De doctrina christiana
LIBER PRIMUS
Inventione et enuntiatione nititur Scripturae tractatio, cum Dei auxilio suscipienda.
1. 1. Duae sunt res quibus nititur omnis tractatio Scripturarum, modus inveniendi quae intellegenda sunt et modus proferendi quae intellecta sunt. De inveniendo prius, de proferendo postea disseremus. Magnum opus et arduum, et si ad sustinendum difficile, vereor ne ad suscipiendum temerarium, ita sane si de nobis ipsis praesumeremus. Nunc vero cum in illo sit spes peragendi huius operis a quo nobis in cogitatione multa de hac re iam tradita tenemus, non est metuendum ne dare desinat cetera, cum ea quae data sunt coeperimus impendere. Omnis enim res quae dando non deficit, dum habetur et non datur, nondum habetur quomodo habenda est. Ille enim ait: Qui habet, dabitur ei 1. Dabit ergo habentibus, id est, cum benignitate utentibus eo quod acceperunt, adimplebit atque cumulabit quod dedit. Illi quinque et illi septem erant panes, antequam inciperent dari esurientibus; quod ubi fieri coepit, cophinos et sportas satiatis hominum tot millibus impleverunt 2. Sicut ergo ille panis dum frangeretur accrevit, sic ea quae ad hoc opus aggrediendum iam Dominus praebuit, cum dispensari coeperint, eo ipso suggerente multiplicabuntur, ut in ipso hoc nostro ministerio, non solum nullam patiamur inopiam, sed de mirabili abundantia gaudeamus.
Quid res, quid signa.
2. 2. Omnis doctrina vel rerum est vel signorum, sed res per signa discuntur. Proprie autem nunc res appellavi, quae non ad significandum aliquid adhibentur, sicuti est lignum, lapis, pecus atque huiusmodi cetera; sed non illud lignum quod in aquas amaras Moysen misisse legimus, ut amaritudine carerent 3 neque ille lapis quem Iacob sibi ad caput posuerat 4 neque illud pecus quod pro filio immolavit Abraham 5. Hae namque ita res sunt, ut aliarum etiam signa sint rerum. Sunt autem alia signa quorum omnis usus in significando est, sicuti sunt verba. Nemo enim utitur verbis nisi aliquid significandi gratia. Ex quo intellegitur quid appellem signa: res eas videlicet quae ad significandum aliquid adhibentur. Quamobrem omne signum etiam res aliqua est; quod enim nulla res est, omnino nihil est. Non autem omnis res etiam signum est. Et ideo in hac divisione rerum atque signorum, cum de rebus loquemur, ita loquemur ut etiamsi earum aliquae adhiberi ad significandum possint, non impediant partitionem, qua prius de rebus, postea de signis disseremus; memoriterque teneamus id nunc in rebus considerandum esse quod sunt, non quod aliud etiam praeter seipsas significant.
Rerum divisio.
3. 3. Res ergo aliae sunt quibus fruendum est, aliae quibus utendum, aliae quae fruuntur et utuntur. Illae quibus fruendum est nos beatos faciunt; istis quibus utendum est tendentes ad beatitudinem adiuvamur et quasi adminiculamur, ut ad illas quae nos beatos faciunt, pervenire atque his inhaerere possimus. Nos vero qui fruimur et utimur, inter utrasque constituti, si eis quibus utendum est frui voluerimus, impeditur cursus noster et aliquando etiam deflectitur, ut ab his rebus quibus fruendum est obtinendis vel retardemur vel etiam revocemur, inferiorum amore praepediti.
Frui et uti, quid sit.
4. 4. Frui est enim amore inhaerere alicui rei propter seipsam. Uti autem, quod in usum venerit ad id quod amas obtinendum referre, si tamen amandum est. Nam usus illicitus abusus potius vel abusio nominandus est. Quomodo ergo, si essemus peregrini, qui beate vivere nisi in patria non possemus, eaque peregrinatione utique miseri et miseriam finire cupientes, in patriam redire vellemus, opus esset vel terrestribus vel marinis vehiculis quibus utendum esset ut ad patriam, qua fruendum erat, pervenire valeremus; quod si amoenitates itineris et ipsa gestatio vehiculorum nos delectaret, conversi ad fruendum his quibus uti debuimus, nollemus cito viam finire et perversa suavitate implicati alienaremur a patria, cuius suavitas faceret beatos: sic in huius mortalitatis vita peregrinantes a Domino 6, si redire in patriam volumus, ubi beati esse possimus, utendum est hoc mundo, non fruendum, ut invisibilia Dei, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciantur 7, hoc est, ut de corporalibus temporalibusque rebus aeterna et spiritalia capiamus.
Deus Trinitas, res qua fruendum.
5. 5. Res igitur quibus fruendum est, Pater et Filius et Spiritus Sanctus, eademque Trinitas, una quaedam summa res, communisque omnibus fruentibus ea; si tamen res et non rerum omnium causa, si tamen et causa. Non enim facile nomen quod tantae excellentiae conveniat, inveniri potest, nisi quod melius ita dicitur Trinitas haec, unus Deus ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia 8. Ita Pater et Filius et Spiritus Sanctus et singulus quisque horum Deus, et simul omnes unus Deus et singulus quisque horum plena substantia, et simul omnes una substantia. Pater nec Filius est nec Spiritus Sanctus, Filius nec Pater est nec Spiritus Sanctus, Spiritus Sanctus nec Pater est nec Filius, sed Pater tantum Pater et Filius tantum Filius et Spiritus Sanctus tantum Spiritus Sanctus. Eadem tribus aeternitas, eadem incommutabilitas, eadem maiestas, eadem potestas. In Patre unitas, in Filio aequalitas, in Spiritu Sancto unitatis aequalitatisque concordia. Et tria haec unum omnia propter Patrem, aequalia omnia propter Filium, connexa omnia propter Spiritum Sanctum.
Deus ineffabilis, quomodo.
6. 6. Diximusne aliquid et sonuimus aliquid dignum Deo? Immo vero nihil me aliud quam dicere voluisse sentio; si autem dixi, non hoc est quod dicere volui. Hoc unde scio, nisi quia Deus ineffabilis est, quod autem a me dictum est, si ineffabile esset, dictum non esset? Ac per hoc ne ineffabilis quidem dicendus est Deus, quia et hoc cum dicitur, aliquid dicitur. Et fit nescio qua pugna verborum, quoniam si illud est ineffabile quod dici non potest, non est ineffabile quod vel ineffabile dici potest. Quae pugna verborum silentio cavenda potius quam voce pacanda est. Et tamen Deus, cum de illo nihil digne dici possit, admisit humanae vocis obsequium, et verbis nostris in laude sua gaudere nos voluit. Nam inde est et quod dicitur Deus. Non enim revera in strepitu istarum duarum syllabarum ipse cognoscitur, sed tamen omnes latinae linguae scios, cum aures eorum sonus iste tetigerit, movet ad cogitandam excellentissimam quamdam immortalemque naturam.
Deum omnes intellegunt, quo nihil melius.
7. 7. Nam cum ille unus cogitatur deorum Deus, ab his etiam qui alios et suspicantur et vocant et colunt deos sive in caelo sive in terra, ita cogitatur ut aliquid quo nihil sit melius atque sublimius illa cogitatio conetur attingere. Sane quoniam diversis moventur bonis, partim eis quae ad corporis sensum, partim eis quae ad animi intellegentiam pertinent, illi qui dediti sunt corporis sensibus, aut ipsum caelum aut quod in caelo fulgentissimum vident, aut ipsum mundum Deum deorum esse arbitrantur. Aut, si extra mundum ire contendunt, aliquid lucidum imaginantur idque vel infinitum vel ea forma quae optima videtur, inani suspicione constituunt, aut humani corporis figuram cogitant, si eam ceteris anteponunt. Quod si unum Deum deorum esse non putant et potius multos aut innumerabiles aequalis ordinis deos, etiam eos tamen prout cuique aliquid corporis videtur excellere, ita figuratos animo tenent. Illi autem qui per intellegentiam pergunt videre quod Deus est, omnibus eum naturis visibilibus et corporalibus, intellegibilibus vero et spiritalibus, omnibus mutabilibus praeferunt. Omnes tamen certatim pro excellentia Dei dimicant, nec quisquam inveniri potest qui hoc Deum credat esse quo est aliquid melius. Itaque omnes hoc Deum esse consentiunt quod ceteris rebus omnibus anteponunt.
Deus cum sit sapientia incommutabilis, rebus omnibus anteponendus.
8. 8. Et quoniam omnes qui de Deo cogitant, vivum aliquid cogitant, illi soli possunt non absurda et indigna existimare de Deo qui vitam ipsam cogitant. Et quaecumque illis forma occurrerit corporis, eam vita vivere vel non vivere statuunt, et viventem non viventi anteponunt; eamque ipsam viventem corporis formam, quantalibet luce praefulgeat, quantalibet magnitudine praemineat, quantalibet pulchritudine ornetur, aliud esse ipsam, aliud vitam qua vegetatur intellegunt, eamque illi moli quae ab illa vegetatur et animatur, dignitate incomparabili praeferunt. Deinde ipsam vitam pergunt inspicere, et si eam sine sensu vegetantem invenerint, qualis est arborum, praeponunt ei sentientem, qualis est pecorum; et huic rursus intellegentem, qualis est hominum. Quam cum adhuc mutabilem viderint, etiam huic aliquam incommutabilem coguntur praeponere, illam scilicet vitam quae non aliquando desipit aliquando sapit, sed est potius ipsa Sapientia. Sapiens enim mens, id est, adepta sapientiam, antequam adipisceretur non erat sapiens; at vero ipsa Sapientia nec fuit umquam insipiens, nec esse umquam potest. Quam si non viderent, nullo modo plena fiducia vitam incommutabiliter sapientem commutabili vitae anteponerent. Ipsam quippe regulam veritatis, qua illam clamant esse meliorem, incommutabilem vident; nec uspiam nisi supra suam naturam vident, quandoquidem se mutabiles vident.
Sapientia incommutabilis mutabili praeferenda.
9. 9. Nemo est enim tam impudenter insulsus qui dicat: Unde scis incommutabiliter sapientem vitam mutabili esse praeferendam? Idipsum enim quod interrogat, unde sciam, omnibus ad contemplandum communiter atque incommutabiliter praesto est. Et hoc qui non videt, ita est quasi caecus in sole, cui nihil prodest ipsis locis oculorum eius tam clarae ac praesentis lucis fulgor infusus. Qui autem videt et refugit, consuetudine umbrarum carnalium invalidam mentis aciem gerit. Pravorum igitur morum quasi contrariis flatibus ab ipsa patria repercutiuntur homines, posteriora atque inferiora sectantes quam illud quod esse melius atque praestantius confitentur.
Ad videndum Deum purgandus animus.
10. 10. Quapropter, cum illa veritate perfruendum sit quae incommutabiliter vivit, et in ea trinitas Deus, auctor et conditor universitatis, rebus quas condidit consulat, purgandus est animus, ut et perspicere illam lucem valeat et inherere perspectae. Quam purgationem quasi ambulationem quamdam et quasi navigationem ad patriam esse arbitremur. Non enim ad eum qui ubique praesens est locis movemur, sed bono studio bonisque moribus 9.
Sapientia facta est nobis via.
11. 11. Quod non possumus, nisi ipsa Sapientia tantae etiam nostrae infirmitati congruere dignaretur et vivendi nobis praeberet exemplum, non aliter quam in homine, quoniam et nos homines sumus. Sed quia nos cum ad illam venimus, sapienter facimus; ipsa cum ad nos venit, ab hominibus superbis quasi stulte fecisse putata est. Et quoniam nos cum ad illam venimus, convalescimus; ipsa cum ad nos venit, quasi infirma existimata est. Sed quod stultum est Dei, sapientius est hominibus, et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus 10. Cum ergo ipsa sit patria, viam se quoque nobis fecit ad patriam.
12. 11. Et cum sano et puro interiori oculo ubique sit praesens, eorum qui oculum illum infirmum immundumque habent, oculis etiam carneis apparere dignata est. Quia enim in Sapientia Dei non poterat mundus per Sapientiam cognoscere Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes 11.
Dei Sapientia stultitia praedicationis patefit.
12. 12. Non igitur per locorum spatia veniendo, sed in carne mortali mortalibus apparendo, venisse ad nos dicitur. Illuc ergo venit ubi erat, quia in hoc mundo erat et mundus per eam factus est 12. Sed quoniam cupiditate fruendi pro ipso Creatore creatura homines configurati huic mundo et mundi nomine congruentissime vocati 13 non eam cognoverunt, propterea dixit Evangelista: Et mundus eam non cognovit 14. Itaque in Sapientia Dei non poterat mundus per Sapientiam cognoscere Deum. Cur ergo venit cum hic esset, nisi quia placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes?
Verbum caro factum est.
13. 12. Quomodo venit, nisi quod Verbum caro factum est et habitavit in nobis 15? Sicuti cum loquimur, ut id quod animo gerimus in audientis animum per aures carneas illabatur, fit sonus verbum quod corde gestamus, et locutio vocatur. Nec tamen in eumdem sonum cogitatio nostra convertitur, sed apud se manens integra, formam vocis qua se insinuet auribus, sine aliqua labe suae mutationis assumit. Ita Verbum Dei non commutatum, caro tamen factum est ut habitaret in nobis.
Dei Sapientia in sanando homine mirabilis.
14. 13. Sicut autem curatio via est ad sanitatem, sic ista curatio peccatores sanandos reficiendosque suscepit. Et quemadmodum medici cum alligant vulnera, non incomposite sed apte id faciunt, ut vinculi utilitatem quaedam pulchritudo etiam consequatur, sic medicina Sapientiae per hominis susceptionem nostris est accomodata vulneribus, de quibusdam contrariis curans et de quibusdam similibus. Sicut etiam ille qui medetur vulneri corporis, adhibet quaedam contraria, sicut frigidum calido vel humidum sicco vel si quid aliud eiusmodi; adhibet etiam quaedam similia, sicut linteolum vel rotundo vulneri rotundum vel oblongum oblongo ligaturamque ipsam non eamdem membris omnibus, sed similem similibus coaptat; sic Sapientia Dei hominem curans seipsam exhibuit ad sanandum, ipsa medicus, ipsa medicina. Quia ergo per superbiam homo lapsus est, humilitatem adhibuit ad sanandum. Serpentis sapientia decepti sumus, Dei stultitia liberamur. Quemadmodum autem illa Sapientia vocabatur, erat autem stultitia contemnentibus Deum, sic ista quae vocatur stultitia, Sapientia est vincentibus diabolum. Nos immortalitate male usi sumus ut moreremur, Christus mortalitate bene usus est ut viveremus. Corrupto animo feminae ingressus est morbus, integro corpore feminae processit salus. Ad eadem contraria pertinet, quod etiam exemplo virtutum eius vitia nostra curantur. Iam vero similia quasi ligamenta membris et vulneribus nostris adhibita illa sunt, quod per feminam deceptos per feminam natus, homo homines, mortalis mortales, morte mortuos liberavit. Multa quoque alia diligentius considerantibus quos instituti operis peragendi necessitas non rapit, vel a contrariis vel a similibus medicinae christianae apparet instructio.
Christi resurrectione et ascensione fulcitur fides, iudicio excitatur.
15. 14. Iam vero credita Domini a mortuis resurrectio et in caelum ascensio magna spe fulcit fidem nostram. Multum enim ostendit quam voluntarie pro nobis animam posuerit, qui eam sic habuit in potestatem resumere 16. Quanta ergo se fiducia spes credentium consolatur, considerans quantus quanta pro nondum credentibus passus sit! Cum vero iudex vivorum atque mortuorum exspectatur e caelo, magnum timorem incutit neglegentibus, ut se ad diligentiam convertant, eumque magis bene agendo desiderent, quam male agendo formident. Quibus autem verbis dici aut qua cogitatione capi potest praemium, quod ille in fine daturus est; quando ad consolationem huius itineris de Spiritu suo tantum dedit, quo in adversis vitae huius fiduciam caritatemque tantam eius, quem nondum videmus habeamus, et dona unicuique propria ad instructionem Ecclesiae suae 17, ut id quod ostendit esse faciendum, non solum sine murmure sed etiam cum delectatione faciamus!
**
Ecclesia Christi corpus et coniux.
16. 15. Est enim Ecclesia corpus eius, sicut apostolica doctrina commendat 18, quae coniunx etiam eius dicitur 19. Corpus ergo suum multis membris diversa officia gerentibus 20, nodo unitatis et caritatis tamquam sanitatis astringit. Exercet autem hoc tempore et purgat medicinalibus quibusdam molestiis, ut erutam de hoc saeculo in aeternum sibi copulet coniugem Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam aut aliquid huiusmodi 21.
Christus donando peccata viam aperit ad patriam.
17. 16. Porro quoniam in via sumus, nec via ista locorum est, sed affectuum, quam intercludebat quasi saepta quaedam spinosa, praeteritorum malitia peccatorum, quid liberalius et misericordius facere potuit, qui se ipsum nobis qua rediremus, substernere voluit, nisi ut omnia donaret peccata conversis et graviter fixa interdicta reditus nostri pro nobis crucifixus evelleret?
Regni claves traduntur Ecclesiae.
18. 17. Has igitur claves dedit Ecclesiae suae, ut quae solveret in terra, soluta essent et in caelo, quae ligaret in terra, ligata essent et in caelo 22, scilicet ut quisquis in Ecclesia eius dimitti sibi peccata non crederet, non ei dimitterentur; quisquis autem crederet seque ab his correctus averteret, in eiusdem Ecclesiae gremio constitutus, eadem fide atque correctione sanaretur. Quisquis enim non credit dimitti sibi posse peccata, fit deterior desperando, quasi nihil illi melius quam malum esse remaneat, ubi de fructu suae conversionis infidus est.
Corporis et animi mors atque resurrectio.
19. 18. Iam vero sicut animi quaedam mors est, vitae prioris morumque relictio, quae fit paenitendo, sic etiam corporis mors est animationis pristinae resolutio. Et quomodo animus post paenitentiam, qua priores mores perditos interemit, reformatur in melius, sic etiam corpus post istam mortem quam vinculo peccati omnes debemus, credendum et sperandum est resurrectionis tempore in melius commutari, ut non caro et sanguis regnum caelorum possideat, quod fieri non potest, sed corruptibile hoc induat incorruptionem et mortale hoc induat immortalitatem 23, nullamque faciens molestiam, quia nullam patietur indigentiam, a beata perfectaque anima cum summa quiete vegetetur.
Qui non ad vitam sed ad supplicia renascantur.
20. 19. Cuius autem animus non moritur huic saeculo neque incipit configurari veritati, in graviorem mortem morte corporis trahitur; neque ad commutationem caelestis habitudinis, sed ad luenda supplicia revivescit.
Rursus de corporis resurrectione.
21. 19. Hoc itaque fides habet atque ita se rem habere credendum est, neque animum neque corpus humanum omnimodum interitum pati, sed impios resurgere ad poenas inaestimabiles, pios autem ad vitam aeternam 24.
Deo, non homine, fruendum.
22. 20. In his igitur omnibus rebus illae tantum sunt quibus fruendum est, quas aeternas atque incommutabiles commemoravimus; ceteris autem utendum est ut ad illarum perfruitionem pervenire possimus. Nos itaque qui fruimur et utimur aliis rebus, res aliquae sumus. Magna enim quaedam res est homo, factus ad imaginem et similitudinem Dei 25, non in quantum mortali corpore includitur, sed in quantum bestias rationalis animae honore praecedit. Itaque magna quaestio est, utrum frui se homines debeant an uti an utrumque. Praeceptum est enim nobis ut diligamus invicem 26, sed quaeritur, utrum propter se homo ab homine diligendus sit an propter aliud. Si enim propter se, fruimur eo; si propter aliud, utimur eo. Videtur autem mihi propter aliud diligendus. Quod enim propter se diligendum est, in eo constituitur beata vita, cuius etiamsi nondum res, tamen spes eius nos hoc tempore consolatur. Maledictus autem qui spem suam ponit in homine 27.
In Deum totus dilectionis impetus currit.
22. 21. Sed nec seipso quisquam frui debet, si liquide advertas, quia nec seipsum debet propter seipsum diligere, sed propter illum quo fruendum est. Tunc est quippe optimus homo, cum tota vita sua pergit in incommutabilem vitam et toto affectu inhaeret illi. Si autem se propter se diligit, non se refert ad Deum, sed ad seipsum conversus non ad incommutabile aliquid convertitur. Et propterea iam cum defectu aliquo se fruitur, quia melior est cum totus haeret atque constringitur incommutabili bono, quam cum inde vel ad seipsum relaxatur. Si ergo teipsum non propter te debes diligere, sed propter illum ubi dilectionis tuae rectissimus finis est, non succenseat alius homo, si etiam ipsum propter Deum diligis. Haec enim regula dilectionis divinitus constituta est: Diliges, inquit, proximum tuum tamquam teipsum 28, Deum vero ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente 29, ut omnes cogitationes tuas et omnem vitam et omnem intellectum in illum conferas, a quo habes ea ipsa quae confers. Cum autem ait: toto corde, tota anima, tota mente, nullam vitae nostrae partem reliquit quae vacare debeat et quasi locum dare ut alia re velit frui, sed quidquid aliud diligendum venerit in animum, illuc rapiatur quo totus dilectionis impetus currit. Quisquis ergo recte diligit proximum, hoc cum eo debet agere, ut etiam ipse toto corde, tota anima, tota mente diligat Deum. Sic enim eum diligens tamquam seipsum totam dilectionem sui et illius refert in illam dilectionem Dei, quae nullum a se rivulum duci extra patitur, cuius derivatione minuatur.
Distingue quomodo singula diligas.
23. 22. Non autem omnia quibus utendum est diligenda sunt, sed ea sola quae aut nobiscum societate quadam referuntur in Deum, sicut est homo vel angelus, aut ad nos relata beneficio Dei per nos indigent, sicut est corpus. Nam utique martyres non dilexerunt scelus persequentium se, quo tamen usi sunt ad promerendum Deum. Cum ergo quattuor sint diligenda, unum quod supra nos est, alterum quod nos sumus, tertium quod iuxta nos est, quartum quod infra nos est, de secundo et quarto nulla praecepta danda erant. Quantumlibet enim homo excidat a veritate 30, remanet illi dilectio sui et dilectio corporis sui. Fugax enim animus ab incommutabili lumine omnium regnatore id agit, ut ipse sibi regnet et corpori suo, et ideo non potest nisi et se et corpus suum diligere.
De amoris ordine.
23. 23. Magnum autem aliquid adeptum se putat, si etiam sociis, id est aliis hominibus, dominari potuerit. Inest enim vitioso animo id magis appetere et sibi tamquam debitum vindicare, quod uni proprie debetur Deo. Talis autem sui dilectio melius odium vocatur. Iniquum est enim, quia vult sibi servire quod infra se est, cum ipse superiori servire nolit, rectissimeque dictum est: Qui autem diligit iniquitatern, odit animam suam 31. Et ideo fit infirmus animus et de mortali corpore cruciatur. Necesse est enim ut illud diligat et eius corruptione praegravetur. Immortalitas enim et incorruptio corporis de sanitate animi existit, sanitas autem animi est firmissime inhaerere potiori, hoc est incommutabili Deo. Cum vero etiam eis qui sibi naturaliter pares sunt, hoc est, hominibus, dominari affectat, intolerabilis omnino superbia est.
Nemo carnem suam odit, nequidem illi qui eam castigant.
24. 24. Nemo ergo se odit. Et hinc quidem nulla cum aliqua secta quaestio fuit. Sed neque corpus suum quisquam odit. Verum est enim quod ait Apostolus: Nemo umquam carnem suam odio habuit 32. Et quod nonnulli dicunt, malle se omnino esse sine corpore, omnino falluntur. Non enim corpus suum, sed corruptiones eius et pondus oderunt. Non itaque nullum corpus, sed incorruptum et celerrimum corpus volunt habere, sed putant nullum corpus esse si tale fuerit, quia tale aliquid esse animam putant. Quod autem continentia quadam et laboribus quasi persequi videntur corpora sua; qui hoc recte faciunt, non id agunt ut non habeant corpus, set ut habeant subiugatum et paratum ad opera necessaria. Libidines enim male utentes corpore, id est consuetudines et inclinationes animae ad fruendum inferioribus, per ipsius corporis laboriosam quamdam militiam exstinguere affectant. Nam non se interimunt, sed curam suae valetudinis gerunt.
Spiritus et caro inter se confligunt.
24. 25. Qui autem perverse id agunt, quasi naturaliter inimico suo corpori bellum ingerunt. In quo fallit eos quod legunt: Caro concupiscit adversus spiritum et spiritus adversus carnem; haec enim invicem adversantur 33. Dictum est enim hoc propter indomitam carnalem consuetudinem, adversus quam spiritus concupiscit; non ut interimat corpus, sed ut concupiscentia eius, id est consuetudine mala edomita faciat spiritui subiugatum, quod naturalis ordo desiderat. Quia enim hoc erit post resurrectionem, ut corpus omnimodo cum quiete summa spiritui subditum immortaliter vigeat, hoc etiam in hac vita meditandum est, ut consuetudo carnalis mutetur in melius nec inordinatis motibus resistat spiritui. Quod donec fiat, caro concupiscit adversus spiritum et spiritus adversus carnem, non per odium resistente spiritu, sed per principatum; quia magis quod diligit vult subditum esse meliori, nec per odium resistente carne, sed per consuetudinis vinculum, quod a parentum etiam propagine inveteratum naturae lege inolevit. Id ergo agit spiritus in domanda carne, ut solvat malae consuetudinis quasi pacta perversa et fiat pax consuetudinis bonae. Tamen nec isti qui falsa opinione depravati corpora sua detestantur, parati essent unum oculum vel sine sensu doloris amittere, etiamsi in altero tantus cernendi sensus remaneret, quantus erat in duobus, nisi aliqua res quae praeponenda esset urgeret. Isto atque huiusmodi documento satis ostenditur eis qui sine pertinacia verum requirunt, quam certa sententia sit Apostoli, ubi ait: Nemo enim umquam carnem suam odio habuit. Addidit etiam: Sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam 34.
Etsi aliquid amplius diligitur quam corpus, non tamen corpus odio habetur.
25. 26. Modus ergo diligendi praecipiendus est homini, id est quomodo se diligat ut prosit sibi quin autem se diligat et prodesse sibi velit, dubitare dementis est praecipiendum etiam quomodo corpus suum diligat, ut ei ordinate prudenterque consulat. Nam quod diligat etiam corpus suum idque salvum habere atque integrum velit, aeque manifestum est. Aliquid itaque amplius diligere aliquis potest, quam salutem atque integritatem corporis sui. Nam multi et dolores et amissiones nonnullorum membrorum voluntarias suscepisse inveniuntur, sed ut alia quae amplius diligebant consequerentur. Non ergo propterea quisquam dicendus est non diligere salutem atque incolumitatem corporis sui, quia plus aliquid diligit. Nam et avarus quamvis pecuniam diligat, tamen emit sibi panem; quod cum facit dat pecuniam quam multum diligit et augere desiderat, sed quia pluris aestimat salutem corporis sui, quae illo pane fulcitur. Supervacaneum est diutius de re manifestissima disputare, quod tamen plerumque nos facere cogit error impiorum.
In praecepto de Deo et proximo diligendo dilectio suipsius continetur.
26. 27. Ergo quoniam praecepto non opus est ut se quisque et corpus suum diligat, id est, quoniam id quod sumus et id quod infra nos est, ad nos tamen pertinet, inconcussa naturae lege diligimus, quae in bestias etiam promulgata est (nam et bestiae se atque corpora sua diligunt) restabat ut et de illo quod supra nos est et de illo quod iuxta nos est, praecepta sumeremus. Diliges, inquit, Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua, et diliges proximum tuum tamquam teipsum. In his duobus praeceptis tota Lex pendet et omnes Prophetae 35. Finis itaque praecepti est dilectio 36, et ea gemina, id est Dei et proximi. Quod si te totum intellegas, id est animum et corpus tuum, et proximum totum, id est animum et corpus eius (homo enim ex animo constat et corpore), nullum rerum diligendarum genus in his duobus praeceptis praetermissum est. Cum enim praecurrat dilectio Dei eiusque dilectionis modus praescriptus appareat, ita ut cetera in illum confluant, de dilectione tua nihil dictum videtur. Sed cum dictum est: Diliges proximum tuum tamquam teipsum, simul et tui abs te dilectio non praetermissa est.
Deus propter seipsum, homo propter Deum diligendus.
27. 28. Ille autem iuste et sancte vivit, qui rerum integer aestimator est. Ipse est autem qui ordinatam habet dilectionem, ne aut diligat quod non est diligendum, aut non diligat quod diligendum est, aut amplius diligat quod minus diligendum est, aut aeque diligat quod vel minus vel amplius diligendum est. Omnis peccator in quantum peccator est, non est diligendus, et omnis homo in quantum homo est, diligendus est propter Deum, Deus vero propter seipsum. Et si Deus omni homine amplius diligendus est, amplius quisque Deum debet diligere quam seipsum. Item amplius alius homo diligendus est quam corpus nostrum, quia propter Deum omnia ista diligenda sunt et potest nobiscum alius homo Deo perfrui, quod non potest corpus, quia corpus per animam vivit qua fruimur Deo.
Cui succurrendum, quando succurrere omnibus non possis.
28. 29. Omnes autem aeque diligendi sunt. Sed cum omnibus prodesse non possis, his potissimum consulendum est, qui pro locorum et temporum vel quarumlibet rerum opportunitatibus constrictius tibi quasi quadam sorte iunguntur. Sicut enim si tibi abundaret aliquid, quod dare oporteret ei qui non haberet, nec duobus dari potuisset, si tibi occurrerent duo, quorum neuter alium vel indigentia vel erga te aliqua necessitudine superaret, nihil iustius faceres quam ut sorte legeres cui dandum esset quod dari utrique non posset, sic in hominibus quibus omnibus consulere nequeas, pro sorte habendum est, prout quisque tibi temporaliter colligatius adhaerere potuerit.
Optandum et agendum ut omnes Deum diligant.
29. 30. Omnium autem qui nobiscum frui possunt Deo, partim eos diligimus quos ipsi adiuvamus, partim eos a quibus adiuvamur, partim quorum et indigemus adiutorio et indigentiae subvenimus, partim quibus nec ipsi conferimus aliquid commodi nec ab eis ut nobis conferatur attendimus. Velle tamen debemus ut omnes nobiscum diligant Deum, et totum quod eos vel adiuvamus vel adiuvamur ab eis ad unum illum finem referendum est. Si enim in theatris nequitiae qui aliquem diligit histrionem et tamquam magno vel etiam summo bono eius arte perfruitur, omnes diligit qui eum diligunt secum, non propter illos, sed propter eum quem pariter diligunt; et quanto est in eius amore ferventior, tanto agit quibus potest modis, ut a pluribus diligatur et tanto pluribus eum cupit ostendere, et quem frigidiorem videt, excitat eum quantum potest laudibus illius; si autem contravenientem invenerit, odit in illo vehementer odium dilecti sui, et quibus modis valet, instat ut auferat: quid nos in societate dilectionis Dei agere convenit, quo perfrui beate vivere est; et a quo habent omnes qui eum diligunt et quod sunt et quod eum diligunt, de quo nihil metuimus ne cuiquam possit cognitus displicere; et qui se vult diligi, non ut sibi aliquid, sed ut eis qui diligunt aeternum praemium conferatur, hoc est ipse quem diligunt? Hinc efficitur ut inimicos etiam nostros diligamus. Non enim eos timemus, quia nobis quod diligimus auferre non possunt, sed miseramur potius, quia tanto magis nos oderunt, quanto ab illo quem diligimus separati sunt. Ad quem si conversi fuerint, et illum tamquam beatificum bonum, et nos tamquam socios tanti boni necesse est ut diligant.
Proximi nostri, omnes homines et ipsi angeli.
30. 31. Oritur autem hoc loco de angelis nonnulla quaestio. Illo enim fruentes etiam ipsi beati sunt, quo et nos frui desideramus; et quantum in hac vita fruimur vel per speculum vel in aenigmate 37, tanto nostram peregrinationem et tolerabilius sustinemus et ardentius finire cupimus. Sed utrum ad illa duo praecepta etiam dilectio pertineat angelorum, non irrationabiliter quaeri potest. Nam quod nullum hominum exceperit qui praecepit ut proximum diligamus, et ipse in Evangelio Dominus ostendit, et apostolus Paulus. Namque ille cui duo ipsa praecepta protulerat atque in eis pendere totam Legem Prophetasque omnes dixerat, cum interrogaret eum dicens: Et quis est mihi proximus? 38 hominem quemdam proposuit descendentem ab Hierusalem ad Iericho incidisse in latrones et ab eis graviter vulneratum saucium et semivivum esse derelictum 39. Cui proximum esse non docuit, nisi qui erga illum recreandum atque curandum misericors exstitit, ita ut hoc qui interrogaverat interrogatus ipse fateretur. Cui Dominus ait: Vade et tu fac similiter 40, ut videlicet eum proximum esse intellegamus, cui vel exhibendum est officium misericordiae, si indiget, vel exhibendum esset, si indigeret. Ex quo est iam consequens ut etiam ille a quo nobis hoc vicissim exhibendum est, proximus sit noster. Proximi enim nomen ad aliquid est, nec quisquam esse proximus nisi proximo potest. Nullum autem exceptum esse cui misericordiae denegetur officium, quis non videat, quando usque ad inimicos etiam porrectum est, eodem Domino dicente: Diligite inimicos vestros, benefacite eis qui vos oderunt 41?
Plenitudo legis dilectio.
30. 32. Ita quoque Paulus apostolus docet cum dicit: Nam non adulterabis, non homicidium facies, non furaberis, non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc sermone recapitulatur: Diliges proximum tuum tamquam te ipsum. Dilectio proximi malum non operatur 42. Quisquis ergo arbitratur non de omni homine Apostolum praecepisse, cogitur fateri, quod absurdissimum et sceleratissimum est, visum fuisse Apostolo non esse peccatum si quis aut non Christiani aut inimici adulteraverit uxorem, aut eum occiderit aut eius rem concupiverit. Quod si dementis est dicere, manifestum est omnem hominem proximum esse deputandum, quia erga neminem operandum est malum.
Invisibilium amore rapiamur.
30. 33. Iamvero si vel cui praebendum est, vel a quo nobis praebendum est officium misericordiae, recte proximus dicitur, manifestum est hoc praecepto quo iubemur diligere proximum, etiam sanctos angelos contineri, a quibus tanta nobis misericordiae impenduntur officia, quanta multis divinarum Scripturarum locis animadvertere facile est. Ex quo et ipse Deus et Dominus noster proximum se nostrum dici voluit. Nam et seipsum significat Dominus Iesus Christus opilatum esse semivivo iacenti in via afflicto et relicto a latronibus 43. Et Propheta in oratione ait: Sicut proximum, sicut fratrem nostrum, ita conplacebam 44. Sed quoniam excellentior ac supra nostram naturam est divina substantia, praeceptum quo diligamus Deum, a proximi dilectione distinctum est. Ille enim nobis praebet misericordiam propter suam bonitatem, nos autem nobis invicem propter illius, id est, ille nostri miseretur ut se perfruamur, nos vero invicem nostri miseremur ut illo perfruamur.
Deus nobis non fruitur, sed utitur.
31. 34. Quapropter adhuc ambiguum esse videtur, cum dicimus ea re nos perfrui quam diligimus propter seipsam, et ea re nobis fruendum esse tantum, qua efficimur beati, ceteris vero utendum. Diligit enim nos Deus, et multum nobis dilectionem eius erga nos divina Scriptura commendat. Quomodo ergo diligit? Ut nobis utatur an ut fruatur? Sed si fruitur, eget bono nostro, quod nemo sanus dixerit. Omne enim nostrum bonum vel ipse vel ab ipso est. Cui autem obscurum vel dubium est, non egere lucem rerum harum nitore quas ipsa illustraverit? Dicit etiam apertissime Propheta: Dixi Domino: Dominus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges 45. Non ergo fruitur nobis, sed utitur. Nam si neque fruitur neque utitur, non invenio quemadmodum diligat.
Deus merces nostra.
32. 35. Sed neque sic utitur ut nos; nam nos res quibus utimur ad id referimus ut Dei bonitate perfruamur; Deus vero ad suam bonitatem usum nostrum refert. Quia enim bonus est, sumus; et in quantum sumus, boni sumus. Porro autem quia etiam iustus est, non impune mali sumus; et in quantum mali sumus, in tantum etiam minus sumus. Ille enim summe ac primitus est, qui omnino incommutabilis est, et qui plenissime dicere potuit: Ego sum qui sum, et: Dices eis: Qui est misit me ad vos 46. Ut cetera quae sunt, et nisi ab illo esse non possint, et in tantum bona sint, in quantum acceperunt ut sint. Ille igitur usus qui dicitur Dei, quo nobis utitur, non ad eius sed ad nostram utilitatem refertur, ad eius autem tantummodo bonitatem. Cuius autem nos miseremur et cui consulimus, ad eius quidem utilitatem id facimus eamque intuemur, sed nescio quomodo etiam nostra fit consequens, cum eam misericordiam quam impendimus egenti, sine mercede non relinquit Deus. Haec autem merces summa est ut ipso perfruamur, et omnes qui eo fruimur, nobis etiam invicem in ipso perfruamur.
Spem beatitudinis in creaturis ne collocaverimus.
33. 36. Nam si in nobis id facimus, remanemus in via et spem beatitudinis nostrae in homine aut in angelo collocamus. Quod et homo superbus et angelus superbus arrogant sibi atque in se aliorum spem gaudent constitui. Sanctus autem homo et sanctus angelus etiam fessos nos atque in se adquiescere et remanere cupientes, reficiunt potius, aut eo sumptu quem propter nos, aut illo etiam quem propter se acceperunt, acceperunt tamen. Atque ita refectos in illum ire compellunt, quo fruentes pariter beati sumus. Nam et Apostolus clamat: Numquid Paulus crucifixus est pro vobis? Aut in nomine Pauli baptizati estis? 47 et: Neque qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus 48. Et angelus hominem se adorantem monet ut illum potius adoret, sub quo ei Domino etiam ipse conservus est 49.
Homine in Deo et propter Deum fruendum.
33. 37. Cum autem homine in Deo frueris, Deo potius quam homine frueris. Illo enim frueris quo efficeris beatus, et ad eum te pervenisse laetaberis, in quo spem ponis ut venias. Inde ad Philemonem Paulus: Ita, frater, inquit, ego te fruar in Domino 50. Quod si non addidisset in Domino, et te fruar tantum dixisset, in eo constituisset spem beatitudinis suae. Quamquam etiam vicinissime dicitur frui cum dilectione uti. Cum enim adest quod diligitur, etiam delectationem secum necesse est gerat. Per quam si transieris eamque ad illud ubi permanendum est retuleris, uteris ea et abusive, non proprie diceris frui. Si vero inhaeseris atque permanseris, finem in ea ponens laetitiae tuae, tunc vere et proprie frui dicendus es. Quod non faciendum est nisi in illa Trinitate, id est summo et incommutabili bono.
Prima ad Deum via, Christus.
34. 38. Vide quemadmodum, cum ipsa Veritas et Verbum per quod facta sunt omnia 51, caro factum esset ut habitaret in nobis 52, tamen ait Apostolus: Et si noveramus Christum secundum carnem, sed iam non novimus 53. Ille quippe qui non solum pervenientibus possessionem, sed etiam viam se voluit praebere venientibus ad principium viarum, voluit carnem assumere. Unde est etiam illud: Dominus creavit me in principio viarum suarum 54, ut inde inciperent qui vellent venire. Apostolus igitur quamvis adhuc ambularet in via et ad palmam supernae vocationis sequeretur vocantem Deum, tamen ea quae retro sunt obliviscens, et in ea quae ante sunt extentus 55, iam principium viarum transierat, hoc est, eo non indigebat a quo tamen aggrediendum et exordiendum iter est omnibus qui ad veritatem pervenire et in vita aeterna permanere desiderant. Sic enim ait: Ego sum via et veritas et vita 56, hoc est, per me venitur, ad me pervenitur, in me permanetur. Cum enim ad ipsum pervenitur, etiam ad Patrem pervenitur, quia per aequalem ille cui est aequalis agnoscitur 57; vinciente et tamquam agglutinante nos Spiritu Sancto, quo in summo atque incommutabili bono permanere possimus. Ex quo intellegitur quam nulla res in via tenere nos debeat, quando nec ipse Dominus, in quantum via nostra esse dignatus est, tenere nos voluerit, sed transire, ne rebus temporalibus, quamvis ab illo pro salute nostra susceptis et gestis, haereamus infirmiter, sed per eas potius curramus alacriter, ut ad eum ipsum, qui nostram naturam a temporalibus liberavit et collocavit ad dexteram Patris, provehi atque pervehi mereamur.
Oeconomia humanae salutis ostenditur.
35. 39. Omnium igitur quae dicta sunt, ex quo de rebus tractamus, haec summa est, ut intellegatur Legis et omnium divinarum Scripturarum plenitudo et finis esse dilectio 58 rei qua fruendum est, et rei quae nobiscum ea re frui potest, quia ut se quisque diligat praecepto non opus est. Hoc ergo ut nossemus atque possemus, facta est tota pro nostra salute per divinam providentiam dispensatio temporalis qua debemus uti, non quasi mansoria quadam dilectione et delectatione, sed transitoria potius tamquam viae, tamquam vehiculorum vel aliorum quorumlibet instrumentorum, aut si quid congruentius dici potest; ut ea quibus ferimur propter illud ad quod ferimur diligamus.
Interpretatio Scripturae ne sit fallax sed utilis aedificandae caritati.
36. 40. Quisquis igitur Scripturas divinas vel quamlibet earum partem intellexisse sibi videtur, ita ut eo intellectu non aedificet istam geminam caritatem Dei et proximi, nondum intellexit 59. Quisquis vero talem inde sententiam duxerit, ut huic aedificandae caritati sit utilis, nec tamen hoc dixerit quod ille quem legit eo loco sensisse probabitur, non perniciose fallitur nec omnino mentitur. Inest quippe in mentiente voluntas falsa dicendi, et ideo multos invenimus, qui mentiri velint; qui autem falli, neminem. Cum igitur hoc sciens homo faciat, illud nesciens patiatur, satis apparet in una eademque re illum qui fallitur, eo qui mentitur esse meliorem, quandoquidem pati melius est iniquitatem quam facere 60. Omnis autem qui mentitur iniquitatem facit, et si cuiquam videtur utile aliquando esse mendacium, potest videri utilem aliquando esse iniquitatem. Nemo enim mentiens, in eo quod mentitur, servat fidem. Nam hoc utique vult, ut cui mentitur fidem sibi habeat, quam tamen ei mentiendo non servat. Omnis autem fidei violator iniquus est. Aut igitur iniquitas aliquando utilis est, quod fieri non potest, aut mendacium semper inutile est.
Sacri auctoris mens praeprimis requiratur.
36. 41. Sed quisquis in Scripturis aliud sentit quam ille qui scripsit, illis non mentientibus fallitur. Sed tamen, ut dicere coeperam, si ea sententia fallitur, qua aedificet caritatem, quae finis praecepti est 61, ita fallitur, ac si quisquam errore deserens viam, eo tamen per agrum pergat quo etiam via illa perducit. Corrigendus est tamen, et quam sit utilius viam non deserere demonstrandum est, ne consuetudine deviandi etiam in transversum aut perversum ire cogatur.
Sacra Scriptura, pie si legatur, fidem, spem et caritatem alit.
37. 41. Asserendo enim temere quod ille non sensit quem legit, plerumque incurrit in alia quae illi sententiae contexere nequeat. Quae si vera et certa esse consentit, illud non possit verum esse quod senserat; fitque in eo, nescio quomodo, ut amando sententiam suam Scripturae incipiat offensior esse quam sibi. Quod malum si serpere siverit, evertetur ex eo. Per fidem enim ambulamus, non per speciem 62; titubabit autem fides, si divinarum Scripturarum vacillat auctoritas; porro fide titubante, caritas etiam ipsa languescit. Nam si a fide quisque ceciderit, a caritate etiam necesse est cadat. Non enim potest diligere quod esse non credit. Porro si et credit et diligit, bene agendo et praeceptis morum bonorum obtemperando efficit ut etiam speret se ad id quod diligit esse venturum. Itaque tria haec sunt quibus et scientia omnis et prophetia militat: fides, spes, caritas 63.
Caritas in perpetuum manet.
38. 42. Sed fidei succedet species quam videbimus, et spei succedet beatitudo ipsa ad quam perventuri sumus, caritas autem etiam istis decedentibus augebitur potius. Si enim credendo diligimus quod nondum videmus, quanto magis cum videre coeperimus? Et si sperando diligimus quo nondum pervenimus, quanto magis cum pervenerimus? Inter temporalia quippe atque aeterna hoc interest, quod temporale aliquid plus diligitur antequam habeatur, vilescet autem cum advenerit. Non enim satiat animam, cui vera est et certa sedes aeternitas. Aeternum autem ardentius diligitur adeptum quam desideratum. Nulli enim desideranti conceditur plus de illo existimare quam se habet, ut ei vilescat cum minus invenerit, sed quantum quisque veniens existimare potuerit, plus perveniens inventurus est.
Fide, spe et caritate instructus esse debet Scripturarum interpres.
39. 43. Homo itaque fide et spe et caritate subnixus, eaque inconcusse retinens, non indiget Scripturis nisi ad alios instruendos. Itaque multi per haec tria etiam in solitudine sine codicibus vivunt. Unde in illis arbitror iam impletum esse quod dictum est: Sive prophetiae evacuabuntur, sive linguae cessabunt, sive scientia evacuabitur 64. Quibus tamen quasi machinis tanta fidei et spei et caritatis in eis surrexit instructio, ut perfectum aliquid tenentes, ea quae sunt ex parte non quaerant 65, perfectum sane, quantum in hac vita potest. Nam in comparatione futurae vitae nullius iusti et sancti est vita ista perfecta. Ideo manent inquit, fides, spes, caritas, tria haec. Maior autem horum est caritas 66, quia et cum quisque ad aeterna pervenerit, duobus istis decedentibus caritas auctior et certior permanebit.
Qualem lectorem Scriptura postulet.
40. 44. Quapropter, cum quisque cognoverit finem praecepti esse caritatem de corde puro et conscientia bona et fide non ficta 67, omnem intellectum divinarum Scripturarum ad ista tria relaturus, ad tractationem illorum Librorum securus accedat. Cum enim diceret: caritas, addidit: de corde puro, ut nihil aliud quam id quod diligendum est diligatur. Conscientiam vero bonam subiunxit propter spem. Ille enim se ad id quod credit et diligit perventurum esse desperat, cui malae conscientiae scrupulus inest. Tertio et fide inquit non ficta. Si enim fides nostra mendacio caruerit, tunc et non diligimus quod non est diligendum, et recte vivendo id speramus, ut nullo modo spes nostra fallatur. Propterea de rebus continentibus fidem, quantum pro tempore satis esse arbitratus sum, dicere volui, quia in aliis voluminibus sive per alios sive per nos multa iam dicta sunt. Modus itaque sit iste libri huius. Cetera de signis, quantum Dominus dederit, disseremus.
LIBER SECUNDUS
De rebus et signis.
1. 1. Quoniam de rebus cum scriberem, praemisi commonens ne quis in eis attenderet nisi quod sunt, non etiam si quid aliud praeter se significant; vicissim de signis disserens hoc dico, ne quis in eis attendat quod sunt, sed potius quod signa sunt, id est, quod significant. Signum est enim res, praeter speciem quam ingerit sensibus, aliud aliquid ex se faciens in cogitationem venire; sicut vestigio viso, transisse animal cuius vestigium est, cogitamus; et fumo viso, ignem subesse cognoscimus; et voce animantis audita, affectionem animi eius advertimus, et tuba sonante milites vel progredi se vel regredi, et si quid aliud pugna postulat, oportere noverunt.
De signis naturalibus.
1. 2. Signorum igitur alia sunt naturalia, alia data. Naturalia sunt quae sine voluntate atque ullo appetitu significandi praeter se aliquid aliud ex se cognosci faciunt, sicuti est fumus significans ignem. Non enim volens significare id facit, sed rerum expertarum animadversione et notatione cognoscitur ignem subesse, etiam si fumus solus appareat. Sed et vestigium transeuntis animantis ad hoc genus pertinet; et vultus irati seu tristis affectionem animi significat, etiam nulla eius voluntate qui aut iratus aut tristis est; aut si quis alius motus animi vultu indice proditur, etiam nobis non id agentibus ut prodatur. Sed de hoc toto genere nunc disserere non est propositum. Quoniam tamen incidit in partitionem nostram, praeteriri omnino non potuit, atque id hactenus notatum esse suffecerit.
De quo signorum genere hic tractandum suscipimus.
2. 3. Data vero signa sunt quae sibi quaeque viventia invicem dant ad demonstrandos quantum possunt motus animi sui, vel sensa aut intellecta quaelibet. Nec ulla causa est nobis significandi, id est signi dandi, nisi ad depromendum et traiciendum in alterius animum id quod animo gerit is qui signum dat. Horum igitur signorum genus, quantum ad homines attinet, considerare atque tractare statuimus, quia et signa divinitus data quae in Scripturis sanctis continentur, per homines nobis indicata sunt qui ea conscripserunt. Habent etiam bestiae quaedam inter se signa, quibus produnt appetitum animi sui. Nam et gallus gallinaceus reperto cibo dat signum vocis gallinae ut accurrat, et columbus gemitu columbam vocat vel ab ea vicissim vocatur, et multa huiusmodi animadverti solent. Quae utrum, sicut vultus aut dolentis clamor, sine voluntate significandi sequantur motum animi an vere ad significandum dentur, alia quaestio est, et ad rem quae agitur non pertinet. Quam partem ab hoc opere tamquam non necessariam removemus.
Inter signa verba principatum obtinent.
3. 4. Signorum igitur quibus inter se homines sua sensa communicant, quaedam pertinent ad oculorum sensum, pleraque ad aurium, paucissima ad ceteros sensus. Nam cum innuimus, non damus signum nisi oculis eius quem volumus per hoc signum voluntatis nostrae participem facere. Et quidam motu manuum pleraque significant, et histriones omnium membrorum motibus dant signa quaedam scientibus et cum oculis eorum quasi fabulantur, et vexilla draconesque militares per oculos insinuant voluntatem ducum. Et sunt haec omnia quasi quaedam verba visibilia. Ad aures autem quae pertinent, ut dixi, plura sunt, in verbis maxime. Nam et tuba et tibia et cithara dant plerumque non solum suavem, sed etiam significantem sonum. Sed haec omnia signa verbis comparata paucissima sunt. Verba enim prorsus inter homines obtinuerunt principatum significandi quaecumque animo concipiuntur, si ea quisque prodere velit. Nam et odore unguenti Dominus, quo perfusi sunt pedes eius 1, signum aliquod dedit, et Sacramento corporis et sanguinis sui per gustatum significavit quod voluit 2, et cum mulier tangendo fimbriam vestimenti eius salva facta est, nonnihil significat 3. Sed innumerabilis multitudo signorum, quibus suas cogitationes homines exerunt, in verbis constituta est. Nam illa signa omnia quorum genera breviter attigi, potui verbis enuntiare, verba vero illis signis nullo modo possem.
Unde litterae.
4. 5. Sed quia verberato aere statim transeunt nec diutius manent quam sonant, instituta sunt per litteras signa verborum. Ita voces oculis ostenduntur, non per seipsas, sed per signa quaedam sua. Ista signa igitur non potuerunt communia esse omnibus Gentibus, peccato quodam dissensionis humanae, cum ad se quisque principatum rapit. Cuius superbiae signum est erecta illa turris in caelum, ubi homines impii non solum animos, sed etiam voces dissonas habere meruerunt 4.
De linguis biblicis.
5. 6. Ex quo factum est ut etiam Scriptura divina, qua tantis morbis humanarum voluntatum subvenitur, ab una lingua profecta, qua opportune potuit per orbem terrarum disseminari, per varias interpretum linguas longe lateque diffusa innotesceret Gentibus ad salutem. Quam legentes nihil aliud appetunt quam cogitationes voluntatemque illorum a quibus conscripta est invenire et per illas voluntatem Dei, secundum quam tales homines locutos credimus.
Obscuritas Scripturae in tropis et figuris quorsum utilis.
6. 7. Sed multis et multiplicibus obscuritatibus et ambiguitatibus decipiuntur qui temere legunt, aliud pro alio sentientes; quibusdam autem locis quid vel falso suspicentur non inveniunt, ita obscure dicta quaedam densissimam caliginem obducunt. Quod totum provisum esse divinitus non dubito, ad edomandam labore superbiam et intellectum a fastidio renovandum, cui facile investigata plerumque vilescunt. Quid enim est, quaeso, quod si quisquam dicat sanctos esse homines atque perfectos, quorum vita et moribus Christi Ecclesia de quibuslibet superstitionibus praecidit eos qui ad se veniunt, et imitatione bonorum sibimet quodammodo incorporat, qui boni, fideles et veri Dei servi deponentes onera saeculi ad sanctum baptismi lavacrum venerunt atque inde ascendentes conceptione Sancti Spiritus fructum dant geminae caritatis, id est, Dei et proximi; quid est ergo quod si haec quisque dicat, minus delectat audientem quam si ad eumdem sensum locum illum exponat de Canticis Canticorum ubi dictum est Ecclesiae, cum tamquam pulchra quaedam femina laudaretur: Dentes tui sicut grex detonsarum ascendens de lavacro, quae omnes geminos creant, et sterilis non est in illis 5? Num aliud homo discit, quam cum illud planissimis verbis sine similitudinis huius adminiculo audiret? Et tamen nescio quomodo suavius intueor sanctos, cum eos quasi dentes Ecclesiae video praecidere ab erroribus homines atque in eius corpus, emollita duritia, quasi demorsos mansosque transferre. Oves etiam iucundissime agnosco detonsas, oneribus saecularibus tamquam velleribus positis, et ascendentes de lavacro, id est de baptismate, creare omnes geminos, id est duo praecepta dilectionis, et nullam esse ab isto sancto fructu sterilem video.
Quae cum difficultate quaeruntur suavius inveniuntur.
6. 8. Sed quare suavius videam, quam si nulla de divinis Libris talis similitudo promeretur, cum res eadem sit eademque cognitio, difficile est dicere et alia quaestio est. Nunc tamen nemo ambigit et per similitudines libentius quaeque cognosci et cum aliqua difficultate quaesita multo gratius inveniri. Qui enim prorsus non inveniunt quod quaerunt, fame laborant; qui autem non quaerunt, quia in promptu habent, fastidio saepe marcescunt: in utroque autem languor cavendus est. Magnifice igitur et salubriter Spiritus Sanctus ita Scripturas sanctas modificavit, ut locis apertioribus fami occurreret, obscurioribus autem fastidia detergeret. Nihil enim fere de illis obscuritatibus eruitur, quod non planissime dictum alibi repperiatur.
Ad Deum conversis Scriptura patebit.
7. 9. Ante omnia igitur opus est Dei timore converti ad cognoscendam eius voluntatem, quid nobis adpetendum fugiendumque praecipiat. Timor autem iste cogitationem de nostra mortalitate et de futura morte necesse est incutiat et quasi clavatis carnibus omnes superbiae motus ligno crucis affigat. Deinde mitescere opus est pietate, neque contradicere divinae Scripturae sive intellectae, si aliqua vitia nostra percutit, sive non intellectae, quasi nos melius sapere meliusque praecipere possimus, sed cogitare potius et credere id esse melius et verius quod ibi scriptum est, etiam si lateat, quam id quod nos per nosmetipsos sapere possumus.
Spiritus Sancti dona summopere necessaria.
7. 10. Post istos duos gradus timoris atque pietatis ad tertium venitur scientiae gradum, de quo nunc agere institui. Nam in eo se exercet omnis divinarum Scripturarum studiosus, nihil in eis aliud inventurus quam diligendum esse Deum propter Deum, et proximum propter Deum; et illum quidem ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente diligere; proximum vero tamquam seipsum 6, id est, ut tota proximi, sicut etiam nostri, dilectio referatur in Deum. De quibus duobus praeceptis, cum de rebus ageremus, libro superiore tractavimus. Necesse est ergo, ut primo se quisque in Scripturis inveniat amore huius saeculi, hoc est temporalium rerum, implicatum, longe seiunctum esse a tanto amore Dei et tanto amore proximi quantum Scriptura praescribit. Tum vero ille timor quo cogitat de iudicio Dei, et illa pietas qua non potest nisi credere et cedere auctoritati sanctorum Librorum, cogit eum seipsum lugere. Nam ista scientia bonae spei hominem non se iactantem sed lamentantem facit; quo affectu impetrat sedulis precibus consolationem divini adiutorii, ne desperatione frangatur, et esse incipit in quarto gradu, hoc est fortitudinis, quo esuritur et sititur iustitia 7. Hoc enim affectu ab omni mortifera iucunditate rerum transeuntium sese extrahit et inde se avertens convertit ad dilectionem aeternorum, incommutabilem scilicet unitatem eamdemque Trinitatem.
Cordis sapientia ceteris donis praeparatur.
7. 11. Quam ubi aspexerit, quantum potest, in longinqua radiantem suique aspectus infirmitate sustinere se illam lucem non posse persenserit, in quinto gradu, hoc est in consilio misericordiae, purgat animam tumultuantem quodam modo atque obstrepentem sibi de appetitu inferiorum conceptis sordibus. Hic vero se in dilectione proximi gnaviter exercet, in eaque perficitur. Et spe iam plenus atque integer viribus, cum pervenerit usque ad inimici dilectionem, ascendit in sextum gradum, ubi iam ipsum oculum purgat, quo videri Deus potest, quantum potest ab iis qui huic saeculo moriuntur quantum possunt. Nam in tantum vident in quantum moriuntur huic saeculo, in quantum autem hic vivunt, non vident. Et ideo quamvis iam certior et non solum tolerabilior sed etiam iucundior species lucis illius incipiat apparere, in aenigmate adhuc tamen et per speculum videri dicitur 8, quia magis per fidem quam per speciem ambulatur, cum in hac vita peregrinamur 9, quamvis conversationem habeamus in caelis 10. In hoc autem gradu ita purgat oculum cordis, ut veritati ne ipsum quidem praeferat aut conferat proximum; ergo nec seipsum, quia nec illum quem diligit sicut seipsum. Erit ergo iste sanctus tam simplici corde atque mundato, ut neque hominibus placendi studio detorqueatur a vero nec respectu devitandorum quorumlibet incommodorum suorum quae adversantur huic vitae. Talis filius ascendit ad sapientiam, quae ultima et septima est, qua pacatus tranquillusque perfruitur. Initium enim sapientiae timor Domini 11. Ab illo enim usque ad ipsam per hos gradus tenditur et venitur.
De libris canonicis et apocryphis.
8. 12. Sed nos ad tertium illum gradum considerationem referamus, de quo disserere quod Dominus suggesserit atque tractare instituimus. Erit igitur divinarum Scripturarum solertissimus indagator, qui primo totas legerit notasque habuerit, et si nondum intellectu, iam tamen lectione, dumtaxat eas quae appellantur canonicae. Nam ceteras securius leget fide veritatis instructus, ne praeoccupent inbecillem animum et periculosis mendaciis atque phantasmatibus eludentes praeiudicent aliquid contra sanam intellegentiam. In canonicis autem Scripturis Ecclesiarum catholicarum quam plurium auctoritatem sequatur, inter quas sane illae sint, quae apostolicas Sedes habere et epistolas accipere meruerunt. Tenebit igitur hunc modum in Scripturis canonicis, ut eas quae ab omnibus accipiuntur Ecclesiis catholicis praeponat eis quas quaedam non accipiunt. In eis vero quae non accipiuntur ab omnibus, praeponat eas quas plures gravioresque accipiunt, eis quas pauciores minorisque auctoritatis Ecclesiae tenent. Si autem alias invenerit a pluribus, alias a gravioribus haberi, quamquam hoc facile invenire non possit, aequalis tamen auctoritatis eas habendas puto.
Canon divinorum librorum proponitur.
8. 13. Totus autem canon Scripturarum, in quo istam considerationem versandam dicimus, his libris continetur: Quinque Moyseos, id est Genesi, Exodo, Levitico, Numeris, Deuteronomio, et uno libro Iesu Nave, uno Iudicum, uno libello qui appellatur Ruth, qui magis ad Regnorum principium videtur pertinere; deinde quattuor Regnorum et duobus Paralipomenon, non consequentibus sed quasi a latere adiunctis simulque pergentibus. Haec est historia, quae sibimet annexa tempora continet atque ordinem rerum. Sunt aliae tamquam ex diverso ordine, quae neque huic ordini neque inter se connectuntur, sicut est Iob et Tobias et Esther et Iudith et Machabeorum libri duo et Esdrae duo, qui magis subsequi videntur ordinatam illam historiam usque ad Regnorum vel Paralipomenon terminatam. Deinde Prophetae, in quibus David unus liber Psalmorum, et Salomonis tres: Proverbiorum, Cantici Canticorum et Ecclesiastes. Nam illi duo libri, unus qui Sapientia et alius qui Ecclesiasticus inscribitur, de quadam similitudine Salomonis esse dicuntur. Nam Iesus Sirach eos conscripsisse constantissime perhibetur 12; qui tamen quoniam in auctoritatem recipi meruerunt, inter propheticos numerandi sunt. Reliqui sunt eorum libri qui proprie Prophetae appellantur, duodecim Prophetarum libri singuli, qui connexi sibimet, quoniam numquam seiuncti sunt, pro uno habentur; quorum Prophetarum nomina sunt haec: Osee, Ioel, Amos, Abdias, Ionas, Micha, Naum, Abacuc, Sophonias, Aggeus, Zacharias, Malachi. Deinde quattuor Prophetae sunt maiorum voluminum: Isaias, Hieremias, Daniel, Hezechiel. His quadraginta quattuor libris Testamenti Veteris terminatur auctoritas 13; Novi autem quattuor libris Evangelii : secundum Matthaeum, secundum Marcum, secundum Lucam, secundum Ioannem; quattuordecim Epistolis apostoli Pauli: ad Romanos, ad Corinthios duabus, ad Galatas, ad Ephesios, ad Philippenses, ad Thessalonicenses duabus, ad Colossenses, ad Timotheum duabus, ad Titum, ad Philemonem, ad Hebraeos; Petri duabus; tribus Ioannis; una Iudae et una Iacobi; Actibus Apostolorum libro uno et Apocalypsi Ioannis libro uno.
Qua ratione vacandum studio Scripturae.
9. 14. In his omnibus libris timentes Deum et pietate mansueti quaerunt voluntatem Dei. Cuius operis et laboris prima observatio est, ut diximus, nosse istos libros, etsi nondum ad intellectum, legendo tamen vel mandare memoriae vel omnino incognitos non habere. Deinde illa quae in eis aperte posita sunt, vel praecepta vivendi vel regulae credendi, solertius diligentiusque investiganda sunt. Quae tanto quisque plura invenit quanto est intellegentia capacior. In iis enim quae aperte in Scripturis posita sunt, inveniuntur illa omnia quae continent fidem moresque vivendi, spem scilicet atque caritatem, de quibus libro superiore tractavimus. Tum vero, facta quadam familiaritate cum ipsa lingua divinarum Scripturarum, in ea quae obscura sunt aperienda et discutienda pergendum est, ut ad obscuriores locutiones illustrandas de manifestioribus sumantur exempla et quaedam certarum sententiarum testimonia dubitationem incertis auferant. In qua re memoria valet plurimum, quae si defuerit, non potest his praeceptis dari.
Scriptura saepe non intellegitur signorum causa.
10. 15. Duabus autem causis non intelleguntur quae scripta sunt, si aut ignotis aut ambiguis signis obteguntur. Sunt autem signa vel propria vel translata. Propria dicuntur, cum his rebus significandis adhibentur, propter quas sunt instituta, sicut dicimus bovem, cum intellegimus pecus, quod omnes nobiscum latinae linguae homines hoc nomine vocant. Translata sunt, cum et ipsae res quas propriis verbis significamus, ad aliquid aliud significandum usurpantur, sicut dicimus bovem, et per has duas syllabas intellegimus pecus quod isto nomine appellari solet, sed rursus per illud pecus intellegimus Evangelistam, quem significavit Scriptura, interpretante Apostolo, dicens: Bovem triturantem non infrenabis 14.
Ut ignorantia signorum tollatur, necessaria est linguarum cognitio, ac praesertim graecae et hebraeae.
11. 16. Contra ignota signa propria magnum remedium est linguarum cognitio. Et latinae quidem linguae homines, quos nunc instruendos suscepimus, duabus aliis ad Scripturarum divinarum cognitionem opus habent, hebraea scilicet et graeca, ut ad exemplaria praecedentia recurratur, si quam dubitationem attulerit latinorum interpretum infinita varietas. Quamquam et hebraea verba non interpretata saepe inveniamus in libris, sicut Amen et Allelluia et Racha et Osanna et si qua sunt alia. Quorum partim propter sanctiorem auctoritatem, quamvis interpretari potuissent, servata est antiquitas, sicut sunt Amen et Alleluia, partim vero in aliam linguam transferri non potuisse dicuntur, sicut alia duo quae posuimus. Sunt enim quaedam verba certarum linguarum quae in usum al terius linguae per interpretationem transire non possint. Et hoc maxime interiectionibus accidit, quae verba motum animi significant potius quam sententiae conceptae ullam particulam. Nam et haec duo talia esse perhibentur; dicunt enim Racha indignantis esse vocem, Osanna laetantis. Sed non propter haec pauca quae notare atque interrogare facillimum est, sed propter diversitates, ut dictum est, interpretum illarum linguarum est cognitio necessaria. Qui enim Scripturas ex hebraea in graecam verterunt, numerari possunt, latini autem interpretes nullo modo. Ut enim cuique primis fidei temporibus in manus venit codex graecus et aliquantulum facultatis sibi utriusque linguae habere videbatur, ausus est interpretari.
Diversitas interpretationum utilis. Ex verborum ambiguitate accidit error interpretum.
12. 17. Quae quidem res plus adiuvit intellegentiam quam impedivit, si modo legentes non sint neglegentes. Nam nonnullas obscuriores sententias plurium codicum saepe manifestavit inspectio, sicut illud Isaiae prophetae unus interpres ait: Et domesticos seminis tui ne despexeris 15, alius autem ait: Et carnem tuam ne despexeris 16; uterque sibimet invicem attestatus est. Namque alter ex altero exponitur, quia et caro posset accipi proprie, ut corpus suum quisque ne despiceret se putaret admonitum; et domestici seminis translate Christiani possent intellegi, ex eodem verbi semine nobiscum spiritaliter nati. Nunc autem collato interpretum sensu probabilior occurrit sententia proprie de consanguineis non despiciendis esse praeceptum, quoniam domesticos seminis cum ad carnem retuleris, consanguinei potissimum occurrunt. Unde esse arbitror illud Apostoli quod ait: Si quo modo ad aemulationem adducere potuero carnem meam, ut salvos faciam aliquos ex illis 17; id est, ut aemulando eos qui crediderant, et ipsi crederent. Carnem enim suam dixit Iudaeos, propter consanguinitatem. Item illud eiusdem Isaiae: Nisi credideritis, non intellegetis 18, alius interpretatus est: Nisi credideritis, non permanebitis 19. Quis horum verba secutus sit, nisi exemplaria linguae praecedentis legantur, incertum est. Sed tamen ex utroque magnum aliquid insinuatur scienter legentibus. Difficile est enim ita diversos a se interpretes fieri ut non se aliqua vicinitate contingant. Ergo quoniam intellectus in specie sempiterna est, fides vero in rerum temporalium quibusdam cunabulis quasi lacte alit parvulos, nunc autem per fidem ambulamus, non per speciem 20, nisi autem per fidem ambulaverimus, ad speciem pervenire non possumus quae non transit sed permanet, per intellectum purgatum nobis cohaerentibus veritati, propterea ille ait: Nisi credideritis, non permanebitis, ille autem: Nisi credideritis, non intellegetis.
Exempla ex quibus cognoscendarum linguarum necessitas elucet.
12. 18. Et ex ambiguo linguae praecedentis plerumque interpres fallitur, cui non bene nota sententia est, et eam significationem transfert, quae a sensu scriptoris penitus aliena est. Sicut quidam codices habent: Acuti pedes eorum ad effundendum sanguinem 21; enim et "acutum" apud Graecos et "velocem" significat. Ille ergo vidit sententiam qui transtulit: Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem 22; ille autem alius ancipiti signo in aliam partem raptus erravit. Et alia quidem non obscura, sed falsa sunt. Quorum alia condicio est; non enim intellegendos, sed emendandos tales codices potius praecipiendum est. Hinc est etiam illud, quoniam graece vitulus dicitur, quidam non intellexerunt esse plantationes et vitulamina interpretati sunt. Qui error tam multos codices praeoccupavit ut vix inveniatur aliter scriptum. Et tamen sententia manifestissima est, quia clarescit consequentibus verbis; namque: Adulterinae plantationes non dabunt radices altas 23, convenientius dicitur quam vitulamina, quae pedibus in terra gradiuntur, et non haerent radicibus. Hanc translationem in eo loco etiam cetera contexta custodiunt.
In latinae linguae usu si quis rem teneat, verba sequentur.
13. 19. Sed quoniam et quae sit ipsa sententia, quam plures interpretes pro sua quisque facultate atque iudicio conantur eloqui, non apparet, nisi in ea lingua inspiciatur quam interpretantur, et plerumque a sensu auctoris devius aberrat interpres, si non sit doctissimus; aut linguarum illarum ex quibus in latinam Scripturam pervenit, petenda cognitio est; aut habendae interpretationes eorum qui se verbis nimis obstrinxerunt, non quia sufficiunt, sed ut ex eis libertas vel error detegatur aliorum, qui non tam verba quam sententias interpretando sequi maluerunt. Nam non solum verba singula, sed etiam locutiones saepe transferuntur, quae omnino in latinae linguae usum, si quis consuetudinem veterum qui latine locuti sunt tenere voluerit, transire non possint. Quae aliquando intellectui nihil adimunt, sed offendunt tamen eos qui plus delectantur rebus, cum etiam in earum signis sua quaedam servatur integritas. Nam soloecismus qui dicitur, nihil est aliud quam cum verba non ea lege sibi coaptantur qua coaptaverunt qui priores nobis non sine auctoritate aliqua locuti sunt. Utrum enim inter homines an inter hominibus dicitur, ad rerum non pertinet cognitorem. Item barbarismus quid aliud est nisi verbum non eis litteris vel sono enuntiatum, quo ab eis qui ante nos latine locuti sunt enuntiari solet? Utrum autem ignoscere producta an correpta tertia syllaba dicatur, non multum curat qui peccatis suis Deus ut ignoscat petit, quolibet modo illud verbum sonare potuerit. Quid est ergo integritas locutionis nisi alienae consuetudinis conservatio, loquentium veterum auctoritate firmatae?
Auctorum profanorum linguae non asserviendum.
13. 20. Sed tamen eo magis inde offenduntur homines quo infirmiores sunt, et eo sunt infirmiores quo doctiores videri volunt, non rerum scientia qua aedificamur, sed signorum, qua non inflari omnino difficile est, cum et ipsa rerum scientia saepe cervicem erigat, nisi dominico reprimatur iugo. Quid enim obest intellectori quod ita scriptum est: Quae est terra in qua isti insidunt super eam, si bona est an nequam; et quae sunt civitates in quibus ipsi inhabitant in ipsis? 24 Quam locutionem magis alienae linguae esse arbitror quam sensum aliquem altiorem. Illud etiam quod iam auferre non possumus de ore cantantium populorum: Super ipsum autem floriet sanctificatio mea 25, nihil profecto sententiae detrahit. Auditor tamen peritior mallet hoc corrigi, ut non floriet, sed florebit diceretur, nec quidquam impedit correctionem, nisi consuetudo cantantium. Ista ergo facile etiam contemni possunt, si quis ea cavere noluerit, quae sano intellectui nihil detrahunt. At vero illud quod ait Apostolus: Quod stultum est Dei, sapientius est hominibus, et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus 26, si quis in eo graecam locutionem servare voluisset, ut diceret: Quod stultum est Dei, sapientius est hominum; et quod infirmum est Dei, fortius est hominum; iret quidem vigilantis lectoris intentio in sententiae veritatem, sed tamen aliquis tardior aut non intellegeret aut etiam perverse intellegeret. Non enim tantum vitiosa locutio est in latina lingua talis, verum et in ambiguitatem cadit, ut quasi hominum stultum vel hominum infirmum sapientius vel fortius videatur esse quam Dei. Quamquam et illud: sapientius est hominibus non caret ambiguo, etiamsi soloecismo caret. Utrum enim his hominibus ab eo quod est: Huic homini; an his hominibus ab eo quod est: Ab hoc homine dictum sit, non apparet nisi illuminatione sententiae. Melius itaque ita dicitur: Sapientius est quam homines, et: Fortius est quam homines.
Ignoti verbi et ignotae locutionis unde eruenda cognitio.
14. 21. De ambiguis autem signis post loquemur; nunc de incognitis agimus, quorum duae formae sunt, quantum ad verba pertinet. Namque aut ignotum verbum facit haerere lectorem, aut ignota locutio. Quae si ex alienis linguis veniunt, aut quaerenda sunt ab earum linguarum hominibus aut eaedem linguae, si et otium est et ingenium, ediscendae aut plurium interpretum consulenda collatio est. Si autem ipsius linguae nostrae aliqua verba locutionesque ignoramus, legendi consuetudine audiendique innotescunt. Nulla sane sunt magis mandanda memoriae, quam illa verborum locutionumque genera quae ignoramus; ut cum vel peritior occurrerit de quo quaeri possint, vel talis lectio quae vel ex praecedentibus vel consequentibus vel utrisque ostendat quam vim habeat, quidve significet quod ignoramus, facile adiuvante memoria possimus advertere et discere. Quamquam tanta est vis consuetudinis etiam ad discendum ut qui in Scripturis sanctis quodammodo nutriti educatique sunt, magis alias locutiones mirentur easque minus latinas putent quam illas quas in Scripturis didicerunt, neque in latinae linguae auctoribus reperiuntur. Plurimum hic quoque adiuvat interpretum numerositas collatis codicibus inspecta atque discussa. Tantum absit falsitas, nam codicibus emendandis primitus debet invigilare sollertia eorum qui Scripturas divinas nosse desiderant, ut emendatis non emendati cedant, ex uno dumtaxat interpretationis genere venientes.
Commendantur Itala versio latina et graeca Septuaginta interpretum.
15. 22. In ipsis autem interpretationibus, Itala ceteris praeferatur; nam est verborum tenacior cum perspicuitate sententiae. Et latinis quibuslibet emendandis graeci adhibeantur, in quibus Septuaginta interpretum, quod ad Vetus Testamentum attinet, excellit auctoritas 27. Qui iam per omnes peritiores Ecclesias tanta praesentia Sancti Spiritus interpretati esse dicuntur, ut os unum tot hominum fuerit. Qui si, ut fertur, multique non indigni fide praedicant, singuli cellis etiam singulis separati cum interpretati essent, nihil in alicuius eorum codice inventum est quod non isdem verbis eodemque verborum ordine inveniretur in ceteris, quis huic auctoritati conferre aliquid, nedum praeferre audeat? Si autem contulerunt ut una omnium communi tractatu iudicioque vox fieret, ne sic quidem quemquam unum hominem qualibet peritia ad emendandum tot seniorum doctorumque consensum aspirare oportet aut decet. Quam ob rem, etiamsi aliquid aliter in hebraeis exemplaribus invenitur quam isti posuerunt, cedendum esse arbitror divinae dispensationi quae per eos facta est, ut libri quos gens Iudaea ceteris populis vel religione vel invidia prodere nolebat, credituris per Dominum Gentibus ministra regis Ptolomei potestate tanto ante proderentur. Itaque fieri potest ut sic illi interpretati sint quemadmodum congruere Gentibus ille, qui eos agebat, et qui unum os omnibus fecerat, Spiritus Sanctus iudicavit. Sed tamen, ut superius dixi, horum quoque interpretum qui verbis tenacius inhaeserunt, collatio non est inutilis ad explanandam saepe sententiam. Latini ergo, ut dicere coeperam, codices Veteris Testamenti, si necesse fuerit, graecorum auctoritate emendandi sunt, et eorum potissimum qui, cum Septuaginta essent, ore uno interpretati esse perhibentur. Libros autem Novi Testamenti, si quid in latinis varietatibus titubat, graecis cedere oportere non dubium est, et maxime qui apud Ecclesias doctiores et diligentiores repperiuntur.
Ut translata signa intellegantur iuvat tum linguarum notitia tum rerum.
16. 23. In translatis vero signis si qua forte ignota cogunt haerere lectorem, partim linguarum notitia, partim rerum investiganda sunt. Aliquid enim ad similitudinem valet et procul dubio secretum quiddam insinuat Siloa piscina, ubi faciem lavare iussus est cui oculos Dominus luto de sputo facto inunxerat 28. Quod tamen nomen linguae incognitae nisi Evangelista interpretatus esset, tam magnus intellectus lateret. Sic etiam multa, quae ab auctoribus eorumdem librorum interpretata non sunt nomina hebraea, non est dubitandum habere non parvam vim atque adiutorium ad solvenda aenigmata Scripturarum, si quis ea possit interpretari. Quod nonnulli eiusdem linguae periti viri non sane parvum beneficium posteris contulerunt, qui separata de Scripturis eadem omnia verba interpretati sunt; et quid sit Adam, quid Eva, quid Abraham, quid Moyses; sive etiam locorum nomina, quid sit Hierusalem vel Sion vel Hiericho vel Sina vel Libanus vel Iordanis et quaecumque alia in illa lingua nobis sunt incognita nomina. Quibus apertis et interpretatis multae in Scripturis figuratae locutiones manifestantur.
Locutionum translatarum usus exemplis illustratur.
16. 24. Rerum autem ignorantia facit obscuras figuratas locutiones, cum ignoramus vel animantium vel lapidum vel herbarum naturas aliarumve rerum, quae plerumque in Scripturis similitudinis alicuius gratia ponuntur. Nam et de serpente quod notum est, totum corpus eum pro capite obicere ferientibus, quantum illustrat sensum illum, quod Dominus iubet astutos nos esse sicut serpentes 29, ut scilicet pro capite nostro, quod est Christus 30, corpus potius persequentibus offeramus, ne fides christiana tamquam necetur in nobis si parcentes corpori negemus Deum! Vel illud, quod per cavernae angustias coartatus, deposita veteri tunica vires novas accipere dicitur, quantum concinit ad imitandam ipsam serpentis astutiam exuendumque veterem hominem, sicut Apostolus dicit, ut induamur novo 31; et exuendum per angustias, dicente Domino: Intrate per angustam portam! 32 Ut ergo notitia naturae serpentis illustrat multas similitudines quas de hoc animante Scriptura dare consuevit, sic ignorantia nonnullorum animalium, quae non minus per similitudines commemorat, impedit plurimum intellectorem. Sic lapidum, sic herbarum, vel quaeque tenentur radicibus. Nam et carbunculi notitia, quod lucet in tenebris, multa illuminat etiam obscura librorum, ubicumque propter similitudinem ponitur; et ignorantia berylli vel adamantis claudit plerumque intellegentiae fores. Nec aliam ob causam facile est intellegere pacem perpetuam significari oleae ramusculo quem rediens ad arcam columba pertulit 33, nisi quia novimus et olei lenem contactum non facile alieno humore corrumpi et arborem ipsam frondere perenniter. Multi autem propter ignorantiam hyssopi, dum nesciunt quam vim habeat vel ad purgandum pulmonem vel, ut dicitur, ad saxa radicibus penetranda, cum sit herba brevis atque humilis, omnino invenire non possunt quare sit dictum: Asperges me hyssopo, et mundabor 34.
Accessus ad multa Scripturarum mysteria, ignoratis numeris, praecluditur.
16. 25. Numerorum etiam imperitia multa facit non intelligi translate ac mystice posita in Scripturis. Ingenium quippe, ut ita dixerim, ingenuum non potest non moveri quid sibi velit quod et Moyses et Elias et ipse Dominus quadraginta diebus ieiunaverunt 35. Cuius actionis figuratus quidam nodus nisi huius numeri cognitione et consideratione non solvitur. Habet enim denarium quater tamquam cognitionem omnium rerum intextam temporibus. Quaternario namque numero et diurna et annua curricula peraguntur: diurna matutinis, meridianis, vespertinis nocturnisque horarum spatiis; annua vernis, aestivis, autumnalibus hiemalibusque mensibus. A temporum autem delectatione dum in temporibus vivimus, propter aeternitatem in qua vivere volumus, abstinendum et ieiunandum est, quamvis temporum cursibus ipsa nobis insinuetur doctrina contemnendorum temporum et appetendorum aeternorum. Porro autem denarius numerus Creatoris atque creaturae significat scientiam; nam trinitas Creatoris est, septenarius autem numerus creaturam indicat propter vitam et corpus. Nam in illa tria sunt, unde etiam toto corde, tota anima, tota mente diligendus est Deus 36; in corpore autem manifestissima quattuor apparent quibus constat elementa. In hoc ergo denario dum temporaliter nobis insinuatur, id est, quater ducitur, caste et continenter a temporum delectatione vivere, hoc est quadraginta diebus ieiunare monemur. Hoc lex, cuius persona est in Moyse, hoc prophetia, cuius personam gerit Elias, hoc ipse Dominus monet; qui tamquam testimonium habens ex Lege et Prophetis, medius inter illos in monte, tribus discipulis videntibus atque stupentibus claruit 37. Deinde ita quaeritur, quomodo quinquagenarius de quadragenario numero existat, qui non mediocriter in nostra religione sacratus est propter Pentecosten 38, et quomodo ter ductus propter tria tempora, ante legem, sub lege, sub gratia, vel propter nomen Patris et Filii et Spiritus Sancti, adiuncta eminentius ipsa Trinitate, ad purgatissimae Ecclesiae mysterium referatur perveniatque ad centum quinquaginta tres pisces, quos retia post resurrectionem Domini in dexteram partem missa ceperunt 39. Ita multis aliis atque aliis numerorum formis quaedam similitudinum in sanctis Libris secreta ponuntur, quae propter numerorum imperitiam legentibus clausa sunt.
Numerus et musica honorabiliter posita in Scripturis.
16. 26. Non pauca etiam claudit atque obtegit nonnullarum rerum musicarum ignorantia. Nam et de psalterii et citharae differentia quidam non inconcinne aliquas rerum figuras aperuit. Et decem cordarum psalterium 40 non importune inter doctos quaeritur utrum habeat aliquam musicae legem quae ad tantum nervorum numerum cogat; an vero, si non habet, eo ipso magis sacrate accipiendus sit ipse numerus vel propter decalogum legis, de quo item numero si quaeratur, nonnisi ad Creatorem creaturamque referendus est, vel propter superius expositum ipsum denarium. Et ille numerus aedificationis templi, qui commemoratur in Evangelio 41, quadraginta scilicet et sex annorum, nescio quid musicum sonat et relatus ad fabricam Dominici corporis propter quam templi mentio facta est, cogit nonnullos haereticos confiteri Filium Dei non falso, sed vero et humano corpore indutum. Et numerum quippe et musicam plerisque locis in sanctis Scripturis honorabiliter posita invenimus.
Origo fabulae novem Musarum prout a Varrone narratur.
17. 27. Non enim audiendi sunt errores Gentilium superstitionum, qui novem Musas Iovis et Memoriae filias esse finxerunt. Refellit eos Varro, quo nescio utrum apud eos quisquam talium rerum doctior vel curiosior esse possit. Dicit enim civitatem nescio quam, non enim nomen recolo, locasse apud tres artifices terna simulacra Musarum, quod in templo Apollinis donum poneret, ut quisquis artificum pulchriora formasset, ab illo potissimum electa emerent. Itaque contigisse ut opera sua quoque illi artifices aeque pulchra expli carent, et placuisse civitati omnes novem atque omnes esse emptas ut in Apollinis templo dedicarentur. Quibus postea dicit Hesiodum poetam imposuisse vocabula. Non ergo Iuppiter novem Musas genuit, sed tres fabri ternas creaverunt. Tres autem non propterea illa civitas locaverat, quia in somnis eas viderat, aut tot se cuiusquam illorum oculis demonstraverant, sed quia facile erat animadvertere omnem sonum, quae materies cantilenarum est, triformem esse natura. Aut enim voce editur, sicuti eorum est qui faucibus sine organo canunt, aut flatu, sicut tubarum et tibiarum, aut pulsu, sicut in citharis et tympanis et quibuslibet aliis quae percutiendo canora sunt.
Profani si quid bene dixerunt, non aspernandum.
18. 28. Sed sive ita se habeat quod Varro rettulit sive non ita, nos tamen non propter superstitionem profanorum debemus musicam fugere, si quid inde utile ad intellegendas sanctas Scripturas rapere potuerimus; nec ad illorum theatricas nugas converti, si aliquid de citharis et de organis quod ad spiritalia capienda valeat, disputemus. Neque enim et litteras discere non debuimus quia earum repertorem dicunt esse Mercurium, aut quia iustitiae virtutique templa dedicarunt, et quae corde gestanda sunt in lapidibus adorare maluerunt, propterea nobis iustitia virtusque fugienda est. Immo vero quisquis bonus verusque Christianus est, Domini sui esse intellegat, ubicumque invenerit veritatem, quam conferens et agnoscens etiam in Litteris sacris superstitiosa figmenta repudiet, doleatque homines atque caveat qui cognoscentes Deum non ut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum; dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt et immutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium 42.
Doctrinarum genera duo reperta apud ethnicos.
19. 29. Sed ut totum istum locum, nam est maxime necessarius, diligentius explicemus; duo sunt genera doctrinarum, quae in Gentilibus etiam moribus exercentur. Unum earum rerum quas instituerunt homines, alterum earum quas animadverterunt iam peractas aut divinitus institutas. Illud quod est secundum institutiones hominum, partim superstitiosum est, partim non est.
De superstitionis vacuitate et malitia.
20. 30. Superstitiosum est quidquid institutum est ab hominibus ad facienda et colenda idola pertinens vel ad colendam sicut Deum creaturam partemve ullam creaturae vel ad consultationes et pacta quaedam significationum cum daemonibus placita atque foederata, qualia sunt molimina magicarum artium, quae quidem commemorare potius quam docere assolent poetae. Ex quo genere sunt, sed quasi licentiore vanitate, haruspicum et augurum libri. Ad hoc genus pertinent omnes etiam ligaturae atque remedia, quae medicorum quoque disciplina condemnat, sive in praecantationibus sive in quibusdam notis quos caracteres vocant, sive in quibusque rebus suspendendis atque illigandis vel etiam saltandis quodammodo, non ad temperationem corporum, sed ad quasdam significationes aut occultas aut etiam manifestas, quae mitiore nomine physica vocant, ut quasi non superstitione inplicare, sed natura prodesse videantur sicuti sunt inaures in summo aurium singularum, aut de struthionum ossibus ansulae in digitis, aut cum tibi dicitur singultienti ut dextera manu sinistrum pollicem teneas.
Superstitionis irridenda stultitia. Catonis dictum lepidum.
20. 31. His adiunguntur millia inanissimarum observationum, si membrum aliquod salierit, si iunctim ambulantibus amicis lapis aut canis aut puer medius intervenerit. Atque illud quod lapidem calcant tamquam diremptorem amicitiae minus molestum est quam cum innocentem puerum colapho percutiunt, si pariter ambulantibus intercurrit. Sed bellum est quod aliquando pueri vindicantur a canibus. Nam plerumque tam superstitiosi sunt quidam ut etiam canem qui medius intervenerit ferire audeant, non impune; namque a vano remedio cito ille interdum percussorem suum ad verum medicum mittit. Hinc sunt etiam illa: limen calcare cum ante domum suam transit; redire ad lectum si quis dum se calceat sternutaverit; redire domum si procedens offenderit; cum vestis a soricibus roditur, plus tremere suspicio ne futuri mali quam praesens damnum dolere. Unde illud eleganter dictum est Catonis, qui cum esset consultus a quodam qui sibi a soricibus erosas caligas diceret, respondit non esse illud monstrum, sed vere monstrum habendum fuisse si sorices a caligis roderentur.
Superstitio mathematicorum dementiae praeclarum signum.
21. 32. Neque illi ab hoc genere perniciosae superstitionis segregandi sunt qui genethliaci propter natalium dierum considerationes, nunc autem vulgo mathematici vocantur. Nam et ipsi, quamvis veram stellarum positionem cum quisque nascitur consectentur, et aliquando etiam pervestigent, tamen quod inde conantur vel actiones nostras vel actionum eventa praedicere, nimis errant et vendunt imperitis hominibus miserabilem servitutem. Nam quisque liber ad huiusmodi mathematicum cum ingressus fuerit, dat pecuniam ut servus inde exeat aut Martis aut Veneris vel potius omnium siderum, quibus illi qui primi erraverunt erroremque posteris propinaverunt, vel bestiarum propter similitudinem vel hominum ad ipsos homines honorandos imposuerunt vocabula. Non enim mirandum est cum etiam propioribus recentioribusque temporibus sidus quod appellamus Luciferum, honori et nomini Caesaris Romani dicare conati sunt. Et fortasse factum esset atque isset in vetustatem, nisi avia eius Venus praeoccupasset hoc nominis praedium, neque iure ullo ad heredes traiceret quod numquam viva possederat aut possidendum petiverat. Nam ubi vacabat locus neque alicuius priorum mortuorum honore tenebatur, factum est quod in rebus talibus fieri solet. Pro Quintili enim et Sextili mensibus Iulium atque Augustum vocamus de honoribus hominum Iulii Caesaris et Augusti Caesaris nuncupatos, ut facile qui voluerit intellegat etiam illa sidera prius sine his nominibus caelo vagata esse; mortuis autem illis quorum honorare memoriam vel coacti sunt homines regia potestate vel placuit humana vanitate, nomina eorum imponentes sideribus eos ipsos sibi mortuos in caelum levare videbantur. Sed quodlibet vocentur ab hominibus, sunt tamen sidera quae Deus instituit et ordinavit ut voluit, et est certus motus illorum, quo tempora distinguuntur atque variantur. Quem motum notare, cum quisque nascitur, quo modo se habeat, facile est per eorum inventas conscriptasque regulas, quos sancta Scriptura condemnat, dicens: Si enim tantum potuerunt scire, ut possent aestimare saeculum, quomodo eius Dominum non facilius invenerunt? 43
Observatio siderum ad cognoscendam vitae seriem est magnus error.
22. 33. Sed ex ea notatione velle nascentium mores, actus, eventa praedicere, magnus error et magna dementia est. Et apud eos quidem qui talia dediscenda didicerunt, sine ulla dubitatione refellitur haec superstitio. Constellationes enim quas vocant notatio est siderum, quomodo se habebant cum ille nasceretur de quo isti miseri a miserioribus consuluntur. Fieri autem potest ut aliqui gemini tam sequaciter fundantur ex utero, ut intervallum temporis inter eos nullum possit apprehendi et constellationum numeris annotari. Unde necesse est nonnullos geminos easdem habere constellationes, cum paria rerum, vel quas agunt vel quas patiuntur, eventa non habeant, sed plerumque ita disparia ut alius felicissimus, alius infelicissimus vivat, sicut Esau et Iacob geminos accepimus natos, ita ut Iacob, qui posterius nascebatur, manu plantam praecedentis fratris tenens inveniretur 44. Horum certe dies atque hora nascentium aliter notari non posset, nisi ut amborum constellatio esset una. Quantum autem intersit inter amborum mores, facta, labores atque successus, Scriptura testis est, iam ore omnium Gentium pervagata.
Vana etiam signa humana praesumptione inducta.
22. 34. Neque enim ad rem pertinet, quod dicunt ipsum momentum minimum atque angustissimum temporis, quod geminorum partum disterminat, multum valere in rerum natura atque caelestium corporum rapidissima velocitate. Etsi enim concedam ut plurimum valeat, tamen in constellationibus a mathematico inveniri non potest, quibus inspectis se fata dicere profitetur. Quod ergo in constellationibus non invenit, quas necesse est unas inspiciat, sive de Iacob sive de eius fratre consulatur; quid ei prodest si distat in caelo quod temere securus infamat, et non distat in tabula quam frustra sollicitus intuetur? Quare istae quoque opiniones quibusdam rerum signis humana praesumptione institutis ad eadem illa quasi quaedam cum daemonibus pacta et conventa referendae sunt.
Saepe daemon hominem per hominem fallit.
23. 35. Hinc enim fit ut occulto quodam iudicio divino, cupidi malarum rerum homines tradantur illudendi et decipiendi pro meritis voluntatum suarum, illudentibus eos atque decipientibus praevaricatoribus angelis, quibus ista mundi pars infima, secundum pulcherrimum ordinem rerum, divinae providentiae lege subiecta est. Quibus illusionibus et deceptionibus evenit, ut istis superstitiosis et perniciosis divinationum generibus multa praeterita et futura dicantur, nec aliter accidant quam dicuntur, multaque observantibus secundum observationes suas eveniant, quibus inplicati curiosiores fiant et sese magis magisque inserant multiplicibus laqueis perniciosissimi erroris. Hoc genus fornicationis animae salubriter divina Scriptura non tacuit, neque ab ea sic deterruit animam, ut propterea talia negaret esse sectanda quia falsa dicuntur a professoribus eorum, sed etiam: Si dixerint vobis, inquit, et ita evenerit, ne credatis eis 45. Non enim quia imago Samuelis mortui Saul regi vera praenuntiavit 46, propterea talia sacrilegia, quibus imago illa praesentata est, minus exsecranda sunt, aut quia in Actibus Apostolorum ventriloqua femina verum testimonium perhibuit Apostolis Domini, ideo Paulus apostolus pepercit illi spiritui, ac non potius feminam illius daemonii correptione atque exclusione mundavit 47.
Pestifera hominum et daemonum societas a Deo toleratur.
23. 36. Omnes igitur artes huiusmodi vel nugatoriae vel noxiae superstitionis, ex quadam pestifera societate hominum et daemonum, quasi pacta infidelis et dolosae amicitiae constituta, penitus sunt repudianda et fugienda Christiano: Non quod idolum sit aliquid, ait Apostolus, sed quia quae immolant, daemoniis immolant et non Deo; nolo autem vos socios daemoniorum fieri 48. Quod autem de idolis et de immolationibus, quae honori eorum exhibentur, dixit Apostolus, hoc de omnibus imaginariis signis sentiendum est, quae vel ad cultum idolorum vel ad creaturam eiusque partes tamquam Deum colendas trahunt vel ad remediorum aliarumque observationum curam pertinent. Quae non sunt divinitus ad dilectionem Dei et proximi tamquam publice constituta, sed per privatas appetitiones rerum temporalium corda dissipant miserorum. In omnibus ergo istis doctrinis societas daemonum formidanda atque vitanda est, qui nihil cum principe suo diabolo nisi reditum nostrum claudere atque obserare conantur. Sicut autem de stellis, quas condidit et ordinavit Deus, humanae et deceptoriae coniecturae ab hominibus institutae sunt; sic etiam de quibusque nascentibus vel quoquo modo divinae providentiae administratione exsistentibus rebus multi multa humanis suspicionibus quasi regulariter coniectata litteris mandaverunt, si forte insolite acciderint, tamquam si mula pariat aut fulmine aliquid percutiatur.
Curiositas et sollicitudo radices plurium superstitionum.
24. 37. Quae omnia tantum valent quantum praesumptione animorum quasi communi quadam lingua cum daemonibus foederata sunt. Quae tamen plena sunt omnia pestiferae curiositatis, cruciantis sollicitudinis, mortiferae servitutis. Non enim quia valebant animadversa sunt, sed animadvertendo atque signando factum est ut valerent. Et ideo diversis diverse proveniunt secundum cogitationes et praesumptiones suas. Illi enim spiritus qui decipere volunt talia procurant cuique, qualibus eum irretitum per suspiciones et consensiones eius vident. Sicut enim, verbi gratia, una figura litterae X, quae decussatim notatur, aliud apud Graecos, aliud apud Latinos valet, non natura, sed placito et consensione significandi; et ideo qui utramque linguam novit, si homini Graeco velit aliquid significare scribendo, non in ea significatione ponit hanc litteram in qua eam ponit cum homini scribit Latino, et Beta uno eodemque sono apud Graecos litterae, apud Latinos oleris nomen est, et cum dico: Lege, in his duabus syllabis aliud Graecus, aliud Latinus intellegit; sicut ergo hae omnes significationes pro suae cuiusque societatis consensione animos movent, et quia diversa consensio est, diverse movent; nec ideo consenserunt in eas homines, quia iam valebant ad significationem, sed ideo valent quia consenserunt in eas; sic etiam illa signa, quibus perniciosa daemonum societas comparatur, pro cuiusque observationibus valent. Quod manifestissime ostendit ritus augurum, qui et antequam observent et posteaquam observata signa tenuerint, id agunt ne videant volatus aut audiant voces avium, quia nulla ista signa sunt, nisi consensus observantis accedat.
In institutis humanis non superstitiosis quaedam superflua...
25. 38. Quibus amputatis atque eradicatis ab animo Christiano deinceps videndae sunt institutiones hominum non superstitiosae, id est, non cum daemonibus sed cum ipsis hominibus institutae. Namque omnia quae ideo valent inter homines, quia placuit inter eos ut valeant, instituta hominum sunt; quorum partim superflua luxuriosaque instituta sunt, partim commoda et necessaria. Illa enim signa quae saltando faciunt histriones, si natura, non instituto et consensione hominum valerent, non primis temporibus saltante pantomimo praeco praenuntiaret populo Carthaginis quid saltator vellet intellegi. Quod adhuc multi meminerunt senes, quorum relatu haec solemus audire. Quod ideo credendum est, quia nunc quoque si quis theatrum talium nugarum imperitus intraverit, nisi ei dicatur ab altero quid illi motus significent, frustra totus intentus est. Appetunt tamen omnes quandam similitudinem in significando, ut ipsa signa, in quantum possunt, rebus quae significantur similia sint. Sed quia multis modis simile aliquid alicui potest esse, non constant talia signa inter homines nisi consensus accedat.
...quaedam vero utilia, immo necessaria.
25. 39. In picturis vero et statuis ceterisque huiusmodi simulatis operibus, maxime peritorum artificum, nemo errat cum similia viderit, ut agnoscat quibus sint rebus similia. Et hoc totum genus inter superflua hominum instituta numerandum est, nisi cum interest quid eorum qua de causa et ubi et quando et cuius auctoritate fiat. Millia denique fictarum fabularum et falsitatum, quarum mendaciis homines delectantur, humana instituta sunt. Et nulla magis hominum propria, quae a seipsis habent, existimanda sunt quam quaeque falsa atque mendacia. Commoda vero et necessaria hominum cum hominibus instituta sunt, quaecumque in habitu et cultu corporis ad sexus vel honores discernendos differentia placuit, et innumerabilia genera significationum sine quibus humana societas aut non omnino aut minus commode geritur; quaeque in ponderibus atque mensuris, et nummorum impressionibus vel aestimationibus, sua cuique civitati et populo sunt propria, et cetera huiusmodi, quae nisi hominum instituta essent, non per diversos populos varia essent, nec in ipsis singulis populis pro arbitrio suorum principum mutarentur.
Sapiens christianus distinguendi inter humana instituta capax.
25. 40. Sed haec tota pars humanorum institutorum, quae ad usum vitae necessarium proficiunt, nequaquam est fugienda Christiano, immo etiam quantum satis est intuenda memoriaque retinenda.
26. 40. Adumbrata enim quaedam et naturalibus utcumque similia hominum instituta sunt. Quorum ea quae ad societatem, ut dictum est, daemonum pertinent, penitus repudianda sunt et detestanda; ea vero quae homines cum hominibus habent, assumenda, in quantum non sunt luxuriosa atque superflua, et maxime litterarum figurae sine quibus legere non possumus, linguarumque varietas quantum satis est, de qua superius disputavimus. Ex eo genere sunt etiam notae, quas qui didicerunt proprie iam notarii appellantur. Utilia sunt ista nec discuntur illicite nec superstitione implicant nec luxu enervant, si tantum occupent, ut maioribus rebus, ad quas adipiscendas servire debent, non sint impedimento.
Institutionum humanarum tractatio continuatur.
27. 41. Iam vero illa quae non instituendo, sed aut transacta temporibus aut divinitus instituta, investigando homines prodiderunt, ubicumque discantur, non sunt hominum instituta existimanda. Quorum alia sunt ad sensum corporis, alia vero ad rationem animi pertinentia. Sed illa quae sensu corporis attinguntur, vel narrata credimus vel demonstrata sentimus vel experta conicimus.
De historiae utilitate.
28. 42. Quidquid igitur de ordine temporum transactorum indicat ea quae appellatur historia, plurimum nos adiuvat ad Libros sanctos intellegendos, etiamsi praeter Ecclesiam puerili eruditione discatur. Nam et per Olympiadas et per Consulum nomina multa saepe quaeruntur a nobis. Et ignorantia consulatus quo natus est Dominus et quo passus est, nonnullos coegit errare, ut putarent quadraginta sex annorum aetate passum esse Dominum, quia per tot annos aedificatum templum esse dictum est a Iudaeis 49, quod imaginem Dominici corporis habebat. Et annorum quidem fere triginta baptizatum esse retinemus auctoritate evangelica 50; sed postea quot annos in hac vita egerit, quamquam textu ipso actionum eius animadverti possit, tamen ne aliunde caligo dubitationis oriatur, de historia Gentium collata cum Evangelio, liquidius certiusque colligitur. Tunc enim videbitur non frustra esse dictum quod quadraginta sex annis templum aedificatum sit, ut cum referri iste numerus ad aetatem Domini non potuerit, ad secretiorem instructionem humani corporis referatur, quo indui propter nos non dedignatus est unicus Dei Filius, per quem facta sunt omnia 51.
Historia validum adiumentum ad difficultates solvendas.
28. 43. De utilitate autem historiae, ut omittam Graecos, quantam noster Ambrosius quaestionem solvit, calumniantibus Platonis lectoribus et dilectoribus, qui dicere ausi sunt omnes Domini nostri Iesu Christi sententias, quas mirari et praedicare coguntur, de Platonis libris eum didicisse, quoniam longe ante humanum adventum Domini Platonem fuisse negari non potest. Nonne memoratus episcopus, considerata historia Gentium, cum reperisset Platonem Hieremiae temporibus profectum fuisse in Aegyptum, ubi Propheta ille tunc erat, probabilius esse ostendit quod Plato potius nostris Litteris per Hieremiam fuerit imbutus, ut illa posset docere vel scribere quae iure laudantur? Ante Litteras enim gentis Hebraeorum, in qua unius Dei cultus eminuit, ex qua secundum carnem venit Dominus noster 52, ne ipse quidem Pythagoras fuit, a cuius posteris Platonem theologiam didicisse isti asserunt. Ita consideratis temporibus fit multo credibilius istos potius de Litteris nostris habuisse quaecumque bona et vera dixerunt, quam de Platonis Dominum Iesum Christum, quod dementissimum est credere.
Magna distantia historiam inter et paganorum inventa.
28. 44. Narratione autem historica cum praeterita etiam hominum instituta narrantur, non inter humana instituta ipsa historia numeranda est, quia iam quae transierunt nec infecta fieri possunt, in ordine temporum habenda sunt, quorum est conditor et administrator Deus. Aliud est enim facta narrare, aliud docere facienda. Historia facta narrat fideliter atque utiliter, libri autem aruspicum et quaeque similes litterae facienda vel observanda intendunt docere, monitoris audacia, non indicis fide.
Ad Scripturarum intellegentiam conducit animalium, herbarum aliarumque rerum cognitio.
29. 45. Est etiam narratio demonstrationi similis, qua non praeterita, sed praesentia indicantur ignaris. In quo genere sunt quaecumque de locorum situ naturisque animalium, lignorum, herbarum, lapidum aliorumve corporum scripta sunt. De quo genere superius egimus eamque cognitionem valere ad aenigmata Scripturarum solvenda docuimus, non ut pro quibusdam signis adhibeantur, tamquam ad remedia vel machinamenta superstitionis alicuius; nam et illud genus iam distinctum ab hoc licito et libero separavimus. Aliud est enim dicere: Tritam istam herbam si biberis, venter non dolebit, et aliud est dicere: Istam herbam collo si suspenderis, venter non dolebit. Ibi enim probatur contemperatio salubris, hic significatio superstitiosa damnatur. Quamquam ubi praecantationes et invocationes et characteres non sunt, plerumque dubium est utrum res quae alligatur aut quoquo modo adiungitur sanando corpori, vi naturae valeat, quod libere adhibendum est, an significativa quadam obligatione proveniat. Quod tanto prudentius oportet cavere Christianum, quanto efficacius prodesse videbitur. Sed ubi latet qua causa quid valeat, quo animo quisque utatur interest, dumtaxat in sanandis vel temperandis corporibus sive in medicina sive in agricultura.
De sideribus observandis.
29. 46. Siderum autem cognoscendorum non narratio, sed demonstratio est, quorum perpauca Scriptura commemorat. Sicut autem plurimis notus est lunae cursus, qui etiam ad passionem Domini anniversarie celebrandam sollemniter adhibetur, sic paucissimis ceterorum quoque siderum vel ortus vel occasus vel alia quaelibet momenta sine ullo sunt errore notissima. Quae per se ipsa cognitio, quamquam superstitione non alliget, non multum tamen ac prope nihil adiuvat tractationem divinarum Scripturarum et infructuosa intentione plus impedit; et quia familiaris est perniciosissimo errori fatua fata cantantium, commodius honestiusque contemnitur. Habet autem praeter demonstrationem praesentium etiam praeteritorum narrationi simile aliquid, quod a praesenti positione motuque siderum, et in praeterita eorum vestigia regulariter licet recurrere. Habet etiam futurorum regulares coniecturas, non suspiciosas et ominosas, sed ratas et certas; non ut ex eis aliquid trahere in nostra facta et eventa temptemus, qualia genethliacorum deliramenta sunt, sed quantum ad ipsa pertinet sidera. Nam sicut is qui computat lunam, cum hodie inspexerit quota sit, et ante quotlibet annos quota fuerit et post quotlibet annos quota futura sit potest dicere; sic de unoquoque siderum, qui ea perite computant, respondere consueverunt. De qua tota cognitione, quantum ad usum eius attinet, quid mihi videretur aperui.
Quid eodem conferant artes mechanicae.
30. 47. Artium etiam ceterarum, quibus aliquid fabricatur, vel quod remaneat post operationem artificis ab illo effectum, sicut domus et scamnum et vas aliquod atque alia huiuscemodi, vel quae ministerium quoddam exhibent operanti Deo, sicut medicina et agricultura et gubernatio, vel quarum omnis effectus est actio, sicut saltationum et cursionum et luctaminum; harum ergo cunctarum artium de praeteritis experimenta faciunt etiam futura conici. Nam nullus earum artifex membra movet in operando, nisi praeteritorum memoriam cum futurorum exspectatione contexat. Harum autem cognitio tenuiter in ipsa humana vita cursimque usurpanda est, non ad operandum, nisi forte officium aliquod cogat, de quo nunc non agimus, sed ad iudicandum, ne omnino nesciamus quid Scriptura velit insinuare, cum de his artibus aliquas figuratas locutiones inserit.
De arte dialectica eiusque utilitate et periculis.
31. 48. Restant ea quae non ad corporis sensus, sed ad rationem animi pertinent, ubi disciplina regnat disputationis et numeri. Sed disputationis disciplina ad omnia genera quaestionum quae in Litteris sanctis sunt penetranda et dissolvenda, plurimum valet. Tantum ibi cavenda est libido rixandi et puerilis quaedam ostentatio decipiendi adversarium. Sunt enim multa quae appellantur sophismata, falsae conclusiones rationum et plerumque ita veras imitantes, ut non solum tardos, sed ingeniosos etiam minus diligenter attentos decipiant. Proposuit enim quidam, dicens ei cum quo loquebatur: Quod ego sum, tu non es. At ille consensit. Verum enim erat ex parte, vel eo ipso quod iste insidiosus, ille simplex erat. Tum iste addidit: Ego autem homo sum. Hoc quoque cum ab illo accepisset, conclusit dicens: Tu igitur non es homo. Quod genus captiosarum conclusionum Scriptura, quantum existimo, detestatur illo loco, ubi dictum est: Qui sophistice loquitur odibilis est 53. Quamquam etiam sermo non captiosus, sed tamen abundantius quam gravitatem decet, verborum ornamenta consectans, sophisticus dicitur.
Prudentia coram dialectico necessaria.
31. 49. Sunt etiam verae connexiones ratiocinationis falsas habentes sententias, quae consequuntur errorem illius cum quo agitur. Quae tamen ad hoc inferuntur a bono et docto homine, ut in his erubescens ille cuius errorem consequuntur, eumdem relinquat errorem; quia si in eodem manere voluerit, necesse est etiam illa quae damnat tenere cogatur. Non enim vera inferebat Apostolus cum diceret: Neque Christus resurrexit 54, et illa alia: Inanis est praedicatio nostra, inanis est et fides vestra 55; et deinceps alia quae omnino falsa sunt, quia et Christus resurrexit, et non erat inanis praedicatio eorum qui hoc annuntiabant, nec fides eorum qui hoc crediderant. Sed ista falsa verissime connectebantur illi sententiae qua dicebatur non esse resurrectionem mortuorum. Istis autem falsis repudiatis, quoniam vera erant si mortui non resurgunt, consequens erit resurrectio mortuorum. Cum ergo sint verae connexiones, non solum verarum, sed etiam falsarum sententiarum, facile est veritatem connexionum etiam in scholis illis discere, quae praeter Ecclesiam sunt. Sententiarum autem veritas in sanctis Libris ecclesiasticis vestiganda est.
Veritas connexionum non ab hominibus instituta est, sed tantum observata.
32. 50. Ipsa tamen veritas connexionum non instituta, sed animadversa est ab hominibus et notata, ut eam possint vel discere vel docere. Nam est in rerum ratione perpetua et divinitus instituta. Sicut enim qui narrat ordinem temporum, non eum ipse componit, et locorum situs aut naturas animalium vel stirpium vel lapidum qui ostendit non res ostendit ab hominibus institutas; et ille qui demonstrat sidera eorumque motus, non a se vel ab homine aliquo rem institutam demonstrat; sic etiam qui dicit: Cum falsum est quod consequitur, necesse est ut falsum sit quod praecedit, verissime dicit neque ipse facit ut ita sit, sed tantum ita esse demonstrat. Ex hac regula illud est quod de apostolo Paulo commemoravimus; praecedit enim non esse resurrectionem mortuorum, quod dicebant illi quorum errorem destruere volebat Apostolus. Porro illam sententiam praecedentem, qua dicebant non esse resurrectionem mortuorum, necessario sequitur: Neque Christus resurrexit 56. Hoc autem quod sequitur falsum est; Christus enim resurrexit: falsum est ergo et quod praecedit. Praecedit autem non esse resurrectionem mortuorum; est igitur resurrectio mortuorum. Quod totum breviter ita dicitur: Si non est resurrectio mortuorum, neque Christus resurrexit; Christus autem resurrexit, est igitur resurrectio mortuorum. Hoc ergo, ut consequenti ablato auferatur etiam necessario quod praecedit, non instituerunt homines, sed ostenderunt. Et haec regula pertinet ad veritatem connexionum, non ad veritatem sententiarum.
In falsis sententiis conclusiones verae esse possunt, et in veris falsae.
33. 51. Sed in hoc loco de resurrectione cum ageretur, et regula connexionis vera est, et ipsa in conclusione sententia. In falsis autem sententiis connexionis veritas est isto modo: faciamus aliquem concessisse: Si animal est cochlea, vocem habet. Hoc concesso, cum probatum fuerit vocem cochleam non habere, quoniam consequenti ablato illud quod praecedit aufertur, concluditur non esse animal cochleam. Quae sententia falsa est, sed ex concesso falso vera conclusionis connexio. Veritas itaque sententiae per se ipsam valet, veritas autem connexionis ex eius cum quo agitur, opinione vel concessione consistit. Ideo autem, ut supra diximus, infertur vera connexione quod falsum est, ut eum cuius errorem corrigere volumus, paeniteat sensisse praecedentia, quorum consequentia videt esse respuenda. Iam hinc intellegere facile est, sicut in falsis sententiis veras, sic in veris sententiis falsas conclusiones esse posse. Fac enim aliquem proposuisse: Si iustus est ille, bonus est, et esse concessum; deinde assumpsisse: Non est autem iustus; quo item concesso, intulisse conclusionem: Non est igitur bonus. Quae tametsi vera sint omnia, non est tamen vera regula conclusionis. Non enim sicut ablato consequenti aufertur necessario quod praecedit, ita etiam ablato praecedenti aufertur necessario quod consequitur. Quia verum est cum dicimus: Si orator est, homo est, ex qua propositione si assumamus: Non est autem orator, non erit consequens cum intuleris: Non est igitur homo.
Aliud est nosse leges conclusionum, aliud veritatem sententiarum.
34. 52. Quapropter aliud est nosse regulas connexionum, aliud sententiarum veritatem. In illis discitur quid sit consequens, quid non consequens, quid repugnans. Consequens est: Si orator est, homo est; inconsequens: Si homo est, orator est, repugnans: Si homo est, quadrupes est. Hic ergo de ipsa connexione iudicatur. In veritate autem sententiarum ipsae per se sententiae, non earum connexio consideranda est. Sed veris certisque sententiis, cum incertae vera connexione iunguntur, etiam ipsae certae fiant necesse est. Quidam autem sic se iactant, cum veritatem connexionum didicerint, quasi sententiarum ipsa sit veritas. Et rursus quidam plerumque retinentes veram sententiam male se contemnunt quia leges conclusionis ignorant; cum melior sit qui novit esse resurrectionem mortuorum quam ille qui novit consequens esse ut, si resurrectio mortuorum non est, neque Christus resurrexit 57.
Scientia definiendi et dividendi per se non est falsa.
35. 53. Item scientia definiendi, dividendi atque partiendi, quamquam etiam rebus falsis plerumque adhibeatur, ipsa tamen falsa non est neque ab hominibus instituta, sed in rerum ratione comperta. Non enim quia et fabulis suis eam poetae et opinionibus erroris sui vel falsi philosophi vel etiam heretici, hoc est, falsi Christiani adhibere consueverunt, propter ea falsum est neque in definiendo neque in dividendo aut partiendo, aliquid complectendum esse quod ad rem ipsam non pertinet, aut aliquid quod pertinet praetereundum. Hoc verum est, etiamsi ea quae definiuntur aut distribuuntur vera non sint. Nam et ipsum falsum definitur, cum dicimus falsum esse significationem rei non ita se habentis ut significatur, sive alio aliquo modo; quae definitio vera est, quamvis falsum verum esse non possit. Possumus etiam dividere, dicentes duo esse genera falsi: unum eorum quae omnino esse non possunt, alterum eorum quae non sunt, quamvis esse possint. Nam qui dicit septem et tria undecim esse, id dicit quod omnino esse non potest; qui autem dicit Kalendis, verbi gratia, Ianuariis pluisse, tametsi factum non sit, id tamen dicit quod fieri potuerit. Definitio ergo et divisio falsorum potest esse verissima, quamvis falsa ipsa utique vera non sint.
De disputatione altioris gradus quae eloquentia dicitur.
36. 54. Sunt etiam quaedam praecepta uberioris disputationis quae iam eloquentia nominatur, quae nihilominus vera sunt, quamvis eis possint etiam falsa persuaderi; sed quia et vera possunt, non est facultas ipsa culpabilis, sed ea male utentium perversitas. Nam neque hoc ab hominibus institutum est, ut caritatis expressio conciliet auditorem, aut ut facile quod intendit insinuet brevis et aperta narratio, et varietas eius sine fastidio teneat intentos, et ceterae huiusmodi observationes, quae sive in falsis sive in veris causis verae sunt tamen, in quantum vel sciri vel credi aliquid faciunt, aut ad expetendum fugiendumve animos movent, et inventae potius quod ita se habeant, quam ut ita se haberent institutae.
De arte rhetorica et dialectica.
37. 55. Sed haec pars cum discitur, magis ut proferamus ea quae intellecta sunt, quam ut intellegamus, adhibenda est. Illa vero conclusionum et definitionum et distributionum plurimum intellectorem adiuvat: tantum absit error, quo videntur sibi homines ipsam beatae vitae veritatem didicisse cum ista didicerint. Quamquam plerumque accidat ut facilius homines res eas assequantur propter quas assequendas ista discuntur, quam talium praeceptorum nodosissimas et spinosissimas disciplinas. Tamquam si quispiam dare volens praecepta ambulandi, moneat non esse levandum posteriorem pedem, nisi cum posueris priorem, deinde minutatim quemadmodum articulorum et poplitum cardines oporteat movere, describat. Vera enim dicit, nec aliter ambulari potest; sed facilius homines haec faciendo ambulant quam animadvertunt cum faciunt, aut intellegunt cum audiunt. Qui autem ambulare non possunt, multo minus ea curant, quae nec experiendo possunt attendere. Ita plerumque citius ingeniosus videt non esse ratam conclusionem quam praecepta eius capit, tardus autem non eam videt, sed multo minus quod de illa praecipitur. Magisque in his omnibus ipsa spectacula veritatis saepe delectant, quam ex eis in disputando aut iudicando adiuvamur, nisi forte quod exercitatiora reddunt ingenia, si etiam maligniora aut inflatiora non reddant, hoc est, ut aut decipere verisimili sermone atque interrogationibus ament, aut aliquid magnum, quo se bonis atque innocentibus anteponant, se assecutos putent qui ista didicerint.
De numerorum scientia.
38. 56. Iam vero numeri disciplina cuilibet tardissimo clarum est quod non sit ab hominibus instituta, sed potius indagata et inventa. Non enim sicut primam syllabam Italiae, quam brevem pronuntiaverunt veteres, voluit Vergilius 58 et longa facta est, ita quisquam potest efficere cum voluerit ut ter terna aut non sint novem aut non possint efficere quadratam figuram, aut non ad ternarium numerum tripla sint, ad senarium sescupla, ad nullum dupla, quia intellegibiles numeri semissem non habent 59. Sive ergo in se ipsis considerentur sive ad figurarum aut ad sonorum aliarumve motionum leges numeri adhibeantur, incommutabiles regulas habent, neque ullo modo ab hominibus institutas, sed ingeniosorum sagacitate compertas.
Non omnibus datum est creaturas transcendere.
38. 57. Quae tamen omnia quisquis ita dilexerit ut iactare se inter imperitos velit, et non potius quaerere unde sint vera quae tantummodo vera esse persenserit, et unde quaedam non solum vera, sed etiam incommutabilia, quae incommutabilia esse comprehenderit, ac sic a specie corporum usque ad humanam mentem perveniens, cum et ipsam mutabilem invenerit, quod nunc docta, nunc indocta sit, constituta tamen inter incommutabilem supra se veritatem, et mutabilia infra se cetera, ad unius Dei laudem atque dilectionem cuncta convertere a quo cuncta esse cognoscit, doctus videri potest, esse autem sapiens nullo modo.
Adolescentibus praecepta salutis praeprimis impertienda.
39. 58. Quamobrem videtur mihi studiosis et ingeniosis adulescentibus et timentibus Deum beatamque vitam quaerentibus, salubriter praecipi ut nullas doctrinas quae praeter Ecclesiam Christi exercentur, tamquam ad beatam vitam capessendam secure sequi audeant, sed eas sobrie diligenterque diiudicent; et si quas invenerint ab hominibus institutas, varias propter diversam voluntatem instituentium et ignotas propter suspiciones errantium, maxime si habent etiam cum daemonibus initam societatem per quarumdam significationum quasi quaedam pacta atque conventa, repudient penitus et detestentur; alienent etiam studium a superfluis et luxuriosis hominum institutis. Illa vero instituta hominum, quae ad societatem conviventium valent, pro ipsa huius vitae necessitate non negligant. In ceteris autem doctrinis, quae apud Gentes inveniuntur, praeter historiam rerum vel praeteriti temporis vel praesentis ad sensus corporis pertinentium, quibus etiam utilium artium corporalium experimenta et coniecturae annumerantur, et praeter rationem disputationis et numeri, nihil utile esse arbitror. In quibus omnibus tenendum est:
Ne quid nimis! 60,
et maxime in his quae ad corporis sensus pertinentia volvuntur temporibus et continentur locis.
De adminiculis subsidiariis ad Scripturam apprehendendam.
39. 59. Sicut autem quidam de verbis omnibus et nominibus hebraeis et syris et aegyptiis, vel si qua alia lingua in Scripturis sanctis inveniri potest, quae in eis sine interpretatione sunt posita, fecerunt ut ea separatim interpretarentur, et quod Eusebius fecit de temporum historia propter divinorum Librorum quaestiones, quae usum eius flagitant, quod ergo hi fecerunt de his rebus, ut non sit necesse Christiano in multis propter pauca laborare; sic video posse fieri, si quem eorum qui possunt, benignam sane operam fraternae utilitati delectet impendere, ut quoscumque terrarum locos quaeve animalia vel herbas atque arbores sive lapides vel metalla incognita speciesque quaslibet Scriptura commemorat, ea generatim digerens, sola exposita litteris mandet. Potest etiam de numeris fieri ut eorum tantummodo numerorum exposita ratio conscribatur quos divina Scriptura meminit. Quorum aliqua aut omnia iam forte facta sunt, sicut multa quae a bonis doctisque Christianis elaborata et conscripta non arbitrabamur, invenimus; sed sive propter turbas neglegentium sive propter invidorum occultationes latent. Quod utrum de ratione disputandi fieri possit ignoro. Et videtur mihi non posse, quia per totum textum Scripturarum colligata est nervorum vice; et ideo magis ad ambigua solvenda et explicanda, de quibus post loquemur, legentes adiuvat, quam ad incognita signa cognoscenda, de quibus nunc agimus.
Ab ethnicis si quid recte dictum, in nostrum usum est convertendum.
40. 60. Philosophi autem qui vocantur, si qua forte vera et fidei nostrae accomodata dixerunt, maxime Platonici, non solum formidanda non sunt, sed ab eis etiam tamquam ab iniustis possessoribus in usum nostrum vindicanda. Sicut enim Aegyptii non tantum idola habebant et onera gravia, quae populus Israel detestaretur et fugeret, sed etiam vasa atque ornamenta de auro et de argento et vestem, quae ille populus exiens de Aegypto sibi potius tamquam ad usum meliorem clanculo vindicavit, non auctoritate propria, sed praecepto Dei, ipsis Aegyptiis nescienter commodantibus ea quibus non bene utebantur 61; sic doctrinae omnes Gentilium non solum simulata et superstitiosa figmenta gravesque sarcinas supervacanei laboris habent, quae unusquisque nostrum, duce Christo, de societate Gentilium exiens, debet abominari atque devitare, sed etiam liberales disciplinas usui veritatis aptiores et quaedam morum praecepta utilissima continent, deque ipso uno Deo colendo nonnulla vera inveniuntur apud eos. Quod eorum tamquam aurum et argentum quod non ipsi instituerunt, sed de quibusdam quasi metallis divinae providentiae, quae ubique infusa est, eruerunt, et quo perverse atque iniuriose ad obsequia daemonum abutuntur, cum ab eorum misera societate sese animo separat, debet ab eis auferre Christianus ad usum iustum praedicandi Evangelii. Vestem quoque illorum, id est, hominum quidem instituta, sed tamen accomodata humanae societati qua in hac vita carere non possumus, accipere atque habere licuerit in usum convertenda Christianum.
Doctores christiani paganorum scientia callebant.
40. 61. Nam quid aliud fecerunt multi boni fideles nostri? Nonne aspicimus quanto auro et argento et veste suffarcinatus exierit de Aegypto Cyprianus et doctor suavissimus et martyr beatissimus? Quanto Lactantius? Quanto Victorinus, Optatus, Hilarius, ut de vivis taceam? Quanto innumerabiles Graeci? Quod prior ipse fidelissimus Dei famulus Moyses fecerat, de quo scriptum est quod eruditus fuerit omni sapientia Aegyptiorum 62. Quibus omnibus viris superstitiosa Gentium consuetudo, et maxime illis temporibus cum Christi recutiens iugum Christianos persequebatur, disciplinas quas utiles habebat numquam commodaret si eas in usum colendi unius Dei, quo vanus idolorum cultus excinderetur, conversum iri suspicarentur. Sed dederunt aurum et argentum et vestem suam exeunti de Aegypto populo Dei, nescientes quemadmodum illa quae dabant, in Christi obsequium redderentur. Illud enim in Exodo factum, sine dubio figuratum est, ut hoc praesignaret. Quod sine praeiudicio alterius aut paris aut melioris intellegentiae dixerim.
Studium Scripturae sacrae, qualem animam requirat. De hyssopi proprietatibus.
41. 62. Sed hoc modo instructus divinarum Scripturarum studiosus, cum ad eas perscrutandas accedere coeperit, illud apostolicum cogitare non cesset: Scientia inflat, caritas aedi ficat 63. Ita enim sentit, quamvis de Aegypto dives exeat, tamen nisi Pascha egerit, salvum se esse non posse. Pascha autem nostrum immolatus est Christus 64, nihilque magis immolatio Christi nos docet quam illud quod ipse clamat, tamquam ad eos quos in Aegypto sub Pharaone videt laborare: Venite ad me, qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam. Tollite iugum meum super vos et discite a me, quia mitis sum et humilis corde; et invenietis requiem animis vestris. Iugum enim meum lene est et sarcina mea levis est 65. Quibus, nisi mitibus et humilibus corde, quos non inflat scientia, sed caritas aedificat? Meminerint ergo eorum qui Pascha illo tempore per umbrarum imaginaria celebrabant, cum signari postes sanguine agni iuberentur, hyssopo fuisse signatos 66. Herba haec humilis et mitis est, et nihil fortius et penetrabilius eius radicibus, ut in caritate radicati et fundati possimus comprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo et altitudo et profundum 67, id est, Crucem Domini. Cuius latitudo dicitur in transverso ligno, quo extenduntur manus; longitudo, a terra usque ad ipsam latitudinem, quo a manibus et infra totum corpus affigitur; altitudo, a latitudine sursum usque ad summum, quo adhaeret caput; profundum vero, quod terrae infixum absconditur. Quo signo crucis omnis actio christiana describitur: bene operari in Christo et ei perseveranter inhaerere, sperare caelestia, sacramenta non profanare. Per hanc actionem purgati valebimus cognoscere etiam supereminentem scientiae caritatem Christi 68, qua aequalis est Patri, per quem facta sunt omnia 69, ut impleamur in omnem plenitudinem Dei. Est etiam in hyssopo vis purgatoria, ne inflante scientia de divitiis ab Aegypto ablatis, superbe aliquid pulmo tumidus anhelet: Asperges me, inquit, hyssopo et mundabor, lavabis me et super nivem dealbabor. Auditui meo dabis exsultationem et laetitiam 70 Deinde consequenter annectit ut ostendat purgationem a superbia significari hyssopo: Exsultabunt ossa humiliata 71.
Sacrae Scripturae cum profana scientia comparatio.
42. 63. Quantum autem minor est auri, argenti vestisque copia, quam de Aegypto secum ille populus abs tulit, in comparatione divitiarum quas postea Hierosolymae consecutus est, quae maxime in Salomone rege ostenduntur 72, tanta fit cuncta scientia quae quidem est utilis, collecta de libris Gentium, si divinarum Scripturarum scientiae comparetur. Nam quidquid homo extra didicerit, si noxium est ibi damnatur, si utile est, ibi invenitur. Et cum ibi quisque invenerit omnia quae utiliter alibi didicit, multo abundantius ibi inveniet ea quae nusquam omnino alibi, sed in illarum tantummodo Scripturarum mirabili altitudine et mirabili humilitate discuntur. Hac igitur instructione praeditum cum signa incognita lectorem non impedierint, mitem et humilem corde, subiugatum leniter Christo et oneratum sarcina levi, fundatum et radicatum et aedificatum in caritate quem scientia inflare non possit, accedat ad ambigua signa in Scripturis consideranda et discutienda, de quibus iam tertio volumine dicere aggrediar, quod Dominus donare dignabitur.
LIBER TERTIUS
In hunc librum introductio.
1. 1. Homo timens Deum, voluntatem eius in Scripturis sanctis diligenter inquirit. Et ne amet certamina, pietate mansuetus; praemunitus etiam scientia linguarum, ne in verbis locutionibusque ignotis haereat, praemunitus etiam cognitione quarumdam rerum necessariarum, ne vim naturamve earum quae propter similitudinem adhibentur, ignoret; adiuvante etiam codicum veritate, quam sollers emendationis diligentia procuravit; veniat ita instructus ad ambigua Scripturarum discutienda atque solvenda. Ut autem signis ambiguis non decipiatur, quantum per nos instrui potest; fieri autem potest ut istas vias, quas ostendere volumus, tamquam pueriles vel magnitudine ingenii, vel maioris illuminationis claritate derideat; sed tamen, ut coeperam dicere, quantum per nos instrui potest, qui eo loco animi est ut per nos instrui valeat, sciat ambiguitatem Scripturae aut in verbis propriis esse aut in translatis, quae genera in secundo libro demonstravimus.
Ambiguitas ex verborum distinctione tollenda.
2. 2. Sed cum verba propria faciunt ambiguam Scripturam, primo videndum est ne male distinxerimus, aut pronuntiaverimus. Cum ergo adhibita intentio incertum esse perviderit quomodo distinguendum aut quomodo pronuntiandum sit, consulat regulam fidei, quam de Scripturarum planioribus locis et Ecclesiae auctoritate percepit; de qua satis egimus cum de rebus in libro primo loqueremur. Quod si ambae vel etiam omnes, si plures fuerint partes, ambiguitatis secundum fidem sonuerint, textus ipse sermonis a praecedentibus et consequentibus partibus, quae ambiguitatem illam in medio posuerunt, restat consulendus, ut videamus cuinam sententiae, de pluribus quae se ostendunt, ferat suffragium eamque sibi contexi patiatur.
Exempla illustrantia rite distinguendi doctrinam.
2. 3. Iam nunc exempla considera. Illa haeretica distinctio: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat, ut alius sit sensus: Verbum hoc erat in principio apud Deum, non vult Deum Verbum confiteri. Sed hoc regula fidei refellendum est qua nobis de Trinitatis aequalitate praescribitur ut dicamus: Et Deus erat Verbum, deinde subiungamus: Hoc erat in principio apud Deum 1.
Item alia exempla.
2. 4. Illa vero distinctionis ambiguitas neutra parte resistit fidei et ideo textu ipso sermonis diiudicanda est, ubi ait Apostolus: Et quid eligam ignoro. Conpellor autem ex duobus: concupiscentiam habens dissolvi et esse cum Christo; multo enim magis optimum: manere in carne necessarium propter vos 2. Incertum est enim utrum: Ex duobus concupiscentiam habens, an: Conpellor autem ex duobus, ut illud adiungatur, Concupiscentiam habens dissolvi et esse cum Christo. Sed quoniam ita sequitur: Multo enim magis optimum, apparet eum eius optimi dicere se habere concupiscentiam, ut cum ex duobus conpellatur, alterius tamen habeat concupiscentiam, alterius necessitatem; concupiscentiam scilicet esse cum Christo, necessitatem manere in carne. Quae ambiguitas uno consequenti verbo diiudicatur, quod positum est: enim. Quam particulam qui abstulerunt interpretes, illa potius sententia ducti sunt, ut non solum conpelli ex duobus, sed etiam duorum habere concupiscentiam videretur. Sic ergo distinguendum est: Et quid eligam ignoro. Conpellor autem ex duobus, quam distinctionem sequitur: Concupiscentiam habens dissolvi et esse cum Christo. Et tamquam quaereretur quare huius rei potius habeat concupiscentiam: Multo enim magis optimum, inquit. Cur ergo e duobus conpellitur? Quia est manendi necessitas, quam ita subiecit: Manere in carne necessarium propter vos.
Quarumdam distinctionum ambiguitas inevitabilis.
2. 5. Ubi autem neque praescripto fidei, neque ipsius sermonis textu ambiguitas explicari potest, nihil obest secundum quamlibet earum quae ostenduntur, sententiam distinguere. Veluti est illa ad Corinthios: Has ergo promissiones habentes, carissimi, mundemus nos ab omni coinquinatione carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei. Capite nos, nemini nocuimus 3. Dubium est quippe utrum: Mundemus nos ab omni coinquinatione carnis et spiritus, secundum illam sententiam: Ut sit sancta et corpore et spiritu 4, an: Mundemus nos ab omni coinquinatione carnis, ut alius sit sensus: Et spiritus perficientes sanctificationem in timore Dei capite nos. Tales igitur distinctionum ambiguitates in potestate legentis sunt.
Qua ratione expediatur ambiguitas ex pronuntiatione.
3. 6. Quaecumque autem de ambiguis distinctionibus diximus, eadem observanda sunt et in ambiguis pronuntiationibus. Nam et ipsae nisi lectoris nimia vitientur incuria, aut regulis fidei corriguntur aut praecedentis vel consequentis contextione sermonis. Aut si neutrum horum adhibetur ad correctionem, nihilominus dubiae remanebunt, ut quolibet modo lector pronuntiaverit, non sit in culpa. Nisi enim fides revocet, qua credimus Deum non accusaturum adversus electos suos et Christum non condemnaturum electos suos, potest illud sic pronuntiari: Quis accusabit adversus electos Dei? ut hanc interrogationem quasi responsio subsequatur : Deus qui iustificat, et item interrogetur: Quis qui condemnat? et respondeatur: Christus Iesus qui mortuus est 5. Quod credere quia dementissimum est, ita pronuntiabitur, ut praecedat percontatio, sequatur interrogatio. Inter percontationem autem et interrogationem hoc veteres interesse dixerunt, quod ad percontationem multa responderi possunt, ad interrogationem vero aut: Non, aut: Etiam. Pronuntiabitur ergo ita, ut post percontationem qua dicimus: Quis accusabit adversus electos Dei? illud quod sequitur sono interrogantis enuntietur: Deus qui iustificat? ut tacite respondeatur: Non; et item percontemur: Quis qui condemnat? rursusque interrogemus: Christus Iesus qui mortuus est, magis autem qui resurrexit, qui est in dextera Dei, qui et interpellat pro nobis 6? ut ubique respondeatur: Non. At vero illo in loco ubi ait: Quid ergo dicemus? Quia gentes quae non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam 7, nisi post percontationem qua dictum est: Quid ergo dicemus? responsio subiciatur: Quia gentes quae non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam, textus consequens non cohaerebit. Qualibet autem voce pronuntietur illud quod Nathanael dixit: A Nazareth potest aliquid boni esse 8, sive affirmantis, ut illud solum ad interrogationem pertineat quod ait: A Nazareth? sive totum cum dubitatione interrogantis, non video quo modo discernatur. Uterque autem sensus fidem non impedit.
Textus ipse quasdam ambiguitates resolvit.
3. 7. Est etiam ambiguitas in sono dubio syllabarum, et haec utique ad pronuntiationem pertinens. Nam quod scriptum est: Non est absconditum a te os meum, quod fecisti in abscondito 9, non elucet legenti utrum correpta littera os pronuntiet an producta. Si enim corripiat, ab eo quod sunt ossa, si autem producat, ab eo quod sunt ora intellegitur numerus singularis. Sed talia linguae praecedentis inspectione diiudicantur. Nam in graeco non sed positum est. Unde plerumque loquendi consuetudo vulgaris utilior est significandis rebus quam integritas litterata. Mallem quippe cum barbarismo dici: Non est absconditum a te ossum meum, quam ut ideo esset minus apertum, quia magis latinum est. Sed aliquando dubius syllabae sonus etiam vicino verbo ad eamdem sententiam pertinente diiudicatur, sicut est illud Apostoli: Quae praedico vobis sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt 10. Si tantummodo dixisset: Quae praedico vobis neque subiunxisset: sicut praedixi, nonnisi ad codicem praecedentis linguae recurrendum esset, ut cognosceremus utrum in eo quod dixit praedico, producenda an corripienda esset syllaba media. Nunc autem manifestum est producendam esse. Non enim ait: Sicut praedicavi, sed: Sicut praedixi.
Ambiguitas dictionis qua ratione expediatur.
4. 8. Non solum autem istae, sed etiam illae ambiguitates quae non ad distinctionem vel ad pronuntiationem pertinent, similiter considerandae sunt; qualis illa est ad Thessalonicenses: Propterea consolati sumus fratres in vobis 11. Dubium enim utrum: O fratres, an: Hos fratres: neutrum autem horum est contra fidem. Sed graeca lingua hos casus pares non habet et ideo illa inspecta renuntiatur vocativus, id est: O fratres. Quod si voluisset interpres dicere: Propterea consolationem habuimus, fratres, in vobis; minus servitum esset verbis, sed minus de sententia dubitaretur, aut certe adderetur: nostri. Nemo enim fere ambigeret vocativum casum esse, cum audiret: Propterea consolati sumus, fratres nostri, in vobis. Sed iam hoc periculosius permittitur. Ita factum est in illa ad Corinthios, cum ait Apostolus: Quotidie morior, per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Iesu 12. Ait enim quidam interpres: Quotidie morior, per vestram iuro gloriam, quia in graeco vox iurantis [] manifesta est sine ambiguo sono. Rarissime igitur et difficillime inveniri potest ambiguitas in propriis verbis, quantum ad libros divinarum Scripturarum spectat, quam non aut circumstantia ipsa sermonis, qua cognoscitur scriptorum intentio, aut interpretum collatio aut praecedentis linguae solvat inspectio.
Scripturae figuratas locutiones ad litteram accipere servitus est miserabilis.
5. 9. Sed verborum translatorum ambiguitates, de quibus deinceps loquendum est, non mediocrem curam industriamque desiderant. Nam in principio cavendum est ne figuratam locutionem ad litteram accipias. Et ad hoc enim pertinet quod ait Apostolus: Littera occidit, spiritus autem vivificat 13. Cum enim figurate dictum sic accipitur, tamquam proprie dictum sit, carnaliter sapitur. Neque ulla mors animae congruentius appellatur, quam cum id etiam quod in ea bestiis antecellit, hoc est intellegentia, carni subicitur sequendo litteram. Qui enim sequitur litteram, translata verba sicut propria tenet, neque illud quod proprio verbo significatur refert ad aliam significationem. Sed si: Sabbatum audierit, verbi gratia, non intellegit nisi unum diem de septem, qui continuo volumine repetuntur; et cum audierit: Sacrificium, non excedit cogitatione illud quod fieri de victimis pecorum terrenisque fructibus solet. Ea demum est miserabilis animae servitus, signa pro rebus accipere, et supra creaturam corpoream oculum mentis ad hauriendum aeternum lumen levare non posse.
De Iudaeorum servitute et Ecclesiae apostolicae profectu.
6. 10. Quae tamen servitus in Iudaeo populo longe a ceterarum gentium more distabat, quandoquidem rebus temporalibus ita subiugati erant ut unus eis in omnibus commendaretur Deus. Et quamquam signa rerum spiritalium pro ipsis rebus observarent, nescientes quo referrentur, id tamen insitum habebant, quod tali servitute uni omnium, quem non videbant, placerent Deo. Quam custodiam tamquam sub paedagogo parvulorum fuisse scribit Apostolus 14. Et ideo qui talibus signis pertinaciter inhaeserunt, contemnentem ista Dominum, cum iam tempus revelationis eorum venisset, ferre non potuerunt 15; atque inde calumnias, quod sabbato curaret, moliti sunt principes eorum 16 populusque signis illis tamquam rebus astrictus, non credebat Deum esse, vel a Deo venisse, qui ea sicut a Iudaeis observabantur nollet attendere. Sed qui crediderunt, ex quibus facta est prima Ecclesia Hierosolimitana, satis ostenderunt quanta utilitas fuerit eo modo sub paedagogo custodiri, ut signa quae temporaliter imposita erant servientibus, ad unius Dei cultum, qui fecit caelum et terram, opinionem observantium religarent. Namque illi quia proximi spiritalibus fuerunt (in ipsis enim temporalibus et carnalibus votis atque signis, quamvis quomodo spiritaliter essent intellegenda nescirent, unum tamen didicerant venerari aeternum Deum), tam capaces exstiterunt Spiritus Sancti, ut omnia sua venderent eorumque pretium indigentibus distribuendum ante Apostolorum pedes ponerent 17, seque totos dedicarent Deo tamquam templum novum, cuius terrenae imagini, hoc est templo veteri, serviebant.
6. 11. Non enim hoc ullas ecclesias Gentium fecisse scriptum est, quia non tam prope inventi erant, qui simulacra manufacta deos habebant.
Servitus gentium sub signis inutilibus.
7. 11. Et si quando aliqui eorum illa tamquam signa interpretari conabantur, ad creaturam colendam venerandamque referebant. Quid enim mihi prodest simulacrum, verbi gratia, Neptuni non ipsum habendum Deum, sed eo significari universum mare vel etiam omnes aquas ceteras quae fontibus proruunt? Sicut a quodam poeta illorum describitur, si bene recolo, ita dicente:
Tu, Neptune pater, cui tempora cana crepanti
Cincta salo resonant, magnus cui perpete mento
Profluit oceanus et flumina crinibus errant 18.
Haec siliqua intra dulce tectorium sonantes lapillos quatit; non est autem hominum, sed porcorum cibus. Novit quid dicam qui Evangelium novit 19. Quid ergo mihi prodest quod Neptuni simulacrum ad illam significationem refertur, nisi forte ut neutrum colam? Tam enim mihi statua quaelibet, quam mare universum, non est Deus. Fateor tamen altius demersos esse, qui opera hominum deos putant, quam qui opera Dei. Sed nobis unus diligendus et colendus Deus praecipitur 20, qui fecit haec omnia, quorum illi simulacra venerantur vel tamquam deos vel tamquam signa et imagines deorum. Si ergo signum utiliter institutum pro ipsa re sequi, cui significandae institutum est, carnalis est servitus, quanto magis inutilium rerum signa instituta pro rebus accipere! Quae si retuleris ad ea ipsa quae his significantur, eisque colendis animum obligaveris, nihilominus servili carnalique onere atque velamine non carebis.
Aliter Iudaei a signorum servitute liberati, aliter gentiles.
8. 12. Quam ob rem Christiana libertas eos quos invenit sub signis utilibus, tamquam prope inventos, interpretatis signis quibus subditi erant, elevatos ad eas res quarum illa signa sunt, liberavit. Ex his factae sunt Ecclesiae sanctorum Israelitarum. Quos autem invenit sub signis inutilibus, non solum servilem operationem sub talibus signis, sed etiam ipsa signa frustravit removitque omnia, ut a corruptione multitudinis simulatorum deorum, quam saepe ac proprie Scriptura fornicationem vocat, ad unius Dei cultum Gentes converterentur; nec sub ipsis iam signis utilibus serviturae, sed exercitaturae potius animum in eorum intellegentia spiritali.
Quis signorum servitute premitur, quis non. Baptismus. Eucharistia.
9. 13. Sub signo enim servit qui operatur aut veneratur aliquam rem significantem, nesciens quid significet. Qui vero aut operatur aut veneratur utile signum divinitus institutum, cuius vim significationemque intellegit, non hoc veneratur quod videtur et transit, sed illud potius quo talia cuncta referenda sunt. Talis autem homo spiritalis et liber est, etiam tempore servitutis, quo carnalibus animis nondum oportet signa illa revelari, quorum iugo edomandi sunt. Tales autem spiritales erant Patriarchae ac Prophetae omnesque in populo Israel per quos nobis Spiritus Sanctus ipsa Scripturarum et auxilia et solacia ministravit. Hoc vero tempore posteaquam resurrectione Domini nostri manifestissimum indicium nostrae libertatis illuxit, nec eorum quidem signorum, quae iam intellegimus, operatione gravi onerati sumus, sed quaedam pauca pro multis eademque factu facillima et intellectu augustissima et observatione castissima ipse Dominus et apostolica tradidit disciplina, sicuti est baptismi sacramentum et celebratio corporis et sanguinis Domini. Quae unusquisque cum percipit, quo referantur imbutus agnoscit, ut ea non carnali servitute, sed spiritali potius libertate veneretur. Ut autem litteram sequi et signa pro rebus quae his significantur accipere, servilis infirmitatis est; ita inutiliter signa interpretari, male vagantis erroris est. Qui autem non intellegit quid significet signum, et tamen signum esse intellegit, nec ipse premitur servitute. Melius est autem vel premi incognitis, sed utilibus signis quam inutiliter ea interpretando, a iugo servitutis eductam cervicem laqueis erroris inserere.
Unde dignoscatur num propria an figurata sit locutio.
10. 14. Huic autem observationi, qua cavemus figuratam locutionem, id est translatam quasi propriam sequi, adiungenda etiam illa est, ne propriam quasi figuratam velimus accipere. Demonstrandus est igitur prius modus inveniendae locutionis, propriane an figurata sit. Et iste omnino modus est, ut quidquid in sermone divino neque ad morum honestatem neque ad fidei veritatem proprie referri potest, figuratum esse cognoscas. Morum honestas ad diligendum Deum et proximum, fidei veritas ad cognoscendum Deum et proximum pertinet. Spes autem sua cuique est in conscientia propria, quemadmodum se sentit ad dilectionem Dei et proximi cognitionemque proficere. De quibus omnibus primo libro dictum est.
De humana consuetudine in diiudicandis humanis actibus.
10. 15. Sed quoniam proclive est humanum genus non ex momentis ipsius libidinis, sed potius suae consuetudinis aestimare peccata, fit plerumque ut quisque hominum ea tantum culpanda arbitretur, quae suae regionis et temporis homines vituperare atque damnare consueverunt; et ea tantum probanda atque laudanda quae consuetudo eorum cum quibus vivit admittit. Eoque contingit ut si quid Scriptura vel praeceperit quod abhorret a consuetudine audientium, vel quod non abhorret culpaverit, si animum eorum iam verbi vinxit auctoritas, figuratam locutionem putent. Non autem praecipit Scriptura nisi caritatem, nec culpat nisi cupiditatem, et eo modo informat mores hominum. Item si animum praeoccupavit alicuius erroris opinio, quidquid aliter asseruerit Scriptura, figuratum homines arbitrantur. Non autem asserit nisi catholicam fidem rebus praeteritis et futuris et praesentibus. Praeteritorum narratio est, futurorum praenuntiatio, praesentium demonstratio; sed omnia haec ad eamdem caritatem nutriendam atque corroborandam, et cupiditatem vincendam atque exstinguendam valent.
De caritatis et cupiditatis ambitu.
10. 16. Caritatem voco motum animi ad fruendum Deo propter ipsum et se atque proximo propter Deum; cupiditatem autem motum animi ad fruendum se et proximo et quolibet corpore non propter Deum. Quod autem agit indomita cupiditas ad corrumpendum animum et corpus suum, flagitium vocatur; quod autem agit ut alteri noceat, facinus dicitur. Et haec sunt duo genera omnium peccatorum, sed flagitia priora sunt. Quae cum exinaniverint animum et ad quamdam egestatem perduxerint, in facinora prosilitur, quibus removeantur impedimenta flagitiorum aut adiumenta quaerantur. Item quod agit caritas quo sibi prosit, utilitas est; quod autem agit ut prosit proximo, beneficentia nominatur. Et hic praecedit utilitas, quia nemo potest ex eo quod non habet prodesse alteri. Quanto autem magis regnum cupiditatis destruitur, tanto caritatis augetur.
Regula de iis quae saevitiam redolent, referunturque nihilominus ex persona Dei vel sanctorum.
11. 17. Quidquid ergo asperum et quasi saevum factu dictuque in sanctis Scripturis legitur ex persona Dei vel sanctorum eius, ad cupiditatis regnum destruendum valet. Quod si perspicue sonat, non est ad aliud referendum quasi figurate dictum sit. Sicuti est illud Apostoli: Thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua: his quidem qui secundum sustinentiam boni operis, gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus, vitam aeternam; his autem qui ex contentione sunt et diffidunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio. Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Iudaei primum et Graeci 21. Sed hoc ad eos, cum quibus evertitur ipsa cupiditas, qui eam vincere noluerunt. Cum autem in homine cui dominabantur, regna cupiditatis subvertuntur, illa est aperta locutio: Qui autem Iesu Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum passionibus et concupiscentiis 22. Nisi quia et hic quaedam verba translata tractantur, sicuti est: ira Dei, et: crucifixerunt. Sed non tam multa sunt vel ita posita, ut obtegant sensum et allegoriam vel aenigma faciant, quam proprie figuratam locutionem voco. Quod autem Ieremiae dicitur: Ecce constitui te hodie super Gentes et regna, ut evellas et destruas et disperdas et dissipes 23, non dubium quin figurata locutio tota sit, ad eum finem referenda quem diximus.
Regula de dictis et factis quasi flagitiosis quae Deo vel sanctis viris tribuuntur.
12. 18. Quae autem quasi flagitiosa imperitis videntur, sive tantum dicta, sive etiam facta sunt, vel ex Dei persona vel ex hominum quorum nobis sanctitas commendatur, tota figurata sunt. Quorum ad caritatis pastum enucleanda secreta sunt. Quisquis autem rebus praetereuntibus restrictius utitur quam sese habent mores eorum cum quibus vivit, aut temperans aut superstitiosus est. Quisquis vero sic eis utitur ut metas consuetudinis bonorum inter quos versatur excedat, aut ali quid significat aut flagitiosus est. In omnibus enim talibus non usus rerum, sed libido utentis in culpa est. Neque ullo modo quisquam sobrius crediderit, Domini pedes ita unguento pretioso a muliere perfusos 24, ut luxuriosorum et nequam hominum solent, quorum talia convivia detestamur. Odor enim bonus fama bona est, quam quisquis bonae vitae operibus habuerit, dum vestigia Christi sequitur, quasi pedes eius pretiosissimo odore perfundit. Ita quod in aliis personis plerumque flagitium est, in divina vel prophetica persona magnae cuiusdam rei signum est. Alia est quippe in perditis moribus, alia in Oseae prophetae vaticinatione coniunctio meretricis 25. Nec, si flagitiose in conviviis temulentorum et lascivorum nudantur corpora, propterea in balneis nudum esse flagitium est.
Locis, temporibus personisque attendendum.
12. 19. Quid igitur locis et temporibus personisque conveniat, diligenter attendendum est, ne temere flagitia reprehendamus. Fieri enim potest ut sine aliquo vitio cupediae vel voracitatis, pretiosissimo cibo sapiens utatur; insipiens autem foedissima gulae flamma in vilissimum ardescat. Et sanus quisque maluerit more Domini pisce vesci 26 quam lenticula more Esau nepotis Abraham 27, aut hordeo more iumentorum. Non enim propterea continentiores nobis sunt pleraeque bestiae, quia vilioribus aluntur escis. Nam in omnibus huiuscemodi rebus, non ex earum rerum natura quibus utimur, sed ex causa utendi et modo appetendi vel probandum est vel improbandum quod facimus.
De moribus antiquorum Patrum.
12. 20. Regno terreno veteres iusti caeleste regnum imaginabantur et praenuntiabant. Sufficiendae prolis 28 causa erat uxorum plurium simul uni viro habendarum inculpabilis consuetudo 29. Et ideo unam feminam maritos habere plurimos honestum non erat; non enim mulier eo est fecundior, sed meretricia potius turpitudo est, vel quaestum vel liberos vulgo quaerere. In huiuscemodi moribus quidquid illorum temporum sancti non libidinose faciebant, quamvis ea facerent quae hoc tempore nisi per libidinem fieri non possunt, non culpat Scriptura. Et quidquid ibi tale narratur, non solum historice ac proprie, sed etiam figurate ac prophetice acceptum, interpretandum est usque in finem illum caritatis sive Dei sive proximi sive utriusque. Sicut enim talares et manicatas tunicas habere apud Romanos veteres flagitium erat, nunc autem honesto loco natis, cum tunicati sunt, non eas habere flagitium est, sic animadvertendum est in cetero quoque usu rerum abesse oportere libidinem, quae non solum ipsa eorum, inter quos vivit, consuetudine nequiter abutitur, sed etiam saepe fines eius egressa, foeditatem suam, quae inter claustra morum sollemnium latitabat, flagitiosissima eruptione manifestat.
Eiusdem argumenti continuatio.
13. 21. Quidquid autem congruit consuetudini eorum cum quibus vita ista degenda vel necessitate imponitur vel officio suscipitur, a bonis et magnis hominibus ad utilitatem et beneficientiam referendum est, vel proprie sicut et nos debemus, vel etiam figurate sicut Prophetis licet.
Error opinantium nullam esse iustitiam per seipsam.
14. 22. In quae facta legenda cum incurrunt indocti alterius consuetudinis, nisi auctoritate reprimantur, flagitia putant; nec possunt animadvertere totam conversationem suam vel in coniugiis vel in conviviis vel in vestitu ceteroque humano victu atque cultu, aliis gentibus et aliis temporibus flagitiosum videri. Qua varietate innumerabilium consuetudinum commoti quidam dormitantes, ut ita dicam, qui neque alto somno stultitiae sopiebantur, nec in sapientiae lucem poterant evigilare, putaverunt nullam esse iustitiam per se ipsam, sed unicuique genti consuetudinem suam iustam videri; quae cum sit diversa omnibus gentibus, debeat autem incommutabilis manere iustitia, fieri manifestum nullam usquam esse iustitiam. Non intellexerunt, ne multa commemorem: Quod tibi fieri non vis, alii ne feceris 30, nullo modo posse ulla eorum gentili diversitate variari. Quae sententia cum refertur ad dilectionem Dei, omnia flagitia moriuntur, cum ad proximi, omnia facinora. Nemo enim vult corrumpi habitaculum suum, non ergo debet corrumpere habitaculum Dei, se ipsum scilicet. Et nemo vult sibi a quoquam noceri; nec ipse igitur cuiquam nocuerit.
Regula in figuratis locutionibus servanda proponitur.
15. 23. Sic eversa tyrannide cupiditatis caritas regnat iustissimis legibus dilectionis Dei propter Deum, sui et proximi propter Deum. Servabitur ergo in locutionibus figuratis regula huiusmodi, ut tam diu versetur diligenti consideratione quod legitur, donec ad regnum caritatis interpretatio perducatur. Si autem hoc iam proprie sonat, nulla putetur figurata locutio.
Regula de locutionibus praeceptivis exemplis illustratur.
16. 24. Si praeceptiva locutio est aut flagitium aut facinus vetans, aut utilitatem aut beneficientiam iubens, non est figurata. Si autem flagitium aut facinus videtur iubere aut utilitatem et beneficentiam vetare, figurata est. Nisi manducaveritis, inquit, carnem Filii hominis et sanguinem biberitis, non habebitis vitam in vobis 31. Facinus vel flagitium videtur iubere. Figura ergo est, praecipiens passioni dominicae esse communicandum et suaviter atque utiliter recondendum in memoria, quod pro nobis caro eius crucifixa et vulnerata sit. Ait Scriptura: Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit potum da illi. Hic nullo dubitante beneficientiam praecipit. Sed quod sequitur: Hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput eius 32, malevolentiae facinus putes iuberi. Ne igitur dubitaveris figurate dictum. Et cum possit dupliciter interpretari, uno modo ad nocendum, altero ad praestandum; ad beneficentiam te potius caritas revocet, ut intellegas carbones ignis esse urentes paenitentiae gemitus, quibus superbia sanatur eius qui dolet se inimicum fuisse hominis a quo eius miseriae subvenitur. Item cum ait Dominus: Qui amat animam suam, perdet eam 33, non utilitatem vetare putandus est qua debet quisque conservare animam suam, sed figurate dictum perdat animam, id est, perimat atque amittat usum eius, quem nunc habet, perversum scilicet atque praeposterum, quo inclinatur temporalibus, ut aeterna non quaerat. Scriptum est: Da misericordi, et ne suscipias peccatorem 34. Posterior pars huius sententiae videtur vetare beneficentiam; ait enim: Ne suscipias peccatorem; intellegas ergo peccatorem figurate positum pro peccato, ut peccatum eius non suscipias.
Alia omnibus communiter, alia singulis seorsim praecipit Scriptura.
17. 25. Saepe autem accidit, ut quisquis in meliori gradu spiritalis vitae vel est vel esse se putat, figurate dicta esse arbitretur, quae inferioribus gradibus praecipiuntur; ut verbi gratia si caelibem amplexus est vitam, et se castravit propter regnum caelorum 35, quidquid de uxore diligenda et regenda sancti Libri praecipiunt, non proprie sed translate accipi oportere contendat; et si quis statuit servare innuptam virginem suam 36, tamquam figuratam locutionem conetur interpretari qua dictum est: Trade filiam, et grande opus perfeceris 37. Erit igitur etiam hoc in observationibus intellegendarum Scripturarum, ut sciamus alia omnibus communiter praecipi, alia singulis quibusque generibus personarum, ut non solum ad universum statum valetudinis, sed etiam ad suam cuiusque membri propriam infirmitatem medicina perveniat. In suo quippe genere curandum est, quod ad melius genus non potest erigi.
Distingue tempora et salvabis iura.
18. 26. Item cavendum est ne forte quod in Scripturis veteribus pro illorum temporum condicione, etiamsi non figurate, sed proprie intellegatur, non est flagitium neque facinus, ad ista etiam tempora quis putet in usum vitae posse transferri. Quod nisi dominante cupiditate, et ipsarum quoque Scripturarum quibus evertenda est, satellitium quaerente non faciet. Nec intellegit miser ad hanc utilitatem illa esse sic posita ut spei bonae homines salubriter videant et consuetudinem quam aspernantur, posse habere usum bonum, et eam quam amplexantur esse posse damnabilem, si et ibi caritas utentium et hic cupiditas attendatur.
Plurium foeminarum usus apud Hebraeos tolerabilis.
18. 27. Nam si multis uxoribus caste uti quisquam pro tempore potuit, potest alius una libidinose. Magis enim probo multarum fecunditate utentem propter aliud quam unius carne fruentem propter ipsam. Ibi enim quaeritur utilitas temporum opportunitatibus congrua, hic satiatur cupiditas temporalibus voluptatibus implicata. Inferiorisque gradus ad Deum sunt, quibus secundum veniam concedit Apostolus carnalem cum singulis coniugibus consuetudinem propter intemperantiam eorum 38, quam illi qui plures singuli cum haberent, sicut sapiens in cibo et potu nonnisi salutem corporis, sic in concubitu nonnisi procreationem filiorum intuebantur. Itaque si eos in hac vita invenisset Domini adventus, cum iam non mittendi sed colligendi lapides tempus esset 39, statim se ipsos castrarent propter regnum caelorum. Non enim est in carendo difficultas, nisi cum est in habendo cupiditas. Noverant quippe illi homines etiam in ipsis coniugibus luxuriam esse abutendi intemperantiam. Quod Tobiae testatur oratio, quando est copulatus uxori. Ait enim: Benedictus es, Domine patrum nostrorum, et benedictum nomen tuum in omnia saecula saeculorum. Benedicant te caeli et omnis creatura tua. Tu fecisti Adam et dedisti illi adiutorium Evam. Et nunc, Domine, tu scis quoniam non luxuriae causa accipio sororem meam, sed ipsa veritate, ut miserearis nostri, Domine 40.
Mali alios de suo sese gerendi modo diiudicant.
19. 28. Sed qui effrenata libidine vel per multa stupra diffluentes evagantur, vel in ipsa una coniuge, non solum excedunt ad liberorum procreationem pertinentem modum, sed etiam inhumanioris intemperantiae sordes inverecunda omnino licentia servilis cuiusdam libertatis accumulant; non credunt fieri potuisse ut temperanter multis feminis antiqui uterentur viri, nihil servantes in usu illo nisi congruum tempori propagandae prolis officium. Et quod ipsi laqueis libidinis obstricti vel in una non faciunt, nullo modo in multis fieri posse arbitrantur.
Antiqui Patres si laudantur, nulla est in hoc fraus.
19. 29. Sed isti possunt dicere nec honorari quidem atque laudari oportere viros bonos et sanctos, quia ipsi cum honorantur atque laudantur, intumescunt superbia, tanto avidiores inanissimae gloriae, quanto eos frequentius atque latius lingua blandior ventilaverit. Qua ita leves fiunt ut eos rumoris aura, sive quae prospera sive quae adversa existimatur, in quaslibet invehat voragines flagitiorum, aut in facinorum etiam saxa collidat. Videant ergo quam sibi arduum sit atque difficile nec laudis esca illici, nec contumeliarum aculeis penetrari, et non ex se alios metiantur.
In quavis vivendi ratione boni viri sciunt quomodo se gerant...
20. 29. Credant potius Apostolos nostros nec cum suspicerentur ab hominibus inflatos fuisse; nec cum despicerentur, elisos. Neutra quippe temptatio defuit illis viris; nam et credentium celebrabantur praeconio et persequentium maledictis infamabantur. Sicut ergo isti pro tempore utebantur his omnibus et non corrumpebantur, sic illi veteres, usum feminarum ad sui temporis convenientiam referentes, non patiebantur eam dominationem libidinis, cui serviunt qui ista non credunt.
...quod apud pravos sapit absurdum.
20. 30. Et ideo isti nullo modo sese cohiberent ab inexpiabili odio filiorum a quibus vel uxores vel concubinas suas attemptatas aut attrectatas esse cognoscerent, si eis forte tale aliquid accidisset.
Rex David mortuum Absalon amare flevit.
21. 30. Rex autem David cum hoc ab impio atque immani filio passus esset, non solum ferocientem toleravit, sed etiam planxit exstinctum 41. Non enim carnali zelo irretitus tenebatur, quem nullo modo iniuriae suae, sed peccata filii commovebant. Nam ideo, si vinceretur, eum occidi prohibuerat, ut edomito servaretur paenitendi locus. Et quia non potuit, non orbitatem doluit in eius interitu, sed noverat in quas poenas tam impie adultera et parricidalis anima raperetur. Namque alio prius filio qui innocens erat, pro quo aegrotante affligebatur, moriente laetatus est 42.
David, quamquam in adulterium lapsus, longe fuit a libidinosorum intemperantia.
21. 31. Et hoc maxime apparet qua moderatione ac temperantia illi viri feminis utebantur, quod cum in unam illicite irruisset rex idem, aestu quodam aetatis et temporalium rerum prosperitatibus abreptus, cuius etiam maritum occidendum praeceperat, accusatus est per prophetam. Qui cum ad eum venisset convincendum de peccato, proposuit ei similitudinem de paupere qui habebat ovem unam, cuius vicinus multas cum haberet, ad adventum hospitis sui unicam potius vicini sui pauperis oviculam exhibuit epulandam. In quem commotus David occidi eum iussit et quadruplicari ovem pauperi, ut se nesciens condemnaret qui peccaverat sciens. Quod cum ei manifestatum esset et divinitus denuntiata vindicta, diluit paenitendo peccatum 43. Sed tamen in hac similitudine stuprum tantummodo designatum est de ove vicini pauperis. De marito autem mulieris interempto, hoc est de ipso paupere, qui unam ovem habebat, occiso, non est per similitudinem interrogatus David, ut in solum adulterium diceret sententiam damnationis suae. Ex quo intellegitur quanta temperantia multas mulieres habuerit, quando de una in qua excessit modum, a se ipso puniri coactus est. Sed in isto viro immoderatae huius libidinis non permansio, sed transitus fuit; propterea etiam ab arguente Propheta ille illicitus appetitus hospes vocatus est. Non enim dixit eum regi suo, sed hospiti suo vicini pauperis ovem ad epulandum exhibuisse. At vero in eius filio Salomone non quasi hospes transitum habuit, sed regnum ista libido possedit. De quo Scriptura non tacuit, culpans eum fuisse amatorem mulierum 44. Cuius tamen initia desiderio sapientiae flagraverant 45; quam cum amore spiritali adeptus esset, amisit amore carnali.
Multa antiquis moribus apta Christiano vetantur.
22. 32. Ergo, quamquam omnia vel paene omnia quae in Veteris Testamenti libris gesta continentur, non solum proprie, sed etiam figurate accipienda sint; tamen etiam illa quae proprie lector acceperit, si laudati sunt illi qui ea fecerunt, sed ea tamen abhorrent a consuetudine bonorum, qui post adventum Domini divina praecepta custodiunt, figuram ad intellegentiam referat, factum vero ipsum ad mores non transferat. Multa enim sunt quae illo tempore officiose facta sunt, quae modo nisi libidinose fieri non possunt.
Regula de locis ubi magnorum virorum peccata referuntur.
23. 33. Si qua vero peccata magnorum virorum legerit, tametsi aliquam in eis figuram rerum futurarum animadvertere atque indagare potuerit, rei tamen gestae proprietatem ad hunc usum assumat, ut se nequaquam recte factis suis iactare audeat et prae sua iustitia ceteros tamquam peccatores contemnat, cum videat tantorum virorum et cavendas tempestates, et flenda naufragia. Ad hoc enim etiam peccata illorum hominum scripta sunt ut apostolica illa sententia ubique tremenda sit, cum ait: Quapropter qui videtur stare, videat ne cadat 46. Nulla enim fere pagina est sanctorum Librorum in qua non sonet quod Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam 47.
Ante omnia considerandum genus locutionis.
24. 34. Maxime itaque investigandum est utrum propria sit, an figurata locutio quam intellegere conamur. Nam comperto quod figurata sit, adhibitis regulis rerum quas in primo libro digessimus, facile est eam versare omnibus modis, donec perveniamus ad sententiam veritatis, praesertim cum usus accesserit pietatis exercitatione roboratus. Invenimus autem utrum propria sit an figurata locutio, illa intuentes quae supra dicta sunt.
25. 34. Quod cum apparuerit, verba quibus continetur aut a similibus rebus ducta invenientur, aut ab aliqua vicinitate attingentibus.
Idem verbum non idem significat ubique.
25. 35. Sed quoniam multis modis res similes rebus apparent, non putemus esse praescriptum ut quod in aliquo loco res aliqua per similitudinem significaverit, hoc eam semper significare credamus. Nam et in vituperatione posuit fermentum Dominus cum diceret: Cavete a fermento Pharisaeorum 48, et in laude cum diceret: Simile est regnum caelorum mulieri quae abscondit fermentum in tribus mensuris farinae donec totum fermentaretur 49.
Varietatis observatio duas formas habet...
25. 36. Huius igitur varietatis observatio duas habet formas. Sic enim aliud atque aliud res quaeque significant, ut aut contraria aut tantummodo diversa significent. Contraria scilicet, cum alias in bono alias in malo res eadem per similitudinem ponitur, sicut hoc est quod de fermento supra diximus. Tale est etiam quod leo significat Christum, ubi dicitur: Vicit leo de tribu Iuda 50, significat et diabolum, ubi scriptum est: Adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret 51. Ita serpens in bono est: Astuti ut serpentes 52, in malo autem: Serpens Evam seduxit in astutia sua 53. In bono panis: Ego sum panis vivus qui de caelo descendi 54, in malo panis: Panes occultos libenter edite 55. Sic et alia plurima. Et haec quidem quae commemoravi, minime dubiam significationem gerunt, quia exempli gratia commemorari nonnisi manifesta debuerunt. Sunt autem quae incertum sit in quam partem accipi debeant, sicut: Calix in manu Domini vini meri plenus est mixto 56. Incertum est enim utrum iram Dei significet non usque ad novissimam poenam, id est usque ad faecem; an potius gratiam Scripturarum a Iudaeis ad Gentes transeuntem, quia inclinavit ex hoc in hoc, remanentibus apud Iudaeos observationibus quas carnaliter sapiunt, quia faex eius non est exinanita 57. Cum vero res eadem non in contraria, sed tantum in diversa significatione ponitur, illud est in exemplo, quod aqua et populum significat, sicut in Apocalypsi legimus 58, et Spiritum Sanctum, unde est illud: Flumina aquae vivae fluent de ventre eius 59, et si quid aliud atque aliud, pro locis in quibus ponitur, aqua significare intellegitur.
...aliquando vero complures.
25. 37. Sic et aliae res non singulae, sed unaquaeque earum non solum duo aliqua diversa, sed etiam nonnumquam multa significat, pro loco sententiae, sicut posita reperitur.
Obscura ex locis apertioribus explicanda.
26. 37. Ubi autem apertius ponuntur, ibi discendum est quo modo in locis intellegantur obscuris. Neque enim melius potest intellegi quod dictum est Deo: Apprehende arma et scutum et exsurge in adiutorium mihi 60, quam ex loco illo ubi legitur: Domine, ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos 61. Nec tamen ita ut iam, ubicumque scutum pro aliquo munimento legerimus positum, non accipiamus nisi bonam voluntatem Dei. Dictum est enim et scutum fidei, in quo possitis, inquit, omnes sagittas maligni ignitas exstinguere 62. Nec rursum ideo debemus in armis huiuscemodi spiritalibus scuto tantummodo fidem tribuere, cum alio loco etiam lorica dicta sit fidei: Induti, inquit, loricam fidei et caritatis 63.
Eumdem locum varie intellegi nihil prohibet.