecipiendum quid vel quemadmodum doceant, si doctores Sanctus efficit Spiritus, potest dicere nec orandum nobis esse, quia Dominus ait: Scit Pater vester quid vobis necessarium sit priusquam petatis ab eo 30, aut apostolum Paulum Timotheo et Tito non debuisse praecipere quid vel quemadmodum praeciperent aliis. Quas tres apostolicas Epistolas ante oculos habere debet, cui est in Ecclesia persona doctoris imposita. Nonne in prima ad Timotheum legitur: Annuntia haec et doce 31? Quae autem sint, supra dictum est. Nonne ibi est: Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem 32? Nonne in secunda ei dicitur: Formam habe verborum sanorum, quae a me audisti 33? Nonne ibi ei dicitur: Satis age, teipsum probabilem operarium exhibens Deo, non erubescentem, verbum veritatis recte tractantem 34? Ibi est et illud: Praedica verbum, insta opportune, importune; argue, obsecra, increpa in omni longanimitate et doctrina 35. Itemque ad Titum nonne dicit episcopum iuxta doctrinam fidelis verbi perseverantem esse debere, ut potens sit in doctrina sana et contradicentes redarguere 36? Ibi etiam dicit: Tu vero loquere quae decet sanam doctrinam, senes sobrios esse 37, et quae sequuntur. Ibi et illud: Haec loquere et exhortare et increpa cum omni imperio. Nemo te contemnat 38. Admone illos principibus et potestatibus subditos esse 39, et cetera. Quid ergo putamus? Numquid contra seipsum sentit Apostolus qui, cum dicat doctores operatione fieri Spiritus Sancti, ipse illis praecipit quid et quemadmodum doceant? An intellegendum est et hominum officia ipso Sancto Spiritu largiente, in docendis etiam ipsis doctoribus non debere cessare; et tamen neque qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed Deus qui incrementum dat 40? Unde ipsis quoque ministris sanctis hominibus vel etiam sanctis angelis operantibus nemo recte discit quae pertinent ad vivendum cum Deo, nisi fiat a Deo docilis Deo, cui dicitur in Psalmo: Doce me ut faciam voluntatem tuam, quoniam tu es Deus meus 41. Unde et ipsi Timotheo idem dicit Apostolus, loquens utique ad discipulum doctor: Tu autem persevera in his quae didicisti et tradita sunt tibi, sciens a quo didiceris 42. Sicut enim corporis medicamenta quae hominibus ab hominibus adhibentur, nonnisi eis prosunt quibus Deus operatur salutem, qui et sine illis mederi potest, cum sine ipso illa non possint, et tamen adhibentur; et si hoc officiose fiat, inter opera misericordiae vel beneficientiae deputatur, ita et adiumenta doctrinae tunc prosunt animae adhibita per hominem, cum Deus operatur ut prosint, qui potuit Evangelium dare homini, etiam non ab hominibus neque per hominem.

Ad docendum delectandum et flectendum pertinet triplex dicendi genus.

17. 34. Qui ergo nititur dicendo persuadere quod bonum est, nihil illorum trium spernens - ut scilicet doceat, ut delectet, ut flectat -, oret atque agat ut, quemadmodum supra diximus, intellegenter, libenter, oboedienterque audiatur. Quod cum apte et convenienter facit, non immerito eloquens dici potest, etsi non eum sequatur auditoris assensus. Ad haec enim tria, id est ut doceat, ut delectet, ut flectat, etiam illa tria videtur pertinere voluisse idem ipse Romani auctor eloquii, cum itidem dixit: Is erit igitur eloquens, qui poterit parva summisse, modica temperate, magna gran diter dicere 43, tamquam si adderet illa etiam tria, et sic explicaret unam eamdemque sententiam, dicens: Is erit igitur eloquens, qui ut doceat poterit parva summisse, ut delectet modica temperate, ut flectat magna granditer dicere.

Ecclesiasticus orator in materia grandi semper versatur.

18. 35. Haec autem tria ille, sicut ab eo dicta sunt, in causis forensibus posset ostendere; non autem hoc est in ecclesiasticis quaestionibus, in quibus huiusmodi, quem volumus informare, sermo versatur. In illis enim ea parva dicuntur, ubi de rebus pecuniariis iudicandum est; ea magna, ubi de salute ac de capite hominum. Ea vero ubi nihil horum iudicandum est nihilque agitur ut agat sive decernat, sed tantummodo ut delectetur auditor, inter utrumque quasi media et ob hoc modica, hoc est moderata dixerunt. Modicis enim modus nomen imposuit, nam modica pro parvis abusive, non proprie dicimus. In istis autem nostris, quandoquidem omnia, maxime quae de loco superiore populis dicimus, ad hominum salutem nec temporariam sed aeternam referre debemus, ubi etiam cavendus est aeternus interitus, omnia sunt magna quae dicimus, usque adeo ut nec de ipsis pecuniariis rebus vel adquirendis vel amittendis parva videri debeant quae doctor ecclesiasticus dicit, sive sit illa magna sive parva pecunia. Neque enim parva est iustitia, quam profecto et in parva pecunia custodire debemus, dicente Domino: Qui in minimo fidelis est, et in magno fidelis est 44. Quod ergo minimum est, minimum est; sed in minimo fidelem esse, magnum est. Nam sicut ratio rotunditatis, id est ut a puncto medio omnes lineae pares in extrema ducantur, eadem est in magno disco, quae in nummulo exiguo, ita ubi parva iuste geruntur, non minuitur iustitiae magnitudo.

Proponitur ad instar exempli 1 Cor 6, 1-9.

18. 36. De iudiciis denique saecularibus (quibus utique nisi pecuniariis?) cum loqueretur Apostolus: Audet quisquam vestrum, inquit, adversus alterum negotium habens, iudicari ab iniquis et non apud sanctos? An nescitis quia sancti mundum iudicabunt? Et si in vobis iudicatur mundus, indigni estis qui de minimis iudicetis? Nescitis quoniam angelos iudicabimus, nedum saecularia? Saecularia igitur iudicia si habueritis, eos qui contemptibiles sunt in Ecclesia, hos constituite ad iudicandum. Ad reverentiam vobis dico. Sic non est inter vos quisquam sapiens, qui possit inter fratrem suum iudicare? Sed frater cum fratre iudicatur et hoc apud infideles. Iam quidem omnino delictum est, quia iudicia habetis vobiscum. Quare non magis iniquitatem patimini? Quare non potius fraudamini? Sed vos iniquitatem facitis et fraudatis et hoc fratres. An nescitis quia iniusti regnum Dei non haereditabunt? 45. Quid est quod sic indignatur Apostolus, sic corripit, sic exprobrat, sic increpat, sic minatur? Quid est quod sui ani mi affectum tam crebra et tam aspera vocis mutatione testatur? Quid est postremo quod de rebus minimis tam granditer dicit? Tantumne de illo negotia saecularia meruerunt? Absit! Sed hoc facit propter iustitiam, caritatem, pietatem, quae nulla sobria mente dubitante etiam in rebus quamlibet parvulis magna sunt.

Etiam cum aquam frigidam dandam commendamus, de re magna loquimur.

18. 37. Sane si moneremus homines quemadmodum ipsa negotia saecularia vel pro se vel pro suis apud ecclesiasticos iudices agere deberent, recte admoneremus ut agerent tamquam parva summisse. Cum vero de illius viri disseramus eloquio, quem volumus earum rerum esse doctorem quibus liberamur ab aeternis malis atque ad aeterna pervenimus bona; ubicumque agantur haec, sive apud populum sive privatim, sive ad unum sive ad plures, sive ad amicos sive ad inimicos, sive in perpetua dictione sive in collocutione, sive in tractatibus sive in libris, sive in epistolis vel longissimis vel brevissimis, magna sunt. Nisi forte quoniam calix aquae frigidae res minima atque vilissima est, ideo minimum aliquid atque vilissimum Dominus ait, quod eum qui dederit discipulo eius non perdet mercedem suam 46; aut vero quando iste doctor in Ecclesia facit inde sermonem, parvum aliquid debet existimare se dicere; et ideo non temperate, non granditer, sed summisse sibi esse dicendum. Nonne quando accidit ut de hac re loqueremur ad populum et Deus adfuit ut non incongrue diceremus, tamquam de illa aqua frigida quaedam flamma surrexit 47, quae etiam frigida hominum pectora ad misericordiae opera facienda, spe caelestis mercedis accenderet?

Alias alio utendum dicendi genere.

19. 38. Et tamen cum doctor iste debeat rerum dictor esse magnarum, non semper eas debet granditer dicere, sed summisse cum aliquid docetur, temperate cum aliquid vituperatur sive laudatur. Cum vero aliquid agendum est, et ad eos loquimur, qui hoc agere debent nec tamen volunt, tunc ea quae magna sunt, dicenda sunt granditer, et ad flectendos animos congruenter. Et aliquando de una eademque re magna et summisse dicitur si docetur, et temperate si praedicatur, et granditer si aversus inde animus ut convertatur impellitur. Quid enim Deo ipso maius est? Numquid ideo non discitur ? Aut qui docet unitatem Trinitatis, debet nisi summissa disputatione agere, ut res ad dignoscendum difficilis, quantum datur, possit intellegi? Numquid hic ornamenta et non documenta quaeruntur? Numquid ut aliquid agat est flectendus auditor et non potius ut discat instruendus? Porro cum laudatur Deus sive de seipso sive de operibus suis, quanta facies pulchrae ac splendidae dictionis oboritur ei qui potest quantum potest laudare, quem nemo convenienter laudat, nemo quomodocumque non laudat! At si non colatur aut cum illo vel etiam prae illo colantur idola sive daemonia sive quaecumque creatura, quantum hoc malum sit atque ut ab hoc malo avertantur homines, debet utique granditer dici.

Exempla ex sacris Litteris: primum, dictionis submissae.

20. 39. Submissae dictionis exemplum est apud apostolum Paulum, ut planius aliquid commemorem, ubi ait: Dicite mihi, sub lege volentes esse legem non audistis? Scriptum est enim quod Abraham duos filios habuit, unum de ancilla et unum de libera, sed ille quidem qui de ancilla, secundum carnem natus est; qui autem de libera, per repromissionem. Quae sunt in allegoria. Haec enim sunt duo Testamenta: unum quidem a monte Sina in servitutem generans, quae est Agar. Sina enim mons est in Arabia, quae coniuncta est huic quae nunc est Hierusalem, et servit cum filiis suis. Quae autem sursum est Hierusalem, libera est, quae est mater nostra 48. Itemque ubi ratiocinatur et dicit: Fratres, secundum hominem dico, tamen hominis confirmatum testamentum nemo irritum facit aut superordinat. Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius. Non dicit: Et seminibus, tamquam in multis, sed tamquam in uno: Et semini tuo, quod est Christus. Hoc autem dico: testamentum confirmatum a Deo, quae post quadringentos et triginta annos facta est lex non infirmat ad evacuandas promissiones. Si enim lege haereditas, iam non ex promissione; Abrahae autem per repromissionem donavit Deus 49. Et quia occurrere poterat audientis cogitationi: Utquid ergo lex data est, si ex illa non est haereditas? Ipse sibi hoc obiecit atque ait velut interrogans: Quid ergo lex? Deinde respondit: Transgressionis gratia proposita est, donec veniret semen cui promissum est, dispositum per angelos in manu Mediatoris. Mediator autem unius non est, Deus vero unus est 50. Et hic occurrebat, quod sibi ipse proposuit: Lex ergo adversus promissa Dei? Et respondit: Absit! reddiditque rationem, dicens: Si enim data esset lex quae posset vivificare, omnino ex lege esset iustitia. Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus 51 et cetera, vel si quid eiusmodi est. Pertinet ergo ad docendi curam non solum aperire clausa et nodos solvere quaestionum, sed etiam dum hoc agitur, aliis quaestionibus quae fortassis inciderint, ne id quod dicimus improbetur per illas aut refellatur, occurrere; si tamen et ipsa earum solutio pariter occurrerit, ne moveamus quod auferre non possumus. Fit autem ut, cum incidentes quaestioni aliae quaestiones et aliae rursus incidentibus incidentes pertractantur atque solvuntur, in eam longitudinem ratiocinationis extendatur intentio, ut nisi memoria plurimum valeat atque vigeat, ad caput unde agebatur disputator redire non possit. Valde autem bonum est ut quidquid contradici potest, si occurrerit, refutetur, ne ibi occurrat ubi non erit qui respondeat, aut praesenti quidem, sed tacenti occurrat et minus sanatus abscedat.

Exempla dictionis temperatae ex epistolis paulinis.

20. 40. In illis autem apostolicis verbis dictio tempe rata est: Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem, iuniores ut fratres, anus ut matres, adulescentulas ut sorores 52. Et in illis: Obsecro autem vos, fratres, per miserationem Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem 53. Et totus fere ipsius exhortationis locus temperatum habet elocutionis genus. Ubi illa pulchriora sunt in quibus propria propriis tamquam debita reddita decenter excurrunt, sicuti est: Habentes dona diversa secundum gratiam quae data est nobis, sive prophetiam, secundum regulam fidei; sive ministerium, in ministrando: sive qui docet, in doctrina; sive qui exhortatur, in exhortatione; qui tribuit in simplicitate; qui praeest, in sollicitudine; qui miseretur, in hilaritate. Dilectio sine simulatione, odio habentes malum, adherentes bono, caritate fraternitatis invicem diligentes, honore mutuo praevenientes, studio non pigri, spiritu ferventes, Domino servientes, spe gaudentes, in tribulatione patientes, orationi instantes, necessariis sanctorum communicantes, hospitalitatem sectantes. Benedicite persequentes vos, benedicite et nolite maledicere. Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus, id ipsum invicem sentientes. Et quam pulchre ista omnia sic effusa bimembri circuitu terminantur: Non alta sapientes, sed humilibus consentientes 54! Et aliquanto post: In hoc ipso, inquit, perseverantes, reddite omnibus debita: cui tributum, tributum; cui vectigal, vectigal; cui timorem, timorem; cui honorem, honorem. Quae membratim fusa clauduntur etiam ipsa circuitu, quem duo membra contexunt: Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis 55. Et post paululum: Nox praecessit, inquit, dies autem appropinquavit. Abiciamus itaque opera tenebrarum et induamus arma lucis. Sicut in die honeste ambulemus, non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione; sed induite Dominum Iesum Christum, et carnis providentiam ne feceritis in concupiscentiis 56. Quod si quisquam ita diceret: Et carnis providentiam ne in concupiscentiis feceritis; sine dubio aures clausula numerosiore mulceret; sed gravior interpres etiam ordinem maluit tenere verborum. Quomodo autem hoc in Graeco eloquio sonet, quo est locutus Apostolus, viderint eius eloquii usque ad ista doctiores; mihi tamen quod nobis eodem verborum ordine interpretatum est, nec ibi videtur currere numerose.

Elocutionis ornatus qui numerosis fit clausulis raro in Biblia invenitur.

20. 41. Sane hunc elocutionis ornatum, qui numerosis fit clausulis, deesse fatendum est auctoribus nostris. Quod utrum per interpretes factum sit an (quod magis arbitror) consulto illi haec plausibilia devitaverint, affirmare non audeo, quoniam me fateor ignorare. Illud tamen scio, quod si quisquam huius numerositatis peritus illorum clausulas eorumdem numerorum lege componat, quod facillime fit mutatis quibusdam verbis, quae tantumdem significatione valent, vel mutato eorum quae invenerit ordine; nihil illorum quae velut magna in scholis grammaticorum aut rhetorum didicit, illis divinis viris defuisse cognoscet et multa reperiet locutionis genera tanti decoris, quae quidem et in nostra, sed maxime in sua lingua decora sunt, quorum nullum in eis quibus isti inflantur litteris invenitur. Sed cavendum est ne divinis gravibusque sententiis, dum additur numerus, pondus detrahatur. Nam illa musica disciplina, ubi numerus iste plenissime discitur, usque adeo non defuit Prophetis nostris ut vir doctus Hieronymus quorumdam etiam metra commemoret, in Hebraea dumtaxat lingua 57. Cuius ut veritatem servaret in verbis, haec inde non transtulit. Ego autem ut de sensu meo loquar, qui mihi quam aliis et quam aliorum est utique notior, sicut in meo eloquio, quantum modeste fieri arbitror, non praetermitto istos numeros clausularum; ita in auctoribus nostris hoc mihi plus placet, quod ibi eos rarissime invenio.

De grandi dicendi genere.

20. 42. Grande autem dicendi genus hoc maxime distat ab isto genere temperato, quod non tam verborum ornatibus comptum est, quam violentum animi affectibus. Nam capit etiam illa ornamenta paene omnia, sed ea si non habuerit, non requirit. Fertur quippe impetu suo et elocutionis pulchritudinem, si occurrerit, vi rerum rapit, non cura decoris assumit. Satis enim est ei propter quod agitur ut verba congruentia non oris eligantur industria, sed pectoris sequantur ardorem. Nam si aurato gemmatoque ferro vir fortis armetur, intentissimus pugnae agit quidem illis armis quod agit, non quia pretiosa, sed quia arma sunt; idem ipse est tamen et valet plurimum, etiam cum rimanti telum ira facit 58. Agit Apostolus ut pro evangelico ministerio patienter mala huius temporis, cum solatio donorum Dei, omnia tolerentur. Magna res est, et granditer agitur, nec desunt ornamenta dicendi: Ecce, inquit, nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Nullam in quoquam dantes offensionem, ut non reprehendatur ministerium, sed in omnibus commendantes nosmetipsos ut Dei ministros, in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in ieiuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in benignitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta, in verbo veritatis, in virtute Dei; per arma iustitiae dextra et sinistra, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam, ut seductores et veraces, ut qui ignoramur et cognoscimur, quasi morientes et ecce vivimus, ut coerciti et non mortificati, ut tristes, semper autem gaudentes, sicut egeni, multos autem ditantes, tamquam nihil habentes et omnia possidentes. Vide adhuc ardentem: Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est 59 et cetera, quae persequi longum est.

Exemplum grandis eloquentiae in Rom 8, 28-39.

20. 43. Itemque ad Romanos agit, ut persecutiones huius mundi caritate vincantur, spe certa in adiutorio Dei. Agit autem et granditer et ornate: Scimus, inquit, quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt. Quoniam quos ante praescivit, et praedestinavit conformes imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Quos autem praedestinavit, illos et vocavit; et quos vocavit, ipsos et iustificavit; quos autem iustificavit, illos et glorificavit. Quid ergo dicemus ad haec? Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit? Quis accusabit adversus electos Dei? Deus qui iustificat? Quis est qui condemnat? Christus Iesus qui mortuus est, magis autem qui resurrexit, qui et est in dextera Dei, qui et interpellat pro nobis? Quis nos separabit a caritate Christi? Tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? Sicut scriptum est: " Quia propter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis " 60. Sed in his omnibus supervincimus per eum qui dilexit nos. Certus sum enim quia neque mors neque vita neque angelus neque principatus neque praesentia neque futura neque virtus neque altitudo neque profundum neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro 61.

Aliud grandis eloquentiae exemplum in Gal 4, 10-20.

20. 44. Ad Galatas autem quamvis tota illa Epistola summisso dicendi genere scripta sit nisi in extremis partibus ubi est eloquium temperatum, tamen interponit quemdam locum eo motu animi, ut sine ullis quidem talibus ornamentis qualia sunt in his quae modo posuimus, non posset tamen nisi granditer dici. Dies, inquit, observatis et menses et annos et tempora. Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vos. Estote sicut et ego, quoniam et ego sicut vos. Fratres, precor vos, nihil me laesistis. Scitis quia per infirmitatem carnis iam pridem evangelizavi vobis, et temptationem vestram in carne mea non sprevistis neque respuistis, sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Iesum. Quae ergo fuit beatitudo vestra? Testimonium vobis perhibeo, quoniam si fieri posset, oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi. Ergo inimicus factus sum vobis verum praedicans? Aemulantur vos non bene, sed excludere vos volunt, ut eos aemulemini. Bonum est autem aemulari in bono semper, et non solum cum praesens sum apud vos. Filioli mei, quos iterum parturio donec Christus formetur in vobis. Vellem autem nunc adesse apud vos et mutare vocem meam, quia confundor in vobis 62. Numquid hic aut contraria contrariis verba sunt reddita aut aliqua gradatione sibi subnexa sunt aut caesa et membra circuitusve sonuerunt? Et tamen non ideo tepuit grandis affectus, quo eloquium fervere sentimus.

Cyprianus submisso dicendi genere utitur.

21. 45. Sed apostolica ista sic clara sunt ut et profunda sint, atque ita conscripta memoriaeque mandata ut non solum lectore vel auditore, verum etiam expositore opus habeant, si quis in eis non superficie contentus altitudinem quaerat. Quapropter videamus ista genera dicendi in eis qui istorum lectione ad rerum divinarum atque salubrium scientiam profecerunt eamque Ecclesiae ministrarunt. Beatus Cyprianus summisso dicendi genere utitur in eo libro ubi de sacramento calicis disputat. Solvitur quippe ibi quaestio, in qua quaeritur utrum calix dominicus aquam solam an eam vino mixtam debeat habere. Sed exempli gratia aliquid inde ponendum est. Post principium ergo epistolae, iam solvere incipiens propositam quaestionem: Admonitos autem nos scias, inquit, ut in calice offerendo dominica traditio servetur, neque aliud fiat a nobis, quam quod pro nobis Dominus prior fecit, ut calix qui in commemorationem eius offertur mixtus vino offeratur. Nam cum dicat Christus: " Ego sum vitis vera " 63, sanguis Christi non aqua est utique, sed vinum. Nec potest videri sanguis eius, quo redempti et vivificati sumus, esse in calice, quando vinum desit calici quo Christi sanguis ostenditur, qui Scripturarum omnium sacramento ac testimonio praedicetur. Invenimus enim in Genesi circa sacramentum Noe hoc idem praecucurrisse et figuram dominicae passionis illic exstitisse, quod vinum bibit, quod inebriatus est, quod in domo sua nudatus est, quod fuit recubans nudis et patentibus femoribus, quod nuditas illa patris a medio filio denotata est, a maiore vero et minore contecta 64, et cetera quae necesse non est exsequi, cum satis sit hoc solum complecti, quod Noe typum futurae veritatis ostendens, non aquam sed vinum biberit; et sic imaginem dominicae passionis expresserit. Item in sacerdote Melchisedech dominicum sacramentum praefiguratum videmus, secundum quod Scriptura divina testatur et dicit: " Et Melchisedech rex Salem protulit panem et vinum. Fuit autem sacerdos Dei summi et benedixit Abraham " 65. Quod autem Melchisedech typum Christi portaret, declarat in Psalmis Spiritus Sanctus ex persona Patris ad Filium dicens: " Ante Luciferum generavi te. Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech " 66. Haec et alia quae sequuntur huius epistulae summissae dictionis modum servant, quod facile est explorare legentibus.

Idem facit Ambrosius.

21. 46. Sanctus quoque Ambrosius cum agat rem magnam de Spiritu Sancto, ut eum Patri et Filio demonstret aequalem, summisso tamen dicendi genere utitur, quoniam res suscepta non ornamenta verborum aut ad flectendos animos commotionis affectum, sed rerum documenta desiderat. Ergo inter cetera in principio huius operis ait: Commotus oraculo Gedeon, cum audisset quod deficientibus licet populorum millibus in uno viro Dominus plebem suam ab hostibus liberaret, obtulit haedum caprarum, cuius carnem secundum praeceptum angeli et azima supra petram posuit et ea iure perfudit. Quae simul ut virgae cacumine quam gerebat angelus Dei contigit, de petra ignis erupit atque ita sacrificium quod offerebatur absumptum est 67. Quo indicio declaratum videtur quod petra illa typum habuerit corporis Christi, quia scriptum est: " Bibebant de consequenti petra, petra autem erat Christus " 68. Quod utique non ad divinitatem eius, sed ad carnem relatum est, quae sitientium corda populorum perenni rivo sui sanguinis inundavit. Iam tunc igitur in mysterio declaratum est quia Dominus Iesus in carne sua totius mundi peccata crucifixus aboleret, nec solum delicta factorum, sed etiam cupiditates animorum. Caro enim haedi ad culpam facti refertur, ius ad illecebras cupiditatum, sicut scriptum est: " Quia concupivit populus cupiditatem pessimam et dixerunt: Quis nos cibabit carne? " 69. Quod igitur extendit angelus virgam et tetigit petram, de qua ignis exiit, ostendit quod caro Domini Spiritu repleta divino peccata omnia humanae condicionis exureret. Unde et Dominus ait: " Ignem veni mittere in terram " 70, et cetera, in quibus rei docendae ac probandae maxime incumbit.

De genere eloquentie temperato apud Cyprianum.

21. 47. De genere temperato est apud Cyprianum virginitatis illa laudatio: Nunc nobis ad virgines sermo est, quarum quo sublimior gloria est, maior et cura. Flos est ille ecclesiastici germinis, decus atque ornamentum gratiae spiritalis, laeta indoles laudis et honoris, opus integrum atque incorruptum, Dei imago respondens ad sanctimoniam Domini, illustrior portio gregis Christi. Gaudet per ipsas, atque in illis largiter floret Ecclesiae matris gloriosa fecunditas; quantoque plus gloriosa virginitas numero suo addit, tanto plus gaudium matris augescit 71. Et alio loco in fine epistulae: Quomodo portavimus, inquit, imaginem eius qui de limo est, sic portemus imaginem eius qui de caelo est 72. Hanc imaginem virginitas portat, portat integritas, sanctitas portat et veritas; portant disciplinae Dei memores, iustitiam cum religione retinentes, stabiles in fide, humiles in timore, ad omnem tolerantiam fortes, ad sustinendas iniurias mites, ad faciendam misericordiam faciles, fraterna pace unanimes atque concordes. Quae vos singulae, o bonae virgines, observare, diligere, implere debetis, quae Deo et Christo vacantes ad Dominum cui vos dicastis, maiore et meliore parte praeceditis. Provectae annis iunioribus facite magisterium; minores natu praebete maioribus ministerium, comparibus incitamentum; hortamentis vos mutuis excitate, aemulis de virtute documentis ad gloriam provocate; durate fortiter, spiritaliter pergite, pervenite feliciter; tantum mementote tunc nostri, cum incipiet in vobis virginitas honorari 73.

De genere eloquentie temperato apud Ambrosium.

21. 48. Ambrosius etiam genere dicendi temperato et ornato professis virginibus proponit, tamquam sub exempli forma, quod moribus imitentur, et dicit: Virgo erat non solum corpore, sed etiam mente, quae nullo doli ambitu sincerum adulteraret affectum; corde humilis, verbis gravis, animi prudens, loquendi parcior, legendi studiosior; non in incerto divitiarum 74, sed in prece pauperis spem reponens; intenta operi, verecunda sermone; arbitrum mentis solita non hominem, sed Deum quaerere; nulli laedere os, bene velle omnibus 75; assurgere maioribus natu, aequalibus non invidere; fugere iactantiam, rationem sequi, amare virtutem. Quando ista vel vultu laesit parentes? Quando dissensit a propinquis? Quando fastidivit humilem? Quando risit debilem? Quando vitavit inopem? Eos solos sollicita coetus virorum invisere, quos misericordia non erubesceret, neque praeteriret verecundia. Nihil torvum in oculis, nihil in verbis procax, nihil in actu inverecundum; non gestus fractior, non incessus solutior, non vox petulantior, ut ipsa corporis species simulacrum fuerit mentis et figura probitatis. Bona quippe domus in ipso vestibulo debet agnosci, ac primo praetendat ingressu nihil intus latere tenebrarum, tamquam lucernae lux intus posita foris luceat. Quid ergo exsequar ciborum parsimoniam, officiorum redundantiam; alterum ultra naturam superfuisse, alterum paene ipsi naturae defuisse? Illic nulla intermissa tempora, hic congeminati ieiunio dies, et si quando reficiendi successisset voluntas, cibus plerumque obvius qui mortem arceret, non delicias ministraret 76, et cetera. Haec autem propterea in exemplo huius temperati generis posui, quia non hic agit ut virginitatem voveant quae nondum voverunt, sed quales esse debeant quae iam votae sunt. Nam ut aggrediatur animus tantum ac tale propositum, grandi utique dicendi genere debet excitari et accendi. Sed martyr Cyprianus de habitu virginum, non de suscipiendo virginitatis proposito scripsit; iste vero episcopus etiam ad hoc eas magno accendit eloquio.

Grandis dictionis exemplum ex Cypriano.

21. 49. Verum ex eo quod ambo egerunt, dictionis grandis exempla memorabo. Ambo quippe invecti sunt in eas quae formam pigmentis colorant vel potius decolorant. Quorum prior ille cum hoc ageret, ait inter cetera: Si quis pingendi artifex vultum alicuius et speciem et corporis qualitatem aemulo colore signasset; et signato iam consummatoque simulacro manus alius inferret, ut iam formata, iam picta quasi peritior reformaret, gravis prioris artificis iniuria et iusta indignatio videretur. Tu te existimas impune laturam tam improbae temeritatis audaciam, Dei artificis offensam? Ut enim impudica circa homines et incesta fucis lenocinantibus non sis, corruptis violatisque quae Dei sunt, peior adultera detineris. Quod ornari te putas, quod putas comi, impugnatio est ista divini operis, praevaricatio est veritatis. Monentis Apostoli vox est: " Expurgate vetus fermentum ut sitis nova consparsio, sicut estis azimi. Nam Pascha nostrum immolatus est Christus. Itaque festa celebremus, non in fermento veteri neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azimis sinceritatis et veritatis " 77. Num sinceritas perseverat et veritas, quando quae sincera sunt polluuntur et colorum adulterinis medicaminum fucis in mendacium vera mutantur? Dominus tuus dicit: " Non potes facere capillum unum album aut nigrum " 78, et tu ad vincendam Domini tui vocem vis te esse potiorem. Audaci conatu et sacrilego contemptu crines tuos inficis; malo praesagio futurorum capillos iam tibi flammeos auspicaris 79. Longum est inserere omnia quae sequuntur.

Grandis dictionis exemplum ex Ambrosio.

21. 50. Ille vero posterior ut in tales diceret: Hinc illa, inquit, nascuntur incentiva vitiorum, ut quaesitis coloribus ora depingant, dum viris displicere formidarit, et de adulterio vultus meditentur adulterium castitatis. Quanta haec amentia effigiem mutare naturae, picturam quaerere, et dum verentur maritale iudicium, prodere suum? Prior enim de se pronuntiat, quae cupit mutare quod nata est. Ita dum alii studet placere, prius ipsa sibi displicet. Quem iudicem, mulier, veriorem requiremus deformitatis tuae quam te ipsam, quae videri times? Si pulchra es, quid absconderis? Si deformis, cur te formosam esse mentiris, nec tuae conscientiae nec alieni gratiam erroris habitura? Ille enim alteram diligit, tu alteri vis placere, et irasceris si amet aliam, qui adulterare in te docetur. Male magistra es iniuriae tuae. Lenocinari enim refugit etiam quae passa est lenonem, ac licet vilis mulier, non alteri tamen, sed sibi peccat. Tolerabiliora propemodum in adulterio crimina sunt; ibi enim pudicitia, hic natura adulteratur 80. Satis, ut existimo, apparet feminas ne suam fucis adulterent formam, et ad pudorem et ad timorem hac facundia vehementer impelli. Proinde neque summissum neque temperatum, sed grande omnino genus hoc elocutionis agnoscimus. Et in his autem quos duos ex omnibus proponere volui, et in aliis ecclesiasticis viris et bona et bene, id est, sicut res postulat, acute, ornate ardenterque dicentibus, per multa eorum scripta vel dicta possunt haec tria genera repperiri et assidua lectione vel auditione, admixta etiam exercitatione, studentibus inolescere.

Omnibus generibus dictio varianda est.

22. 51. Nec quisquam praeter disciplinam esse existimet ista miscere; immo quantum congrue fieri potest, omnibus generibus dictio varianda est. Nam quando prolixa est in uno genere, minus detinet auditorem. Cum vero fit in aliud ab alio transitus, etiamsi longius est, decentius procedit oratio; quamvis habeant et singula genera varietates suas in sermone eloquentium, quibus non sinuntur in eorum qui audiunt frigescere vel tepescere sensibus. Verumtamen facilius summissum solum, quam solum grande diutius tolerari potest. Commotio quippe animi quanto magis excitanda est, ut nobis assentiatur auditor, tanto minus in ea diu teneri potest, cum fuerit quantum satis est excitata. Et ideo cavendum est, ne, dum volumus altius erigere quod erectum est, etiam inde decidat quo fuerat ex citatione perductum. Interpositis vero quae sunt dicenda summissius, bene reditur ad ea quae opus est granditer dici, ut dictionis impetus sicut maris aestus alternet. Ex quo fit ut grande dicendi genus, si diutius est dicendum, non debeat esse solum, sed aliorum generum interpositione varietur. Ei tamen generi dictio tota tribuitur, cuius copia praevaluerit.

Quomodo intermiscenda dictionis genera.

23. 52. Interest enim quod genus cui generi interponatur vel adhibeatur, certis et necessariis locis. Nam et in grandi genere semper aut paene semper temperata decet esse principia; et in potestate est eloquentis ut dicantur nonnulla summisse, etiam quae possent granditer dici, ut ea quae dicuntur granditer, ex illorum fiant comparatione grandiora, et eorum tamquam umbris luminosiora reddantur. In quocumque autem genere aliqua quaestionum vincula solvenda sunt, acumine opus est, quod sibi summissum genus proprie vindicat. Ac per hoc eo genere utendum est et in aliis duobus generibus, quando eis ista incidunt: sicut laudandum aliquid vel vituperandum, ubi nec damnatio cuiusquam nec liberatio nec ad actionem quamlibet assensio requiritur, in quocumque alio genere occurrerit, genus adhibendum et interponendum est temperatum. In grandi ergo genere inveniunt locos suos duo cetera et in summisso similiter. Temperatum autem genus non quidem semper, sed tamen aliquando summisso indiget, si, ut dixi, quaestio cuius nodus est solvendus, incurrat; vel quando nonnulla quae ornari possent ideo non ornantur, sed summisso sermone dicuntur, ut quibusdam quasi toris ornamentorum praebeant eminentiorem locum. Grande autem genus temperata dictio non requirit; ad delectandos quippe animos, non ad movendos ipsa suscipitur.

Sublime dicendi genus quid efficiat.

24. 53. Non sane si dicenti crebrius et vehementius acclametur, ideo granditer putandus est dicere. Hoc enim et acumina summissi generis et ornamenta faciunt temperati. Grande autem genus plerumque pondere suo voces premit, sed lacrimas exprimit. Denique cum apud Caesaream Mauritaniae populo dissuaderem pugnam civilem vel potius plus quam civilem, quam Catervam vocabant; neque enim cives tantummodo, verum etiam propinqui, fratres, postremo parentes ac filii lapidibus inter se in duas partes divisi, per aliquot dies continuos certo tempore anni sollemniter dimicabant, et quisque ut quemque poterat occidebat; egi quidem granditer, quantum valui, ut tam crudele atque inveteratum malum de cordibus et moribus eorum avellerem pelleremque dicendo. Non tamen egisse aliquid me putavi, cum eos audirem acclamantes, sed cum flentes viderem. Acclamationibus quippe se doceri et delectari, flecti autem lacrimis indicabant. Quas ubi aspexi, immanem illam consuetudinem a patribus et avis, longeque a maioribus traditam, quae pectora eorum hostiliter obsidebat vel potius possidebat, victam antequam re ipsa id ostenderent credidi; moxque sermone finito ad agendas Deo gratias corda atque ora converti. Et ecce iam ferme octo vel amplius anni sunt, propitio Christo, ex quo illic nihil tale temptatum est. Sunt et alia multa experimenta quibus didicimus homines, quid in eis fecerit sapientis granditas dictionis, non clamore potius quam gemitu, aliquando etiam lacrimis, postremo vitae mutatione monstrasse.

Submisso dicendi genere permoti nonnulli mutantur in bonum.

24. 54. Submisso etiam dicendi genere sunt plerique mutati, sed ut quod nesciebant scirent, aut quod eis videbatur incredibile crederent, non autem ut agerent quod agendum iam noverant et agere nolebant. Ad huiusmodi namque duritiam flectendam debet granditer dici. Nam et laudes et vituperationes quando eloquenter dicuntur, cum sint in genere temperato, sic afficiunt quosdam ut non solum in laudibus et vituperationibus eloquentia delectentur, verum et ipsi laudabiliter appetant fugiantque vituperabiliter vivere. Sed numquid omnes qui delectantur, mutantur, sicut in grandi genere omnes qui flectuntur, agunt, et in summisso genere omnes qui docentur, sciunt, aut credunt verum esse quod nesciunt?

Temperatum dicendi genus quem in finem referri decet.

25. 55. Unde colligitur illa duo genera quod efficere intendunt, hoc eis esse maxime necessarium, qui sapienter et eloquenter volunt dicere. Illud vero quod agitur genere temperato, id est, ut eloquentia ipsa delectet, non est propter se ipsum usurpandum, sed ut rebus quae utiliter honesteque dicuntur, si nec docente indigent eloquio nec movente, quia et scientes et faventes auditores habent, aliquanto promptius ex delectatione ipsa elocutionis accedat vel tenacius adherescat assensus. Nam cum eloquentiae sit universale officium, in quocumque istorum trium generum dicere apte ad persuasionem, finis autem, id quod intenderis persuadere dicendo, in quocumque istorum trium generum dicit quidem eloquens apte ad persuasionem, sed nisi persuadeat, ad finem non pervenit eloquentiae. Persuadet autem in summisso genere vera esse quae dicit, persuadet in grandi ut agantur quae agenda esse iam sciuntur nec aguntur; persuadet in genere temperato pulchre ornateque se dicere. Quo fine nobis quid opus est? Appetant eum qui lingua gloriantur et se in panegyricis talibusque dictionibus iactant, ubi nec docendus nec ad aliquid agendum movendus, sed tantummodo est delectandus auditor. Nos vero istum finem referamus ad alterum finem, ut scilicet quod efficere volumus cum granditer dicimus, hoc etiam isto velimus, id est, ut bona morum diligantur vel devitentur mala, si ab hac actione non sic alieni sunt homines ut ad eam grandi genere dictionis urgendi videantur, aut si iam id agunt, ut agant studiosius atque in eo firmiter perse verent. Ita fit ut etiam temperati generis ornatu non iactanter, sed prudenter utamur; non eius fine contenti, quo tantummodo delectatur auditor, sed hoc potius agentes, ut etiam ipso ad bonum quod persuadere volumus adiuvetur.

In unoquoque dicendi genere intendere debet orator ut intellegenter, libenter et oboedienter audiatur.

26. 56. Illa itaque tria, quae supra posuimus, eum qui sapienter dicit, si etiam eloquenter vult dicere, id agere debere ut intellegenter, ut libenter, ut oboedienter audiatur, non sic accipienda sunt tamquam singula illis tribus dicendi generibus ita tribuantur, ut ad summissum intellegenter, ad temperatum libenter, ad grande pertineat oboedienter audiri, sed sic potius ut haec tria semper intendat et quantum potest agat, etiam cum in illorum singulo quoque versatur. Nolumus enim fastidiri etiam quod summisse dicimus, ac per hoc volumus non solum intellegenter verum etiam libenter audiri. Quid autem agimus divinis testimoniis docendo quod dicimus, nisi ut oboedienter audiamur, id est, ut credatur eis, opitulante illo cui dictum est: Testimonia tua credita facta sunt valde 81? Quid etiam cupit nisi credi, qui aliquid licet summisso eloquio discentibus narrat? Et quis eum velit audire, nisi auditorem nonnulla etiam suavitate detineat? Nam si non intellegatur, quis nesciat nec libenter eum posse nec oboedienter audiri? Plerumque autem dictio ipsa summissa, dum solvit difficillimas quaestiones et inopinata manifestatione demonstrat, dum sententias acutissimas de nescio quibus quasi cavernis unde non sperabatur eruit et ostendit, dum adversarii convincit errorem et docet falsum esse quod ab illo dici videbatur invictum; maxime quando adest ei quoddam decus non appetitum, sed quodammodo naturale, et nonnulla non iactanticula, sed quasi necessaria atque, ut ita dicam, ipsis rebus exorta numerositas clausularum, tantas acclamationes excitat ut vix intellegatur esse summissa. Non enim quia neque incedit ornata neque armata, sed tamquam nuda congreditur, ideo non adversarium nervis lacertisque collidit, et obsistentem subruit ac destruit membris fortissimis falsitatem. Unde autem crebro et multum acclamatur ita dicentibus, nisi quia veritas sic demonstrata, sic defensa, sic invicta delectat? Et in hoc igitur genere summisso iste noster doctor et dictor id agere debet ut non solum intellegenter, verum etiam libenter et oboedienter audiatur.

Quid sacro oratori cavendum in usu generis temperati.

26. 57. Illa quoque eloquentia generis temperati apud eloquentem ecclesiasticum nec inornata relinquitur nec indecenter ornatur. Nec solum hoc appetit ut delectet, quod solum apud alios profitetur, verum etiam in his quae laudat sive vituperat, istis appetendis vel firmius tenendis, illis autem devitandis vel respuendis, vult utique oboedienter audiri. Si autem non auditur intellegenter, nec libenter potest. Proinde illa tria, ut intellegant qui audiunt, ut delectentur, ut oboediant, etiam in hoc genere agendum est, ubi tenet delectatio principatum.

Quid sacro oratori cavendum in usu generis grandioris.

26. 58. Iam vero ubi movere et flectere grandi genere opus est auditorem (quod tunc est opus, quando et veraciter dici et suaviter confitetur et tamen non vult facere quod dicitur), dicendum est procul dubio granditer. Sed quis movetur si nescit quod dicitur? Aut quis tenetur ut audiat si non delectatur? Unde et in isto genere ubi ad oboedientiam cor durum dictionis granditate flectendum est, nisi et intellegenter et libenter qui dicit audiatur, non potest oboedienter audiri.

Ille obedientius auditur cuius vita dictioni respondet.

27. 59. Habet autem ut oboedienter audiatur quantacumque granditate dictionis maius pondus vita dicentis. Nam qui sapienter et eloquenter dicit, vivit autem nequiter, erudit quidem multos discendi studiosos, quamvis animae suae sit inutilis 82, sicut scriptum est. Unde ait Apostolus: Sive occasione sive veritate Christus annuntietur 83. Christus autem veritas est, et tamen etiam non veritate annuntiari veritas potest, id est, ut pravo et fallaci corde quae recta et vera sunt praedicentur. Sic quippe annuntiatur Iesus Christus ab eis qui sua quaerunt, non quae Iesu Christi. Sed quoniam boni fideles non quemlibet hominum, sed ipsum Dominum oboedienter audiunt, qui ait: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite; dicunt enim et non faciunt 84, ideo audiuntur utiliter, etiam qui utiliter non agunt. Sua enim quaerere student, sed sua docere non audent, de loco scilicet superiore sedis ecclesiasticae quam sana doctrina constituit. Propter quod ipse Dominus priusquam de talibus quod commemoravi diceret, praemisit: Super cathedram Moysi sederunt 85. Illa ergo cathedra, non eorum sed Moysi, cogebat eos bona dicere, etiam non bona facientes. Agebant ergo sua in vita sua; docere autem sua cathedra illos non permittebat aliena.

Pluribus utilitati sunt qui quae dicunt faciunt.

27. 60. Multis itaque prosunt dicendo quae non faciunt, sed longe pluribus prodessent faciendo quae dicunt. Abundant enim qui malae vitae suae defensionem ex ipsis suis praepositis et doctoribus quaerant, respondentes corde suo, aut etiam si ad hoc erumpunt ore suo atque dicentes: Quod mihi praecipis, cur ipse non facis? Ita fit ut eum non oboedienter audiant, qui se ipse non audit, et Dei verbum quod eis praedicatur simul cum ipso praedicatore contemnant. Denique Apostolus scribens ad Timotheum, cum dixisset: Nemo adulescentiam tuam contemnat, subiecit unde non contemneretur, atque ait: Sed forma esto fidelium in sermone, in conversatione, in dilectione, in fide, in castitate 86.

Veritati potius quam verbis studendum. Verbis contendere quid sit.

28. 61. Talis doctor ut oboedienter audiatur, non impudenter non solum summisse ac temperate, verum etiam granditer dicit, quia non contemptibiliter vivit. Sic namque elegit bonam vitam ut etiam bonam non neglegat famam, sed provideat bonam coram Deo et hominibus 87 quantum potest, illum timendo, his consulendo. In ipso etiam sermone malit rebus placere quam verbis, nec existimet dici melius nisi quod dicitur verius, nec doctor verbis serviat, sed verba doctori. Hoc est enim quod ait Apostolus: Non in sapientia verbi, ne evacuetur crux Christi 88. Ad hoc valet etiam quod ait ad Timotheum: Noli verbis contendere; ad nihil enim utile est, nisi in subversione audientium 89. Neque enim hoc ideo dictum est ut adversariis obpugnantibus veritatem nihil nos pro veritate dicamus. Et ubi erit quod, cum ostenderet qualis esse episcopus debeat, ait inter cetera: Ut potens sit in doctrina sana et contradicentes redarguere 90? Verbis enim contendere est non curare quomodo error veritate vincatur, sed quomodo tua dictio dictioni praeferatur alterius. Porro qui non verbis contendit, sive summisse sive temperate sive granditer dicat, id agit verbis ut veritas pateat, veritas placeat, veritas moveat, quoniam nec ipsa quae praecepti finis et plenitudo legis est caritas 91, ullo modo esse recta potest, si ea quae diliguntur non vera, sed falsa sunt. Sicut autem cuius pulchrum corpus et deformis est animus, magis dolendus est quam si deforme haberet et corpus, ita qui eloquenter ea quae falsa sunt dicunt magis miserandi sunt, quam si talia deformiter dicerent. Quid est ergo non solum eloquenter, verum etiam sapienter dicere, nisi verba in summisso genere sufficientia, in temperato splendentia, in grandi vehementia, veris tamen rebus, quas audiri oporteat, adhibere? Sed qui utrumque non potest, dicat sapienter quod non dicit eloquenter, potius quam dicat eloquenter quod dicit insipienter.

29. 61. Si autem ne hoc quidem potest, ita conversetur ut non solum sibi praemium comparet, sed etiam praebeat aliis exemplum et sit eius quasi copia dicendi forma vivendi.

Non culpandus ecclesiastes, qui a peritiore sumit conscriptum eloquium, quod ad populum proferat.

29. 62. Sunt sane quidam qui bene pronuntiare possunt, quid autem pronuntient excogitare non possunt. Quod si ab aliis sumant eloquenter sapienterque conscriptum memoriaeque commendent atque id da ad populum proferant; si eam personam gerunt, non improbe faciunt. Etiam sic enim, quod profecto utile est, multi praedicatores veritatis fiunt nec multi magistri, si unius veri magistri idipsum dicant omnes et non sint in eis schismata 92. Nec deterrendi sunt isti voce Ieremiae prophetae, per quem Deus arguit eos qui furantur verba eius, unusquisque a proximo suo 93. Qui enim furantur, alienum auferunt, verbum autem Dei non est ab eis alienum, qui obtemperant ei; potiusque ille dicit aliena qui, cum dicat bene, vivit male. Quaecumque enim bona dicit, eius excogitari videntur ingenio, sed ab eius moribus aliena sunt. Eos itaque dixit Deus furari verba sua, qui boni volunt videri loquendo quae Dei sunt, cum mali sint faciendo quae sua sunt. Nec sane ipsi dicunt bona quae dicunt, si diligenter attendas. Quomodo enim dicunt verbis quod negant factis? Non enim frustra de talibus ait Apostolus: Confitentur se nosse Deum, factis autem negant 94. Modo ergo quodam ipsi dicunt et rursus alio modo non ipsi dicunt, quoniam utrumque verum est quod Veritas ait. De talibus enim loquens: Quae dicunt, inquit, facite; quae autem faciunt, facere nolite 95. Hoc est: Quod ex ore illorum auditis, facite; quod in opere videtis, facere nolite; dicunt enim, inquit, et non faciunt 96. Ergo quamvis non faciant, dicunt tamen. Sed alio loco tales arguens: Hypocritae, inquit, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? 97 Ac per hoc, et ea quae dicunt, quando bona dicunt, non ipsi dicunt, voluntate scilicet atque opere negando quod dicunt. Unde contingit ut homo disertus et malus sermonem quo veritas praedicetur dicendum ab alio non diserto sed bono ipse componat. Quod cum fit, ipse a seipso tradit alienum, ille ab alieno accipit suum. Cum vero boni fideles bonis fidelibus hanc operam commodant, utrique sua dicunt, quia et Deus ipsorum est cuius sunt illa quae dicunt, et ea sua faciunt, quae non ipsi componere potuerunt, qui secundum illa composite vivunt.

Concionator praemittat orationem ad Deum.

30. 63. Sive autem apud populum vel apud quoslibet iamiamque dicturus, sive quod apud populum dicendum vel ab eis qui voluerint aut potuerint legendum est dictaturus, oret ut Deus sermonem bonum det in os eius. Si enim regina oravit Esther, pro suae gentis temporaria salute locutura apud regem, ut in os eius Deus congruum sermonem daret 98, quanto magis orare debet ut tale munus accipiat, qui pro aeterna hominum salute in verbo et doctrina laborat 99? Illi vero qui ea dicturi sunt quae ab aliis acceperunt, et antequam accipiant orent pro eis a quibus accipiunt ut eis detur quod per eos accipere volunt, et cum acceperint orent ut bene et ipsi proferant et illi ad quos proferunt sumant, et de prospero exitu dictionis eidem gratias agant, a quo id se accepisse non dubitant, ut qui gloriatur in illo glorietur 100 in cuius manu sunt et nos et sermones nostri 101.

Aug. libri prolixitatem agnoscit et Deo gratias agit.

31. 64. Longior evasit liber hic quam volebam quamque putaveram. Sed legenti vel audienti cui gratus est, longus non est. Cui autem longus est, per partes eum legat qui habere vult cognitum. Quem vero cognitionis eius piget, de longitudine non queratur. Ego tamen Deo nostro gratias ago, quod in his quattuor libris non qualis ego essem, cui multa desunt, sed qualis esse debeat qui in doctrina sana, id est Christiana, non solum sibi sed aliis etiam laborare studet, quantulacumque potui facultate disserui.

Tous les livres