De imitatione Christi (page 2)
Liber 3 (suite)
2. Tu autem, Domine, semper idem ipse es, et permanes in æternum: semper bonus et justus et sanctus; bene, juste et sancte agens omnia et disponens in sapientia. Sed ego, qui ad defectum magis pronus sum quam ad profectum, non semper sum in uno statu perdurans, quia septem tempora mutantur super me. Verumtamen cito melius sit, cum tibi placuerit, et manum porrexeris adjutricem: quia tu solus sine humano suffragio poteris auxiliari et in tantum confirmare, ut vultus meus amplius in diversa non mutetur, sed in te uno cor meum convertatur et quiescat.
3. Unde si bene scirem omnem humanam consolationem abjicere, sive propter devotionem adipiscendam, sive propter necessitatem qua compellor te quærere, quia non est homo qui me consoletur: tunc merito possem de gratia sperare tua, et de dono novæ consolationis exultare.
4. Gratias tibi, unde totum venit quotiescumque mihi bene succedit. Ego autem vanitas, et nihilum ante te, inconstans homo et infirmus. Unde possum gloriari? aut cur appeto reputari? Numquid de nihilo? et hoc vanissimum est. Vere inanis gloria pestis mala, vanitas maxima, quia a vera trahit gloria, et cælesti spoliat gratia. Dum enim homo complacet sibi, displicet tibi; dum inhiat laudibus humanis, privatur veris virtutibus.
5. Est autem vera gloria et exultatio sancta gloriari in te et non in se, gaudere in nomine tuo, non in virtute propria, nec in aliqua creatura delectari nisi propter te. Laudetur nomen tuum, non meum; magnificetur opus tuum, non meum; benedicatur nomen sanctum tuum, non meum; nihil autem attribuatur mihi de laudibus hominum. Tu gloria mea, tu exaltatio cordis mei. In te gloriabor et exultabo tota die; pro me autem nihil, nisi in infirmatibus meis.
6. Quærant Judæi gloriam quæ ab invicem est: ego hanc requiram quæ a solo Deo est. Omnis quidem gloria humana, omnis honor temporalis, omnis altitudo mundana æternæ gloriæ tuæ comparata vanitas est et stultitia. O, veritas mea, et misericordia mea Deus meus, Trinitas beata: tibi soli laus, vertus, honor et gloria per infinita sæculorum sæcula.
Cap. 41. De contemtu omnis honoris temporalis.
1. Fili, noli tibi attrahere, si videas alios honorari et elevari, te autem despici et humiliari. Erige cor tuum ad me in cælum et non contristabit te contemtus hominis in terris.
2. Domine, in cæcitate sumus et vanitate cito seducimur. Si recte me inspicio, nunquam facta mihi est injuria ab aliqua creatura: unde nec juste habeo conqueri adversum te: quia autem frequenter et graviter peccavi tibi, merito armatur contra me omnis creatura. Mihi igitur juste debetur confusio, et contemtus: tibi autem laus, honor, virtus et gloria. Et nisi ad hoc me præparavero, quod velim libenter ab omni creatura despici et relinqui, atque penitus nihil videri, non possum interius pacificari et stabiliri nec spiritualiter illuminari, neque tibi plene uniri.
Cap. 42. Quod pax non est ponenda in hominibus.
1. Fili, si ponis pacem tuam cum aliqua persona propter tuum sentire vel convivere, instabilis eris et implacatus. Sed si recursum habes ad semper viventem et manentem veritatem, non contristabit te amicus recedens aut moriens. In me debet amici dilectio stare, et propter me diligendus est quisquis tibi bonus visus est, et multum carus in hac vita. Sine me non valet, nec durabit amicitia; nec est verba et munda dilectio, quam ego non copulo. Ita mortuus esse debes talibus affectionibus dilectorum hominum, ut quantum ad te pertinet sine humano optes esse consortio. Tanto homo magis Deo appropinquat, quanto ab omni solatio terreno longius recedit. Tanto etiam altius ascendit ad Deum, quanto profundius in se descendit, et plus sibi ipsi vilescit.
2. Qui autem aliquid boni sibi attribuit, gratiam Dei in se invenire impedit: quia gratia Spiritus sancti cor humile quærit semper. Si scires te perfecte annihilare, atque ab omni creato amore evacurare, tunc deberem in te cum magna gratia emanare. Quando tu respicis ad creaturas, subtrahitur tibi aspectus Creatoris. Disce te in omnibus propter Creatoriem vincere: tunc ad divinam valebis cognitionem pertingere. Quantumcumque modicum sit, si quid inordinate diligitur et respicitur, retardat a summo bono, et vitiat.
Cap. 43. Contra vanam, et sæcularem scientiam.
1. Fili, non moveant te pulchra et subtilia dicta hominum: non est enim regnum Dei in sermone, sed in virtute. Attende verba mea quæ cordo accendunt et mentes illuminant, inducunt compunctionem, et variam ingerunt consolationem. Nunquam ad hoc legas verbum, ut doctior aut sapientior possis videri; sed stude mortificationem vitiorum, quia hoc amplius tibi proderit, quam notitia multarum difficilium quæstionum.
2. Cum multa legeris et cognoveris, ad unum oportet te venire principium. Ego sum qui doceo hominem scientiam et clariorem intelligentiam parvulis tribuo quam ab homine possit doceri. Cui ego loquar, cito sapiens erit et multum in spiritu proficiet. Væ illis qui multa curiosa ab hominibus quærunt, et de via mihi serviendi parum curant. Veniet tempus quando apparebit Magister magistrorum Christus, Dominus Angelorum, cunctorum auditurus lectiones, et singulorum examinaturus conscientias, et tunc scrutabitur Hierusalem in lucernis et manifesta erunt abscondita tenebrarum, tacebuntque argumenta linguarum.
3. Ego sum qui humilem in puncto elevo mentem, ut plures æternæ veritatis capiat rationes quam si quis decem annis studuisset in scholis. Ego doceo sine strepitu verborum, sine confusione opinionum, sine fastu honoris, sine pugnatione argumentorum. Ego sum qui doceo terrena despicere, præsentia fastidire, æterna quærere, æterna sapere, honores fugere, scandala sufferre, omnem spem in me ponere, extra me nihil cupere, et super omnia ardenter me amare.
4. Nam quidam amando me intime, didicit divina, et loquebatur mirabilia. Plus profecit in relinquendo omnia, quam in studendo subtilia. Sed loquor communia aliis, aliis specialia, aliquibus in signis et figuris dulciter appareo; quibusdam vero in lumine, multa revelo mysteria. Una vox librorum, sed non æque omnes informat, quia intus sum doctor veritatis, cordis scrutator, cognitationum intellector, actionum promotor, distribuens singulis sicut dignum judicavero.
Cap. 44. De non attrahendo res exteriores.
1. Fili, oportet te in multis esse inscium et æstimare te tamquam mortuum super terram et cui mundus totus crucifixus sit. Multa etiam oportet surda aure pertransire et quæ tuæ pacis sunt magis cogitare. Utilius est oculos a rebus displicentibus avertere, et unicuique suum sentire relinquere, quam contentiosis sermonibus deservire. Si bene steteris cum Deo, et ejus judicium aspexeris facilius te victum portabis.
2. O, Domine, quousque venimus? Ecce damnum defletur temporale: pro modico quæstu laboratur et curritur et spirituale detrimentum in oblivionem transit, et vix sero reditur. Quod parum vel nihil prodest, attenditur et quod summe necessarium est, negligenter præteritur, quia totus homo ad externa defluit, et nisi cito resipiscat, libens in exterioribus jacet.
Cap. 45. Quod omnibus non est credendum, et de facili lapsu verborum.
1. Da mihi auxilium, Domine, de tribulatione, quia vana salus hominis. Quam sæpe ibi non inveni fidem, ubi me habere putavi: quoties etiam libi reperi, ubi minus præsumsi. Vana ergo spes in hominibus, salus autem justorum in te, Deus. Benedictus sis, Domine Deus, in omnibus quæ nobis accidunt. Infirmi sumus et instabiles; cito fallimur et permutamur.
2. Quis est homo qui ita caute et circumspecte in omnibus se custodire valeat: ut aliquando in aliquam deceptionem, vel perplexitatem non veniat. Sed qui in te, Domine, confidit, ac simplici ex corde quærit, non tam facile labitur. Et si inciderit in aliquam tribulationem, quomodocumque etiam fuerit implicatus, citius per te eruetur, aut a te consolabitur, quia tu non deseris in te sperantem usque in finem. Rarus fidus amicus, in cunctis amici perseverans pressuris. Tu Domine, tu solus es fidelissimus in omnibus, et præter te non est alter talis.
3. O, quam bene sapuit illa anima sancta, quæ dixit: Mens mea solidata est, et in Christo fundata. Si ita mecum foret, non tam facile timor humanus me sollicitaret, nec verborum jacula moverent. Quis omnia prævidere, quis præcavere futura mala sufficit? Si prævisa etiam lædunt sæpe, quid improvisa nisi graviter feriunt? Sed quare mihi mesero non melius providi? Cur etiam tam facile aliis credidi? Sed homines sumus, nec aliud quam fragiles homines sumus, etsi Angeli a multus æstimamur, et dicimur. Cui credam, Domine? Cui credam nisi tibi? Es veritas quænon fallis, nec falli potes. Et rursum: Omnis homo mendax, instabilis, et labilis maxime in verbis, ita ut statim vix credit debeat, quod rectum in facie sonare videtur.
4. Quam prudenter præmonuisti, cavendum ab hominibus esse, et quia inimici hominis domestici ejus, nec credendum, si quis dixerit: Ecce hic, aut ecce illic. Doctus sum damno et utinam ad cautelam majorem, non ad insipientiam mihi. Cautus esto, quidam ait; cautus esto, serva apud te quod dico: et dum ego sileo et absconditum credo, nec ille silere potest, quod silendum petiit; sed statim prodit me, et se, et abit. Ab hujusmodi rabulis et incautis hominibus protege me, Domine, ne in manus eorum incideam, nec unquam talia committam. Verbum verum, et stabile da in os meum et linguam calidam longe fac a me. Quod pati nolo, omnimodo cavere debeo.
5. O, quam bonum et pacificum de aliis silere, nec indifferenter omnia credere, nec de facili ulterius effari, paucis seipsum revelare, te semper inspectorem cordis quærere, nec omni verborum vento circumferri, sed omnia intima et externa secundum tuæ beneplacitum voluntatis optare perfici. Quam tutum pro conservatione cælestis gratiæ, humanam fugere apparentiam nec appetere quæ foris admirationem videntur præbere: sed ea tota sedulitate sectari, quæ vitæ emendtionem dant, et servorem. Quam multis nocuit virtus scita, ac proprie laudata. Quam sane profuit gratia servata silentio in hac fragili vita, quæ tota tentatio fertur et militia.
Cap. 46. De confidentia in Deo habenda, quando insurgunt verborum jacula.
1. Fili, sta firmiter et spera in me. Quid enim sunt verba, nisi verba? per aerem volant, sed lapidem non lædunt. Si reus es, cogita, quod libenter velis emendare. Si nihil tibi conscius es, pensa: pensa quod velis libenter pro Deo hoc sustinere. Parum satis est ut vel verba interdum sustineas, qui necdum fortia verbera tolerare vales. Et quare tam parva tibi ad cor transeunt: nisi quia adhuc carnalis es, et homines magis, quam oportet, attendis? Nam quia despici metuis, reprehendi pro excessibus non vis, et excusationum quæris umbracula.
2. Sed inspice te melius, et cognosces quia vivit adhuc in te mundus, et vanus amor placendi hominibus. Cum enim bassari refugis, et confundi etiam pro defectibus, constat utique, quod nec verus humilis sis, nec vere mundo mortuus, nec tibi mundus crucifixus. Sed audi verba mea, et non curabis decem millia hominum verba. Ecce, si cuncta contra te dicerentur quæ fingi malitionsissime possunt, quid tibi noceret, si omnino transire permitteres, nec plus, quam festucam perpenderes? Numquid vel unum capillum tibi etrahere possent?
3. Sed qui cor intus non habent, nec Deum præ ocuis, facile faciliterque verbo moventur vituperationis. Qui autem in me confidit, nec proprio judicio stare appetit, absque humano terrore erit. Ego sum enim judex, et cognitor omnium secretorum; Ego scio, qualiter res acta est; Ego injuriantem novi, et sustinentem. A me exiit verbum istud; me permittente hoc accidit, ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. Ego reum et innocentem judicabo; sed utrumque occulto judicio volui probare ante.
4. Testimonium hominum sæpe salit; meum judicium verum est, stabit et non subvertetur. Latet plerumque, et paucis ad singula patet; numquam tamen errat, nec errare potest, etiamsi oculis insipientium non rectum videatur. Ad me ergo recurrendum est in omni judicio, nec proprio innitendum arbitrio; justus enim non conturbabitur, quidquid a Deo ei acciderit. Et si injuste aliquid contra eum prolatum fuerit, non multum curabit; sed nec vane exultabit, si per alios rationabiliter excusetur. Pensat namque quia ego sum scrutans corda et renes; qui non judico secundum faciem et humanam apparentiam. Nam sæpe etiam oculis meis reperitur culpabile, quod hominum judicio creditur laudabile.
5. Domine Deus, judex juste, fortis et patiens, qui hominum nosti fragilitatem et pravitatem, esto robur meum, et tota fiducia mea; non enim mihi sufficit conscientia mea. Tu nosti, quod ego non novi, et ideo in omni reprehensione me humiliare debui, et mansuete sustinere. Ignosce ergo mihi propitius, quoties sic non egi; et dona iterum gratiam amplioris sufferentiæ. Melior est enim mihi tua copiosa misericordia ad consecutionem indulgentiæ, quam mea opinata justitia pro defensione latentis conscientiæ. Et si mihi nihil conscius sum, tamen in hoc justificare me non possum: quia remota misericordia tua non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens.
Cap. 47. Quod omnia gravia pro æterna vita sunt toleranda.
1. Fili, non frangant te labores quos assumsisti propter me, nec tribulationes te dejiciant usquequaque; sed mea promissio in omni eventu te roboret, et consoletur. Ego sufficiens sum ad reddendum supra omnem modum et mensuram. Non hic diu laborabis, nec semper gravaberis doloribus. Exspecta paulisper, et videbis celerem finem malorum. Veniet una hora, quando cessabit omnis labor et tumultus. Modicum est, et breve omne, quod transit cum tempore.
2. Age quod agis; fideliter labora in vinea mea, ego ero merces tua. Scribe, lege, canta, geme, tace, ora, sustine viriliter contraria: digna est his omnibus et majoribus præliis vita æterna. Veniet pax in die una, quæ nota est Domino. Non enim erit dies vel nox hujus scilicet temporis, sed lux perpetua, claritas infinita, pax firma et requies secura. Non dices tunc: Quis me liberabit de corpore mortis hujus? Nec clamabis: Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est, quoniam præcipitabitur mors, et salus erit indefectiva, anxietas nulla jucunditas beata, societas dulcis et decora.
3. O, si vidisses Sanctorum in cælo coronas perpetuas, quanta quoque nunc exultant gloria, qui huic mundo olim contemtibiles, et quasi vita ipsa indigni putabantur: profecto statim te humiliares usque ad terram et affectares potius omnibus subesse, quam uni præesse; nec hujus vitæ lætos dies concupisceres, sed magis pro Deo tribulari gauderes, et pro nihilo inter homines computari maximum lucrum duceres.
4. O, si tibi hæc saperent, et profunde ad cor transirent, quomodo auderes vel semel conqueri? Nonne pro vita æterna cuncta laboriosa sunt toleranda? Non est parvum quid lucrari, aut perdere regnum Dei. Leva igitur faciem tuam in cælo. Ecce ego et omnes Sancti mei mecum, qui in hoc sæculo magnum habuerunt certamen, modo gaudent modo consolantur modo securi sunt et modo requiescunt, et fine fine in regno Patris mei permanebunt mecum.
Cap. 48. De die æternitatis, et hujus vitæ angustiis.
1. Supernæ civitatis mansio beatissima. O, dies æternitatis clarissima, quam nox non obscurat, sed summa veritas semper irradiat. Dies semper læta, semper secura et nunquam statum mutans in contraria. O, utinam dies illa illuxisset, et cuncta hæc temporalia finem accepissent. Lucet quidem Sanctis perpetua claritate splendida, sed non nisi a longe per speculum peregrinanatibus in terra.
2. Norunt cæli cives, quam gaudiosa sit illa; gemunt exules filii Evæ quod amara et tædiosa sit ista. Dies hujus temporis parvi et mali, pleni doloribus et angustiis: ubi homo multis peccatis inquinatur, multis passionibus irretitur, multis timoribus stringitur, multis curis distenditur, et multis curiositatibus distrahitur, multis vanitatibus implicatur, multis erroribus circumfunditur, multis laboribus atteritur, multis tentationibus gravatur, deliciis enervatur, egestate cruciatur.
3. O, qundo erit finis horum multorum laborum? Quando liberabor a misera servitute vitiorum? Quando memorabor, Domine, tui solius? Quando ad plenum lætabor in te? Quando ero sine omni impedimento in vera libertate, sine omni gravamine mentis, et corporis? Quando erit pax solida, pax imperturbabilis et secura pax intus et foris, pax ab omni parte firma? Jesu bone, quando stabo ad videndum te? Quando contemplabor regni tui gloriam? Quando eris mihi omnia in omnibus? O, quando ero tecum in regno tuo, quod præparasit dilectis tuis ab æterno? Relictus sum pauper et exul in terra hostili, ubi bella quotidiana et infortunia maxima.
4. Consolare exilium meum, mitiga dolorem meum, quia ad te suspirat omne desiderium meum. Nam onus totum mihi est, quidquid hic mundus offert ad solatium, desidero te intime frui, sed nequeo apprehendere. Opto inhærere cælestibus, sed deprimunt res temporales, et immortificatæ passiones. Mente omnibus rebus superesse opto, carni autem invite subesse cogor. Sic ego infelix homo mecum pugno et factus sum mihimetipsi gravis, dum spiritus sursum, et caro quærit esse deorsum.
5. O, quid intus patior, dum mente cælestia tracto et mox carnalium tentationum et cogitationum turba occurit oranti. Deus meus, ne elongeris a me neque declines in ira a servo tuo. Fulgura coruscationem tuam et dissipa eas, emitte safittas tuas et conturbentur omnes phantasiæ inimici. Recollige omnes sensus meo ad te; fac me oblivisci omnium mundanorum; da cito abjicere et contemnere phantasmata vitiorum. Succurre mihi, æterna Veritas, ut nulla me moveat vanitas. Adveni, cælestis suavitas, et fugiat a facie tua omnis impuritas. Ignosce quoque mihi, et misericorditer indulge, quoties præter te aliud in oratione revolvo. Confiteor etenim vere, quia valde distracte me habere consuevi. Nam ibi multoties non sum, ubi corporaliter sto, aut sedeo, sed ibi magis sum, ubi cogitationibus feror. Ibi sum, ubi cogitatio mea est; ubi est frequenter cogitatio mea, ibi est id quod amo. Hoc mihi cito occurrit, quod naturaliter delectat aut ex usu placet.
6. Unde tu, Veritas æterna, aperte dixisti: Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. Si cælum diligo, libenter de cælestibus penso. Si mundum amo, felicitatibus mundi congaudeo, et de adversitatibus ejus tristor. Si carnem diligo, quæ carnis sunt sæpissime imaginor. Si spiritum amo, de spiritualibus cogitare delector. Quæcumque enim diligo, de his libenter loquor et audio, atque talium imagines mecum ad domum reporto. Sed beatus ille homo qui propter te, Domine, omnibus creaturis abeundi licentiam tribuit, qui naturæ vim facit et concupiscentias carnis fervore spiritus crucifigit, ut serenata conscientia, puram tibi orationem offerat, dignusque sit angelicis interesse choris, omnibus terrenis foris et intus exclusis.
Cap. 49. De desiderio æternæ vitæ, et quanta sint certantibus præmia promissa.
1. Fili mi, cum tibi desiderium æternæ beatitudinis desuper infundi sentis, et de tabernaculo corporis exire concupiscis, ut claritatem meam sine vicissitudinis umbra contemplari possis, dilata cor tuum, et omni desiderio hanc sanctam inspirationem suscipe. Redde amplissimas supernæ bonitati gratias, quæ tecum sic dignanter agit, clementer visitat, ardenter excitat, potenter sublevat, ne proprio pondere ad terrena labaris. Neque enim hoc cogitatu tuo aut conatu accipis, sed sola dignatione supernæ gratiæ et divini respectus, quatenus in virtutibus, et majori humilitate proficias et ad futura certamina te præpares mihique toto cordis affectu adhærere et serventi voluntate studeas deservire.
2. Fili, sæpe ignis ardet, sed sine fumo flamma non ascendit. Sic et aliquorum desideria ad cælestia flagrant et tamen a tentatione carnalis affectus liberi non sunt. Idcirco nec omnino pure pro honore Dei agunt quod tam desideranter ab eo petunt. Tale est et sæpe desiderium tuum, quod insinuasti fore tam importunum. Non enim est hoc purum et perfectum, quod propria commoditate est infectum.
3. Pete non quod tibi est delectabile et commodum, sed quod mihi acceptabile atque honorificum; quia si recte judicas meam ordinationem tuo desiderio, et omni desiderato præferre debes, ac sequi. Novi desiderium tuum, et frequentes gemitus audivi. Jam velles esse in libertate gloriæ filiorum Dei, jam te delectat domus æterna, et cælestis patria gaudio plena. Sed nondum venit hora ista; sed est adhuc, est aliud temus belli, videlicet tempus laboris et robatinis. Optas summo repleri bono, sed non potes hoc assequi modo. Ego sum, exspecta me, dicit Dominus, donec veniat regnum Dei.
4. Probandus es adhuc in terris et in multis exercitandus. Consolatio interdum tibi dabitur, sed copiosa satietas non concedetur. Confortare igitur et esto robustus, tam in agendo quam in patiendo naturæ contraria. Oportet te novum induere hominem, et in alterum virum mutari. Oportet te sæpe agere quod non vis, et quod vis oportet te relinquere. Quod aliis placet, processum habebit; quod tibi placet, ultra non proficiet. Quod alii dicunt, audietur; quod tu dicis, pro nihilo computabitur. Patent alii, et accipient; tu petes nec impetrabis.
5. Erunt alii magni in ore hominum; de te autem tacebitur. Aliis hoc vel illud committetur, tu autem ad nihil utilis judicaberis. Nam propter alium natura contristabitur, sed magnum fructum sibi silens reportabit. In his et similibus multis probari solet fidelis Domini servus, qualiter se in omnibus abnegare, et in omnibus frangere quærit. Vix est aliquid tale, in quo tantundem mori indiges, sicut videre et pati, quæ voluntati tuæ adversa sunt; maxime autem cum disconvenientia, et quæ minus tibi utilia apparent, fieri jubentur. Et quia non audes resistere altiori potestati, sub dominio constitutus, ideo durum tibi videtur ad nutum alterius ambulare, et omne proprium sentire omittere.
6. Sed pensa, fili, horum fructum laborum, celerem finem atque præmium nimis magnum, et non habebis inde gravamen, sed fortissimum patientiæ tuæ solamen. Nam et pro modica hac voluntate, quam modo sponte deseris, habebis semper voluntatem tuam in cælis. Ibi quippe invenies omne quod volueris, omne quod desiderare potes. Ibi aderit tibi totius facultas boni sine timore amittendi. Ibi voluntas tua una semper mecum; nil cupies extraneum vel privatum. Ibi nullus resistet tibi, nemo de te conqueretur, nemo te impediet, nihil obviabit: sed cuncta desiderata simul erunt præsentia, totumque tuum affectum reficient, et adimplebunt usque ad summum. Ibi reddam gloriam pro contumelia perpessa, pallium laudis pro mærore, pro loco novissimo sedem regni in sæcula. Ibi apparebit fuctus obedientiæ; gaudebit labor pœitentiæ, et humilis subjectio coronabitur gloriose.
7. Nunc ergo te inclina humliter sub omnium manibus, nec sit curæ, quia hoc dixerit, ve jusserit: sed hoc magno opere curato, ut sive Prælatus, sive minor au æqualis aliud a te exposcerit vel innuerit, pro bono totum accipias, et sincera voluntate studeas adimplere. Quærat alius hoc, alius illud; glorietur ille in illo, et iste in isto; laudenturque millies mille, tu autem nec isto nec illo: sed tui ipsius gaude contemtu, et in mei solius beneplacito ac honore. Hoc optandum est tibi, ut sive per vitam sive per mortem Deus semper in te glorificetur.
Cap. 50. Qualiter homo defolatus debet se in manus Dei offerre.
1. Domine Deus, sancte Pater, sis nunc et in æternum benedictus, quia sicut vis ita factum est, et quod facis bonum est. Lætetur in te servus tuus, non in se, nec in aliquo alio, quia tu solus lætitia vera, tu spes mea, et corona mea, tu gaudium meum, et honor meus, Domine. Quid habet servus tuus, nisi quod a te accepit, etiam sine merito suo? Tua sunt omnia, quæ dedisti et quæ fecisti. Pauper sum et in laboribus a juventute mea, et contristatur anima mea, nonnunquam usque ad lacrymas, quandoque etiam conturbatur spiritus meus a se propter imminentes passiones.
2. Desidero pacis agudium, filiorum tuorum pacis flagito, qui in lumine consolationis a te pascuntur. Si das pacem, si gaudium sanctum infundis, erit anima servi tui plena modulatione, et devota in laude tua. Sed si te subtraxeris sicut sæpissime soles, non poterit currere viam mandatorum tuorum, sed magis ad tundendum pectus genua incurvantur, quia non est illi sicut heri, et nudiustertius, quando lucebat lucerna tua super caput ejus, et sub umbra alarum tuarum protegebatur a tentationibus irruentibus.
3. Pater juste, et semper laudande, venit hora, ut probetur servus tuus. Pater amande, dignum est, ut hora hac patiatur pro te aliquid servus tuus. Pater perpetuo venerande, venit hora quam ab æterno præsciebas affuturam, ut ad modicum tempus succumbat foris servus tuus; vivat vero semper apud te intus, paululum vilipendatur, humilietur et deficiet coram hominibus, passionibus conteratur et languoribus, ut iterum tecum in aurora lucis novæ resurgat, et in cælestibus clarificetur. Pater sancte, tu sic ordinasti, et sic voluisti, et hoc factum est quod præcepisti.
4. Est hæc enim gratia ad amicum tuum, pati et tribulari in mundo pro amore to, quotiescumque et a quocumque et quomodocumque id permiseris fieri. Sine consilio et providentia tua, et sine causa nihil fit in terra. Bonum mihi, Domine, quod humiliasti me ut discam justificationes tuas, et omnes elatines cordis atque præsumtiones abjiciam. Utile michi, quod confusio cooperuit faciem meam, ut te potius quam homines ad consolandum requiram. Didici etiam ex hoc inscrutabile judicium tuum expavescere, qui affligis justum cum impio, sed non sine æquitate et justitia.
5. Gratias tibi, quia non pepercisti malis meis, sed attrivisti me verberibus amaris, infligens dolores et immittens angustias foris et intus. Non est qui me consoletur ex omnibus quæsub cælo sunt, nisi tu, Domine Deus meus, cælestis medicus animarum, qui percutis et sanas, deducis ad inferos et reducis. Disciplina tua super me et virga tua ipsa me docebit.
6. Ecce, Pater dilecte, in manibus tuis ego sum; sub virga correctionis tuæ me inclino: percute dorsum meum et collum meum, ut incurvem ad voluntatem tuam tortuositatem meam. Fac me pium et humilem discipulum, sicut bene facere consuevisti, ut ambulem ad omnem nutum tuum. Tibi me et omnia mea ad corrigendum committo: melius est hic corripi quam in futuro. Tu scis omnia et singula, et nihil te latet in humana conscientia. Antequam fiant, nosti ventura, et non opus tibi est ut quis te doceat aut admoneat de his quæ fiunt in terra. Tu scis quid expediat ad profectum meum et quantum deservit tribulatio ad rubiginem vitiorum purgandum. Fac mecum desideratum beneplacitum tuum et ne despicias peccaminosam vitam meam, nulli melius et clarius quam tibi soli notam.
7. Da mihi, Domine, scire quod sciendum est, hoc amare quod amandum est, hoc laudare quod tibi summe placet, hoc reputare quod tibi prætiosum apparet, hoc vituperare quod tibi sordescit. Non me sinas secundam visionem oculorum exteriorum judicare, neque secundum auditum aurium hominum imperitorum sententiare: sed in judicio vero de visibilibus et spiritualibus discernere atque super omnia voluntatem beneplaciti tui semper inquirere.
8. Falluntur sæpe hominum sensus in judicando; falluntur et amatores sæculi visibilia tantummodo amando. Quid enim homo inde melior, quia reputabitur ab homine major? Fallax fallacem, vanus vanum, cæcus cæcum, infirmus infirmum decipit, dum exaltat et veraciter magis confundit, dum inaniter laudat. Nam quantum unusquisque est in oculis tuis, tantum est et non amplius, ait humilis sanctus Franciscus.
Cap. 51. Quod humilibus insistendum est operibus, cum deficitur a summis.
1. Fili mi, non semper vales in serventiori desiderio virtutum stare nec in altiori gradu contemplationis, sed necesse habes interdum ob originalem corruptelam ad inferiora descendere, et onus corruptibilis vitæ etiam invite et cum tædio portare. Quamdiu mortale corpus geris, tædium senties et gravamen cordis. Oportet ergo sæpe in carne de carnis onere gemere, eo guod non vales spiritualibus studiis, et divinæ contemplationi indefinenter inhærere.
2. Tunc expedit tibi ad humilia et exteriora opera confugere, et in bonis te actibus recreare, adventum meum et supernam visitationem firma confidentia exspectare, exilium tuum et ariditatem mentis patienter sufferre, donec iterum a me visiteris, et ab omnibus anxietatibus libereris. Nam faciam te laborum oblivisci, et interna quiete perfrui. Expandam coram te prata scripturarum, ut dilatato corde currere incipas viam mandatorum emorum, et dices: Non sunt condignaæ passiones hujus temproris ad futuram gloriam quæ revelabitur in nobis.
Cap. 52. Quod homo non reputet se consolatione dignum, sed magis verberibus dignum.
1. Domine, non sum dignus consolatione tua, nec aliqua spirituali visitatione: et ideo juste mecum agis, quando me inopem et desolatum relinquis. Si enim ad instar maris lacrymas fundere possem, adhuc consolatione tua dignus non essem. Unde nihil dignus sum quam flagellari et puniri, quia graviter et sæpe te offendi, et in multis valde deliqui. Ergo vera pensata ratione, nec minima sum dignus consolatione. Sed tu clemens et misericors, quia non vis perire opera tua, ad ostendendum divitias bonitatis tuæ in vasa misericordiæ tuæ, etiam propter omne proprium meritum dignaris consolari servum tuum supra humanum modum. Tuæ enim consolationes non sunt sicut humanæ confabulationes.
2. Quid egi, Domine, ut mihi conferres aliquam cælestem consolationem? Ego nihil boni egisse recolo me, sed semper ad vitia pronum, et ad emendationem pigrum fuisse. Verum est, et abnegare non possum; si aliter dicerem, tu stares contra me, et non esset qui defenderet. Quid merui pro peccatis meis, nisi infernum, et ignem æternum? In veritate confiteor, quoniam dignus sum omni ludibrio et contemtu; nec decet me inter devotos tuos commarari. Et licet hoc ægre audiam, tamen adversum me pro veritate peccata mea arguam, ut facilius misericordiam tuam valeam impetrare.
3. Quid dicam reus, et omni confusione plenus? Non habeo os loquendi, nisi hoc tantum verbum: Peccavi, Domine, peccavi: miserere mei, ignosce mihi. Sine me paululum, ut plangam dolorem meum, antequam vadam ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine. Quid tam maxime a reo et misero peccatore requiris nisi ut conteratur et humiliet se pro delictis suis? In vera contritione, et cordis humiliatione nascitur spes veniæ, reconciliatur perturbata conscientia, recuperatur gratia perdita, tuetur homo a futura ira, et occurrunt sibi mutuo in osculo sancto Deus et pœnitens anima.
4. Humilis peccatorum contritio acceptabile tibi est, Domine, sacrificium, longe suavius odorans in conspectu tuo, quam thuris incesum. Hoc est gratum etiam unguentum, quod sacris pedibus tuis infundi volusti, quia cor contritum, et humiliatum nunquam despexisti. Ibi est locus refugii a facie iræ inimici; ibi emendatur et abluitur quidquid aliunde contractum est in inquinatum.
Cap. 53. De gratia quæ non miscetur terrena sapientibus.
1. Fili, prætiosa est gratia mea, non patitur se misceri extraneis rebus, nec consolationibus terrenis. Abjicere ergo oportet omnia impedimenta gratiæ, si optas ejus infusionem suscipere. Pete secretum tibi; ama solus habitare tecum, nullius require confabulatinem, sed magis ad Deum devotam effunde precem, ut devotam teneas mentem, et puram conscientiam. Totum mundum nihil exstima, Dei vacationem omnibus exterioribus antepone. Non enim poteris mihi vacare et in transitoriis pariter delectari. A notis et a charis oportet elongari et ab omni temporali solatio mentem tenere privatam. Sic obsecrat beatus Apostolus Petrus, ut tanquam advenas et peregrinos in hoc mundo se contineant Christi fideles.
2. O, quanta fiducia erit morituro, quem nullius rei affectus detinet in mundo. Sed sic segregatum cor habere in omnibus, æger necdum capit animus, nec animalis homo novit interni hominis libertatem. Attamen si vere velit esse spiritualis, oportet eum renuntiare tam remotis, quam propinquis, et a nemine magis cavere, quam a se ipso. Si te ipsum perfecte viceris, cætera facilis subjugabis. Perfecta namque victoria est de semetipso triumphare: qui enim semetipsum subjectum tenet, ut sensualitas rationi, et ratio in cunctis obediat mihi, hic vere victor sui est et dominus mundi.
3. Si ad hunc apicem scandere gliscis, oportet viriliter incipere et securim ad radicem ponere, ut evellas et destruas occultam in inordinatam inclinationem ad te ipsum et ad omne privatum inclinationem ad te ipsum et ad omne privatum et materiale bonum. Ex hoc vitio quod homo semetipsum nimis inordinate diligit, pene totum pendet quidquid radicaliter vincendum est, quo devicto et subacto malo, pax magna et tranquillitas erit continuo. Sed quia pauci sibi ipsi mori perfecte laborant, nec plene extra se tendunt, propterea in se implicati remanent, nec supra se elevari in spiritu possunt. Qui autem libere mecum ambulare desiderat, necesse est, ut omnes pravas et inordinatas affectiones suas mortificet atque nulli creaturæ privato amore concupiscenter inhæreat.
Cap. 54. De diversis motibus naturæ et gratiæ.
1. Fili, diligenter adverte motus naturæ et gratiæ: quia valde contrarie et subtiliter moventur, et vix nisi a spirituali et intime illuminato homine discernuntur. Omnes quidem bonum appetunt, et aliquid boni in suis dictis vel factis prætendunt: ideo sub specie boni multi saluntur.
2. Natura callida est et multos trahit, illaqueat, et decipit, et se semper pro fine habet. Sed gratia simpliciter ambulat, et ab omni specie mala decinat, fallacias non prætendit, et omnia pure propter Deum agit, in quo et finaliter requiescit.
3. Natura invite vult mori, nec premi nec superari vult, nec subesee nec sponte subjugari. Gratia vero studet mortificationi propriæ, resistit sensualitati, quærit subjici, appetit vinci, nec propria vult libertate fungi, sub disciplina amat teneri, nec alicui cupit dominari: sed sub Dei semper vivere, stare et esse, atque propter Deum omni humanæ creaturæ humiliter parata est inclinari.
4. Natura pro suo commodo laborat, et quidquid lucri sibi et alio proveniat attendit. Gratia autem non quid sibi utile et commodum sit, sed quod multis proficiat, magis considerat.
5. Natura libenter honorem accipit et reverentiam. Gratia vero omnem honoem, et gloriam Deo fideliter attribuit.
6. Natura confusionem timet et contemtum. Grata autem gaudet pro nomine Jesu contumeliam pati.
7. Natura otium amat, et quietem corporalem. Gratia vero vacua esse non potest, sed libenter amplectitur laborem.
8. Natural quærit curiosa habere et pulchra, et abhorret vilia, et grossa. Gratia vero simplicibus delectatur et humilibus; aspera non aspernatur, nec vetustis refugit indui pannis.
9. Natura respicit temporalia, gaudet ad lucra terrena, tristatur de damno, irritatur de levi injuriæ verbo. Sed gratia attendit æterna, non inhæret temporalibus, nec in perditione rerum turbatur, neque verbis durioribus acerbatur, quia thesaurum suum et gaudium in cælo, ubi nihil perit, constituit.
10. Natura cupida est, et libentius accipit quam donat; amat propria et privata. Gratia autem pia est et communis, vitat singularia, contentatur paucis, beatius judicat dare quam accipere.
11. Natura inclinat ad creaturas ad carnem propriam, ad vanitatem, et discursus. Sed gratia trahit ad Deum, et ad virtutes, renuntiat creaturis, fugit mundum, odit carnis desideria, restringit evagationes, erubescit in publico apparere.
12. Natura aliquod solatium libenter habet externum, in quo delectetur ad sensum. Sed gratia in solo Deo quærit consolari, et in summo bono super omnia visiblia delectari.
13. Natura totum agit propter lucrum, et commodum proprium, nihil gratis facere otest: sed aut æquale, aut melius, aut laudem, aut favorem pro benefactis consequi speart et multum ponderari sua gesta et dona et dicta concupiscit. Gratia vero nihil temporale quærit, nec aliud præmium quam Deum solum pro mercede postulat, nec amplius de temporalibus necessariis desiderat, nisi quantum hæc sibi ad affecutionem æternorum valeant deservire.
14. Natura gaudet de amicis multis et propinquis, gloriatur de nobili loco, et ortu generis; arridet potentibus, blanditur divitibus, applaudit sibi similibus. Gratia autem etiam inimicos diligit, nec de amicorum turba extollitur, nec locum, nec ortum natalium reputat, nisi ubi virtus major fuerit, favet magis pauperi quam diviti, compatitur plus innocenti quam potenti, congaudet veraci et non fallaci, exhortatur semper bonos meliora charismata æmulari, et Filio Dei per virtutes assimilari.
15. Natura de defectu et molestia cito conqueritur. Gratia constanter fert inopiam.
16. Natura ad se omnia reflectit, pro se certat et arguit. Gratia autem ad Deum cuncta reducit, unde originaliter emanant, nihil boni sibi adscribit nec arroganter præsumit, non contendit, nec suam sententiam aliis præfert, sed in omni sensu, et intellectu æternæ sapientiæ ac divino examini se submittit.
17. Natura appetit scire secreta, et nova audire; vult exterius apparere et multa per sensus experiri; desiderat agnosci, et agere unde laus et admiratio procedit. Sed gratia non curat nova nec curiosa percipere, quia totum hoc de vetustate corruptonis est ortum, cum nihil novum et durabile est super terram. Docet itaque sensus restringere, vanam complacentiam et ostentationem devitare, laudanda et digne miranda humiliter abscondere, et de omni re et de omni scientia utilitatis fructum, atque Dei laudem et honorem quærere. Non vult se nec sua prædicari; sed Deum in donis suis optat benedici, qui cuncta ex mera charitate largitur.
18. Hæc gratia supernaturale lumen, et quoddam Dei speciale donum est, et proprie electorum signaculum, et pignus salutis æternæ: quæ hominem de terrenis ad cælestia amanda sustollit, et de carnali spiritualem efficit. Quanto igitur natura amplius premitur, et vincitur, tanto major gratia infunditur, et quotidie novis visitationibus interior homo secundum imaginem Dei formatur.
Cap. 55. De corruptione naturæ, et efficacia gratiæ divinæ.
1. Domine Deus meus, qui me creasti ad imaginem et similitudinem tuam: concede mihi hanc gratiam, quam ostendisti mhi tam magnam et necessariam ad salutem, ut vincam pessimam naturam meam trahentem me ad peccata et in perditionem. Sentio enim in carne mea legem peccati, contradicentem legi mentis meæ, et captivum me ducentem ad obediendum sensualitati in multis, nec possum resistere passionibus ejus, nisi assistat tua sanctissima gratia, cordi meo ardenter infusa.
2. Opus est gratia tua et magna gratia, ut vincatur natura ad malum semper prona ab adolescentia sua. Nam per primum hominem Adam lapsa, et vitiata per peccatum, in omnes homines pœ hujus maculæ descendit, ut ipsa natura, quæ bene et recte a te condita fuit, pro vitio jam et infirmitate corruptæ naturæ ponatur, eo quod motus ejus, sibi relictus, ad malum et inferiora trahit. Nam modica vis, quæ remansit, est tamquam scintilla quædam latens in cinere. Hæc est ipsa caro naturalis, circumfusa magna caligine, adhuc judicium habens boni et mali, veri falsique distantiam, licet impotens sit adimplere omne quod probat, nec pleno jam lumine veritatis, nec sanitate affectionem suarum potiatur.
3. Hinc est, Deus meus, quod condelector legi tuæ, secundum interiorem hominem, sciens mandatum tuum fore bonum, justum et sanctum, arguens etiam omne malum et peccatum fugiendum. Carni autem servio lege peccati, dum magis sensualitati obedio, quam rationi. Hinc est quod velle bonum mihi adjacet, perficere autem non invenio. Hin sæpe bona multa propono, sed quia gratia deest ad adjuvandam infirmitatem meam, ex levi resistentia exilio et deficio. Hinc accidit quod viam perfectorum agnosco, et qualiter agere debeam, satis clare video: sed propriæ corruptionis pondere pressus ad perfectiora non assurgo.
4. O, quam maxime est mihi necessaria gratia tua, Domine, ad inchoandum bonum, ad proficiendum et ad perficiendum. Nam sine te nihil possum facere; omnia autem possum in te, confortante me gratia tua. O, vere cælestis, gratia, sine qua nulla sunt propria merita, nulla quoque dona naturaæ ponderanda. Nihil artes, nihil divitiæ, nihil pulchritudo vel fortitudo, nihil igneium vel eloquentia valent apud te, Domine, sine gratia tua. Nam bona naturaæ bonis et malis sunt communia: Electorum autem proprium donum est gratia, sive dilectio, qua insigniti digni habenter vita æterna. Tantum eminet hæc gratia, ut nec donum prophetiæ, nec signorum operatio, nec quantalibet alta speculatio aliquid æstimetur sine ea. Sed neque fides neque spes neque aliæ virtutes sine charitate et gratia tibi acceptæ sunt.
5. O, beatissima gratia, quæ pauperem spiritu virtutibus divitem facis, et divitem multis bonis humilem corde reddis. Veni, descende ad me, reple me mane misericordia tua et consolatione tua, ne deficiat præ lassitudine et ariditate mentis anima mea. Obsecro, Domine, ut inveniam gratiam in oculis tuis: sufficit enim mihi gratia cæteris non obtentis quæ desiert natura. Si fuero vexatus et tentatus tribulationibus multis, non timebo mala, dum fuerit mecum gratia tua. Ipsa fortitudo mea, ipsa consilium confert et axilium. Cunctis hostibus potentior est et sapientior universis sapientibus.
6. Magistra est veritatis, doctrix disciplinæ, lumen cordis, solamen pressuræ, fugatrix tristitiæ, ablatrix timoris, nutrix devotionis, productrix lacrymarum. Quid sum sine ea nisi aridum lignum et stips inutilis ad ejiciendum? Tua ergo, Domine, gratia me semper præbenitat, et sequatur ac bonis operibus jugiter præstet esse intentum per Jesum Christum Filium tuum. Amen.
Cap. 56. Quod nosmetipsos abnegare et Christum imitari debemus per crucem.
1. Fili, quantum vales a te exire, tantum in me poteris pertransire. Sicut nihil foris concupiscere internam pacem facit, sic se interius relinquere Deo conjungit. Volo te addiscere perfectam abnegationem tui in voluntate mea, sine contradictione et querela. Sequere me: Ego sum via, veritas, et vita. Sine via non itur; sine veritate non cognoscitur; sine vita non vivitur. Ego sum via, quam sequi debes, veritas, cui credere debes, vita, quam sperare debes. Ego sum via inviolabilis, veritas infallibilis, vita interminabilis. Ego sum via rectissima, veritas suprema, vita vera, vita beata, vita increata. Si maseris in via mea, cognosces veritatem, et veritas liberabit te et apprehendes vitram æternam.
2. Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Si vis veritatem cognoscere, crede mihi. Si vis perfectus esse, vende omnia. Si vis esse discipulus meus, abnega temetipsum. Si vis beatam vitam possidere præsentem vitam contemne. Si vis exaltari in cælo, humilia te in mundo. Si vis regnare mecum, porta crecem mecum. Soli enim servi crucis inveniunt vitam beatitudinis et veræ lucis.
3. Domine Jesu Christe, quia arta erat vita tua, et mundo despecta; dona mihi tecum mundi despectum imitari. Non enim servus est major domino suo, nec discipuus supra magistrum. Exerceatur servus tuus in vita tua, quia ibi est salus mea et sanctitas vera. Quidquid extra eam lego et audio, non me recreat nec delectat plene.
4. Fili, quia hæc scis et legisti omnia, beatus eris si feceris ea. Qui habet mandata mea et servat ea, ipse est qui diligit me, et ego diligam eum et manifestabo ei meipsum et faciam ipsum consedere mecum in regno Patris mei. Igitur, Domine, sicut dixisti et promisisti, sic utique mihi promereri contingat. Suscepi, suscepi de manu tua crucem: portabo eam usque ad mortem, sicut imposuisti mihi. Vere vita boni Monachi crux est, sed dux paradisi. Inceptum est, retro abire non licet, nec relinquere oportet.
5. Eja fratres, pergamus simul: Jesus erit nobiscum; propter Jesum suscepimus hanc crucem; propter Jesum perfeveremus in cruce; erit adjutor noster, qui est dux noster et præcessor. En rex noster ingrediatur ante nos, qui pugnabit pro nobis. Sequamur viriliter, nemo metuat terrores; simus parati mori fortiter in bello, nec inferamus crimen gloriæ nostræ, et fugiamus a cruce.
Cap. 57. Quod homo non sit nimis dejectus, quando labitur in aliquos defectus.
1. Fili, magis placent patientia et humilitas in adversis, quam multa consolatio et devotio in prosperis. Ut quid te contristat parvum factum contra te dictum? Si amplius fuisset, commoveri non debuisses. Sed nunc dimitte transire: non est primum nec novum nec ultmum erit, si diu vixeris. Satis virilis es, quamdiu nil obviat adversi; bene etiam consulis et alios nosti roborare verbis: sed cum ad januam tuam venit repentina tribulatio, deficis consilio et robore.
2. Attende magnam fragilitatem tuam, quam sæpius experiris in modicis objectis: tamen pro salute tua ista fiunt. Cum hæc et similia contingunt, pone te ut melius nosti ex corde; et si tetigerit tribulatio, non tamen dejiciat nec diue implicet. Ad minus sustine patienter, si non potes gaudenter. Et si minus libenter audis et indignationem sentis, reprime te, nec patiaris aliquid inordinatum ex ore tuo exire, unde parvuli scandalizentur. Cito conquiescet commotio excitata, et dolor internus revertente gratia dulcorabitur. Adhuc vivo ego, dixit Dominus; juvare te paratus sum et solito amplius consolari, si confisus fueris in me, et devote invocaveris me.
3. Animæquior esto et ad majorem sustinentiam accingere. Non est totum frustratum, si te sæpius percipis tribulatum vel graviter tentatum. Homo es, et non Deus; caro es, et non Angelus. Quomodo tu posses semper in eodem statu virtutis permanere, quando hoc defuit Angelo in cælo, et primo Homini in paradiso, quid non diu steterunt? Ego sum qui mærentes erigo sospitate, et suam cognoscentes infirmitatem ad meam provoco divinitatem.
4. Domine, benedictum sit verbum tuum, dulce super mel et favum ori meo. Quid facerem in tantis tribulationibus et angustiis meis, nisi me confortares tuis sanctis sermonibus? Dummodo tandem ad portum salutis perveniam, quid mihi curæ est, quæ et quanta passus fuero? Da finem bonum et da felicem ex hoc mundo transitum. Memento mei, Deus meus, et dirige me recto itinere in regnum tuum. Amen.
Cap. 58. De altioribus rebus et occultis Dei judiciis non scrutandis.
1. Fili, caveas disputare de altis materiis et de occultis Dei judiciis: cur iste sic relinquitur, et ille ad tantam gratiam assumitur? cur etiam iste tantum affligitur, et ille tam eximie exaltatur? Ista omnem facultatem humanam excedunt, nec ad investigandum divum judicium ulla ratio prævalet vel disputatio. Quando ergo hæc tibi suggerit inimicus vel etiam quidam curiosi inquirunt homines, responde illud Prophetæ: Justus es, Domine, et justum judicium tuum; et illud: Judicia Domini vera justificata in semetipsa. Judicia mea metuenda sunt, non discutienda, quia humano intellectua sunt incomprehensibilia.
2. Noli etiam inquirere nec disputare de meritis Sanctorum, quis alio sit sanctior; aut quis major sit in regno cælorum. Talia generant sæpe lites et contentiones inutiles, nutriunt quoque superbiam et vanam gloriam: unde oriuntur invidiæ et dissensiones, dum ille istum Sanctum, et alius alium conatur superbe præfferre. Talia autem velle scire et investigare nullum fructum afferunt, sed magis Sanctis displicent, quia non sum Deus dissensionis, sed pacis, quæ pax magis in humilitate vera, quam in propria exaltatione consisit.
3. Quidam zelo devotionis trahuntur ad hos Sanctos vel ad illos, ampliori effectu, sed humano potius, quam divino. Ego sum qui cunctos condidi Sanctos; ego donavi gratiam; ego præstiti gloriam. Ego novi singulorum merita; ego præveni eos in benedictionibus dulcedinis meæ. Ego præscivi dilectos meos ante sæcula; ego eos elegi de mundo, non ipsi me præelegerunt. Ego vocavi per gratiam, attraxi per miscericordiam; ego perduxi eos per tentationes varias. Ego infudi consolationes magnificas; ego dedi perseverantiam; ego coronavi eorum patientiam.
4. Ego primum et novissimum agnosco; ego omnes inæstimabili dilectione amplector. Ego laudandus sum in omnibus Sanctis meis; ego super omnia benedicendus sum et honorandus in singulis, quos sic gloriose magnificavi, et prædestinavi sine ullis præcedentibus propriis meritis. Qui ergo unum de minimis meis contemsit, nec magnum honorat: quia pusillum et magnum ego feci. Qui derogat alicui Sanctorum, derogat et mihi, et omnibus cæteris in regno cælorum. Omnes unum sunt per charitatis vinculum, idem sentiunt, idem volunt et omnes in unum se diligunt.
5. Adhuc autem, quod multo altius est, plus me quam se et sua merita diligunt. Nam supra se rapti et extra propriam dilectionem tracti, toti in amorem meum pergunt, in quo et fruitive quiescunt. Nihil est quod eos avertere possit aut deprimere: quippe qui æterna veritate pleni, igne ardescunt inexstinguibilis charitatis. Taceant igitur carnales et animales homines de Sanctorum statu differere: qui non norunt nisi privata gaudia diligere; demunt et addunt pro sua inclinatione, non prout placet æternæ Veritati.
6. In multis est ignorantia, eorum maxime qui parum illuminati raro aliquem perfecta dilectione spirituali diligere norunt. Multi adhuc naturali affectu, et humana amicitia ad hos vel ad illos trahuntur; et sicut in inferioribus se habent, ita et de cælestibus imaginantur. Sed est distantia incomparabilis inter ea quæ imperfecti non cognitant, et ea quæ illuminati viri per revelationem contemplantur, et speculantur superna.
7. Cave ergo, fili, de istis curiose tractare, quæ scientiam tuam excedunt; sed hoc magis satage et intende, ut vel minimus in regno Dei queas inveniri. Et si quispiam sciret, quis alio sanctior esset, vel major haberetur in regno cælorum, quid ei hæc notitia prodesset, nisi se ex hac cognitione coram me humliaret, et in majorem mei nominis laudem exsurgeret? Multo acceptius Deo facit qui de peccatorum suorum magnitudine, et virtutum suarum parvitate cogitat, et quam longe a Sanctorum perfectione distat, quam is, qui de majoritate eorum vel parvitate disputat. Melius est Sanctos devotis precibus et lacrymis exorare et eorum gloriosa suffragia humili mente implicare, quam eorum secreta vana inquisitione perscrutari.
8. Illi bene et optime contentantur, si homines scirent contentari et vaniloquia sua compescere. Non gloriantur de propriis meritis, quippe qui sibi nil bonitatis adscribunt; sed totum mihi, quoniam ipsis cuncta ex infinita mea charitate donavi. Tanto amore divinitatis et gaudio supereffluenti replentur, ut nil desit eis gloriæ, nihilque desit felicitatis. Omnes Sancti quanto altiores in gloria tanto humiliores in se ipsis, et mihi viciniores et dilectiores existunt. Ideoque habes scriptum, quia mittebant coronas suas ante Deum, et ceciderunt in facies suas coram Agno et adoraverunt viventem in sæcula sæculorum.
9. Multi quærunt, quis major sit in regno Dei, qui ignorant an cum minimis erunt digni computari. Magnum est vel esse minimum in cælo, ubi omnes magni sunt: quia omnes filii Dei vocabuntur et erunt. Minimus erit in mille et peccator centum annorum morietur. Cum enim quærerent Discipuli, quis major esset in regno cælorum, tale audierunt responsum: Nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cælorum. Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste: hic major est in regno cælorum.
10. Væ eis, qui cum parvulis se humiliare sponte dedignantur, quoniam humilis janua regni cælestis eos non admittet intrare. Væ et divitibus, qui habent consolationes suas hic, quia pauperibus intrantibus in regnum Dei, ipsi stabunt foris ejulantes. Gaudete humiles, et exultate pauperes, quia vestrum est regnum Dei, si tamen in veritate ambulatis.
Cap. 59. Quod omnis spes et fiducia in solo Deo et figenda.
1. Domine, quæ est fiducia mea quam in hac vita habeo, aut quod majus solatium meum ex omnibus apparentibus sub cælo? Nonne tu, Domine Deus meus, cujus misericordiæ non est numerus? Ubi mihi bene fuit sine te? Aut quando male esse potuit præsente te? Malo pauper esse propter te, quam dives sine te. Eligo potius tecum in terra peregrainari, quam sine te cælum possidere. Ubi tu, ibi cælum; atque ibi mors est atque infernus, ubi tu non es. Tu mihi in desiderio es, et ideo post te gemere et clamare et exorare necesse est. In nullo denique possum plene considere, qui in necessitatibus auxilietur opportunius, nisi in te solo Deo meo. Tu es spes mea, et fiducia mea, et consolator meus, et fidelissimus in omnibus.
2. Omnes quæ sua sunt quærunt; tu salutem meam, et profectum meum solummodo prætendis et omnia in bonum mihi convertis. Et si variis tentationibus et adversitatibus exponas me, hoc totum ad utilitatem meam ordinas, qui mille modis dilectos tuos probare consuevisti. In qua probatione non minus diligi debes et laudari, quam si cælestibus consolationibus me repleres.
3. In te ergo, Domine Deus meus, pono totam spem meam et refugium; in te omnem tribulationem meam et angustiam meam constituo, quia totum infirumum et instabile invenio quidquid extra te conspicio. Non enim proderunt multi amici, neque fortes auxiliarii adjuvare poterunt, neque prudentes consiliarii responsum utile dare, neque libri Doctorum consolari, nec alia prætiosa substantia liberare, neque locus aliquis secretus contutari, si tu ipse non assistas, juves, confortes, consoleris, instruas et custodias.
4. Omnia namque, quæ ad pacem videntur esse et felicitatem habendam, te absente nihil sunt, nihilque felicitatis et veritate conferunt. Finis ergo omnium bonorum et altitudo vitæ et profunditas eloquiorum tu es; et in te super omnia sperare, fortissimum solatium omnium servorum tuorum. Ad te sunt oculi mei; in te confido, Deus meus; misericordiarum Pater, benedic et sanctifica animam meam benedictione cælesti, ut fiat habitatio sancta tua et sedes æternæ gloriæ tuæ, nihilque in templo tuæ dignitatis inveniatur, quod oculos tuæ majestatis offendat. Secundum multitudinem miserationum tuarum et magnitudinem bonitatis tuæ respice in me, et exaudi orationem pauperis servi tui, longe exulantis in regione umbræ mortis. Protege et conserva animam servuli tui inter tot discrimina vitæ corruptibilis, ac comitante gratia tua, dirige per viam pacis ad perpetuæ patriam felicitatis et claritatis.
Liber 4
De devota exhortatione ad sacram Corporis Christi communionem.
Vox Christi dicit. Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos, dicit Dominus. Panis quem ego dabo caro mea est, pro mundi vita. Accipite et comedite: hoc est Corpus meum quod pro vobis tradetur: hoc facite in meam commemorationem. Qui manducat meam carnem, et bibit meam sanguinem, in me manet et ego in eo. Verba quæ ego locutus sum nobis, spiritus et vita sunt.
Cap. I. Cum quanta devotione Christus sit suscipiendus.
1. Hæc sunt verba tua, Christe, Veritas æterna, quamvis non in uno tempore prolata, nec uno in loco conscripta. Quia ergo tua grantater mihi et fideliter sunt accipienda, tua sunt, et tu ea protulisti, et mea quoque sunt, quia pro salute mea edidisti: libenter suspicio ea ex ore tuo, ut aptius inferantur cordi meo. Excitant me verba tantæ pietatis, plena dulcendinis et dilectionis: sed terrent me delicta propria, et ad capienda tanta mysteria me reverberat impura conscientia. Provocat me dulcedo verborum tuorum, sed onerat me multitudo vitiorum meorum.
2. Jubes ut fiducialiter ad te accedam, si tecum velim habere partem, et immortalitatis accipiam alimoniam, si æternam cupiam obtinere vitam et gloriam. Venite, inquis, ad me omnes, qui laboratis et onerasti estis et ego reficiam vos. O, dulce et amicabile verbum in aure peccatoris, quo tu, Domine Deus meus, egenum et pauperem invitas ad communionem tui sanctissimi Corporis. Sed quis ego sum, Dominus, ut ad te præsumam accedere? Ecce cæli cælorum te non capiunt, et tu dicis: Venite ad me omnes?
3. Quid vult ista piissima dignatio, et tam amicabilis invitatio? Quomodo ausus ero venire, qui nihil boni mihi conscius sum, unde possim præsumere? Quomodo te introducam in domum meam, qui sæpius offendi benignissimam faciem tuam? Reverentur Angeli et Archangeli, metuunt Sancti et Justi, et tu dicis: Venite ad me omnes? Nam nisi tu, Domine, diceres, quis verum esse crederet? Et nisi tu juberes, quis accedere tentaret?
4. Ecce vir justus Noe in arcæ fabrica centum annis laboravit, ut cum paucis salvaretur: et ego quomodo potero me una hora præparare, ut mundi fabricatorent cum reverentia sumam? Moyses, famulus tuus, magnus et specialis amicus tuus, arcam ex lignis imputribilibus fecit, quam et mundissimo vestivit auro, ut tabulas Legis in ea reponeret: et ego putrida creatura, audebo te Conditorem legis, ac vitæ datorem tuam facile suscipere? Salomon, sapientissimus regum Israel, magnificum templukm septem annis in laudem nominis tui ædificavit, et octo diebus festum dedicationis ejus celebravit, mille hostias pacificas obtulit, et arcam fæderis, clangore buccinæ et jubilo in loco sibi præparato solemniter collocavit. Et ego infelix et pauperrimus hominum, quomodo te in domum meam introducam, qui vix mediam expendere devote novi horam, et utinam vel fere semel mediam digne.
5. O, mi Deus, quantum illi ad placendum tibi agere studuerunt. Heu quam pusillum est quod ago, quam breve expleo tempus, cum me ad communicandum dispono. Raro totus collectus, rarissime abo omni distractione purgatus.
6. Et certe in tua salutari Deitatis præsentia nulla deberet occurrere indecens cogitatio; nulla etiam occupare creatura, quia non ad Angelum, sed Angelorum Dominum suscepturus sum hospitio. Est tamen magna distantia inter arcam fœderis Domini cum suis reliquiis, et mundissimum Corpus tuum cum suis ineffabilibus virtutibus; inter legalia illa sacrificia futurorum præfigurativa, et veram tui Corporis hostiam, omnium antiquorum sacrificiorum completivam.
7. Quare igitur ad tuam non magis inardesco venerabilem præsentiam? Cur majori me non præparo sollicitudine ad tua Sancta sumenda, quandoilli antiqui sancti Patriarchæ, Reges quoque et Principes cum universo populo tantum devotionis monstrarunt affectum erga cultum divinum?
8. Saltavit rex devotissimus David coram arca Dei totis veribus, recolens beneficia olim indulta Patribus. Fecit diversi generis organa, psalmos edidit, et cantari institui cum lætitia, cecinit et ipse frequenter in cithara, Spiritus sancti afflatus gratia, docuit populum Israel toto corde laudare Deum, et ore consono diebus singulis benedicere et prædicare. Si tanta agebatur tunc devotio, ac divinæ laudis extitit recordatio coram arca testamenti, quanta nunc mihi et omni populo Christiano habenda est devotio et reverentia in præsentia Sacramenti, in sumtione excellentissimi corporis Christi?
9. Currunt multi ad diversa loca pro visitandis reliquiis Sanctorum, et mirantur auditis gestis eorum; ampla ædificia templorum inspiciunt, et osculantur sericis et auro involuta sacra ossa eorum. Et ecce tu præsens es hic apud me in altari, Deus meus, Sanctus Sanctorum, hominum Creator et Dominus Angelorum. Sæpe in talibus videndis est curiositas hominum, est novitas invisorum et modicus reportabitur fructus emendationis, maxime ubi est tam levis, since vera contritione discursus. Hic autem in Sacramento altaris totus præsens es Deus meus, homo Christus Jesus: ubi et copiosus percipitur æternæ salutis fructus, quotescumque fueris digne ac devote susceptus. Ad istud vero non trahit levitas aliqua, nec curiositas vel sensualitas, sed firma fides, devota spes, et sincera charitas.
10. O, invisibilis conditor mundi Deus, quam mirabiliter agis nobiscum, quam suaviter et gratiose cum electis tuis disponis, quibus temetipsum in Sacramento sumendum proponis. Hoc namque omnem intellectum superat; hoc specialiter devotorum corda trahit, et accendit affectum. Ipsi enim vere fideles tui, qui totam vitam suam ad emendationem disponunt, ex hoc Sacramento dignissimo magnam devotionis gratiam, et virtutis amorem frequenter recipiunt.
11. O, admirabilis et abscondita gratia Sacramenti, quam norunt tantum Christi fideles, infideles autem et peccatis servientes experiri non possunt. In hoc Sacramento confertur spiritualis gratia et reparatur in anima virtus amissa et per peccatum deformata redit pulchritudo. Tanta est aliquando hæc gratia, ut ex plenitudine collatæ devotionis non tantum mens, sed et debile corpus vires sibi præstitas sentiat ampliores.
12. Dolendum tamen est, et miserandum valde super tepiditate, et negligentia nostra, quod non majori affectu trahimur ad Christum sumendum, in quo tota spes salvandorum consistit et meritum. Ipse enim est sanctificatio nostra et redemtio; ipse consolatio viatorum et Sancrotum æterna fruitio. Dolendum itaque valde, quod multi tam parum hoc salutare mysterium advertunt, quod cælum lætificat et mundum conservat universum. Heu cæcitas et duritia cordis humani, tam ineffabile donum non magis attendere, et ex quotidiano usu etiam inadvertentia defluere.
13. Si enim hoc sanctissimum Sacramentum in uno tantum celebraretur loco, et ab uno tantum consecraretur Sacerdote in mundo, quanto putas desiderio ad illum locum, et talem Dei sacerdotem homines efficerentur, ut divinia ministeria celebrari audirent? Nunc autem multi facti sunt Sacerdotes et in multis locis offertur Christus: ut tanto major appareat gratia et dilectio Dei ad hominem, quanto latius est sacra Communio diffusa per omnem orbem.
14. Gratias tibi, bone Jesu, pastor æterne, qui nos pauperes et exules dignatus est prætioso corpore et sanguine tuo reficere: et ad hæc mysteria percipienda etiam proprii oris tui eloquio invitare dicendo: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati esti, et ego reficiam vos.
Cap. II. Quod magna charitas et bonitas Dei in Sacramento exhibetur homini.
1. Super bonitate tua et magna misericordia tua, Domine, confisus, accedo æger ad salvatorem, esuriens ad fontem vitæ, egenus ad Regem cæli, et sitiens servus ad Dominum, creatura ad Creatorem, disolatus ad meum pium Consolatorem. Sed unde mihi hoc ut venias ad me? Quis ego sum ut præstes mihi temetipsum? Quomodo audet peccator coram te apparere? Et quomodo tu dignaris ad peccatorem venire? Tu nosti servum tuum, et scis quia nihil coni in se est unde hoc illi præstes. Confiteor igitur vilitatem meam, agnosco tuam bonitatem, laudo pietatem, et gratias ago propter nimiam charitatem. Propter temetipsum hoc facis, non propter mea merita, ut bonitas tua mihi magis innotescat, charitas amplior ingeratur, et humilitas perfectius commendetur. Quia ergo tibi hoc placet et sic, fieri jussisti, placet et mihi dignatio tua, et utinam iniquitas mea non obsistat.
2. O, dulcissime, et benignissime Jesu, quanta tibi reverentia et gratiarum actio cum perpetua laude pro susceptione sacri Corporis tui debetur: cujus dignitatem nullus hominum explicare potens invenitur. Sed quid cogitabo in hac Communione, in accessu ad Dominum meum, quem debite venerari nequeo et tamen devote suscipere desidero? Quid cogitabo melius et salubrius nisi me ipsum totaliter humiliando coram te et tuam infinitam bonitatem exaltando supra me? Laudo te, Deus meus, et in æternum exalto te. Despicio me et subicio tibi in profundum vilitatis meæ.
3. Ecce tu Sanctus Sanctorum, et ego sordes peccatorum: et inclinas te ad me, qui non sum dignus ad te respicere. Ecce tu venis ad me, tu vis esse mecum; tu invitas ad vonvivium tuum, tu mihi daer vis cælestem cibum et panem Angelorum ad manducandum, non alium sane quam teipsum, panem vivum, qui de cælo descendisti et das vitam mundo.
4. Ecce unde dilectio procedit, qualis dignatio illucescit; quam magnæ gratiarum actiones et laudes pro his tibi debentur. O, quam salutare et utile consilium tuum, cum istud constituisti. Quam sauve et jucundum convivium, cum teipsum in cibum donasti. O, quam admirabilis operatio tua, Domine; quam potens virtus tua, quam infallibilis veritas tua. Dixisti enim et facta sunt omnia, et hoc factum es quod jussisti: mira res et fide digna ac humanum vincens intellectum, quod tu, Domine Deus meus, verus Deus et homo, sub modica panis specie et vini integer contineris et sine consumtione a sumente manducaris.
5. Tu, Domine universorum, qui nullius habens indigentiam voluisti per Sacramentum tuum habitare in nobis, conserva cor meum et corpus meum immaculatum, ut læta et pura conscientia sæpius valeam celebrare tua mysteria et ad meam perpetuam accipere salutem, quæ ad tuum præcipue honorem et memoriale perenne sanxisti et instituisti.
6. Lætare, anima mea, et gratias age Deo pro tam nobili munere et solatio singulari in hac lacrymarum valle tibi relicto. Nam quoties hoc mysterium recolis, et Christi corpus accipis, toties tuæ redemtionis opus agis et particeps omnium meritorum Christi efficeris: charitas etenim Christi nunquam minuitur, et magnitudo propitiationis ejus nunquam exhauritur. Ideo nova semper mentis renovatione ad hoc disponere te debes et magnum salutis mysterium attenta consideratione pensare. Ita magnum, novum et jucundum tibi videri debet, cum celebras aut missam audis, ac si eodem die Christus primum in uterum Virginis descendens homo factus esset, aut in cruce pendens pro salute hominum pateretur, et moreretur.
Cap. III. Quod utile est sæpe communicare.
1. Ecce ego venio ad te, Domine, ut bene mihi sit exmunere tuo et lætificer in convivio tuo, quod parasti in dulcedine tua pauperi, Deus. Ecce in te test totum quod desiderare possum et debeo. Tu salus mea et redemtio, spes et fortitudo, decus et gloria. Lætifica ergo hodie animam famuli tui, quoniam ad te, Domine Jesu Christe, animam meam levavi. Desidero te nunc devote et reverenter suscipere, cupio te in domum meam introducere, quatenus cum Zachæo merear a te benedici ac inter filios Abrahæ computari. Anima mea et corpus meum te concupiscit, cor meum tecum uniri desiderat.
2. Trade te mihi, et sufficit: name præter te nulla consolatio valet, sine te esse nequeo et sine visitatione tua vivere non valeo. Ideoque oportet me frequenter ad te accedere, et in remedium salutis meæ recipere, et in remedium salutis meæ recipere, ne forte deficiam in via, si fuero cælesti fraudatus alimonia. Sic enim tu, misericordissime Jesu, prædicans populis, et varios sanans languores, aliquando dixisti: Nolo eos dimittere jejunos in domum suam, ne dificiant in via. Age igitur hoc modo mecum, qui te pro fidelium consolatione in Sacramento reliquisti. Tu es enim refectio sauvis animæ, et qui te digne manducaverit, particeps et hæes erit æternæ gloriæ.
3. Necessarium quidem mihi est, qui tam sæpe mihi labor et pecco, tam cito torpesco et deficio, ut per frequentes orationes et confessiones, ac sacram tui Corporis perceptionem me renovem, mundem et accendam, ne forte diutius abstinendo a sancto proposito defluam. Proni enim sunt sensus hominis ad malum ab adlescentia sua, et nisi succurrat divina medicina, labitur homo plus ad pejora. Retrahit ergo sancta Communio a malo, et confortat in bono. Si enim modo tam sæpe negligens sum et tepidus, quando communico aut celebro, quid fieret si medelam non sumerem et tam grande juvamen non quærerem? Et licet omni die non aptus, et ad celebrandum bene dispositus, dabo tamen operam congruis temporibus divina percipere mysteria, ac tantæ gratiæ participem me exhibere vel præbere. Nam hæc est una principalis fidelis animæ consolatio, quamdiu peregrinatur ad te in mortali corpore, ut sit sæpius memor Dei sui, dilectum suum devota suscipiat mente.
4. O, mira circa nos tuæ pietatis dignatio: quod tu, Domine Deus, creator et vivificator omnium spirituum, ad pauperculam dignaris venire anima, et cum tota divinitate tua ac humanitate ejus impinguare esuriem. O, felix mens, et beata anima, quæ te, Dominum Deum suum, meretur devote suscipere, et in tua susceptone spirituali gaudio repleri. O, quam magnum suscipit Dominum, quam dilectum inducit hospitem, quam jucundum recipit socium quam fidelem acceptat amicum, quam speciosum, et nobilem amplectitur sponsum, præ omnibus dilectis, et super omnia desiderabilia amandum. Sileant a facie tua, dulcissime dilecte meus, cælum et terra, et omnibus ornatis eorum, quoniam quidquid habent laudis et decoris, ex dignatione tuæ est largitatis, nec ad decorem tui pervenient nominis, cujus sapientiæ non est numerus.
Cap. 4. Quod multa bona præstantur devote communicantibus.
1. Domine Deus meus, præveni servum tuum in benedictione dulcedinis tuæ, ut ad tuum magnificum Sacramentum digne ac devote merear accedere. Excita cor meum in te, et a gravi torpore exue me. Visita me in salutari tuo ad gustandum in spiritu tuam sauvitatem, quæ in hoc Sacramento tanquam in fonte plenaire latet. Illumina quoque oculos meos ad intuendum tantum mysterium, et ad credendum illud indubitata fide me robora. Est enim operatio tua, non humana potentia: tua sacra institutio, non hominis adinventio. Non enim ad hæc capienda et intelligenda aliquis idoneus per se reperitur, quæ Angelicam etiam subtilitatem transcendunt. Quid ergo ego peccator indignus, terra et cinis, de tam alto secreto Sacramento potero investigare et capere?
2. Domine, in simplicitate cordis, in bona et firma fide et in tua visione ad te cum firm spe et reverentia accedo, et vere credo, quia tu præsens es hic in Sacramento Deus et homo. Vis ergo ut te suscipiam et me ipsum tibi in charitate uniam. Unde tuam precor clementiam, et specialem ad hoc imploro mihi donare gratiam, ut totus in te liquefiam, et amore pereffluam, atque de nulla alia consolatione amplius me intromittam. Est enim hoc altissimum et dignissimum Sacramentum, salus animæ et corporis, medicina omnis spiritualis languoris, in quo vitia mea curantur, passiones frænantur, tentationes vincuntur ac minuuntur, gratia major infunditur, virtus accepta augetur, firmatur fides, spes roboratur, et charitas ignescit ac dilatatur.
3. Multa namque bona largitus es, et adhuc sæpius largiris in Sacramento dilectis tuis devote communicantibus, Deus meus susceptor animæ meæ, reparator infirmitatis meæ, et totius dator consolationis internæ. Nam multam ipsis consolationem adversus varias tribulatones infundis, et de imo dejectionis propriæ ad spem tuæ protectionis erigis atque nova quadam gratia eos intus recreas et illustra, ut qui anxii primo, et sine affectione se ante Communionem senserant, postea refecti cibo potuque cælesti, in melius se mutatos inveniant. Quod idcirco cum electis tuis ita dispensanter agis, ut veraciter agnoscant, et patenter experiantur, quam nihil ex semetipsis habeant, et quid bonitatis ac gratiæ ex te consequantur. Quia ex semetipsis frigidi duri ac indevoti, ex te autem serventes ac devoti et alacres esse merentur. Quis enim ad fontem suavitatis humiliter accedens, non modicum suavitatis inde reportat? Aut quis juxta ignem copiosum stans, non parum caloris inde percipit? Et tu fons es semper plenus et super abundans, ignis semper ardens et nunquam deficiens.
4. Unde si mihi non licet haurire de plenitudine fontis, nec usque ad satietatem potare, apponam tamen os meum ad foramen cælestis fistulæ, ut saltem inde guttulam modicam capiam, ad refocillandam sitim meam, ut non penitus exarescam. Et si necdum totus cælesti, et tam ignitus, ut Seraphim et Cherubim esse possum, conabor tamen devotioni insistere et cor meum præparae, ut vel modicam divini incendii flammam ex humili sumtione vivifici Sacramenti conquiram. Quidquid autem mihi deest, bone Jesu, Salvator sanctissime, tu pro me supple benigne ac gratiose, qui omnes ad te gratiose vocare dignatus es, dicens: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati esti, et ego reficiam vos.
5. Ego quidem laboro in sudore vultus, mei, dolore cordis torqueor, peccatis oneror, tentationibus inquietor, multis malis passionibus implicor et premor, et non est qui adjuvet, non est qui liberet et salvum faciat, nisi tu, Domine Deus, Salvator meus, cui committo me et omnia mea, ut me custodias et perducas in vitam æternam. Suscipe me in laudem et gloriam nominis tui, qui Corpus tuum et Sanguinem in cibum et potum mihi parasti; præsta, Domine Deus Salutaris meus, ut cum frequentatione mysterii tui crescat meæ devotinis affectus.
Cap. 5. De dignitate Sacramenti, et statu Sacerdotali.
1. Si haberes angelicam puritatem, et sancti Johannis Baptistæ sanctitatem, non esses dignus hoc Sacramentum accipere nec tractare. Non hoc meritis debetur hominum, quod homo consecret et tractet Christi sacramentum et sumat in cibum panem Angelorum. Grande myterium et magna dignitas Sacerdotum, quibus datum est, quod Angelis non est concessum. Soli namque Sacerdotes in Ecclesia rite ordinati potestatem habent celebrandi et Corpus Christi consecrandi. Sacerdos quidem minister Dei est, utens verbo Dei per jussionem et institutionem Dei. Deus autem ibi est principalis auctor, et invisibilis operator, cui subest omne quod voluerit, et paret omne quod jusserit.
2. Plus ergo credere debes Deo omnipotenti in hoc excellentissimo Sacramento, quam proprio sensui aut alteri signo visibili. Ideoque cum timore et reverentia ad hoc opus est accedendum. Attende igitur et vide cujus ministerium tibi traditum est per impositionem manus Episcopi. Ecce Sacerdos factus es, et ad celebrandum consecratus: vide nunc ut fideliter et devote in suo tempore Deo sacrificum offeras, et teipsum irreprehensibilem exhibeas. Non alleviasti onus tuum, sed arctiori jam alligatus es vinculo disciplinæ, et ad majorem teneris perfectionem sanctitatis. Sacerdos debet esse omnibus virtutibus ornatus, et aliis bonæ vitæ exemplum præbere. Ejus conversatio non cum popularibus hominibus, sed cum Angelis in cælo, aut cum perfectis viris in terra.
3. Sacerdos sacris vestibus indutus Christi vices gerit, ut Deum pro se et pro omni populo suo suppliciter et humiliter roget: habet ante se et post se Dominicæ Crucis signum ad memorandam jugiter Christi passionem. Ante se Crucem in casula portat, ut Christi vestigia diligenter inspiciat, et sequi frequenter studeat. Post se cruce signatus est, ut adversa quælibet illata ab aliis clementer pro Deo toleret. Ante se Crucem gerit, ut propria peccata lugeat;post se, ut aliorum etiam commissa per compassionem defleat, et se medium inter Deum et peccatorem constitutum esse sciat, nec ab oratione, nec ab oblatione sancta torpescat, donec gratiam et misericordiam impetrare mereatur. Quando Sacerdos celebrat, honorat Deum, Angelos lætificat, Ecclesiam ædificat, vivos adjuvat, defunctis requiem præstat, et sese omnium bonorum participem efficit.
Cap. 6. Interrogatio de exercitio ante communionem.
1. Cum tuam dignitatem, et meam vilitatem penso, valde contremisco, et in me ipso confundor. Si enim non accedo vitam fugio; et si indigne me ingesserio, offensam incurro. Quid ergo faciam, Deus auxiliator meus et consiliator meus in necessitatibus?
2. Tu doce me viam rectam, propone aliquod breve exercitium sacræ Communioni congruum. Utile est enim scire, qualiter scilicet devote et reverenter tibi præparare debeam cor meum ad recipiendum salubriter tuum Sacramentum, seu etiam celebrandum tam magnum et divinum sacrificium.
Cap. 7. De discussione propriæ conscientiæ et emendationis proposito.
1. Super omnia cum summa humilitate cordis et supplici reverentia, cum plena fide et pia intentione honoris Dei, ad hoc Sacramentum celebrandum, tractandum et sumendum oportet Dei accedere Sacerdotem. Diligenter examina conscientiam tuam, et pro posse tuo vera contritione, et humili confessione eam nuda e clarifica, ita ut nil grave habeas, aut scias, quod te remodeat et liberum accessum impediat. Habeas displicentiam omnium peccatorum tuorum in generali, et pro quotidianis excessibus magis in spirituali doleas et gemas; et, si tempus patiturum, Deo in secreto cordis cunctas confidere passionum tuarum miserias.
2. Ingemisce et dole, quod adhuc tam carnalis sis et mundanus, ita immortificatus a passionibus, tam plenus concupiscentiarum motibus, tam incustoditus in sensibus exterioribus, tam sæpe multis variis phantasiis implicatus, tam multum inclinatus ad exteriora, tam negligens ad interiora, tam levis ad risum et dissolutionem, tam durus ad fletum et compunctionem, tam promtus ad laxiora et carnis commoda, tam segnis ad rigorem et fervorem, tam curiosus ad nova capienda et audienda, et pulchra intuenda, tam remissus ad humilia et abjecta amplectenda, tam cupidus ad multa habenda, tam parcus ad dandum, tam tenax ad retinendum, tam inconsideratus in loquendo, tam incontinens ad tacendum, tam incompositus in moribus, tam importunus in actibus, tam effusus super cibum, tam surdus ad Dei verbum, tam velox ad quietem, tam tardus ad laborem, tam vigilans ad fabulas, tam somnolentus ad vigilias sacras; tam festinus ad finem, tam vagus ad attendendum, tam negligens in horis pervolvendis, tam tepidus in celebrando, tam aridus in communicando, tam cito distractus, tam raro tibi vene collectus, tam subito commotus ad iram, tam facilis ad alterius displicentiam, tam pronus ad judicandum, tam rigidus ad arguendum, tam lætus ad prospera, tam debilis in adversis, tam sæpe multa bona proponens, et modicum ad effectum perducens.
3. His et aliis defectibus tuis cum dolore et magna displicentia propriæ infirmitatis confessis ac deploratis firmum statue propositum semper emendandi vitam tuam, et in melius proficiendi. Deinde cum plena resignatione, et integra voluntate offer te ipsum in honore nominis mei in ara cordis tui holocastum peretuum, corpus tuum scilicet, et animam mihi fideliter commitendo, quatenus sic digne merearis ad offerendum Deo sacrificium accedere, et Sacramentum Corporis mei salubriter suscipere.
4. Non est enim oblatio dignior, et satisfacio major pro peccatis diluendis quam se ipsum pure et integre cum oblatione Corporis Christi in missa et in communione Deo offerre. Si homo fecerit quod in se est, et vere pœnituerit, quotiescumque pro venia et gratia ad me accesserit: Vivo ego, dicit Dominus qui nolo mortem peccatoris, sed magis ut convertatur et vivat, quoniam peccatorum suorum non recordabor amplius, sed cuncta sibi indulta erunt.
Cap. 8. De oblatione Christi in Cruce, et propria resignatione.
1. Sicut ego me ipsum expansis in cruce manibus et nudo corpore pro peccatis tuis Deo Patri sponte obtuli, ita ut nihil in me remaneret, quin totum in sacrificium divinæ placationis transierit: ita debes et tu temetipsum mihi voluntarie in oblationem uram et sanctam quotidie in Missa cum omnibus viribus et affectionibus tuis, quanto intimus vales, offere. Quid magis a te requiro, quam ut te studeas mihi in exintimo resignare? Quidquid præter teipsum das, nihil curo; quia non quæro datum tuum, sed te.
2. Sicut non sufficeret tibi omnibus habitis præter me, ita nec mihi placere poterit quidquid dederis te non oblata. Offer te mihi, et da te totum pro Deo et erit accepta oblatio. Ecce ego me totum obtuli Patri pro te, dedi etiam totum corpus meum, et sanguinem in cibum, ut totus tuus essem, et tu meus permaneres. Si autem in teipso steteris, nec sponte te ad voluntatem meam obtuleris, non est plena oblatio, nec integra erit inter nos unio. Ideo omnia opera tua spontanea præcedere debet tui ipsius in manus Dei oblatio, si libertatem consequi vis et gratiam. Ideo tam pauci illuminati, et liberi intus efficiuntur, quia se ipso ex toto abnegare nesciunt. Est firma sententia mea: Nisi quis renunciaverit omnibus quæ possidet, non potest esse meus discipulus. Tu ergo si optas meus esse discipulus, offer teipsum mihi cum omnibus affectibus tuis.
Cap. 9. Quod nos et omnia nostra Deo debemus offerre, et pro omnibus orare.
1. Domine, omnia tua sunt quæ in cælo sunt et in terra. Desidero me ipsum tibi in spontatneam oblationem offerre, et tuus perpetuo permanere. Domine, si in simplicitate cordis mei offero me ipsum tibi hodie in servum sempiternum, in obsequium et in sacrificium laudis perpetuæ. Suscipe me cum hac sancta oblatione tui prætiosi Corporis, quam hodie tibi in præsentia Angelorum invisibiliter assistentium offero, ut sit pro me et pro cuncto populo tuo in salutem.
2. Domine, offero tibi omnia peccata mea et delicta mea, quæ commisi coram te et sanctis Angelis tuis, a die qua primum peccare potui usque ad diem hanc,super placabili altari tuo, ut te pariter omnia incendas, et comburas igne charitatis tuæ, et deleas universas maculas peccatorum meorum, et conscientiam meam ab omni delicto emundes, et restituas mihi gratiam tuam, quam peccando amisi, omnia mihi plene indulgendo et in osculum pacis me misericorditer assumendo.
3. Quid possum agere pro peccatis meis, nisi humiliter ea confitendo et lamentando et tuam propitiationem incessanter deprecando? Deprecor te, exaudi me propitius, ubi asto, coram te, Deus meus. Omnia peccata mea mihi maxime displicent; nolo ea nunquam amplius perpetrare, sed pro eis doleo, et dolebo, quamdiu vixero, paratus pœnitentiam agere, et pro posse satisfacere. Dimitte mihi, Deus, dimitte peccata mea, propter nomen sanctum tuum, salva animam meam, quam prætioso sanguine redemisti. Ecce committo me misericordiæ tuæ, resigno me in manibus tuis: age mecum secundum bontiatem tuam, non secundum meam malitiam et iniquitatem.
4. Offero etiam tibi omnia bona mea, quamvis pauca et imperfecta, ut tu ea emendes et sanctifices, ut ea grata habeas et accepta tibi facias et semper ad meliora trahas, nec non ad beatum et laudabilem finem: Domine, me pigrum et inutilem homuncionem perducas.
5. Offero quoque tibi omnia desideria devotorum, necessitates parentem, amicorum, fratrum, foroum, omniumque chariorum meorum et eorum qui mihi vel aliis propter amorem tuorum benefecerunt: qui orationes et Missas pro se, suique omnibus dici a me petierunt et desideraverunt, sive in carne adhuc vivant, sive jam sæculo defuncti sint, ut omnes sibi auxilium gratiæ tuæ, opem consolationis, protectionem a periculis, liberationem a pœnis advenire sentiant et ut ab omnibus malis erepti, gratias magnificas læti persolvant.
6. Offero etiam tibi preces placationis, pro illis specialiter qui me in aliquo læserunt, contristaverunt, aut vituperaverunt, vel aliquod damnum vel gravamen intulerunt, pro his quoque omnibus quos aliquando contristavi, conturbavi, gravavi, et scandalizavi, verbis vel factis, scienter et ignoranter, ut nobis omnibus pariter indulgeas omnia peccata nostra, et injurias et offensiones. Aufer, Domine, a cordibus nostris omnem suspicionem, indignationem, iram et discrepationem, et quidquid potest charitatem lædere et fraternam dilectionem minuere. Miserere, Domine, miserere misericordiam tuam poscentibus, da gratiam indigentibus, fac nos tales existere, ut simus digni gratia tua perfrui, et ad vitam proficiamus æternam.
Cap. 10. Quod sacra Communio de facili non est reliquenda.
1. Frequenter recurrendum est ad fontem gratiæ et divinæ misericordiaæ, ad fontem bonitatis et totius puritatis, quatenus a passionibus tuis et vitiis curare valeas, et contra universas tentationes et fallacias diaboli fortior atque vigilantior effici merearis. Inimicus sciens fructum et remedium maximum in sacra Communione positum, omni modo et occasione nititur fideles et devotos quantum prævalet retrahere et impedire.
2. Cum enim quidam sacræ Communioni disponunt, pejores Satanæ immissiones et illusiones patiuntur. Ipse namque Spiritus, ut in Job scribitur, venit inter filios Dei, ut solita ejus nequitia perturbet, aut timidos nimium reddat et perplexos, quatenus fructus eorum affectuum minuat vel fidem impugnando auferat, si forte aut omnino Communionem relinquant, aut cum tepore accedant. Sed non est quidquam curandum de versutiis et phantasiis illius quantumlibet turpibus et horrendis, sed cuncta phantasmata in caput ejus sunt retorquenda. Contemnendus est miser, et deridendus, nec propter insultus ejus et Commotiones, quas suscitat, sacra est omnittenda Communio.
3. Sæpe etiam impedit nimia sollicitudo pro devotione habenda et anxietas quædam de confessione facienda. Age secundum consilium sapientum; et depone anxietatem et scrupulum, quia gratiam Dei impedit et devotionem mentis destruit. Propter aliquam parvam tribulationem vel gravitatem sacram ne dimittas Communionem; sed vade citius conteri et omnes offensiones aliis libenter indulge. Si vero aliquem offendisti tu, tu veniam humiliter deprecare: et Deus libenter indulgebit tibi.
4. Quid prodest diu tardare confessionem, aut sacram differre Communinem? Expurga te quam primum; exspue velociter venenum, festina recipere remedium, et senties melius, quam si diu distuleris. Si hodie propter istud distuleris, cras fositan illud magis eveniet, et sic diu posses a Communione impediti et magis ineptus fieri. Quanto citius vales, a præsenti gravitate et inertia te excutias, quia nihil importat diu anxiari, diu cum tribulatione transire et ob quotidiana obstacula se a divinis sequestrare, immo plurimum nocet diu Communionem: protelare: nam et gravem torporem consuevit induceret. Proh dolor, quidam tepidi et dissoluti moras confitendi accipiunt libenter, et Communionem sacram idcirco differre cupiunt, ne ad majorem sui custodiam se dare teneantur.
5. Heu, quam modicam charitatem, et debilem devotionem habent, qui sacram Communionem tam faciliter postponunt. Quam felix illle et Deo acceptus habetur, qui sic vivit, et tali puritate conscientiam suam custodit, ut etiam omni die communicare paratus et bene affectatus esset, si ei liceret, et sine nota agere posset. Si quis interdum abstinet humilitatis gratia, aut legitima impediente causa, laudandus est de reverentia. Si autem torpor obrepserit, seipsum excitare debet et facere quod in se est, et Dominus aderit desiderio suo pro bona voluntate, quam specialiter respicit.
6. Cum vero legitime præpeditus est, habebit semper bonam voluntatem et piam intentionem communicandi: et sic non carebit fructu Sacramenti. Potest enim quilibet devotus omni die et omni hora ad spiritualem Christi Communionem salubriter et sine prohibitione accedere. Et tamen certes diebus statuto tempore Corpus sui Redemntoris cum affectuoso reverentia sacramentaliter debet suscipere et magis laudem Dei et honorem prætendere, quam suam consolationem quærere. Nam toties mystice communicat et invisibiliter, reficitur, quoties incarnationis Christi mysterium passionemque devote recolit, et in amorem ejus accenditur.
7. Qui autem se non præparat aliter, nisi instante festo vel consuetudine compellente sæpius imparatus erit. Beatus, qui se Domino in holocaustum offert, quoties celebrat, aut communicat. Non sis in celebrando nimis prolixus aut festinus; sed serva communem bonum modum eorum, cum quibus vivis. Non debes aliis generare molestiam et tædium, sed communem serva viam secundum amorem institutionum, et potius aliorum servire utilitati, quam propriæ devotini, vel affectui.
Cap. 11. Quod Corpus Christi, et sacra Scriptura sunt animæ fideli necessaria.
1. Dulcissime Domine Jesu, quanta est dulcedo devotæ animæ tecum epulantis in convivio tuo. Ubi ei non alius cibus manducandus proponitur nisi tu unicus dilectus ejus, super omnia desideria cordis desiderabilies. Et mihi quidem dulce foret in præsentia tua ex intimo affectu lacrymas fundere, et cum pia Magdalena pedes tuos lacrymis irrigare. Sed ubi est hæc devotio? Ubi lacrymarum sanctarum copiosa effusio? Certe in conspectu tuo et sanctorum Angelorum tuorum cor meum ardere deberet et ex gaudio flere. Habeo enim te in Sacramento vere præsentem, quamvis aliena specie occultatum.
2. Nam in propria et divina claritate te conspicere oculi mei ferre non possunt, sed neque totus mundus in fulgore gloriæ majestatis tuæ subsisteret. In hoc ergo meæ imbecillitati consulis, quod te sub Sacramento abscondis. Habeo vere et adoro, quem Angeli adorant in cælo; sed ego interim adhuc in fide, illi autem in specie et sine velamine. Me oportet contentum esse in lumine veræ fidei, et in ea ambulare, donec aspiret dies æternæ claritatis, et umbræ figurarum inclinentur. Cum autem venerit, quod perfectum est, cessabit usus Sacramentorum, quia Beati in gloria cælesti non egent medicamine sacramentali. Gaudent enim sine fine in præsentia Dei, facie ad faciem gloriam ejus speculantes, et de claritate in claritatem abyssi Deitatis transformati, gustant verbum Dei, carnem factum; sicut fuit ab initio et manet in æternum.
3. Memor horum mirabilium, grave mihi sit tædium, etiam vel quodlibet spirituale solatium, et quamdiu Dominum meum aperte in sua gloria non video, pro nihilo duco, omne quod in mundo conspicio et audio. Testis es, mi Deus, quod nulla potest me res consolari, nulla creatura quietare, nisi tu, Deus meus, quem desidero æternaliter contemplari. Sed non est hoc possibile durante me in hac mortalitate: et ideo oportet ut me ponam ad magnam patientiam, et meipsum in omni desiderio tibi submittam. Nam et Sancti tui, Domine, qui tecum jam in regno cælorum exultant in fide et patientia magna, dum viverent, adventum gloriæ tuæ expectabant. Quod illi crediderunt, ego credo; quod illi speraverunt, ego spero; quo illi pervenerunt, per gratiam tuam me venturum confido. Ambulabo interim in fide, exemplis confortatus Sanctorum. Haeo etiam libros sanctos pro solatio et vitæ speculo, atque super hæc omnia sacratissimum Corpus tuum pro singulari remedio et refrigerio.
4. Duo namque mihi necessaria permaxime sentio in hac vita, sine quibus mihi importabilis foret ista miserabilis vitia. In carcere corporis hujus detentus egere duobus fateor, cibo scilicet, et lumine. Dedisti itaque mihi infirmo sacrum Corpus tuum ad refectionem mentis et corporis, et posuisti lucernam pedibus meis verbum tuum. Sine his duobus bene vivere non possem: nam verbum Dei lux est animæ, et Sacramentum tuum panis vitæ. Hæc possunt etiam dici mensæ duæ, hinc et inde in Gazophylacio sanctæ Ecclesiæ positæ. Una mensa est sacri altaris, habens panem sanctum, idest Corpus Christi prætiosum. Altera est divinæ legis continens doctrinam sanctam, erudiens fidem rectam, et firmiter usque ad interiora velaminis, ubi sunt sancta sanctorum, perducens.
5. Gratias tibi, bone Jesu, lux lucis æternæ, pro doctrinæ sacræ mensa, quam nobis, per servos tuos Prophetas, et Apostolos aliosque Doctores ministrasti. Gratias tibi, Salvator et Creator hominum, qui ad declarandam toti mundo charitatem tuam cœ nam parasti magnam, in qua non agnum typicum, sed tuum Corpus sanctissimum, et Sanguinem proposuisti ad manducandum: læ tificans omnes fideles convivio sacro, et calice inebrians salutari, in quo sunt omnes deliciæ Paradisi; et epulantur nobiscum Angeli sancti, sed suavitate feliciori.
6. Q. quam mangum et honorabile est officium Sacerdotum, quibus datum est Dominum majestatis verbis sacris consecrare, labiis benedicere, manibus tenere, ore proprio sumere, et cæ teris ministrare. O, quam mundæ debent esse manus illæ , quam purum os, quam sanctum corpus, quam immaculatum cor Sacerdotis, ad quem toties ingreditur Auctor puritatis. Ex ore Sacerdotis non nisi sanctum, nisi honestum et utile procedere debet verbum qui tam sæ pe Christi accipit Sacramentum.
7. Oculi ejus simplices et pudici, qui Christi Corpus solent intueri. Manus puræ et in cæ lum elevatæ , quæ Creatorem cæ li, et terræ solent contractare. Sacerdotibus specialiter in Lege dicitur: Sancti estote, quoniam ego sanctus sum, Dominus Deus vester.
8. Adjuvet nos gratia tua omnipotens Deus, ut qui officium sacerdotale suscepimus, digne ac devote tibi omni puritate et conscientia bona famulari valeamus. Et si non possumus in tanta innocentia vitæ conversari ut debemus, concede nobis tamen digne flere mala quæ gessimus, ut in spiritu humilitatis ac bonæ voluntatis proposito tibi ferventius de cætero deservire valeamus.
Cap. 12. Quod magna diligentia se debeat communicaturus Christo præparare.
1. Ego sum puritatis amator, et dator omnis sanctitatis. Ego cor purum quæro, et ibi est locus requietionis meæ. Para mihi cœnaculum grande stratum, et faciam apud te pascha cum discipulis meis. Si vis, veniam apud te, et apud te manebo; expurga vetus fermentum, et munda cordis tui habitaculum. Exclude totum sæculum et omnem vitiorum tumultum; sede tamquam passer solitarius in tecto, et cogita excessus tuos in amaritudine animæ tuæ. Omnis namque amans suo dilecto amatori optimum et pulcherrimum præparat locum, quia in hoc cognioscitur affectus suscipientis dilectum.
2. Scito tamen te non posse satisfacere huic præparationi, ex merito tuæ actionis, etiamsi per integrum annum ita te præparares, ut nihil aliud in mente haberes. Sed ex sola pietate et gratia mea permitteris ad mensam meam accedere, ac si mendicus ad prandium vocetur divitis et ille nihil aliud habeat ad retribuendem beneficiis ejus, nisi se humiliando, et gratias sibi agendo. Fac ergo quod in te est, et diligenter facito, non ex consuetundine, non ex necessitate, sed cum timore et reverentia et affectu, accipe Corpus dilecti Domini Dei tui dignantis ad te venire. Ego sum qui vocavi, Ego jussi fieri, Ego supplebo quod tibi deest. Veni et suscipe me.
3. Cum gratiam devotionis tribuo, gratias age Deo tuo, non quia dignus es, sed qui tui misertus sum. Si non habes devotionem, sed magis te aridum sentis, insiste orationi, ingemisce, pulsa, nec desistas donec merearis micam, aut guttam gratiæ salutaris accipere. Tu mei indiges, non ego tui indigeo, nec tu me sanctificare venis, sed ego sanctificare venio et meliorare. Tu venis ut ex me sanctificeris et mihi uniaris, ut novam gratiam recipias a Deo et de novo ad emendationem accendaris. Noli negligere hanc gratiam, semper præpara cum omni diligentia cor tuum, et introduc ad te Dilectum tuum.
4. Oportet autem ut non solum te præpares ad devotionem ante communionem, sed etiam ut te sollicite conserves in ea post Sacramenti perceptionem. Nec minor custodia post exigitur, quam devota præparatio prius. Nam bona postmodum custodia optima iterum est præparatio ad majorem gratiam consequendam. Ex eo quippe valde indispositus quis redditur, si statim fuerit nimis effusus ad exteriora solatia. Cave a multiloquio; mane in secreto et fruere Deo tuo. Ipsum enim habes quem totus mundus tibi auferre non potest. Ego sum, cui te totum dare debes, ita ut jam ultra non in te, sed in me absque omni sollicitudine vivas.
Cap. 13. Quod toto corde anima devota Christi unionem in Sacramento affectare debet.
1. Quis mihi det, Domine, ut inveniam te solum, ut aperiam tibi totum cor meum, ut fruar te sicut desiderat anima. Et jam nemo me despiciat, nec ulla creatura me moveat vel respiciat; sed tu solus mihi loquaris, et ego tibi, sicut solet dilectus ad dilectum, loqui et amicus cum amico convivari? Hoc oro, hoc desidero, ut tibi totus uniar, et cor meum ab omnibus creatis rebus abstraham; magisque per sacram Communionem, ac frequentem celebrationem cælestia et æterna sapere discam. At, Domine Deus, quando ero tecum totus unitus et absorptus, meique totaliter oblitus? Tu in me et ego in te et sic nos in unum pariter manere concede.
2. Vere, vere tu es dilectus meus, electus ex millibus, in quo complacuit animæ meæ habitare omnibus diebus vitæ suæ. Vere tu es pacificus meus, in quo pax summa et requies vera, extra quem labor et dolor et infinita miseria. Vere tu es Deus absconditus, et consilium tuum non est cum impiis, sed cum humilibus et simplicibus sermo tuus. O, quam suavis est, Domine, spiritus tuus, qui, ut dulcedinem tuam in filios demonstrares, pane suavissimo de cælo descendente illos reficere dignaris. Vere non est alia natio tam grandis, quæ habeat Deos appropinquante sibi, sicut tu, Deus noster, ades universis fidelibus tuis: quibus ob quotidianum solatium, et cor erigendum in cælum, te tribuis ad edendum et fruendum.
3. Quæ est enim alia gens tam inclyta, sicut plebs Christiana? Aut quæ creatura sub cælo tam dilecta ut anima devota, ad quam ingreditur Deus, ut pascat eam carne sua gloriosa? O, ineffabilis gratia. O, admirabilis dignatio. O, amor immensus, homini singulariter impensus. Sed quid retribuam Domino pro gratia ista? pro charitate tam eximia? Non est aliud quod gratius donare queam, quam ut cor meum Deo meo totaliter tribuam, et intime conjungam. Tunc exultabant omnia interiora mea, cum perfecte fuerit unita Deo anima mea. Tunc dicet mihi: Si tu vis esse mecum, ego volo esse tecum. Et ego respondebo illi: Dignare, Domine manere mecum, ego volo libenter esse tecum. Hoc est totum desiderium meum, ut cor meum tibi sit unitum.
Cap. 14. De quorumdam devotorum ardenti desiderio ad Corpus Christi.
1. Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine, quam abscondisti timentibus te. Quando recordor devotorum aliquorum ad Sacramentum tuum, Domine, cum magna devotione, et affectu accendentium, tunc sæpius in memetipso confundor et erubesco, quod ad altare tuum et sacræ Communionis mensam tam tepide et frigide accedo, quod ita aridus sine devotione et affectione cordis maneo, et quod non sum totaliter accensus, coram te, Deo meo, nec ita vehementer attractus et affectionatus, sicut multi devoti fuerunt, qui præ nimio desiderio Communionis et sensibili cordis amore a fletu non potuerunt se continere. Sed ore cordis et corporis pariter ad te, fontem vivum, medullitus inhiabant, suam esuriem non valentes aliter temperare nec satiare, nisi Corpus tuum cum omni jucunditate et spirituali aviditate accepissent.
2. O, vere ardens fides eorum probabile existens argumentum sacræ præsentiæ tuæ. Isti enim veraciter cognoscunt Dominum suum in fractione panis, quorum cor tam valide ardet in eis de Jesu ambulante cum eis. Longe, proh dolor, est a me sæpe talis affectus, et devotio tam vehemens ardor. Esto mihi propitius, bone Jesu, et dulcis et benigne; concede pauperi mendico tuo vel interdum modicum de cordiali affectione amoris tui in sacra Communione sentire, ut fides mea magis convalescat, spes in bonitate tua proficiat, et charitas semel perfecte accensa et cæleste manna experta, nunquam deficiat.
3. Potens est autem misericordia tua etiam gratiam desideratam mihi præstare, et in spiritu ardoris, cum dies beneplaciti tui adveniret, me clementissime visitare. Etenim licet tanto desiderio tam specialium devotorum tuorum non ardeo, tamen de gratia tua illius magni inflamati desiderii desiderium habeo: orans et desiderans omnium talium fervidorum amatorum tuorum participem me fieri, ac eorum sancto consortio annumerari.
Cap. 15. Quod gratia devotionis humilitate, et sui ipsius abnegatine acquiritur.
1. Oportet te devotionis gratiam instanter quærere, desideranter petere, patienter et fiducialiter exspectare, gratanter recipere, humiliter conservare, studiose cum ea operari, ac Deo tempus et modum supernæ visitationis, donec veniat, committere. Humiliare præcipue te debes, cum parum, aut nihil devotionis interius sentis, sed non nimium dejici, nec inordinate contristari. Dat sæpe Deus in uno brevi momento, quod longo negavit tempore. Dat quandoque in fine, quod in principio orationis distulit dare.
2. Si semper cito gratia daretur, et pro voto adesset, non esset infirmo homini bene portabile. Propterea in bona spe et humili patientia exspectanda est devotionis gratia. Tibi tamen, et peccatis tuis imputa, cum non datur vel etiam occulte tolitur. Modicum quandoque est quod gratiam impedit et abscondit, si tamen modicum et non potius grande dici debeatur, quod tantum bonum prohibet. Sed si hoc ipsum modicum vel grande amoveris et perfecte viceris, erit quod petiisti.
3. Statim namque ut te Deo ex toto corde tradideris, nec hoc vel illud pro tuo libitu seu velle quæsieris, sed integre te in illo posueris, unitum te invenies et pacatum, quia nihil ita tibi sapiet et placebit, sicut beneplacitum divinæ voluntatis. Quisquis ergo intentionem suam simplici corde sursum ad Deum levaverit, seque ab omni inordinato amore, seu displicentia cujuslibet rei creatæ evacuaverit, aptissimus gratiæ percipiendæ, ac dignus devotionis munere erit: dat enim Dominus ibi benedictionem suam, ubi vasa vacua invenerit, et quanto perfectius infimis quis renunciaverit, et magis sibi ipsi per contemtum sui moritur, tanto gratia celerius enit, copiosius intrat, et altius cor liberum elevat.
4. Tunc videbit et affluet et mirabitur et dilatabitur cor ejus in ipso, quia manus Domini cum illo est, et ipse se posuit totaliter in manu ejus usque in sæculum. Ecce sic benedicetur homo, qui quærit Deum in toto corde suo, nec in vanum accipit animam suam. Hic in accipiendo sacram Eucharistiam magnam promeretur divinæ unionis gratiam, quia non respicit ad propriam devotionem et consolationem, sed ad Dei gloriam et honorem.
Cap. 16. Quod necessitates nostras Christo aperire debemus et ejus gratiam postulare.
1. Dulcissime atque amantissime Domine, quem nunc devote desidero suscipere, tu scis infirmitatem meam et necessitatem quam patior, in quantis malis et vitiis jaceo; quam sæpe sum gravatus, tentatus, turbatus et inquinatus. Pro remedio ad te venio, pro consolatione et sublevamine te deprecor: ad omnia scientem loquor, cui manifesta sunt omnia interiora mea, et qui solus potes me perfecte consolare et adjuvare. Tu scis quibus bonis indigeo præ omnibus et quam pauper sum in virtutibus.
2. Ecce sto ante te pauper et nudus, gratiam postulans et misericordiam implorans: refice esurientem mendicum tuum, accende frigiditatem meam igne amoris tui, illumina cæcitatem meam claritate præsentiæ tuæ. Verte mihi omnia terrena in amaritudinem, omnia gravia et contraria in patientiam, omnia infima et creata in contemtum et oblivionem. Erige cor meum ad te in cælum, et ne dimittas me vagari super terram. Tu solus mihi ex hoc jam dulcescas usque in sæculum, quia tu solus cibus et potus meus, amor meus et gaudium meum, dulcedo mea et totum bonum meum.
3. Utinam me totaliter ex tua præsentia accends, comburas, et in te transmutes: ut unus tecum efficiar spiritus per gratiam internæ unionis, et liquefactionem ardentis amoris. Ne patiaris me jejunum et aridum a te recedere, sed operare mecum misericorditer, sicut sæpius expertus es cum Sanctis tuis mirabiliter. Quid mirum si totus ex te cognoscerem, et in me ipso deficerem, cum tu sis ignis semper ardens et nunquam deficiens, amor corda purificans et intellectum illuminans.
Cap. 17. De ardenti amore, et desiderio vehementi suscipiendi Christum.
1. Cum summa devotione et ardenti amore cum toto cordis affectu et fervore desidero te, Domine; quemadmodum multi Sancti et devotæ personæ in communicando et desideraverunt, qui tibi maxime in sanctitate vitæ placuerunt, et in ardentissima devotione fuerunt. O Deus meus, amor æternus, totum bonum meum, felicitas interminabilis: cupio te suscipere cum vehementissimo desiderio et dignissima reverentia, quam aliquis Sanctorum unquam habuit et sentire potuit.
2. Et licet indignus sum omnia illa sentimenta devotionis habere, tamen offero tibi totum cordis mei affectum, ac si omnia illa gratissime inflammata desideria solus haberem. Sed et quæcumque potest pia mens concipere et desiderare, hæc omnia tibi cum summa veneratione et intimo servore præbeo et offero. Nihil opto reservare mihi, sed me et omnia mea tibi sponte et libentissime immolare. Domine Deus meus, creator meus et redemtor meus, cum tali gratitudine, dignitate et amore, cum tali spe, fide, et puritate affecto te hodie suscipere, sicut te suscepti et desideravit sanctissima Mater tua, gloriosa Virgo Maria, quando Angelo evangelizanti sibi incarnationis tuæ mysterium humiliter et devote respondit: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum.
3. Et sicut beatus Præcursor tuus excellentissimus Sanctorum, Johannes Baptista, in præsentia tua lætabundus exultavit in gaudio Spiritus Sancti, dum adhuc maternis clauderetur visceribus. Et postmodum cernens inter homines Jesum ambulantem, valde se humilians, devoto cum affectu dicebat: Amicus autem sponsi, qui stat et audit cum gaudio, gaudet propter vocem sponsi: sic et ego magnis et sacris desideriis opto inflammari, et tibi ex toto corde me ipsum præsentare. Unde et omnium devotorum cordium jubilationes, ardentes affectus, mentales excessus, ac supernales illuminationes et cælica visiones tibi offero et exhibeo cum omnibus virtutibus et laudibus, ab omni creatura in cælo et in terra celebratis et celebrandis, pro me et omnibus mihi in oratione commendatis, quatenus ab omnibus digne lauderis, et in perpetuum glorificeris.
4. Accipe vota mea, Domine Deus meus, et desideria infinitæ laudationis et immensæ benedictionis, quætibi secundum multitudinem ineffabilis magnitudinis tuæ jure debentur. Hæc tibi reddo et reddere desidero per singulos dies et momenta temporum, atque ad reddendum mecum tibi gratias et laudes, omnes cælestes spiritus et cunctos fideles tuos precibus et affectibus invito et exoro.
5. Laudent te universi populi, tribus, et linguæ, et sanctum et mellifluum nomen tuum cum summa devotione et ardenti jubilatione magnificent. Et quicumque reverenter ac devote altissimum Sacramentum tuum celebrant et plena fide recipiunt, gratiam et misericordiam apud te invenire mereantur, et pro me peccatore suppliciter exorent. Cumque optata devotione ac fruibili unione potiti fuerint, et bene consolati, ac mirifice refecti de sacra mensa cælesti abscesserint mei pauperis recordari dignentur.
Cap. 18. Quod homo non sit curiosus scrutator Sacramenti, sed humilis imitator Christi, subdendo sensum suum sacræ fidei.
1. Cavendum est tibi a curiosa et inutili perscrutatione hujus profundissimi Sacramenti, si non vis in dubitationis profundum mergi. Qui scrutator est majestatis, opprimetur a gloria. Plus valet Deus operari, quam homo intelligere potest. Tolerabilis est pia et humilis inquisitio veritatis, parata semper doceri, et super sanas Patrum sententias studentis ambulare.
2. Beata simplicitas, quæ difficiles quæstionum relinquit vias, et plana ac firma pergit semita mandatorum Dei. Multi devotionem perdiderunt, dum altiora scrutari voluerunt. Fides a te exigitur et sincera vita, non altitudo intellectus, neque profunditas mysteriorum Dei. Si non intelligis nec capis quæ infra te sunt, quomodo comprehendes quæ supra te sunt. Subdere Deo et humilia sensum tuum fidei, et dabitur tibi scientiæ lumen, prout tibi fuerit utile et necessarium.
3. Quidam graviter tentantur de fide ac Sacramento, sed non est hoc ipsis imputandum, sed potius inimico. Noli curare, noli disputare cum cogitationibus tuis, nec ad immissas a diabolo disputationes et dubitationes responde. Sed crede verbis Dei. Crede Sanctis ejus et prophetis, et fugiet a te nequam inimicus. Sæpe enim ultum prodest, quod sustinet talia servus Dei. Nam infideles et peccatores non tentat, quos secure jam possidet: Fideles autem devotos variis modis tentat et vexat.
4. Perge ergo cum simplici et indubitata fide, et cum simplici reverentia ad Sacramentum accede. Quidquid intelligere non vales, Deo omnipotenti secure committe. Non fallit te Deus; fallitur qui sibi nimium credit. Graditur Deus cum simplicibus, revelat se humilibus, dat intellectum parvulis, aperit sensum puris mentibus, et abscondit gratiam curiosis et superbis. Ratio humana debilis est, et falli potest; fides autem vera falli non potest.
5. Omnis ratio et naturalis investigatio fidem sequi debet, non præcedere, nec infringere. Nam fides et amor ibi maxime præcellunt, et occultis modis in hoc sanctissimo et superexcellentissimo Sacramento operantur. Deus æternus, et immensus, infinitæque potentiæ, facit magna et inscrutabilia in cælo et in terra; nec est investigatio mirabilium opera ejus. Si talia essent opera Dei, ut facile ab humana ratione caperentur, non essent mirabilia nec inscrutabilia dicenda.